1. Charitas Christi quae urget nos, et absentes licet per unitatem fidei alligat, ipsa fiduciam ad te scribendi pudore depulso praestitit: teque per litteras tuas visceribus meis intimavit, quas et de scholasticis facultatibus affluentes, et de coelestibus favis dulces, ut animae meae medicas et altrices, in quinque libris interim teneo, quos munere benedicti et venerabilis nobis episcopi nostri Alypii, non pro nostra instructione tantum, sed etiam pro Ecclesiae multarum urbium utilitate suscepimus. Hos igitur nunc libros lectioni habeo; in his me oblecto; de his cibum capio, non illum qui perit, sed qui operatur vitae aeternae substantiam per fidem nostram, qua accorporamur in Christo Jesu Domino nostro: cum fides nostra, quae visibilium negligens, invisibilibus inhiat, per charitatem omnia secundum veritatem omnipotentis Dei credentem, litteris et exemplis fidelium roboretur. O vere sal terrae, quo praecordia nostra ne possint seculi vanescere errore, condiuntur! O lucerna digne supra candelabrum Ecclesiae posita, quae late catholicis urbibus de septiformi lychno pastum oleo laetitiae lumen effundens, densas licet haereticorum caligines discutis, et lucem veritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas!

2. Vides, frater unanime, admirabilis in Christo Domino et suscipiende, quam familiariter agnoverim te, quanto admirer stupore, quam magno amore complectar, qui quotidie colloquio litterarum tuarum fruor, et oris tui spiritu vescor. Os enim tuum fistulam aquae vivae et venam fontis aeterni merito dixerim quia fons in te aquae salientis in vitam aeternam Christus effectus est (Joan. IV, 14). Cujus desiderio sitivit in te anima mea, et ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupivit. Ideoque cum hoc Pentateucho tuo contra Manichaeos me satis armaveris, si qua in alios quoque hostes catholicae fidei munimina comparasti (quia hostis noster, cui mille nocendi artes, tam variis expugnandus est telis, quam oppugnat insidiis), quaeso promere mihi de armamentario tuo, et conferre non abnuas arma justitiae. Sum enim laboriosus, etiam nunc sub magno onere peccator, veteranus in numero peccatorum, sed aeterno regi novus in corpore tiro militiae. Sapientiam mundi miser hucusque miratus sum, et per inutiles litteras reprobatamque prudentiam Deo stultus et mutus fui. Postquam inveteravi inter inimicos meos, et vanui in cogitationibus meis, levavi oculos meos in montes, ad praecepta legis et gratiae dona suspiciens: unde mihi auxilium venit a Domino, qui [PL33.102] non secundum iniquitates retribuens, illuminavit caecum, solvit compeditum, humiliavit erectum male, ut erigeret humiliatum pie.

3. Sequor igitur, non aequis adhuc passibus, magna justorum vestigia, si possim orationibus vestris apprehendere, in quo Dei miserationibus apprehensus sum. Rege ergo parvulum in terra reptantem, et tuis gressibus ingredi doce. Nolo enim me corporalis ortus magis quam spiritualis exortus aetate consideres. Quippe aetas mihi secundum carnem ea jam est, qua fuit ille ab Apostolis in porta Speciosa, verbi potestate sanatus (Act. III, 7, et IV, 22). In natalibus autem animae, illius adhuc mihi tempus infantiae est, quae intentatis Christo vulneribus immolata, digno sanguine agni victimam praecucurrit, et dominicam auspicata est passionem. Atque ideo ut infantem adhuc verbo Dei et spirituali aetate lactentem, educa verbis tuis, uberibus fidei, sapientiae, charitatis inhiantem. Si officium commune consideras, frater es; si maturitatem ingenii tui et sensuum, pater mihi es, etsi forte sis aevo junior, quia te ad maturitatem meriti et honorem seniorum provexit juvenem cana prudentia. Fove igitur et corrobora me in sacris Litteris, et spiritualibus studiis, tempore, ut dixi, recentem, et ob hoc post longa discrimina, post multa naufragia, usu rudem, vixdum a fluctibus seculi emergentem, tu qui jam solido littore constitutus, tuto excipe sinu, ut in portu salutis, si dignum putas, pariter navigemus. Interea me de periculis vitae istius et profundo peccatorum evadere nitentem, orationibus tuis tanquam tabula sustine, ut de hoc mundo quasi de naufragio nudus evadam.

4. Idcirco enim me levare sarcinis, et vestimentis onerantibus exuere curavi, ut undosum hoc, quod inter nos et Deum peccatis interlatrantibus separat, praesentis vitae salum, omni amictu carnis, et cura diei sequentis, jubente et adjuvante Christo expeditus enatem. Neque id me perfecisse glorior; quod etsi gloriari possem, in Domino gloriarer, cujus est perficere, quod nobis adjacet velle: sed concupiscit adhuc anima mea desiderare judicia Domini. Vide quando assequatur effectu Dei voluntatem, qui adhuc ipsum desiderare desiderat. Quod in me tamen est, dilexi decorem domus sanctae, et quantum in me fuit, elegeram abjectus esse in domo Domini. Sed cui placuit segregare me ab utero matris meae, et ab amicitia carnis et sanguinis ad gratiam suam trahere, eidem placuit inopem me omnis boni meriti, suscitare de terra et de lacu miseriarum, ac de luto faecis educere, ut collocaret me cum principibus populi sui, et partem meam in tua sorte poneret, ut te praestante meritis, officio sociatus aequarer.

5. Praesumptione igitur non mea, sed placito et ordinatione Domini, Fraternitatis tuae mihi foedus usurpans, [PL33.103] tanto indignus honore me dignor; quia te pro tua sanctitate certo scio, nam veritate sapis, non alta sapere, sed humilibus congruere. Ideoque prompte et intime recepturum spero charitatem humilitatis nostrae, quam quidem jam recepisse te per beatissimum sacerdotem Alypium (quia dignatur) patrem nostrum, confido. Is enim sine dubio de se tibi exemplum praebuit nos ante notitiam et supra meritum diligendi, qui incognitos sibi nos, et longinqua soli vel sali intercapedine disparatos, spiritu verae dilectionis, qui ubique et penetrat et effunditur, et videre diligendo potuit, et alloquendo pertingere. Hic nobis prima affectus sui documenta, et charitatis tuae pignora in supradicto digno munere librorum dedit. Et quanto studuit impendio, ut Sanctitatem tuam non ipsius tantum verbis, sed plenius eloquentia et fide tua cognitam non possemus amare mediocriter tantopere curasse eumdem credimus, ut nos vicissim ipsius imitatione plurimum diligas. Gratia Dei tecum, ut est, in aeternum maneat optamus, frater in Christo Domino unanime, venerabilis, desiderantissime: totam domum, et omnem comitem, et aemulatorem in Domino sanctitatis tuae, plurimo fraternitatis unanimae salutamus affectu. Panem unum, quem unanimitatis indicio misimus charitati tuae, rogamus accipiendo benedicas.

EPISTOLA XXVI. Augustinus Licentium juvenem nobilem et doctum, quondam ipsius discipulum, hortatur ad mundi contemptum, abutens ad hoc ipsius Licentii carmine, quod ad praeceptorem scripserat

LICENTIO AUGUSTINUS.

1. Vix reperi occasionem scribendi tibi; quis credat? Sed mihi tamen Licentium necesse est credere. Nolo te causas rationesque rimari, quae etiamsi reddi possent, fidei tamen, qua mihi credis, non eas debeo. Nam et litteras tuas non per eos accepi, per quos possem scripta redhibere. Quae autem petisti ut peterem, curavi per epistolam quantum promendum videbatur; sed quid effecerim tu videris. Quod si nondum effectum est, vel cum sciero, agam instantius, vel cum rursus ipse admonueris. Hactenus quae hujus vitae vincula perstrepunt, tecum locutus sim: nunc paucis accipe pectoris mei aestus de spe tua non transitoria, quonam modo via tibi patescat in Deum.

2. Mi Licenti, etiam atque etiam recusantem et formidantem compedes sapientiae, timeo te rebus mortalibus validissime et perniciosissime compediri. Nam sapientia quos primo alligaverit, et exercitatoriis quibusdam laboribus edomuerit, solvit postea, liberatisque sese donat ad fruendum; et quos primo temporalibus nexibus erudiverit, post aeternis amplexibus alligat; quo vinculo nec jucundius nec solidius [PL33.104] cogitari quidquam potest. Prima haec aliquantulum dura esse confiteor; illa vero ultima nec dura dixerim, quia dulcissima sunt; nec mollia, quia firmissima: quid igitur nisi quod dici non potest, sed credi tamen et sperari et amari potest? Vincula vero hujus mundi asperitatem habent veram, jucunditatem falsam; certum dolorem, incertam voluptatem; durum laborem, timidam quietem; rem plenam miseriae, spem beatitudinis inanem. Hisne tu inseris et collum et manus et pedes, cum et honoribus hujuscemodi subjugari affectas, et facta tua non aliter fructuosa existimas, et ambis inhaerere, quo non modo invitatus, sed nec compulsus quidem ire debuisti? Hic tu fortasse Terentiani servi mihi responsum dederis: Ohe, tu verba fundis hic sapientia! (Terentius in Adelphis.) Cape igitur ut fundam potius quam effundam. Aut si ego canto, tu autem ad aliam vocem saltas, nec sic quidem me poenitet. Habet enim suam hilaritatem ipsa cantatio, etiam cum ad eam membra non movet, cui plena charitatis modulatione cantatur. Verba quaedam in epistolis tuis me moverunt, sed de his tractare, cum factorum vitaeque totius tuae cura excoquat, ineptum putavi.

Carmen Licentii ad Augustinum praeceptorem

4. Si versus tuus momentis inordinatis perversus esset, si suis legibus non staret, si mensuris imparibus aures auditoris offenderet, puderet te certe, nec differres, nec desisteres donec ordinares, corrigeres, statueres, aequares versum tuum, discendo et agendo artem metricam acerrimo studio, et labore quolibet: quid cum inordinatus ipse perverteris, cum legibus Dei tui ipse non stas, neque in agenda vita honestis tuorum votis, et huic ipsi eruditioni tuae concinis, abjiciendum post tergum putas et negligendum? Quasi prae sono linguae tuae sis tibi vilior, et incompositis moribus quod offendis aures Dei levius sit, quam si incompositis syllabis tuis grammatica succenseret auctoritas. Scribis: O mihi transactos revocet si pristina soles Laetificis aurora rotis, quos libera tecum Otia tentantes, et candida jura bonorum, Duximus Italiae medio, montesque per altos! Non me dura gelu prohiberent frigora cano, Nec fera tempestas Zephyrûm fremitusque Borini, Quin tua sollicito premerem vestigia passu. Hoc opus, ut jubeas tantum.

Me miserum, si ego non jubeo, si non cogo atque impero, si non rogo ac supplico. Sed si aures tuae adversus meas voces clausae sunt, ori tuo pateant, pateant carmini tuo; exaudi teipsum, durissime, immanissime, surdissime. Quo mihi linguam auream et cor ferreum? quibus ego non carminibus, sed lamentationibus sufficiam plangere carmina tua, in quibus video, quam animam, quod ingenium non mihi liceat apprehendere, et immolare Deo nostro? Exspectas ut ego jubeam, sis bonus, sis quietus, sis beatus; quasi quidquam mihi dierum gratius illucescat, quam ut ingenio tuo fruar in Domino, aut vere tu nescias quam te esuriam et sitiam, aut non hoc ipso id carmine fatearis. Revoca animum quo ista scripsisti, nunc mihi dic: Hoc opus, ut jubeas tantum. Ecce jussum meum: da mihi te, si hoc opus est tantum; da Domino meo te, qui omnium nostrum dominus est, qui tibi illud donavit ingenium. Nam ego quid sum, [PL33.107] nisi servus tuus per ipsum, et conservus sub ipso?

5. An ipse non jubet? audi Evangelium: Stabat, inquit, Jesus, et clamabat (Joan. VII, 37): Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est. (Matth. XI, 28-30). Si haec non audiuntur, aut usque ad aures audiuntur, exspectasne, Licenti, ut Augustinus jubeat conservo suo, et non plangat potius frustra jubere Dominum suum; imo non jubere, sed invitare et rogare quodammodo, ut qui laborant reficiantur ab eo? Sed videlicet fortissimo et praefidenti collo, jugum mundi jugo Christi est jucundius: qui si laborare nos cogeret, vide quis cogeret, qua mercede cogeret. Vade in Campaniam, disce Paulinum egregium et sanctum Dei servum, quam grandem fastum seculi hujus, tanto generosiore, quanto humiliore cervice incunctanter excusserit, ut eam subderet Christi jugo, sicut subdidit; et nunc illo moderatore itineris sui quietus et modestus exsultat. Vade, disce quibus opibus ingenii sacrificia laudis ei offerat, refundens illi quidquid boni accepit ex illo, ne amittat omnia, si non in eo reponat a quo haec habet.

6. Quid aestuas? quid fluctuas? quid imaginationibus mortiferarum voluptatum aurem accommodas, et avertis a nobis? Mentiuntur, moriuntur, in mortem trahunt. Mentiuntur, Licenti: Sic nobis, sicuti optas, verum ratione patescat; Sic plus Eridano fluat. Non dicit verum nisi Veritas: Christus est veritas; veniamus ad eum, ne laboremus. Ut ipse nos reficiat, tollamus jugum ejus super nos, et discamus ab eo quoniam mitis est et humilis corde, et inveniemus requiem animabus nostris. Jugum enim ejus lene est, et sarcina ejus levis est. Ornari abs te diabolus quaerit. Si calicem aureum invenisses in terra, donares illum Ecclesiae Dei. Accepisti a Deo ingenium spiritualiter aureum, et ministras inde libidinibus, et in illo satanae propinas teipsum! Noli, obsecro; sic aliquando sentias quam misero et miserando pectore haec scripserim; et miserearis jam mei, si tibi viluisti.

EPISTOLA XXVII. Augustinus Paulino, amplectens illius benevolentiam, et mutuum declarans amorem: nonnulla de Romaniano et Alypio, nec non de Licentio, cujus aetati metuebat ne vergeret ad ea quae sunt mundi

Domino vere sancto et venerabili, et eximia in Christo laude praedicando, fratri PAULINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. O bone vir et bone frater, latebas animam meam: et ei dico ut toleret quod adhuc lates oculos meos, et vix mihi obtemperat; imo non obtemperat. An vero tolerat? Cur ergo me excruciat desiderium [PL33.108] tui apud ipsam intus animam? Nam si molestias corporis paterer, et si non perturbarent aequitatem animi mei, recte illas tolerare dicerer; cum autem non aequo animo fero quod te non video, intolerabile est istam appellare tolerantiam. Sed quando tu talis es, esse sine te fortasse intolerabilius toleraretur. Bene est ergo, quia aequo animo ferre non possum, quod si aequo animo ferrem, aequo animo ferendus non essem. Mirum est, sed tamen verum, quod mihi accidit: doleo quod te non video, et me ipse consolatur dolor. Ita mihi displicet fortitudo qua patienter fertur absentia bonorum, sicuti es. Nam et Jerusalem futuram desideramus utique, et quanto impatientius desideramus ipsam, tanto patientius sustinemus omnia propter ipsam. Quis igitur potest non gaudere te viso, ut possit quandiu te non videt, non dolere! Ergo neutrum possum, et quoniam si possem, immaniter possem, non posse delector, atque in eo quod delector nonnullum solatium est. Dolentem itaque me non sedatus, sed consideratus consolatur dolor. Ne reprehendas, quaeso, sanctiore gravitate qua praevales, et dicas non recte me dolere, quod adhuc te non noverim, cum animum mihi tuum, hoc est teipsum interiorem aspiciendum patefeceris. Quid enim si uspiam te vel in terrena tua civitate didicissem fratrem et dilectorem meum, et tantum in Domino ac talem virum, nullumne me dolorem sensurum fuisse arbitrareris, si non sinerer nosse domum tuam? Quomodo ergo non doleam, quod nondum faciem tuam novi, hoc est domum animae tuae, quam sicut meam novi?

2. Legi enim litteras tuas fluentes lac et mel, praeferentes simplicitatem cordis tui, in qua quaeris Dominum sentiens de illo in bonitate, et afferentes ei claritatem et honorem. Legerunt fratres, et gaudent infatigabiliter et ineffabiliter, tam uberibus et tam excellentibus donis Dei, bonis tuis. Quotquot eas legerunt, rapiunt, quia rapiuntur cum legunt. Quam suavis odor Christi, et quam fragrat ex eis, dici non potest. Illae litterae cum te offerunt ut videaris, quantum nos excitant ut quaeraris; nam et perspicabilem faciunt et desiderabilem. Quanto enim praesentiam tuam nobis quodammodo exhibent, tanto absentiam nos ferre non sinunt. Amant te omnes in eis, et amari abs te cupiunt. Laudatur et benedicitur Deus, cujus gratia tu talis es. Ibi excitatur Christus, ut ventos et maria tibi placare dignetur tendenti ad stabilitatem suam. Videtur a legentibus ibi conjux, non dux ad mollitiem viro suo, sed ad fortitudinem redux in ossa viri sui; quam in tuam unitatem redactam et redditam, et spiritualibus tibi tanto firmioribus, quanto castioribus nexibus copulatam, officiis vestrae Sanctitati debitis, in te uno resalutamus. Ibi cedri Libani [PL33.109] ad terram depositae, et in arcae fabricam compagine charitatis erectae, mundi hujus fluctus imputribiliter secant. Ibi gloria ut acquiratur, contemnitur, et mundus ut obtineatur, relinquitur. Ibi parvuli, sive etiam grandiusculi filii Babylonis eliduntur ad petram, vitia scilicet confusionis superbiaeque secularis.

3. Haec atque hujusmodi suavissima et sacratissima spectacula litterae tuae praebent legentibus; litterae illae, litterae fidei non fictae, litterae spei bonae, litterae purae charitatis. Quomodo nobis anhelant sitim tuam, et desiderium defectumque animae tuae in atria Domini! quid amoris sanctissimi spirant! quantam opulentiam sinceri cordis exaestuant! quas agunt gratias Deo! quas impetrant a Deo! Blandiores sunt, an ardentiores; luminosiores, an fecundiores? Quid enim est, quod ita nos mulcent, ita accendunt, ita compluunt et ita serenae sunt? quid est, quaeso te, aut quid tibi pro eis rependam, nisi quia totus sum tuus in eo cujus totus es? Si parum est, plus certe non habeo. Tu autem fecisti ut non mihi parum videatur, qui me in illa epistola tantis laudibus honorare dignatus es, ut cum tibi me refundo, si parum hoc putem, tibi non credidisse convincar. Pudet me quidem tantum boni de me credere, sed plus piget tibi non credere. Est quod faciam: non me credam talem qualem putas, quoniam non agnosco; et credam me abs te diligi, quoniam sentio et plane percipio: ita nec in me temerarius, nec in te ingratus extitero. Et cum me tibi totum offero, parum non est: offero enim quem vehementissime diligis; et offero, si non qualem me esse arbitraris, eum tamen pro quo, ut talis esse merear deprecaris. Hoc enim magis jam peto facias, ne minus optes mihi adjici ad id quod sum, dum me existimas jam esse quod non sum.

4. Ecce charissimus meus est, et ab ineunte adolescentia mihi familiariter amicissimus qui hanc Eximietati tuae ac praestantissimae Charitati epistolam apportat. Hujus nomen est in libro de Religione, quem tua Sanctitas, quantum litteris indicas, libentissime legit: factus est enim tibi etiam tanti viri, qui tibi eum misit, commendatione jucundior. Neque tamen huic tam familiari amico meo velim credas, quae de me forte laudans dixerit. Sensi enim etiam ipsum saepe non mentiendi studio, sed amandi propensione falli judicantem, et arbitrari jam me accepisse quaedam, quibus accipiendis a Domino patente ore cordis inhiarem. Et si hoc in os meum, quis non conjiciat quanta de me absente meliora quam veriora laetus effundat? Librorum autem nostrorum copiam faciet venerabili studio tuo: nam nescio me aliquid, sive ad eorum qui extra Ecclesiam Dei sunt, sive ad aures fratrum scripsisse, quod ipse non habeat. Sed tu cum legis, mi sancte Pauline, non te ita rapiant quae per nostram infirmitatem veritas loquitur, ut ea quae ipse loquor minus diligenter advertas; ne dum [PL33.110] avidus hauris bona et recta quae data ministro, non ores pro peccatis et erratis quae ipse committo. In his enim quae tibi recte, si adverteris, displicebunt, ego ipse conspicior; in his autem quae per donum Spiritus quod accepisti, recte tibi placent in libris meis, ille amandus, ille praedicandus est apud quem est fons vitae, et in cujus lumine videbimus lumen (Psal. XXXV, 10), sine aenigmate, sed facie ad faciem, nunc autem in aenigmate videmus (I Cor. XIII, 12). In his ergo quae ipse de veteri fermento eructavi, eum ea legens agnosco, me judico cum dolore; in his vero quae de azymo sinceritatis et veritatis dono Dei dixi, exsulto cum tremore. Quid enim habemus, quod non accepimus? At enim melior est qui majoribus et pluribus, quam qui minoribus et paucioribus donis Dei dives est. Quis negat? sed rursus melius est, vel de parvo Dei dono gratias ipsi agere, quam sibi agi velle de magno. Haec ut ex animo semper confitear, meumque cor a lingua mea non dissonet, ora pro me, frater. Ora, obsecro, ut non laudari volens, sed laudans invocem Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

5. Est etiam aliud quo istum fratrem amplius diligas: nam est cognatus venerabilis, et vere beati episcopi Alypii, quem toto pectore amplecteris, et merito; nam quisquis de illo viro benigne cogitat, de magna Dei misericordia, et de mirabilibus Dei muneribus cogitat. Itaque cum legisset petitionem tuam, qua desiderare te indicasti ut historiam suam tibi scribat, et volebat facere propter benevolentiam tuam, et nolebat propter verecundiam suam: quem cum viderem inter amorem pudoremque fluctuantem, onus ab illo in humeros meos transtuli; nam hoc mihi etiam per epistolam jussit. Cito ergo, si Dominus adjuverit, totum Alypium inseram praecordiis tuis; nam hoc sum ego maxime veritus, ne ille vereretur aperire omnia quae in eum Dominus contulit, ne alicui minus intelligenti (non enim abs te solo illa legerentur), non divina munera concessa hominibus, sed ipsum praedicare videretur, et tu qui nosti quomodo haec legas, propter aliorum cavendam infirmitatem fraternae notitiae debito fraudareris: quod jam fecissem, jamque illum legeres, nisi profectio fratris improvisa repente placuisset. Quem sic commendo cordi et linguae tuae, ut ita comiter ei te praebeas, quasi non nunc illum, sed mecum ante didiceris. Si enim cordi tuo non dubitaverit aperire seipsum, aut ex omni, aut ex magna parte sanabitur per linguam tuam. Volo enim eum numerosius contundi eorum vocibus, qui amicum non seculariter diligunt.

6. Filium autem ejus, filium nostrum, cujus etiam nomen in aliquibus nostris libris invenies, etsi ad tuae charitatis praesentiam ipse non pergeret, statueram litteris in manum tuam tradere consolandum, exhortandum, instruendum, non tam oris sono, quam exemplo roboris tui. Ardeo quippe, ut dum adhuc aetas ejus in viridi feno est, zizania convertat in frugem, et credat expertis quod experiri periculose desiderat. Nunc ergo ex ejus carmine, et ex epistola [PL33.111] quam ad eum misi, intelligit benevolentissima et mansuetissima prudentia tua, quid de illo doleam, quid timeam, quid cupiam. Nec despero affuturum Dominum, ut per te ministrum ejus tantis curarum aestibus liberer. Sane quia multa scripta nostra lecturus es, multo erit mihi gratior dilectio tua, si ex his quae tibi displicuerint, emendaveris me justus in misericordia, et argueris me. Non enim talis es, cujus oleo timeam impinguari caput meum. Fratres non solum qui nobiscum habitant, et qui ubilibet habitantes Deo pariter serviunt, sed prope omnes qui nos in Christo libenter noverunt, salutant, venerantur, desiderant Germanitatem, Beatitudinem, Humanitatem tuam. Non audeo petere; sed si tibi ab ecclesiasticis muneribus vacat, vides quid mecum sitiat Africa.

EPISTOLA XXVIII. Augustinus Hieronymo, de nova post LXX Veteris Testamenti versione; deque Petro reprehenso a Paulo ad Galat. II, expostulans de suscepto hinc patrocinio mendacii officiosi

Domino dilectissimo, et cultu sincerissimo charitatis obsequendo atque amplectendo fratri et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS.

CAPUT PRIMUM

1. Nunquam aeque quisquam tam facie cuilibet innotuit, quam mihi tuorum in Domino studiorum quieta, laeta, et vere exercitatio liberalis. Quanquam ergo percupiam omnino te nosse; tamen exiguum quiddam tui minus habeo, praesentiam videlicet corporis: quam ipsam etiam posteaquam te beatissimus nunc episcopus, tum vero jam episcopatu dignus, frater Alypius vidit, remeansque a me visus est, negare non possum magna ex parte mihi esse relatu ejus impressam; et ante reditum, cum te ille ibi videbat, ego videbam, sed oculis ejus. Non enim animo me atque illum, sed corpore duos, qui noverit, dixerit, concordia duntaxat et familiaritate fidissima, non meritis quibus ille antecellit. Quia ergo me primitus communione spiritus quo in unum nectimur, deinde illius ex ore jam diligis; nequaquam impudenter quasi aliquis ignotus commendo Germanitati tuae fratrem Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adjutorio tuo vere profuturum speramus; nisi forte quod [PL33.112] talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior, quam ille per me. Hactenus fortasse scribere debuerim, si esse vellem epistolarum solemnium more contentus; sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris, quae habemus in Christo Jesu Domino nostro; qui nobis multas utilitates et viatica quaedam demonstrati a se itineris, etiam per tuam charitatem non mediocriter ministrare dignatur.

CAPUT II

2. Petimus ergo, et nobiscum petit omnis Africanarum Ecclesiarum studiosa societas, ut interpretandis eorum libris, qui graece Scripturas nostras quam optime tractaverunt, curam atque operam impendere non graveris. Potes enim efficere ut nos quoque habeamus tales illos viros, et unum potissimum, quem tu libentius in tuis litteris sonas. De vertendis autem in latinam linguam sanctis Litteris canonicis laborare te nollem, nisi eo modo quo Job interpretatus es; ut signis adhibitis quid inter hanc tuam et Septuaginta, quorum est gravissima auctoritas, interpretationem distet, appareat. Satis autem nequeo mirari, si aliquid adhuc in hebraeis exemplaribus invenitur, quod tot interpretes illius linguae peritissimos fugerit. Omitto enim Septuaginta, de quorum vel consilii vel spiritus majore concordia, quam si unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam, nisi quod eis praeeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo. Illi me plus movent, qui cum posteriores interpretarentur, et verborum locutionumque hebraearum viam atque regulas mordicus, ut fertur, tenerent, non solum inter se non consenserunt, sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent. Et aut obscura sunt, aut manifesta: si enim obscura sunt, te quoque in eis falli potuisse creditur; si manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur. Hujus igitur rei pro tua charitate, expositis causis, certum me facias obsecraverim.

CAPUT III. Perniciosa simulatio

3. Legi etiam quaedam scripta, quae tua dicerentur, in Epistolas apostoli Pauli; quarum ad Galatas, cum enodare velles, venit in manus locus ille, quo apostolus Petrus a perniciosa simulatione revocatur. Ibi patrocinium mendacii susceptum esse vel abs te tali viro, vel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur (si forte refelli possunt), ea quae me movent. Mihi enim videtur exitiosissime credi, aliquod in Libris sanctis haberi mendacium; id est eos homines, per quos nobis illa Scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in libris suis fuisse mentitos. Alia quippe quaestio est, sitne aliquando mentiri viri boni; et alia quaestio est, utrum scriptorem sanctarum Scripturarum mentiri oportuerit: imo vero non alia, sed nulla quaestio est. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium [PL33.113] officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non ut cuique videbitur vel ad mores difficilis vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur.

4. Si enim mentiebatur apostolus Paulus cum apostolum Petrum objurgans diceret, Si tu cum sis Judaeus, gentiliter et non judaice vivis, quemadmodum gentes cogis judaizare? et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit et scripsit, ut quasi animos tumultuantium deliniret (Gal. II, 11-14); quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines, prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit (I Tim. IV, 3), et dixerint totum illud, quod idem apostolus de matrimoniorum jure firmando locutus est (I Cor. VII, 10-16), propter homines qui dilectione conjugum tumultuari poterant, fuisse mentitum; scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas? Non opus est multa commemorare. Possunt enim videri etiam de laudibus Dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio ejus ardescat; atque ita nusquam certa erit in Libris sanctis castae veritatis auctoritas. Nonne attendimus eumdem apostolum cum ingenti cura commendandae veritatis dicere: Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra: invenimur autem et falsi testes Dei; quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitavit Christum, quem non suscitavit (Id. XV, 1415)? Si quis huic diceret: Quid in hoc mendacio perhorrescis, cum id dixeris, quod etiam si falsum sit, ad laudem Dei maxime pertinet? Nonne hujus detestatus insaniam, quibus posset verbis et significationibus, in lucem penetralia sui cordis aperiret, clamans non minore aut fortasse etiam majore scelere in Deo laudari falsitatem, quam vituperari veritatem? Agendum est igitur ut ad cognitionem divinarum Scripturarum talis homo accedat, qui de sanctis Libris tam sancte et veraciter existimet, ut nolit aliqua eorum parte delectari per officiosa mendacia, potiusque id, quod non intelligit, transeat, quam cor suum praeferat illi veritati. Profecto enim cum hoc dicit, credi sibi expetit, et id agit, ut divinarum Scripturarum auctoritatibus non credamus.

5. Et ego quidem qualibuscumque viribus, quas Dominus suggerit, omnia illa testimonia, quae adhibita sunt astruendae utilitati mendacii, aliter oportere intelligi ostenderem, ut ubique eorum firma veritas doceretur. Quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent favere mendacio. Sed hoc intelligentiae relinquo tuae. Admota enim lectioni diligentiori consideratione, multo id fortasse facilius videbis quam ego. Ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem Scripturarum divinarum, ut in eis quod vult quisque credat, quod non vult non credat, si semel fuerit persuasum aliqua illos viros, per quos nobis haec ministrata sunt, in scripturis suis officiose potuisse mentiri. Nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus noverimus ubi oporteat mentiri, ubi non oporteat. [PL33.114] Quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque rationibus id explices, quaeso; nec me onerosum aut impudentem judices, per humanitatem veracissimam Domini nostri. Nam, ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte in te potest veritas favere mendacio.

CAPUT IV

6. Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem, et de christiano studio conferre; sed huic desiderio meo nulla epistola satis est. Uberius idipsum possum per fratrem, quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. Et tamen, quantum vellem, nec ipse (quod pace ejus dixerim) forsitan capit; quanquam nihilo me illi praetulerim. Ego enim me fateor tui capaciorem; sed ipsum video fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit: et posteaquam redierit, quod Domino adjuvante prosperatum iri spero, cum ejus pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est impleturus, quod in me adhuc vacuum erit atque avidum sensuum tuorum. Ita fiet ut et ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. Sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum; quibus legendis si dignationem adhibueris, etiam sinceram atque fraternam severitatem adhibeas quaeso. Non enim aliter intelligo quod scriptum est, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5); nisi quia magis amat objurgator sanans, quam adulator unguens caput. Ego autem difficillime bonus judex lego quod scripserim, sed aut timidior recto, aut cupidior. Video etiam interdum vitia mea; sed haec malo audire a melioribus, ne cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar, et meticulosam potius mihi videar in me, quam justam tulisse sententiam.

EPISTOLA XXIX.. Augustinus presbyter, Alypio Thagastensi episcopo, narrans quibus adhortationibus obtinuerit demum ut Hipponenses catholici abhorrerent a luxuriosis conviviis, quae in sanctorum natalitiis apud Africanas Ecclesias celebrare mos erat

Epistola Presbyteri Hipponensium-regiorum ad ALYPIUM episcopum Thagastensium, de die Natalis Leontii quondam episcopi Hipponensis.

1. De negotio interim quod non curare non possum, nihil certum scribere potui, absente fratre Machario, qui cito dicitur rediturus; et quod Deo adjuvante peragi potuerit, peragetur. De nostra autem pro eis sollicitudine, quanquam fratres nostri cives qui aderant securos suos facere possent; tamen digna res epistolari [PL33.115] colloquio, quo nos invicem consolamur, a Domino praestita est; in quo promerendo multum nos adjutos esse credimus ipsa vestra sollicitudine, quae profecto sine deprecatione pro nobis esse non potuit.

2. Itaque ne praetermittamus vestrae Charitati narrare quid gestum sit, ut nobiscum Deo gratias agatis de accepto beneficio, qui nobiscum preces de accipiendo fudistis: cum post profectionem tuam nobis nuntiatum esset tumultuari homines, et dicere se ferre non posse ut illa solemnitas prohiberetur, quam Laetitiam nominantes, vinolentiae nomen frustra conantur abscondere, sicut etiam te praesente jamjam nuntiabatur; opportune nobis accidit occulta ordinatione omnipotentis Dei, ut quarta feria illud in Evangelio capitulum consequenter tractaretur: Nolite dare sanctum canibus, neque projeceritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6). Tractatum est ergo de canibus et de porcis, ita ut et pervicaci latratu adversus Dei praecepta rixantes, et voluptatum carnalium sordibus dediti erubescere cogerentur; conclusumque ita, ut viderent quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseverarent, a sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret.

3. Sed haec quamvis grate accepta fuerint, tamen quia pauci convenerant, non erat satisfactum tanto negotio. Iste autem sermo cum ab eis qui aderant, pro cujusque facultate ac studio, foris ventilaretur, multos habuit contradictores. Postea vero quam dies Quadragesimae illuxisset, et frequens multitudo ad horam tractationis occurrit, lectum est istud in Evangelio, ubi Dominus de templo expulsis venditoribus animalium, et eversis mensis nummulariorum, dixit domum Patris sui pro domo orationum speluncam latronum esse factam (Id. XXI, 12): quod capitulum, cum eos intentos proposita vinolentiae quaestione feci, et ipse quoque recitavi, adjunxique disputationem, qua ostenderem quanto commotius et vehementius Dominus noster ebriosa convivia, quae ubique sunt turpia, de templo expelleret, unde sic expulit concessa commercia, cum ea venderentur, quae sacrificiis illo tempore licitis essent necessaria; quaerens ab eis, quibus similiorem putarent speluncam latronum, necessaria vendentibus, an immoderate bibentibus.

4. Et quoniam mihi praeparatae lectiones suggerendae tenebantur, adjunxi deinde ipsum adhuc carnalem populum Judaeorum, in illo templo, ubi nondum corpus et sanguis Domini offerebatur, non solum vinolenta, sed nec sobria quidem unquam celebrasse convivia; nec eos publice religionis nomine inebriatos inveniri in historia, nisi cum festa fabricato idolo [PL33.116] exsolverent (Exod. XXXII, 6.) Quae cum dicerem, codicem etiam accepi, et recitavi totum illum locum. Addidi etiam cum dolore quo potui, quoniam Apostolus ait, ad discernendum populum christianum a duritie Judaeorum, Epistolam suam non in tabulis lapideis scriptam, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3), cum Moyses famulus Dei, propter illos principes, binas lapideas tabulas confregisset (Exod. XXXII, 19), quomodo non possemus istorum corda confringere, qui homines Novi Testamenti, sanctorum diebus celebrandis ea vellent solemniter exhibere, quae populus Veteris Testamenti et semel et idolo celebravit.

5. Tunc reddito Exodi codice, crimen ebrietatis, quantum tempus sinebat, exaggerans, sumpsi apostolum Paulum, et inter quae peccata posita esset ostendi, legens illum locum, Si quis frater nominetur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum ejusmodi nec cibum sumere (I Cor. V, 11); ingemiscendo admonens cum quanto periculo convivaremur cum eis qui vel in domibus inebriarentur. Legi etiam illud quod non longo intervallo sequitur: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores regnum Dei possidebunt. Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed justificati estis in nomine Domini Jesu Christi, et spiritu Dei nostri (Ibid., VI, 9-11). Quibus lectis, dixi ut considerarent quomodo possent fideles audire, sed abluti estis, qui adhuc talis concupiscentiae sordes, contra quas clauditur regnum coelorum, in corde suo, id est in interiore Dei templo esse patiuntur. Inde ventum est ad illud capitulum: Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam coenam celebrare: unusquisque enim propriam coenam praesumit in manducando; et alius quidem esurit, alius ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? an Ecclesiam Dei contemnitis (Ibid., XI, 20-22)? quo recitato diligentius commendavi, ne honesta quidem et sobria convivia debere in ecclesia celebrari; quandoquidem Apostolus non dixerit, Numquid domos non habetis ad inebriandos vos? ut quasi tantummodo inebriari in ecclesia non liceret: sed, ad manducandum et bibendum, quod potest honeste fieri, sed praeter ecclesiam, ab eis qui domos habent, ubi alimentis necessariis refici possint; et tamen nos ad has angustias corruptorum temporum et diffluentium morum esse perductos, ut iis nondum modesta convivia, sed saltem domesticum regnum ebrietatis optemus.

6. Commemoravi etiam Evangelii capitulum quod pridie tractaveram, ubi de pseudoprophetis dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). Deinde in memoriam revocavi fructus eo loco non appellatos, nisi opera; tum quaesivi inter quos fructus nominata esset ebrietas, et recitavi illud ad [PL33.117] Galatas: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt (Gal. V, 19). Post quae verba interrogavi quomodo de fructu ebrietatis agnosceremur christiani, quos de fructibus agnosci Dominus jussit. Adjunxi etiam legendum quod sequitur, Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Ibid., 22): egique ut considerarent quam esset pudendum atque plangendum, quod de illis fructibus carnis non solum privatim vivere, sed etiam honorem Ecclesiae deferre cuperent, et si potestas daretur, totum tam magnae basilicae spatium turbis epulantium ebriorum que complerent; de spiritualibus autem fructibus, ad quos et divinarum Scripturarum auctoritate et nostris gemitibus invitarentur, nolunt afferre Deo munera, et his potissimum celebrare festa sanctorum.

7. Quibus peractis, codicem reddidi, et imperata oratione, quantum valui, et quantum me ipsum periculum urgebat, et vires administrare Dominus dignabatur, constitui eis ante oculos commune periculum, et ipsorum qui nobis commissi essent, et nostrum qui de illis rationem reddituri essemus pastorum principi, per cujus humilitatem, insignes contumelias, alapas, et sputa in faciem, et palmas, et spineam coronam, et crucem ac sanguinem obsecravi, ut si se ipsi aliquid offendissent, vel nostri misererentur, et cogitarent venerabilis senis Valerii circa me ineffabilem charitatem, qui mihi tractandi verba veritatis tam periculosum onus non dubitarit propter eos imponere, eisque saepe dixerit quod orationes ejus exauditae essent de nostro adventu; quos non utique ad communem mortem vel spectaculum mortis illorum, sed ad communem conatum in aeternam vitam ad se venisse laetatus est. Postremo etiam dixi certum esse me, et fidere in eum qui mentiri nescit, qui per os prophetae sui pollicitus est de Domino nostro Jesu Christo dicens, Si reliquerint filii ejus legem meam, et in praeceptis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint, visitabo in virga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum; misericordiam autem meam non auferam (Psalm. LXXXVIII, 31-34): in eum ergo me fidere, quod si haec tanta quae sibi essent lecta et dicta contemnerent, visitaturus esset in virga et in flagello, nec eos permissurus cum hoc mundo damnari. In qua conquestione sic actum, ut pro negotii atque periculi magnitudine tutor et gubernator noster animos facultatemque praebebat. Non ego illorum lacrymas meis lacrymis movi; sed cum talia dicerentur, fateor, eorum fletu praeventus meum abstinere non potui. Et cum jam pariter flevissemus, plenissima spe correctionis illorum, finis sermonis mei factus est.

8. Postridie vero, cum illuxisset dies cui solebant [PL33.118] fauces ventresque se parare, nuntiatur mihi nonnullos, eorum etiam qui sermoni aderant, nondum a murmuratione cessasse, tantumque in eis valere vim pessimae consuetudinis, ut ejus tantum voce uterentur et dicerent: Quare modo? Non enim, antea qui haec non prohibuerunt, christiani non erant. Quo audito, quas majores commovendi eos machinas praepararem, omnino nesciebam: disponebam tamen, si perseverandum putarent, lecto illo loco de propheta Ezechiele, Explorator absolvitur, si periculum denuntiaverit, etiamsi illi quibus denuntiatur, cavere noluerint (Ezech. XXXIII, 9), vestimenta mea excutere atque discedere. Tum vero Dominus ostendit quod nos non deserat, et quibus modis in se ut praesumamus hortetur: namque ante horam qua exhedram ascenderemus, ingressi sunt ad me iidem ipsi quos audieram de oppugnatione vetustae consuetudinis fuisse conquestos; quos blande acceptos, paucis verbis in sententiam sanam transtuli; atque ubi ventum est ad tempus disputationis, omissa lectione quam praeparaveram, quia necessaria jam non videbatur, de hac ipsa quaestione pauca disserui, nihil nos nec brevius nec verius posse afferre adversus eos qui dicunt, Quare modo? nisi et nos dicamus, Vel modo.

9. Verumtamem ne illi, qui ante nos tam manifesta imperitae multitudinis crimina vel permiserunt vel prohibere non ausi sunt, aliqua a nobis affici contumelia viderentur, exposui eis qua necessitate ista in Ecclesia viderentur exorta: scilicet post persecutiones tam multas, tamque vehementes, cum facta pace, turbae Gentilium in christianum nomen venire cupientes hoc impedirentur, quod dies festos cum idolis suis solerent in abundantia epularum et ebrietate consumere, nec facile ab his perniciosissimis et tam vetustissimis voluptatibus se possent abstinere, visum fuisse majoribus nostris, ut huic infirmitatis parti interim parceretur, diesque festos, post eos quos relinquebant, alios in honorem sanctorum martyrum vel non simili sacrilegio, quamvis simili luxu celebrarentur: jam Christi nomine colligatis, et tantae auctoritatis jugo subditis salutaria sobrietatis praecepta traderentur, quibus jam propter praecipientis honorem ac timorem resistere non valerent; quocirca jam tempus [PL33.119] esse, ut qui non se audent negare christianos, secundum Christi voluntatem vivere incipiant, ut ea quae ut essent christiani concessa sunt, cum christiani sunt, respuantur.

10. Deinde hortatus sum ut transmarinarum Ecclesiarum, in quibus partim ista recepta nunquam sunt, partim jam per bonos rectores populo obtemperante correcta, imitatores esse vellemus. Et quoniam de basilica beati apostoli Petri, quotidianae vinolentiae proferebantur exempla; dixi primo audisse nos saepe esse prohibitum, sed quod remotus sit locus ab episcopi conversatione, et in tanta civitate magna sit carnalium multitudo, peregrinis praesertim, qui novi subinde veniunt tanto violentius, quanto inscitius illam consuetudinem retinentibus, tam immanem pestem nondum compesci sedarique potuisse. Verumtamen nos si Petrum apostolum honoraremus, debere praecepta ejus audire, et multo devotius Epistolam in qua voluntas ejus apparet, quam basilicam in qua non apparet, intueri; statimque accepto codice recitavi ubi ait: Christo enim passo pro nobis per carnem, et vos eadem cogitatione armamini; quia qui passus est carne, desiit a carne, ut jam non hominum desideriis, sed voluntate Dei reliquum tempus in carne vivat. Sufficit enim vobis praeteritum tempus voluntate hominum perfecisse, ambulantes in libidinibus, desideriis, ebrietate, comessationibus et nefandis idolorum servitutibus (I Petr. IV, 1-3). Quibus gestis, cum omnes uno animo in bonam voluntatem ire contempta mala consuetudine cernerem, hortatus sum ut meridiano tempore divinis lectionibus et psalmis interessent; ita illum diem multo mundius atque sincerius placere celebrandum; et certe de multitudine convenientium facile posse apparere, qui mentem, et qui ventrem sequeretur. Ita lectis omnibus sermo terminatus est.

11. Pomeridiano autem die, major quam ante meridiem affuit multitudo, et usque ad horam qua cum episcopo egrederemur, legebatur alternatim et psallebatur; nobisque egressis duo psalmi lecti sunt. Deinde me invitum, qui jam cupiebam peractum esse tam periculosum diem, jussum compulit senex ut aliquid eis loquerer. Habui brevem sermonem, quo gratias agerem Deo. Et quoniam in haereticorum basilica audiebamus ab eis solita convivia celebrata, cum adhuc, etiam eo ipso tempore quo a nobis ista [PL33.120] gerebantur, illi in poculis perdurarent, dixi diei pulchritudinem noctis comparatione decorari, et colorem candidum nigri vicinitate gratiorem; ita nostrum spiritualis celebrationis conventum minus fortasse futurum fuisse jucundum, nisi ex alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum ut tales epulas instanter appeterent, si gustassent quam suavis est Dominus; illis autem esse metuendum, qui tanquam primum sectantur quod aliquando destruetur, cum quisque comes efficiatur ejus rei quam colit, insultaritque Apostolus talibus dicens, quorum Deus venter (Philipp. III, 19), cum idem alio loco dixerit: Esca ventri et venter escis; Deus autem et hunc et illas evacuabit (I Cor. VI, 13). Nos proinde oportere id sequi quod non evacuatur, quod remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur; atque in hanc sententiam, pro tempore, cum ea quae Dominus suggerere dignatus est dicta essent, acta sunt vespertina quae quotidie solent, nobisque cum episcopo recedentibus, fratres eodem loco hymnum dixerunt, non parva multitudine utriusque ad obscuratum diem manente atque psallente.

12. Digessi vobis quantum breviter potui, quod vos audire desiderasse quis dubitaverit. Orate ut a conatibus nostris omnia scandala et omnia taedia Deus dignetur avertere. Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alacritate fervoris, quia spiritualis Ecclesiae Thagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur. Navis cum fratribus nondum venit. Apud Hasnam, ubi est presbyter frater Argentius, Circumcelliones invadentes basilicam nostram altare comminuerunt. Causa nunc agitur; quae ut pacate agatur et ut Ecclesiam catholicam decet, ad opprimendas linguas haereseos impacatae, multum vos petimus ut oretis. Epistolam Asiarchae misimus. Beatissimi, perseveretis in Domino, memores nostri. Amen.

EPISTOLA XXX. Paulinus Augustino, non recepto ab eo responso, denuo per alios scribit

1. Jamdudum, frater in Christo Domino mi unanime, ut te in sanctis et piis laboribus tuis nescientem agnovi, absentemque vidi, tota mente complexus, alloquio quoque familiari atque fraterno per litteras audire properavi. Et credo in manu, et in gratia Domini sermonem meum ad te fuisse perlatum; sed morante adhuc puero quem ad te aliosque dilectos aeque Deo salutandos, ante hiemem miseramus, non potuimus ultra et officium [PL33.121] nostrum suspendere, et desiderium sermonis tui cupidissimum temperare. Scripsimus itaque iterato nunc, si priores ad te litterae nostrae pervenire meruerunt; aut primo, si illis in manus tuas perveniendi felicitas non fuit.

2. Sed tu, frater spiritualis omnia judicans, amorem in te nostrum ne pendas officio solo, aut tempore litterarum. Dominus enim testis est, qui unus atque idem operatur in suis ubique charitatem suam, jam abinde nobis, ex quo te beneficio venerabilium episcoporum Aurelii et Alypii, per tua in Manichaeos opera cognovimus, ita inditam dilectionem tuam, ut nobis non novam aliquam amicitiam sumere, sed quasi veterem charitatem rosumere videremur. Denique nunc etsi sermone, non tamen tanquam et affectu rudes scribimus, teque vicissim spiritu per interiorem hominem, quasi recognoscimus. Nec mirum si et absentes adsumus nobis, et ignoti nosmet novimus; cum unius corporis membra simus, unum habeamus caput, una perfundamur gratia, uno pane vivamus, una incedamus via, eadem habitemus domo. Denique in omne quod sumus, tota spe ac fide, qua stamus in praesenti, nitimur in futurum, tam in spiritu, quam in corpore Domini unum sumus, ne simus nihil si ab uno excidamus.

3. Quantulum ergo est, quod absentia corporalis nobis [PL33.122] invidet nostri, nisi sane fructum istum, quo pascuntur oculi temporalium exspectatores? quamvis nec corporalis quidem gratia, temporalis in spiritualibus dici debeat, quibus etiam corporum aeternitatem resurrectio largietur, ut audemus in virtute Christi et bonitate Dei Patris, vel indigni praesumere. Quare utinam hoc quoque nobis munus annueret gratia Dei, per Dominum nostrum Jesum Christum, ut etiam in carne faciem tuam videremus! non solum desideriis nostris magnum conferretur gaudium; sed etiam mentibus lumen accresceret, et ex tua copia locupletaretur inopia nostra. Quod quidem et absentibus largiri potes, hac praesertim occasione, qua filii nostri unanimes et charissimi nobis in Domino, Romanus et Agilis, quos ut nos alteros tibi commendamus, in nomine Domini revertentur, opere charitatis impleto; in quo tuae charitatis affectu specialiter utantur, rogamus. Nosti enim quam celsa promittat Altissimus fratri fratrem adjuvanti. Per hos, si quo me gratiae, quae tibi data est, dono remunerari voles, tuto facies. Sunt enim, velim credas, unum cor et una in Domino anima nobiscum. Gratia Dei tecum, ut est, in aeternum maneat, frater in Christo Domino unanime, venerabilis, dilectissime, et desiderabilis. Omnes in Christo sanctos, quales tibi cohaerere non dubium est, a nobis saluta. Commenda nos omnibus sanctis, ut tecum pro nobis orare dignentur.

SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410

EPISTOLA XXXI. Paulino pro secundis litteris ab eo receptis, grati animi obsequium exhibet, seque Valerio coepiscopum Hipponensem ordinatum esse renuntians, exoptat ut in Africam trajicere ipse velit, magno cum sibi solatio, tum caeteris christianis exemplo futurus

Dominis dilectissimis et sincerissimis, vere beatissimis atque abundantissima Dei gratia praestantissimis fratribus, PAULINO et THERASIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Cum litteras meas, quibus respondi prioribus vestris, si tamen vestris litteris ullo modo a me responderi potest, celerrime optaverim venire in vestrae Charitatis manus, ut quoquo pacto absens cito possem esse vobiscum, lucrum mihi vestrae epistolae contulit tarditas mea. Bonus Dominus, qui non tribuit saepe quod volumus, ut quod mallemus attribuat. Aliud enim est, quod accepta epistola mea scripturi estis, aliud quod non accipiendo scripsistis. Quod cum laetissime legerimus, defuisset nobis certe ista laetitia, si, ut optavimus maximeque voluimus, cito ad vestram Sanctitatem nostrae litterae permeassent. Nunc vero [PL33.122] et haec habere scripta, et illa sperare rescripta, gaudio cumulatiore delectat. Ita nec nostra culpa accusari potest, et Domini largior benignitas fecit quod nostro desiderio conducibilius esse judicavit.

2. Sanctos fratres Romanum et Agilem, aliam epistolam vestram, audientem voces atque reddentem, et suavissimam partem vestrae praesentiae, sed qua vobis visendis inhiaremus avidius, cum magna in Domino jucunditate suscepimus. Unde, aut quando, aut quomodo vel vos praestare, vel nos possemus exigere, ut nos de vobis tanta scribendo doceretis, quanta eorum ore didicimus? Aderat etiam, quod nulli chartae adesse potest, tantum in narrantibus gaudium, ut per ipsum etiam vultum oculosque loquentium, vos in cordibus eorum scriptos cum ineffabili laetitia legeremus. Hoc quoque amplius erat, quod pagina quaelibet quantacumque bona scripta contineat, nihil ipsa proficit, quamvis ad profectum explicetur aliorum: hanc autem epistolam vestram, fraternam scilicet animam, sic in eorum colloquio legebamus, ut tanto beatior appareret nobis, quanto uberius conscripta esset ex vobis. Itaque illam ad ejusdem beatitatis imitationem, studiosissime de vobis omnia percunctando, in nostra corda transcripsimus.

3. Nec ideo tamen eos tam cito a nobis, licet ad vos remeantes, sine molestia passi sumus. Videte [PL33.123] enim, quaeso vos, quibus qualiebamur affectibus. Tanto utique dimittendi erant velocius, quanto vobis impensius obedire cupiebant; sed quanto id cupiebant magis, tanto vos nobis praesentius exhibebant: eo quippe indicabant quam chara vestra viscera essent; tanto igitur eos minus dimittere volebamus, quanto justius ut dimitterentur instabant. O rem non ferendam, nisi a nobis ista discessione non discederemus, nisi unius essemus corporis membra, unum haberemus caput, una perfunderemur gratia, uno pane viveremus, una incederemus via, eadem habitaremus domo! Cur enim non eisdem etiam verbis uteremur? Agnoscitis enim, credo, haec esse ex epistola vestra. Sed cur potius haec vestra sint verba quam mea, quae utique quam vera sunt, tam nobis ab ejusdem capitis communione proveniunt? Et si aliquid proprium vobis donatum habent, tanto magis ea sic dilexi, ut obsiderent viam pectoris mei, neque a corde ad linguam meam verba transire sinerent, donec tanto priora, quanto sunt vestra, procederent. Sancti fratres et dilecti Deo, nostraque invicem membra, quis dubitet nos uno spiritu vegetari, nisi qui non sentit qua nobis dilectione vinciamur?

4. Vellem tamen scire, utrum hanc absentiam corporalem vos patientius quam nos faciliusque toleretis? Si ita est, fateor, non amo istam fortitudinem vestram, nisi forte quia nos tales sumus, ut minus a vobis desiderari, quam vos desiderare debeamus. In me certe si esset patientia vestrae absentiae perferendae, displiceret mihi; segniter enim agerem ut vos viderem: quid autem absurdius, quam fortitudine fieri segniorem? Sed qua Ecclesiae cura tenear, ex hoc vestra charitas oportet attendat, quod beatissimus pater Valerius, qui, vos nobiscum quantum salutet, quantumque sitiat, audietis ex fratribus, nec presbyterum me esse suum passus est, nisi majorem mihi coepiscopatus sarcinam imponeret. Quod quidem quia tanta ejus charitate, tantoque populi studio Dominum id velle credidi, nonnullis jam exemplis praecedentibus, quibus mihi omnis excusatio claudebatur, vehementer timui excusare. Sed quanquam jugum Christi per seipsum lene sit, et sarcina levis (Matth. XI, 30); tamen propter nostram asperitatem atque infirmitatem, si quid me mordet hoc vinculum, atque urget hoc onus, ineffabiliter mihi aliquanto vestrae praesentiae solatio, tolerabilius et portabilius redderetur, quos audio curis ejusmodi expeditiores liberioresque vivere. Quare [PL33.124] non impudenter ego rogo vos, et postulo, et flagito, ut in Africam majore talium hominum siti, quam siccitatis nobilitate laborantem, venire dignemini.

5. Scit Deus quia non solum propter desiderium, meum, neque solum propter eos qui vel per nos vestrum propositum, vel undecumque fama praedicante didicerunt, sed etiam propter caeteros qui partim non audiunt, partim audita non credunt, tamen possunt comperta diligere, vos istis terris etiam corporaliter adesse cupimus. Quamvis enim sedulo atque misericorditer id agitis, tamen etiam coram hominibus regionum nostrarum luceant opera vestra, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Id., V, 16). Piscatores vocante Domino, quod naviculas et retia dimiserunt, omnia se dimisisse, et Dominum secutos esse, etiam commemorando laetati sunt (Id., XIX, 27). Et revera omnia contemnit, qui non solum quantum potuit, sed etiam quantum voluit habere, contemnit. Sed in eo quod cupiebatur, oculi Dei testes sunt; in eo quod habebatur, et hominum. Nescio quo autem modo, cum superflua et terrena diliguntur, arctius adepta quam concupita constringunt. Nam unde tristis ille discessit, qui consilium vitae aeternae consequendae quaerebat a Domino, cum audisset vendenda esse omnia sua, et distribuenda pauperibus, et habendum thesaurum in coelo, si vellet esse perfectus, nisi quia magnas, ut Evangelium loquitur, habebat divitias? (Luc. XVIII, 22, 23.) Aliud est enim, nolle incorporare quae desunt, aliud jam incorporata divellere: illa velut cibi repudiantur, illa velut membra praeciduntur. Quanto igitur et quantum mirabili gaudio nostris temporibus christiana charitas conspicit, per Domini Evangelium cum laetitia fieri, quod ex ore Domini cum tristitia dives audivit?

6. Quanquam nullis verbis explicem conceptionem ac parturitionem cordis mei; tamen quia prudenter et pie intelligitis non esse istam vestram, hoc est humanam, sed in vobis Domini gloriam; nam et inimicum cautissime intuemini, devotissimeque agitis, ut tanquam discipuli Christi humiles corde ac mites sitis; utilius enim terrena opulentia tenetur humiliter, quam superbe relinquitur: quia ergo recte intelligitis non hanc esse vestram, sed Domini gloriam, videtis quam parva et exigua dixerim. Dixi enim de laudibus Christi, quibus sunt linguae impares Angelorum. Hanc ergo Christi gloriam etiam oculis nostrorum hominum cupimus admoveri, in uno conjugio proposita utrique sexui calcandae superbiae, non desperandae perfectionis exempla. Nescio si quidquam misericordius agitis, quam si tantum nolitis latere, quod tales estis, quantum tales esse voluistis.

7. Vetustinum impiis quoque miserabilem puerum vestrae benignitati charitatique commendo: causas calamitatis et peregrinationis ejus audietis ex ipso. Nam et propositum ejus, quo serviturum se esse pollicetur [PL33.125] Deo, tempus prolixius, et aetas robustior, et transactus timor certius indicabunt. Tres libros, atque utinam tam grandis quaestionis ita explicatores ut grandes, tanto minus metuens in te laborem legendi, quanto ardorem perspicio diligendi, misi Sanctitati et Charitati tuae; nam quaestio eorum de Libero Arbitrio est. Hos autem non habere, aut omnes non habere fratrem Romanianum scio, per quem prope omnia, quae quibuslibet auribus accommodata scribere potui, studio in nos tuo non apportanda dedi, sed legenda indicavi. Habebat enim jam ille omnia, secumque gestabat: per eum autem prima rescripta transmisi. Credo jam expertam Sanctitatem tuam sagacitate spirituali, quam tibi Dominus tribuit, quid ille vir boni animo gerat, et quae in illo infirmitate pars claudicet. Unde humanitati et charitati tuae tam ipsum quam filium ejus, legisti, ut spero, qua sollicitudine commendaverim, et quanta mihi necessitudine copulati sint. Aedificet eos per te Dominus. Quod ab illo magis petendum est: nam id tu quam velis novi.

8. Adversus Paganos te scribere didici ex fratribus: si quid de tuo pectore meremur, indifferenter mitte ut legamus. Nam pectus tuum tale Domini oraculum est, ut ex eo nobis tam placita, et adversus loquacissimas quaestiones explicatissima dari responsa praesumamus. Libros beatissimi papae Ambrosii credo habere Sanctitatem tuam, eos autem multum desidero, quos adversus nonnullos imperitissimos et superbissimos, qui de Platonis libris Dominum profecisse contendunt, diligentissime et copiosissime scripsit.

9. Beatissimus frater Severus de condiscipulatu nostro Milevitanae antistes Ecclesiae, bene apud eamdem civitatem fratribus cognitus, debito nobiscum officio Sanctitatem vestram salutat. Fratres quoque omnes nobiscum Domino servientes, tam id faciunt quam vos desiderant; tam vos desiderant, quam vos diligunt, et tam diligunt, quam estis boni. Panis quem misimus, uberior benedictio fiet, dilectione accipientis vestrae benignitatis. Custodiat vos Dominus ab ista generatione in aeternum (Psal. XI, 8), domini dilectissimi et sincerissimi, vere benigni, et abundantissima Domini gratia praestantissimi fratres.

EPISTOLA XXXII. Paulinus Romaniano, gratulans Ecclesiae Hipponensi quod Augustinum meruit episcopi collegam. Licentium, pro quo scripserat Augustinus, hortatur et prosa et carmine, ut contempto aulae fastu se dedicet Christo

1. Pridie quam has daremus, reversis ex Africa fratribus nostris, qaorum exspectatione nos pendere vidisti, optatissime sanctorum et charissimorum virorum, inde [PL33.126] epistolas receperamus, id est Aurelii, Alypii, Augustini, Profuturi, Severi, jam omnium pariter episcoporum. Ergo tot sanctorum talium recentissimis sermonibus gratulantes, properavimus ad te nostram referre laetitiam, ut tibi quoque exspectatum in peregrinatione sollicita gaudium festivissimis conferremus indiciis. Si forte eadem de venerabilibus et amantissimis viris per aliarum adventus navium comperisti, per nos etiam repetita accipe, et quasi renovata hilaritate rursus exsulta. Quod si primus hic a nobis tibi nuntius veniet, gratulare tantam nobis in tua patria charitatem Christo donante partam, ut quidquid illic divina Providentia gerat, mirabilis semper, ut scriptum est, in sanctis suis (Psal. LXVII, 36), vel primi, vel cum primis sciamus.

2. Non autem tantum hoc scribimus gratulandum, quod episcopatum Augustinus acceperit, sed quod hanc Dei curam meruerint Africanae Ecclesiae, ut verba coelestia Augustini ore perciperent, qui ad majorem Dominic. muneris gratiam novo more provectus, ita consecratus est, ut non succederet in cathedra episcopo, sed accederet. Nam incolumi Valerio Hipponensis Ecclesiae episcopo, coepiscopus Augustinus est. Et ille beatus senex, cui purissimam mentem nulla unquam liventis invidiae macula suffudit, dignos sui cordis pace nunc ab altissimo fructus capit, ut quem successorem sacerdotii sui simpliciter optabat, hunc mereatur tenere collegam. Credine hoc potuit antequam fieret? Sed in hoc quoque Omnipotentis opere dici evangelicum illud potest: Hominibus haec ardua; apud Deum autem omnia possibilia (Luc. XVIII, 27). Exsultemus itaque et laetemur in eo qui facit mirabilia solus, et qui facit unanimes habitare in domo, quoniam ipse respexit humilitatem nostram, et visitavit in bono plebem suam: qui erexit cornu in domo David pueri sui, et nunc exaltavit cornu Ecclesiae suae in electis suis, ut cornua peccatorum, sicut per prophetam spondet, hoc est Donatistarum Manichaeorumque, confringat.

3. Utinam haec nunc Domini tuba, qua per Augustinum intonat, filii nostri Licentii pulset auditus, sed ut illa audiat aure, qua Christus ingreditur, de qua non rapit Dei semen inimicus! Tunc vere sibi summus Christi pontifex Augustinus videbitur, quia se tunc et exauditum sentiet ab excelso, si quem tibi dignum genuit in litteris, hunc et sibi digne filium pariat in Christo. Nam et nunc, velim credas, flagrantissima de ipso nobis sollicitudine scripsit. Credimus in omnipotentem Christum, quod adolescentis nostri votis carnalibus spiritualia vota Augustini praevaleant. Vincetur vel invitus (mihi crede); vincetur piissimi parentis fide, ne mala victoria vincat, si maluerit in perniciem suam vincere, quani pro salute superari. Ne vacuum fraternae humanitatis officium videretur, de buccellato christianae expeditionis, in cujus procinctu quotidie ad frugalitatis annonam militamus, panes quinque tibi pariter et filio nostro Licentio misimus. Non enim potuimus a benedictione secernere, quem [PL33.127] cupimus eadem nobis gratia penitus annectere. Paucis tamen et ad ipsum loquamur, ne neget sibi scriptum quod de se tibi scriptum est. Aeschino enim dicitur, quod audit Mitio. Sed quid de alienis loquar, cum de proprio cuncta possimus, et aliena loqui non soleat esse sani capitis? quo Dei gratia sano et salvo sumus, quibus caput est Christus. Incolumem te aetate quamplurima, et beatum semper cum tota domo tua, ut cupimus, habeamus in Christo, domine frater, merito honorandissime et desiderantissime.

4. Audi ergo, fili, legem patris tui, id est fidem Augustini, et noli repellere consilia matris tuae, quod aeque nomen in te Augustini pietas jure sibi vindicat, qui te tantillum gestavit sinu suo, et a parvulis primo lacte sapientiae secularis imbutum, nunc etiam spiritualibus lactare et enutrire Domino gestit uberibus. Quoniam te adultum aetate corporea, in spiritualibus adhuc cunabulis vagientem, videt adhuc infantem verbo Dei, vixdum in Christo primis passibus et vestigio titubante repentem, si tamen Augustini doctrina tanquam manus matris et ulna nutricis instabilem regat parvulum. Quem si audias et sequaris, ut rursum te sermone Salomonis alliciam, Fili, coronam accipies gratiarum tuo vertici (Prov. IV, 9). Et tunc vere eris ille non phantasmate somniatus, sed ab ipsa veritate formatus consul et pontifex, vacuas imagines falsi operis implente Christo solidis suae operationis effectibus. Vere enim pontifex et vere consul, Licenti, eris, si Augustini vestigiis propheticis et apostolicis disciplinis, ut sacrato beatus Elisaeus Eliae, ut illustri Apostolo Timotheus adolescens, adhaereas, indivulso per itinera divina comitatu, ut et sacerdotium corde perfecto discas mereri, et populis ad salutem magistro ore consulere.

5. Sat hoc monitis et hortatui: modico enim sermone et labore te arbitror, mi Licenti, ad Christum posse incitari, jam a pueris ad studia veritatis et sapientiae, quod utrumque vere est Christus, et omnis boni summum bonum venerabilis Augustini spiritu et ore flammatum. Qui si parum apud te pro te valuit, quid ego tanto intervallo posterior, et omnium illius opum pauper, efficiam? Sed quia et illius facultatis potentia, et tui ingenii humanitate confisus, pleniora atque majora in te spero elaborata quam elaboranda, ausus sum hiscere duplici gratia, ut et illi viro debita charitate compararer in sollicitudine tui, et inter eos qui salutem tuam diligunt, vel contestato numerarer affectu. Nam effectus in tui perfectione palmam Augustino potissimum destinatam scio. Vereor, fili, ne aures tuas asperitate temerarii sermonis offenderim, et per aures animo etiam tuo taedii mei vulnus intulerim. Sed in mentem venit epistola tua, qua te musicis familiarem modis intellexi: a quo studio ego aevi quondam tui non abhorrui. Itaque mihi ad tuam mentem, si in aliquo exulcerassem, deliniendam remedium, litteras tuas recordatus reperi, ut te ad Dominum harmoniae omniformis artificem, modulamine carminis evocarem. Quaeso te [PL33.128] ut aure audias, neque causam salutis tuae in verbis meis spernas; sed piam curam et mentem paternam etiam in despiciendis sermonibus libenter accipias, quibus insitum Christi nomen, quod est supra omne nomen, hanc deberi venerationem facit, ut non possit a credente contemni. CARMEN ELEGIACUM PAULINI AD LICENTIUM. Quare age, rumpe moras, et vincla tenacia secli: Nec metuas placidi mite jugum Domini. Pulchra quidem, sed mira vagis praesentia rerum Mentibus, at sapiens non stupet ista animus. Nunc te sollicitat variis malesuada figuris, Heu! validos etiam vertere Roma potens; Sed tibi, nate, precor, semper pater Augustinus Occurset, cunctas Urbis ad illecebras. Illum tanta inter fragilis discrimina vitae Aspiciens, et habens pectore, tutus eris. Hoc tamen et repetens iterumque iterumque monebo, Ut fugias durae lubrica militiae. Blandum nomen honos, mala servitus, exitus aeger Quem nunc velle juvat, mox voluisse piget. Scandere celsa juvat, tremor est descendere celsis: Si titubes, summa pejus ab arce cades. Nunc tibi falsa placent bona, nunc rapit omnibus auris Ambitus, et vitreo fert cava fama sinu. Ast ubi te magno damno succinxerit empto Baltheus, et sterilis fregerit inde labor, Serus et incassum spes accusabis inanes, Et modo quae nectis, rumpere vincla voles: Tunc reminisceris frustra patris Augustini Contempsisse dolens veridicos monitus. Quare si sapiens, et si pius es puer, audi, Et cape verba patrum, consiliumque senum. Quid retrahis fera colla jugo? mea sarcina lenis, Suave jugum Christi est, vox pia, crede Deo: Et caput adde jugis, da mollibus ora capistris, Demissosque levi subde humeros oneri. Nunc potes hoc, dum liber agis, dum nulla retentant Vincula, nulla thori cura, nec altus honor. Haec bona libertas, Christo servire, et in ipso Omnibus esse supra: non dominis hominum, Non vitiis servit, non regibus ille superbis, Tantum qui Christo se dederit Domino. Nec tibi nobilitas videatur libera, quam nunc Sublimem attonita conspicis Urbe vehi. Quam cernis tanta sibi libertate videri, Ut dedignetur flectere colla Deo. Multis ille miser mortalibus, et quoque servis Servit, et ancillas ut dominentur, emit. Norunt eunuchos et magna palatia passi, Et quisquis Romam, sponte miser, patitur: Quanto sudoris pretio, damnoque decoris Constet ibi chlamydis, hic honor officii. Nec tamen ipse potens, qui celsior omnibus esse Emerit, ut nulli serviat, assequitur. Cum bene se tota dominum jactaverit Urbe, Servit daemoniis, si simulacra colit. Proh dolor! hos propter remoraris in Urbe, Licenti Et regnum Christi spernis, ut his placeas: Hos vocitas dominos, curva et cervice salutas, Quos ligni servos conspicis et lapidis! Nomine divino argentum venerantur et aurum, Relligio est quod amat morbus avaritiae. Imprecor hos ut amet, qui non amat Augustinum, Non colat et Christum, cui placet hos colere. Inde ait ipse Deus, dominis non posse duobus Serviri; quoniam mens placet una Deo: Una fides, Deus unus, et unicus e Patre Christus, Haud duplex uni servitus est domino. Quanta etenim coelo ac terris distantia, tanta est Caesaris et Christi rebus et imperiis. Tollere humo, sed nunc dum spiritus hos regit artus, Mente polum penetra, nil mora carnis obest. Corporeis jam nunc morere actibus, et bona vitae Coelestis liquido praemeditare animo. Spiritus es, quanquam tenearis corpore, si nunc Mente pia victor carnis opus perimas. Haec tibi, chare puer, fido compulsus amore Scripsi; si recipis, suscipiere Deo. Crede Augustinum tibi nunc in me geminatum, Sume duos una cum pietate patres. Spernimur? abstraheris majore dolore duobus: [PL33.129] Audimur? pignus dulce duobus eris. In te laeta patrum sudavit cura duorum, Et tibi magnus honos laetificasse duos. Sed me Augustino, cum copulo, non meritorum Jacto parem, solo comparo amore tui. Nam quid ego effundam, rorans tibi paupere rivo? Me praeter, gemino flumine prolueris; Frater Alypius est, Augustinusque magister, Sanguinis hic consors, hic sator ingenii. Tanto fratre vales et praeceptore, Licenti, Et dubitas pennis talibus astra sequi? Quidquid agas (nam te nec speret mundus amicum), Non daberis terrae, debita Christo anima. Tu thalamos licet, et celsos mediteris honores, Nunc olim Domino restituere tuo. Credo unum vincent justi duo peccatorem, Et tua fraternae vota preces abigent. Ergo redi, qua voce parens, qua sanguine frater, Ambo sacerdotes te remeare jubent. Ad tua te retrahunt, nam nunc aliena petescis; Haec mage, quae retinent regna tui, tua sunt. Haec repete, his inhia, externis ne contere tempus, Si tua nolueris, quisquam aliena dabit? Non eris ipse tuus, missusque per extera longe Sensibus heu proprii pectoris exsul ages. Sollicitum satis haec nato cecinisse parentem, Dum tibi quae mihimet, vel volo, vel metuo. Haec tibi, si recipis, feret olim pagina vitam: Si renuis, eadem haec pagina testis erit. Incolumem mihi te, fili charissime, Christus Annuat, et servum det sibi perpetuo. Vive, precor, sed vive Deo: nam vivere mundo Mortis opus; viva est vivere vita Deo.

EPISTOLA XXXIII. Augustinus Proculeiano partis donatianae apud Hipponem episcopo, invitans illum ut mutua collatione schisma componatur

Domino honorabili et dilectissimo PROCULEIANO, AUGUSTINUS.

1. Propter imperitorum hominum vanitates, diutius apud te de titulo epistolae meae disputare non debeo. Cum enim nos revocare invicem ab errore conamur, quamvis ante plenissimam discussionem causae quibusdam videri possit, quis nostrum erret, incertum; servimus tamen invicem nobis, si bono animo nobiscum agimus, ut a perversitate discordiae liberemur. Quod me sincero corde agere, et cum tremore christianae humilitatis, etiamsi plerisque hominibus apertum non est, videt tamen ille cui nulla corda clauduntur. Quid autem in te honorare non dubitem, facile intelligis. Non enim errorem schismatis, unde omnes homines, quantum ad me attinet, cupio sanari, dignum honore aliquo existimo: sed te ante omnia, quod ipsius nobis humanae societatis vinculo astringeris, et quod nonnulla in te praeeminent placidioris mentis indicia, quibus nullo modo desperandum est, facile te posse veritatem, cum fuerit demonstrata, complecti, sine ullo aestu dubitationis honorandum puto. Dilectionis autem tantum tibi debeo, quantum nobis imperat ipse qui nos dilexit usque ad crucis opprobrium.

2. Sed ne mireris quod apud Benevolentiam tuam tamdiu tacui; non putabam in hac te esse sententia, [PL33.130] quam mihi frater Evodius, cui fidem non habere non possum, gaudens indicavit. Nam cum forte contigisset ut in unam domum conveniretis, et sermo inter vos de spe nostra, hoc est de Christi haereditate ortus esset, ait dixisse Benignitatem tuam, velle te bonis viris sedentibus conferre nobiscum. Quod te multum gaudeo nostrae humilitati offerre dignatum; neque ullo modo possum tantam occasionem benigni animi tui deserere, ut quantum vires Dominus praebere dignabitur, quaeram tecum atque discutiam, quae causa, quae origo, quae ratio in Ecclesia Christi, cui dixit, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27), tam lugendae atque plangendae discissionis extiterit.

3. Audivi quidem de memorato fratre te fuisse conquestum, quod nescio quid tibi contumeliose responderit: quod, quaeso te, ne illam contumeliam deputes; quam certum mihi est non de superbo animo processisse; novi enim fratrem meum, sed si quid in disputando pro fide sua, et pro Ecclesiae charitate dixit fortasse ferventius, quod tua gravitas nollet audire, non illa contumacia, sed fiducia nominanda est. Collatorem enim et disputatorem, non assentatorem et adulatorem se esse cupiebat. Nam hoc est oleum peccatoris, quo propheta non vult impinguari caput; ita enim dicit: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Mavult enim severa misericordia justi emendari, quam leni adulationis unctione laudari. Unde etiam illud propheticum est: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt (Isai. III, 12). Ideoque de homine, quem falsae blanditiae faciunt arrogantem, recte etiam vulgo dicitur, Crevit caput: impinguatum est enim oleo peccatoris; hoc est, non aspera veritate corrigentis, sed leni falsitate laudantis. Neque hoc in eam partem peto accipias, quasi ego te a fratre Evodio, tanquam a justo, emendatum intelligi velim. Vereor enim ne me quoque aliquid contumeliose in te dicere existimes, quod vehementer caveo, quantum possum. Sed justus est ille qui dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Itaque de cujuslibet hominis ore nobis verum cum aliqua asperitate sonuerit, non ab illo homine, qui forte peccator est, sed ab ipsa Veritate, hoc est a Christo, qui justus est, emendamur; ne nostrum caput blandae, sed perniciosae adulationis unctio, hoc est oleum peccatoris, impinguet. Quanquam etiamsi frater Evodius aliquantum pro suae communionis defensione turbatior, aliquid elatius animo commotiore dixisset, aetati hominis et necessitati causae te oporteret ignoscere.

4. Illud tamen quod promittere dignatus es, peto memineris, ut sedentibus quos ipse delegeris (dummodo verba nostra non inaniter ventilentur, sed stilo excipiantur, ut et tranquillius et ordinatius disseramus, et si quid forte a nobis dictum de memoria lapsum fuerit, recitatione revocetur), rem tam magnam, et ad salutem omnium pertinentem cum concordia requiramus. Aut si placet, nullo medio interposito, prius nobiscum sive per epistolas, sive per collocutionem [PL33.131] atque lectionem, ubi placuerit, conferamus: ne forte intemperantes nonnulli auditores malint quasi nostrum exspectare certamen, quam de nostra salute in nostra collocutione cogitare: ut quod fuerit inter nos terminatum, postea per nos populus noverit; aut si per epistolas agi placet, ipsae plebibus recitentur, ut aliquando non plebes, sed plebs una dicatur. Prorsus sicut volueris, sicut jusseris, sicut tibi placuerit, libenter amplector. Et de animo beatissimi et venerabilis mihi patris Valerii nunc absentis tota securitate polliceor hoc eum cum magna laetitia cogniturum: novi enim quantum diligat pacem, et nulla vani fastus inanitate jactetur.

5. Rogo te quid nobis est cum veteribus dissensionibus? Hucusque vulnera illa duraverint, quae animositas hominum superborum nostris membris inflixit; quorum vulnerum putrefactione etiam dolorem perdidimus, quo solet medicus implorari. Vides quanta et quam miserabili foeditate christianae domus familiaeque turbatae sint. Mariti et uxores de suo lecto sibi consentiunt, et de Christi altari dissentiunt. Per illum sibi jurant, ut inter se pacem habeant, et in illo habere non possunt. Filii cum parentibus unam domum habent suam, et domum Dei non habent unam. Succedere in eorum haereditatem cupiunt, cum quibus de Christi haereditate rixantur. Servi et domini communem Dominum dividunt, qui formam servi accepit, ut omnes serviendo liberaret. Honorant nos vestri, honorant vos nostri. Per coronam nostram nos adjurant vestri, per coronam vestram vos adjurant nostri. Omnium verba suscipimus, neminem offendere volumus. Quid nos solus Christus offendit, cujus membra laniamus? Et homines quidem causas suas seculares apud nos finire cupientes, quando eis necessarii fuerimus, sic nos sanctos et Dei servos appellant, ut negotia terrae suae peragant: aliquando agamus et nos negotium salutis nostrae et salutis ipsorum, non de auro, non de argento, non de fundis et pecoribus, pro quibus rebus quotidie submisso capite salutamur, ut dissensiones hominum terminemus, sed de ipso capite nostro tam turpis inter nos et perniciosa dissensio est. Quantumlibet capita submittant qui nos salutant, ut eos concordes in terra faciamus, de coelo usque ad crucem submissum est caput nostrum, in quo concordes non sumus.

6. Rogo te atque obsecro, si est in te aliqua humanitas, quam multi praedicant, hic appareat bonitas tua, si non propter honores transitorios simulatur, ut contremiscant in te viscera misericordiae, et velis aliquando rem discuti instando nobiscum orationibus, et omnia pacifice conferendo: ne miserae plebes, quae nostris honoribus obsequuntur, premant nos obsequiis suis in judicio Dei; sed potius nostra non ficta charitate nobiscum revocatae ab erroribus et dissensionibus, in veritatis et pacis itinera dirigantur. Opto te coram oculis Dei beatum esse, domine honorabilis et dilectissime.

EPISTOLA XXXIV. De juvene, qui matrem caedere solitus, demum et mortem minatus transiit ad Donatistas, ab iisque iterato baptizatus est. Quod an Proculeiani episcopi mandato factum sit, uti presbyter ipsius Victor publico officio renuntiarat, inquiri postulat Augustinus, sese interim paratum asserens ad totam, si Proculeianus velit, schismatis causam placide pertractandam

Domino eximio meritoque suscipiendo atque honorabili fratri EUSEBIO, AUGUSTINUS.

1. Scit Deus, cui manifesta sunt arcana cordis humani, quantum pacem diligo christianam, tantum me moveri sacrilegis eorum factis, qui in ejus dissensione indigne atque impie perseverant; eumque motum animi mei esse pacificum, neque me id agere ut ad communionem catholicam quisquam cogatur invitus, sed ut omnibus errantibus aperta veritas declaretur, et per nostrum ministerium, Deo juvante, manifestata se amplectendam atque sectandam satis ipsa persuadeat.

2. Quid enim exsecrabilius, quaeso te, ut alia taceam, quam id quod nunc accidit? Corripitur ab episcopo suo juvenis, crebris caedibus matris insanus, et impias manus nec illis diebus, cum etiam severitas legum sceleratissimis parcit, a visceribus unde natus est revocans. Minatur eidem matri se in partem Donati transiturum, et eam quam incredibili furore solet caedere perempturum. Minatur ei, transit ad partem Donati, rebaptizatur furens, et in maternum sanguinem fremens albis vestibus candidatur. Constituitur intra cancellos eminens atque conspicuus, et omnium gementium oculis matricidii meditator tanquam renovatus opponitur.

3. Haeccine tandem tibi placent, vir gravissime? Nequaquam hoc de te crediderim: novi considerationem tuam. Caeditur mater carnalis in membris quibus genuit et nutrivit ingratum; prohibet hoc Ecclesia mater spiritualis, caeditur et ipsa in Sacramentis quibus genuit et nutrivit ingratum. Nonne tibi videtur dixisse parricidaliter frendens: Quid faciam Ecclesiae quae me prohibet caedere matrem meam? inveni quid faciam: injuriis quibus potest etiam ipsa feriatur; fiat in me aliquid unde membra ejus doleant. Vadam mihi ad eos qui noverunt exsufflare gratiam in qua illi natus sum, destruere formam quam in utero ejus accepi. Ambas matres meas saevis cruciatibus torqueam: quae me posterior peperit, efferat prior. Ad hujus dolorem, spiritualiter moriar; ad illius caedem, carnaliter vivam. Quid aliud exspectamus, vir honorabilis Eusebi; nisi ut in miseram mulierem, senectute decrepitam, viduitate destitutam, a cujus caedibus in Catholica prohibebatur, jam donatista securus armetur? Quid enim aliud furibundo corde concepit, cum diceret matri: Transferam me in partem Donati, et bibam sanguinem [PL33.133] tuum? Ecce jam conscientia cruentus, veste dealbatus perfecit partem pollicitationis suae; restat pars altera, ut matris sanguinem bibat. Si ergo placent ista, urgentur a clericis et sanctificatoribus suis, ut intra octavas suas totum quod vovit exsolvat.

4. Potens est quidem dextera Domini, quae furorem illius a misera vidua et desolata compescat, et eum, quibus modis novit, a tam scelerata dispositione deterreat; verumtamen ego tanto animi dolore percussus, quid facerem nisi saltem loquerer? An vero ista illi faciunt, et mihi dicitur, Tace? Avertat a me Dominus hanc amentiam, ut cum ipse mihi imperet per Apostolum suum, et dicat ab episcopo refelli oportere docentes quae non oportet (Tit. I, 9), ego illorum indignationibus territus taceam? Quod enim publicis Gestis haerere volui tam sacrilegum nefas, ad hoc utique volui, ne me quisquam, maxime in aliis civitatibus ubi opportunum fuerit, ista deplorantem fingere aliquid arbitretur, quando etiam apud ipsam Hipponem jam dicitur, non hoc Proculeianum mandasse quod publicum renuntiavit officium.

5. Quid autem modestius agere possumus, quam ut tam gravem causam, per te tamen agam, virum et clarissima dignitate praeditum, et considerantissima voluntate tranquillum? Peto igitur, sicut jam petivi per fratres nostros bonos atque honestos viros, quos ad tuam Eximietatem misi, ut quaerere digneris utrum Proculeiani presbyter Victor non hoc ab episcopo suo mandatum acceperit, quod officio publico renuntiavit; an forte cum et ipse Victor aliud dixerit, falsum illi apud Acta prosecuti fuerint, cum sint communionis ejusdem. Aut si consentit, ut ipsam totam quaestionem dissensionis nostrae placide pertractemus, ut error qui jam manifestus est, manifestius innotescat, libenter amplector. Audivi enim quod dixerit, ut sine tumultu populari adsint nobiscum deni ex utraque parte graves et honesti viri, et secundum Scripturas, quid in vero sit, perquiramus. Nam illud quod rursus eum dixisse nonnulli ad me pertulerunt, cur non ierim Constantinam, quando ibi plures ipsi erant, vel me debere ire Milevim, quod illic, sicut perhibent, concilium proxime habituri sunt, ridiculum est dicere, quasi ad me pertineat cura propria, nisi Hipponensis Ecclesiae. Mihi tota hujus quaestionis ratio maxime cum Proculeiano est. Sed si forte imparem se putat, cujus voluerit collegae sui imploret auxilium. In aliis enim civitatibus tantum agimus, quod ad Ecclesiam pertinet, quantum vel nos permittunt, vel nobis imponunt earumdem civitatum episcopi, fratres et consacerdotes nostri.

6. Quanquam et iste qui se tot annorum episcopum dicit, quid in me tirone timeat, quominus mecum velit conferre sermonem, non satis intelligo: si doctrinam liberalium litterarum, quas forte ipse aut non didicit, aut minus didicit, quid hoc pertinet ad eam quaestionem, quae vel de sanctis Scripturis, vel documentis ecclesiasticis aut publicis discutienda est, in quibus ille per tot annos versatur, unde in eis deberet esse peritior? [PL33.134] Postremo est hic frater et collega meus, Samsucius episcopus Turrensis ecclesiae, qui nullas tales didicit, quales iste dicitur formidare: ipse adsit, agat cum illo. Rogabo eum, et, ut confido in nomine Christi, facile mihi concedet, ut suscipiat in hac re vicem meam, et eum Dominus pro veritate certantem, quamvis sermone impolitum, tamen vera fide eruditum, sicut confidimus, adjuvabit. Nulla ergo causa est, cur ad alios nescio quos deferat, ne inter nos quod ad nos pertinet peragamus. Nec tamen, ut dixi, etiam illos defugio, si eorum ipse poscit auxilium.

EPISTOLA XXXV. Rursus interpellat Eusebium, ut clericorum donatistarum licentiam curet coercendam per Proculeianum episcopum: alioquin ut de se nullus queratur, si hanc illi perferri in notitiam per codices publicos fecerit

Domino eximio meritoque suscipiendo et dilectissimo fratri EUSEBIO, AUGUSTINUS.

1. Non ego recusanti voluntati tuae judicium, sicut dicis, inter episcopos subeundum molestus exhortator aut deprecator imposui. Quod quidem etiamsi suadere voluissem, possem fortasse facile ostendere quam valeas judicare inter nos in tam manifesta atque aperta causa, et quale sit illud quod facis, ut non auditis partibus jam ferre non dubites pro una parte sententiam, qui judicium reformidas; sed hoc, ut dixi, interim omitto. Nihil autem rogaveram aliud honorabilem benignitatem tuam, quod quaeso tandem in hac saltem epistola digneris advertere, nisi ut quaereres a Proculeiano, utrum hoc ipse dixerit Victori presbytero suo, quod ab eo sibi dictum publicum officium renuntiavit; an forte qui missi sunt, non quod a Victore audierunt, sed falsum Gestis persecuti sint; deinde quid illi de tota ipsa quaestione inter nos discutienda videretur. Arbitror autem non judicem fieri eum, qui rogatur ut interroget aliquem, et quod ei responsum fuerit rescribere dignetur. Hoc ergo etiam nunc rogo ut facere non graveris, quia litteras meas, sicut etiam expertus sum, non vult accipere: quod si voluisset, non utique per tuam Eximietatem id agerem. Cum autem id non vult, quid possum mitius agere, quam ut per te talem virum, et qui eum diligis, interrogetur aliquid, unde me tacere mea sarcina prohibet? Quod autem mater a filio caesa, tuae gravitati displicuit; Sed ille, dixisti, si sciret, a communione sua tam nefarium juvenem prohibiturus esset, breviter respondeo: modo cognovit, modo prohibeat.

2. Addo etiam aliud: Subdiaconus quondam Spaniensis Ecclesiae, vocabulo Primus, cum ab accessu indisciplinato sanctimonialium prohiberetur, atque ordinata et sana praecepta contemneret, a clericatu remotus est, et ipse irritatus adversus disciplinam Dei transtulit se ad illos, et rebaptizatus est. Duas etiam [PL33.135] sanctimoniales concolonas suas de fundo catholicorum Christianorum, sive idem transtulit, sive illum secutae, etiam ipsae tamen rebaptizatae sunt; et nunc cum gregibus Circumcellionum inter vagabundos greges feminarum, quae propterea maritos habere noluerunt ne habeant disciplinam, in detestabilis vinolentiae bacchationibus superbus exsultat, gaudens latissimam sibi apertam esse licentiam malae conversationis, unde in Catholica prohibebatur. Et hoc fortasse Proculeianus ignorat. Ergo per tuam gravitatem atque modestiam eidem in notitiam perferatur; jubeat eum, qui non ob aliud illam communionem delegit, nisi quia in Catholica clericatum amiserat, propter inobedientiam et perditos mores, a sua communione removeri.

3. Etenim ego, si Domino placet, istum modum servo, ut quisquis apud eos propter disciplinam degradatus ad Catholicam transire voluerit, in humiliatione poenitentiae recipiatur, quo et ipsi eum fortisan cogerent, si apud eos manere voluisset. Ab eis vero considera, quaeso te, quam exsecrabiliter fiat, ut quos male viventes ecclesiastica disciplina corripimus, persuadeatur eis ut ad lavacrum alterum veniant, atque ut id accipere mereantur, Paganos se esse respondeant; quae vox ne procederet de ore christiano, tantus sanguis martyrum fusus est: deinde quasi renovati et quasi sanctificati, disciplinae quam ferre non potuerunt, deteriores facti, sub specie novae gratiae, sacrilegio novi furoris insultent. Aut si male facio, per tuam benevolentiam ista corrigenda curare, de me nullus queratur si haec illi perferri in notitiam per codices publicos fecero, qui mihi negari, ut arbitror, in Romana civitate non possunt. Nam cum Deus imperet ut loquamur et praedicemus verbum, et docentes quae non oportet refellamus, et instemus opportune atque importune, sicut dominicis et apostolicis Litteris probo (II Tim. IV, 2, et Tit. I, 9-11), nullus hominum mihi silentium de his rebus persuadendum arbitretur. Violenter autem vel latrocinanter si quid audendum putaverint, non deerit Dominus ad tuendam Ecclesiam suam, qui jugo suo in gremio ejus toto orbe diffuso omnia terrena regna subjecit.

4. Nam cum ecclesiae quidam colonus filiam suam, quae apud nos fuerat catechumena, et ab illis seducta est invitis parentibus, ut ibi baptizata etiam sanctimonialis formam susciperet, ad communionem catholicam paterna vellet severitate revocare, et ego feminam corruptae mentis nisi volentem, et libero arbitrio meliora deligentem suscipi noluissem; ille rusticus etiam plagis instare coepit, ut sibi filia consentiret; quod statim omnimodo fieri prohibui: tamen per Spanianum transeuntibus nobis, presbyter ipsius stans in medio fundo catholicae ac laudabilis [PL33.136] feminae, voce impudentissima post nos clamavit, quod traditores et persecutores essemus; quod convicium etiam in illam feminam jaculatus est, quae communionis est nostrae, in cujus medio fundo stabat; quibus vocibus auditis, non solum meipsum a lite refrenavi, sed etiam multitudinem, quae me comitabatur, compescui. Et tamen si dicam, Quaeratur qui sint vel fuerint traditores vel persecutores; respondetur mihi: Disputare nolumus, et rebaptizare volumus. Nos oves vestras insidiantibus morsibus luporum more depraedemur; vos, si boni pastores estis, tacete. Quid enim aliud mandavit Proculeianus, si vere ipse mandavit? Si Christianus es, serva hoc judicio Dei, nisi nos faciamus, tu tace. Ausus est etiam idem presbyter homini rusticano conductori fundi ecclesiae comminari.

5. Haec quoque omnia per te, quaeso, noverit Proculeianus; coerceat insaniam clericorum suorum, unde, honorabilis Eusebi, non apud te tacui. Dignaberis itaque non quid tu de his omnibus sentias, ne tibi arbitreris a me judicis onus imponi, sed quid illi respondeant mihi rescribere. Misericordia Dei te incolumem tueatur, domine eximie et merito suscipiende ac dilectissime frater.

O‘quvchilar reaktsiyalari

Eslatmalar

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 102-136 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Foydalanuvchi tomonidan joylashtirilgan: Rodion Vlasov
Sahifa yaratilgan sana: 2026-11-22, Yangilash: 2026-11-22