1.[vers. 1.] Psalmi hujus titulus est: In finem, in hymnis, intellectus ipsi David. Quis sit finis commemoramus breviter, quia nostis. Finis enim Legis Christus est, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Intentio ergo dirigatur in finem, dirigatur in Christum. Quare finis dicitur? Quoniam quidquid agimus, ad illum referimus; et cum ad eum pervenerimus, ultra quod quaeramus non habebimus. Dicitur enim finis qui consumit, dicitur finis qui perficit. Aliter quippe intelligimus cum audimus, Finitus est cibus qui manducabatur; et aliter intelligimus cum audimus, Finita est vestis quae texebatur: in utroque audimus, Finitum est; sed cibus ut jam non esset, vestis ut perfecta esset. Finis ergo noster perfectio nostra esse debet; perfectio nostra Christus. In illo enim perficimur, quia ipsius capitis membra sumus. Et dictus est finis Legis, quia sine illo nemo perficit Legem. Cum ergo auditis in Psalmis, In finem, multi enim psalmi ita superscripti sunt, non sit vestra cogitatio in consumptionem, sed in consummationem.

2. In hymnis: in laudibus. Sive enim tribulemur et angustemur, sive laetemur et exsultemus, ille laudandus est, qui et in tribulationibus erudit, et in laetitia consolatur. Laus enim Dei a corde et ore christiani recedere non debet: non ut laudet in prosperis, et maledicat in adversis; sed quemadmodum psalmus ille praescribit, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 1). Gaudes, agnosce patrem blandientem; tribularis, agnosce patrem emendantem. Sive blandiatur, sive emendet, eum erudit cui parat haereditatem.

3. Quid est ergo, Intellectus ipsi David? Erat quidem David, ut novimus, propheta sanctus, rex Israel, filius Jesse (I Reg. XVI, 18): sed quia ex ejus semine venit ad salutem nostram secundum carnem Dominus Jesus Christus (Rom. I, 3), saepe isto nomine ille figuratur, et David pro Christo in figura ponitur, propter originem carnis ipsius. Nam secundum aliquid filius est David, secundum aliquid Dominus est David: filius David secundum carnem, Dominus David secundum divinitatem. Si enim per ipsum facta sunt omnia (Joan. I, 3), per ipsum et ipse David factus est, ex cujus semine venit ad homines. Proinde cum interrogasset Dominus Judaeos, cujus filium Christum esse dicerent; responderunt: David. Vidit eos remansisse in carne, et amisisse divinitatem; et corrigit eos quaestione proposita: Quomodo ergo ipse David in spiritu dicit eum Dominum, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, quoadusque ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo ille in spiritu Dominum eum dicit, quomodo filius ejus est (Matth. XXII, 42-45) Quaestionem proposuit, non filium negavit. Audistis Dominum; dicite quomodo filius sit: audistis filium; dicite quomodo Dominus sit. Hanc quaestionem [PL36.629] solvit fides catholica. Quomodo Dominus? Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo filius? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Quia ergo David in figura Christus est, Christus autem, ut saepe commemoravimus Charitatem Vestram, et caput et corpus est: nec nos a Christo alienos dicere debemus, cujus membra sumus, nec nos quasi alterum computare; quia erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Quia ergo totus Christus caput et corpus est; cum audimus, Intellectus ipsi David, intelligamus et nos in David. Intelligant membra Christi, et in membris suis intelligat Christus, et membra Christi intelligant in Christo: quia caput et membra unus Christus. Caput in coelo erat, et dicebat, Quid me persequeris (Act. IX, 4) Nos cum illo in coelo per spem, ipse nobiscum in terra per charitatem. Ergo, intellectus ipsi David. Admoneamur cum audimus, et intelligat Ecclesia: pertinet enim ad nos magna cura intelligendi in quo malo nunc sumus, et de quo malo ut liberemur optamus, reminiscentes orationis dominicae, ubi in fine dicimus, Libera nos a malo (Matth. VI, 13). Inter multas ergo tribulationes hujus saeculi, plangit aliquid psalmus iste de intellectu. Ille cum isto non plorat, qui non habet intellectum. Porro autem, charissimi, meminisse debemus ad imaginem Dei nos esse factos, nec alibi quam in ipso intellectu. Nam in multis rebus a bestiis superamur: ubi autem homo ad imaginem Dei factum se novit, ibi aliquid in se agnoscit amplius esse quam datum est pecoribus. Consideratis vero omnibus rebus quas habet homo, invenit se eo proprie discretum a pecore, quod ipse habeat intellectum. Unde quosdam contemnentes in se quod proprium et praecipuum a Conditore acceperunt, increpat ipse Conditor dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Et alio loco dicit: Homo in honore positus. In quo honore, nisi quia factus ad imaginem Dei? Ergo, in honore positus non intellexit, ait, comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 21). Agnoscamus ergo honorem nostrum, et intelligamus. Si intelligimus, videmus non esse istam regionem gaudendi, sed gemendi; non jam exsultandi, sed adhuc plangendi. Sed etsi exsultatio quaedam habitat in cordibus nostris, nondum est in re, sed in spe. Ex promisso laetamur, quia scimus non nos fallere promittentem. Verum quod attinet ad praesens tempus, in quo malo, in quibus angustiis simus audite; et si viam istam tenetis, quod auditis in vobis agnoscite. Quisquis enim nondum tenet iter pietatis, miratur quia talia gemunt membra David: non enim videt in se ista. Quamdiu et in se ista non videt nondum est ibi: non sentit quod corpus sentit; quia praeter corpus est: incorporetur, et sentiet. Dicat ergo et audiamus, audiamus et dicamus:

4. [vers. 2-5.] Exaudi, Deus, deprecationem meam, [PL36.630] et ne despexeris precem meam: intende mihi, et exaudi me. Satagentis, solliciti, in tribulatione positi, verba sunt ista. Orat multa patiens, de malo liberari desiderans: superest ut audiamus in quo malo sit; et cum dicere coeperit, agnoscamus ibi nos esse, ut communicata tribulatione, conjungamus orationem. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Ubi contristatus? ubi conturbatus? In exercitatione mea, inquit. Homines malos quos patitur commemoraturus est, eamdemque passionem malorum hominum exercitationem suam dixit. Ne putetis gratis esse malos in hoc mundo, et nihil boni de illis agere Deum. Omnis malus aut ideo vivit ut corrigatur, aut ideo vivit ut per illum bonus exerceatur. Utinam ergo qui nos modo exercent, convertantur, et nobiscum exerceantur: tamen quamdiu ita sunt ut exerceant, non eos oderimus; quia in eo quod malus est quis eorum, utrum usque in finem perseveraturus sit, ignoramus; et plerumque cum tibi videris odisse inimicum, fratrem odisti, et nescis. Diabolus et angeli ejus in Scripturis sanctis manifestati sunt nobis, quod ad ignem aeternum sint destinati. Ipsorum tantum desperanda est correctio: contra quos habemus occultam luctam, ad quam luctam nos armat Apostolus, dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines quos videtis; sed adversus principes et potestates et rectores mundi, tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Ne forte cum dixisset, mundi, intelligeres daemones esse rectores coeli et terrae; mundi dixit, tenebrarum harum; mundi dixit, amatorum mundi; mundi dixit, impiorum et iniquorum; mundi dixit, de quo dicit Evangelium: Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Si enim mundus non cognovit lucem, quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt, et ipsae tenebrae quae non comprehenderunt lucem praesentem, mundi nomine appellantur; harum tenebrarum sunt illi rectores. De ipsis ergo rectoribus habemus determinatam Scripturarum sententiam, quod omnino inde reditus alicujus eorum sperandus non est. At vero de ipsis tenebris quarum illi rectores sunt, non sumus certi ne forte qui erant tenebrae, fiant lux. Fidelibus quippe jam factis dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8): tenebrae in vobis, lux in Domino. Ergo, fratres, omnes mali, cum mali sunt, exercent bonos. Ecce enim breviter audite, et intelligite. Si bonus es, inimicum non habebis nisi malum. Porro tibi ea regula bonitatis praefixa est, ut imiteris bonitatem Patris tui, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Neque enim tu habes inimicum, et Deus non habet. Tu quidem eum habes inimicum qui tecum creatus est; ille vero cum quem creavit. Inimicos ergo Dei malos et iniquos saepe in Scripturis legimus: et parcit eis ille qui non habet quod illi imputet inimicus, cui omnis inimicus ingratus est; ab [PL36.631] illo enim habet quidquid boni habet. Ab ipso enim habet misericordiam, quidquid est etiam unde tribulatur. Ad hoc enim tribulatur, ne superbiat; ad hoc tribulatur, ut humilis agnoscat excelsum. Tu ergo inimico tuo, quem intolerabiliter pateris, quid praestitisti? Si ille eum habet inimicum qui ei tanta praestitit, et facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos; tu qui nec solem potes oriri facere, nec super terras pluere, aliquid unum servare inimico non potes, ut sit tibi pax in terra homini bonae voluntatis (Luc. II, 14) Ergo quoniam haec tibi dilectionis regula figitur, ut imitans Patrem diligas inimicum: Diligite enim, inquit, inimicos vestros (Id. VI, 27, 35): in hoc praecepto quomodo exercereris, si nullum inimicum patereris? Vides ergo prodesse tibi aliquid: et quod Deus parcit malis, prosit tibi ad habendam misericordiam; quia et tu forte si bonus es, ex malo factus es bonus; et si Deus non parceret malis, nec tu qui gratias ageres, appareres. Parcat ergo aliis qui pepercit et tibi. Non enim cum transieris, intercludenda est via pietatis.

5. Unde ergo iste orat positus inter malos, quorum inimicitiis exercebatur? quid ait? Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Cum extendit dilectionem ut diligat inimicos, affectus est taedio, multorum inimicitiis, multorum rabie circumlatratus, et quadam humana infirmitate succubuit. Vidit se jam incipere penetrari mala persuasione diabolica, ut odium inducat adversum inimicos: reluctans odio ut perficeret ipsam dilectionem, in ipsa pugna et lucta turbatus est. Ejus enim vox est et in alio psalmo: Turbatus est prae ira oculus meus. Et quid ibi sequitur? Inveteravi in omnibus inimicis meis (Psal. VI, 8). Veluti in tempestate et fluctibus mergi coeperat, sicut Petrus (Matth. XIV, 30). Ille enim calcat fluctus hujus saeculi, qui diligit inimicos. Christus in mari ambulabat intrepidus, cujus omnino de corde auferri non poterat inimici dilectio: qui pendens in cruce dicebat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Et Petrus voluit ambulare. Ille tanquam caput, Petrus tanquam corpus: quia super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam. Jussus est ambulare, et ambulabat gratia jubentis, non viribus suis. Sed cum videret ventum validum, timuit; et mergi jam coeperat, conturbatus in exercitatione sua. A quo vento valido? A voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Ergo quomodo ille clamavit in fluctibus, Domine, pereo, salva me (Matth. XIV, 30); talis et hujus vox praecessit, Exaudi, Deus, deprecationem meam, et ne despexeris precem meam: intende mihi, et exaudi me. Quare? quid enim pateris? quid gemis? Contristatus sum in exercitatione mea. Exerceri me quidem inter malos posuisti, sed nimis exsurrexerunt supra vires meas: tranquilla perturbatum, manum extende mergenti. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris: quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira adumbrabant [PL36.632] me. Audistis fluctus et ventos: tanquam humiliato insultabant, et ille orabat; undique illi strepitu insultationis saeviebant, at ille intus invocabat quem non videbant.

6. Cum aliquid tale patitur christianus, non debet facile velut odio ire in eum a quo patitur, et velle ventum vincere; sed convertere se ad orationem, ne amittat dilectionem. Neque enim timendum est ne aliquid faciat homo inimicus. Quid enim facturus est? Multa mala dicturus, opprobria jaculaturus, in conviciis saeviturus: sed quid tibi? Gaudete, inquit, et exsultate quoniam merces vestra magna est in coelis (Matth. V, 12). Ille in terra geminat convicia, tu in coelo lucra. Sed saeviat amplius, possit et aliquid amplius: quid te securius, cui dictum est, Nolite timere eos qui corpus occidunt. animam autem non possunt occidere (Id. X, 28)? Quid est ergo timendum quando pateris inimicum? Ne conturbetur tibi dilectio qua diligis inimicum. Etenim inimicus ille homo, caro et sanguis, quod videt in te appetit. Alius autem inimicus occultus, rector harum tenebrarum quas tu pateris in carne et sanguine, alterum occultum tuum petit, thesauros tuos interiores depraedari et vastare molitur. Duos ergo inimicos constitue tibi ante oculos; unum apertum, et alterum occultum: apertum, hominem; occultum, diabolum. Homo ille hoc est quod tu secundum naturam humanam, secundum fidem autem et dilectionem nondum quod tu, sed poterit esse quod tu. Cum ergo sint duo, unum vide, alterum intellige; unum dilige, alterum cave. Namque et inimicus ille quem vides, hoc in te vult humiliare unde vincitur. Verbi gratia, si divitiis tuis vincitur, pauperem te vult facere; si honore tuo vincitur, humilem te vult facere; si viribus tuis vincitur, debilem te vult facere: ea ergo attendit in te vel dejicere vel auferre quibus vincitur. Et ille occultus inimicus illud tibi vult tollere unde vincitur. Homo enim hominem vincis humana felicitate, diabolum autem vincis inimici dilectione. Quomodo ergo homo ambit auferre tibi, et detruncare, aut evertere felicitatem qua vincitur, sic et diabolus hominem vult vincere auferendo unde vincitur. Sed cura in corde servare inimici dilectionem, qua diabolum vincis. Saeviat homo quantum potest, auferat quidquid potest; si diligitur aperte saeviens, victus est occulte saeviens.

7. At iste conturbatus et contristatus orabat, tanquam turbato prae ira oculo suo. Ira vero fratris si fuerit inveterata, jam odium est. Ira turbat oculum, odium exstinguit: ira festuca est, odium trabes est. Aliquando odisti et corripis irascentem; in te est odium, in illo ira quem corripis: merito tibi dicitur, Ejice primum trabem de oculo tuo, et sic videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. 7, 5). Nam ut noveritis quantum intersit inter iram et odium: quotidie homines irascuntur filiis suis; date qui oderint filios suos. Conturbatus iste orabat et contristatus, luctans adversus omnia convicia omnium conviciatorum; non ut aliquem eorum convicium referendo [PL36.633] vinceret, sed ne aliquem eorum odisset. Hinc orat, hinc petit. A voce inimici, et a tribulatione peccatoris: quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira adumbrabant me. Cor meum conturbatum est in me. Hoc est illud alibi dictum: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). Et si oculus turbatus est, quid sequitur? Et metus mortis cecidit super me. Vita nostra dilectio est: si vita dilectio, mors odium est. Cum coeperit homo timere ne oderit quem diligebat, mortem timet; et acriorem mortem, et interiorem mortem, qua occiditur anima, non corpus. Attendebas hominem saevientem in te: quid erat facturus, contra quem tibi securitatem tuus Dominus dederat, dicens, Nolite timere eos qui corpus occidunt (Matth. X, 28)? Ille saeviendo corpus occidit, tu odio habendo animam occidisti; et ille corpus alienum, tu animam tuam. Metus ergo mortis cecidit super me.

8. [vers. 6-8.] Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. Et dixi. Qui audit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. Si dilectio lumen est, odium tenebrae (I Joan. II, 9-11). Et quid sibi ait in illa infirmitate positus, et in illa exercitatione turbatus? Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Aut mortem optabat, aut solitudinem desiderabat. Quamdiu, inquit, id mecum agitur, id mihi praecipitur ut inimicos diligam, convicia istorum crebrescentia et adumbrantia me, commovent oculum meum, perturbant lumen meum, appetunt cor meum, interficiunt animam meam. Vellem ut abirem, sed infirmus sum, ne manendo augeam peccata peccatis: aut certe separarer paululum a genere humano, ne patiatur vulnus meum crebras plagas, ut sanatum exercitationi reddatur. Fit hoc, fratres, et surgit plerumque in animo servi Dei desiderium solitudinis, non ob aliud nisi propter turbam tribulationum et scandalorum, et dicit: Quis mihi dabit pennas? Videt se sine pennis, an potius ligatis pennis? Si desunt, dentur; si ligatae sunt, solvantur: quia etiam qui solvit pennas avi, aut dat aut reddit illi pennas suas. Non enim habebat eas tanquam suas, quibus volare non poterat. Ligatae pennae onus faciunt. Quis, inquit, dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Requiescet, ubi? Duos dixi sensus hic esse: aut sicut ait Apostolus, Dissolvi, et esse cum Christo, multo enim magis optimum. Etenim et ipse quamvis fortis, quamvis magnus, quamvis corde robustissimus, quamvis in Christo miles invictus, in exercitatione sua, quantum legimus, conturbatus est, et ait: De caetero nemo mihi molestus sit (Gal. VI, 17). Tanquam diceret de illo psalmo: Taedium detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 53). Conatur ergo homo plerumque corrigere homines distortos, pravos, pertinentes quidem ad curam suam, sed in quibus deficiat omnis humana industria et vigilantia: corrigere non potest, pati necesse est. Et qui corrigi non potest tuus est, aut consortio generis humani, aut plerumque ecclesiastica communione; intus est, quid facies? quo ibis? quo te separabis, ut ista non patiaris? Sed adesto, [PL36.634] loquere, exhortare, blandire, minare, corripe. Feci omnia, quidquid virium habui impendi et expressi, nihil me video profecisse; omnis opera insumpta est, dolor remansit. Quomodo ergo requiescet cor meum a talibus, nisi ut dicam, Quis dabit mihi pennas? sicut columbae tamen, non sicut corvo. Columba a molestiis quaerit avolationem, sed non amittit dilectionem. Columba enim pro signo dilectionis ponitur, et in ea gemitus amatur. Nihil tam amicum gemitibus quam columba: die noctuque gemit, tanquam hic posita ubi gemendum est. Quid ergo dicit iste dilector? Convicia hominum ferre non possum, stridunt, rabie feruntur, accenduntur iracundia, in ira adumbrant me; prodesse illis non possum: utinam requiescam alicubi ab eis separatus corpore, non amore; ne in me conturbetur ipsa dilectio: verbis meis et collocutione mea prodesse non possum, orando pro eis forsitan prodero, Dicunt ista homines, sed plerumque ita ligantur ut volare non possint. Forte enim non ligantur visco, sed ligantur officio. Si autem ligantur cura et officio, et deserere non possunt, dicant: Optabam dissolvi, et esse cum Christo, multo enim magis optimum; manere in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 23, 24). Columba religata affectu, non cupiditate, volare non poterat propter implendum officium, non propter parvum meritum. Tamen desiderium in corde necesse est ut sit: nec patitur hoc desiderium, nisi qui coeperit ambulare angustam illam viam (Matth. VII, 14); ut noverit quia non desunt Ecclesiae persecutiones, etiam in hoc tempore quando tranquillitas videtur Ecclesiae ab his quidem persecutionibus, quas martyres nostri passi sunt. Non autem desunt persecutiones, quia verum est illud: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Non pateris persecutionem: non vis pie vivere in Christo. Vis probare verum esse quod dictum est? Incipe pie vivere in Christo. Quid est, pie vivere in Christo? Ut pertineat ad viscera tua quod ait Apostolus: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29) Aliorum infirmitates, aliorum scandala, persecutiones illi fuerunt. Numquid ergo desunt hoc tempore? Plures abundant illis qui eas curant. Et plerumque de longinquo videtur homo, et dicitur, Bene est illi. Et ille qui dicit, aut sua gustat, et aliena non potest; aut apud se quod gustet non habet, et alteri gustanti, imo devoranti non compatitur. Incipiat ergo pie vivere in Christo, et probet quod dicitur: incipit desiderare pennas, elongare, fugere, et manere in deserto.

9. Unde enim putatis, fratres, servis Dei impleta esse deserta? Si bene illis esset inter homines, recederent ab hominibus? Et tamen quid faciunt et ipsi? Ecce elongant fugientes, manent in deserto: sed numquid singillatim? Tenet eos charitas, ut cum multis maneant: et de ipsis multis existunt qui exerceant. Quia in omni congregatione multitudinis necesse est [PL36.635] ut inveniantur mali. Deus enim qui novit exercendos nos, miscet nobis et non perseveraturos, aut certe ita simulatos, ut nec inchoaverint in quo perseverare deberent. Novit enim necessarium esse nobis ut feramus malos, et proficiat quod boni sumus; diligamus inimicos, corripiamus, castigemus, excommunicemus, cum dilectione a nobis etiam separemus. Videte enim quid dicat Apostolus: Si quis autem non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo. Sed ne subreperet tibi ex hoc iracundia, et turbaret oculum tuum, Non, inquit, ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem, ut erubescat (II Thess. III, 14). A quo indixit separationem, non praecidit dilectionem. Vivit ille oculus, vivit vita tua. Etenim amissa dilectio, mors tua. Hanc ille amittere timuit qui dixit: Metus mortis cecidit super me. Itaque ne amittam dilectionis vitam, quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Quo iturus es? quo volaturus? ubi requieturus? Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. In quo deserto? Ubicumque fueris, congregabunt se caeteri, desertum tecum petent, affectabunt vitam tuam, tu repellere non potes societatem fratrum: miscentur tibi etiam mali; adhuc tibi exercitatio debetur. Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. In quo deserto? Si forte in conscientia, quo nullus hominum intrat, ubi nemo tecum est, ubi tu et Deus es. Nam si in deserto, in aliquo loco, quid facies de congregantibus se? Non enim a genere humano separatus esse poteris, quamdiu in hominibus vivis. Attende potius consolatorem illum Dominum et regem, imperatorem et creatorem nostrum, creatum etiam inter nos: attende quia duodecim suis miscuit unum quem pateretur.

10. [vers. 9.] Dicit, Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. Forte iste, ut dixi, fugerit ad conscientiam suam, ibi aliquantum desertum invenerit ubi requiesceret. Sed illa dilectio conturbat eum: solus erat in conscientia, sed non solus in charitate; intus consolabatur conscientia, sed forinsecus tribulationes non relinquebant. Itaque in se quietus, ex aliis pendens, cum conturbaretur adhuc, quid ait? Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate. Mare est, tempestas est: nihil tibi restat nisi exclamare, Domine, pereo (Matth. XIV, 30). Porrigat manum ille qui fluctus calcat intrepidus, sublevet trepidationem tuam, firmet in se securitatem tuam, alloquatur te intus, et dicat tibi: Me attende, quid pertulerim: fratrem malum forte pateris, aut inimicum forinsecus pateris; quos non passus sum? Fremebant forinsecus Judaei, intrinsecus discipulus tradebat. Saevit ergo tempestas, sed ille salvos facit a pusillanimitate et tempestate. Forte navis tua ideo turbatur, quia ille in te dormit. Saeviebat mare, turbabatur navicula in qua discipuli navigabant, Christus autem dormiebat: tandem aliquando visum est illis quia inter illos dormiebat ventorum imperator et creator; accesserunt et excitaverunt Christum: imperavit ventis, et facta est tranquillitas [PL36.636] magna (Matth. VIII, 23-26). Merito ergo forte turbatur cor tuum, quia excidit tibi in quem credideris: intolerabiliter pateris, quia non venit tibi in mentem quid pro te pertulerit Christus. Si in mentem non tibi venit Christus, dormit: excita Christum, recole fidem. Tunc enim in te dormit Christus, si oblitus es passiones Christi: tunc in te vigilat Christus, si meministi passionum Christi. Cum autem pleno corde intuitus fueris quid ille fuerit passus, nonne aequo animo et tu tolerabis? et fortasse gaudens, quia inventus es in aliqua similitudine passionum regis tui. Cum ergo ista cogitans consolari et gaudere coeperis, ille surrexit, ille ventis imperavit: ideo facta est tranquillitas. Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate.

11. [vers. 10.] Submerge, Domine, et divide linguas eorum. Attendit tribulantes se et adumbrantes se, et optavit hoc, non de ira, fratres. Qui se male extulerunt, expedit eis ut submergantur: qui male conspiraverunt, expedit eis ut linguae eorum dividantur: ad bonum consentiant, et concordent linguae illorum. Si autem in idipsum adversum me susurrabant, ait, omnes inimici mei (Psal. XL, 8), perdant idipsum in malo; dividantur linguae eorum, non sibi consentiant. Submerge, Domine, et divide linguas eorum. Submerge, quare? Quia se extulerunt. Divide, quare? Quia in malum conspiraverunt. Turrem illam recordare superborum factam post diluvium: quid dixerunt superbi? Ne pereamus diluvio, faciamus altam turrem (Gen. XI, 4). Superbia se munitos esse arbitrabantur, exstruxerunt altam turrem; et Dominus divisit linguas ipsorum. Tunc se coeperunt non intelligere: hinc facta est origo linguarum multarum. Antea enim una lingua erat; sed una lingua concordibus proderat, una lingua hominibus proderat: at ubi illa collectio in conspirationem superbiae praecipitata est, pepercit illis Deus ut divideret linguas, ne se intelligendo perniciosam facerent unitatem. Per superbos homines divisae sunt linguae, per humiles Apostolos congregatae sunt linguae: spiritus superbiae dispersit linguas, Spiritus sanctus congregavit linguas. Quando enim Spiritus sanctus venit super discipulos, omnium linguis locuti sunt, ab omnibus intellecti sunt (Act. II, 4): linguae dispersae, in unum congregatae sunt. Ergo si adhuc saeviunt et gentiles sunt, expedit eis divisas habere linguas. Volunt unam linguam, veniant ad Ecclesiam; quia et in diversitate linguarum carnis, una est lingua in fide cordis. Submerge, Domine, et divide linguas eorum.

12. Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Merito iste desertum quaerebat, quoniam vidit iniquitatem et contradictionem in civitate. Est quaedam civitas turbulenta: ipsa erat quae turrem aedificaverat, ipsa confusa est, et appellata Babylonia, ipsa per innumerabiles gentes dispersa (Gen. XI, 9): inde congregatur Ecclesia in desertum bonae conscientiae. [PL36.637] Vidit enim contradictionem in civitate. Christus venit. Quis Christus, contradicis? Filius Dei. Et habet filium Deus, contradicis? Natus est de virgine, passus, resurrexit. Et unde hoc fieri potest, contradicis? Attende saltem gloriam crucis ipsius. Jam in fronte regum crux illa fixa est, cui inimici insultaverunt. Effectus probavit virtutem: domuit orbem, non ferro, sed ligno. Lignum crucis contumeliis dignum visum est inimicis, et ante ipsum lignum stantes caput agitabant, et dicebant: Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40). Extendebat ille manus suas ad populum non credentem et contradicentem. Si enim justus est, qui ex fide vivit (Rom. I, 17), iniquus est qui non habet fidem. Quod ergo hic ait, iniquitatem, perfidiam intelligo. Videbat ergo Dominus in civitate iniquitatem et contradictionem, et extendebat manus suas ad populum non credentem et contradicentem; et tamen et ipsos exspectans dicebat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Adhuc sane reliquiae saeviunt illius civitatis, adhuc contradicunt. De frontibus omnium modo extendit manus ad reliquias non credentes et contradicentes. Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.

13. [vers. 11] Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas et labor. Super muros ejus, super munimenta ejus, tenens quasi capita ejus, nobiles ejus. Ille nobilis si christianus esset, nemo remaneret paganus. Plerumque dicunt homines: Nemo remaneret paganus, si ille esset christianus. Plerumque dicunt homines: Et ille si fieret christianus, quis remaneret paganus? Quod ergo nondum fiunt christiani, quasi muri sunt civitatis illius non credentis et contradicentis. Quamdiu isti muri stabunt? Non semper stabunt. Circuit arca muros Jericho: veniet tempus septimo arcae circuitu, ut omnes muri civitatis non credentis et contradicentis cadant (Josue VI, 5). Donec fiat, turbatur iste in exercitatione sua; et perferens reliquias contradicentium, optat pennas avolationis, optat requiem deserti. Imo duret inter contradicentes, perferat minas, bibat opprobria, exspectet qui eum salvum faciat a pusillanimitate et tempestate: intueatur caput, exemplum vitae suae, tranquilletur in spe, etsi turbatur in re. Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas, et labor in medio ejus et injustitia. Et ideo labor ibi, quia iniquitas ibi: quia injustitia ibi, ideo et labor ibi. Sed audiant extendentem manus: Venite ad me omnes qui laboratis. Vos clamatis, vos contradicitis, vos conviciamini: ille e contra, Venite ad me omnes qui laboratis in superbia vestra, et requiescetis in humilitate mea. Discite a me, inquit, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29). Unde enim illi laborant, nisi quia non sunt mites et humiles corde? Deus humilis factus est, erubescat homo esse superbus.

14. [vers. 12.] Non defecit de plateis ejus usura et [PL36.638] dolus. Usura et dolus non absconduntur saltem quia mala sunt, sed publice saeviunt. Etenim qui in domo aliquid mali facit, vel de malo suo erubescit: In plateis ejus usura et dolus. Fenus et professionem habet, fenus et ars vocatur: corpus dicitur, corpus quasi necessarium civitati, et de professione sua vectigal impendit: usque adeo in platea est quod saltem abscondendum erat. Est et alia usura pejor, quando non dimittis quod tibi debetur; et turbatur oculus in illo versu orationis, Dimitte nobis debita nostra. Quid enim ibi facturus es, quando oraturus es et ad ipsum versum venturus? Verbum contumeliosum audisti: vis exigere damnationis supplicium. Vel tantum exige quantum dedisti, fenerator injuriarum. Pugno percussus es, interfectionem quaeris. Usura mala. Qua iturus es in orationem? Si reliqueris orationem, qua circumiturus es ad Dominum? Ecce dices: Pater noster, qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Dices: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Venies ad, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 9-12). Vel in civitate illa mala abundent usurae istae, non intrent parietes istos ubi pectus tunditur. Quid facies, quia ibi tu et ille versus in medio estis? Preces tibi composuit coelestis jurisperitus: qui noverat quid ibi ageretur, ait tibi, Aliter non impetrabis. Amen enim dico vobis, quia si dimiseritis peccata hominibus, dimittentur vobis; si autem non dimiseritis peccata hominibus, neque Pater vester dimittet vobis (Ibid., 14, 15). Quis hoc dicit? Qui scit quid ibi agatur, quod tu adstans petis. Vide quod voluit esse ipse advocatus tuus: ipse jurisperitus tuus, ipse assessor Patris, ipse judex tuus dixit, Aliter non accipies. Quid facturus es? Non accepturus, si non dicturus; non accepturus, si falsum dicturus. Ergo aut facturus et dicturus, aut quod petis non promeriturus; quia qui hoc non faciunt, in usuris illis sunt malis. Sint ibi illi qui adhuc idola aut adorant, aut quaerunt; noli tu, plebs Dei, noli, plebs Christi, noli, corpus illius capitis. Attende vinculum pacis tuae, attende promissum vitae tuae. Quid enim tibi prodest, quia exigis injurias quas pertulisti? Ultio te reficit? Ergo de malo alieno gaubebis? Passus es malum, ignosce; ne duo sitis. Et non defecit de plateis ejus usura et dolus.

15. [vers. 13-15.] Ideo ergo tu quaerebas solitudinem et pennas, ideo murmuras, haec ferre non potes, contradictionem et iniquitatem civitatis hujus. Requiesce in his qui tecum intus sunt, et noli quaerere solitudinem. Audi et de ipsis quid dicat, Quoniam si inimicus exprobrasset mihi. Et quidem superius conturbatus erat in exercitatione sua a voce inimici et a tribulatione peccatoris, forte in illa civitate positus, superba illa erigente turrem quae submersa est ut dividerentur eorum linguae (Gen. XI, 4): attende intus [PL36.639] quid gemat propter pericula a falsis fratribus. Quoniam si inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique: et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, id est, per superbiam mihi insultasset, magnificaret se super me, minaretur mihi quidquid posset: absconderem me utique ab eo. Ab illo qui foris est, ubi te absconderes? Inter illos qui intus sunt. Nunc autem vide, si non nihil aliud restat, nisi ut solitudinem quaeras. Tu vero, inquit, homo unanimis, dux meus et notus meus. Forte aliquando bonum consilium dedisti, forte aliquando praecessisti me, et salubre aliquid monuisti: in Ecclesia Dei simul fuimus. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus: qui simul mecum dulces capiebas cibos. Qui sunt dulces cibi? Non omnes qui adsunt noverunt; sed non amaricent qui noverunt, ut possint illis qui adhuc non noverunt dicere: Gustate, et videte, quoniam dulcis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Qui simul mecum dulces capiebas cibos. In domo Dei ambulavimus cum consensu. Unde ergo dissensio? Qui intus erat, foris factus est. Ambulavit mecum in domo Dei cum consensu: aliam domum erexit contra domum Dei. Quare illa relicta est, ubi ambulavimus cum consensu? quare illa deserta est, ubi dulces simul capiebamus cibos?

16. [vers. 16.] Veniat mors super eos, et descendant ad infernum viventes. Quo modo replicavit et recolere nos fecit primum illud schismatis initium, quando in illo primo populo Judaeorum quidam superbi se separaverunt, et extra sacrificare voluerunt. Nova mors super eos venit: aperuit se terra, et vivos absorbuit (Num. XVI, 1-33). Veniat, inquit, mors super eos, et descendant ad infernum viventes. Quid est, viventes? Scientes quia pereunt, et tamen pereuntes. Audi viventes perire et absorberi hiatu terrae, id est devoratione terrenarum cupiditatum absorberi. Dicis homini: Quid pateris, frater? Fratres sumus, unum Deum invocamus, in unum Christum credimus, unum Evangelium audimus, unum Psalmum cantamus, unum Amen respondemus, unum Alleluia resonamus, unum Pascha celebramus: quid tu foris es, et ego intus sum? Plerumque angustatus et considerans quam vera dicantur, Reddat, ait, Deus majoribus nostris. Ergo vivus perit. Deinde addis et mones: Saltem solum sit malum segregationis, cur adjungis et rebaptizationis? Agnosce in me quod habes; et si tu me odisti, Christo in me parce. Et hoc eis malum plerumque et maxime displicet: Vere, inquiunt, male fit; utinam posset non fieri! sed quid facimus de statutis majorum nostrorum? Descendant ad infernum viventes. Si mortuus descenderes, quid ageres ignorares: cum vero scis malum esse quod facis, et tamen facis; nonne vivus descendis ad inferos? Et quare maxime ipsos duces terrae hiatus absorbuit vivos, populum autem illis censentientem e coelo irruens ignis absumpsit (Ibid., 47)? Propterea hanc poenam commemorans psalmus iste, a populo coepit, et ad duces conclusit. Veniat mors super eos, propter illos [PL36.640] dixit, super quos venit ignis de coelo: et statim adjunxit, Descendant ad infernum viventes, propter duces quos terrae hiatus absorbuit. Nam quomodo descenderent ad infernum viventes, de quibus dixerat, Veniat mors super eos? si jam super eos mors venerat, quomodo vivi ad inferos descendebant? Ergo a minoribus coepit, ad majores conclusit. Veniat mors super eos, qui consenserunt et consecuti sunt. Quid illi duces et principes? Descendant ad infernum viventes: quia ipsi Scripturas tractant, et noverunt bene quotidie legendo quomodo Ecclesia catholica per totum orbem terrarum ita diffusa est, ut omnino contradictio omnis vacet, nec inveniri possit aliquod testimonium pro schismate eorum, noverunt bene; ideo ad inferos viventes descendunt, quia malum quod faciunt, malum esse noverunt. Illos autem divinae iracundiae ignis absumpsit. Studio enim contentionis accensi, a ducibus suis malis recedere noluerunt: venit super ignem ignis, super ardorem dissensionis ardor consumptionis. Veniat mors super illos, et descendant ad infernum viventes. Quoniam nequitia in hospitiis eorum, in medio eorum. In hospitiis, ubi peregrinantur et transeunt. Non enim hic semper futuri sunt: et tamen pro animositate temporali sic pugnant. In hospitiis ergo eorum iniquitas, in medio eorum iniquitas: nullum tam medium eorum quam cor eorum.

17. [vers. 17.] Ego ad Dominum exclamavi. Corpus Christi et unitas Christi in angore, in taedio, in molestia, in conturbatione exercitationis suae; ille unus homo, in uno corpore posita unitas, cum taederet animam ejus exclamans a finibus terrae: A finibus terrae ad te clamavi, inquit, cum angeretur cor meum (Psal. LX, 3). Ipse unus, sed unitas unus: et ipse unus, non in uno loco unus, sed a finibus terrae clamat unus. Quomodo a finibus terrae clamaret unus, nisi in multis esset unus? Ego ad Dominum exclamavi. Recte. Tu exclama ad Dominum, noli ad Donatum; ne tibi sit pro Domino dominus, qui sub Domino noluit esse conservus. Ego ad Dominum exclamavi: et Dominus exaudivit me.

18. [vers. 18.] Vespere, et mane, et meridie, enarrabo, et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Evangeliza tu, noli tacere tu quod accepisti, vespere, de praeteritis; mane, de futuris; meridie, de sempiternis. Ideo ad id quod ait, vespere, pertinet quod enarrat: ad id quod ait, mane, pertinet quod annuntiat: ad id quod ait, meridie, pertinet quod exauditur vox ejus. Finis enim in meridie est, sed unde non declinatur in occasum. In meridie enim lux excelsa est, splendor sapientiae, fervor dilectionis. Vespere, et mane, et meridie. Vespere Dominus in cruce, mane in resurrectione, meridie in ascensione: enarro vespere patientiam morientis, annuntio mane vitam resurgentis, orabo ut exaudiat meridie sedens ad dexteram Patris; exaudiet vocem meam qui interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Quanta hujus securitas, quanta consolatio, quanta refectio a pusillanimitate et tempestate, [PL36.641] contra malos, contra iniquos et foris et intus, et in his qui foris sunt, cum fuissent intus!

19. [vers. 16.] Itaque, fratres mei, quos in ipsa congregatione parietum horum videtis turbulentos, superbos, sua quaerentes, elatos, non habentes zelum Dei castum, sanum, quietum, sed multum sibi tribuentes; ad dissensionem paratos, sed occasionem non invenientes, ipsa est palea dominicae areae (Matth. III, 12). Hinc illos paucos superbiae ventus excussit: tota palea non volabit, nisi cum ille in ultimo ventilabit. Sed nos quid, nisi cum isto cantemus, cum isto oremus, cum isto plangamus et dicamus securi: Redimet in pace animam meam? Contra illos qui non amant pacem, In pace redimet animam meam: quia cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 7). Redimet in pace animam meam, ab his qui appropinquant mihi. Nam ab illis qui longe sunt a me, facilis causa est: non me tam cito fallit qui dicit, Veni, idolum adora: multum a me longe est. Christianus es? Christianus, inquit. Ex propinquo adversatur, prope est. Redimet in pace animam meam, ab his qui appropinquant mihi: quoniam in multis erant mecum. Quare dixi, appropinquant mihi? Quia in multis erant mecum. In hoc versu duae sententiae occurrunt. In multis erant mecum: Baptismum habebamus utrique, in eo erant mecum; Evangelium utrique legebamus, erant in eo mecum; festa martyrum celebrabamus, erant ibi mecum; Paschae solemnitatem frequentabamus, erant ibi mecum. Sed non omnino mecum: in schismate non mecum, in haeresi non mecum. In multis mecum, in paucis non mecum. Sed in his paucis in quibus non mecum, non eis prosunt multa in quibus mecum. Etenim, fratres, videte quam multa enarravit apostolus Paulus: unum dixit; si defuerit, frustra sunt illa. Si linguis hominum loquar et Angelorum, ait, si habeam omnem prophetiam et omnem fidem, et omnem scientiam, si montes transferam, si distribuam omnia mea pauperibus, si tradam corpus meum ita ut ardeat. Quam multa enumeravit! His omnibus multis desit una charitas: illa numero plura sunt, haec pondere major est (I Cor. XIII). Ergo in omnibus Sacramentis mecum, in una charitate non mecum: In multis erant mecum. Rursus alio modo, Quoniam in multis erant mecum, qui se separaverunt a me, mecum erant, non in paucis, sed in multis. Etenim per totum orbem terrarum pauca sunt grana, multae sunt paleae. Quid ergo ait? In palea mecum erant, in tritico non mecum erant: et propinquat palea tritico, de uno semine exit, in uno agro radicatur, una pluvia nutritur, eumdem messorem patitur, eamdem triturationem sustinet, eamdem ventilationem exspectat, non in unum horreum intrat. Quoniam in multis erant mecum.

20. [vers. 20-22.] Exaudiet me Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Illi enim praesumunt de nescio quo duce suo qui coepit heri: humiliabit illos qui est ante saecula. Quia etsi ex tempore Christus est de [PL36.642] Maria virgine, ante saecula tamen in principio Verbum, et Verbum apud Deum, et Deus Verbum (Joan. I, 1). Humiliabit illos qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio: de illis dico, quibus non est commutatio. Noverat aliquos perseveraturos, et in perseveratione suae nequitiae morituros. Videmus enim eos, et non est illis commutatio: qui sic moriuntur in ipsa perversitate, in ipso schismate, non est illis commutatio. Humiliabit illos Deus, humiliabit illos in damnatione, quia erecti sunt in dissensione. Non est illis commutatio, quia non mutantur in melius, sed in pejus; nec cum hic sunt, nec in resurrectione. Omnes enim resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51). Quare? Quia non est illis commutatio, et non timuerunt Deum. Fratres mei, unum remedium est: timeant Deum, deserant Donatum. Dicis illi: Peris in haeresi, in schismate; necesse est ut Deus retribuat istis malis: venies in damnationem, noli tibi blandiri verbis tuis, non sequaris caecum ducem; caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Quid ad me, ait? quomodo vixi heri, sic et hodie; parentes mei quod fuerunt, hoc et ego. Non times Deum. Da timorem Dei: cogitet quia ista omnia vera sunt quae leguntur, quia est fides Christi quae falli non potest; quomodo in haeresi remanebit ad tantam evidentiam sanctae Catholicae, quam diffudit Deus per totum orbem terrarum; quam antequam diffunderet promisit, praenuntiavit, sic exhibuit ut promisit? Ergo caveant et observent qui non timent Deum. Extendit manum suam in retribuendo.

21. Polluerunt testamentum ejus. Lege testamentum quod polluerunt: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XII, 3, et XXVI, 4). Polluerunt testamentum ejus. Tu contra ista verba testatoris quid dicis? Africa sola istam gratiam meruit sancti Donati, in ipso remansit Ecclesia Christi. Dic saltem, Ecclesia Donati. Quare adjungis, Christi, de quo dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Post Donatum vis ire? Pone Christum, et sic recede. Videte ergo quid sequitur: Polluerunt testamentum ejus. Quod testamentum? Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Apostolus dicit: Fratres, tamen hominis testamentum confirmatum nemo irritum facit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus: non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Gal. III, 15, 16). In hoc ergo Christo quod promissum est testamentum? In semine tuo benedicentur omnes gentes. Tu qui dimisisti unitatem omnium gentium, et in parte remansisti, polluisti testamentum ejus. Quod tibi ergo contigit, ut exterminareris, ut ab haereditate separareris, de ira Dei est. Attende enim quid sequatur: Polluerunt testamentum ejus; divisi sunt prae ira vultus ejus. Quid exspectatis, qua majore nota ostendantur haeretici? Divisi sunt prae ira vultus ejus.

22. Et appropinquavit cor illius. Cujus intelligimus, [PL36.643] nisi cujus ira divisi sunt? Quomodo appropinquavit cor illius? Ut intelligamus voluntatem illius. Etenim ex haereticis asserta est Catholica, et ex his qui male sentiunt probati sunt qui bene sentiunt. Multa enim latebant in Scripturis; et cum praecisi essent haeretici, quaestionibus agitaverunt Ecclesiam Dei: aperta sunt quae latebant, et intellecta est voluntas Dei. Inde dicitur in alio psalmo, Congregatio taurorum inter vaccas populorum, ut excludantur hi qui probati sunt argento (Psal. LXVII, 31). Excludantur enim dixit, emineant, appareant. Unde dicuntur et in arte argentaria exclusores, id est, ex quadam confusione massae, formae expressores. Ergo multi qui optime possent Scripturas dignoscere et pertractare, latebant in populo Dei; nec asserebant solutionem quaestionum difficilium cum calumniator nullus instaret. Numquid enim perfecte de Trinitate tractatum est, antequam oblatrarent Ariani? numquid perfecte de poenitentia tractatum est, antequam obsisterent Novatiani? Sic non perfecte de Baptismate tractatum est, antequam contradicerent foris positi rebaptizatores; nec de ipsa unitate Christi enucleate dicta erant quae dicta sunt, nisi posteaquam separatio illa urgere coepit fratres infirmos, ut jam illi qui noverant haec tractare atque dissolvere, ne perirent infirmi sollicitati quaestionibus impiorum, sermonibus et disputationibus suis obscura Legis in publicum deducerent. Ergo illi divisi sunt prae ira vultus ejus, et nobis ad intelligendum appropinquavit cor ejus. Itaque intelligite illud quod in psalmo alio commemoravit: Congregatio taurorum, id est superborum cornupetarum, inter vaccas populorum. Quas dixit vaccas? Animas seductibiles. Utquid hoc? Ut excludantur hi, id est appareant qui latebant, qui probati sunt argento. Quid est, argento? Eloquio Dei. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probabile terrae, purgatum septies tantum (Psal. XI, 7). Hunc sensum obscurum, videte quemadmodum in lucem excludat Apostolus: Oportet, inquit, et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19). Quid est, probati? Probati argento, probati eloquio. Quid est, manifesti fiant? Excludantur. Quare hoc? Propter haereticos. Quid est, propter haereticos? Propter congregationem taurorum inter vaccas populorum. Sic ergo et hi divisi sunt prae ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius.

23. Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula. Quaedam enim in Scripturis dura videbantur, cum obscura essent; exposita mollita sunt. Nam et prima haeresis in discipulis Christi velut a duritia sermonis ipsius facta est. Cum enim diceret, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit vitam in se: illi non intelligentes dixerunt ad invicem, Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Dicentes quia durus est sermo hic; separaverunt se ab illo: remansit cum aliis duodecim. Cum ei suggessissent illos in sermone ejus fuisse scandalizatos, Numquid et vos, inquit, vultis ire? Et Petrus: Verbum vitae aeternae habes, ad quem [PL36.644] ibimus (Joan. VI, 54-69) Intendite, obsecramus vos, et parvuli discite pietatem: Numquid jam Petrus intelligebat secretum illius sermonis Domini? Nondum intelligebat; sed bona esse verba quae non intelligebat, pie credebat. Ergo si durus est sermo, et nondum intellectus est, durus sit impio, tibi autem pietate molliatur: quia quandoque solvetur, et fiet tibi oleum, et usque ad ossa penetrabit.

24. [vers. 23.] Proinde, tanquam ipse Petrus post illos duritia, sicut putabant, sermonis Domini scandalizatos etiam hic diceret, Verbum vitae aeternae habes, ad quem ibimus? ita subjecit, Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Parvulus es, nondum intelligis secreta verborum: forte tibi panis latet, et adhuc lacte nutriendus es (I Cor. III, 2); noli irasci uberibus, ipsa te idoneum reddent ad mensam, cui modo minus idoneus es. Ecce per divisionem haereticorum multa dura mollita sunt: sermones illius duri molliti sunt super oleum, et ipsi sunt jacula. Armaverunt evangelizantes: et ipsi sermones diriguntur in pectora quorumque audientium ab instantibus opportune et importune; illis sermonibus, illis verbis tanquam sagittis, corda hominum ad amorem pacis feriuntur. Duri erant, et molles facti sunt. Molliti non virtutem amiserunt, sed in jacula conversi sunt. Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi, molliti sermones, ipsi sunt jacula. Sed tu nondum forte idoneus es qui armeris his jaculis, et nondum tibi eluxit quod in sermone forte obscurum est et durum; Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. In Dominum jacta te. Ecce vis te jactare in Dominum, nemo se supponat pro Domino. Jacta in Dominum curam tuam. Vide quemadmodum magnus ille miles Christi in se curam parvulorum jactari noluit: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 13) Quid eis aliud dicebat, nisi, Jactate in Dominum curam vestram, et ipse vos enutriet? Modo autem vult parvulus jactare curam suam in Dominum, et occurrit nescio quis, et dicit: Ego excipio. Tanquam navi fluctuanti occurrit, et dicit: Ego excipio. Responde et tu: Portum quaero, non saxum. Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Et vide quia portus te excipit: Non dabit in aeternum fluctuationem justo. Videris fluctuare in mari isto, sed excipit te portus. Tu tantum antequam intres in portum, ab anchora noli abrumpi. Fluctuat navis in anchoris, sed non longe a terra projicitur; nec in aeternum fluctuabit, etsi ad tempus fluctuat. Etenim ad fluctuationem pertinent verba superiora: Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate. Fluctuans loquitur, sed non in aeternum fluctuabit; nam anchora ligatur, anchora spes ejus est. Non dabit in aeternum fluctuationem justo.

25. [vers. 24.] Illis antem quid? Tu vero, Deus deduces eos in puteum corruptionis. Puteus corruptionis, tenebrae sunt submersionis. Deduces eos, inquit, in puteum corruptionis: quia caecus caecum ducens, [PL36.645] ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Deducit illos Deus in puteum corruptionis, non quod ipse sit auctor culpae ipsorum, sed quod ipse sit judex iniquitatum eorum. Tradidit enim eos Deus in concupiscentias cordis eorum (Rom. I, 24): amaverunt enim tenebras, et non lucem; dilexerunt caecitatem, et non visionem. Nam ecce Dominus Jesus eluxit universo mundo; cantent in unitate cum toto mundo: Non enim est qui se abscondat a calore illius (Psal. XVIII, 7). Illi autem traducentes se a toto ad partem, a corpore ad vulnus, a vita ad praecisionem, quid passuri sunt, nisi in puteum corruptionis ituri?

26. Viri sanguinum et dolositatis. Viros sanguinum propter interfectiones dicit; atque utinam corporales, et non spirituales! Sanguis enim de carne exiens, videtur et horretur: quis videt sanguinem cordis in rebaptizato? Illae mortes alios oculos quaerunt. Quanquam et de istis mortibus visibilibus non quiescant armati ubique Circumcelliones. Et si istas visibiles mortes attendamus, viri sanguinum sunt. Attende armatum, si vir pacis est, et non sanguinis. Si fustem saltem solum ferret; sed fert fundibulum, fert securim, fert lapides, fert lanceas: et ista portantes ubique qua possunt evagantur, sanguinem innocentium sitiunt. Ergo et de istis visibilibus mortibus sunt viri sanguinum. Sed et de illis dicamus: Utinam solas facerent, et animas non perimerent. Isti qui sunt viri sanguinum et dolositatis, ne putent quia nos male sic intelligimus viros sanguinum, qui animas occidunt; ipsi Maximianistas suos sic intellexerunt. Nam cum eos damnarent, in ipsa sententia concilii sui ista verba posuerunt: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem annuntiatorum. Contribulatio et calamitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt (Psal. XIII, 3). Hoc de Maximianistis dixerunt. Quaero autem ego ab eis quando Maximianistae fuderint corporis sanguinem, non quia et ipsi non funderent, si esset talis multitudo quae funderet, sed propter, timiditatem paucitatis suae magis ab eis aliquid passi sunt, quam ipsi tale aliquid aliquando fecerunt. ergo interrogo donatistam, et dico: In concilio tuo posuisti de Maximianistis, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Unum mihi date quem digito laeserint Maximianistae? Quid mihi aliud responsurus est, nisi quod ego dico? Qui se separaverunt ab unitate, et animas seducendo interimunt, spiritualiter, non carnaliter sanguinem fundunt. Optime exposuisti, sed in expositione tua agnosce facta tua. Viri sanguinum et dolositatis. In fraude dolositas, in simulatione, in seductione. Quid ergo illi ipsi qui divisi sunt prae ira vultus ejus? Ipsi sunt viri sanguinum et dolositatis.

[PL36.646] 27. Sed quid de illis ait? Non dimidiabunt dies suos. Quid est, Non dimidiabunt dies suos? Non proficient quantum putant: intra tempus quod sperant, peribunt. Ipse est enim perdix ille, de quo dictum est: In dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit insipiens (Jerem. XVII, 11). Proficiunt, sed ad tempus. Quid enim ait Apostolus? Maligni autem homines et seductores proficient in pejus, ipsi errantes, et alios in errorem mittentes. Caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Merito cadunt in puteum corruptionis. Quid ergo ait? Proficient in pejus; non tamen diu. Nam paulo ante dixit, Sed ultra non proficient: hoc est, non dimidiabunt dies suos. Sequatur Apostolus, et dicat quare: Dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 9, 13). Viri sanguinum et dolositatis non dimidiabunt dies suos. Ego autem in te sperabo, Domine. Merito autem illi non dimidiabunt dies suos, quia in homine speraverunt. Ego autem a diebus temporalibus perveni ad diem aeternam. Quare? Quia in te speravi, Domine.

IN PSALMUM LV ENARRATIO. SERMO

1. [vers. 1.] Sicut aliquam domum intraturi, cujus sit et ad quem pertineat in titulo inspicimus, ne forte importune irruamus quo non oportet, neque rursus timiditate revocemur ab eo quo oportet intrare: tanquam ergo si legeremus, Haec praedia illius aut illius; ita in superliminari psalmi hujus habemus inscriptum, In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est, ipsi David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. Agnoscamus ergo populum qui longe factus est a sanctis in tituli inscriptionem. Pertinet hoc enim ad ipsum David, quem jam nostis intelligere spiritualiter: neque enim commendatur nobis nisi ille de quo dictum est, Finis Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Ergo, In finem, cum audis, in Christum intende, ne in via remanendo non pervenias ad finem. Quidquid enim est, ubi infra steteris, antequam ad Christum pervenias, nihil tibi aliud divinus sermo dicit, nisi, Accede, nondum est locus ubi securitas sit. Est quidam locus ubi statio fidissima collocatur; est quaedam petra ubi domus secura consurgit, ut non metuat imbrem tempestatis. Flumina enim impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram (Matth. VII, 25): Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Sub nomine David Christus figuratur; quia de illo dictum est: qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3).

2. Quis est ergo populus qui longe a sanctis factus [PL36.647] est in tituli inscriptionem? Ipse titulus ostendat nobis populum istum. Scriptus est enim quidam titulus in dominica passione, quando Dominus crucifixus est: erat ibi titulus inscriptus, hebraice, graece, et latine, Rex Judaeorum; tribus linguis tanquam tribus testibus titulus approbatus, quia in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Deut. XIX, 15). Istum titulum cum legissent Judaei, indignati sunt, et dixerunt ad Pilatum: Noli scribere, Rex Judaeorum; sed quia ipse dixit se regem esse Judaeorum. Ipsum dixisse scribe, dixerunt; non hoc esse quod dixit. Sed quia verum est in alio psalmo, In tituli inscriptionem ne corrumpas (Psal. LVI, 1), respondit Pilatus, Quod scripsi, scripsi: tanquam dicens, Non corrumpo veritatem, etsi vos diligitis falsitatem. Quia ergo in maledicto isto indignati sunt Judaei, dicentes, Nos non habemus regem nisi solum Caesarem (Joan. XIX, 15-22), de tituli offensione longe facti sunt a sanctis. Propinquent sanctis, et agglutinentur sancto qui regem Christum agnoscunt et habere concupiscunt: longe fiant a sanctis qui contradicentes titulo respuerunt regem Deum, et elegerunt regem hominem. Omnis ergo populus humano regno delectatus, respuens in se regnare Dominum, quo regnante ita quisque subjectus est, ut regnet et ipse cupiditatibus suis, omnis ergo populus talis longe est a sanctis. Nolite itaque, fratres, in solis Judaeis hoc advertere. Data sunt quidem in illis quasi primitiva exempla, ut in illo populo eluceret quod omnis homo caveret. Aperte illi regem Christum recusaverunt, et regem Caesarem elegerunt. Est quidem et Caesar rex homo hominibus ad humana, sed alius rex est ad divina; alius rex ad vitam temporalem, alius ad aeternam; alius rex terrenus, alius rex coelestis: rex terrenus sub rege coelesti, rex coelestis super omnia. Non ergo illi quia dixerunt se habere Caesarem regem, peccaverunt; sed quia regem Christum habere noluerunt. Et modo multi Christum regem in coelo sedentem et ubique regnantem habere nolunt: et ipsi sunt qui tribulant nos. Contra tales iste psalmus confirmat nos. Necesse est enim ut tales patiamur usque in finem: quos non pateremur, nisi nobis expediret. Omnis enim tentatio probatio est, et omnis probationis effectus habet fructum suum. Quia homo plerumque etiam sibi ipsi ignotus est: quid ferat, quidve non ferat, ignorat; et aliquando praesumit se ferre quod non potest, et aliquando desperat se posse ferre quod potest: accedit tentatio quasi interrogatio, et invenitur homo a seipso; quia latebat et seipsum, sed artificem non latebat. Proinde Petrus praesumpsit nescio quid quod in illo nondum erat, usque ad mortem se cum Domino Jesu Christo esse perseveraturum: vires suas Petrus ignorabat, sed Dominus noverat. Respondit minus idoneum qui fabricaverat, qui etiam fabricato a se vires idoneas daturus erat, quid nondum dederat, sciebat; ille qui nondum acceperat, nesciebat: accessit tentatio; [PL36.648] negavit, flevit, accepit (Luc. XXII, 33-62). Cum ergo nesciamus quid petamus tanquam non habentes, et unde gratias agamus tanquam accipientes, opus est semper tentationibus et tribulationibus erudiri in isto saeculo; sed tribulari non possumus, nisi ab eis qui longe fiunt a sanctis. Longinquitatem istam, fratres, intelligite cordis esse, non corporis. Fit enim plerumque ut qui corpore longe peregrinatur a te, conjunctus sit tibi, quia hoc amat quod tu: et fit plerumque ut stans juxta te, conjunctus sit tibi, quia hoc amat quod tu: et fit plerumque ut stans juxta te, ex eo quia diligit mundum, cum tu diligas Deum, longe sit a te.

3. Quid ergo sibi vult, quod ad ipsum titulum adhuc pertinet, quia tenuerunt eum Allophyli in Geth? Geth civitas quaedam erat Allophylorum, id est alienigenarum, utique populi longe a sanctis. Ex eo enim quod alienigenae, non utique appropinquant sanctis, sed longe sunt a sanctis. Omnes qui recusant Christum regem alienigenae fiunt. Quare alienigenae fiunt? Quia et illa vitis quamvis ab illo plantata, amara facta quid audivit? Quare conversa es in amaritudinem, vitis aliena (Jerem. II, 21) Non dictum est, Vitis mea: quia si mea, dulcis; si amara, non mea; si non mea, utique aliena. Tenuerunt ergo eum Allophyli in Geth. Invenimus quidem, fratres, David ipsum filium Jesse, regem Israel, peregrinatum esse apud Allophylos, cum quaereretur a Saüle (I Reg. XXI, 10); et fuit in ista civitate et apud regem civitatis hujus: sed ibi retentum esse non legimus. Ergo David nostrum Dominum Jesum Christum natum ex semine illius David, non solum tenuerunt, sed et tenent adhuc Allophyli in Geth. Geth diximus quod civitas sit. Interrogata autem interpretatio hujus nominis, indicat Torcular. Christus secundum quod caput Salvator corporis, ille natus ex virgine crucifixus, qui jam nobis exemplum resurrectionis nostrae in resurrectione suae carnis ostendit, qui sedet ad dexteram Patris, et pro nobis interpellat, est et hic, sed in corpore suo quod est Ecclesia. Corpus conjunctum est capiti suo, caput pro corpore clamat: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Et corpus in capite suo est secundum Apostolum dicentem: Et simul resuscitavit, et simul sedere fecit in coelestibus (Ephes. II, 6). Et nos ibi sedemus, et ipse hic laborat: nos ibi sedemus secundum spem, et ille hic nobiscum est secundum charitatem. Haec compago tanquam unius hominis facit duos in carne una, sponsum et sponsam. Unde et ipse Dominus dicit: Igitur jam non duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Quomodo ergo hic tenetur in Geth? Tenetur in torculari corpus ejus, id est Ecclesia ejus (Ephes. I, 22, 23). Quid est, in torculari? In pressuris. Sed in torculari fructuosa pressura est. Uva in vite pressuram non sentit, integra videtur, sed nihil inde manat: mittitur in torcular, calcatur, premitur; injuria videtur fieri uvae, sed ista injuria sterilis non est; imo si nulla injuria accederet, sterilis remaneret.

[PL36.649] 4. [vers. 2.] Quicumque ergo sancti pressuram patiuntur ab eis qui longe facti sunt a sanctis, attendant psalmum istum, agnoscant hic se, dicant quod hic dicitur, qui patiuntur quod hic dicitur. Certe qui non patitur, non dicat: Non astringo ad vocem, quem videoextrapassionem.Sedvideatne,cumvultesse longe a passione, longe fiat a sanctis. Cogitet ergo unusquisque de inimico suo; si christianus est, mundus ipsi inimicus est. Privatas ergo inimicitias nemo cogitet, auditurus verba psalmi hujus: sciamus quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et spiritualia nequitiae (Ephes. VI, 12), id est adversus diabolum et angelos ejus; quia et quando patimur homines importunos, ille instigat, ille inflammat, ille tanquam vasa sua movet. Attendamus ergo duos hostes; quem videmus, et quem non videmus: hominem videmus, diabolum non videmus; hominem diligamus, diabolum caveamus; pro homine oremus, contra diabolum oremus, et dicamus Deo: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo. Noli timere, quia conculcavit te homo; vinum habeto, uva factus es ut calceris. Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulavit me omnis qui longe factus est a sanctis. Sed et ipse diabolus quare hic non intelligatur? An forte quia non dictus est homo? Ergo errat Evangelium, quia dixit: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 28) Sed sub quadam figura potest et ille dici homo, non tamen esse homo. Sive ergo ipsum intueretur qui dicebat haec, sive populum et unumquemque longe factum a sanctis, per quales diabolus tribulat populum Dei inhaerentem sanctis, inhaerentem sancto, inhaerentem regi, ad cujus regis titulum indignati illi tanquam repercussi, longe sunt facti; dicat, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: nec deficiat in ista conculcatione, sciens quem invocet, et quo exemplo fortis effectus sit. Primus botrus in torculari pressus est Christus. Cum ille botrus passione expressus est, manavit illud unde calix inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5)! Dicat ergo et corpus ejus, intuens caput suum: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulavit me. Tota die, toto tempore. Nemo sibi dicat: Fuerunt tribulationes apud patres nostros, apud nos non sunt. Si putas te non habere tribulationes, nondum coepisti esse christianus. Et ubi est vox Apostoli: Sed et omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutiones patientur (II Tim. III, 12) Si ergo non pateris ullam pro Christo persecutionem, vide ne nondum coeperis in Christo pie vivere. Cum autem coeperis in Christo pie vivere, ingressus es torcular; praepara te ad pressuras; sed noli esse aridus, ne de pressura nihil exeat.

5. [vers. 3, 4.] Conculcaverunt me inimici mei tota die. Illi longe facti a sanctis, ipsi inimici mei. Tota die: jam dictum est. Ab altitudine diei. Quid sibi hoc [PL36.650] vult, Ab altitudine diei? Forte altum est ad intellectum. Nec mirum, quia altitudo diei est. Forte enim illi propterea longe facti sunt a sanctis, quia non potuerunt penetrare altitudinem diei, cujus Apostoli duodecim horae fulgentes. Ergo qui tanquam hominem crucifixerunt, in die erraverunt. Quare autem tenebras passi sunt, ut longe fierent a sanctis? Quia in alto lucebat dies, in alto latentem non cognoverunt: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Hac ergo altitudine diei repercussi, et longe facti a sanctis, facti sunt inimici qui tribulent et conculcent tanquam uvam in torculari. Est et alius intellectus: Ab altitudine diei conculcaverunt me inimici mei tota die, hoc est, toto tempore: Ab altitudine diei, hoc est, a superbia temporali. Quando enim conculcant, alti sunt: humiles sunt qui conculcantur, alti sunt qui conculcant. Sed noli timere altitudinem conculcantium; diei altitudo est, temporalis est, non aeterna.

6. Quoniam multi qui debellant me, timebunt. Quando timebunt? Cum transierit dies qua alti sunt. Et enim ad tempus alti sunt, finito tempore altitudinis suae timebunt. Ego vero in te sperabo, Domine. Non ait, Ego vero non timebo; sed, Multi qui debellant me, timebunt. Cum venerit ille dies judicii, tunc lamentabuntur se omnes tribus terrae (Matth. XXV, 31). Cum apparuerit signum Filii hominis in coelo, tunc securi erunt omnes sancti. Illud enim veniet quod sperabant, quod desiderabant, quod ut veniret orabant: illis autem poenitendi locus nullus remanebit, quia eo tempore quo fructuosa posset esse poenitentia, cor obduraverunt adversus monentem Dominum. Numquid et murum erigent adversus judicantem Deum? Pietatem sane hujus agnosce, et, si in eo corpore es, imitare. Cum dixisset, Multi qui debellant me, timebunt; non addidit, Ego vero non timebo; ne suis viribus assignando quod non timet, esset et ipse in altis temporalibus, et per superbiam temporalem non mereretur venire ad requiem sempiternam: potius te fecit intelligere unde non timebit; Ego vero, inquit, in te sperabo, Domine: non dixit praesumptionem suam, sed causam praesumptionis suae. Si enim non timebo, possum et duritia cordis non timere; multi enim nimia superbia nihil timent. Attendat Charitas Vestra: aliud est sanitas corporis, aliud stupor corporis, aliud immortalitas corporis. Sanitas quidem perfecta, immortalitas est; sed dicitur etiam secundum quemdam modum sanitas, quam habemus in hac vita. Quando non infirmatur, unusquisque sanus vocatur; et cum inspexerit medicus, sanum renuntiat; et cum aegrotare quisque coeperit, ipsa sanitas perturbatur; et quando curatur, ad ipsam sanitatem reditur. Tres ergo affectiones quasdam corporis advertite et inspicite: sanitatem, stuporem, immortalitatem. Sanitas aegritudinem non habet; sed tamen quando tangitur et molestatur, dolet. Stupor autem non dolet; amisit [PL36.651] sensum doloris, tanto insensibilior, quanto pejor. Rursus immortalitas non dolet; absumpta est enim omnis corruptio, et corruptibile hoc induit incorruptionem, et mortale hoc induit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54). Nullus ergo dolor in corpore immortali, nullus dolor in corpore stupido. Non se putet stupidus jam immortalem: vicinior est immortalitati sanitas dolentis, quam stupor non sentientis. Invenis ergo hominem superbum typho arrogantissimo, qui sibi persuaserit nihil timere: fortiorem putas illo, qui ait, Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) fortiorem ipso capite nostro Domino Deo nostro, qui dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) Non est iste fortior: non te delectet stupor ejus; non immortalitate indutus, sed sensu exutus est. Tu vero habeto animam non sine affectu, reprehensi enim sunt qui sunt sine affectu, et dic de sensu sanitatis: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29) Si ad istum non pertineret scandalum, cujusque infirmi perditio, quasi rigidus et sine dolore videretur melior esse? Absit: stupor esset, non tranquillitas. Plane, fratres, cum venerimus ad eum locum, ad eam sedem, ad eam beatitudinem, ad coelestem patriam, ubi anima nostra impleatur securitate, impleatur quiete et sempiterna felicitate, nullus ibi dolor erit: quia unde dolentur non erit. Multi, inquit, qui debellant me, timebunt. Et ipsi stupidi qui modo nihil timent. timebunt aliquando: Veniet enim tantus terror qui totam duritiam frangat et conterat. Multi qui debellant me, timebunt. Ego vero in te sperabo. Domine.

7. [vers. 5.] In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. Quare? Quia in Deo sperabo. Quare? Quia in Deo laudabo sermones meos. Si in te laudas sermones tuos, non dico ut non timeas; impossibile est ut non timeas. Sermones enim tuos aut mendaces habebis, ideoque tuos quia mendaces: aut si erunt veraces sermones, et non eos putabis te habere a Deo, sed a te loqui; veraces erunt, sed tu mendax eris: si autem cognoveris nihil te verum in sapientia Dei, in fide veritatis, posse dicere, nisi quod ab illo acce isti, de quo dicitur, Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7) in Deo laudas sermones tuos, ut in Deo lauderis sermonibus Dei. Etenim si quod in te Dei est, honoratur a te; et tu factus a Deo, honoraberis in Deo: si autem quod in te Dei est, honoraveris tanquam tuum, non Dei; quomodo populus ille longe factus est a sanctis, sic tu longe a sancto. Ergo, In Deo laudabo sermones meos: si in Deo, quare meos? Et in Deo, et meos. In Deo, quia ab ipso: meos, quia accepi. Ipse voluit meos esse qui dedit, amando eum cujus sunt: quia ex illo mihi sunt, mei facti sunt. Unde enim, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI, 11)? Quomodo, nostrum? Quomodo, da? Ab illo petendo non eris vacuus, tuum confitendo non eris [PL36.652] ingratus. Si enim non dicas tuum, non accepisti: rursus si dicas tuum ita, quasi a te sit quod dicis tuum, amittis quod acceperas, quia ingratus es illi a quo acceperas In Deo ergo laudabo sermones, quia ibi ipse est fons sermonum verorum: meos, quia sitiens accessi et bibi. In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. Nonne tu eras qui paulo ante dicebas: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulavit me? Quomodo ergo hic, non timebo quid faciat mihi caro? Quid tibi faciet? Tu ipse paulo ante dixisti, Conculcavit me, tribulavit me: Nihil faciet cum ista faciet? Respexit ad vinum quod manat de calcatura, et respondit: Plane conculcavit, plane tribulavit; sed quid mihi faciet? Uva eram, vinum ero: In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro.

8. [vers. 6.] Tota die verba mea abominabantur. Sic sunt, nostis. Dicite veritatem, praedicate veritatem, annuntiate Christum Paganis, annuntiate Ecclesiam haereticis, annuntiate omnibus salutem: contradicunt, abominantur verba mea. Sed cum verba mea abominantur, quem putamus abominantur, nisi eum in quo laudabo sermones meos? Tota die verba mea abominabantur. Sufficiat saltem, abominentur verba, nihil ultra progrediantur, reprehendant, respuant. Absit. Utquid dicam hoc? Quando verba respuunt, quando verba abominantur, quae verba de fonte veritatis emanant, quid faciant illi per quem verba ipsa dicuntur? Quid, nisi quod sequitur, Adversum me omnia consilia eorum in malum? Si panem ipsum abominantur, vasculo in quo ministratur quomodo pareunt? Adversum me omnia consilia eorum in malum. Si sic et in ipsum Dominum, non dedignetur ergo corpus quod praecessit in capite, ut corpus haereat capiti. Contemptus est Dominus tuus, et tu te honorari vis ab eis qui longe facti sunt a sanctis? Noli tibi arrogare velle quod in illo non praecessit. Non est discipulus major magistro suo, non est servus major domino suo (Matth. X, 24, 25). Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Adversum me omnia consilia eorum in malum.

9. [vers. 7.] Incolent, et abscondent. Incolere peregrinari est. Incolae dicuntur qui habitant in patria non sua. Omnis homo in hac vita peregrinus est: in qua vita videtis quia carne circumtegimur, per quam carnem cor videri non potest. Ideo Apostolus dicit: Nolite ante tempus quidquam judicare, quoadusque veniat Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Antequam hoc fiat, in hac peregrinatione carnalis vitae quisque cor suum portat, et omne cor omni cordi clausum est. Proinde isti quorum consilia adversus hunc in malum, incolent, et abscondent; quia in ista peregrinatione sunt et carnem portant, dolum tegunt in corde, quidquid mali cogitant abscondunt. Quare? Quia adhuc peregrina est vita ista. Abscondant; apparebit quod abscondunt, et ipsi non abscondentur. Est et in hoc abscondito alius intellectus, qui fortasse magis placebit. Etenim ex iis [PL36.653] qui longe facti sunt a sanctis, subintrant quidam ficti, et pejores tribulationes faciunt corpori Christi, quia non tanquam penitus alieni devitantur. Ab ipsis pericula graviora commemorans Apostolus, cum enumeraret multas passiones suas, et diceret, Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari: Periculis, inquit, in falsis fratribus (II Cor. XI, 26). Hi nimis periculosi sunt, de quibus dicitur in alio psalmo: Et ingrediebantur ut viderent (Psal. XL, 7). Ingrediebantur ut viderent, et nemo dicit: Non intres ut videas. Intrat etenim tanquam tuus, non cavetur ut alienus. Isti ergo incolent, et abscondent. Quia sic intrant in domum magnam, non ibi perseveraturi; ideo incolent. Tales enim peccatores servos volens intelligi Dominus, secundum illum intellectum evangelicum, quo omnis qui facit peccatum servus est peccati, ait: Servus non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum (Joan. VIII, 34, 35). Qui intrat ut filius, non incolet, quia perseverabit usque in finem (Matth. X, 22, et XXIV, 13): qui intrat ut servus, subdolus, peccator, ad oculum attendens; quaerens quid rapiat, quaerens quid accuset aut quid vituperet, incolere intrat, non inhabitare et perseverare. Nec istos tamen timeamus, fratres: In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro. Etsi incolunt, etsi intrant, etsi fingunt, etsi abscondunt, caro sunt: tu in Domino spera, nihil tibi faciet caro. Sed infert tribulationem, infert conculcationem. Accedit vinum, quia uva premitur. Tribulatio tua infructuosa non erit: alter videt te, imitaturte; quia et tu ut disceres talem ferre, caput tuum contemplatus es, botrum illum primum, ad quem intravit homo ut videret, incoluit, et abscondit traditor Judas. Omnes ergo ficto animo intrantes, incolentes et abscondentes noli timere. Pater ipsorum Judas cum Domino tuo fuit, et ille quidem noverat eum: quanquam Judas traditor incolebat et abscondebat, tamen cor ipsius Domino rerum patebat; sciens ille elegit unum, unde tibi solatium faceret nescituro quos devites. Poterat enim ille non eligere Judam, quia noverat Judam; ait quippe discipulis: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 71) Ergo et diabolus electus est? Aut si electus non est, quomodo duodecim elegit, et non potius undecim? Electus et ille est, sed ad aliud. Electi undecim ad opus probationis, electus unus ad opus tentationis. Unde possit tibi exemplum dare nescituro quos devites malos, quos caveas falsos et fictos, incolentes et abscondentes, nisi ut dicat tibi: Ecce ego mecum habui unum ipsorum? praecessit exemplum, toleravi, perferre volui quod sciebam, ut tibi nescienti praeberem solatium. Quod mihi fecit, noc faciet et tibi: ut multum possit, ut multum saeviat, accusaturus est, falsa crimina dicturus est. Ut praevaleant falsitates, numquid in te praevalebunt, et in me non praevaluerunt? In me certe praevaluerunt, sed coelum mihi non abstulerunt. Caro ipsius jam sepulta, falsos testes pertulit: parum fuit [PL36.654] eos perpeti in judicio, perpessus est in sepulcro. Acceperunt pecuniam ut mentirentur, dixerunt: Cum dormiremus, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum (Matth. XXVIII, 13). Tales autem caeci erant Judaei, ut crederent dicto omnino incredibili: crediderunt testibus dormientibus! Aut falsum erat quod dormierunt, et mendacibus credere non debuerunt: aut verum erat quod dormierunt, et quod factum est nescierunt. Incolent, et abscondent. Incolant, et abscondant: quid facturi? In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro.

10. Ipsi calcaneum meum observabunt. Etenim sic incolent et abscondent, ut observent ubi homo labitur. Intenti sunt ad calcaneum, quando fiat lapsus, ut pedem teneant ad ruinam, aut pedem supponant ad offensionem, certe ut inveniant quod accusent. Et quis ita ambulet ut nusquam labatur? Certe quod cito fit vel in lingua. Etenim scriptum est: Si quis in lingua non offendit, hic perfectus est vir (Jacobi III, 2). Quis tandem se audeat dicere aut putare perfectum? Ergo necesse est ut aliquis labatur in lingua. Illi autem qui incolent et abscondent, aucupantur verba omnia, quaerentes alicubi laqueos et nodosas facere calumnias, quibus prius ipsi implicantur quam quos implicare contendunt; ut prius ipsi capiantur et pereant, quam alios capiant ut perdant. Etenim recurrit homo in cor suum, et inde recurrit ad Deum, et novit dicere: In Deo laudabo sermones meos. Quidquid bonum dixi, quidquid verum dixi, Dei dixi, et de Deo dixi: quidquid forte aliud dixi quod dicere non debui, homo dixi, sed sub Deo dixi. Qui confirmat ambulantem, minatur erranti, ignoscit agnoscenti, revocat linguam, revocat lapsum. Justus enim septies cadet et resurget, impii vero infirmabuntur in malis (Prov. XXIV, 16). Non ergo timeat unusquisque nostrum callidos insectatores, aucupes verborum, dinumeratores pene syllabarum, et praevaricatores praeceptorum. Quid in te arguat, attendit; ut credat per te Christo, non attendit. Attende in sermones ejus quem reprehendis, ne forte te aliquid salubriter doceat. Et quid me, inquit, salubriter poterit docere, qui sic lapsus est in verbo? Hoc ipsum te forte salubriter docet, ne sis auceps verborum, sed collector praeceptorum. Ipsi calcaneum meum observabunt.

11. Sicut sustinuit anima mea. Hoc dico quod sustinui. Loquebatur expertus: Sicut sustinuit anima mea. Incolent et abscondent. Omnes sustineat anima mea; foris latrantes, intus occultantes sustineat. Forinsecus veniens, quasi fluvius venit tentatio: in petra te inveniat, impingat, non dejiciat; fundata est domus supra petram (Matth. VII, 25). Intus est, incolet et abscondet: ut palea tibi vicinetur, intret tritura boum, intret tribula tentationum; tu purgaris, illa comminuitur.

12. [vers. 8.] Sicut sustinuit mea, pro nihilo salvos [PL36.655] facies eos. Docuit et pro ipsis orare. Nempe incolent et abscondent, nempe dolosi, nempe simulatores atque insidiatores sunt: tu ora pro eis, et noli dicere, Numquid et talem hominem Deus correcturus est, tam malum, tam perversum? Noli desperare: quem roges attende, non pro quo roges. Magnitudinem morbi vides, potentiam medici non vides? Incolent et abscondent: sicut sustinuit anima mea. Sustine, ora: et quid fit? Pro nihilo salvos facies eos. Sic illos salvos facies, ut nihil tibi sit, id est, ut nullus labor tibi sit. Hominibus desperati sunt, sed tu verbo curas: non laborabis in curando, quamvis nos stupeamus inspiciendo. Est alius sensus in hoc versu, Pro nihilo salvos facies eos: nullis eorum meritis praecedentibus salvos facies eos. Qui prius fui blasphemus, inquit, et persecutor et injuriosus (I Tim. I, 13). Accipiebat litteras a sacerdotibus, ut ubicumque inveniret Christianos, alligaret et adduceret (Act. IX, 2). Utique ut alligaret et adduceret, primo incolebat, et abscondebat. Nulla ergo hujus bona merita praecesserant, imo talia praecesserant de quibus damnaretur; nihil boni attulit, et salvus factus est. Pro nihilo salvos facies eos. Non ad te afferent hircos, arietes, tauros, non dona et aromata afferent in templo tuo, non aliquid de conscientia bona libaminis superfundunt; totum in illis asperum, totum tetrum, totum detestandum: et cum illi ad te nihil afferant unde salventur, Pro nihilo salvos facies eos, id est gratis data gratia tua. Quid ille latro attulerat ad crucem? De fauce in judicium, de judicio in lignum, de ligno in paradisum (Luc. XXIII, 43). Credidit, propter quod locutus est (Psal. CXV, 10). Sed et ipsam fidem quis donavit, nisi qui juxta pependit? Pro nihilo salvos facies eos.

13. In ira populos deduces. Irasceris et deducis, saevis et salvas, terres et vocas. Quid est enim, In ira populos deduces? Imples tribulationibus omnia, ut in tribulationibus positi homines recurrant ad te, ne deliciis et securitate perversa seducantur. A te ira videtur, sed paterna. Irascitur pater filio contemptori praeceptorum suorum: iratus ei eum colaphizat, caedit, aurem vellit, manu trahit, ad scholam ducit. In ira populos deduces. Quam multi ingressi sunt, quam multi impleverunt domum Domini, in ira ejus deducti, id est tribulationibus territi, et fide impleti! Ad hoc enim exagitat tribulatio, ut exinaniat vas quod plenum est nequitia, ut impleatur gratia. In ira populos deduces.

14. [vers. 9.] Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Ut vivam enim tu fecisti, et ad hoc enuntio vitam meam tibi. Itane vero Deus ignorabat quod dederat? Quid est, quod illi enuntias? Docere vis Deum? Absit. Ergo quid ait, Enuntiavi tibi? An forte, Quia tibi prodest quod enuntiavi vitam meam? Et quid prodest Deo? Lucris Dei prodest. Enuntiavi Deo vitam meam, quia vivere me fecit Deus. Quomodo enuntiavit vitam [PL36.656] suam Paulus apostolus, dicens, Qui prius fui blasphemus et persecutor et injuriosus! Enuntiet vitam suam: Sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13). Enuntiavit vitam suam, non sibi, sed illi: quia sic enuntiavit ut illi crederetur; non ad lucra sua, sed ad lucra illius. Quid enim ait ipse Paulus? Ideo Christus mortuus est et resurrexit, ut qui vivit jam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 15). Si ergo vivis, et non a te vivis, quia ut viveres ille praestitit, enuntia vitam tuam, non tibi, sed illi; non tua quaerens, non tibi vivens, sed ei qui pro omnibus mortuus est. Etenim de quibusdam reprobis quid ait idem Apostolus? Omnes enim sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Si propterea enuntias vitam tuam ut tibi prosit, et aliis non prosit, tibi illam enuntias, non Deo: si autem sic enuntias vitam tuam, ut alios etiam invites ad accipiendam vitam quam et tu accepisti, enuntias vitam tuam illi a quo accepisti, et habebis mercedem ampliorem, quia et ex eo quod accepisti non ingratus exstitisti. Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. Exaudisti me deprecantem te. Sicut et in repromissione tua. Quia sic promiseras, hoc egisti. Dixisti te exauditurum flentem: credidi, flevi, exauditus sum; inveni te misericordem in repromittendo, veracem in reddendo. Sicut et in repromissione tua.

15. [vers. 10.] Convertantur inimici mei retrorsum. Hoc ipsis prodest, non male illis optat: etenim praecedere volunt, ideo corrigi nolunt. Mones inimicum tuum ut bene vivat, ut se corrigat: ille contemnit, ille respuit verbum tuum: Ecce qui me monet, ecce a quo auditurus sum praecepta quibus vivam! Praecedere te vult, et praecedendo non corrigitur. Non attendit quia verba tua non sunt tua; non attendit quia vitam tuam Deo enuntias, non tibi. Praecedendo ergo non corrigitur: bonum est illi ut convertatur retrorsum, et quem praecedere volebat sequatur. Dominus de passione sua futura discipulis loquebatur, exhorruit Petrus, et ait, Absit, Domine, non fiet istud: qui paulo ante dixerat, Tu es Christus Filius Dei vivi, confessus Deum, timuit eum mori quasi hominem. Dominus autem qui sic venerat ut pateretur, neque enim aliter salvi esse possemus, nisi ejus sanguine redimeremur, paulo ante confessionem Petri laudaverat, et dixerat: Quia non tibi caro et sanguis revelavit hoc, sed Pater meus qui in coelis est. Propterea tu es Petrus, et super istam petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam; et tibi dabo claves regni coelorum. Videte quemadmodum prosecutus est confessionem veram, piam, plenam fiduciae, quia dixit, Tu es Christus Filius Dei vivi. Continuo autem ubi coepit loqui Dominus de passione sua, timuit ille ne periret moriendo, cum ipsi nos periremus nisi ille moreretur; et ait, Absit, Domine, non fiet istud. Et Dominus illi, cui paulo ante dixerat, Beatus es, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, Redi, inquit, retro satanas, scandalum mihi es: [PL36.657] Quare ergo satanas, qui paulo ante beatus et petra? Non enim sapis quae mei sunt, ait, sed quae sunt hominis (Matth. XVI, 16-23). Paulo ante quae Dei: quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Quando in Deo laudabat sermonem, non satanas, sed Petrus a petra: quando autem a se, et ex humana infirmitate, amore hominis carnali, quod impedimento esset saluti ipsius et caeterorum, satanas dictus est. Quare? Quia praecedere Dominum volebat, et Duci coelesti terrenum dare consilium. Absit, Domine, non fiet istud. Dicis, Absit; et dicis, Domine: utique si Dominus est, potestate facit; si magister est, novit quid faciat, novit quid doceat. Tu autem vis ducere ducem, docere magistrum, jubere Domino, optare Deo: multum praecedis, redi retro. Numquid non et istis inimicis hoc proderat? Convertantur inimici mei retrorsum: sed non remaneant retrorsum. Ideo convertantur retrorsum, ne praecedant; sed ut sequantur, non ut remaneant. Convertantur inimici mei retrorsum.

16. In quacumque die invocavero te, ecce scivi quoniam Deus meus es tu. Magna scientia! Non ait, Scivi quia Deus es; sed, quia Deus meus es tu. Tuus est enim, cum tibi subvenit; tuus est, cum tu ab illo alienus non es. Unde dicitur: Beatus populus, cujus est Dominus Deus ipsius. Quare, cujus est? cujus enim non est? Omnium quidem Deus est: sed eorum Deus proprie dicitur, qui eum diligunt, qui eum tenent, qui illum possident, qui illum colunt; tanquam de domo ipsius, magna sunt familia ejus, redempti magno sanguine unici Filii. Quantum dedit nobis Deus, ut ipsius essemus et ipse sit noster! At vero alienigenae longe facti a sanctis, filii alieni sunt. Videte quid de illis dicatur in alio psalmo: Domine, libera me, ait, de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Et vide altitudinem ipsorum, sed altitudinem diei, id est superbiam temporalem. Quorum filii eorum, inquit, sicut novellae constabilitae, filiae eorum ornatae ut similitudo templi. Felicitatem describit praesentis saeculi, in qua errantes homines et eam pro magno habentes, felicitatem veram sempiternamque non quaerunt. Inde ergo isti filii alieni, non filii Dei: Quorum filii eorum, inquit, sicut novellae constabilitae, filiae eorum ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: boves eorum crassi, oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis: non est ruina maceriae neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Et quid sequitur? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Sed qui dixerunt? Filii alieni, quorum os locutum est vanitatem. Tu quid dicis? Beatus populus, cujus est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 11-15). Tulit omnia de medio caetera quae dat Deus, et dedit ipsum Deum. Omnia quippe illa, fratres, quae commemorarunt filii alieni, Deus dat; sed et alienis dat, sed et malis dat, sed et blasphemis dat, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. [PL36.658] V, 45). Aliquando ista bonis dat, aliquando non dat; et malis aliquando dat, aliquando non dat: bonis tamen servat seipsum, malis autem ignem sempiternum. Est ergo malum quod non dat bonis, et est bonum quod non dat malis: sunt quaedam media, et bona et mala, quae dat et bonis et malis.

17. Nos ergo Deum amemus, fratres, pure et caste. Non est castum cor, si Deum ad mercedem colit. Quid ergo? mercedem de Dei cultu non habebimus? Habebimus plane, sed ipsum Deum quem colimus. Ipse nobis merces erit, quia videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Attende quia mercedem consequeris. Amatoribus suis Dominus noster Jesus Christus quid dicit? Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Quid illi ergo dabis? Et ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 23). Si non amas, parum est: si amas, si suspiras, si gratis colis eum a quo gratis emptus es, non enim eum promerueras ut te redimeret, si consideratis in te beneficiis ejus suspiras, et inquietum habes cor desiderio ejus; noli extra eum aliquid ab eo quaerere, ipse tibi sufficit. Quantumlibet sis avarus, sufficit tibi Deus. Etenim avaritia terram quaerebat possidere totam, adde et coelum: plus est qui fecit coelum et terram. Dicam, fratres: in istis humanis conjugiis considerate cor castum quale sit ad Deum. Certe humana conjugia sunt: non diligit uxorem suam, qui propter dotem illam diligit; non maritum caste diligit, quae propterea diligit, quia aliquid donavit, aut quia multum donavit. Et dives maritus, et pauper factus maritus est. Quam multi proscripti, a castis uxoribus amplius dilecti sunt? Probata sunt multa casta conjugia calamitatibus maritorum: ne aliud amare quam maritum putarentur, non solum non deseruerunt, sed amplius obsecutae sunt. Si ergo maritus carnalis gratis diligitur, si caste diligitur; et uxor carnalis gratis diligitur, si caste diligitur: Deus quomodo diligendus est, verus et verax animae maritus ad prolem sempiternae vitae fecundans, et steriles nos non esse permittens? Illum ergo sic diligamus, ut aliud praeter ipsum non diligatur; et fit in nobis quod diximus, quod cantavimus, quia et hic vox nostra est: In quacumque die invocavero te, ecce scivi quoniam Deus meus es tu. Hoc est invocare Deum, gratis invocare. Proinde de quibusdam quid dictum est? Dominum non invocaverunt. Quasi Dominum sibi invocare videbantur; et petebant eum de haereditatibus, de amplianda pecunia, de prolonganda vita ista, de caeteris temporalibus rebus: et quid de illis Scriptura? Dominum non invocaverunt. Ideo quid sequitur? Ibi timuerunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5). Quid est, ubi non erat timor? Ne illis subtraheretur pecunia, ne aliquid in domo eorum minus fieret; postremo ne minus annorum haberent in hac vita, quam sibi sperabant: verum ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quales fuerunt illi Judaei: Si dimiserimus [PL36.659] eum vivere, venient Romani, et auferent a nobis et locum et gentem (Joan. XI, 48). Ibi timuerunt timore ubi non erat timor. Ecce scivi, quoniam Deus meus es tu. Magnae divitiae cordis, magnum lumen oculi interioris, magna fiducia securitatis! Ecce scivi quoniam Deus meus es tu.

18. [vers. 11.] In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo. Jam ipse est sensus qui superius est repetitus.

19. [vers. 12.] In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi. Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12). Quid voveatis, quid reddatis? An forte animalia illa quae offerebantur ad aras aliquando? Nihil tale offeras: in te est quod voveas et reddas. De cordis arca profer laudis incensum, de cellario bonae conscientiae profer sacrificium fidei. Quidquid profers, accende charitate. In te sint vota, quae reddas laudis Deo. Cujus laudis? Quid enim tibi praestitit? Quoniam eruisti animam meam de morte. Ipsa est illa vita quam enuntiat illi: Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Quid enim eram? Mortuus. Per meipsum eram mortuus: per te quid sum? Vivus. Ideo in me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi. En amo Deum meum; nemo hunc mihi eripit: quod illi dem nemo mihi eripit, quia in corde inclusum est. Merito dicitur in illa superiore fiducia, Quid faciat mihi homo? Saeviat homo, permittatur saevire, permittatur efficere quod conatur: quid est ablaturus? Aurum, argentum, pecora, servos, ancillas, fundos, domos; auferat omnia: numquid aufert vota quae in me sunt, quae reddam laudis Deo? Permissus est tentare tentator sanctum virum Job: uno puncto temporis abstulit omnia, quidquid facultatum habuerat ademit, abstulit haereditatem, interfecit haeredes; neque hoc paulatim, sed catervatim, uno ictu, uno impetu, ut omnia subito nuntiarentur. Ablatis omnibus solus remansit Job; sed in illo erant vota laudis quae redderet Deo, in illo plane erant: arcam sancti pectoris sui fur diabolus non invaserat, plenus erat unde sacrificaret. Audi quae habebat, audi quae protulit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domino benedictum (Job I, 12-21). O divitiae interiores, quo fur non accedit! Ipse dederat Deus unde accipiebat; ipse ditaverat, unde illi offerebat quod amabat. Laudem a te quaerit Deus, confessionem tuam quaerit Deus. Sed de agro tuo aliquid daturus es? Ipse pluit ut haberes. De arca daturus es aliquid? Ipse instituit quod datarus es. Quid datarus es quod ab illo non accepisti? Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? De corde dabis? Ipse dedit fidem, spem et charitatem: hoc prolaturus, hoc sacrificaturus es. Sed plane omnia illa caetera potest tibi auferre inimicus invito, hoc auferre non potest nisi volenti. Illa perdet et invitus; et volens habere aurum, perdet aurum, et volens habere domum, perdet domum: fidem nemo perdet nisi qui spreverit.

[PL36.660] 20. [vers.13.] In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi: quia eruisti animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, et pedes meos de lapsu; ut placeam corum Deo in lumine viventium. Merito non placet filiis alienis longe factis a sanctis, quia non habent lumen viventium, unde videant quod Deo placet. Lumen viventium est lumen immortalium, lumen sanctorum. Qui non est in tenebris, placet in lumine viventium. Attenditur homo et ea quae ipsius sunt, nemo scit qualis est: Deus videt qualis est. Aliquando et ipsum diabolum latet; nisi tentet, non invenit sicut de isto viro quem modo commemoravi. Noverat eum Deus, et ei testimonium perhibebat: diabolus eum non noverat, et ideo dixerat, Numquid Job gratis colit Deum (Job I, 9) Videte quo provocat inimicus: ibi perfectio est. Videtequid objicit inimicus. Videbat hominem Deo servientem, in omnibus obsequentem, omnia bene operantem; et quia dives erat et felicissima domus, hoc objicit quia ideo colit Deum, quoniam dedit illi haec omnia: Numquid Job gratis colit Deum? Hoc enim erat verum lumen, hoc lumen viventium, ut gratis coleret Deum. Deus videbat in corde servi sui cultum suum gratuitum. Placebat enim illud cor in conspectu Domini, in lumine viventium: diabolum latebat, quia in tenebris erat. Admisit Deus tentatorem, non ut ipse nosset quod noverat, sed ut nobis noscendum et imitandum praeberet. Numquid enim si tentator non admitteretur, videremus nos ipsi in Job quod deberemus et vellemus imitari? Admissus est tentator, abstulit omnia, remansit ille solus a facultatibus, solus a familia, solus a filiis, plenus Deo. Uxor sane relicta erat. Misericordem putatis diabolum, qui ei reliquit uxorem? Noverat per quam deceperat Adam. Suam reliquerat adjutricem, non mariti consolatricem. Ille ergo plenus Deo, in quo vota erant quae redderet laudis, ut ostenderet quia gratis Deum colebat, non ideo quia tanta acceperat; et amissis omnibus talis est, quia illum qui dederat omnia non amisit: Dominus dedit, inquit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Vulnere etiam percussus a capite usque ad pedes, integer tamen intus, respondit tentatrici, de lumine viventium, de lumine cordis sui: Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus (Id. II, 10), id est, tanquam ea quae non habet lumen viventium. Lumen enim viventium sapientia, et tenebrae insipientium stultitia est. Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus: carnem meam vides, lumen cordis mei non vides. Poterat enim illa tunc virum amplius amare, si pulchritudinem interiorem nosset, et inspiceret ubi ille pulcher erat coram oculis Dei: quia in illo erant vota, quae redderet laudis Deo. Quomodo illud patrimonium non invaserat inimicus! Quam integrum erat quod possidebat, et propter quod amplius possidendum sperabat iturus a virtutibus in virtutem! Ergo, fratres, ad hoc nobis [PL36.661] valeant haec omnia, ut Deum gratis diligamus, in illo speremus semper, nec hominem, nec diabolum timeamus. Nec ille, nec iste facit aliquid, nisi quando permittitur: permitti ad nihilum potest, nisi quod nobis prodest. Toleremus malos, simus boni, quia et nos fuimus mali. Pro nihilo salvos faciet Deus omnes, de quibus desperare audemus. Ergo de nemine desperemus, pro omnibus quos patimur oremus, a Deo nunquam recedamus. Patrimonium nostrum ipse sit, spes nostra ipse sit, salus nostra ipse sit. Ipse hic consolator, ibi munerator, ubique vivificator et vitae dator; non alterius vitae, sed illius de qua dictum est, Ego sum via et veritas et vita (Joan. XIV. 6): ut et hic in lumine fidei, et ibi in lumine speciei, tanquam in lumine viventium, in conspectu Domini placeamus.

O‘quvchilar reaktsiyalari

Eslatmalar

Fons: Patrologia Latina, t. 36, coll. 629-661 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Foydalanuvchi tomonidan joylashtirilgan: Rodion Vlasov
Sahifa yaratilgan sana: 2026-11-22, Yangilash: 2026-11-22