Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

De Peccatorum Meritis et Remissione, Liber 1 (1/2)

LIBER PRIMUS

Refellit eos qui dicunt, Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturum; nec ex ejus peccato quidquam ad ejus posteros propagatione transiisse. Mortem hominis probat consecutam non necessitate naturae, sed merito peccati: tum etiam peccato Adae totam ejus stirpem obligatam esse docet, ostendens parvulos ob id baptizari, ut originalis peccati remissionem accipiant.

CAPUT PRIMUM

1. Praefatio. Quamvis in mediis et magnis curarum aestibus atque taediorum, quae nos detinent a peccatoribus derelinquentibus legem Dei, licet ea quoque ipsa nostrorum etiam peccatorum meritis imputemus: studio tamen tuo, Marcelline charissime, quo nobis es gratior atque jucundior, diutius esse debitor nolui, atque, ut verum dicam, non potui. Sic enim me compulit, vel ipsa charitas qua in uno incommutabili unum sumus in melius commutandi, vel timor ne in te offenderem Deum, qui tibi desiderium tale donavit, cui serviendo illi serviam qui donavit: sic, inquam, me compulit, sic duxit et traxit ad dissolvendas pro tantillis viribus quaestiones quas mihi scribendo indixisti, ut ea causa in animo meo paulisper vinceret alias, donec aliquid efficerem, quo me bonae tuae voluntati et eorum quibus haec curae sunt, etsi non sufficienter, tamen obedienter deservisse constaret.

CAPUT II

2. Adam, si non peccasset, non fuisse moriturum. Qui dicunt Adam sic creatum, ut etiam sine peccati merito moreretur, non poena culpae, sed necessitate naturae; profecto illud quod in Lege dictum est, Qua die ederitis, morte moriemini (Gen. II, 17); non ad mortem corporis, sed ad mortem animae quae in peccato fit, referre conantur. Qua morte mortuos significavit Dominus infideles, de quibus ait, Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Quid ergo respondebunt, cum legitur hoc Deum primo homini [PL44.110] etiam post peccatum increpando et damnando dixisse: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19)? Neque enim secundum animam, sed, quod manifestum est, secundum corpus terra erat, et morte ejusdem corporis erat iturus in terram. Quamvis enim secundum corpus terra esset, et corpus in quo creatus est animale gestaret; tamen si non peccasset, in corpus fuerat spirituale mutandus, et in illam incorruptionem quae fidelibus et sanctis promittitur, sine mortis periculo transiturus. Cujus rei desiderium nos habere non solum ipsi sentimus in nobis, verum etiam admonente Apostolo cognoscimus, ubi ait: Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de coelo est, superindui cupientes; si tamen induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 2-4). Proinde si non peccasset Adam, non erat exspoliandus corpore, sed supervestiendus immortalitate, et incorruptione, ut absorberetur mortale a vita, id est, ab animali in spirituale transiret.

CAPUT III

3. Aliud esse mortalem, aliud esse morti obnoxium. Neque enim metuendum fuit, ne forte si diutius hic viveret in corpore animali, senectute gravaretur, et paulatim veterascendo perveniret ad mortem. Si enim Deus Israelitarum vestimentis et calceamentis praestitit, quod per tot annos non sunt obtrita (Deut. XXIX, 5); quid mirum si obedienti [PL44.111] homini ejusdem potentia praestaretur, ut animale ac mortale habens corpus, haberet in eo quemdam statum, quo sine defectu esset annosus, tempore quo Deus vellet, a mortalitate ad immortalitatem, sine media morte venturus? Sicut enim haec ipsa caro quam nunc habemus, non ideo non est vulnerabilis, quia non est necesse ut vulneretur: sic illa non ideo non fuit mortalis, quia non erat necesse ut moreretur. Talem puto habitudinem adhuc in corpore animali atque mortali, etiam illis qui sine morte hinc translati sunt, fuisse concessam. Neque enim Enoch et Elias per tam longam aetatem senectute marcuerunt. Nec tamen credo eos jam in illam spiritualem qualitatem corporis commutatos, qualis in resurrectione promittitur, quae in Domino prima praecessit: nisi quia isti fortasse nec his cibis egent, qui sui consumptione reficiunt; sed ex quo translati sunt, ita vivunt, ut similem habeant satietatem illis quadraginta diebus, quibus Elias ex calice aquae et ex collyride panis sine cibo vixit (IV Reg. II, 11): aut si et his sustentaculis opus est, ita in paradiso fortasse pascuntur, sicut Adam priusquam propter peccatum exinde exire meruisset. Habebat enim, quantum existimo, et de lignorum fructibus refectionem contra defectionem, et de ligno vitae stabilitatem contra vetustatem.

CAPUT IV

4. Mors etiam corporis ex peccato. Praeter hoc autem quod puniens Deus dixit, Terra es, et in terram ibis, quod nisi de morte corporis quomodo intelligi possit ignoro; sunt et alia testimonia quibus evidentissime appareat, non tantum spiritus, sed etiam corporis mortem propter peccatum meruisse genus humanum. Ad Romanos Apostolus dicit: Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si ergo spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Puto quod non expositore, sed tantum lectore opus habet tam clara et aperta sententia. Corpus, inquit, mortuum est, non propter fragilitatem terrenam, quia de terrae pulvere factum est, sed propter peccatum; quid amplius quaerimus? Et vigilantissime non ait, Mortale; sed, mortuum.

CAPUT V

5. Mortale, mortuum ac moriturum. Namque antequam immutaretur in illam incorruptionem, quae in sanctorum resurrectione promittitur, poterat esse mortale, quamvis non moriturum: sicut hoc nostrum potest, ut ita dicam, esse aegrotabile, quamvis non aegrotaturum. Cujus enim caro est, quae non aegrotare possit, etiamsi aliquo casu priusquam aegrotet occumbat? Sic et illud corpus jam erat mortale; quam mortalitatem fuerat absumptura mutatio [PL44.112] in aeternam incorruptionem, si in homine justitia, id est obedientia, permaneret: sed ipsum mortale non est factum mortuum nisi propter peccatum. Quia vero illa in resurrectione futura mutatio, non solum nullam mortem, quae facta est propter peccatum, sed nec mortalitatem habitura est, quam corpus animale habuit ante peccatum, non ait, Qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortua corpora vestra; cum supra dixisset, corpus mortuum: sed, vivificabit, inquit, et mortalia corpora vestra: ut scilicet jam non solum non sint mortua, sed nec mortalia, cum animale resurget in spirituale, et mortale hoc induet immortalitatem, et absorbebitur mortale a vita (I Cor. XV, 44, 53, 54).

CAPUT VI

6. Quomodo corpus mortuum ob peccatum. Mirum si aliquid quaeritur hac manifestatione liquidius. Nisi forte audiendum est, quod huic perspicuitati contradicitur, ut mortuum corpus secundum illum modum hic intelligamus, quo dictum est, Mortificate membra vestra quae sunt super terram (Coloss. III, 5). Sed hoc modo corpus propter justitiam mortificatur, non propter peccatum: ut enim operemur justitiam, mortificamus membra nostra quae sunt super terram. Aut si putant ideo additum, propter peccatum, ut non intelligamus quia peccatum factum est, sed ut peccatum non fiat; tanquam diceret, Corpus quidem mortuum est, propter non faciendum peccatum: quid sibi ergo vult, quod cum adjunxisset, Spiritus autem vita est; addidit, propter justitiam? Suffecerat enim si adjungeret, Vitam spiritus; ut etiam hic subaudiretur, Propter non faciendum peccatum: ut sic utrumque propter unam rem intelligeremus et mortuum esse corpus, et vitam esse spiritum, propter non faciendum peccatum. Ita quippe, etiamsi tantummodo vellet dicere, propter justitiam, hoc est, propter faciendam justitiam, utrumque ad hoc posset referri, et mortuum esse corpus, et vitam esse spiritum, propter faciendam justitiam. Nunc vero et mortuum dixit esse corpus propter peccatum, et spiritum esse vitam propter justitiam; diversa merita diversis rebus attribuens: morti quidem corporis, meritum peccati; vitae autem spiritus, meritum justitiae. Quocirca si, ut dubitari non potest, spiritus vita est propter justitiam, hoc est, merito justitiae; profecto corpus mortuum propter peccatum, quid aliud quam merito peccati intelligere debemus aut possumus, si apertissimum Scripturae sensum non pro arbitrio pervertere ac detorquere conamur? Huc etiam verborum consequentium lumen accedit. Cum enim praesentis temporis gratiam determinans diceret, mortuum quidem esse corpus propter peccatum, quia in eo nondum per resurrectionem renovato, peccati meritum manet, hoc est necessitas mortis; spiritum autem vitam esse propter justitiam, quia licet adhuc corpore mortis hujus oneremur, jam secundum interiorem [PL44.113] hominem coepta renovatione in fidei justitiam respiramus: tamen ne humana ignorantia de resurrectione corporis nihil speraret, etiam ipsum quod propter meritum peccati in praesenti saeculo dixerat mortuum, in futuro propter meritum justitiae dicit vivificandum; nec sic ut tantum ex mortuo vivum fiat, verum etiam ex mortali immortale.

CAPUT VII

7. Vita corporis speranda, praecedente jam vita spiritus. Quanquam itaque verear ne res manifesta exponendo potius obscuretur, apostolicae tamen sententiae lumen attende. Si autem Christus, inquit, in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Hoc dictum est, ne ideo putarent homines vel nullum, vel parvum se habere beneficium de gratia Christi, quia necessario morituri sunt corpore. Attendere quippe debent, corpus quidem adhuc peccati meritum gerere, quod conditioni mortis obstrictum est; sed jam spiritum coepisse vivere propter justitiam fidei, qui et ipse in homine fuerat quadam morte infidelitatis exstinctus. Non igitur, inquit, parum vobis muneris putetis esse collatum, per id quod Christus in vobis est, quod in corpore propter peccatum mortuo, jam propter justitiam vester spiritus vivit; nec ideo de vita quoque ipsius corporis desperetis. Si enim spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum ejus in vobis. Quid adhuc tantae luci fumus contentionis offunditur? Clamat Apostolus: Corpus quidem mortuum est in vobis propter peccatum, sed vivificabuntur etiam mortalia corpora vestra propter justitiam, propter quam nunc jam spiritus vita est, quod totum perficietur per gratiam Christi, hoc est, per inhabitantem spiritum ejus in vobis; et adhuc reclamatur! Dicit etiam quemadmodum fiat ut vita in se mortem mortificando convertat. Ergo, fratres, inquit, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 10-13). Quid est aliud, quam hoc: Si secundum mortem vixeritis, totum morietur; si autem secundum vitam vivendo mortem mortificaveritis, totum vivet?

CAPUT VIII

8. Verba Pauli quo sensu intelligenda. Item quod ait, Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum: quid aliud quam de morte corporis intelligi potest; quando ut hoc diceret, de resurrectione corporis loquebatur, eamque instantissima et acerrima intentione suadebat? Quid est ergo quod hic ait ad Corinthios, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22): nisi quod ait etiam ad Romanos, [PL44.114] Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors (Rom. V, 12)? Hanc illi mortem, non corporis, sed animae intelligi volunt; quasi aliud dictum sit ad Corinthios, Per hominem mors, ubi omnino animae mortem accipere non sinuntur, quia de resurrectione corporis agebatur, quae morti corporis est contraria. Ideo etiam sola mors ibi per hominem facta commemorata est, non etiam peccatum; quia non agebatur de justitia, quae contraria est peccato, sed de corporis resurrectione, quae contraria est corporis morti.

CAPUT IX

9. Peccatum propagatione, non imitatione tantum transisse in omnes. Hoc autem apostolicum testimonium in quo ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, conari eos quidem in aliam novam detorquere opinionem, tuis litteris intimasti; sed quidnam illud sit, quod in his verbis opinentur, tacuisti. Quantum autem ex aliis comperi, hoc ibi sentiunt, quod et mors ista quae illic commemorata est, non sit corporis, quam nolunt Adam peccando meruisse, sed anima quae in ipso peccato fit: et ipsum peccatum non propagatione in alios homines ex primo homine, sed imitatione transisse. Hinc enim etiam in parvulis nolunt credere per Baptismum solvi originale peccatum, quod in nascentibus nullum esse omnino contendunt. Sed si Apostolus peccatum illud commemorare voluisset, quod in hunc mundum, non propagatione, sed imitatione intraverit; ejus principem, non Adam, sed diabolum diceret, de quo scriptum est, Ab initio diabolus peccat (I Joan. III, 8). De quo etiam legitur in libro Sapientiae, Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum. Nam quoniam ista mors sic a diabolo venit in homines, non quod ab illo fuerint propagati, sed quod eum fuerint imitati, continuo subjunxit, Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 24, 25). Proinde Apostolus cum illud peccatum ac mortem commemoraret, quae ab uno in omnes propagatione transisset, eum principem posuit, a quo propagatio generis humani sumpsit exordium.

10. Imitantur quidem Adam, quotquot per inobedientiam transgrediuntur mandatum Dei: sed aliud est quod exemplum est voluntate peccantibus, aliud quod origo est cum peccato nascentibus. Nam et Christum imitantur sancti ejus ad sequendam justitiam. Unde et idem apostolus dicit, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Sed praeter hanc imitationem, gratia ejus illuminationem justificationemque nostram etiam intrinsecus operatur, illo opere de quo idem praedicator ejus dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (Id. III, 7). Hac enim gratia baptizatos quoque parvulos suo inserit corpori, qui certe imitari aliquem nondum valent. Sicut ergo illo in quo omnes vivificantur, praeter quod se ad justitiam [PL44.115] exemplum imitantibus praebuit, dat etiam sui spiritus occultissimam fidelibus gratiam, quam latenter infundit et parvulis: sic et ille in quo omnes moriuntur, praeter quod eis qui praeceptum Domini voluntate transgrediuntur, imitationis exemplum est, occulta etiam tabe carnalis concupiscentiae suae tabificavit in se omnes de sua stirpe venientes. Hinc omnino, nec aliunde, Apostolus dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Hoc si ego dicerem, resisterent isti, meque non recte dicere, non recte sentire clamarent. Nullam quippe in his verbis intelligerent sententiam cujuslibet hominis, nisi istam quam in Apostolo intelligere nolunt. Sed quia ejus verba sunt, cujus auctoritati doctrinaeque succumbunt, nobis objiciunt intelligendi tarditatem, cum ea quae tam perspicue dicta sunt, in nescio quid aliud detorquere conantur. Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors. Hoc propagationis est, non imitationis: nam si imitationis, Per diabolum diceret. Quod autem nemo ambigit, istum primum hominem dicit, qui est appellatus Adam. Et ita, inquit, in omnes homines pertransiit.

CAPUT X

11. Actualis et originalis peccati distinctio. Deinde quod sequitur, In quo omnes peccaverunt, quam circumspecte, quam proprie, quam sine ambiguitate dictum est. Si enim peccatum intellexeris, quod per unum hominem intravit in mundum, in quo omnes peccaverunt: certe manifestum est alia esse propria cuique peccata, in quibus hi tantum peccant, quorum peccata sunt; aliud hoc unum, in quo omnes peccaverunt; quando omnes ille unus homo fuerunt. Si autem non peccatum, sed ille unus homo intelligitur, in quo uno homine omnes peccaverunt, quid etiam ista est manifestatione manifestius? Nempe legimus justificari in Christo qui credunt in eum, propter occultam communicationem et inspirationem gratiae spiritualis, qua quisquis haeret Domino unus spiritus est, quamvis eum et imitentur sancti ejus: legatur mihi tale aliquid de iis, qui sanctos ejus imitati sunt, utrum quisquam dictus sit justificatus in Paulo aut in Petro, aut in quolibet horum, quorum in populo Dei magna excellit auctoritas; nisi quod in Abraham dicimur benedici, sicut ei dictum est: Benedicentur in te omnes gentes (Gen. XII, 3; Galat. III, 8): propter Christum qui semen ejus est secundum carnem. Quod manifestius dicitur, cum hoc idem ita dicitur: Benedicentur in semine tuo omnes gentes (Gen. XXII, 18). Dictum autem quemquam divinis eloquiis, peccasse vel peccare in diabolo, cum eum iniqui et [PL44.116] impii omnes imitentur, nescio utrum quisquam reperiat: quod tamen cum Apostolus de primo homine dixerit, In quo omnes peccaverunt, adhuc de peccati propagine disceptatur, et nescio quae nebula imitationis opponitur.

12. Attende etiam quae sequuntur. Cum enim dixisset, In quo omnes peccaverunt; secutus adjunxit, Usque ad legem enim peccatum in mundo fuit: hoc est, quia nec lex potuit auferre peccatum, quae subintravit ut magis abundaret peccatum; sive naturalis lex, in qua quisque jam ratione utens, incipit peccato originali addere et propria; sive ipsa quae scripta per Moysen populo data est. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21 et 22). Peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset. Quid est, non deputabatur; nisi, Ignorabatur, et peccatum esse non putabatur? Neque enim ab ipso Domino Deo tanquam non esset habebatur, cum scriptum sit, Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II, 12).

CAPUT XI

13. Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen: id est, a primo homine usque ad ipsam etiam legem quae divinitus promulgata est, quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre. Regnum enim mortis vult intelligi, quando ita dominatur in hominibus reatus peccati, ut eos ad vitam aeternam, quae vera vita est, venire non sinat, sed ad secundam etiam, quae poenaliter aeterna est, mortem trahat. Hoc regnum mortis sola in quolibet homine gratia destruit Salvatoris, quae operata est etiam in antiquis sanctis, quicumque antequam in carne Christus veniret, ad ejus tamen adjuvantem gratiam, non ad legis litteram, quae jubere tantum, non adjuvare poterat, pertinebant. Hoc namque occultabatur in vetere Testamento pro temporum dispensatione justissima, quod nunc revelatur in novo. Ergo in omnibus regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, qui Christi gratia non adjuti sunt, ut in eis regnum mortis destrueretur: etiam in eis qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae; id est, qui nondum sua et propria voluntate sicut ille peccaverunt, sed ab illo peccatum originale traxerunt: qui est forma futuri; quia in illo constituta est forma condemnationis futuris posteris, qui ejus propagine crearentur, ut ex uno omnes in condemnationem nascerentur, ex qua non liberat nisi gratia Salvatoris. Scio quidem plerosque latinos codices sic habere: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, quod etiam ipsum, qui ita legunt, ad eumdem referunt intellectum; ut in similitudinem praevaricationis Adae peccasse accipiant, qui in illo [PL44.117] peccaverunt, ut ei similes crearentur, sicut ex homine homines, ita ex peccatore peccatores, ex morituro morituri, damnatoque damnati. Graeci autem codices, unde in latinam linguam interpretatio facta est, aut omnes aut pene omnes, id quod a me primo positum est, habent.

14. Sed non, inquit, sicut delictum, ita et donatio. Si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in multos abundavit: non, magis multos, id est, multo plures homines, neque enim plures justificantur quam condemnantur; sed, multo magis abundavit. Adam quippe ex uno delicto suo reos genuit: Christus autem etiam quae homines delicta propriae voluntatis ad originale in quo nati sunt addiderunt, gratia sua solvit atque donavit, quod evidentius in consequentibus dicit.

CAPUT XII

15. Unum peccatum omnibus commune. Verum illud diligentius intuere, quod ait, ob unius delictum multos mortuos. Cur enim ob unius illius, et non potius ob delicta sua propria, si hoc loco intelligenda est imitatio, non propagatio? Sed attende quod sequitur: Et non sicut per unum peccantem, ita est et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Nunc dicant, ubi locum habeat in his verbis illa imitatio. Ex uno, inquit, in condemnationem: quo uno, nisi delicto? Hoc enim explanat, cum adjungit, Gratia autem ex multis delictis in justificationem. Cur ergo judicium ex uno delicto in condemnationem, gratia vero ex multis delictis in justificationem? Nonne si nullum est originale delictum, non solum ad justificationem gratia, sed etiam judicium ad condemnationem ex multis delictis homines ducit? Neque enim gratia multa delicta donat, et non etiam judicium multa delicta condemnat. Aut si propterea ex uno delicto in condemnationem ducuntur, quia omnia delicta quae condemnantur, ex illius unius imitatione commissa sunt; eadem causa est cur ex uno delicto etiam ad justificationem duci intelligantur, quia omnia delicta quae justificatis remittuntur, ex illius unius imitatione commissa sunt. Sed hoc videlicet non intelligebat Apostolus cum dicebat, Judicium quidem ex uno delicto in condemnationem, gratia vero ex multis delictis in justificationem? Imo vero nos intelligamus Apostolum, et videamus ideo dictum judicium ex uno delicto in condemnationem, quia sufficeret ad condemnationem etiamsi non esset in hominibus nisi originale peccatum. Quamvis enim condemnatio gravior sit eorum, qui originali delicto etiam propria conjunxerunt, et tanto singulis gravior, quanto gravius quis peccavit: tamen etiam illud solum quod originaliter tractum est, non tantum a regno Dei separat, quo parvulos sine accepta Christi gratia defunctos intrare non posse ipsi etiam confitentur; verum et a salute ac vita aeterna facit alienos, quae nulla esse alia potest praeter regnum Dei, quo sola Christi societas introducit.

CAPUT XIII

16. Quomodo per unum mors et per unum vita. Ac per hoc ab Adam, in quo omnes peccavimus, non omnia nostra peccata, sed tantum originale traduximus: a Christo vero, in quo omnes justificamur, non illius tantum originalis, sed etiam caeterorum quae ipsi addidimus peccatorum remissionem consequimur. Ideo non sicut per unum peccantem, ita est et donum. Nam judicium quidem ex uno delicto, si non remittitur, id est, originali, in condemnationem jam potest ducere: gratia vero ex multis delictis remissis, hoc est, non solum originali, verum etiam omnibus caeteris ad justificationem perducit.

17. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Cur ob unius delictum mors regnavit per unum, nisi quia mortis vinculo tenebantur in illo uno in quo omnes peccaverunt, etiamsi propria peccata non adderent? Alioquin non ob unius delictum mors per unum regnavit, sed ob delicta multa multorum per unumquemque peccantem. Nam si propterea caeteri ob alterius hominis delictum mortui sunt, quia illum in delinquendo praecedentem subsequentes imitati sunt: ille quoque et multo magis ob alterius delictum mortuus est, quem diabolus delinquendo ita praecesserat, ut ei delictum etiam ipse suaderet: Adam vero nihil suasit imitatoribus suis; et multi qui ejus imitatores dicuntur, eum fuisse et tale aliquid commisisse vel non audierunt, vel omnino non credunt. Quanto ergo rectius, sicut jam dixi, diabolum principem constituisset Apostolus, a quo uno peccatum et mortem per omnes transiisse diceret, si hoc loco non propagationem, sed imitationem dicere voluisset? Multo enim rationabilius Adam dicitur imitator diaboli, quem suasorem habuit peccati, si potest quisquam imitari etiam illum qui nihil tale suasit, vel omnino quem nescit. Quid est autem, qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, nisi quod non ei tantum peccato in quo omnes peccaverunt, sed eis etiam quae addiderunt, gratia remissionis datur; eisque hominibus tanta justitia donatur, ut cum Adam consenserit ad peccatum suadenti, non cedant isti etiam cogenti? Et quid est, multo magis in vita regnabunt, cum mortis regnum multo plures in aeternam poenam trahat; nisi intelligamus eos ipsos in utroque dici qui transeunt ab Adam ad Christum, id est, a morte ad vitam, quia in vita aeterna sine fine regnabunt, magis quam in eis mors temporaliter et cum fine regnavit?

18. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae. Hoc unius delictum, si imitationem attendamus, non erit nisi diaboli. Sed quia manifestum est, de Adam, non de diabolo dici; restat intelligenda, non imitatio, sed propagatio peccati.

CAPUT XIV

Nemo nisi Christus justificat. Nam [PL44.119] et quod ait de Christo, per unius justificationem; magis hoc expressit, quam si per unius justitiam diceret. Eam quippe justificationem dicit, qua Christus justificat impium, quam non imitandam proposuit, sed solus hoc potest. Nam potuit Apostolus recte dicere, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1): nunquam autem diceret, Justificamini a me, sicut et ego sum justificatus a Christo. Quoniam possunt esse, et sunt, et fuerunt multi justi homines et imitandi; justus autem et justificans nemo, nisi Christus. Unde dicitur, Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Quisquis ergo ausus fuerit dicere, Justifico te; consequens est ut dicat etiam, Crede in me. Quod nemo sanctorum recte dicere potuit, nisi Sanctus sanctorum: Credite in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1): ut quia ipse justificat impium, credenti in eum qui justificat impium, deputetur fides ad justitiam.

CAPUT XV

19. Confirmat ex propagatione peccatum esse, quemadmodum et justitiam ex regeneratione. Quomodo et omnes per Adam peccatores, et omnes per Christum justi. Nam si sola imitatio facit peccatores per Adam, cur non etiam per Christum sola imitatio justos facit? Sicut enim, inquit, per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, sic et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae. Proinde isti, unus et unus, non Adam et Christus, sed Adam et Abel constitui debuerunt. Quoniam cum multi nos in hujus vitae tempore praecesserint peccatores, eosque imitati fuerint qui posteriore tempore peccaverunt; ideo tamen volunt isti, nonnisi Adam dictum, in quo omnes imitatione peccaverint, quia primus hominum ipse peccavit. Ac per hoc Abel dici debuit, in quo uno omnes similiter homines imitatione justificentur, quoniam ipse primus hominum juste vixit. Aut si propter quemdam articulum temporis ad Novi Testamenti exordium pertinentem, Christus est positus propter imitationem caput justorum: Judas ejus traditor caput poni debuit peccatorum. Porro si propterea Christus unus est in quo omnes justificentur, quia non sola ejus imitatio justos facit, sed per spiritum regenerans gratia: propterea et Adam unus est in quo omnes peccaverunt, quia non sola ejus imitatio peccatores facit, sed per carnem generans poena. Ob hoc etiam dictum est, omnes et omnes. Neque enim qui generantur per Adam, iidem ipsi omnes per Christum regenerantur: sed hoc recte dictum est, quia sicut nullius carnalis generatio nisi per Adam, sic spiritualis nullius nisi per Christum. Nam si aliqui possent carne generari non per Adam, et aliqui generari spiritu non per Christum; non liquide omnes, sive hic, sive ibi dicerentur. Eosdem autem omnes postea multos dicit; possunt quippe in aliqua re omnes esse qui pauci sunt: sed multos habet generatio [PL44.120] carnalis, multos et spiritualis; quamvis non tam multos haec spiritualis, quam illa carnalis. Verumtamen quemadmodum illa omnes habet homines, sic ista omnes justos homines: quia sicut nemo praeter illam homo, sic nemo praeter istam justus homo: et in utraque multi. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per obedientiam unius hominis justi constituentur multi.

20. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Hoc ad originale homines addiderunt jam propria voluntate, non per Adam: sed hoc quoque solvitur sanaturque per Christum; quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia: ut quemadmodum regnavit peccatum in mortem, etiam quod non ex Adam traxerunt homines, sed sua voluntate addiderunt; sic et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam. Non tamen aliqua justitia praeter Christum, sicut aliqua peccata praeter Adam. Ideo cum dixisset, quemadmodum regnavit peccatum in mortem; hic non addidit, Per unum, aut, Per Adam: quia supra dixerat etiam de peccato illo, quod subintrante lege abundavit; et hoc utique non est originis, sed jam propriae voluntatis. Cum autem dixisset, sic et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam; addidit, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. V, 12-21): quia generante carne illud tantummodo trahitur, quod est originale peccatum; regenerante autem spiritu, non solum originalis, sed etiam voluntariorum fit remissio peccatorum.

CAPUT XVI

21. Infantes non baptizati lenissime quidem, sed tamen damnantur. Poena peccati Adae gratia corporis amissa. Potest proinde recte dici, parvulos sine Baptismo de corpore exeuntes in damnatione omnium mitissima futuros. Multum autem fallit et fallitur, qui eos in damnatione praedicat non futuros, dicente Apostolo, Judicium ex uno delicto in condemnationem; et paulo post, Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem. Quando ergo peccavit Adam non obediens Deo, tunc ejus corpus, quamvis esset animale ac mortale, gratiam perdidit, qua ejus animae omni ex parte obediebat; tunc ille exstitit bestialis motus pudendus hominibus, quem in sua erubuit nuditate. Tunc etiam morbo quodam ex repentina et pestifera corruptione concepto factum in illis est, ut illa in qua creati sunt stabilitate aetatis amissa, per mutabilitates aetatum irent in mortem. Quamvis ergo annos multos postea vixerint, illo tamen die mori coeperunt, quo mortis legem, qua in senium veterascerent, acceperunt. Non enim stat vel temporis puncto, sed sine intermissione labitur, quiquid continua [PL44.121] mutatione sensim currit in finem, non perficientem, sed consumentem. Sic itaque impletum est quod dixerat Deus, Qua die ederitis, morte moriemini (Gen. II, 17). Ex hac igitur inobedientia carnis, ex hac lege peccati et mortis, quisquis carnaliter generatur, regenerari spiritualiter opus habet, ut non solum ad regnum Dei perducatur, verum etiam a peccati damnatione liberetur. Simul itaque peccato et morti primi hominis obnoxii nascuntur in carne, et simul justitiae vitaeque aeternae secundi hominis sociati renascuntur in Baptismo: sicut et in Ecclesiastico scriptum est, A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur (Eccli. XXV, 33). Sive autem a muliere, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet: quoniam, sicut novimus, mulier ex viro est, et utriusque una caro est. Unde et illud quod scriptum est, Et erunt duo in carne una. Igitur jam non duo, inquit Dominus, sed una caro (Matth. XIX, 5, 6).

CAPUT XVII

22. Non esse infantibus personale peccatum tribuendum. Quapropter qui dicunt parvulos ideo baptizari, ut hoc eis remittatur quod in hac vita proprium contraxerunt, non quod ex Adam traduxerunt, non magno molimine refellendi sunt. Quando enim secum ipsi paululum sine certandi studio cogitaverint, quam sit absurdum nec dignum disputatione quod dicunt, continuo sententiam commutabunt. Quod si noluerint, non usque adeo de humanis sensibus desperandum est, ut metuamus ne hoc cuipiam persuadeant. Ipsi quippe ut hoc dicerent, alicujus alterius sententiae praejudicio, nisi fallor, impulsi sunt: ac propterea cum remitti baptizato peccata necessario faterentur, nec fateri vellent ex Adam ductum esse peccatum, quod remitti fatebantur infantibus, ipsam infantiam coacti sunt accusare: quasi accusator infantiae hoc securior fieret, quo accusatus ei respondere non posset. Sed istos, ut dixi, omittamus; neque enim sermone vel documentis opus est, quibus innocentia probetur infantum, quantum ad eorum pertinet vitam, quam recenti ortu in se ipsis agunt, si eam non agnoscit sensus humanus, nullis adminiculis cujusquam disputationis adjutus.

CAPUT XVIII

23. Refellit eos qui baptizari parvulos volunt non in peccati remissionem, sed ad obtinendum regnum coelorum. Sed illi movent, et aliquid consideratione ac discussione dignum videntur afferre, qui dicunt parvulos recenti vita editos visceribus matrum, non propter remittendum peccatum percipere Baptismum, sed ut spiritualem procreationem non habentes creentur in Christo, et ipsius regni coelorum participes fiant, eodem modo filii et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. A quibus tamen cum quaeritur, utrum non baptizati et non effecti cohaeredes Christi, regnique coelorum participes, habeant saltem beneficium salutis aeternae in resurrectione mortuorum, laborant vehementer, nec [PL44.122] exitum inveniunt. Quis enim Christianorum ferat, cum dicitur ad aeternam salutem posse quemquam pervenire, si non renascatur in Christo, quod per Baptismum fieri voluit, eo jam tempore quo tale Sacramentum constituendum fuit regenerandis in spem salutis aeternae? Unde dicit Apostolus: Non ex operibus justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Quam tamen salutem in spe dicit esse, cum hic vivimus, ubi ait: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Sine ista ergo regeneratione salvos in aeternum posse parvulos fieri, quis audeat affirmare, tanquam non pro eis mortuus sit Christus? Etenim Christus pro impiis mortuus est (Id. V, 6). Isti autem qui, ut manifestum est, nihil in sua propria vita impie commiserunt, si nec originaliter ullo impietatis vinculo detinentur, quomodo pro eis mortuus est qui pro impiis mortuus est? Si nulla originalis sunt peccati aegritudine sauciati, quomodo ad medicum Christum, hoc est, ad percipiendum Sacramentum salutis aeternae, suorum currentium pio timore portantur, et non eis in Ecclesia dicitur, Auferte hinc innocentes istos; non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non venit Christus vocare justos, sed peccatores? Nunquam dictum est, nunquam dicitur, nunquam omnino dicetur in Ecclesia Christi tale commentum.

CAPUT XIX

24. Infantes ut fideles, ita et poenitentes dicuntur. Peccata sola inter Deum et homines separant. Ac ne quis existimet ideo parvulos ad Baptismum afferri oportere, quia sicut peccatores non sunt, ita nec justi sunt: quomodo ergo quidam meritum hujus aetatis a Domino laudatum esse commemorant, ubi ait, Sinite parvulos venire ad me; talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX, 14)? Si enim hoc non propter humilitatis similitudinem, quod humilitas parvulos faciat, sed propter puerorum vitam laudabilem dictum est, profecto et justi sunt. Non enim recte aliter dici potuit, Talium est regnum coelorum, cum esse non possit nisi justorum. Sed forte hoc quidem non congruenter dicitur, quod parvulorum vitam laudaverit Dominus dicens, Talium est regnum coelorum: cum verax sit ille intellectus quod humilitatis similitudinem in parva aetate posuerit. Verumtamen forsitan hoc tenendum est quod dixi, propterea parvulos baptizari debere, quia sicut peccatores non sunt, ita nec justi sunt. Sed cum dictum esset, Non veni vocare justos, quasi ei responderetur, Quos ergo vocare venisti? continuo subjunxit, sed peccatores in poenitentiam (Luc. V, 32). Ac per hoc, quomodo si justi sunt, ita etiamsi peccatores non sunt, non eos venit vocare, qui dixit, Non veni vocare justos, sed peccatores? Et ideo Baptismo ejus qui eos non vocat, non tantum frustra, verum etiam improbe videntur irruere; quod absit ut sentiamus. Vocat eos igitur medicus, qui non est [PL44.123] opus sanis, sed aegrotantibus, nec venit vocare justos, sed peccatores in poenitentiam. Et ideo quia suae vitae propriae peccatis nullis adhuc tenentur obnoxii, originalis in eis aegritudo sanatur in ejus gratia qui salvos facit per lavacrum regenerationis.

25. Dicet aliquis: Quomodo ergo et ipsi vocantur in poenitentiam? Numquid tantillos potest aliquid poenitere? Huic respondetur: Si propterea poenitentes dicendi non sunt, quia sensum poenitendi non habent, nec fideles dicendi sunt, quia similiter sensum credendi nondum habent. Si autem propterea recte fideles vocantur, quoniam fidem per verba gestantium quodam modo profitentur; cur non prius etiam poenitentes habentur, cum per eorumdem verba gestantium diabolo et huic saeculo renuntiare monstrantur? Totum hoc in spe fit vi Sacramenti et divinae gratiae, quam Dominus donavit Ecclesiae. Caeterum quis ignorat quod baptizatus parvulus, si ad rationales annos veniens non crediderit, nec se ab illicitis concupiscentiis abstinuerit, nihil ei proderit quod parvus accepit? Verumtamen si percepto Baptismate de hac vita emigraverit, soluto reatu cui originaliter erat obnoxius, perficietur in illo lumine veritatis, quod incommutabiliter manens in aeternum, justificatos praesentia Creatoris illuminat. Peccata enim sola separant inter homines et Deum, quae solvuntur Christi gratia, per quem mediatorem reconciliamur, cum justificat impium.

CAPUT XX

26. Ad mensam Domini nemo rite nisi baptizatus accedit. Terrentur autem isti sententia Domini dicentis, Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Quod cum exponeret, ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 3, 5). Et propterea conantur parvulis non baptizatis innocentiae merito salutem ac vitam aeternam tribuere; sed quia baptizati non sunt, eos a regno coelorum facere alienos: nova quadam et mirabili praesumptione, quasi salus ac aeterna vita possit esse praeter Christi haereditatem, praeter regnum coelorum. Habent enim videlicet quo confugiant, atque ubi delitescant, quia non ait Dominus, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non habebit vitam; sed ait, non intrabit in regnum Dei. Nam si illud dixisset, nulla hinc dubitatio posset oboriri. Auferatur ergo dubitatio: jam Dominum audiamus, non suspiciones conjecturasque mortalium; Dominum audiamus, inquam, non quidem hoc de Sacramento lavacri dicentem, sed de Sacramento sanctae mensae suae, quo nemo rite nisi baptizatus accedit: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis. Quid ultra quaerimus? Quid ad hoc responderi potest, nisi pertinacia pugnaces nervos adversus constantiam perspicuae veritatis intendat?

[PL44.124] 27. An vero quisquam etiam hoc dicere audebit, quod ad parvulos haec sententia non pertineat, possintque sine participatione corporis hujus et sanguinis in se habere vitam: quia non ait, Qui non manducaverit, sicut de Baptismo, Qui non renatus fuerit; sed ait, Si non manducaveritis, velut eos alloquens qui audire et intelligere poterant, quod utique non valent parvuli? Sed qui hoc dicit, non attendit quia nisi omnes ista sententia teneat, ut sine corpore et sanguine Filii hominis vitam habere non possint, frustra etiam aetas major id curat. Potest enim, si non voluntatem, sed verba loquentis attendas, eis solis videri dictum, quibus tunc Dominus loquebatur: quia non ait, Qui non manducaverit; sed, Si non manducaveritis. Et ubi est quod eodem loco de hac ipsa re ait, Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita (Joan. VI, 54, 52)? Secundum hoc enim etiam ad nos pertinere illud Sacramentum intelligimus, qui tunc nondum fuimus quando ista dicebat; quia non possumus dicere ad saeculum nos non pertinere, pro cujus vita Christus suam carnem dedit. Quis autem ambigat saeculi nomine homines significatos esse, qui nascendo in hoc saeculum veniunt? Nam, sicut alibi ait, Filii saeculi hujus generant et generantur (Luc. XX, 34). Ac per hoc etiam pro parvulorum vita caro data est, quae data est pro saeculi vita; et si non manducaverint carnem Filii hominis, nec ipsi habebunt vitam.

28. Hinc est etiam illud, Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui autem incredulus est Filio, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 35, 36). In quo igitur horum genere ponemus infantes? in eorum qui credunt in Filium, an in eorum qui sunt increduli Filio? In neutro, ait aliquis; quia cum adhuc credere non possunt, nec increduli deputandi sunt. Non hoc indicat ecclesiastica regula, quae baptizatos infantes fidelium numero adjungit. Porro si isti qui baptizantur, propter virtutem celebrationemque tanti Sacramenti, quamvis suo corde atque ore non agant quod ad credendum confitendumque [PL44.125] pertineat, tamen in numero credentium computantur: profecto illi quibus Sacramentum defuerit, in eis habendi sunt qui non credunt Filio; atque ideo si hujus inanes gratiae de corpore exierint, sequetur eos quod dictum est, Non habebunt vitam, sed ira Dei manet super eos. Unde hoc, quando eos clarum est peccata propria non habere, si nec originali peccato teneantur obnoxii?

CAPUT XXI

29. Inscrutabile, cur infantes alii discedant frustrati Baptismo, alii non. Bene autem non ait, ira Dei veniet super eum; sed, manet super eum. Ab hac quippe ira, qua omnes sub peccato sunt, de qua dicit Apostolus, Fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3), nulla res liberat, nisi gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum. Haec gratia cur ad illum veniat, ad illum non veniat, occulta esse causa potest, injusta non potest. Numquid enim iniquitas apud Deum? Absit (Rom. IX, 14). Sed prius sanctarum Scripturarum auctoritatibus colla subdenda sunt, ut ad intellectum per fidem quisque perveniat. Neque enim frustra dictum est: Judicia tua sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Cujus abyssi altitudinem veluti expavescens, exclamat Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Praemiserat quippe sententiam mirae profunditatis, dicens: Conclusit enim Deus omnes in incredulitate, ut omnibus misereatur. Cujus profunditatis veluti horrore percussus: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius illius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Rom. XI, 32-36). Valde ergo parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei; ad discutiendam gratiam gratuitam, nullis meritis praecedentibus non iniquam, quae non tam movet cum praestatur indignis, quam cum aeque indignis aliis denegatur.

30. Nam et hi quibus videtur injustum ut parvuli sine gratia Christi de corpore exeuntes, non solum regno Dei, quo et ipsi fatentur nisi per Baptismum renatos intrare non posse; verum etiam vita aeterna et salute priventur; quaerentes quomodo justum sit ut alius ab originali impietate solvatur, alius non solvatur, cum eadem sit utriusque conditio: ipsi respondeant secundum suam sententiam, quomodo identidem justum sit ut huic praestetur Baptismus, quo intret in regnum Dei, illi non praestetur, cum sit utriusque par causa. Si enim movet, cur ex his duobus, cum ex aequo ambo sint originaliter peccatores, alius ab hoc vinculo solvitur, cui conceditur Baptismus; alius non solvitur, cui talis gratia non conceditur: cur non pariter movet, quod ex duobus originaliter innocentibus, alius accipit Baptismum, quo in regnum Dei possit intrare; alius non accipit, ne ad [PL44.126] regnum Dei possit accedere? Nempe in utraque causa ad illam exclamationem reditur, O altitudo divitiarum! Ex ipsis deinde baptizatis parvulis, dicatur mihi, cur alius rapitur, ne malitia mutet intellectum ejus (Sap. IV, 11); et alius vivit, impius futurus? Nonne si ambo raperentur, ambo in regnum coelorum ingrederentur? Et tamen non est iniquitas apud Deum. Quid? illud quem non moveat, quem non in tanta altitudine exclamare compellat, quod alii parvuli spiritu immundo vexantur, alii nihil tale patiuntur, alii etiam in uteris matrum, sicut Jeremias, sanctificantur (Jerem. I, 5); cum omnes, si est originale peccatum, pariter rei sint; si non est, pariter innocentes sint? Unde ista tanta diversitas, nisi quia inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus?

CAPUT XXII

31. Refellit eos qui putant animas ob delicta alibi commissa, in corpora meritis suis convenientia detrudi, in iisque magis minusve affligi. An forte illud jam explosum repudiatumque sentiendum est, quod animae prius in coelesti habitatione peccantes, gradatim atque paulatim ad suorum meritorum corpora veniant, ac pro ante gesta vita magis minusve corporeis pestibus affligantur? Cui opinioni quamvis sancta Scriptura apertissime contradicat, quae cum gratiam commendaret, Nondum, inquit, natis, nec qui aliquid egerant boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est quod major serviet minori: nec ipsi tamen qui hoc sentiunt, evadunt hujus quaestionis angustias, sed in eis coarctati et haerentes similiter, O altitudo! exclamare coguntur. Unde enim fit ut homo ab ineunti pueritia modestior, ingeniosior, temperantior, ex magna parte libidinum victor, qui oderit avaritiam, luxuriam detestetur, atque ad virtutes caeteras provectior aptiorque consurgat, et tamen eo loco sit, ubi ei praedicari gratia christiana non possit? Quomodo enim invocabunt in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante (Rom. X, 14)? Alius autem tardus ingenio, libidinibus deditus, flagitiis et facinoribus coopertus, ita gubernetur, ut audiat, credat, baptizetur, rapiatur, aut si detentus hic fuerit, laudabiliter hic vivat? Ubi duo isti tam diversa merita contraxerunt, non dico, ut iste credat, ille non credat, quod est propriae voluntatis; sed ut iste audiat quod credat, ille non audiat; hoc enim non est in hominis potestate: ubi, inquam, haec tam diversa merita contraxerunt? Si in coelo egerunt aliquam vitam, ut pro suis actibus propellerentur vel laberentur in terras, congruisque suae ante actae vitae corporeis receptaculis tenerentur: ille utique melius ante hoc mortale corpus vixisse credendus est, qui eo non multum meruit praegravari, ut et bonum haberet ingenium, et concupiscentiis [PL44.127] ejus mitioribus urgeretur, quas posset facile superare: et tamen eam sibi gratiam praedicari non meruit, qua sola posset a secundae mortis pernicie liberari. Ille autem pro meritis deterioribus, sicut putant, graviori corpori implicitus, et ob hoc cordis obtusi, cum carnis illecebris ardentissima cupidine vinceretur, et per nequissimam vitam peccatis pristinis, quibus ad hoc venire meruerat, adderet pejora terrena; aut in cruce tamen audivit, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43); aut alicui cohaesit apostolo, cujus praedicatione mutatus, et per lavacrum regenerationis salvus effectus est: ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia. Quid hinc respondeant, omnino non video, qui volentes humanis conjecturis justitiam Dei defendere, et ignorantes altitudinem gratiae, fabulas improbabiles texuerunt.

32. Multa enim dici possunt de miris vocationibus hominum, sive quas legimus, sive quas experti sumus, quibus eorum opinio subvertatur, qui credunt ante ista corpora sua, quasdam proprias vitas gessisse animas hominum, quibus ad haec venirent, pro diversitate meritorum diversa hic experturae vel bona vel mala. Sed terminandi hujus operis cura non sinit in his diutius immorari. Unum tamen, quod inter multa mirabile comperi, non tacebo. Quis non secundum istos, qui ex meritis prioris vitae ante hoc corpus in coelestibus gestae animas terrenis corporibus magis minusve gravari opinantur, affirmet eos ante istam vitam sceleratius immaniusque peccasse, qui mentis lumen sic amittere meruerunt, ut sensu vicino pecoribus nascerentur; non dico tardissimi ingenio, nam hoc de aliis dici solet; sed ita excordes, ut etiam cirrati ad movendum risum exhibeant cordatis delicias fatuitatis, quorum nomen ex graeco derivatum moriones vulgus appellat? Talium tamen quidam fuit ita christianus, ut cum esset omnium injuriarum suarum mira fatuitate patientissimus, injuriam tamen Christi nominis vel in se ipso religionis qua imbutus erat, sic ferre non posset, ut blasphemantes videlicet cordatos, a quibus haec ut provocaretur audiebat, insectari lapidibus non desisteret, nec in ea causa vel dominis parceret. Tales ergo praedestinari et creari arbitror, ut qui possunt, intelligant, Dei gratiam et Spiritum qui ubi vult spirat (Joan. III, 8), ob hoc omne ingenii genus in filiis misericordiae non praeterire, itemque omne ingenii genus in gehennae filiis praeterire, ut qui gloriatur in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Illi autem qui pro meritis vitae superioris accipere quasque animas diversa terrena corpora affirmant, quibus aliae magis, [PL44.128] aliae minus graventur, et pro eisdem meritis humana ingenia variari, ut acutiora sint quaedam, et alia obtusiora, proque ipsius vitae superioris meritis divinam quoque gratiam liberandis hominibus dispensari; quid de isto poterunt respondere? Quomodo ei tribuent et teterrimam vitam superiorem, ut ex hoc fatuus nasceretur; et tam bene meritam, ut ex hoc in Christi gratia multis acutissimis praeferretur?

33. Cedamus igitur et consentiamus auctoritati sanctae Scripturae, quae nescit falli nec fallere: et sicut nondum natos ad discernenda merita eorum aliquid boni vel mali egisse non credimus; ita omnes sub peccato esse, quod per unum hominem intravit in mundum, et per omnes homines pertransiit, a quo non liberat nisi gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum, minime dubitemus.

CAPUT XXIII

Christus etiam infantium salvator et redemptor. Cujus medicinalis adventus non est opus sanis, sed aegrotantibus; quia non venit vocare justos, sed peccatores: in cujus regnum non intrabit nisi qui renatus fuerit ex aqua et spiritu, nec praeter regnum ejus salutem ac vitam possidebit aeternam. Quoniam qui non manducaverit carnem ejus, et qui incredulus est Filio, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum. Ab hoc peccato, ab hac aegritudine, ab hac ira Dei, cujus naturaliter filii sunt, qui etiam si per aetatem non habent proprium, trahunt tamen originale peccatum, non liberat nisi Agnus Dei qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29), nonnisi Medicus qui non venit propter sanos, sed propter aegrotos, nonnisi Salvator, de quo dictum est generi humano, Natus est vobis hodie Salvator (Luc. II, 11): nonnisi Redemptor, cujus sanguine deletur debitum nostrum. Nam quis audeat dicere, non esse Christum infantium salvatorem nec redemptorem? Unde autem salvos facit, si nulla in eis est originalis aegritudo peccati? Unde redimit, si non sunt per originem primi hominis venumdati sub peccato? Nulla igitur ex nostro arbitrio, praeter Baptismum Christi, salus aeterna promittatur infantibus, quam non promittit Scriptura divina, humanis omnibus ingeniis praeferenda.

CAPUT XXIV

34. Baptismus salus, Eucharistia vita vocatur a Punicis Christianis. Optime Punici Christiani Baptismum ipsum nihil aliud quam salutem, et sacramentum corporis Christi, nihil aliud quam vitam vocant. Unde, nisi ex antiqua, ut existimo, et apostolica traditione, qua Ecclesiae Christi insitum tenent, praeter Baptismum et participationem mensae Dominicae, non solum ad regnum Dei, sed nec ad salutem et vitam aeternam posse quemquam hominum pervenire? Hoc enim et Scriptura testatur, secundum ea quae supra diximus. Nam quid aliud tenent, qui Baptismum nomine salutis appellant, nisi quod dictum est, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5); et quod Petrus ait, Sic et vos simili forma Baptisma salvos facit (I Petr. III, 21)? Quid aliud etiam, qui sacramentum mensae Dominicae vitam [PL44.129] vocant, nisi quod dictum est, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi; et, Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita; et, Si non manducaveritis carnem Filii hominis et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 51, 52, 54)? Si ergo ut tot et tanta divina testimonia concinunt, nec salus nec vita aeterna sine Baptismo et corpore et sanguine Domini cuiquam speranda est, frustra sine his promittitur parvulis. Porro si a salute ac vita aeterna hominem nisi peccata non separant, per haec Sacramenta nonnisi peccati reatus in parvulis solvitur: de quo reatu scriptum est, neminem esse mundum, nec si unius diei fuerit vita ejus (Job XIV, 4, sec. LXX). Unde est et illud in Psalmis: Ego enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit (Psal. L, 7). Aut enim ex persona generali ipsius hominis dicitur, aut si proprie de se David hoc dicit, non utique de fornicatione, sed de legitimo connubio natus fuit. Non itaque dubitemus etiam pro infantibus baptizandis sanguinem fusum, qui priusquam funderetur, sic in Sacramento datus est et commendatus, ut diceretur, Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28). Negant enim illos liberari, qui sub peccato esse nolunt fateri. Nam unde liberantur, si nulla servitute peccati tenentur obstricti?

35. Ego, inquit, lux in saeculum veni, ut omnis qui crediderit in me, non maneat in tenebris (Joan. XII, 46). Hoc dicto quid ostendit, nisi in tenebris esse omnem qui non credit in eum, et credendo efficere ne maneat in tenebris? Has tenebras quid nisi peccata intelligimus? Sed quodlibet aliud intelligantur hae tenebrae, profecto qui non credit in Christum, manebit in eis: et utique poenales sunt, non quasi nocturnae ad quietem animantium necessariae.

CAPUT XXV

Parvulos mox natos illuminari quidam perperam colligebant ex Evangelio. Proinde parvuli, si per Sacramentum quod ad hoc divinitus institutum est, in credentium numerum non transeant, profecto in his tenebris remanebunt.

36. Quamvis eos nonnulli mox natos illuminari credant, sic intelligentes quod scriptum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Quod si ita est, multum mirandum est quomodo illuminati ab unico Filio, quod erat in principio Verbum Deus apud Deum, non admittantur ad regnum Dei, nec sint haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. Hoc enim eis nisi per Baptismum non praestari, etiam qui hoc sentiunt, confitentur. Deinde jam illuminati, si ad consequendum regnum Dei nondum sunt idonei; saltem ipsum Baptismum, quo ad hoc idonei fiunt, laeti suscipere debuerunt: cui tamen eos videmus cum magnis fletibus reluctari, eamque ignorantiam in illa aetate contemnimus, ut Sacramenta quae illis prodesse novimus, in eis etiam reluctantibus compleamus. Cur enim et Apostolus dicit, Nolite pueri esse mentibus (I Cor. XIV, 20); si jam lumine illo vero quod Verbum Dei est, eorum mentes illuminatae sunt?

[PL44.130] 37. Itaque illud quod in Evangelio positum est. Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ideo dictum est, quia nullus hominum illuminatur nisi illo lumine veritatis, quod Deus est: ne quisquam putaret ab eo se illuminari, a quo audit ut discat, non dico, si quemquam magnum hominem, sed nec si angelum ei contingat habere doctorem. Adhibetur enim sermo veritatis extrinsecus vocis ministerio corporalis, verumtamen neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Audit quippe homo dicentem vel hominem vel angelum; sed ut sentiat et cognoscat verum esse quod dicitur, illo lumine intus mens ejus aspergitur, quod aeternum manet, quod etiam in tenebris lucet. Sed sicut sol iste a caecis, quamvis eos suis radiis quodam modo vestiat, sic ab stultitiae tenebris non comprehenditur.

Phản ứng của độc giả

Ghi chú

Fons: Patrologia Latina, t. 44, coll. 110-130 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Được đăng bởi người dùng: Rodion Vlasov
Ngày tạo trang: 2026-11-22, Cập nhật: 2026-11-22