Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarii in Sophoniam (2/2)

(Vers. 8 seqq.) Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quae exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum. Propterea [PL25.1362A] vivo ego, dicit Dominus Deus [Vulg. tacet Deus] exercituum, Deus Israel: quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha: siccitas spinarum et acervi salis, et desertum usque in aeternum, reliquiae populi mei diripient eos: residui gentis meae possidebunt illos. Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt, et magnificati sunt super populum Domini exercituum. Horribilis Dominus super eos: et attenuabit omnes deos terrae, et adorabunt eum viri [Al. vir] de loco suo, omnes insulae gentium. LXX: Audivi opprobrium Moab, et contumelias filiorum Ammon: in quibus exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos meos. Propterea vivo ego, dicit Dominus [Al. Dominus Deus] virtutum, Deus Israel: quia Moab sicut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha, [PL25.1362B] et Damascus derelicta quasi acervus areae, et dissipata usque in sempiternum, et qui reliqui fuerint de populo meo, diripient eos, et residui gentis meae possidebunt eos: hoc erit eis pro contumelia sua, quia exprobraverunt et magnificati sunt super Dominum omnipotentem: manifestus erit Dominus super eos, et disperdet omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum singuli de loco suo, omnes insulae gentium. Quod excepto Daniele propheta, qui quatuor regnorum saepius cernit visiones, et eorum differentias sub aliis atque aliis imaginibus exponit (Dan. VIII), Isaias, Jeremias, Ezechiel faciunt, ut post visionem Judae adversum caeteras nationes, quae in circuitu ejus sunt, vertant vaticinium, et juxta ἰδιώματα singularum, quae eis ventura sunt, nuntient, atque in descriptione [PL25.1362C] earum diutius immorentur: hoc nunc propheta Sophonias, quamquam breviter, eodem tamen ordine facit. Post Philisthiim enim contra quos supra comminatio praecucurrit, 703 Gaza, inquit, destructa erit, et Ascalon in desertum, Azotum in meridie ejicient, et Accaron eradicabitur. Nunc adversus Moab, et filios Ammon, sive ut in LXX additum est, contra Damascum, quae in Isaia (Cap. XVII) dicitur Aram, texitur prophetia, eo quod praebentes auxilia Nabuchodonosor, vastaverint Judam, conculcaverint sanctuarium ejus, templum quoque subverterint, et subjugato populo Israel, Dominum blasphemaverint. Nabuchodonosor quippe atque Chaldaei, Judaeorum urbibus subrutis, caeteras gentes oppresserunt, et ita factum est, ut qui insultaverant [PL25.1362D] populo Dei, ipsi quoque eadem malorum angustia premerentur, et haberent conservum Judam, quem putaverunt se habere subjectum. Igitur antequam veniat captivitas sub Josia adhuc rege, necdum Jerosolymis temploque subversis, dirigitur adversum insultantes prophetia, ut mala quondam populi Dei, caeterarum gentium levarentur malo [Al. malis]. [PL25.1363A] Audivi, inquit, opprobrium Moab, quae nunc Areopolis appellatur, et blasphemias filiorum Ammon, quae et ipsa urbs Arabiae secunda post Bosram Philadelphia dicitur: in quibus exprobraverunt populo meo, et ejectis Judaeis, dilataverunt in terra eorum fines suos. Propterea quia blasphemaverunt me, et exprobraverunt populo meo, ego Dominus exercituum, qui possum implere quod comminor, et Deus Israel, qui in populo meo ipse patior injuriam, faciam ut sit Moab quasi Sodoma, et filii Ammon quasi Gomorrha. Legamus hujuscemodi visiones in Isaia et Jeremia, et eadem quae nunc hic legimus, reperiemus. Siccitas spinarum et acervi salis, et desertum usque in aeternum, pro quo nescio quid sibi volentes LXX Damascum evulsam et derelictam interpretati [PL25.1363B] sunt, nisi fallor, verbi ambiguitate decepti: siccitas enim quod Hebraice dicitur MAMASAC (), excepta prima littera MEM si mutetur, et DALETH accipiatur, easdem litteras reliquas habet, quas et Damascus, et potest legi pro superiori verbo DAMASEC. Quaeritur autem quomodo istae urbes, hoc est, Moab et filii Ammon, redactae sint in Sodomam et Gomorrham, et quasi spinarum ariditas et acervi 704 salis, usque in aeternum non aedificentur? Et quod quidem vastatae sint quasi Sodoma et Gomorrha, exponendi nulla est difficultas. Verum hoc quod sequitur: Desertae erunt usque in aeternum, aut destructionem regni earum interpretabimur (quia postea subversae a Chaldaeis, regnum suum perdiderunt, et deinceps vel ab Antiochis, vel a Ptolemaeis tentae, [PL25.1363C] novissime Romano imperio colla submiserint), aut certe ὑπερβολικῶς dici accipiendum est: LOLAM () quippe et aeternitatem sonat et saeculum: ex quo et pro uno saeculo, et pro aliquanto tempore, et una aetate accipi potest. Et qui reliqui fuerint de populo Israel, vastabunt eos, et blasphemantia quondam Chaldaeorum auxilia possidebunt. Hoc autem eveniet eis pro superbia eorum, quia blasphemaverunt, et magnificati sunt contra populum Domini exercituum, qui Dominus exercituum erit horribilis super eos, et horror ejus non interficiet superbos: non blasphemantium sanguinem fundet; sed disperdet et attenuabit omnia idola eorum, ut qui prius tenebantur errore, et Domini beneficia non sentiebant, malorum necessitate pressi, sciant [PL25.1363D] idola nihil prodesse, et adorent eum unusquisque de loco suo omnes insulae gentium. Hucusque juxta Hebraicum. Nunc ad LXX interpretes revertamur, cogamusque Judaeos, qui tantum sequuntur historiam, exponere nobis quando Moab et filii Ammon facti sint quasi Sodoma et Gomorrha, et quasi acervi [PL25.1364A] salis, et desertae usque in aeternum: debent monstrare sulphureas pluvias, vineas, terram in cineres favillamque conversam, mare supra de puteis quondam salis, quod nunc Mortuum dicitur, inundasse: quando eos diripuerint Judaei, quando residuae gentes Israeliticae possederint eos. Aut quae indignatio Domini est pro blasphemia et contumeliis attenuare et disperdere eos? non Moab et Ammon, sed universam terram, ut adorent eum singuli de loco suo, omnes insulae gentium? quod magis pro beneficio tribuet blasphemantibus, ut ab errore redeant ad salutem. Quod si voluerint dicere, post regressionem de Babylone has gentes populo Israel fuisse subjectas, 705 primum auctoritatem postulabimus Scripturarum, unde hoc factum probent: deinde cum minime [PL25.1364B] potuerint demonstrare, concedemus eis ex superfluo, atque dicemus: Esto accidisse quod dicitis: quae justitia Dei esset blasphemasse avos, et exprobrasse atavos, et postea nepotibus redditum? cum utique illa sententia, qua antea dicebatur in Lege, peccata patrum in filios in tertia et in quarta generatione restitui (Exod. XX), per Ezechielem soluta sit: Vivo ego, dicit Dominus: nequaquam dicetur haec parabola; sed anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezec. XVIII, 20). Et simul animadverte, parabolam esse quod dictum est, nec id sonare quod in superficie litterae proferunt. Quod si injustum est nepotibus reddere quod deliquerint avi: quanto injustius pro stultitia Judaeorum hoc ipsum sperare in consummatione mundi fieri, quando non Christus eorum, ut [PL25.1364C] putant; sed est venturus Antichristus. Sicubi enim arctati fuerint in historia, ut doceant completum esse quod dictum est, statim transiliunt ad futura Christi tempora, et omnia quae non possunt exponere, post multa saecula sibi repromittunt, et dicunt, et Moab, et filios Ammon, et Aegyptum, et Philisthiim, et Idumaeam, quae nunc insultant Judaeis, eo tempore puniendas. Interrogemus ergo eos, quare has potissimum gentes Deus puniat, et non totum orbem in quo Judaei longe lateque dispersi sunt. Si enim meretur Moab corripi, Judaeis insultans, et filii Ammon et reliquae gentes in circuitu, quare Gallia non corripitur? quare Britannias in comminatione non ponit? cur Hispaniae a poena alienae sunt? quam ob causam de Italia nihil dicitur? de Africa [PL25.1364D] cur tacetur? et ut semel dicam, cum totus orbis Judaeos captivos teneat, quid solae gentes tantum commisere flagitii, quae in circuitu ejus sunt, ut solae potissimum nominentur? Haec contra Judaeos, et generalem in omnibus prophetis ubicumque adversum gentes aliqua prophetia dicitur, explanationem. [PL25.1365A] Nunc quod supra diximus, Damascum Hebraice non haberi, nec apud quemquam alium interpretem, etiam ex ipso Scripturae ordine comprobabimus. 706 Ad id enim quod dixerat: Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, postea retulit: Quia Moab et Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha. Quod ergo sequitur: Et Damascus deserta, quasi acervus areae, debuerat et de Damasco aliquid praemisisse, ut quomodo de duabus gentibus dixerat: Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon ut Gomorrha, quarum peccata ante jam dixerat: sic et Damasci vel opprobria, vel blasphemias descripsisset, ut postea digne supplicium videretur inferre. Sed et hoc ipsum quod dicitur: Quasi acervus areae, quod Graece dicitur ὡς θιμωνία ἁλὸς, putamus [PL25.1365B] LXX ἁλὸς interpretatos, id est, salis; sed ab imperitis qui θιμωνίαν, hoc est, acervum frumenti vel frugum putaverunt, pro ἁλὸς, additis duabus litteris ω et ν, quasi ad consequentiam frugum, ἅλωνος, hoc est, areae, positum. Hoc de interpretationis varietate et errore sit dictum, et de difficultate historiae. Qui autem doctus vir est, et spiritualibus spiritualia comparat, et non quaerit quae deorsum sunt, sed ea quae sursum, et cum Christo resurgit ab inferis, et veterem hominem deponens induitur novo, opprobria [Al. opprobrium] Moab, et blasphemias [Al. contumelias] filiorum Ammon, ad magistros contrariorum Ecclesiae dogmatum referet, qui et ipsi videntur de genere esse Abraham, et effugisse incendium Sodomae et Gomorrhae, et habitare in Segor [PL25.1365C] parvula. Sed quia generatio eorum in tenebris est, et lumen veritatis non possunt aspicere (declinaverunt enim a Deo Patre, quod interpretatur ex nominibus Lot et Moab) et Dei esse filii cessaverunt (quod dicitur populus meus) et in tenebrosa spelunca concepti de incestis nuptiis substiterunt: propterea usque hodie simplicitati filiorum Judae insultantes, magnificare cupiunt super terminos ejus possessionem suam, de quibus in Proverbiis dicitur: Non transferas terminos sempiternos, quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28). Vide haereticos in dialectica sibi et rhetorica et omnium sophismatum dogmatibus applaudentes, contemnere Ecclesiae rusticitatem, et quasi indignam mysteriis suis, quae sibi quasi idola confinxerunt, 707 despicere, et [PL25.1365D] habere pro nihilo: et non quaeres quae sint opprobria Moab, et contumeliae filiorum Ammon, in quibus exprobraverunt populo Dei. Juravit itaque Dominus per semetipsum dicens: Vivo ego, dicit Dominus. Et pulchre ad distinctionem mortuorum deorum, qui appellantur idola, se viventem dicit Deus Israel, hoc est, populi videntis Deum: quod blasphemantes hae gentes, id est, Moab et filii Ammon, de quibus supra diximus: Sicut Sodoma et Gomorrha erunt, videntur quidem sibi in eo quod gentiles [PL25.1366A] non sunt, exisse de Sodomis et Gomorrhis, sed quia blasphemant populum Dei, et contra Israel faciunt, in Sodomam reputabuntur et Gomorrham, et ita delebuntur ut illae deletae sunt ante, nullum in se habentes vestigium viroris [Al. vigoris] et vitae. Nec mirum si hoc de haereticis intelligamus, cum reputentur quasi Sodoma et Gomorrha, cum etiam ad Ecclesiasticos, qui Dei non observavere mandata, et egressi sunt a praeceptis ejus, dicatur per Isaiam: Audite verbum Domini, principes Sodomorum, et attendite in legem Domini, populus Gomorrhae (Isai. I, 10). Et ad presbyteros cupientes sub figura Susannae Ecclesiae corrumpere castitatem, dicat Daniel: Hoc est judicium Dei: semen Chanaan, et non Juda (Dan. XIII). Et ut sciatis quotiescumque [PL25.1366B] Sodoma et Gomorrha et Aegyptus nominantur, non de his dici provinciis, quas oculis cernimus, sed de aliis spiritualibus, quibus sermo propheticus comminatur: legite in Apocalypsi Joannis: Locus autem in quo Dominus crucifixus est, vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus (Apoc. XI, 8). Si ergo Jerosolyma in qua crucifixus est Dominus, vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, quare non econtrario Aegyptus et Sodoma et Gomorrha, si opera fecerunt Jerusalem, et terrae Judae, in terram sortis Domini transferantur? Denique et David non erat de sacerdotibus, nec licebat ei comedere panes propositionis (I Reg. XXI), sed quia per singula crescebat opera, et persecutio Saul virtutum illius profectus erat, propterea in fuga sua [PL25.1366C] dum nescit, subito antistes efficitur, et accipit panes propositionis, et non violat mandatum Dei. Hoc totum diximus, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon, ut Gomorrha. Damascus quoque quae interpretatur, sanguinem bibens, aut sanguis sacci, 708 erit derelicta a Dei misericordia, quasi acervus salis. Quia enim princeps ejus est rex Aretha, et Damasceni Paulum occidere cupiunt, et per murum in sporta dimittitur (Act. IX), non dicitur ad Damascum: Vos estis, sal mundi; nec illud sal vocatur, quod semper offertur in victimis, sed quod infatuatum est, et de quo in Evangelio scribitur: Si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur? ad nihilum est utile, neque in terram, neque in sterquilinium, sed foras projiciunt illud, ut ab hominibus conculcetur [PL25.1366D] (Matth. V, 13). Et Moab igitur, et Ammon et Damascus, qui sese adversus Domini scientiam paraverunt, et blasphemaverunt populum Dei: et dixerunt in eum plurimas contumelias, et voluerunt dilatare terminos suos in terra Ecclesiae, et populum Dei possidere, desertae erunt et destructae [Al. destitutae], et reliqui de populo Dei, hoc est, viri Ecclesiastici in Scripturis Dominicis eruditi diripient eos, et residui gentis Dominicae possidebunt eos, et hoc eis erit pro contumelia, quia [Al. qua] exprobraverunt [PL25.1367A] et magnificati sunt contra Dominum omnipotentem. Vide clementiam, vide misericordiam Domini: contumeliam patitur, blasphematur, diripiuntur termini ejus: et ille quid facit? Mittit ad reliquias populi sui, de quibus diximus, ut sibi blasphemantes dividat, et in suam ducat possessionem. Multo enim stulto melius est servire sapienti, et fatuitatem ejus Domini sapientia corrigi, quam suae eum stultitiae derelinqui. Veniet itaque Dominus omnipotens, et manifestius erit super eos, quem nunc nesciunt, quem ignorant: et disperdet omnia dogmata, id est, deos eorum, et diversarum gentium idola, ut postquam simulacra, quae de suo sibi sensu composuerant, eversa fuerint, convertantur gentes ad Dominum, et unusquisque in loco [PL25.1367B] suo adoret eum quem nesciebat ante.

(Vers. 12 seqq.) Sed et vos, Aethiopes, interfecti gladio meo eritis: et extendet manum suam super Aquilonem, et perdet Assur: et ponet speciosam in solitudinem et in invium et quasi desertum. Et accubabunt in medio ejus greges: omnes bestiae gentium, et onocrotalus, et hericius in liminibus ejus morabuntur: vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari: quoniam attenuabo robur ejus. Haec est civitas gloriosa, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia 709 amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiae? omnis qui transit [Al. transibit] per eam, sibilabit, et movebit manum suam. LXX: Et vos, Aethiopes, vulnerati gladio meo eritis: et extendam [PL25.1367C] manum meam super Aquilonem, et perdam Assyrium, et ponam Niniven in solitudinem, et inaquosam quasi desertum. Et pascentur in medio ejus greges, et omnes bestiae terrae: et chamaeleontes et hericii in praesepibus ejus cubabunt, et bestiae clamabunt in foveis suis [Al. ejus], et corvi in portis ejus: quia cedrus altitudo ejus: haec est civitas malis dedita, quae habitat in spe, quae dicit in corde suo: Ego sum, et non est post me amplius; quomodo facta est in solitudinem pascua bestiarum? omnis qui transit per eam, sibilabit, et movebit manus suas. Judaei totum hoc capitulum et duo superiora contra Philisthiim, et Moab, et filios Ammon ad adventum Christi referunt, quem putant in consummatione mundi esse venturum, qui exstruat Jerusalem, et populum suum [PL25.1367D] liberet de manu gentium, qua tenentur: et hoc sonare quod dicitur: Et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium. Non solum autem superiores gentes, sed Aethiopes quoque et Assyrios et Niniven urbem Assyriorum eo tempore ponendam esse in solitudinem, et cubaturas [Al. cubituras] in [PL25.1368A] ea omnes bestias terrae, sive ut in Hebraeo scriptum est, omnes bestias gentium: ex quo significari putant de cunctis nationibus, quae eversurae sunt Niniven. Et quia Ninive, speciosa interpretatur, in praesenti loco speciosam referunt ad Babylonem. Et omne quod sequitur: Onocrotalus et hericius in liminibus ejus morabuntur, et caetera, Babyloni potius convenire, cujus et in Isaia eadem solitudo praedicitur. Et econtrario alii affirmant, manifeste de Assyrio dici, de quo jam praecesserat: Et extendet manum suam super Aquilonem, et perdet Assur, et ponet Niniven in solitudinem. Per [Al. Post] Assyrios enim magis Niniven intelligi, quam Babylonem, quae civitas Chaldaeorum est. Quod autem ait: Onocrotalum et hericium in cardinibus ejus, et corvum in superliminari, [PL25.1368B] solitudinis esse indicia [Al. judicia], et onocrotalorum duo genera: aliud aquatile, 710 aliud solitudinis. Et quod ait, vox cantantis [Al. cantici] in fenestra, vel daemones intelligi, vel variarum voces volucrum, quae solent in desertis urbibus commorari. Praeterea quod et nos et LXX similiter transtulimus: Corvus in superliminari, in Hebraeo ponitur, HAREB (), quod secundum lectionis diversitatem (), vel siccitas, vel gladius, vel corvus accipitur. Unde et Aquila, gladium, alii siccitatem interpretati sunt. Et post eversionem quasi insultans ruinae ejus, sermo propheticus loquitur: Haec est civitas gloriosa, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius; quomodo facta est in desertum cubile bestiae? [PL25.1368C] Omnis qui transit [Al. transierit] per eam, sibilabit, et movebit manum suam. Juxta hoc autem quod supra diximus, aut vere [Al. verae] in deserta urbe habitabunt bestiae, aut certe sub bestiarum figura multarum nationum varietas indicatur. Quod si quispiam quaesierit, quomodo juxta historiam ad tempora Nabuchodonosor haec prophetia referatur: Aethiopibus etiam nuncupatis et Assyriis, quibus Medi et Persae nihil fecerint, legat historias, et videbit Assyrios quoque et Aethiopes Medis fuisse subjectos, et Cambysis regnum, et Cyri potentiam, et omnia quae deinceps sint secuta. Haec Judaice dicta sint. Caeterum si notaverimus in omnibus Scripturis Aethiopes eos appellari, qui penitus in vitia sunt demersi, secundum illud quod in Jeremia legimus: Simutabit [PL25.1368D] Aethiops pellem suam (Jer. XIII, 23), Aethiopibus ad meliora conversis spes erit, nullum qui voluerit agere poenitentiam, a salute alienum fore. Unde et prius anima polluta, et delictorum sordibus inquinata, dicit: Nigra sum (Cant. I, 4). Et postea in fine Cantici canticorum, de eadem jam purgata et [PL25.1369A] lota per poenitentiam scribitur: Quae est ista, quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5); Moyses quoque, id est, Lex Domini spiritualis, Aethiopissam de gentibus duxit uxorem (Exod. II): et Maria, id est, synagoga Judaeorum, et Aaron, id est, carnale sacerdotium, et non secundum ordinem Melchisedech, murmurant adversus Legem, sed frustra. Statim enim synagoga perfunditur 711 lepra, et extra castra projecta, completo tempore, ipso orante Moyse, in castra reducitur. Aethiopiae enim manus jam praevenerat Deum (Ps. LXVII). Comminatur itaque nunc sermo divinus his qui peccatis inhaerentes, et obliti sordibus delictorum, nolunt ad meliora converti, et tenebrosum colorem eluere, et comminatur eis gladium, de quo puto scribi et in [PL25.1369B] Genesi: Statuit Cherubim, et flammeum gladium, qui vertit ad custodiendam viam ligni vitae. Et in Isaia: Inducet gladium magnum et sanctum super draconem colubrum tortuosum, et interficiet illum in die illa (Isai. XXVII, 1, sec. LXX). Et dicit eos vel vulnerandos vel interficiendos gladio, ut timentes poenas, imitentur Niniven, et agant poenitentiam (Jonae III), et non sustineant quae Dominus comminatur. Quod quidem et Jeremiae prophetia sonat: Loquar, inquit, super gentem, et super regnum, et auferam et disperdam eos: et si poenitentiam egerint, et ego poenitentiam agam de omnibus malis quae locutus sum, ut facerem eis (Jer. XVIII, 7, 8). Et ut sciatis propterea nunc Dominum comminari Aethiopibus gladium, ut eos ad meliora convertat, post paululum in hoc ipso libro de [PL25.1369C] Aethiopibus infert: Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi (Infra III, 10): sive, ut in LXX habetur: De finibus fluviorum Aethiopiae suscipiam dispersos meos, et offerent hostias mihi. Post haec non loquitur Dominus ut supra; sed propheticus spiritus de eo: Et extendet manum suam super Aquilonem, et perdet Assur (Jer. I, 14). Aquilonem de quo Jeremias scripsit: Ab aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae. Et de quo Salomon commemorat: Aquilo durus ventus: nomine autem dexter vocatur (Prov. XXV, 23). Propterea autem extendit inferentem supplicia Deus manum suam, ut et Aquilo sentiat poenas, et hi qui in terra ejus sunt, ad quam juxta Zachariam pergunt equi nigri, de quibus dicitur: Erant [Al. [PL25.1369D] In quo erant] equi nigri, ibant in terram Aquilonis (Zach. VI, 6). Et pulchre qui moverit pedes suos, et recesserit ab Oriente, de quo idem propheta ait: Ecce vir, Oriens nomen ejus (Ibid., 12), et ad Occidentem respexerit, statim pergit ad Aquilonem, qui non est dexter, sed nomine dexter vocatur. Quod quidem et corporaliter intelligitur, 712 ut quicumque in Oriente steterit, et verterit se ad Occidentem respiciens, ad dexteram habeat Aquilonem, quem [PL25.1370A] dextrum vocant qui flatu illius refrixerunt, qui tantum nomine dexter est, caeterum re et opere potius in sinistra est. Postquam autem extenderit manum suam super Aquilonem Dominus, perdet etiam Assur, qui interpretatur εὐθύνων, quem multi putant dirigentem dici, sed falsum est: εὐθύνων enim coarguens dicitur, atque convincens. Et quoniam diabolus ipse est inimicus et ultor, et ipse peccata suggerit, et postea in peccatis coarguit peccatores, idcirco εὐθύνων vocatur. Hunc ego esse reor principem Assyriorum, qui habitat ad Aquilonem, et metropolim habet Niniven, et dicit in Isaia: Fortitudine faciam, et sapientia intellectus auferam terminos gentium, et vires earum depascar (Isai. X, sec. LXX). Porro quod sequitur de Ninive vastata: Et pascentur in ea greges, [PL25.1370B] et omnes bestiae terrae, et chamaeleontes, et hericii in praesepibus ejus accubabunt, et bestiae requiescent in cardinibus ejus, et corvi in fenestris ejus, et caetera: videtur mihi juxta illud intelligi debere, quod vel in Jona, vel in Naum propheta scriptum est. Et in Jona quidem Niniven, id est, speciosam, quae ad praedicationem Jonae, id est, columbae, egerit poenitentiam, Ecclesiam interpretati sumus de gentibus congregatam. In Naum vero super mundo intelligentiam temperavimus: et de mundo quidem non difficile est interpretari et dicere, quod quando Aethiopes vulnerati gladio Domini fuerint, et extenderit manum suam super Aquilonem, et perdiderit Assyrium principem mundi, etiam ipse mundus cum principe suo pereat, et ad maximam solitudinem redigatur, [PL25.1370C] et nulli miserabilis sit, sed omnes ad ruinam ejus sibilent, et moveant manus suas. De Ecclesia autem videtur prima fronte esse blasphemum, quod ea futura sit invia et deserta, et bestiae habitent in ea, et postea ei cum insultatione dicatur: Haec est civitas malis dedita, quae habitabat in spe, quae dicebat in corde suo: Ego sum, et non est praeter me amplius, quomodo facta est in solitudinem, pascua bestiarum? Sed qui 713 consideraverit illud Apostolicum in quo dicitur: In novissimis temporibus instabunt tempora pessima, et erunt homines sui amatores, avari, arrogantes, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, accusatores, intemperantes, crudeles, odio habentes bonum, proditores, temerarii, inflati, voluptatum amatores magis [PL25.1370D] quam Dei: habentes formam pietatis, virtutem autem ejus denegantes (II Tim. III, 1, seqq.). Necnon et hoc quod in Evangelio scriptum est, quod multiplicata iniquitate, refrigescat charitas multorum, intantum ut in illo tempore compleatur: Verumtamen veniens Filius hominis putas inveniet fidem super terram (Matth. XXIV, 12)? non mirabitur de extrema Ecclesiae vastitate, quod, regnante Antichristo, redigenda sit in solitudinem, et tradenda bestiis, et passura quaecumque [PL25.1371A] nunc propheta describit. Si enim Deus propter infidelitatem ramis naturalibus non pepercit, sed fregit eos, et posuit flumina in desertum, et fontes aquarum in sitim, terram fructiferam in salsuginem, propter malitiam habitatorum ejus: cur non econtrario eos de quibus dixerat: Posuit desertum in paludes aquarum, et terram sine aqua in fontes aquarum, et habitare fecit ibi esurientes, et caetera, et quos inseruit de oleastro in radicem bonae olivae, si immemores beneficii recesserint a conditore suo, et adoraverint Assyrium, evertat et ad eamdem sitim reducat, in qua prius fuerant? Quod cum generaliter in adventu Antichristi, sive in fine mundi possit intelligi: tamen quotidie in his qui simulant se esse de Ecclesia Dei, et operibus negant, auditoresque [PL25.1371B] legis sunt, et non factores, accipi potest, qui frustra speciosos se esse jactent, cum habitent in eis greges, vitiorum scilicet multitudo, et bruta animalia corpori servientia, et omnes bestiae terrae, quae corda eorum comedunt, et chamaeleontes qui non habent unum colorem; sed diversis peccatis, nunc avaritia, nunc luxuria, nunc crudelitate, nunc libidine, nunc tristitia, nunc exsultatione per momenta mutantur. Et hericii in praesepibus eorum, animal spinosum et plenum sentibus, et vulnerans quidquid contigerit. Sed et bestiae cubabunt in foraminibus, id est, in cordibus eorum, et corvi immundae 714 aves in portis eorum, vel in ore, vel in auribus, quo aut loquantur semper, aut audiant mala. Post quae infertur et dicitur: ideo Ecclesiam haec [PL25.1371C] passuram fore, vel esse perpessam, quod in superbiam se elevaverit, et quasi cedrus suum cacumen erexerit, malis operibus dedita, et nihilominus futuram sibi beatitudinem repromittens, et in corde suo caeteros despiciens, nec putans quemquam esse praeter se, et dicens: Ego sum, et non est alia praeter me ultra: quomodo ergo facta est in solitudinem pascua bestiarum? Ubi enim prius habitabat Pater, et Filius et Spiritus sanctus, et angeli ejus ministeriis praesidebant, tunc habitabunt bestiae, de quibus et propheta complorat dicens: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Ps. LXXIII, 19). Omnis qui transibit per eam, sibilabit et movebit manus suas. Quod si de angelis intellexerimus, ita interpretabimur: cum transierint per eam angeli, et non manserint in ea, [PL25.1371D] ut prius facere consueverant, stupebunt et mirabuntur: et non eam fulcient, et sustentabunt ruentem manu sua, sed levabunt manus et pertransient. Vel certe cum sibilo attollent manus, et quasi plangentes in morem lugentium concrepabunt. Si autem hoc de diabolo et angelis ejus voluerimus accipere, qui vineam quoque, quae de Aegypto translata fuerat, vastaverunt: dicemus, per animam de qua Christus recesserit, et quae prius templum Dei fuerat, et esse desivit, transire serpentem, et sibilare in ea, et venena [PL25.1372A] suae malitiae evomere: et non solum hoc facere, sed opera quoque sua quae τροπικῶς manus vocantur, movere. Ac ne putes quia colubrum nominavimus, violenter nos manus colubri, pro opere intelligere, accipe testimonium Salomonis: Mors, et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21). Haec diximus, ut potuimus interpretationi allegoricae servientes. Si quis autem magis verisimilia, et habentia rationem quam a nobis sunt disserta repererit, illius magis lector auctoritate ducatur.

(Cap. III.---Vers. 1 seqq.) Vae provocatrix et redempta civitas: columba non audivit vocem, et non suscepit disciplinam: in Domino non est confisa, ad Dominum [Vulg. Deum] suum non appropinquavit. Principes ejus in medio ejus, quasi 715 leones rugientes: [PL25.1372B] judices ejus lupi vesperae, non relinquebant in mane. Prophetae ejus vesani, viri infideles: Sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem. Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem. Mane mane judicium suum dabit in luce, et non abscondetur: nescivit autem iniquus confusionem: disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum: desertas feci vias eorum, eo quod non [Vulg. dum non] est qui transeat: desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore. Dixi, attamen timebis me, suscipies disciplinam, et non peribit habitaculum ejus propter omnia in quibus visitavi eam. Verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas. LXX: O illustris et redempta civitas, columba non audivit vocem, non suscepit disciplinam: [PL25.1372C] in Domino non est confisa, et ad Dominum suum non appropinquabit. Principes ejus in ea veluti rugientes leones: judices ejus sicut lupi Arabiae, non dimittebant in mane: prophetae ejus portantes spiritum, viri contemptores: Sacerdotes ejus polluunt sancta, et impie agunt in legem: Dominus autem justus in medio ejus, et non faciet iniquitatem. Mane mane judicium suum dabit in luce, et non est absconditus, et nescit iniquitatem in exactione, nec in sempiternum injustitiam: detraxi superbos, dissipati sunt anguli eorum: destruxi vias eorum ut penitus non transeant: defecerunt civitates eorum, eo quod nullus subsisteret, neque habitaret. Dixi, verumtamen timebitis me, et suscipietis disciplinam, et non peribitis de oculis ejus in omnibus in quibus ultus sum super eam. Praeparare, [PL25.1372D] consurge diluculo: disperierunt omnes racemi eorum. Multi putant propter consequentiam sermonis dici adversum Niniven, de qua supra: Et perdet Assyrium, et ponet Niniven in solitudinem. Sed numquam Scriptura Niniven columbam vocaret: licet in Jeremia, a facie gladii columbae de Nabuchodonosor quidam dictum putent (Jer. XV). Sed sciendum quod alii econtrario asserant, pro columba, ibi posse intelligi 716 Ἐλλάδα, id est, Graeciam, ut sit sensus, a facie gladii Jona, id est, a facie gladii Graecia: Jona [PL25.1373A] enim tam columbam quam Graeciam significat. Unde et usque hodie Graeci Jones, et mare appellatur Jonium, et apud Hebraeos permanet eorum vetus vocabulum. Sed et principes Romani apud barbaras nationes antiquum vocabulum retinentes, Caesares appellantur. Omnis itaque contra Jerusalem sermo est: Vae civitas quondam columba, semper peccans, et captivitatibus tradita, et rursum redempta a Domino. Vae civitas provocatrix: quod significantius Hebraice dicitur MARA (), id est, παραπικραίνουσα: quod nos possumus dicere, Deum amarum faciens, id est, tuo vitio dulcem Dominum atque clementem vertens in amaritudinem, ut qui misereri vult, punire cogatur. Non audivit praeceptum Domini, et correpta noluit suscipere disciplinam; nec [PL25.1373B] prementibus malis aliquando confisa est in Domino Deo suo; nec ambulavit post tergum ejus; nec dicente eo: Ego Dominus appropinquans, et non de longe (Jer. XXIII, 23), ipsa ei appropinquare voluit. Describuntur quoque principes ejus, et judices, et prophetae, et sacerdotes, ut in civitate populum, et in his quae dixi, nominibus dignitatum, principes accipiamus. Principes igitur ejus quasi leones semper versabantur in praedis, et ad effundendum sanguinem subjectorum: judices ejus rapaces, non dimittentes aliis quod possint rapere. Prophetae ejus insanientes, sive stupentes, quod Hebraice dicitur PHOEZIM, et Aquila transtulit θαμβευταὶ, loquebantur quasi ex ore Domini, et omnia contra Dominum praedicabant. Sacerdotes in loco sanctuarii commisere sacrilegium, [PL25.1373C] et cum contra legem facerent, ex lege victimas offerebant. Propterea quia illi egerunt injuste, Dominus justus non faciet iniquitatem; sed restituet urbi pessimae quae meretur. Mane, mane, id est, manifeste et absque 717 aliqua ambiguitate faciet de ea judicium, nec erit quod ab eo possit abscondi. Et hoc faciet Dominus, ut correpta civitas convertatur ad melius. Sed iniquus Israel non cognovit confusionem suam, nec intellexit idcirco sibi illatas plagas, ut ageret poenitentiam. Vindicavi te, inquit postea de gentibus, et destruxi imperia earum, ut qui per plagas me non senseras, saltem per beneficia cognosceres. Vel certe sic intelligendum: Disperdidi omnes civitates tuas, o Juda, et omnes subjectos tibi pagos et tribus, et diversa confinia, et tanta hominum vastitas [PL25.1373D] fuit, ut non esset qui habitaret in urbibus tuis; et [PL25.1374A] postquam hoc feci, misi prophetas meos consurgens diluculo, et ad poenitentiam provocans, dixique: Feci quidem tibi haec, o Jerusalem, sed feci ut timeres me, et susciperes disciplinam, et non periret habitaculum tuum, hoc est, templum, propter omnia scelera quae gesseras. At econtrario, habitatores Jerusalem, me eos ad poenitentiam provocante, quasi de industria et ex contentione diluculo surrexerunt, ut festinatione qua ad me redire debuerant complerent omnes cogitationes suas, et opere demonstrarent, quod mente conceperant. Hoc juxta Hebraicum. Caeterum illustris et redempta civitas Christi sanguine, juxta superiora perspicue Ecclesia intelligitur, quae et vocatur columba, propter simplicitatem multitudinis in ea credentium. Haec [PL25.1374B] non audivit vocem Domini, neque suscipere voluit disciplinam, nec confisa est in Domino, quia noluit appropinquare ad Dominum Deum suum, ut mereretur veniam peccatorum. Frustra enim quis vocem Domini Dei sui audire se dicit, et confidere in Domino, quando operibus fidem destruit, et magis mammonae jungitur quam Domino Deo suo, et duplici corde accedit ad eum, et duobus Dominis, saeculo et Deo militare posse se credit. Hujus principes sunt sicut leones rugientes. Non ambigimus de rugitu leonum et discursu: quando viderimus principes ejus ita in subjectos populos detonare, et voce tyrannica rabidisque conviciis plebem conterere, ut non pastorem in grege, 718 sed leonem inter oviculas putes frendere. Judices quoque ejus [PL25.1374C] quasi lupi Arabiae, occidentes vespere, et nil relinquentes in mane: non aspicientes ad ortum solis, sed morantes semper in tenebris, et possessiunculas Ecclesiae, et ea quae in Dei donaria conferuntur, vertentes in lucrum suum, ut non habeant pauperes quod mane comedant, qui quasi in nocte, et nullo vidente, omnia populantur; et cum luporum more cuncta diripiant, ne parvos quidem cibos indigentibus derelinquunt. Prophetae etiam, id est magistri qui se putant docere populos, et de Scripturis sermocinari, πνευματοφόροι, id est, portantes spiritum, sive spirituales (et hoc εἰρωνικῶς legendum) sunt viri contemptores: non enim docere, sed facere in Ecclesia convenit, non factis verba destruere. Caeterum tu cum alium doceas, et ipse non facias, non tam [PL25.1374D] doctor quam contemptor vocandus es, de quo et in [PL25.1375A] Habacuc scribitur: Videte contemptores et respicite, et admiramini mirabilia, et disperdimini (Abac. I, 5). Sacerdotes quoque qui Eucharistiae serviunt et sanguinem Domini populis ejus dividunt, impie agunt in legem Christi, putantes εὐχαριστίαν imprecantis facere verba, non vitam, et necessariam esse tantum solemnem orationem, et non sacerdotum merita, de quibus dicitur: Et sacerdos in quo fuerit macula, non accedet offerre oblationes Domino (Levit. XXI, juxta LXX). Cum haec faciant principes, judices, prophetae, sacerdotes Jerusalem, nihilominus clemens et justus est Dominus. Clemens, in eo quod a sua Ecclesia non recedit: justus, in eo quod reddit unicuique quod meretur. Postquam enim advenerit mane, et nox hujus saeculi pertransierit, dabit in luce judicium [PL25.1375B] suum, et non abscondetur vel ipse, vel judicium ejus. Et cum coeperit a singulis exigere pecuniam quam eis commiserat, non erit injustus, nec faciet in perpetuum valere injustitiam; sed superbos principes, quibus resistit Deus, detrahet de cathedris suis, et de culmine quod tenebant, et dissipabuntur anguli eorum, id est pravae voluntates, et a recto itinere declinantes, in quibus semper et Pharisaei orare consueverant, angulari 719 lapide contempto. Puto autem quod et superbis prosit detrahi eos de arrogantia sua, et dissipari angiportus et angulos eorum, ut postea recto itinere gradiantur. Denique sequitur: Et desertas faciam vias eorum, eo quod non sit qui pertranseat: secundum illud quod in primo psalmo scriptum est: Et iter impiorum peribit [PL25.1375C] (Ps. I, 6). Necnon et in Osee, ubi de Jerusalem dicitur fornicante: Ecce ego claudam vias ejus spinis, et obstruam itinera ejus, et semitam suam non inveniet, et persequetur amatores suos, et non apprehendet eos, et quaeret eos, et non inveniet; et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quoniam bene mihi erat tunc magis quam nunc (Osee, II, 6, 7). Animadverte quod nisi clausae fuissent viae, et obsepta itinera, et nisi destruxisset Dominus vias ejus, numquam dicere potuisset anima fornicans: Vadam, et revertar ad virum meum priorem. Dissipantur ergo itinera superborum et anguli eorum, ne ambulent in superbia et in pravitate, et urbes eorum quae male aedificatae fuerant in arrogantia et superbia, destruuntur, ne subsistant et habeant habitatores [PL25.1375D] pessimos. Ac ne quis putet nos vim facere Scripturae, discat ex consequentibus: Haec autem, inquit, feci, ut dicerem eis: Ecce destructa sunt itinera malitiae, de caetero timete me, et discite [Al. suscipite] disciplinam, ne et disciplina mea pereat, fructum in vobis conversionis non inveniens; et omnia irrita sint, per quae vos volui corripere, et lle vobis sermo qui in Jeremia scriptus est, possit [PL25.1376A] aptari: Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non recepistis (Jer. II, 30). Vel certe: timete me, et recipite disciplinam, ut non pereant omnia de conspectu Jerusalem, nec penitus ad solitudinem deducatur super his malis, in quibus [Al. qua] comminatus sum ei. Nec moveat aliquem (ut saepe jam dixi) quod haec adversum Ecclesiam dicta interpreter, cum sciat Jerusalem in Scripturis sanctis semper typum habere Ecclesiae: de qua qui peccaverit, vel in Babylonem abducitur, vel si sponte descendere voluerit, in Jericho a latronibus vulneratur. Quae est enim ita illustris ut Ecclesia, quae in toto orbe fundata est: 720 ita redempta Christi sanguine et columba propter gratiam Spiritus sancti, ut Ecclesia de gentibus congregata? in qua plurimi qui se dicunt in Christum [PL25.1376B] credere, nec audierunt vocem ejus; nec receperunt disciplinam, nec juxta eum esse voluerunt. Quod autem dicitur: Principes ejus in ea sicut leones rugientes, scio offensurum me esse plurimos, quod super episcopis et presbyteris haec interpreter, cum et presbyteri mali, qui Susannam violare cupierunt, caeteros presbyteros qui bene vixerint, non condemnent. Et mali principes, quos describit sermo propheticus, non sint bonis principibus contumeliae: Stulto enim flagellato, insipiens sapientior erit (Prov. XIX, 15): si autem insipiens sapientior fit, quanto magis ille qui sapiens est? Sed judices ejus ac principes capientes munera, vendentesque justitiam, nonne recte appellantur lupi Arabiae, vel vespertini, sicut Symmachus transtulit? Non enim merentur lupi dici Benjamin, [PL25.1376C] qui mane rapiunt, et ad vesperam dant escam (Gen. XLIX); sed lupi vespertini, qui noctibus comedunt, et in mane nihil relinquunt. Quod autem sequitur: Prophetae ejus πνευματοφόροι, id est, portantes spiritum, viri contemptores, nullum moveat quod super doctoribus interpretantes, eosdem et prophetas dicamus et contemptores, cum et Apostolus praecipiat: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30). Et David loquatur in quinquagesimo psalmo: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Ps. L, 13). Nisi enim Spiritus sanctus contristatus fugere consuevisset prius hospitium, et dimittere habitaculum suum, numquam et Paulus praecepisset quod supra dixi; et David post adulterium formidaret, ne perderet quod [PL25.1376D] acceperat, de quo et ad Hebraeos scribitur: Quanto arbitramini deteriora mereri supplicia eum, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti immundum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit (Heb. X, 29)? Sed et in tertio Regnorum libro scriptum est: hominem Dei, haud dubium quin prophetam, qui ad altare dixerat in Samaria: Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur [PL25.1377A] 721 David (III Reg. XIII, 2), et caetera; quia contempserit verba Domini, et comederit apud pseudoprophetam (sic enim locum istum exponens Josephus interpretatus est), interfectum esse a leone. Et ne putaretur casus et non judicium Domini, et pseudopropheta qui eum deceperat, hoc futurum esse praedixit, et ipse leo contemptorem puniens, asinum reservavit. Non ergo mirum si doctores qui sancto Spiritu pleni fuerant, possint fieri contemptores, cum apud negligentes et non omni custodia conservantes cor suum, haec ipsa causa frequenter soleat superbiae in Dominum et contemptus existere, quod habeant scientiam Dei, et noverint multam bonitatem ejus, quam abscondit timentibus se, et contemnant divitias bonitatis ejus thesaurizantes sibi iram in die irae [PL25.1377B] et revelationis. Sacerdotes quoque (qui dant baptismum et ad Eucharistiam Domini imprecantur adventum: faciunt oleum chrismatis: manus imponunt; catechumenos erudiunt: Levitas et alios constituunt sacerdotes) non tam indignentur nobis haec exponentibus et prophetis vaticinantibus, quam Dominum deprecentur, et studiose agant ne de sacerdotibus qui violant sancta Domini, esse mereantur, Non enim dignitas et nomina dignitatum, sed opus dignitatis, et principes, et judices, et prophetas, et sacerdotes salvare consuevit: Qui episcopatum, inquit, desiderat, bonum opus desiderat (I Tim. III). Videte quid dixerit: bonum opus desiderat, Opus non dignitatem. Si autem, despecto opere, solam aspexerit dignitatem, cito corruit turris in Siloa, et excelsa [PL25.1377C] cedri fulmine feriuntur, et erecta cervix frangitur, et cygnus, extento collo, et in sublime se tendens, inter immundas volucres computatur. Porro quod exposuimus juxta Hebraicum: Verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas, pro quo in Septuaginta scribitur: praeparare, consurge diluculo, dissipata est omnis frondositas eorum, quia multum ab Hebraico discrepat, et magis videtur juxta LXX cum posterioribus concordare, in sequentibus exponemus.

(Vers. 8, 9.) Quapropter exspecta me, dicit Dominus, 722 in die resurrectionis meae in futurum: quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, ut [Vulg. et] effundam super eas [Vulg. eos] indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne [PL25.1377D] enim zeli mei devorabitur omnis terra: quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes nomen [Vulg. in nomine] Domini, et serviant ei humero uno. LXX: Propterea exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in testimonium: quia judicium meum in congregationes gentium, ut suscipiam reges, ut effundam super eos iram meam omnem, iram furoris [PL25.1378A] mei; quia in igne zeli mei consumetur omnis terra, quia tunc convertam super populos linguam in generationem ejus, ut invocent omnes nomen Domini, ut serviant ei sub jugo uno. Haec Judaei interpretantur in adventu Christi, quem sperant venturum esse, et dicunt universis gentibus congregatis, et effuso super eas furore Domini, in igne zeli ejus terram devorandam. Et sicut ante aedificationem turris fuit, quando una lingua omnes populi loquebantur, ita conversis omnibus ad cultum veri Dei, locuturos Hebraice, et totum orbem Domino serviturum. Nos autem qui non sequimur occidentem litteram, sed spiritum vivificantem, nec Judaicas fabulas, audimus a Domino: Praeparare, consurge diluculo: dissipati sunt omnes racemi eorum; et praeparati dicimus: Paratum [PL25.1378B] cor meum, Deus, paratum cor meum (Ps. LVI, 8). Audimusque in Proverbiis imperatum: Praepara in egressu opera tua (Prov. XXIV, 27). Et illud quod in Levitico (Cap. XVI) sacrate dicitur, ubi septimo mense, decima die mensis offert Aaron pro populo hircum emissarium, atque viventem, et ponens manus super caput ejus, imprecatur ei cuncta peccata populi Israel, traditque eum in manus hominis praeparati, et mittit in eremum (intelligimus in nobis) et praeparantes nos veri imperio sacerdotis, tollimus malum de medio Ecclesiae. Cumque haec fecerimus, nox praeterit, appropinquat dies, et quasi in die honeste ambulantes, dicimus: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo (Psal. LXII, 1). Statimque inferimus: Mane exaudies orationem meam, mane assistam tibi, [PL25.1378C] et videbo (Psal. V, 4, 5). Nisi enim praeparati fuerimus, 723 non nobis orietur sol justitiae. Orto autem sole, omnes racemi de vinea Sodomorum dissipantur et pereunt, ut non solum grandes botri, sed etiam quod parvum esse videbatur in nobis, Christi lucerna radiante, dispereat. Et pro his omnibus mercedem nobis pollicens Deus, ait: Exspecta me in die resurrectionis meae in testimonium: post vitia enim atque peccata Deus resurget in nobis. Et juxta quod in alio loco praecipit: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus: et puer quem elegi (Isai. XLIII, 10): testis est nobis Pater cum Filio et Spiritu sancto, ut in ore duorum vel trium testium, stet omne verbum (Deut. XVII). Et magis mihi videtur sic stare sententia, et sub his tribus testibus veritas [PL25.1378D] confirmari, quam per [Al. secundum] litteram. Duo enim fuerunt testes contra Susannam (Dan. XIII), et contra ipsum Dominum Salvatorem (Matt. XXVI), et tamen non stetit verbum in ore eorum. Contra Naboth quoque pene tota civitas dixit testimonium, consensusque testium pessimorum non firmitatem habuit veritatis, sed sceleris conjurationem (III Reg. [PL25.1379A] XXI). Quia judicium, ait, meum in congregationes gentium, ut suscipiam reges, in loco videlicet suppliciorum suorum, ut effundam super eos iram meam, omnem iram furoris mei. Qui minor est, cito meretur veniam, et misericordiae proximus est: Potentes autem potenter tormenta patientur (Sapien. VI, 6). Unde gentes et gentium multitudo congregatur ad judicium; reges autem, id est, principes dogmatum perversorum adducentur in poenam, ut effundatur super eos omnis ira furoris Domini. Et hoc non crudelitate fit aliqua, ut arbitrantur sanguinarii Judaei. sed misericordia, et consilio medicantis. Sequitur enim: In igne enim zeli mei consumetur omnis terra. Gentibus quippe ad judicium congregatis, et regibus ad supplicium, ut effundatur super eos ira, et non ex [PL25.1379B] parte, sed tota, et ira ac furore sociato, consumatur in toto orbe quidquid terrenum est, quidquid ad opera terrae, id est, carnis pertinet: omnes ejus vepres et spinosa fruteta vastans, zeli mei vorabit incendium. Et tunc convertam super populos linguam in generationem suam, ut unusquisque errore deposito ad antiquum confessionis Domini eloquium revertatur: et in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis 724 lingua confiteatur Dominum Jesum in gloria Dei Patris (Philipp. II, 10). Abjectisque lateribus, et bitumine quae habebamus pro lapidibus et luto, quibus erroris nostri superbiam exstruebamus contra Dominum, recipiamus linguam quam ante perdidimus, et simus sub jugo Christi, dicentis: Jugum meum suave est, et onus [PL25.1379C] meum leve est (Mat. XI, 30). Notandum autem quod in eo loco, ubi nos interpretati sumus: reddam populis labium electum, pro electo, Septuaginta dixerunt, in generationem ejus, ut subaudiatur, terrae. Et hinc error exortus est, quod verbum Hebraicum BARURA (), quod Aquila et Theodotio electum, Symmachus mundum interpretatus est: Septuaginta legerunt BADURA (), RES litteram DALETH existimantes, propter elementi nimiam similitudinem, quod parvo apice distinguitur. Necnon ubi nos transtulimus, In die resurrectionis meae in futurum, et omnes interpretati sunt, in testimonium. Hebraeus qui me in Scripturis instituit, asserebat LAED () in praesenti loco magis εἰς ἔτι id est, in futurum, debere intelligi, quam in testimonium, ED enim, quod scribitur per litteras [PL25.1379D] AIN et DALET, ἔτι, et μαρτύριον, id est, futurum, et testimonium, intelligi. Possumus hunc locum et de primo Christi adventu exponere, quando, omni errore sublato, daemonibusque calcatis, et terrenis operibus destructis, apostoli universis linguis locuti sunt (Act. II), et veteri errore sublato, unum confessionis redditum est labium. Sed et reges qui destruuntur, et divino consumuntur ardore, perversorum dogmatum principes sentiendi sunt.

(Vers. 10 seqq.) Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei, filii [Al. filia] dispersorum meorum, deferent munus mihi. In die illo non confunderis super cunctis [PL25.1380A] adinventionibus tuis, quibus praevaricata es in me: quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo, et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum, et sperabunt in nomine Domini, Reliquiae Israel non facient iniquitatem, neque loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat. LXX: De finibus fluminum Aethiopiae suscipiam dispersos meos: afferent victimas mihi. In die illa non confunderis ex omnibus adinventionibus tuis, 725 quibus impie egisti in me, quia tunc auferam a te detractionem contumeliae tuae, et ultra non adjicies ut magnificeris super montem sanctum meum: et relinquam in te populum mansuetum et humilem, et reverebuntur [PL25.1380B] nomen Domini, qui fuerint reliqui de Israel, et non facient iniquitatem, et non loquentur vana, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat eos. Cum reddiderit Dominus credentium populis labium electum, et invocaverint omnes nomen Domini, et portaverint jugum ejus tunc etiam ultra flumina Aethiopiae (unde venit regina Saba audire sapientiam Salomonis (III Reg. X) deferent victimas Domino: Et Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Psal. LXVII, 32): veroque legifero, qui decem plagis percussit Aegyptum (Exod. II), nubet Aethiopissa, invidente synagoga Hebraeorum. Quod autem ait juxta Hebraicum: Inde supplices mei filia dispersorum meorum, deferent munus mihi, hujuscemodi est: O Israel, o [PL25.1380C] synagoga quondam filia, quam in toto orbe dispersi, licet invideas [Al. invidia], licet aemulatione crucieris, tamen de Aethiopia mihi victimae deferentur, id est, de gentilium populo. In die illa, id est, quando gentium crediderit multitudo, etiam tu non penitus confunderis super cunctis erroribus tuis, quibus praevaricata es in me, eligendo Barabbam, et Dei Filium crucifigendo (Joan. VI). Tunc auferam de medio tui Scribas, et Sacerdotes, et Pharisaeos, magniloquos superbiae tuae, et nequaquam te in monte sancto meo ultra jactabis; sed habebis populum pauperem, homines illitteratos, et piscatores, qui sperabunt in nomine Domini. Reliquiae Israel, non multitudo quae clamavit: Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX, 6): non pontifices et optimates; sed reliquiae nequaquam [PL25.1380D] facient iniquitatem, nec loquentur mendacium in Christo, veritati credentes: nec invenietur in ore eorum lingua dolosa, scientes quod omne mendacium de diabolo est (Joan. VIII); quoniam ipsi pascentur, et dicent: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit (Psal. XXII, 1): et non erit qui exterreat, vincente fide credentium persecutorum superbiam. Hoc de primo 726 adventu Christi intellectum sit, quod Judaei sibi in fine promittunt, et sperant se habitaturos in Jerusalem, et in morem pecorum corporalibus donis [PL25.1381A] Judae opibusque complendos et pascendos herbis viridibus, et deletis cunctis gentibus, sibique subjectis, nullum posse residere qui eos exterreat. Nos autem accipientes ex hac fabula occasionem verae historiae, dicimus [Al. dicemus], omnem nigredinem animae, et tetrum colorem, ac draconis venenum, quo tincti fueramus vitiis atque peccatis, reddito nobis labio electo, sive mundo, et candido (ut interpretatus est Symmachus) derelinquere nos in fluminibus Aethiopiae perversorum dogmatum magistros, quibus ante irrigabamur, et cum disperso [Al. dispersis] quondam Israel Christo munera delaturos. In die illa, qua nobis Christi lumen fuerit exortum, dicetur ad singulos nostrum: non confunderis ex omnibus tuis adinventionibus, cogitationibus videlicet pessimis, [PL25.1381B] quibus impie agebamus contra Dominum, et tolletur universa superbia et contumelia per quam erigebamur contra Dominum, et contra montem sanctum ejus Dominum nostrum et Salvatorem, et pro superbis vanisque nominibus relinquetur in nobis populus mansuetus et humilis, ut nihil arrogans, nihil tumens, nihil quod Deo displiceat, cogitemus. Simulque considera quod in die judicii, et in consummatione mundi tollantur universa nomina dignitatum, et unus populus remaneat, et grex sub pastore bono, qui sit mansuetus et humilis. Tunc etiam populus Israel, plenitudine gentium subintrante (Quia conclusit Deus omnes sub peccato, ut omnibus misereatur (Rom. XI, 32)) timebunt nomen Domini. Et reliquiae Israel non facient ultra iniquitatem, per [PL25.1381C] quam Dominum negaverunt, nec loquentur vana: ineptas sibi fabulas promittentes: nec invenietur in ore eorum lingua mendacii, Christo per eos, qui veritas est, loquente. Tunc enim pascentur, et ipsi in uno grege, et accubabunt in Ecclesia, et veri Nabuchodonosor impetus non timebunt. Haec videntes et legentes tanta mysteria, clamemus cum Apostolo, atque dicamus: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam 727 inscrutabilia sunt judicia tua, et investigabiles viae tuae (Rom. XI, 33). Quod quidem et propheta sentiens, et secum volvens, de Dei judiciis suspicatur. In nocte cum corde meo exercebar, et scopebam spiritum meum, et dicebam: Numquid in sempiternum abjiciet Deus, aut non addet ut misereatur ultra: aut continebit in ira sua misericordias suas? [PL25.1381D] et dixi: Nunc coepi: haec est immutatio dexterae excelsi (Psal. LXXVI, 7, seqq.). Et est sensus: Hoc quod putabam Dominum in aeternum relinquere peccatores, et misericordias suas ira succedente cohibere, intellexi idcirco factum, ut immutatione dexterae suae, quae excelsi est dextera, universa mutaret, et misereretur his quos ante projecerat. Et nos igitur et reliquiae Israel, scientes quod reddituri sumus rationem pro omni otioso verbo (Matt. XII), et quod disperdet Dominus universa labia mendacia, non loquamur vanitatem. Vanitas quippe vanitatum, et omnia [PL25.1382A] vanitas (Eccl. I, 2). Et: Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. 38). Nec ore nostro mendacium proferamus; sed accepta potestate calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X), nullam timeamus formidinem, nec luporum, Christo custode, vereamur insidias: sed dicamus, Dominus illuminatio mea, et salvator meus; quem timebo (Psal. XXVI, 1)? et caetera, quae in vicesimo sexto psalmo continentur.

(Vers. 14 seqq.) Lauda filia Sion, jubila [Vulg. jubilate], Israel, laetare et exsulta in omni corde, filia Jerusalem. Abstulit Dominus judicium tuum, avertit inimicos tuos: rex Israel Dominus in medio tui, non timebis malum ultra. In die illa, dicetur, Jerusalem, noli timere: Sion, non dissolvantur manus tuae: Dominus [PL25.1382B] Deus tuus in medio tui fortis ipse salvabit, gaudebit super te in laetitia, silebit in dilectione tua [Vulg. sua]: exsultabit super te in laude. Nugas quae [Vulg. qui] a lege recesserunt, congregabo, quia ex te erant: ut non ultra habeas super eis opprobrium. LXX: Gaude, filia Sion; praedica, filia Jerusalem, exsulta et delectare de toto corde tuo, filia Jerusalem. Abstulit Dominus iniquitates tuas, redemit te de manu inimicorum tuorum, rex Israel Dominus in medio tui: non videbis mala ultra. In tempore illo, dicit Dominus Jerusalem, confide, Sion, non dissolvantur manus tuae: Dominus Deus tuus in te fortis salvabit te: adducet super te laetitiam, et innovabit te in charitate sua, et laetabitur in te 728 in delectatione, quasi in die solemni: congregabo confractos tuos. Vae qui accepit super [PL25.1382C] eam opprobrium. Non videatur mirum, ut saepe diximus, aliter Hebraica capitula, et aliter LXX Graeca videlicet Latinaque finiri. Ubi enim in sensu diversa translatio est, ibi necesse est diversa esse vel principia vel fines. Judaei cum Christo, quem putant esse venturum, haec sibi omnia repromittunt, quae nos qui Christum suscepimus, jam cum ipso sumus omnia consecuti. Si quis ergo Christianorum, et maxime novorum prudentium, quorum nomina taceo, ne quemquam laedere videar, existimat necdum prophetiam esse completam, sciat falso Christi portare se nomen, et Judaicam animam, circumcisionem tantum corporis non habere. Si enim haec necdum facta sunt, sed futura, frustra credidimus Salvatoris adventum: frustra autem non credentes intelligimus in [PL25.1382D] nobis esse completum mysterium, quod temporibus aeternis tacitum est, et nunc manifestatum est per Scripturas propheticas et adventum Domini nostri Jesu Christi (Coloss. I). Denique consideremus ordinem lectionis, et videbimus, quod dicitur non ad Judaeos, sed Christi Ecclesiam pertinere. Post hoc enim quod praecesserat (Judicium meum in congregationes gentium, ut suscipiam reges, usque ad eum locum, ubi ait: Ut invocent omnes nomen Domini, et serviant ei sub jugo uno: Et, ultra flumina Aethiopiae suscipiam in dispersis meis qui afferent mihi victimas: [PL25.1383A] et post reliquias populi Israel, credentes in Christo atque salvatas, de quibus dicitur: Et timebunt nomen Domini qui sunt reliqui de Israel, et non erit qui exterreat eos). Spiritus sanctus de generali mundi consummatione praedicans loquitur: Gaude, filia Sion, praedica, filia Jerusalem, laetare et delectare de toto corde tuo, filia Jerusalem. Omnis quippe Ecclesiastica anima, quae in specula constituta est, et contemplatur pacem, laetatur et gaudet iniquitates a se esse sublatas, et redemptas ab eo qui pretioso sanguine omnes redemit. Christus enim factus est sapientia nobis a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30). Et redemit nos rex Israel, qui habitat in medio nostri, dicens: Ego et Pater meus veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23); et habitabo et inambulabo [PL25.1383B] in eis (Levit. XXVI, 12): 729 et ultra non videbimus mala, solas virtutes cogitantes atque facientes. In illa die, dicit Dominus, videntibus nobis pacem, et in sublimi positis, ne dissolvantur manus tuae, qui et per Isaiam dixit: Confortamini manus dissolutae, et opera tua robusta sint (Isai. XXXV, 3). Dominus enim fortis, cui nemo potest resistere: salvator tuus, ipse tibi reddet laetitiam quam perdidisti, et veteri homine projecto, in novo ambulare te faciet, et haec faciet in dilectione sua: non tuo merito, sed misericordia sua. Et laetabitur in te, et delectabitur, quasi pinguissimam solemnitatis tuae hostiam suscipiens salutem tuam: et ipse tibi dicet: congregabo contritos tuos: Cor, quippe, contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 19); et, Calamum contritum [PL25.1383C] non confringet (Isai. XLII). Haec interim si voluerimus de secundo adventu accipere Salvatoris. Porro quia propheta Zacharias ad similem laetitiam cohortatur Sion et Jerusalem, et hanc ipsam prophetiam Matthaeus dicit in primo adventu Christi esse completam (Matth. XXI), necessitate compellimur, immo ordine ipso ducimur veritatis, quod in Sophonia dicitur, non futurum sperare, sed factum. Scriptum est enim in Zacharia: Gaude vehementer, filia Sion; praedica, filia Jerusalem: ecce rex tuus venit tibi justus et salvator: ipse humilis et ascendens super jugalem (Al. subjugalem) et pullum novum (Zach. IX, 9). Haec juxta Septuaginta dicta sint. Caeterum juxta Hebraicum, laudare jubetur Ecclesia et jubilare Israel, sensu videns Deum, et exsultare atque laetari [PL25.1383D] in omni corde locus pacis, ad quem dictum est: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Abstulit enim in fine et in consummatione [PL25.1384A] mundi judicium ejus, nequaquam eam judicans atque corripiens, sed salvans: et avertit inimicos ejus, daemonum turbas. Rex Israel Dominus in medio ejus erit: non timebit ultra malum. In die illa dicetur ad Jerusalem liberam: non quae servit cum filiis suis, sed quae est mater sanctorum (Galat. IV): Noli timere, Sion (ipsa 730 quippe est et Jerusalem), nequaquam tua opera dissolventur: nec facies quae te fecisse lugebis (Al. lugebus). Dominus Deus tuus, qui salvabit te, fortis et potens, ipse habitabit in medio tui, gaudebit super te in exsultatione et laetitia, et silebit peccata tua in charitate (Al. in pace), qua te dilexit: et exsultabit super te in laude, vel quia laudabilis sis, vel quia cum tuis laudibus canas. Nugas, sive, ut Aquila interpretatus est, translatos, [PL25.1384B] qui a te recesserunt, congregabo, quia ex te erant, hoc est, hi qui per vitia atque peccata de tuo sinu fugerant, et facti erant sub daemonum potestate, redintegrato omnium statu, venient ad te, et nequaquam ultra super perditis filiis tuis patieris opprobria. Id quod diximus nugas (), sciamus in Hebraeo ipsum Latinum esse sermonem, et propterea a nobis ita ut in Hebraeo erat, positum: ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum esse matricem, quod non est hujus temporis disserere. Miror autem Aquilam et Septuaginta, pro eo quod nos interpretati sumus erant, in eo videlicet loco ubi diximus: Congregabo quia ex te erant: pro, erant, intepretati voluisse vae, sive οἴ: quod semper Aquila non pro plangendo, sed pro vocando et inclamando [PL25.1384C] ponit: HAJA () enim, cujus verbi initium est, sum, praeteritum tempus numero plurali significat, erant, vel fuerant. Haec scio molesta esse lectori, qui si animadverterit non me controversias et declamationes scribere, nec in locis exsultare communibus: sed Commentarios, et Commentarios prophetarum, reprehendet potius sicubi rhetorum more ludere voluero, quam arguet in tantis obscuritatibus ut dignum est immorantem.

(Vers. 19, 20.) Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo: et salvabo claudicantem, et eam quae ejecta fuerat congregabo: et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum. In tempore illo quo adducam vos; et in tempore quo congregabo vos: dabo enim vos in nomen et in [PL25.1384D] laudem omnibus populis terrae, 731 cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus. LXX: Ecce ego faciam in te, propter te, in [PL25.1385A] tempore illo, et salvabo expressam, et repulsam suscipiam, et ponam eos in gloriam, et nominatos in omni terra. Et confundentur in tempore illo, quando bene vobis fecero: et in tempore cum suscepero vos, quia dabo vos nominatos, et in gloriam in cunctis populis terrae; quando convertero captivitatem vestram coram vobis, dicit Dominus. Et hoc synagoga quae non claudicat, sed utroque truncata est pede, pollicetur sibi in adventu Christi sui, quem sperat esse venturum: et putat, omnes gentes interficiendas a Domino, quae afflixerunt Israel, et salvandam synagogam, et eam quae acceperat libellum repudii colligendam, et ponendos eos in laudem, et in nomen in omni terra captivitatis suae, in qua fuerant ante confusi. Et hoc fieri tempore, quando captivitas reducta fuerit Jerusalem, [PL25.1385B] et exstructum templum, et reliquus caeremoniarum ordo servatus. Haec sibi repromittit, et propterea non agit poenitentiam, et dum sperat incerta, perdit certam salutem. Nec miror synagogam haec dicere, quae quia non recipit Christum, oculos dolet, et cum Lia lippescit, et non amatur a Jacob, et Rachel succedente, negligitur (Gen. XXIX). Christianos miror, immo semi-Judaeos, qui sibi videntur esse de Ecclesia, ita dicere et ea profiteri, quae si vera sunt, frustra credimus in Christum, et omne nostrum tollitur sacramentum, et miserabiliores sumus omnibus hominibus, credentes eum venisse qui non venit. Quia autem spes nostra certa est, et Judaeorum cassa sunt vota, secundum priorem intelligentiam jam texamus praesens extremumque capitulum, [PL25.1385C] et de Jesu filio Sirach testimonium proferamus: Qui mittit lapidem in excelsum, super caput suum mittit (Eccl. XXIII). Quia enim Sion et Jerusalem in excelso positae sunt, quicumque Sion detrahit et Jerusalem, et mittit in eam contumeliarum lapides, in suum eos caput jacit, et revertetur opprobrium ejus in caput suum: Et dolor ejus et iniquitas super verticem ejus descendet (Ps. VII, 17). Quanti hodie exprobrant animae, 732 Dei mysteria consectanti, volentique videre pacem ejus, et dicunt: Insanus est, et ebrius, et musto plenus: hominum coetus fugit: delicias aspernatur: aurum pro luto computat: solam diligit paupertatem. Qui autem infideles sunt, etiam crucem Christi exprobrant ei, et [PL25.1385D] si quando eum in angustia viderint et in tentatione, dicunt: Ubi sunt misericordiae tuae, et justitiae quas operatus es? Quid loquar de infidelibus, cum Ecclesiarum nonnulli principes hujuscemodi hominibus exprobrent, et vitam ipsorum arbitrentur amentiam, et non praesentem laudent conversationem, sed vetera peccata exprobrent? nec audiunt esse praeceptum: Noli improperare homini qui convertitur a peccatis suis (Eccl. VIII). Vae igitur ei, qui tulit opprobrium atque suscepit, et hujuscemodi se officio mancipavit, ut detraheret Sion, et civitati Dei: quia pro [PL25.1386A] hac injuria urbis suae ultor est Dominus, et dicet ad Sion: Ecce ego faciam in te propter te, id est, faciam ultionem tuam, et salvabo afflictam, sive ut in Graeco dicitur, expressam; ut sit sensus: Ego salvabo eam, quae in praesentiarum quasi uva et oliva, ita tentationibus atque pressuris, ut praelo et trabe pressa est et afflicta, ut vinum faceret et oleum, et de vino biberet Jesus in regno Patris sui; de oleo autem ungeretur prae participibus suis. Ego puto propter expressionem talis vini et olei, Job multa perpessum: postquam autem vinum, et oleum fecerat, audisse a Domino; Putas me aliter tibi respondisse, nisi ut appareres justus? (Job. XL, sec. LXX). Quasi ad uvam et olivam loqueretur; Existimas me aliter te pressisse et afflixisse atque contrivisse, nisi ut vinum de [PL25.1386B] te et oleum exprimerem? Sequitur: Et eam quae repulsa fuerat, suscipiam. Videtur nos Deus repellere quando relinquit tentationi. Unde et Job, Visitatio, inquit, Domini respexit [Al. despexit] me (Job. X, 12). Et non solum justi loquuntur, et dicunt, Nunc autem repulisti et confudisti nos, sicut in quadragesimo tertio psalmo scriptum est; sed ipse Dominus atque Salvator, ex persona hominis quem assumpserat, Tu autem, ait, repulisti et despexisti: distulisti Christum tuum; subvertisti testamentum 733 servi tui. Quod autem justorum persona sit in quadragesimo tertio psalmo dicentium: Nunc autem repulisti et confudisti nos, ex sequentibus approbatur: Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te, neque inique egimus in testamento tuo: [PL25.1386C] nec recessit retro cor nostrum. Eam igitur quae in tentationibus videbatur abjecta, suscipiet Dominus in fine: et ponet eos in gloriam et nominatos in universa terra, filios videlicet expressae et repulsae, id est, Ecclesiae. Quos autem alios possumus intelligere filios Ecclesiae nominatos, nisi apostolos? Vide mihi Petrum et Paulum et Matthaeum et Joannem; et considera hoc quod ad Abraham repromissum est: Magnificabo nomen tuum, in illis opere perpetratum. Quotidie nominatur in Ecclesia, quotidie magnificatur nomen eorum: non quod ipsis prosit a nobis in Ecclesia nominari: sed quod nos magnificantes nomen eorum, et quae scripserunt lectitantes, consequamur salutem. In tempore, inquit, illo, quando expressa [PL25.1386D] et repulsa suscepta fuerit, et filii ejus positi in gloriam (gloriatur [Al. gloriabitur] 734 quippe Dominus in athletis suis, cum eos viderit coronari, sicut gloriatus est adversus diabolum de Job: unde et Apostolus in profectu discipulorum suorum exsultans, ait: Etiam per vestram gloriam) confundentur qui adversarii vestri fuerant, et tulerant contra vos opprobrium: et tunc videbunt eos quos miseros putaverant, esse felices, et quos pauperes existimabant atque dejectos, potentes fieri atque gloriosos. Tunc cernent captivitatem eorum [PL25.1387A] per quam in hoc saeculo duro fuerant imperio subjugati, reduci in coelestem Jerusalem: seque resurgere in opprobrium et in confusionem aeternam. Tribue nobis, Jesu Christe, expressis et afflictis et repulsis in isto saeculo, ut nos recipias et ponas in gloriam: confundatur in tempore excetra, cessent [PL25.1388A] sibila, venena torpeant, et confusio ejus proficiat ad salutem. Haec juxta Septuaginta. Hebraicum autem, quia excepto principio, de quo in fine superioris capituli diximus, non multum ab eorum translatione discordat, indigere expositione non arbitror.

O‘quvchilar reaktsiyalari

Eslatmalar

Fons: Patrologia Latina, t. 25, coll. 1362A-1388A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Foydalanuvchi tomonidan joylashtirilgan: Rodion Vlasov
Sahifa yaratilgan sana: 2026-11-22, Yangilash: 2026-11-22