EPISTOLA LVI. AD THIBARITANOS, DE EXHORTATIONE MARTYRII

I. Cyprianus plebi Thibari consistenti salutem. Cogitaveram quidem, fratres dilectissimi, atque in votis habebam, si rerum ratio ac temporis conditio permitteret, secundum quod frequenter desiderastis, ipse ad vos venire, et quantulacumque mediocritate exhortationis nostrae praesens illic fraternitatem corroborare. Sed, quoniam sic rebus urgentibus detinemur ut longe istinc excurrere et diu a plebe cui de divina indulgentia praesumus abesse non datur facultas, has interim pro me ad vos vicarias litteras misi. Nam, cum Domini instruentis dignatione instigemur saepius [PL4.349C] et admoneamur, ad vestram quoque conscientiam admonitionis nostrae sollicitudinem perferre debemus. [PL4.350A] Scire enim debetis et pro certo credere ac tenere pressurae diem super caput esse coepisse et occasum saeculi atque antichristi tempus appropinquasse, ut parati omnes ad praelium stemus, nec quicquam nisi gloriam vitae aeternae et coronam confessionis Dominicae cogitemus. Nec putemus talia esse quae veniunt qualia fuerunt illa quae transierunt: gravior nunc et ferocior pugna imminet, ad quam fide incorrupta et virtute robusta parare se debeant milites Christi, considerantes idcirco se quotidie calicem sanguinis Christi bibere, ut possint et ipsi propter Christum sanguinem fundere. Hoc est enim velle cum Christo inveniri, id quod Christus et docuit et fecit imitari, secundum Joannem apostolum dicentem: Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit et [PL4.350B] ipse ambulare (I Joa. II, 6). Item beatus Paulus apostolus exhortatur et docet dicens: Sumus filii. Si autem filii Dei, et haeredes Dei, cohoeredes autem Christi, siquidem compatiamur, ut et commagnificemur (Rom. VIII, 16, 17).

II. Quae nunc omnia consideranda sunt nobis, ut nemo quicquam de saeculo jam moriente desideret, sed sequatur Christum, qui et vivit in aeternum, et vivificat servos suos in fide sui nominis constitutos. Venit enim tempus, fratres dilectissimi, quod jampridem Dominus noster praenuntiavit et docuit advenire dicens: Veniet hora ut omnis qui vos occiderit putet se officium Deo facere. Sed haec facient, quoniam non cognoverunt Patrem, neque me. Haec autem locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, memores sitis quia [PL4.350C] ego dixi vobis (Joa. XVI, 2-4). Nec quisquam miretur persecutionibus nos assiduis fatigari et pressuris angentibus [PL4.351A] frequenter urgeri, quando haec futura in novissimis temporibus Dominus ante praedixerit, et militiam nostram magisterio et hortamento sui sermonis instruxerit, Petrus quoque apostolus ejus docuerit ideo persecutiones fieri ut probemur, et ut dilectioni Dei, justorum praecedentium exemplo, nos etiam morte et passionibus copulemur. Posuit enim in Epistola sua dicens: Charissimi, nolite mirari ardorem accidentem vobis, qui ad tentationem vestram fit, nec excidatis tamquam novum aliquid vobis contingat; sed quotiescumque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete, ut et in revelatione facta claritatis ejus gaudentes exultetis. Si improperatur vobis in nomine Christi, beati estis, quia majestatis et virtutis Domini nomen in vobis requiescit, quod quidem secundum illos [PL4.351B] blasphematur, secundum nos autem honoratur (I Pet. IV, 12 14). Docuerunt autem nos Apostoli ea quae de praeceptis Dominicis et coelestibus mandatis ipsi quoque didicerunt, Domino ipso scilicet corroborante nos et dicente: Nemo est qui relinquat domum, aut agrum, aut parentes, aut fratres, aut sorores, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem venturo vitam aeternam (Marc. X, 29; Luc. XVIII, 29, 30). Et iterum: Beati, inquit, eritis cum odio vos habuerint homines, et separaverint vos, et expulerint, et maledixerint nomini vestro quasi nequam propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exultate: ecce enim merces vestra multa est in coelis (Luc. VI, 22, 23).

III. Gaudere nos et exultare voluit in persecutionibus [PL4.351C] Dominus, quia, quando persecutiones fiunt, tunc dantur coronae fidei, tunc probantur milites Dei, [PL4.352A] tunc martyribus patent coeli. Neque enim sic nomen militiae dedimus ut pacem tantummodo cogitare, et detrectare et recusare militiam debeamus, quando in ipsa militia primus ambulaverit Dominus humilitatis et tolerantiae et passionis magister, ut quod fieri docuit prior faceret, et quod pati hortatur, prior pro nobis ipse pateretur. Sit ante oculos vestros, fratres dilectissimi, quod qui omne judicium a Patre solus accepit et qui venturus est judicaturus, jam judicii sui et cognitionis futurae sententiam protulerit, praenuntians et contestans confessurum se coram Patre suo confitentes et negaturum negantes. Si mortem possemus evadere, merito mori timeremus: porro autem, cum mortalem mori necesse sit, amplectamur occasionem de divina promissione et dignatione [PL4.352B] venientem, et fungamur exitu mortis cum praemio immortalitatis, nec vereamur occidi, quos constat quando occidimur coronari.

IV. Nec quisquam, fratres dilectissimi, cum populum nostrum fugari conspexerit metu persecutionis et spargi, conturbetur quod collectam fraternitatem non videat, nec tractantes episcopos audiat. Simul tunc omnes esse non possunt, quibus occidere non licet, sed occidi necesse est. Ubicumque in illis diebus unusquisque fratrum fuerit a grege interim necessitate temporis corpore non spiritu separatus, non moveatur ad fugae illius horrorem, nec recedens et latens deserti loci solitudine terreatur. Solus non est cui Christus in fuga comes est; solus non est qui, templum Dei servans, ubicumque fuerit [PL4.352C] sine Deo non est. Et si fugientem in solitudine ac montibus latro oppresserit, fera invaserit, fames aut [PL4.353A] sitis aut frigus afflixerit, vel per maria praecipiti navigatione properantem tempestas ac procella submerserit, spectat militem suum Christus ubicumque pugnantem, et persecutionis causa pro nominis sui honore morienti praemium reddit quod daturum se in resurrectione promisit. Nec minor est martyrii gloria non publice et inter multos perisse, cum pereundi causa sit propter Christum perire. Sufficit ad testimonium martyrii sui testis ille qui probat martyres et coronat.

V. Imitemur, fratres dilectissimi, Abel justum, qui initiavit martyria dum propter justitiam primus occiditur. Imitemur Abraham Dei amicum, qui non est cunctatus ut filium victimam suis manibus offerret, dum Deo fide devotionis obsequitur. Imitemur [PL4.353B] tres pueros, Ananiam, Azariam et Misahelem, qui, nec aetate territi, nec captivitate fracti, Judaea devicta et Hierosolymis captis, in ipso regno suo regem fidei virtute vicerunt; qui, adorare statuam quam Nabuchodonosor rex fecerat jussi, et minis regis et flammis fortiores extiterunt, proclamantes et fidem suam per haec verba testantes: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc verbo respondere tibi. Est enim Deus, cui nos servimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberabit nos. Et si non, notum sit tibi quia diis tuis non servimus, et imaginem auream quam statuisti non adoramus (Dan. III, 16-18). Credebant se illi secundum fidem posse evadere; sed addiderunt, et si non, ut sciret rex illos propter Deum quem colebant et mori [PL4.353C] posse. Hoc est enim robur virtutis et fidei credere et scire quod Deus a morte praesente liberare possit, et tamen mortem non timere nec cedere, ut probari fortius fides possit. Erupit per os eorum Spiritus sancti incorruptus et invictus vigor, ut appareant vera esse quae in Evangelio suo Dominus dixit: Cum autem vos apprehenderint, nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). [PL4.354A] Dixit quid loqui et respondere possimus dari nobis in illa hora divinitus et offerri, nec nos tunc esse qui loquimur, sed Spiritum Dei Patris, qui, cum a confitentibus non discedit neque dividitur, ipse in nobis et loquitur et coronatur. Sic et Daniel cum compelleretur adorare idolum Bel, quem tunc populus et rex colebat, in asserendum Dei sui honorem plena fide et libertate prorupit dicens: Nihil colo ego nisi Dominum Deum meum, qui condidit coelum et terram (Dan. XIV, 4).

VI. Quid in Machabaeis, beatorum martyrum gravia tormenta, et multiformes septem fratrum poenae, et confortans liberos suos mater in poenis et moriens ipsa quoque cum liberis, nonne magnae virtutis et fidei documenta testantur, et nos ad martyrii triumphum [PL4.354B] suis passionibus adhortantur? Quid prophetae, quos ad praescientiam futurorum Spiritus sanctus animavit? quid Apostoli, quos Dominus elegit? Nonne cum justi occiduntur propter justitiam mori nos quoque docuerunt? Christi nativitas a martyriis infantium statim coepit, ut ob nomen ejus a bimatu et infra qui fuerant necarentur: aetas necdum habilis ad pugnam idonea extitit ad coronam: ut appareret innocentes esse qui propter Christum necantur, infantia innocens ob nomen ejus occisa est. Ostensum est neminem esse a periculo persecutionis immunem, quando et tales martyria fecerunt. Quam vero gravis causa sit hominis christiani servum pati nolle, cum prior passus sit Dominus, et pro peccatis nostris nos pati nolle, cum peccatum suum proprium non [PL4.354C] habens passus sit ille pro nobis? Filius Dei passus est ut nos filios Dei faceret, et filius hominis pati non vult ut esse Dei filius perseveret! Si odio saeculi laboramus, odium saeculi sustinuit prior Christus. Si contumelias in hoc mundo, si fugam, si tormenta toleramus, graviora expertus est mundi factor et dominus, qui et admonet dicens: Si saeculum, inquit, vos odit, mementote quia me priorem vobis odiit. Si de saeculo essetis, saeculum quod suum esset amaret: sed, quia de saeculo non estis et ego elegi vos de saeculo, [PL4.355A] propterea odit vos saeculum. Mementote sermonis quem dixi vobis: Non est servus major domino suo; si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 18-20). Dominus et Deus noster quicquid docuit, et fecit, ut discipulus excusatus esse non possit qui discit et non facit.

VII. Neque aliquis ex vobis, fratres dilectissimi, futurae persecutionis metu aut antichristi imminentis adventu sic terreatur, ut non evangelicis exhortationibus et praeceptis ac monitis coelestibus ad omnia inveniatur armatus. Venit antichristus, sed et supervenit Christus: grassatur et saevit inimicus, sed et statim sequitur Dominus passiones nostras et vulnera vindicaturus: irascitur adversarius et minatur, sed est qui possit de ejus manibus liberare. Ille metuendus est cujus iram nemo poterit evadere, ipso [PL4.355B] praemonente et dicente: Ne timueritis eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Magis autem metuite eum qui potest et corpus et animam occidere in gehennam (Matth. X, 28). Et iterum: Qui amat animam suam, perdet illam, et qui odit animam suam in isto saeculo, in vitam aeternam conservabit illam (Joan. XII, 25). Et in Apocalypsi instruit et praemonet dicens: Si quis adorat bestiam et imaginem ejus, et accipit notam in fronte sua et in manu, bibet et ipse de vino irae Dei mixto in poculo irae ejus, et punietur igne et sulphure sub oculis sanctorum Angelorum et sub oculis Agni, et fumus de tormentis eorum ascendet in saecula saeculorum, nec habebunt requiem die ac nocte quicumque adorant bestiam et imaginem ejus (Apoc. XIV, 9-11).

[PL4.355C] VIII. Ad agonem saecularem exercentur homines et parantur; et magnam gloriam computant honoris sui si illis, spectante populo et imperatore praesente, contigerit coronari. Ecce agon sublimis et magnus et coronae coelestis praemio gloriosus, ut spectet nos certantes Deus, et super eos quos filios facere dignatus [PL4.356A] est oculos suos pandens, certaminis nostri spectaculo perfruatur. Praeliantes nos et fidei congressione pugnantes spectat Deus, spectant Angeli ejus, spectat et Christus. Quanta est gloriae dignitas et quanta felicitas praesente Deo congredi et Christo judice coronari! Armemur, fratres dilectissimi, viribus totis et paremur ad agonem mente incorrupta, fide integra, virtute devota. Ad aciem quae nobis indicitur Dei castra procedant: armentur integri, ne perdat integer quod nuper stetit: armentur et lapsi, ut et lapsus recipiat quod amisit. Integros honor, lapsos dolor ad praelium provocet. Armari et praeparari nos beatus Paulus apostolus docet dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus potestates et principes hujus [PL4.356B] mundi et harum tenebrarum, adversus spiritus nequitiae in coelestibus. Propter quod induite tota arma, ut possitis resistere in die nequissimo; ut cum omnia perfeceritis, stetis accincti lumbos vestros in veritate, induti loricam justitiae, et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis, assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia ignita jacula nequissimi extinguere, et galeam salutis, et gladium spiritus, qui est sermo Dei (Eph. VI, 12-17).

IX. Haec arma sumamus, his nos tutamentis spiritalibus et coelestibus muniamus, ut in die nequissimo, resistere diaboli minis et repugnare possimus. Induamus loricam justitiae, ut contra inimici jacula munitum sit pectus et tutum. Calciati sint evangelico magisterio et armati pedes, ut, cum serpens calcari [PL4.356C] a nobis et obteri coeperit, mordere et supplantare non possit. Portemus fortiter scutum fidei, quo protegente quicquid jaculatur inimicus possit extingui. Accipiamus quoque ad tegumentum capitis galeam salutarem, ut muniantur aures, ne audiant edicta feralia; muniantur oculi, ne videant detestanda simulachra; [PL4.357A] muniatur frons, ut signum Dei incolume servetur; muniatur os, ut Dominum suum Christum victrix lingua fateatur. Armemus et dexteram gladio spiritali, ut sacrificia funesta fortiter respuat, ut, Eucharistiae memor, quae Domini corpus accepit, ipsum complectatur, postmodum a Domino sumptura praemium coelestium coronarum.

X. O dies ille qualis et quantus adveniet, fratres dilectissimi, cum coeperit populum suum Dominus recensere et divinae cognitionis examine singulorum merita recognoscere, mittere in gehennam nocentes, et persecutores nostros flammae poenalis perpetuo ardore flammare, nobis vero mercedem fidei et devotionis exsolvere! Quae erit gloria et quanta laetitia admitti ut Deum videas, honorari ut cum Christo [PL4.357B] Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias; Abraham et Isaac et Jacob et patriarchas omnes et prophetas et apostolos et martyres salutare; cum justis et Dei amicis in regno coelorum datae immortalitatis voluptate gaudere; sumere illic quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9)! Majora enim nos accipere quam quod hic aut operamur aut patimur Apostolus praedicat dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Cum revelatio illa venerit, cum claritas super nos Dei fulserit, tam beati erimus et laeti, dignatione Domini honorati, quam rei remanebunt et miseri qui, Dei desertores aut contra Deum rebelles, voluntatem fecerunt diaboli, ut eos necesse sit cum ipso simul inextinguibili igne torqueri.

[PL4.358A] XI. Haec, fratres dilectissimi, haereant cordibus nostris. Haec sit armorum nostrorum praeparatio, haec diurna ac nocturna meditatio, ante oculos habere et cogitatione semper ac sensibus volvere iniquorum supplicia et praemia ac merita justorum, quid negantibus Dominus comminetur ad poenam, quid contra confitentibus promittat ad gloriam. Si haec cogitantibus ac meditantibus nobis supervenerit persecutionis dies, miles Christi praeceptis ejus et monitis eruditus non expavescit ad pugnam, sed paratus est ad coronam. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.

EPISTOLA LVII. AD CORNELIUM IN EXILIO, DE EJUS CONFESSIONE

CYPRIANUS CORNELIO FRATRI SALUTEM.

I. Cognovimus, frater charissime, fidei ac virtutis vestrae testimonia gloriosa: et confessionis vestrae honorem sic exsultanter accepimus, ut in meritis ac laudibus vestris nos quoque participes et socios computemus. Nam cum nobis et Ecclesia una sit, et mens juncta, et individua concordia; quis non sacerdos in consacerdotis sui laudibus tamquam in suis propriis gratuletur? aut quae fraternitas non in fratrum [PL3.830B] gaudio ubique laetetur? Exprimi satis non potest, quanta istic exsultatio fuerit et quanta laetitia, cum de vobis prospera et fortia comperissemus, ducem te illic confessionis fratribus exstitisse; sed et confessionem ducis de fratrum confessione crevisse: ut dum praecedis ad gloriam, multos feceris gloriae comites, et confessorem populum suaseris fieri, dum primus paratus es pro omnibus confiteri: ut non inveniamus quid prius praedicare in vobis debeamus, utrumne tuam promptam et stabilem fidem, an inseparabilem fratrum charitatem. Virtus illic episcopi praecedentis publice comprobata est, adunatio sequentis fraternitatis ostensa est. Dum apud vos unus animus et una vox est, Ecclesia omnis Romana confessa est.

[PL3.830C] II. Claruit, frater charissime, fides quam de vobis [PL3.831A] beatus Apostolus praedicavit. Hanc laudem virtutis et roboris firmitatem jam tunc in spiritu praevidebat, et praeconio futurorum merita vestra contestans, dum parentes laudat, filios provocabat. Dum sic unanimes, dum sic fortes estis, magna et caeteris fratribus unanimitatis et fortitudinis exempla tribuistis. Docuistis granditer Deum timere, Christo firmiter adhaerere, plebem sacerdotibus in periculo jungi, in persecutione fratres a fratribus non separari; concordiam simul junctam vinci omnino non posse; quidquid simul petitur a cunctis, Deum pacis pacificis exhibere. Prosilierat adversarius terrore violento Christi castra turbare; sed quo impetu venerat, eodem impetu pulsus est; et quantum formidinis et terroris attulit, tantum fortitudinis invenit [PL3.831B] et roboris. Supplantare se iterum posse crediderat Dei servos, et velut tyrones et rudes, quasi minus paratos et minus cautos, solito suo more concutere. Unum primo aggressus, ut lupus ovem secernere a grege, ut accipiter columbam ab agmine volantium [PL3.832A] separare tentaverat: nam cui non est adversus omnes satis virium, circumvenire quaerit solitudinem singulorum. Sed retusus adunati exercitus fide pariter et vigore, intellexit milites Christi vigilare jam sobrios, et armatos ad praelium stare; vinci non posse, mori posse; et hoc ipso invictos esse, quia mori non timent; nec repugnare contra impugnantes, cum occidere innocentibus nec nocentes liceat, sed prompte et animas et sanguinem tradere: ut cum tanta in saeculo malitia et saevitia grassetur, a malis et saevis velocius recedatur. Quale illud fuit sub oculis Dei spectaculum gloriosum? quale, in conspectu Christi ejus Ecclesiae suae gaudium, ad pugnam quam tentaverat hostis inferre, non singulos milites, sed tota simul castra prodisse? Omnes enim constat [PL3.832B] venturos fuisse, si audire potuissent; quando accurrerit properanter et venerit, quisquis audivit. Quot illic lapsi gloriosa confessione sunt restituti? Steterunt fortes, et ipso dolore poenitentiae facti ad praelium fortiores; ut appareat nuper subitatos esse, [PL3.833A] et novae atque insuetae rei pavore trepidasse; rediisse ad se postmodum fidem veram, et vires suas de Dei timore collectas ad omnem patientiam constanter et firmiter roborasse, nec jam stare ad criminis veniam, sed ad passionis coronam.

III. Quid ad haec Novatianus, frater charissime? Utrumne jam deponit errorem? an vero, qui dementium mos est, ipsis bonis et prosperis nostris plus adactus est ad furorem; et quo magis ac magis dilectionis ac fidei crescit hic gloria, illic dissensionis et zeli recrudescit insania; nec vulnus suum miser curat, sed adhuc gravius et se et suos vulnerat; in perniciem fratrum lingua sua perstrepens, et facundiae venenatae [PL3.834A] jacula contorquens; magis durus saecularis philosophiae pravitate, quam philosophiae Dominicae, lenitate pacificus; desertor Ecclesiae, misericordiae hostis, interfector poenitentiae, doctor superbiae, veritatis corruptor, perditor charitatis? Agnoscitne jam qui sit sacerdos Dei, quae sit Ecclesia et domus Christi, qui sint Dei servi quos diabolus infestet, qui sint Christiani quos Antichristus impugnet? Neque enim quaerit illos quos jam subegit, aut gestit evertere quos jam suos fecit. Inimicus et hostis Ecclesiae quos alienavit ab Ecclesia et foras duxit, ut captivos et vinctos contemnit, et praeterit eos, et [PL3.835A] pergit lacessere, in quibus Christum cernit habitare.

IV. Quamquam et si aliquis ex talibus fuerit apprehensus, non est quod sibi quasi in confessione nominis blandiatur: cum constet, si occisi ejusmodi extra Ecclesiam fuerint, fidei coronam non esse, sed poenam potius esse perfidiae; nec in domo Dei inter unanimes habitaturos esse, quos videmus de pacifica et divina domo furore discordiae recessisse.

V. Hortamur plane, quantum possumus, frater charissime, pro charitate mutua qua nobis invicem cohaeremus, ut quoniam providentia Domini monentis [PL3.836A] instruimur, et divinae misericordiae consiliis salubribus admonemur appropinquare jam certaminis et agonis nostri diem, jejuniis, vigiliis, orationibus insistere cum omni plebe non desinamus. Incumbamus gemitibus assiduis et deprecationibus crebris. Haec sunt enim nobis arma coelestia, quae stare et perseverare fortiter faciunt: haec sunt munimenta spiritalia et tela divina, quae protegunt. Memores nostri invicem simus, concordes atque unanimes, utrobique pro nobis semper oremus, pressuras et angustias mutua charitate relevemus. Et si quis istinc nostrum prior divinae dignationis celeritate [PL3.837A] praecesserit, perseveret apud Dominum nostra dilectio pro fratribus et sororibus nostris apud misericordiam [PL3.838A] Patris non cesset oratio. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

EPISTOLA LVIII. AD LUCIUM PAPAM ROMANUM REVERSUM AB EXILIO

[PL3.972D] CYPRIANUS CUM COLLEGIS LUCIO FRATRI SALUTEM.

I. Et nuper quidem tibi, frater charissime, gratulatu [PL3.973A] sumus, cum te honore geminato in Ecclesiae suae administratione confessorem pariter et sacerdotem constituit divina dignatio: sed et nunc non minus tibi et comitibus tuis atque universae fraternitati gratulamur, quod cum eadem gloria et laudibus vestris reduces vos denuo ad suos fecerit benigna Domini et larga protectio, ut pascendo gregi pastor, et gubernandae navi gubernator, et plebi regendae rector redderetur; et appareret relegationem vestram sic divinitus esse dispositam, non ut episcopus relegatus et pulsus Ecclesiae deesset, sed ut ad Ecclesiam major rediret.

II. Neque enim in tribus pueris minor fuit martyrii dignitas (Dan. III), quia mortem frustrata de camino ignis incolumes exierunt: aut non consummatus Daniel exstitit in suis laudibus, quia qui leonibus missus fuerat ad praedam, protectus a Domino, vixit ad gloriam (Dan. VI). In confessoribus Christi dilata martyria non meritum confessionis minuunt, [PL3.973B] sed magnalia divinae protectionis ostendunt. Repraesentatum videmus in vobis, quod apud regem fortes atque illustres pueri praedicaverunt, ipsos quidem paratos esse ardere flammis, ne diis ejus servirent, aut imaginem quam fecerat adorarent; Deum tamen quem colebant, quemque et nos colimus, potentem esse ut eos de camino illis eximeret, et de regis manibus ac de poenis praesentibus liberaret (Dan. III, 16). Quod invenimus in confessionis vestrae fide, et in Domini circa vos protectione nunc gestum; ut cum vos parati fueritis et prompti omne subire supplicium, Dominus tamen vos poenae subtraheret, et Ecclesiae reservaret. Regredientibus vobis breviata non est in episcopo [PL3.974A] confessionis suae dignitas, sed magis crevit sacerdotalis auctoritas: ut altari Dei assistat antistes, qui ad confessionis arma sumenda et facienda martyria non verbis plebem, sed factis cohortetur; et imminente Antichristo paret ad praelium milites non solo sermonis et vocis incitamento, sed fidei et virtutis exemplo.

III. Intelligimus, frater charissime, et tota cordis nostri luce prespicimus divinae majestatis salutaria et sancta consilia; unde illic repentina persecutio nuper exorta sit, unde contra Ecclesiam Christi, et episcopum Cornelium beatum martyrem vosque omnes saecularis potestas subito proruperit: ut ad confundendos haereticos et retundendos ostenderet Dominus quae esset Ecclesia, quis episcopus ejus unus divina ordinatione delectus, qui cum episcopo presbyteri sacerdotali honore conjuncti, quis adunatus et verus Christi populus dominici gregis charitate connexus; qui essent quos inimicus lacesseret, qui e contra [PL3.974B] quibus diabolus ut suis parceret. Neque enim persequitur et impugnat Christi adversarius nisi castra et milites Christi. Haereticos prostratos semel, et ipsos suos factos, contemnit et praeterit: eos quaerit dejicere, quos videt stare.

IV. Atque utinam nunc facultas daretur, frater charissime, ut interesse illic vobis regredientibus possemus, qui vos mutua charitate diligimus, ut adventus vestri laetissimum fructum praesentes cum caeteris ipsi quoque caperemus! Quae illic exsultatio omnium fratrum! qui concursus atque complexus occurrentium singulorum! Vix osculis adhaerentium potest satisfieri, vix vultus ipsi [PL3.975A] atque oculi plebis possunt videndo satiari. De adventus vestri gaudio cognoscere illic fraternitas coepit, qualis et quanta sit secutura Christo veniente laetitia, cujus quia cito appropinquabit adventus, imago jam quaedam praecessit in vobis: ut quomodo Joannes praecursor ejus et praevius veniens praedicavit Christum venisse, sic nunc episcopo confessore Domini et sacerdote redeunte appareat et Dominum jam redire. Vicarias vero pro nobis ego et collegae et fraternitas omnis has ad vos litteras mittimus, frater charissime, et repraesentantes vobis per epistolam gaudium nostrum, fida obsequia charitatis expromimus, [PL3.976A] hic quoque in sacrificiis atque in orationibus nostris non cessantes Deo patri et Christo filio ejus Domino nostro gratias agere, et orare pariter ac petere, ut qui perfectus est atque perficiens, custodiat et perficiat in vobis confessionis vestrae gloriosam coronam: qui et ad hoc vos fortasse revocavit, ne gloria esset occulta, si foris essent confessionis vestrae consummata martyria. Nam victima, quae fraternitati praebet exemplum virtutis et fidei, praesentibus debet fratribus immolari. Optamus te, frater charissime, semper bene valere.

EPISTOLA LIX. AD FIDUM, DE INFANTIBUS BAPTIZANDIS

[PL3.1014A] I. Legimus litteras tuas, frater charissime, quibus significasti de Victore, quondam presbytero, quod ei, antequam poenitentiam plenam egisset, et Domino Deo, in quem deliquerat, satisfecisset, temere Therapius, collega noster, immaturo tempore et praepropera festinatione pacem dederit. Quae res nos satis movit, recessum esse a decreti nostri auctoritate, ut ante legitimum et plenum tempus satisfactionis, et sine petitu et conscientia plebis, nulla infirmitate urgente ac necessitate cogente, pax ei concederetur, sed librato apud nos diu consilio, satis fuit objurgare Therapium collegam nostrum quod temere hoc fecerit et instruxisse ne quid tale de caetero faciat. Pacem tamen quomodocumque a sacerdote Dei semel datam non putavimus auferendam, [PL3.1014B] ac per hoc Victori communicationem sibi concessam usurpare permisimus.

[PL3.1015A] II. Quantum vero ad causam infantium pertinet, quos dixisti intra secundum vel tertium diem quo nati sint constitutos baptizari non oportere, et considerandam esse legem (Gen. XVII, 12) circumcisionis antiquae, ut intra octavum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares, longe aliud in concilio nostro omnibus visum est. In hoc enim quod tu putabas esse faciendum nemo consensit, sed universi potius judicavimus nulli homini nato misericordiam Dei et gratiam denegandam.

Nam cum Dominus in Evangelio suo dicat (Luc. IX, 56): Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare, quantum in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est. Quid enim ei deest qui semel in utero Dei manibus formatus est?

[PL3.1015B] Nobis cum atque oculis nostris secundum dierum saecularium cursum accipere qui nati sunt incrementum videntur. Caeterum quaecumque a Deo fiunt Dei factoris majestate et opere perfecta sunt.

III. Esse denique apud omnes, sive infantes, sive majores natu, unam divini muneris aequalitatem [PL3.1016A] declarat nobis divinae Scripturae fides Helisaeus super infantem viduae filium qui mortuus jacebat ita se Deum deprecans superstravit, ut capiti caput et faciei facies applicaretur, et superfusi Helisaei membra singulis parvuli membris et pedes pedibus jungerentur (IV Reg. IV, 34). Quae res si secundum nativitatis nostrae et corporis inaequalitatem cogitetur, adulto et provecto infans non posset aequari, nec cohaerere et sufficere possent parva membra majoribus. Sed illic aequalitas divina et spiritalis exprimitur, quod pares atque aequales sint omnes homines, quando a Deo semel facti sunt, et possit aetas nostra in incrementis corporis secundum saeculum, non secundum Deum habere discrimen; nisi si et gratia ipsa, quae baptizatis datur, pro aetate accipientium vel minor [PL3.1016B] vel major tribuitur, cum Spiritus sanctus non de mensura, sed de pietate atque indulgentia paterna aequalis omnibus praebeatur. Nam (Gal. II, 6) Deus ut personam non accipit, sic nec aetatem cum se omnibus ad coelestis gratiae consecutionem aequalitate librata praebeat patrem.

[PL3.1017A] IV. Nam et quod vestigium infantis in primis partus sui diebus constituti mundum non esse dixisti, quod unusquisque nostrum adhuc horreat exosculari, nec hoc putamus ad coelestem gratiam dandam impedimento esse oportere. Scriptum est enim (Tit. I, 15): Omnia munda sunt mundis. Nec aliquis nostrum id debet horrere quod Deus dignatus est facere. Nam etsi adhuc infans a partu novus est, non ita est tamen ut quisdam illum in gratia danda atque in pace facienda horrere debeat osculari, quando in osculo infantis unusquisque nostrum pro sua religione ipsas adhuc recentes Dei manus debeat cogitare, quas in homine modo formato et recens quodam modo exosculamur quando id quod Deus fecit amplectimur. Nam quod in judaica [PL3.1017B] circumcisione carnali octavus dies observabatur, sacramentum est in umbra atque in imagine ante praemissum, sed veniente Christo veritate completum. Nam qui octavus dies, id est, post sabbatum primus dies, futurus erat quo Dominus resurgeret, et nos vivificaret et circumcisionem nobis spiritalem daret; [PL3.1018A] hic dies octavus, id est, post sabbatum primus et dominicus, praecessit in imagine. Quae imago cessavit superveniente postmodum veritate et data nobis spiritali circumcisione.

V. Propter quod neminem putamus a gratia consequenda impediendum esse ea lege quae jam statuta est, nec spiritalem circumcisionem impediri carnali circumcisione debere, sed omnem omnino hominem admittendum esse ad gratiam Christi, quando et Petrus in Actis apostolorum loquatur et dicat (Act. X, 28): Dominus mihi dixit neminem hominem communem dicendum et immundum. Caeterum si homines impedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, magis adultos et provectos et majores natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si [PL3.1018B] etiam gravissimis delictoribus, et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur, et a baptismo atque a gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis [PL3.1019A] antiquae prima nativitate contraxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit quod illi remittuntur, non propria, sed aliena peccata.

VI. Et idcirco, frater charissime, haec fuit in concilio nostra sententia, a Baptismo atque a gratia Dei, qui omnibus misericors et benignus et pius est, neminem per nos debere prohiberi. Quod cum circa universos observandum sit atque retinendum, tum magis circa infantes ipsos et recens natos observandum putamus, qui hoc ipso de ope nostra ac de divina misericordia plus merentur quod in primo statim nativitatis suae ortu plorantes ac flentes nihil aliud faciunt quam deprecantur. Optamus te, frater charissime, semper bene valere.

EPISTOLA LX. AD EPISCOPOS NUMIDAS, DE REDEMPTIONE FRATRUM EX CAPTIVITATE BARBARORUM

[PL4.359D] I. Cyprianus Januario, Maximo, Proculo, Victori, Modiano, Nemesiano, Nampulo, et Honorato fratribus [PL4.360A] salutem. Cum maximo animi nostri gemitu et non sine lacrymis legimus litteras vestras, fratres charissimi, quas ad nos, pro dilectionis vestrae sollicitudine, de fratrum nostrorum et sororum captivitate fecistis. Quis enim non doleat in ejusmodi casibus, aut quis non dolorem fratris sui suum proprium non computet, cum loquatur apostolus Paulus et dicat: Si patitur unum membrum, compatiuntur et caetera membra; si laetatur membrum unum, collaetantur et caetera membra. (I Cor. XII, 26). Et alio loco: Quis infirmatur, inquit, et non ego infirmor (II Cor. II, 29)? Quare nunc et nobis captivitas fratrum nostra captivitas computanda est, et periclitantium dolor pro nostro dolore numerandus est, cum sit scilicet adunationis nostrae corpus unum, et non tantum dilectio, sed et religio instigare [PL4.360B] nos debeat et confortare ad fratrum membra redimenda.

II. Nam, cum denuo apostolus Paulus dicat, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? etiamsi charitas nos minus adigeret ad opem fratribus ferendam, considerandum tamen hoc in loco fuit Dei templa esse quae capta sunt, nec pati nos longa cessatione et neglecto dolore debere ut diu Dei templa captiva sint, sed quibus possumus viribus elaborare et velociter gerere ut Christum judicem et Dominum et Deum nostrum promereamur obsequiis nostris. Nam, cum dicat Paulus apostolus, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27), in captivis fratribus nostris contemplandus est Christus, et redimendus de periculo captivitatis [PL4.360C] qui nos redemit de periculo mortis; ut qui nos de diaboli faucibus exuit, nunc ipse qui manet et habitat in nobis, de barbarorum manibus exuatur, et redimatur nummaria quantitate qui nos cruce redemit et sanguine; qui idcirco haec fieri interim patitur ut fides nostra tentetur an faciat unusquisque pro altero quod pro se fieri vellet, si apud barbaros teneretur ipse captivus. Quis enim, non humanitatis memor et mutuae dilectionis admonitus, si pater est, illic esse nunc filios suos computet, si maritus est, uxorem suam illic captivam teneri cum dolore pariter ac pudore vinculi maritalis existimet? Quantus vero communis omnibus nobis moeror atque cruciatus est de periculo virginum quae illic tenentur! pro quibus non tantum libertatis, sed et pudoris jactura plangenda [PL4.360D] est, nec tam vincula barbarorum quam lenonum et lupanarium stupra deflenda sunt, ne membra Christo dicata et in aeternum continentiae honore [PL4.361A] pudica virtute devota insultantium libidine et contagione foedentur.

III. Quae omnia istic, secundum litteras vestras, fraternitas nostra cogitans et dolenter examinans, prompte omnes et libenter ac largiter subsidia nummaria fratribus contulerunt, semper quidem secundum fidei suae firmitatem ad opus Dei proni, nunc tamen magis ad opera salutaria contemplatione tanti doloris accensi. Nam, cum Dominus in Evangelio suo dicat, Infirmus fui, et visitastis me, quanto nunc quoque cum majore operis nostri mercede dicturus est: Captivus fui, et redemistis me (Matth. XXV, 36). Et cum denuo dicat, In carcere fui, et venistis ad me, quanto plus est cum coeperit dicere: »In carcere captivitatis fui, et clausus et vinctus apud barbaros jacui, [PL4.361B] et de carcere illo servitutis liberastis me,« cum judicii dies venerit praemium de Domino recepturi? Denique maximas vobis gratias agimus quod nos vestrae sollicitudinis et tam bonae ac necessariae operationis participes esse voluistis, ut offerretis nobis agros uberes, in quibus spei nostrae semina mitteremus, expectaturi messem de amplissimis fructibus qui de hac coelesti et salutari operatione proveniunt. Misimus autem sestertia centum millia nummorum, quae istic in ecclesia cui de Domini indulgentia praesumus, cleri et plebis apud nos consistentis collatione collecta sunt, quae vos illic pro vestra diligentia dispensabitis.

IV. Et optamus quidem nihil tale de caetero fieri et fratres nostros, Domini majestate protectos, ab ejusmodi [PL4.361C] periculis incolumes reservari. Si tamen, ad explorandam nostri animi charitatem et examinandam nostri pectoris fidem, tale aliquid acciderit, nolite cunctari nuntiare haec nobis litteris vestris, pro certo habentes ecclesiam nostram et fraternitatem istic universam ne haec ultra fiant precibus orare; si facta [PL4.362A] fuerint, libenter et largiter subsidia praestare. Ut autem fratres nostros ac sorores, qui ad hoc opus tam necessarium prompte ac libenter operati sunt, ut semper operentur, in mente habeatis in orationibus vestris, et eis vicem boni operis in sacrificiis et precibus repraesentetis, subdidi nomina singulorum, sed et collegarum quoque et consacerdotum nostrorum, qui et ipsi, cum praesentes essent, et suo et plebis suae nomine quaedam pro viribus contulerunt, nomina addidi; et praeter quantitatem propriam nostram, eorum quoque summulas significavi et misi, quorum omnium secundum quod fides et charitas exigit, in orationibus et precibus vestris meminisse debetis. Optamus vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse.

EPISTOLA LXI. AD EUCHRATIUM, DE HISTRIONE

I. Cyprianus Euchratio fratri salutem. Pro dilectione mutua et verecundia tua, consulendum me existimasti, frater charissime, quid mihi videatur de histrione quodam, qui, apud vos constitutus, in ejusdem [PL4.362C] adhuc artis suae dedecore perseverat, et magister et doctor non erudiendorum sed perdendorum puerorum, id quod male didicit caeteris quoque insinuat, an talis debeat communicare nobiscum. Quod puto ego nec majestati divinae nec evangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor Ecclesiae tam turpi et [PL4.363A] infami contagione foedetur. Nam, cum in Lege prohibeantur viri induere muliebrem vestem et maledicti ejusmodi judicentur, quanto majoris est criminis, non tantum muliebria indumenta accipere, sed et gestus quoque turpes et molles et muliebres magisterio impudicae artis exprimere?

II. Nec excuset se quisquam si a theatro ipse cessaverit, cum tamen hoc caeteros doceat. Non potest enim videri cessasse qui vicarios substituit et qui pro se uno plures succedaneos suggerit, contra institutionem Dei, erudiens et docens quemadmodum masculus frangatur in feminam et sexus arte mutetur, et diabolo divinum plasma maculanti per corrupti atque enervati corporis delicta placeatur. Quod si penuriam talis et necessitatem paupertatis obtendit, potest, [PL4.363B] inter caeteros qui alimentis Ecclesiae sustinentur, hujus quoque necessitas adjuvari, si tamen contentus sit frugalioribus sed innocentibus cibis. Nec putet salario se esse redimendum ut a peccatis cesset, quando hoc non nobis sed sibi praestet. Caeterum, quantum velit inde quaerat qualis quaestus est qui de convivio Abraham et Isaac et Jacob homines rapit, et, male ac perniciose in saeculo saginatos, ad aeternae famis ac sitis supplicia deducit. Et ideo, quantum potes, ab hac eum pravitate et dedecore ad viam innocentiae atque ad spem vitae aeternae revoca, ut sit contentus Ecclesiae sumptibus, parcioribus quidem, sed salutaribus. Quod si illic ecclesia non sufficit ut laborantibus praestet alimenta, poterit se ad nos transferre, et hic quod sibi ad victum [PL4.364A] atque ad vestitum necessarium fuerit accipere, nec alios extra ecclesiam mortalia docere, sed ipse salutaria in ecclesia discere. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXII. AD POMPONIUM, DE VIRGINIBUS

I. Cyprianus, Caecilius, Victor, Sedatus, Tertullus, cum presbyteris qui praesentes aderant, Pomponio fratri salutem. Legimus litteras tuas, frater charissime, quas per Paconium fratrem nostrum misisti, postulans et desiderans ut tibi rescriberemus quid nobis de iis virginibus videatur quae cum semel statum suum continenter et firmiter tenere decreverint, detectae sint postea in eodem lecto pariter mansisse cum masculis, ex quibus unum diaconum esse dicis, plane easdem quae se cum viris dormisse confessae [PL4.365A] sint asseverare se integras esse. Circa quam rem, quoniam consilium nostrum desiderasti, scias nos ab evangelicis et apostolicis traditionibus non recedere quominus fratribus et sororibus nostris constanter et fortiter consulatur, et per omnes utilitatis et salutis vias ecclesiastica disciplina servetur, cum Dominus loquatur et dicat: Et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina (Hier. III, 15); et iterum scriptum sit, Disciplinam qui abjicit infelix est (Sap. III, 11); et in Psalmis quoque Spiritus sanctus admoneat et instruat dicens: Continete disciplinam, ne forte irascatur Dominus, et pereatis a via recta, cum exarserit cito ira ejus super vos (Psal. II, 12).

II. Primo igitur in loco, frater charissime, et praepositis [PL4.365B] et plebi nihil aliud elaborandum est quam ut qui Deum timemus, cum omni observatione disciplinae divina praecepta teneamus, nec patiamur errare fratres nostros et pro arbitrio et ructu suo vivere, sed ad vitam singulis fideliter consulere, nec pati virgines cum masculis habitare; non dico simul dormire, sed nec simul vivere, quando et sexus infirmus [PL4.366A] et aetas adhuc lubrica per omnia fraenari a nobis et regi debeat, ne diabolo insidienti et saevire cupienti ad nocendum detur occasio, quando et Apostolus dicat: Nolite locum dare diabolo (Ephes. IV, 27). Liberanda est vigilanter de periculosis locis navis, ne inter scopulos et saxa frangatur. Exuenda est velociter de incendio sarcina prius quam flammis supervenientibus concremetur; nemo diu tutus est periculo proximus; nec evadere diabolum servus Dei poterit, qui se diaboli laqueis implicavit. Intercedendum est cito talibus ut separentur dum adhuc separari innocentes possunt, quia dividi postmodum nostra intercessione non poterunt postea quam conscientia gravissima cohaeserunt. Denique, quam graves multorum ruinas hinc fieri videmus, et per hujusmodi [PL4.366B] illicitas et periculosas conjunctiones corrumpi plurimas virgines cum summo animi nostri dolore conspicimus. Quod si ex fide se Christo dicaverunt, pudicae et castae sine ulla fabula perseverent, et ita fortes et stabiles praemium virginitatis expectent. Si autem perseverare nolunt vel non possunt, melius est ut nubant quam in ignem delictis [PL4.367A] suis cadant. Certe nullum fratribus aut sororibus scandalum faciant, cum scriptum sit: Si cibus scandalizat fratrem, non manducabo carnem in saeculum, ne fratrem scandalizem (I Cor. VIII, 13).

III. Nec aliqua putet se posse hac excusatione defendi quod et inspici et probari possit an virgo sit, cum et manus obstetricum et oculi saepe fallantur, [PL4.368A] et si incorrupta inventa fuerit virgo ea parte sui qua mulier potest esse, potuerit tamen ex alia corporis parte peccasse quae corrumpi potest et tamen inspici non potest. Certe ipse concubitus, ipse complexus, ipsa confabulatio et inosculatio, et conjacentium duorum turpis et foeda dormitio, quantum dedecoris et criminis confitetur! Si superveniens maritus sponsam [PL4.369A] suam jacentem cum altero videat, nonne indignatur et fremit et per zeli dolorem fortassis et gladium in manum sumit? Quid Christus et Dominus et judex noster, cum virginem suam sibi dicatam et sanctitati suae destinatam jacere cum altero cernit, quam indignatur et irascitur, et quas poenas incestis ejusmodi conjunctionibus comminatur, cujus ut gladium spiritalem et venturum judicii diem unusquisque fratrum possit evadere omni consilio providere et elaborare debemus? Et cum omnes omnino disciplinam tenere oporteat, multo magis praepositos et diaconos curare hoc fas est, qui exemplum et documentum caeteris de conversatione et moribus suis praebeant. Quomodo enim possunt integritati et continentiae praeesse, si ex ipsis incipiant corruptelae et [PL4.369B] vitiorum magisteria procedere?

IV. Et idcirco consulte et cum vigore fecisti, frater charissime, abstinendo diaconum qui cum virgine saepe mansit, sed et caeteros qui cum virginibus dormire consueverant. Quod si poenitentiam hujus illiciti concubitus [PL4.370A] sui egerint et a se invicem recesserint, inspiciantur interim virgines ab obstetricibus diligenter; et, si virgines inventae fuerint, accepta communicatione, ad Ecclesiam admittantur, hac tamen interminatione, ut si ad eosdem masculos postmodum reversae fuerint, aut si cum eisdem in una domo et sub eodem tecto simul habitaverint, graviore censura ejiciantur, nec in Ecclesiam postmodum tales facile recipiantur. Si autem de eis aliqua corrupta fuerit deprehensa, agat poenitentiam plenam, quia quae hoc crimen admisit, non mariti, sed Christi adultera est, et ideo aestimato justo tempore postea, exomologesi facta, ad Ecclesiam redeat. Quod si obstinate perseverant, nec se ab invicem separant, sciant se cum hac sua impudica obstinatione numquam [PL4.370B] a nobis admitti in Ecclesiam posse, ne exemplum caeteris ad ruinam delictis suis facere incipiant. Nec putent sibi vitae aut salutis constare rationem si episcopis et sacerdotibus obtemperare noluerint, cum in Deuteronomio Dominus Deus dicat: [PL4.371A] Et homo quicumque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem aut judicem quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit, et non agent impie etiam nunc (Deut. XVII, 12, 13). Interfici Deus jussit sacerdotibus suis non obtemperantes et judicibus a se ad tempus constitutis non obaudientes. Et tunc quidem gladio occidebantur, quando adhuc et circumcisio carnalis manebat. Nunc autem, quia circumcisio spiritalis esse apud fideles servos Dei coepit, spiritali gladio superbi et contumaces necantur dum de Ecclesia ejiciuntur. Neque enim vivere foris possunt, cum domus Dei una sit, et nemini salus esse nisi in Ecclesia possit. Indisciplinatos autem perire, dum non audiunt nec obtemperant salubribus praeceptis, testatur Scriptura [PL4.371B] divina quae dicit: Non diligit indisciplinatus castigantem se. Qui autem oderunt correptiones, consumentur turpiter (Prov. XV, 12, 10).

V. Ergo, ne indisciplinati consumantur et pereant da operam, frater charissime, ut, quantum potes, consiliis salutaribus fraternitatem regas et singulis ad salutem suam consulas. Arcta et angusta est via per quam ingredimur ad vitam, sed summus et magnus est fructus cum pervenimus ad gloriam. Qui se semel castraverunt propter regnum coelorum, Deo per omnia placeant, nec sacerdotes Dei aut Ecclesiam Domini scandalo suae pravitatis offendant. [PL4.372A] Et si ad praesens a nobis quidam ex fratribus nostris contristari videntur, nos tamen in salubri persuasione maneamus, scientes et Apostolum dixisse: Ergo ego inimicus factus vobis sum verum dicens vobis (Gal. IV, 16)? Quod si obtemperaverint nobis, lucrati sumus fratres, et eos ad salutem pariter et dignitatem nostro sermone formavimus. Si autem quidam de perversis obtemperare noluerint, sequamur eumdem Apostolum dicentem: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). Si quibusdam suadere non possumus ut eos Christo placere faciamus, nos certe, quod nostrum est, Christo Domino et Deo nostro, praecepta ejus servando, placeamus. Opto te, frater charissime ac desiderantissime, in Domino bene valere.

EPISTOLA LXIII. AD CAECILIUM DE SACRAMENTO DOMINICI CALICIS

I. Cyprianus Caecilio fratri salutem. Quamquam sciam, frater charissime, episcopos plurimos, ecclesiis Dominicis in toto mundo divina dignatione praepositos, evangelicae verita tis ac Dominicae traditionis tenere rationem, nec ab eo quod Christus magister et praecepit et gessit humana et novella institutione decedere; tamen, quoniam quidam, vel ignoranter vel simpliciter, in calice Dominico sanctificando et plebi ministrando non hoc faciunt quod Jesus Christus Dominus et Deus noster, sacrificii hujus auctor et doctor fecit et docuit, religiosum pariter ac necessarium duxi has ad vos litteras facere; ut, si quis in isto errore adhuc tenetur, veritatis luce perspecta, [PL4.374A] ad radicem atque originem traditionis Dominicae revertatur. Nec nos putes, frater charissime, nostra et humana conscribere aut ultronea voluntate hoc nobis audacter assumere, cum mediocritatem nostram semper humili et verecunda moderatione teneamus. Sed quando aliquid Deo inspirante et mandante praecipitur, necesse est Domino servus fidelis obtemperet, excusatus apud omnes quod nihil sibi arroganter assumat, qui offensam Domini timere compellitur, nisi faciat quod jubetur.

II. Admonitos autem nos scias ut in calice offerendo Dominica traditio servetur, neque aliud fiat a nobis quam quod pro nobis Dominus prior fecerit, ut calix qui in commemorationem ejus offertur, mixtus vino offeratur. Nam cum dicat Christus, Ego [PL4.375A] sum vitis vera (Joa. XV, 1), sanguis Christi non aqua est utique, sed vinum. Nec potest videri sanguis ejus, quo redempti et vivificati sumus, esse in calice quando vinum desit calici, quo Christi sanguis ostenditur, qui Scripturarum omnium sacramento ac testimonio praedicetur.

III. Invenimus enim et in Genesi circa sacramentum in Noe hoc idem praecucurrisse et figuram Dominicae passionis illic extitisse quod vinum bibit, quod inebriatus est (Gen. IX, 21), quod in domo sua nudatus est, quod fuit recubans nudis et patentibus femoribus, quod nuditas illa patris a medio filio denotata est et foras nuntiata, a duobus vero, majore et minore, contecta, et caetera quae necesse non est exequi, cum satis sit hoc solum complecti, quod Noe, typum futurae [PL4.375B] veritatis ostendens, non aquam sed vinum biberit, et sic imaginem Dominicae passionis expresserit.

IV. Item in sacerdote Melchisedech sacrificii Dominici sacramentum praefiguratum videmus, secundum quod Scriptura divina testatur et dicit: [PL4.376A] Et Melchisedeh, rex Salem, protulit panem et vinum (Gen. XIV, 18). Fuit autem sacerdos Dei summi, et benedixit Abraham. Quod autem Melchisedech typum Christi portaret, declarat in Psalmis Spiritus sanctus ex persona Patris ad Filium dicens: Ante luciferum genui te. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4, 5). Qui ordo utique hic est de sacrificio illo veniens et inde descendens, quod Melchisedech sacerdos Dei summi fuit, quod panem et vinum obtulit, quod Abraham benedixit. Nam quis magis sacerdos Dei summi quam Dominus noster Jesus Christus, qui sacrificium Deo Patri obtulit, et obtulit hoc idem quod Melchisedech obtulerat, id est panem et vinum, suum scilicet corpus et sanguinem? Et circa Abraham [PL4.376B] benedictio illa praecedens ad nostrum populum pertinebat. Nam, si Abraham Deo credidit et deputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6.), utique quisquis Deo credit et fide vivit, justus invenitur, et jam pridem in Abraham fideli benedictus et justificatus [PL4.377A] ostenditur, sicut beatus apostolus Paulus probat dicens: Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam (Gal. III, 6, 7). Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in illo omnes gentes (Gen. XII, 3). Igitur qui ex fide sunt benedicti sunt cum fideli Abraham. Unde in Evangelio invenimus de lapidibus excitari, id est de gentibus colligi filios Abrahae (Matth. III, 9). Et cum Zachaeum laudaret Dominus, respondit et dixit: Salus hodie domui huic facta est, quia et hic filius est Abrahae (Luc. XIX, 9). Ut ergo in Genesi per Melchisedech sacerdotem benedictio circa Abraham posset rite celebrari, praecedit ante imago sacrificii [PL4.377B] Christi, in pane et vino scilicet constituta; quam rem perficiens et adimplens Dominus panem et calicem mixtum vino obtulit, et qui est plenitudo veritatis veritatem praefiguratae imaginis adimplevit.

V. Sed et per Salomonem Spiritus sanctus typum Dominici sacrificii ante praemonstrans immolatae hostiae et panis et vini sed et altaris et Apostolorum faciens mentionem, Sapientia, inquit, aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem. Mactavit suas hostias, miscuit in cratera vinum suum, et paravit mensam suam. Et misit servos suos, convocans cum excelsa praedicatione ad crateram dicens: [PL4.378A] Qui est insipiens declinet ad me. Et egentibus sensu dixit: Venite, edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 1-5). Vinum mixtum declarat, id est calicem Domini aqua et vino mixtum prophetica voce praenuntiat, ut appareat in passione Dominica id esse gestum quod fuerat ante praedictum.

VI. In benedictione quoque Judae hoc idem significatur, ubi et illic Christi figura exprimitur, quod a fratribus suis laudari et adorari haberet, quod inimicorum dorsa cedentium atque fugientium manibus, quibus crucem pertulit et mortem vicit, compressurus fuisset, quodque ipse sit leo de tribu Juda, et recubet dormiens in passione, et surgat, et sit ipse spes gentium. Quibus Scriptura divina adjungit et dicit: Lavabit in vino stolam suam [PL4.378B] et in sanguine uvae amictum suum (Gen. XLIX, 11). Quando autem sanguis uvae dicitur, quid aliud quam vinum calicis Dominici sanguinis ostenditur?

VII. Necnon et apud Esaiam hoc idem Spiritus sanctus de Domini passione testatur dicens: Quare rubicunda sunt vestimenta tua, et indumenta tua velut a calcatione torcularis pleni et percalcati (Isa. LXIII, 2)? Numquid rubicunda vestimenta aqua potest facere, aut in torculari aqua est quae pedibus calcatur vel praelo exprimitur? Vini utique mentio ideo ponitur ut Domini sanguis intelligatur, et quod in calice Dominico postea manifestatum est [PL4.379A] Prophetis annuntiantibus praediceretur. Torcularis quoque calcatio et pressura taxatur, quia, quomodo ad potandum vinum veniri non potest nisi botrus calcetur ante et prematur, sic nec nos sanguinem Christi possemus bibere, nisi Christus calcatus prius fuisset et pressus, et calicem prior biberet, in quo credentibus propinaret.

VIII. Quotiescumque autem aqua sola in Scripturis sanctis nominatur, Baptisma praedicatur, ut apud Esaiam significari videmus: Nolite, inquit, priora meminisse et antiqua nolite reputare: ecce ego facio nova quae nunc orientur, et cognoscetis, et faciam in deserto viam, et flumina in loco inaquoso adaquare genus meum electum, plebem meam, quam acquisivi, ut virtutes meas exponeret (Isa. XLIII, 18-21). [PL4.379B] Praenuntiavit illic per prophetam Deus quod apud Gentes in locis quae inaquosa prius fuissent, flumina postmodum redundarent et electum genus Dei, id est per generationem Baptismi filios Dei factos, adaquarent. Item, denuo praecanitur et ante praedicitur Judaeos, si sitierint et Christum quaesierint, apud nos esse potaturos, id est Baptismi gratiam consecuturos: Si sitierint, inquit, per deserta adducet illos, aquam de petra producet illis, findetur petra, et fluet aqua, et bibet plebs mea (Isa. XLVIII, 21). Quod in Evangelio adimpletur, quando Christus, qui est petra, finditur ictu lanceae in passione: qui et admonens quid per prophetam sit ante praedictum clamat et dicit: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, sicut Scriptura dicit, flumina de [PL4.379C] ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 37-39). Atque, ut magis posset esse manifestum quia non de calice sed de Baptismo illic loquitur Dominus, addidit [PL4.380A] Scriptura dicens: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant qui in eum credebant. Per Baptisma enim Spiritus sanctus accipitur, et sic a baptizatis et Spiritum sanctum consecutis ad bibendum calicem Domini pervenitur. Neminem autem moveat quod, cum de Baptismo loquatur Scriptura divina, sitire nos dicit et bibere, quando et Dominus in Evangelio dicat: Beati esurientes et sitientes justitiam (Matth. V, 6); quia quod avida et sitienti cupiditate suscipitur, plenius et uberius hauritur. Sicut et alio loco ad Samaritanam mulierem Dominus loquitur dicens: Omnis qui biberit ex aqua ista, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13, 14). Quo et ipsum Baptisma salutaris aquae significatur, quod semel [PL4.380B] scilicet sumitur, nec rursus iteratur. Caeterum calix Domini in Ecclesia semper et sititur et bibitur.

IX. Nec argumentis plurimis opus est, frater charissime, ut probemus appellatione aquae Baptisma significatum semper esse et sic nos intelligere debere, quando Dominus adveniens Baptismi et Calicis manifestaverit veritatem, qui aquam illam fidelem, aquam vitae aeternae, praeceperit credentibus in Baptismo dari, calicem vero docuerit exemplo magisterii sui vini et aquae conjunctione misceri. Calicem etenim sub die passionis accipiens, benedixit et dedit discipulis suis dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dico vobis, non bibam amodo ex ista creatura vitis usque in diem [PL4.380C] illum quo vobiscum bibam novum vinum in regno Patris mei (Matth. XXXVI, 28, 29). Qua in parte invenimus calicem mixtum fuisse quem Dominus obtulit [PL4.381A], et vinum fuisse quod sanguinem suum dixit. Unde apparet sanguinem Christi non offerri si desit vinum calici, nec sacrificium Dominicum legitima sanctificatione celebrari nisi oblatio et sacrificium nostrum responderit passioni. Quomodo autem de creatura vitis novum vinum cum Christo in regno Patris bibemus, si in sacrificio Dei Patris et Christi vinum non offerimus, nec calicem Domini Dominica traditione miscemus?

X. Beatus quoque apostolus Paulus, a Domino electus et missus et praedicator veritatis evangelicae constitutus, haec eadem in Epistola sua ponit dicens: Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem, et gratias egit et fregit et dixit: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. Hoc facite in meam [PL4.381B] commemorationem. Simili modo et calicem, postquam coenatum, est accepit dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite, quotiescumque biberitis, in meam commemorationem. Quotiescumque enim ederitis panem istum et calicem biberitis, mortem Domini annuntiabitis quoadusque veniat (I Cor. II, 23-26). Quod si et a Domino praecipitur, et ab Apostolo ejus hoc idem confirmatur et traditur, ut quotiescumque biberimus, in commemorationem Domini hoc faciamus quod fecit et Dominus, invenimus non observari a nobis quod mandatum est, nisi eadem quae Dominus fecit nos quoque faciamus, et calicem Domini pari ratione miscentes a divino magisterio non recedamus. Ab evangelicis autem praeceptis omnino recedendum non esse, et eadem quae [PL4.381C] magister docuit et fecit discipulos quoque observare [PL4.382A] et facere debere, constantius et fortius alio in loco beatus Apostolus docet dicens: Miror quod sic tam cito demutamini ab eo qui vos vocavit ad gratiam, ad aliud evangelium, quod non est aliud, nisi si sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere Evangelium Christi. Sed, licet aut nos aut Angelus de coelo aliter annuntiet praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 6-9).

XI. Cum ergo neque ipse Apostolus neque Angelus de coelo annuntiare possit aliter aut docere praeterquam quod semel Christus docuit et Apostoli ejus annuntiaverunt, miror satis unde hoc usurpatum sit ut, contra evangelicam et apostolicam disciplinam, quibusdam [PL4.382B] in locis aqua offeratur in Dominico calice, quae sola Christi sanguinem non possit exprimere. Cujus rei sacramentum nec in Psalmis tacet Spiritus sanctus faciens mentionem dominici calicis et dicens: Calix tuus inebrians perquam optimus (Psal. XXII, 5). Calix autem qui inebriat, utique vino mixtus est: neque enim aqua inebriare quemquam potest. Sic autem calix Dominicus inebriat ut et Noe in Genesi vinum bibens inebriatus est. Sed, quia ebrietas Dominici calicis et sanguinis non est talis qualis est ebrietas vini saecularis, cum diceret Spiritus sanctus in Psalmo, Calix tuus inebrians, addidit perquam optimus, quod scilicet calix Dominicus sic bibentes inebriat ut sobrios faciat, ut mentes ad spiritalem sapientiam redigat, ut a sapore isto saeculari ad intellectum Dei [PL4.382C] unusquisque resipiscat, et quemadmodum vino isto [PL4.383A] communi mens solvitur et anima relaxatur et tristitia omnis exponitur, ita, epotato sanguine Domini et poculo salutari, exponatur memoria veteris hominis, et fiat oblivio conversationis pristinae saecularis, et moestum pectus ac triste, quod prius peccatis angentibus premebatur, divinae indulgentiae laetitia resolvatur; quod tunc demum potest laetificare in Ecclesia Domini bibentem, si quod bibitur Dominicam teneat veritatem.

XII. Quam vero perversum est quamque contrarium ut, cum Dominus in nuptiis de aqua vinum fecerit (Joan. II, 7), nos de vino aquam faciamus, cum sacramentum quoque rei illius admonere et instruere nos debeat ut in sacrificiis Dominicis vinum potius offeramus. Nam, quia apud Judaeos defecerat gratia spiritalis, defecit et vinum: vinea enim Domini sabaoth [PL4.383B] domus erat Israël (Isa. V, 7). Christus autem, docens et ostendens gentium populum succedere, et in locum quem Judaei perdiderant nos postmodum merito fidei pervenire, de aqua vinum fecit, id est, quod ad nuptias Christi et Ecclesiae, Judaeis cessantibus, plebs magis gentium conflueret et conveniret ostendit. Aquas namque populos significare in Apocalypsi Scriptura divina declarat dicens: Aquae quas vidisti, super quas sedet meretrix illa, populi et turbae et gentes ethnicorum sunt et linguae (Apoc. XVII, 15). Quod scilicet perspicimus et in sacramento calicis contineri.

XIII. Nam, quia nos omnes portabat Christus, qui et peccata nostra portabat, videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. [PL4.384A] Quando autem in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et conjungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini ut commixtio illa non possit ab invicem separari. Unde et Ecclesiam, id est plebem in Ecclesia constitutam, fideliter et firmiter in eo quod credidit perseverantem, nulla res separare poterit a Christo quominus haereat semper et maneat individua dilectio. Sic autem in sanctificando calice Domini offerri aqua sola non potest, quomodo nec vinum solum potest. Nam, si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis: si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Quando autem utrumque miscetur et adunatione confusa sibi invicem copulatur, tunc sacramentum spiritale et coeleste perficitur. Sic vero [PL4.384B] calix Domini non est aqua sola aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur, quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola aut aqua sola, nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum et panis unius compage solidatum. Quo et ipso sacramento populus noster ostenditur adunatus; ut, quemadmodum grana multa in unum collecta et commolita et commixta panem unum faciunt, sic in Christo, qui est panis coelestis, unum sciamus esse corpus, cui conjunctus sit noster numerus et adunatus.

XIV. Non est ergo, frater charissime, quod aliquis existimet sequendam esse quorumdam consuetudinem, si qui in praeteritum in calice Dominico aquam solam offerendam putaverunt. Quaerendum est enim ipsi [PL4.385A] quem sint secuti. Nam, si in sacrificio quod Christus obtulit, non nisi Christus sequendus est, utique id nos obaudire et facere oportet quod Christus fecit et quod faciendum esse mandavit, quando ipse in Evangelio dicat: Si feceritis quod mando vobis, jam non dico vos servos, sed amicos (Joan. XV, 14, 15). Et quod Christus debeat solus audiri, Pater etiam de coelo contestatur dicens: Hic est filius meus dilectissimus in quo bene sensi, ipsum audite (Matth. XVII, 5). Quare, si solus Christus audiendus est, non debemus attendere quid alius ante nos faciendum esse putaverit, sed quid qui ante omnes est Christus prior fecerit. Neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei veritatem, cum per Esaiam prophetam Deus loquatur et dicat: Sine causa autem colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes (Isa. XXIX, 13). Et iterum Dominus [PL4.385B] in Evangelio hoc idem repetat dicens: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis (Marc. VII, 13). Sed et alio in loco ponit et dicit: Qui solverit unum ex mandatis istis minimis, et sic docuerit homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Quod si nec minima de mandatis Dominicis licet solvere, quanto magis tam magna, tam grandia, tam ad ipsum Dominicae passionis et nostrae redemptionis sacramentum pertinentia fas non est infringere, aut in aliud quam quod divinitus institutum sit humana traditione mutare? Nam, si Jesus Christus Dominus et Deus noster ipse est summus sacerdos Dei [PL4.385C] Patris, et sacrificium Patri se ipsum primus obtulit, [PL4.386A] et hoc fieri in sui commemorationem praecepit, utique ille sacerdos vice Christi vere fungitur qui id quod Christus fecit imitatur, et sacrificium verum et plenum tunc offert in Ecclesia Deo Patri, si sic incipiat offerre secundum quod ipsum Christum videat obtulisse.

XV. Caeterum omnis religionis et veritatis disciplina subvertitur, nisi id quod spiritaliter praecipitur fideliter reservetur, nisi si in sacrificiis matutinis hoc quis veretur ne per saporem vini redoleat sanguinem Christi. Sic ergo incipit et a passione Christi in persecutionibus fraternitas retardari, dum in oblationibus discit de sanguine ejus et cruore confundi. Porro autem Dominus in Evangelio dicit: Qui confusus me fuerit, confundetur eum Filius hominis. [PL4.386B] (Marc. VIII, 38). Et Apostolus quoque loquitur dicens: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). Quomodo autem possumus propter Christum sanguinem fundere, qui sanguinem Christi erubescimus bibere?

XVI. An illa sibi aliquis contemplatione blanditur, quod, etsi mane aqua sola offerri videtur, tamen, cum ad coenandum venimus, mixtum calicem offerimus. Sed cum coenamus ad convivium nostrum plebem convocare non possumus, ut sacramenti veritatem fraternitate omni praesente celebremus. Atenim non mane, sed post coenam, mixtum calicem obtulit Dominus. Numquid ergo Dominicum post coenam celebrare [PL4.386C] debemus, ut sic mixtum calicem frequentandis [PL4.387A] dominicis offeramus? Christum offerre opportebat circa vesperam diei, ut hora ipsa sacrificii ostenderet occasum et vesperam mundi, sicut in Exodo scriptum est: Et occident illum omne vulgus synagogae filiorum Israel ad vesperam (Exod. XII, 6). Et iterum in Psalmis: Allevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). Nos autem resurrectionem Domini mane celebramus.

XVII. Et quia passionis ejus mentionem in sacrificiis omnibus facimus (passio est enim Domini sacrificium quod offerimus), nihil aliud quam quod ille fecit facere debemus. Scriptura enim dicit: Quotiescumque enim ederitis panem istum et calicem istum biberitis, mortem Domini annuntiabitis quoadusque veniat (I Cor. II, 26). Quotiescumque ergo calicem in commemorationem [PL4.387B] Domini et passionis ejus offerimus, id quod constat Dominum fecisse faciamus. Et viderit, frater charissime; si quis de antecessoribus nostris vel ignoranter vel simpliciter non hoc observavit et tenuit quod nos Dominus facere exemplo et magisterio suo docuit, potest simplicitati ejus de indulgentia Domini venia concedi. Nobis vero non poterit ignosci, qui nunc a Domino admoniti et instructi sumus ut calicem Dominicum vino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus; et de hoc quoque ad collegas nostros litteras dirigamus, ut ubique lex evangelica et traditio Dominica servetur, et ab eo quod Christus et docuit et fecit non recedatur.

XVIII. Quae ultra jam contemnere et in errore pristino perseverare, quid aliud est quam incurrere in [PL4.387C] objurgationem Domini increpantis in Psalmo et dicentis: Ad quid exponis justificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam, et abjecisti sermones meos retro. Si videbas furem, concurrebas ei, et inter moechos particulam ponebas (Psal. XLIX, 16-18). Exponere enim justificationes [PL4.388A] et testamentum Domini, et non hoc idem facere quod fecerit Dominus, quid aliud est quam sermones ejus abjicere et disciplinam Dominicam contemnere, nec terrena sed spiritalia furta et adulteria committere, dum quis de evangelica veritate furatur Domini nostri verba et facta, corrumpit atque adulterat praecepta divina? Sicut apud Hieremiam scriptum est: Quid est, inquit, paleis ad triticum? Propter hoc ecce ego ad prophetas, dicit Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo, et seducunt populum meum in mendaciis suis et in erroribus suis (Hier. XXIII, 28, 30, 32). Item apud eumdem alio loco: Et moechata est, inquit, in lignum et lapidem, et in his omnibus non est reversa ad me (Hier. IX, 10). Quod furtum et adulterium ne in nos etiam cadat cavere [PL4.388B] sollicite et timide ac religiose observare debemus. Nam, si sacerdotes Dei et Christi sumus, non invenio quem magis sequi quam Deum et Christum debeamus, quando ipse in Evangelio maxime dicat: Ego sum lumen saeculi. Qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12). Ne ergo in tenebris ambulemus, Christum sequi et praecepta ejus observare debemus, quia et ipse in alio loco, mittens Apostolos, dixit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Ite ergo et docete omnes Gentes, tingentes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos observare omnia quaecumque praecepi vobis (Matth. XXIII, 18-20). Quare si in lumine Christi ambulare volumus, a praeceptis et monitis ejus non recedamus, agentes gratias quod, dum [PL4.388C] instruit in futurum quid facere debeamus, de praeterito ignoscit quod simpliciter erravimus. Et quia jam secundus ejus adventus nobis appropinquat, magis ac magis benigna ejus et larga dignatio corda nostra luce veritatis illuminat.

XIX. Religioni igitur nostrae congruit et timori et [PL4.389A] ipsi loco atque officio sacerdotii nostri, frater charissime, in Dominico calice miscendo et offerendo custodire traditionis Dominicae veritatem, et quod prius apud quosdam videtur erratum, Domino monente, corrigere; ut, cum in claritate sua et majestate coelesti venire coeperit, inveniat nos tenere quod monuit, observare quod docuit, facere quod fecit. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXIV. AD EPICTETUM ET PLEBEM ASSURITANORUM, DE FORTUNATIANO QUONDAM EORUM EPISCOPO

I. Cyprianus Epicteto fratri et plebi Assuras consistenti salutem. Graviter et dolenter motus sum, fratres charissimi, quod cognoverim Fortunatianum quondam apud vos episcopum post gravem lapsum ruinae suae pro integro nunc agere velle et episcopatum sibi vindicare coepisse. Quae res contristavit me, primo propter ipsum, qui miser, vel diaboli tenebris in totum excoecatus, vel quorumdam sacrilega persuasione deceptus, cum debeat satisfacere et ad Dominum exorandum diebus ac noctibus lacrymis et orationibus et precibus incumbere, audet sibi adhuc sacerdotium quod prodidit vindicare, quasi post [PL4.389C] aras diaboli accedere ad altare Dei fas sit, aut non majorem in se iram et indignationem Domini in die judicii provocet, qui, cum fidei et virtutis dux fratribus esse non potuerit, perfidiae et audaciae et temeritatis [PL4.390A] magister existat, et qui non docuit fratres in praelio fortiter stare, doceat eos qui victi et prostrati sunt nec rogare, cum Dominus dicat: Illis fudistis libamina, et illis imposuistis sacrificia; super haec omnia ergo non indignabor? dicit Dominus (Isa. LVII, 6). Et alio loco: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 19). Item Dominus denuo loquitur et dicit: Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum, et curvatus est homo et humiliatus est vir, et non laxabo illis (Isa. II, 8, 9). In Apocalypsi quoque legimus iram Domini comminantis et dicentis: Si quis adorat bestiam et imaginem ejus, et accipit notam in fronte sua et in manu, bibet et ipse de vino irae Dei mixto in poculo irae ejus, et punietur igne et sulphure sub oculis sanctorum Angelorum et sub oculis Agni, et fumus de [PL4.390B] tormentis eorum in saecula saeculorum ascendet, nec habebunt requiem die ac nocte qui adorant bestiam et imaginem ejus (Apoc. XIV, 9-11).

II. Cum ergo haec tormenta, haec supplicia in die judicii Dominus comminetur iis qui diabolo obtemperant et idolis sacrificant, quomodo se putat posse agere pro Dei sacerdote qui obtemperavit et servivit diaboli sacerdotibus? aut quomodo putat manum suam transferri posse ad Dei sacrificium et precem Domini quae captiva fuerit sacrilegio et crimini, quando in Scripturis divinis Deus ad sacrificium prohibeat accedere sacerdotes etiam in leviori crimine constitutos, et in Levitico dicat (XXI, 17): Homo in quo fuerit vitium et macula non accedet offerre dona Deo. Item in Exodo (XIX, 22): Et sacerdotes [PL4.390C] qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus. Et iterum: Et cum accedunt ministrare ad altare sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur (Ibid. XXIX, 43). Qui ergo [PL4.391A] gravia in se delicta adduxerunt, id est, qui idolis sacrificando sacrilega sacrificia fecerunt, sacerdotium Dei sibi vindicare non possunt, nec ullam in conspectu ejus precem pro fratribus facere, quando in Evangelio scriptum sit: Deus peccatorem non audit; sed si quis Deum coluerit et voluntatem ejus fecerit, illum audit (Joan. IX, 31). Quamvis sic quorumdam pectora tenebrarum ingruentium profunda caligo caecaverit, ut de praeceptis salubribus nihil lucis admittant, sed se mel a recto limite veri itineris aversi, per praeceps et per abruptum criminum suorum nocte atque errore rapiantur.

III. Nec mirum si consilia nostra aut Domini praecepta nunc abnuunt qui Dominnm negaverunt: stipes et oblationes et lucra desiderant, quibus prius insatiabiles [PL4.391B] incubabant; et coenis atque epulis etiam nunc inhiant, quarum crapulam superstite nuper in dies cruditate ructabant, nunc manifestissime comprobantes nec ante se religioni, sed ventri potius et quaestui profana cupiditate servisse. Unde et ipsam venisse perspicimus et credimus de Dei exploratione censuram, ne apud altare consistere et contrectare ulterius perseverarent pudorem incesti, fidem perfidi, religionem profani, divina terreni, sancta sacrilegi. Quod ne tales ad altaris impiamenta et contagia fratrum denuo redeant, omnibus viribus excubandum [PL4.392A] est, et omni vigore nitendum ut quantum possumus ab hac eos sui sceleris audacia retundamus, ne adhuc agere pro sacerdote conentur qui ad mortis extrema dejecti, ultra lapsos laicos ruinae majoris pondere proruerunt.

IV. Si vero apud insanos furor insanabilis perseverarit, et, recedente Spiritu sancto, quae coepit caecitas in sua nocte permanserit, consilium nobis erit singulos fratres ab eorum fallacia separare, et, ne quis in laqueos erroris incurrat, ab eorum contagione secernere, quando nec oblatio sanctificari illic possit ubi Spiritus sanctus non sit, nec cuiquam Dominus per ejus orationes et preces prosit qui Dominum ipse violavit. Quod si Fortunatianus, aut immemor criminis sui per diaboli caecitatem, aut minister et servus diabol [PL4.392B] factus ad decipiendam fraternitatem, in hoc suo furore permanserit, vos quantum potestis elaborate, et in hac caligine diaboli saevientis fratrum mentes ab errore revocate, ne alienae dementiae facile consentiant, ne se desperatorum delictis participes faciant, sed teneant integri salutis suae et integritatis conservatae a se et custoditae perpetuum tenorem.

V. Lapsi vero magnitudinem delicti sui cognoscentes, a deprecando Domino non recedant, nec Ecclesiam catholicam, quae una et sola est a Domino constituta, derelinquant; sed, satisfactionibus immorantes [PL4.393A] et Domini misericordiam deprecantes, ad Ecclesiam pulsent, ut recipi illic possint ubi fuerunt, et ad Christum redeant, a quo recesserunt. Nec audiant eos qui se fallaci et mortali seductione decipiunt, cum scriptum sit: Nemo vos decipiat inanibus verbis. Propterea enim venit ira Dei super filios contumaciae. Nolite ergo esse participes eorum (Ephes. V, 6, 7). Ergo contumaces et Deum non timentes et ab Ecclesia in totum recedentes nemo comitetur. Quod si quis impatiens fuerit ad deprecandum Dominum qui offensus est, et nobis obtemperare noluerit, sed desperatos et perditos secutus fuerit, sibi imputabit cum judicii dies venerit. Quomodo enim deprecari in die illo Dominum poterit qui et ante hoc Christum et nunc quoque Ecclesiam Christi negavit et, episcopis [PL4.393B] sanis et integris et viventibus non obtemperans, comitem se et participem morientibus praebuit? Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, semper bene valere.

EPISTOLA LXV. AD ROGATIANUM, DE DIACONO QUI CONTRA EPISCOPUM CONTENDIT

I. Cyprianus Rogatiano fratri salutem. Graviter et dolenter commoti sumus ego et collegae mei qui praesentes aderant, frater charissime, lectis litteris tuis, quibus de diacono tuo conquestus es quod, immemor sacerdotalis loci tui et officii, ac ministerii sui oblitus, contumeliis et injuriis suis te exacerbaverit. Et tu quidem honorifice circa nos et pro solita tua humilitate [PL4.394B] fecisti, ut malles de eo nobis conqueri, cum, pro episcopatus vigore et cathedrae auctoritate, haberes potestatem qua posses de illo statim vindicari, certus quod collegae tui omnes gratum haberemus quodcumque circa diaconum tuum contumeliosum sacerdotali potestate fecisses, habens circa hujusmodi homines praecepta divina, cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: Et homo quicumque fecerit in superbia ut non exaudiat sacerdotem aut judicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus [PL4.395A] audierit timebit, et non agent impie etiam nunc (Deut. XVII, 12). Et ut sciamus hanc Dei vocem cum vera et summa majestate ejus processisse ad honorandos ac vindicandos sacerdotes suos, cum adversus Aaron sacerdotem tres de ministris, Chore et Dathan et Abiron, ausi sunt superbisse et cervicem suam extollere et sacerdoti praeposito se adaequare, hiatu terrae absorpti ac devorati, poenas statim sacrilegae audaciae persolverunt. Nec soli illi, sed et caeteri ducenti quinquaginta qui eis comites ad audaciam fuerunt, prorumpente a Domino igne consumpti sunt, ut probaretur sacerdotes Dei ab eo qui sacerdotes facit vindicari. In libro quoque Regnorum, cum Samuel sacerdos a Judaeorum populo ob senectutem, sicut tu modo, contemneretur, exclamavit iratus Dominus et dixit: [PL4.395B] Non te spreverunt, sed me spreverunt (I Reg. VIII, 7). Et ut hoc ulcisceretur, excitavit eis Saul regem, qui eos injuriis gravibus affligeret, et per omnes contumelias et poenas superbum populum calcaret et premeret, ut contemptus sacerdos de superbo populo ultione divina vindicaretur.

II. Sed et Salomon in Spiritu sancto constitutus testatur et docet quae sit sacerdotalis auctoritas et potestas, dicens: Ex tota anima tua time Deum, et sacerdotes ejus sanctifica. Et iterum: Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes ejus (Eccli. VII, 29, 31). Quorum praeceptorum memor beatus apostolus Paulus, secundum quod in Actibus Apostolorum legimus, cum ei diceretur: Sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo, respondit et dixit: Nesciebam, [PL4.395C] fratres, quia pontifex est. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices (Act. XXIII, 4). Dominus etiam noster ipse Jesus Christus, rex et judex et Deus [PL4.396A] noster, usque ad passionis diem servavit honorem pontificibus et sacerdotibus, quamvis illi nec timorem Dei nec agnitionem Christi servassent. Nam, cum leprosum emundasset, dixit illi: Vade, et monstra te sacerdoti, et offer donum (Matth. VIII, 4). Humilitate ea qua nos quoque esse humiles docuit, sacerdotem adhuc appellabat quem sciebat esse sacrilegum. Item sub ictu passionis cum alapam accepisset, et ei diceretur, Sic respondes pontifici, nihil ille contumeliose locutus est in personam pontificis, sed magis innocentiam suam tuitus est dicens: Si male locutus sum, exprobra de malo. Si autem bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 23)? Quae omnia ab eo ideo facta sunt humiliter atque patienter ut nos humilitatis ac patientiae haberemus exemplum. Docuit enim sacerdotes [PL4.396B] veros legitime et plene honorari, dum circa falsos sacerdotes ipse talis exstitit.

III. Meminisse autem diaconi debent quoniam Apostolos, id est episcopos et praepositos, Dominus elegit, diaconos autem, post ascensum Domini in coelos, Apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et Ecclesiae ministros. Quod si nos aliquid audere contra Deum possumus, qui episcopos facit, possunt et contra nos audere diaconi, a quibus fiunt. Et ideo oportet diaconum de quo scribis agere audaciae suae poenitentiam, et honorem sacerdotis agnoscere et episcopo praeposito suo plena humilitate satisfacere. Haec sunt enim initia haereticorum et ortus atque conatus schismaticorum male cogitantium, ut sibi placeant, ut praepositum superbo tumore contemnant. Sic de [PL4.396C] Ecclesia receditur, sic altare profanum foris collocatur, sic contra pacem Christi et ordinationem atque unitatem Dei rebellatur. Quod si ultra te contumeliis [PL4.397A] suis exacerbaverit et provocaverit, fungeris circa eum potestate honoris tui, ut eum vel deponas vel abstineas. Nam, si apostolus Paulus ad Timotheum scribens dixit: Juventutem tuam nemo despiciat (I Tim. IV, 12), quanto magis tibi a collegis tuis dicendum est: »Senectutem tuam nemo despiciat.« Et quoniam scripsisti quemdam cum eodem diacono tuo se miscuisse et superbiae ejus atque audaciae participem esse, hunc quoque, et si qui alii tales exstiterint et contra sacerdotem Dei fecerint, vel coercere poteris vel abstinere: nisi quod hortamur et monemus ut peccasse se potius intelligant et satisfaciant, et nos propositum nostrum tenere patiantur. Magis enim optamus et cupimus contumelias et injurias singulorum clementi patientia vincere, quam sacerdotali licentia [PL4.397B] vindicare. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

O‘quvchilar reaktsiyalari

Eslatmalar

Fons: Patrologia Latina, t. 4, coll. 349C-397B; t. 3, coll. 830B-1019A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

Epistolae XLI, XLII, XLIII, XLV, XLVI, XLVII, XLVIII, XLIX, LII, LV, LVII, LVIII, LIX, LXVII, LXXII, LXXIII, LXXIV, LXXV, LXXVI, quibus hoc volumine Migne solum argumentum praebet, ex tomo III (PL 3) suppletae sunt.

Epistolae LIV, LXVIII, LXX textum neque in hoc volumine neque in tomo III habent.

0
Foydalanuvchi tomonidan joylashtirilgan: Rodion Vlasov
Sahifa yaratilgan sana: 2026-11-22, Yangilash: 2026-11-22