Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

De Symbolo Sermo ad Catechumenos (2/2)

CAPUT VI

De sepultura ejus. Resurrectio quomodo tertia die. Sepulturam vero hujus crucifixi sanctum indicat Evangelium: quod susceptus sit a Joseph, obvolutusque linteaminibus, cum aromatibus positus sit in monumento novo. Homo enim novus sine ulla corruptione ex virgine procreatus, in monumento novo positus est, in quo nondum positus erat mortuus: ut sanctitas virginalis uteri in omnibus ornaretur ex convenientia inviolabilis sepulcri (Joan. XIX, 38-42).

6. Tertia die a mortuis resurrexit. Quamvis multi sancti multa hinc senserint atque dixerint. Nam quidam volentes tres dies et tres noctes usque in diem dominicum exprimere, a nocte praecedente sextae feriae, et ipsam sextam feriam concluserunt in unum diem, et noctem sabbati et sabbatum, et noctem dominici diei et ipsum diem resurrectionis. Alii autem ab ipsa sexta feria, et nocte quae media die facta est, voluerunt tres dies et tres noctes usque in diem dominicum exponere, propter illam sententiam Domini in Evangelio positam: Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita oportet esse Filium hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 40). Sed nos neutram eorum vacuantes sententiam, melius tamen, si placet, in his spiritualem requiramus intellectum, quomodo Filius hominis fuerit in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus: tres dies tria tempora saeculi ponentes, ante Legem, sub Lege, sub Gratia; et tres noctes tres mortes, id est, tres mortuos quos suscitavit Dominus praesens in carne, filiam archisynagogi in domo (Id. IX, 18-25), filium viduae foris portam (Luc. VII, 12-15), et Lazarum quadriduanum de sepulcro (Joan. XI, 14-44). Unde enim mors, nisi per peccatum? et quid sunt peccata, nisi magnae tenebrae quae faciunt gravem noctem? Ita ergo sibi conveniunt, ut unus dies sit ante Legem, quando peccatum latebat: et huic accedit nox illa, quod puella mortua in domo jacebat, tanquam peccatum intra conscientiam latebat. Secundus dies sit sub Lege, quando dictum est homini, Non concupisces (Exod. XX, 17); et peccatum processit ad publicum: et huic accedit nox illa, quod filius viduae foris portam, tanquam peccatum animae quod intus latebat, processit ad publicum. Tertius dies sit sub Gratia, quando jam plus peccat anima, quia scit voluntatem Domini sui, et facit digna plagis (Luc. XII, 47), et sub tanta plenitudine gratiae, merito peccatorum jam putet: et huic accedit nox illa mortis Lazari in sepulcro jacentis, tanquam animae peccatis obrutae et fetentis. In his tribus diebus et noctibus fuit Christus in corde terrae; hoc est, jacuit fides Christi in cordibus eorum qui habitant in terra. Habent ergo animae in his diebus et noctibus et praecepta legis et voces poenitentiae, ut resurgere possint cum Christo. Ad diem et noctem latentis peccati, lex illa est generalis, Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris (Tob. IV, 16). Et vox poenitentiae ejus est, Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memor fueris (Psal. XXIV, 7). Ad sequentem diem manifestati peccati, lex illa est, Non concupisces (Exod. XX, 17). Et vox poenitentiae ejus est, Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Psal. L, 6). Ad tertium diem et noctem jam sepultae animae consuetudine peccati, lex illa est, Ecce sanus factus es, jam noli peccare (Joan. V, 14). Et vox poenitentiae ejus est, Domine, libera animam meam de morte (Psal. CXIV, 4); et, Eduxisti ab inferis animam meam (Psal. XXIX, 4). Per tria ista tempora veluti per tres dies resurgunt animae cum Christo, quibus dicitur per prophetam, Resurgent mortui, et excitabuntur qui in monumentis sunt, et exsultabunt omnes qui sunt super terram (Isai. XXVI, 19). Et quibus per Apostolum dicitur, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Et jam resurgentibus, [PL40.658] hoc est, a peccatis liberatis dicit, Si surrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens (Coloss. III, 1): quia Dominus Jesus resurgens a mortuis, assumptus est in coelos et sedet ad dexteram Dei Patris.

CAPUT VII

7. Christus ut homo, sedet ad dexteram Patris; ut Deus, ubique est. Quis est qui sedet ad dexteram Patris? Homo Christus. Nam in quantum Deus, semper cum Patre et ex Patre; et quando ad nos processit, a Patre non recessit. Hoc est enim esse Deum, ubique esse totum. Totus ergo Filius apud Patrem, totus in coelo, totus in terra, totus in utero virginis, totus in cruce, totus in inferno, totus in paradiso quo latronem introduxit. Non per diversa tempora vel loca dicimus ubique esse totum, ut modo ibi totus sit, et alio tempore alibi totus: sed ut semper ubique sit totus. Si enim Deus hoc praestitit huic luci quae videtur nostris aspectibus, ut simul tota ubique sit: neque enim quando hic est, in Oriente vel in aliis partibus terrarum non est; sed ubique tota est, et in omnibus tota est, et omnium oculos satiat, et ipsa integra perseverat: si hoc potest creatura, quanto amplius ipse Creator? Sed hoc quod Filius dicitur sedere ad dexteram Patris, demonstratur quod ipse homo quem suscepit Christus, potestatem acceperit judicantis.

CAPUT VIII

8. Adventus Christi ad judicium qualis. Inde enim venturus est judicare vivos et mortuos. Adventum ejus liber indicat Actuum Apostolorum. Postea enim quam a mortuis resurrexit, conversatus est cum discipulis suis quadraginta diebus et quadraginta noctibus, intrans et exiens, manducans et bibens, non quod haberet infirmitatem, sed ut doceret veritatem. Quadragesimo die, ipsis videntibus et quodam modo in coelum oculis deducentibus, astiterunt illis duo viri in veste alba, qui dixerunt eis: Viri Galilaei, quid statis intuentes in coelum? Iste Jesus qui assumptus est in coelum a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 3-11). Veniet ergo, fratres mei, veniet: ille qui prius venit occultus, veniet in potestate manifestus; ille qui judicatus est, veniet judicaturus; ille qui stetit ante hominem, judicaturus est omnem hominem. Deus manifestus veniet. Quid est, Deus manifestus veniet? Non sicut prius, homo humilis; sed sicut Deus homo, majestate sublimis. Et judicabit (Psal. XLIX, 3). Quomodo judicabit? Non enim ut judex terrenus quaesiturus est testes ut te convincat, aut veritatem per tormenta requisiturus ut confessum puniat; cum judex sedeat ipsa justitia, et testis sibi sit ipsa mala conscientia. Ille judex, dilectissimi, nec gratia praevenitur, nec misericordia jam flectitur; nec pecunia corrumpitur, nec satisfactione mitigatur. Hic, hic, dum tempus est, quidquid potest anima agat pro se, ubi locus est misericordiae: nam ibi quid pro se agat non habebit, quia justitiae solius locus erit. Hic agat anima poenitentiam, ut ille possit mutare sententiam: hic det panem, ut accipiat postmodum salutem; hic faciat misericordiam, ut ibi inveniat indulgentiam.

CAPUT IX

9. Tres personas esse unum Deum. Credimus et in Spiritum sanctum. Spiritum sanctum Deum dicimus, nec tamen dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum tres deos, sed unum; quia una est aeternitas, una majestas, una potestas. Pater non est Filius, sed Pater est Filii; Filius non est Pater, sed Filius est Patris; Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius, sed Spiritus est Patris et Filii: tres personae, sed unus Deus. Quomodo, inquis, tres nominas, et unum dicis? Ostende hoc aut ratione, aut aliqua similitudine, per quam intelligi possit quidnam illud sit. Quae ratio, aut quae similitudo illi rei invisibili comparari potest? Det tamen veniam ejus majestas, quia aliquam similitudinem quae occurrit ex ejus creatura ponit nostra infirmitas, per quam intelligere possit vestra Charitas. Nisi enim ille permitteret, quis nostrum de ejus divinitate loqui auderet? Non vacat quod omnis creatura subjecta sit Creatori: [PL40.659] in nulla tamen alia specie voluit apparere Deus noster quam in igne. Nam et sancto Moysi in rubo in flamma apparuit (Exod. III, 2), et filiis Israel ducatum in columna ignis praebuit (Id. XIII, 21), et super discipulos congregatos donum Spiritus sancti in linguis igneis effudit (Act. II, 3). Habet enim hoc elementum magnum sacramentum, per quod exerceat quaerentis ingenium. Ecce in igne quaedam tria conspicimus; ignem, splendorem et calorem: et cum sint tria, unum lumen est. Simul exsurgunt, simulque consistunt: nec ignis praecedit splendorem, nec splendor calorem. Et haec non confuse unum sunt, nec disjuncte tria; sed cum unum sint, tria sunt. Simul operantur, et cum inseparabiliter operantur, aliud igni tribuitur, aliud splendori, aliud calori. Nam cum ad ignem refers ustionem, ibi operatur et splendor et calor: et cum ad splendorem refers illuminationem, simul operatur et ignis et calor: et cum ad calorem refers calefactionem, simul operatur ignis et calor et splendor. Ita cum dicitur quod Deus fecerit mundum, intelligitur Pater cum Filio, et per Filium, et cum Spiritu sancto. Et cum dicimus Filium pro nobis passum, intelligimus passionem Filii operatum fuisse et Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Et cum remissio peccatorum tribuitur Spiritui sancto, intelligimus totam Trinitatem etiam hoc donum inseparabiliter operari. Haec propter haereticos Arianos vel alios qui aliter de Deo sentiunt quam dignum est, dicta sunt vestrae Charitati. Caeterum illud quod est ineffabile et incomprehensibile, nec verbis angelicis explicari potest, quanto magis humanis?

CAPUT X

10. Baptisma peccata omnia delet. Remissionem peccatorum. Omnia prorsus delicta delet sanctum Baptisma, et originalia et propria: dicta, facta, cogitata, cognita, incognita, omnia dimittuntur. Innovat hominem, qui fecit hominem; donat delicta, qui non quaerit merita: praevenit gratia etiam ipsam infantiam, ut sint liberi per Christum liberati, qui in Adam a diabolo tenebantur ante captivi.

CAPUT XI

11. Resurrectionis fides similitudine seminis suadetur. Carnis resurrectionem. Omnis spes fidei nostrae haec est, quoniam resuscitabimur. Omnes quidem resurgemus, ait Apostolus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51). Resurgent boni, resurgent mali: sed boni, ut sempiterna beatitudine fruantur; mali, ut perpetuo igne puniantur. Ibi discernetur fidelis ab infideli, ut accipiat fides praemium et perfidia supplicii obtineat locum. Nec sibi frustra blandiantur increduli, qui audiunt in Psalmo, Non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5). In judicio dictum est, id est, non ut judicentur resurgent, quia per infidelitatem olim damnati sunt, secundum illam sententiam dominicam, Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Apostolus autem ut tolleret de cordibus infidelium omnem dubitationem, seminantis proposuit similitudinem, et ait: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi moriatur (I Cor. XV, 36). Quid autem fiat in semine, puto neminem vestrum ignorare, [PL40.660] quemadmodum grana triturata, purgata, recondita, proferantur, projiciantur, obruantur. Nisi enim esset messis fertilitas nota, ista crederetur insania. Attamen cum obruuntur et ab oculis dimittuntur sub terra, mortua jacent. Jam si curiositas exigat ea videre antequam pluvia descendat; videt putrefactum atque corruptum quod demiserat integrum. At si spes messis desit, dolor cor urit; perdidisse se credit quod reconditum habuit. Cum autem pluvia advenerit, quomodo delectat respicere herbam virentem, calamum surgentem, ad nodos pervenientem, culmum producentem, spicas proferentem? Delectatne videre quod mortuum jacebat, sic revixisse? Sed non sibi assignet terra fertilitatem, quoniam Dominus dat suavitatem (Psal. LXXXIV, 13). Si enim pluvia desuper non descendat, etiam terra bona non spicas, sed profert spinas quae igni tradantur, non quae horreo recondantur. Similiter et terra nostra, hoc est caro nostra, sive hic, sive ibi, non sibi assignet merita: sed agnoscat etiam illic accepturam se gratiam pro gratia.

CAPUT XII

12. Vitae aeternae felicitas verbis explicari non potest. Ecclesiae Dei inhaerendum. In vita aeterna. Bonum omne illud, quod resuscitabimur, quod a peccatis liberabimur, sempiternum erit, et ideo bonum sempiternum erit, quia in aeterna vita manebit. Quod sit autem illud bonum quod promittit Deus sanctis suis, quis explicet verbis suis? Facilius tamen possumus dicere in illa vita aeterna quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Non est ibi mors, non est ibi luctus, non est ibi lassitudo, non est infirmitas, non est fames; nulla sitis, nullus aestus, nulla corruptio, nulla indigentia, nulla moestitia, nulla tristitia. Ecce diximus quid ibi non sit: quid autem ibi sit vultis nosse? Hoc est, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Si in cor hominis non ascendit, cor hominis illuc ascendat. Mundetur cor ab omni immunditia, ut possit portare Deum, qui est vera sempiternaque justitia. Manet enim Deus in corde credentis, et se diligentis: et manet homo in Deo, id est, in aeterna vita, quod est praemium Deum amantis.

13. Nec amare, nec diligere quis potest, qui in Ecclesia ejus non est; quoniam omnis qui praeter illam est, nec cum Deo est, qui vita aeterna est. Ideo sacramenti hujus conclusio per Ecclesiam terminatur, quia ipsa est mater fecunda, integra et casta, ubique diffusa, quae filios Deo spiritualiter parit, quae parvulos lacte verborum ejus spiritualiter nutrit, quae pueros sapientiam docet, quae adolescentes a luxuria atque impudicitia sua sancta castitate custodit, quae juvenes robore virtutis contra diabolum armat, quae senes prudentiam docet, quae seniores aetate provectos venerabiles facit. Per hanc juvenes et virgines, seniores cum junioribus, aetas omnis et uterque sexus laudant nomen Domini (Psal. CXLVIII, 12). Haec errantes filios revocat, mortuos graviter dolet, secum perseverantes indeficienter pascit. Hanc, dilectissimi, amemus omnes: tali matri sic amanti, sic prospicienti, sic consulenti inseparabiliter inhaereamus; ut simul cum illa et per illam Deo Patri perpetuo conjungi mereamur.

DE SYMBOLO AD CATECHUMENOS SERMO ALIUS

CAPUT PRIMUM

1. Catechumeni signo crucis et sacramentis variis ad Baptismum praeparantur. Renuntiationis professio. Dum per sacratissimum crucis signum vos suscepit in utero sancta mater Ecclesia, quae sicut et fratres vestros cum summa laetitia spiritualiter pariet, nova proles futura tantae matris, quousque per lavacrum sanctum regeneratos verae [PL40.660] luci restituat, congruis alimentis eos quos portat pascat in utero, et ad diem partus sui laetos laeta perducat: quoniam non tenetur hac sententia Evae, quae in tristitia et gemitu parit filios (Gen. III, 16), nec ipsos gaudentes, sed potius flentes. Haec solvit quod illa ligaverat, ut prolem quam per inobedientiam sui morti donavit, haec per obedientiam restituat vitae. Omnia sacramenta quae acta sunt et aguntur in vobis per ministerium servorum Dei, exexorcismis, [PL40.661] orationibus, canticis spiritualibus, insufflationibus, cilicio, inclinatione cervicum, humilitate pedum, pavor ipse omni securitate appetendus; haec omnia, ut dixi, escae sunt, quae vos reficiunt in utero, ut renatos ex Baptismo hilares vos mater exhibeat Christo. Accepistis et Symbolum, protectionem parturientis contra venena serpentis. In Apocalypsi Joannis apostoli scriptum est hoc, quod staret draco in conspectu mulieris quae paritura erat, ut cum peperisset, natum ejus comederet (Apoc. XII, 4). Draconem diabolum esse, nullus vestrum ignorat. Mulierem illam virginem Mariam significasse, quae caput nostrum integra integrum peperit, quae etiam ipsa figuram in se sanctae Ecclesiae demonstravit: ut quomodo filium pariens virgo permansit, ita et haec omni tempore membra ejus pariat, virginitatem non amittat. Ipsas sententias sacratissimi Symboli adjuvante Domino exponendas suscepimus, ut quid singulae contineant, vestris sensibus intimemus. Parata sunt corda vestra, quia exclusus est inimicus de cordibus vestris. Mundata est domus, non remaneat inanis; ne cum vacuam desertor invenerit, adducat secum alios septem nequiores se, et efficiantur hominis illius posteriora, ut Evangelium loquitur, pejora prioribus (Luc. XI, 26). Mox ut exclusus fuerit pessimus invasor, introducatur optimus possessor. Quis est invasor? Diabolus. Quid invasit? Hominem quem non fecit, insuper et decepit. Promisit ei immortalitatem, et propinavit iniquitatem. Huic vos renuntiare professi estis: in qua professione, non hominibus, sed Deo et Angelis ejus conscribentibus, dixistis, Renuntio. Renuntiate non solum vocibus, sed etiam moribus; non tantum sono linguae, sed et actu vitae; nec tantum labiis sonantibus, sed operibus pronuntiantibus. Scitote vos cum callido, antiquo et veternoso inimico suscepisse certamen: non in vobis post renuntiationem inveniat opera sua, ne jure vos attrahat in servitutem. Deprehenderis enim et detegeris, christiane, quando aliud agis et aliud profiteris: fidelis in nomine, aliud demonstrans in opere, non tenens promissionis tuae fidem; modo ingrediens Ecclesiam orationes fundere, post modicum in spectaculis histrionibus impudice clamare. Quid tibi cum pompis diaboli, quibus renuntiasti? Utquid claudicatis ambobus inguinibus? Si Deus est, ite post illum: si mundus est, ite post illum. Si Deus eligitur, serviatur illi secundum ipsius voluntatem: si mundus eligitur, utquid fictum cor quasi Deo accommodatur? Quisquis contempto Deo sequeris mundum, et ipse te deserit mundus. Non vis bonus implere voluntatem Dei, et de te malo impletur voluntas Dei. Sequere adhuc quantum potes fugitivum, et si potes apprehende eum, tene eum: sed video, non potes, fallis te. Ille enim labiles motus suos torrentis ictu percurrens, dum te videt inhaerentem sibi et tenentem se, ad hoc te rapit, non ut salvet, sed ut perdat te. Quid tibi cum pompis diaboli, amator Christi? Noli te fallere: odit enim Deus tales, nec inter suos deputat professores, quos cernit vitae suae desertores. Ecce ruinosus est mundus, ecce tantis calamitatibus replevit Deus mundum, ecce amarus est mundus, et sic amatur! Quid faceremus, si dulcis esset? O munde immunde, teneri vis periens; quid faceres si maneres? Quem non deciperes dulcis, si amarus alimenta mentiris? Vultis, dilectissimi, non inhaerere mundo? Eligite amare Creatorem mundi; et renuntiate pompis mundanis, quibus princeps est diabolus cum angelis suis.

CAPUT II

2. Fides praecedat, ut visionis merces sequatur. Omnes mali sumus. Credite. Sic crede, ut desideres videre quod credis. Dicit aliquis: Ecce credo et desidero videre quod credo; utinam mihi ostenderetur, ut fides mea ipsa visione laetaretur! Si nunc videres, non crederes: ideo credis, quia non vides; sed ita crede, ut videas. Fides, opus est: visio Dei, merces est. Praepostere vis accipere mercedem, [PL40.662] qui non laborasti in opere. Nonne omni operanti penes te, recte a te merces non datur, nisi opus perficiatur? Quod agis cum servo tuo, hoc pete a Domino tuo. Tibi confert, quod per fidem te exercet: differendo visionem suam, commendat donum suum, non negat; ut amplius desideres dilatum, ne vilescat cito datum. Nec tamen te deserit, qui utiliter nunc visionem suam subtrahit: oculi tui eum non capiunt. Caeterum ipse te omni tempore attendit. Adhibe oculos fidei. Nonne faciem ejus respicis, cum in ejus unigenito Filio credis? Nonne manus ejus vides, cum universam creaturam attendis? Nonne os ejus audis, quando praecepta ejus recitari advertis? Orationem tuam quomodo fundis, nisi scias te ad illum pervenire, de quo dicit propheta: Ecce oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum (Psal. XXXIII, 16)? Si autem et pedes ejus quaeris nosse, audi quos voluit esse pedes suos: Quam pretiosi pedes, inquit, eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII, 7)! Conscripsimus membra: sed non in his membris humanis continetur Deus, quoniam non est in loco, sed ubique totus est. Diximus secundum modum intelligentiae humanae, non secundum ineffabilem virtutem majestatis divinae. Vis nosse qualis sit? Vide facturam, et intelliges factorem; perscrutare quae fecit, et intelliges eum qui omnia creavit. Ecce ait Deo propheta: Coeli coelorum non te capiunt (II Par. VI, 18). Et quem non capiunt spatia coeli, capiunt angustiae cordis humani, ipso dicente: Inambulabo in illis, et inhabitabo (II Cor. VI, 16). Et Dominus Jesus: Qui me diligit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum: et veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 21 et 23). Ecce qualem te fecit Omnipotens qui te creavit Agnosce te prius qui sis, et cognosces qui te fecit qui sit. Rex terrenus, ideo mortalis, quia visibilis: Rex coelestis immortalis, et invisibilis. Rex terrenus cum nihil creaverit, omnia tamen in potestate accepit: et non credis Regem qui omnia creavit, quod cuncta gubernet et regat? quomodo, inquis, cuncta gubernat et regit? Ecce tanta mala fiunt in mundo, et non vindicat! O homo, ideo negas ejus potentiam, quia magnam ille exhibet patientiam? Peccantem quidem impunitum non dimittit; servat, aut poenitendo corrigendum, aut ultimo judicio puniendum. Crede mihi, o tu quisquis es qui de malis quereris, quoniam omnes mali sumus. Si, ut vis, Deus malis statim retribueret mala, nullus remaneret qui de alio murmuraret. Sed ideo ille Rex magnus, qui novit quomodo regat quod creavit, non implet voluntates perversas, sed suam perficit rectam, ut te doceat, patientiam suam. Non tu Deum velis convertere ad furias tuas: regat te qui fecit te; nam si volueris regi a te, statim cades per te. Tamdiu primus homo ille stetit, quamdiu Deo adhaesit: dimisit, et dimissus est. Voluit probare vires suas, et invenit miserias et nostras et suas. Quam bonum illi esset, si hoc faceret quod Psalmus admonet: Jacta in Domino curam tuam, et ipse te enutriet (Psal. LIV, 23). Si tunc ille homo noluit esse cautus, nunc homo caveat vel expertus.

3. Confiteamur, intelligamus habere nos Regem immortalem et invisibilem: quem nemo hominum vidit, nec videre his oculis potest (I Tim. VI, 16). Apostoli haec verba sunt.

CAPUT III

De visione Dei. Moyses quomodo videbat Deum. Si nemo hominum vidit, quomodo locutus est cum Moyse os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum? Irruit quaestio non parva. Ait enim Dominus: Non quomodo cum aliis per aenigmata, ita loquar ad Moysen famulum meum; sed os ad os loquar illi. Et subjunxit Scriptura quae supra diximus: Quoniam loquebatur Moyses cum Deo os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum. Si os ad os loquebatur cum eo, et videbat eum, quomodo verum est illud apostolicum, quod Deum nemo vidit unquam, nec videre potest? [PL40.663] Si autem videbat eum Moyses, quid est quod idem ipse post paululum pro magno petit, et dicit, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi faciem tuam; et Dominus illi, Facies quidem mea non videbitur tibi: non enim videbit quis faciem meam et vivet? Ubi est illud quod videbat? Et si videbat, cur desiderabat videre quod videbat? At quomodo illi negabatur id quod jam demonstrabatur? Exercet ingenium quaerentis. Videbat Moyses Deum non oculis corporeis, sed oculis mentis. Et quia lux illa perpetua, quae Deus est, plus eum quam caeteros illustraverat, ideo dictum est, Os ad os loquebatur illi: ac si diceretur, Plus omnibus manifestatus est illi. In eo autem quod dictum est, Non enim quis poterit videre faciem meam et vivere; ostensum est neminem his oculis corporeis Deum posse videre. Quid autem concessum sit fidelissimo famulo Dei Moysi, ne tam magnum ejus desiderium in omnibus frustraretur, debet nosse Charitas vestra. Dictum est illi a Domino, sicut eadem Scriptura narrat: Vade, ascende super petram in Horeb, et sta ibi; et transiet claritas mea ante te, et posteriora mea videbis: facies autem mea non videbitur tibi (Num. XII, 8, et Exod. XXXIII, 13-23). Ne forte subrepat perversus intellectus, aut haereticus sensus, et putet quis Deum esse corporeum, vigilet pia fides et catholica doctrina. Mysticis enim figuris loquitur divina Scriptura, servans rebus tempora, quibus recognitis manifesta exerceat veritate: quoniam nec hoc vacat a mysterio, quod in monte Horeb super petram jussus est ascendere Moyses, et stare. Ipsa est illa petra, quae percussa produxit aquas populo sitienti (Exod. XVII, 6): de qua dicit sanctus David, Disrupit petram, et fluxerunt aquae (Psal. LXXVII, 20). Apostolus autem exponens hoc ait: Patres nostri escam spiritualem manducaverunt, et eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4 et 5) Ipsa sunt illa posteriora Dei, Christus Dei. Hoc vidit Moyses prophetando, quod Paulus exponit dicendo: Cum venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Galat. IV, 4). Mulierem hic ponit, consuetudinem servans locutionis hebraeae, quae omnes feminas mulieres appellat. Nam scriptum est, Servate mulieres quae nondum cognoverunt virum (Num. XXXI, 18): et de ipsa Eva dictum est, Formavit eam in mulierem (Gen. II, 22); antequam illam viro conjungeret, eam mulierem appellavit.

CAPUT IV

4. Christi Nativitas. Fides autem et veritas hoc praedicat, quod Christus sit natus ex virgine. Sic accepistis, sic vos credere dixistis, Credo. Haec nativitas Dei et hominis facta est causa hominis: ut sublimis illa Majestas procedens ex corde Patris, infunderet se in utero matris, causa exegit pietatis; ut homo inveniretur perditus, et Deo Patri per Mediatorem restitueretur inventus. Mira tamen haec nativitas secunda, fratres dilectissimi. Caeterum illam primam qua de Patre natus est sine aliqua matre, quis enarrabit? Si hanc non possumus explicare, illam quando valemus vel inchoare? Si haec ita nos exercet, ut fidei det locum; illam quando attingimus, quam nec corda potuerunt comprehendere Prophetarum? De hac tamen secunda mira et ineffabili dicamus aliquid, quod factum est pro nobis, ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. I, 14). Quis enim non expavescat, cum audit Deum natum? Audis nascentem, vide in ipso ortu miracula facientem. Alvus tumescit virginis, claustrum pudoris permanet: impletur uterus matris sine ullo complexu patris, sentit prolem quae se ignorabat conjugem. Angelus ad virginem loquitur, a virgine cor praeparatur, Christus fide concipitur. Miraris haec? Adhuc mirare. Parit mater et virgo, feta et intacta: nascitur filius sine homine patre, qui fecit et ipsam matrem. Factor omnium fit inter omnia: portatur manibus matris rector totius orbis: lambit ubera, regens sidera: tacet, et Verbum est. Necdum per linguam se demonstrabat quis esset, et universa creatura suum natum indicat Creatorem. Angeli pastoribus annuntiant, stella Magos [PL40.664] invitat: rusticitas pastorum admonitionem exigit Angelorum, curiositas Magorum instructa est lingua coelorum. Magi Judaeorum regem praedicant, Judaei abnegant: illi quaerunt adorare, isti quaerunt occidere. Dicunt Magi Herodi regi quem quaerunt natum Regem: dicunt Judaei ex qua civitate Christus surgat regnare. Utrique praedicant, utrique confitentur: sed illi aliter, isti aliter; illi, ut inventus adoretur; isti, ut captus necetur. O Judaei, ad hoc ferentes in manibus lucernam Legis, ut aliis viam demonstretis, et vobis tenebras ingeratis: ecce Magi primitiae Gentium Christo offerunt munera, non solum aurum, thus et myrrham, verum etiam animas suas; et vos repudiat iniquitas propria, ut illum qui vos venit obligatos liberare, dementes effecti eum quaeratis occidere! Quid vobis profuit, quod prodidistis Herodi, ubi Christus nasceretur? Nonne vos laesistis quam Christo aliquid nocuistis? Audiens enim ille a vobis ubi Christus natus possit inveniri, vestrae gentis infantes continuo praecepit occidi. Saevit Herodes, ut inter multos perdat unum: et plurimos necando se efficit reum, nec occidit quem quaerit hominem Deum. O Herodes, magna tua iniquitas! et infantes necas, et tuae nequitiae testes cumulas; et Christus a te non invenitur, quia nondum venit ejus hora ut patiatur. Teneris quidem persecutor Christi et reus mortis ejus, nihil agendo in ipso: sed dum multa agis contra ipsum, perdidisti te ipsum. Quid metuis talem Regem, qui sic venit regnare, ut te nolit excludere? Quem quaeris, Rex regum est: si velles securus obtinere tuum regnum, ipsi supplicares, ut ab illo acciperes sempiternum Regnet Christus quomodo venit regnare: suscipiat credentes, irrideat persequentes, faciat certantes, adjuvet laborantes, coronet vincentes; donet sanctitatem, amet castitatem, remuneret virginitatem. Gaudete, virgines sanctae, virgo peperit Christum. Non vos contristet sterilitas, quarum fides magna est fecunditas; nec doleatis non vos esse matres, quae spiritualiter generatis, virgines permanetis, filios suscipitis, integritatem non amittitis. Accepistis ab illo nomen maternum, ut decus castitatis in vos permaneat sempiternum. Amate quod estis, servate quod accepistis. Imitamini fideles matrem capitis vestri, sponsi vestri: non vobis denegavit pignora, qui natus est de virgine Maria. Quod tantae matri contulit, et in sua carne servavit, hoc etiam vobis donavit virgo mater, sancta caro Christi, ab omni contagione integra. Sed nec ipsa caro ejus sterilis fuit, dum per eam praedicando spirituales fili os regeneravit ad vitam, et post passionem per totum mundum fructificavit occisa.

CAPUT V

5. Passio. Crucifixi. Ex hoc omni libertate assumpta, fiduciam sui anima capiat christiana. Non enim erubescere debet in crucifixum se credidisse Christum. Crux illa fidelibus non est opprobium, sed triumphus. Crux illa vexillum nostrum est contra adversarium nostrum diabolum: pugnavit enim Rex noster pro nobis contra adversarium nostrum. Adversarius diabolus noster mortem minando terrebat, sed Christus aeternam vitam promittebat. Adversarius diabolus carnem perempturum se esse dicebat: Rex autem noster ut doceret quomodo ejus exercitus vinceret, in se demonstravit mortem corporis non esse timendam, dum prior ipse pro omnibus dignatus est mori, ne ejus exercitus a diabolo in anima posset occidi. Hoc agebat in illo praelio diabolus, si sibi consentiretur: animas perdere cupiebat, et salutem corporibus promittebat. Christus mori docebat ad tempus, et animam et corpus vivere in aeternum. Ille dicebat, Si mihi consenseritis, dabo vobis vitam istam temporalem; Christus dicebat, Si a me non discesseritis, nec temporalem perditis, et aeternalem accipietis. Diabolus dicebat, Nolite perdere istam lucem; Christus dicebat, Ego qui feci et istam, dabo meliorem. Quod ille promittit, ait Christus noster, in potestate dare non habet, et haec lux mea est, et haec vita a me creata est: sed illa propter [PL40.665] quam docendam veni, multo excellentior et melior est. Transite a bono ad melius, ne diabolo consentiendo remaneatis in pejus. In hoc tam magno certamine dum diabolus captivat, Christus liberat; diabolus decipit, Christus redimit; diabolus occidit, Christus restituit. Inter haec omnia ipsum nostrum Regem adversarius diabolus existimavit carne perimendum, tanquam capite prostrato caetera sibi membra facilius subjugaret: falsusque in hoc quod videbat, Deum latere in carne minime cogitabat: inscius tanti sacramenti, quod ille Mediator esset, et ita temperaret Deum in homine, ut hominem conjungeret Deo; occidit quasi potentem hominem defendentem homines, et sensit Deum liberantem omnes quos creaverat homines. Denique in ipsa passione videte spectaculum tanti certaminis. Armatur Judas ut pretio vendat magistrum, et qui erat in numero discipulorum, fit particeps consilii Judaeorum, dat osculum falsum, in quo erat nequitiae signum: fingit pacem plenus malitia in corde. Excitantur Judaei, veniunt cum facibus, laternis et armis: quaerunt multi unum, et veniunt filii tenebrarum, ferentes in manibus lucem, per quam illam veram aliis demonstrarent, quam ipsi caecati corde non poterant retinere. Dominus autem Jesus sciens omnia quae ventura erant super se (non enim aliquid ignorabat qui ad hoc venerat), egressus est ad eos, et ait illis: Quem quaeritis? At illi: Jesum Nazarenum. Ait illis: Ego sum. Quando autem illis dixit, Ego sum, abierunt retro, et ceciderunt in terram (Joan. XVIII, 4-6). Ecce radius verae lucis latens adhuc sub nube carnis, respexit tenebras, et prostravit ad terram. Quomodo tunc Judaei audebunt illam respicere claritatem, quando istam infirmitatem tolerare minime potuerunt? Sed ut impleret propter quod venerat, exsurgunt rursus tenebrae: dat eis potestatem, capiunt tenebrae lucem, non sequendam, sed occidendam; permittit se lux ab eis teneri, duci, suspendi, occidi, ut exspoliatus nube carnis, fulgorem redderet majestatis. Quae tandem acta sunt in illo certamine? Quam fortiores sibi esse videbantur ministri diaboli, dum fremerent dentibus, dum irriderent, dum caput agitarent, dum spineam coronam imponerent, dum vestimenta ejus conscinderent, dum viderent pendentem illum quem viderant miracula facientem, dum fel et acetum darent, dum lancea perfoderent? Qualis vox veluti victoriae eorum fuit dicentium, Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40)? Sed hoc ille per eos clamabat, qui patientiam Christo auferre cupiebat, ut excitatus insultationibus Judaeorum, demonstraret potentiam, sed perderet patientiam. Ille autem Rex fortis, et singulare consilium per quod nascitur et regitur omne sanum consilium, utramque aciem respiciebat, utramque aciem servabat, et patientiae, et potentiae: et quod servavit, exhibuit. Nam et patientiam servavit, quia de cruce non descendit; et potentiam demonstravit, cum de sepulcro surrexit. Dum in cruce pependit, falsa victoria Judaeorum: dum de sepulcro surrexit, vera confusio Judaeorum, et sempiterna victoria Christianorum. Dum in cruce pependit, moesti, contristati, dispersique discipuli: dum de sepulcro surrexit, gaudentes, una in domo sunt congregati. Dum in cruce pependit, diffidentia discipulorum: dum de sepulcro surrexit, congregatio Gentium. Dum in cruce pependit, timore negavit Petrus: dum de sepulcro surrexit, amore totus credit mundus. Non solum tunc actum est hoc certamen, sed nunc agitur: pugnatur, laborant membra Christi urgente adversario, resistitur illi; quoniam caput nostrum jam sedet in coelo. Ad hoc ille pugnare voluit, ut te doceret quomodo vinceres. Sed si vires tuae parvae sunt, ipsum invoca salvatorem, ipsum invoca adjutorem. Cum te perspexerit fideliter invocantem, qui pro te pependit in ligno, et hic victoriam, et coronam victoriae praeparabit in coelo.

CAPUT VI

6. Resurrectio Tertia die. Triduana [PL40.666] mors Domini per Prophetas et praedicta est, et promissa, et impleta. Nam Osee propheta ait, Post biduum suscitabit nos, die tertia veniemus, et quasi ante lucem paratum illum inveniemus (Osee VI, 3): ostendens nos in illo resurgere, quoniam dignatus est carnem in qua moreretur a nobis accipere. Quid jam dicam de figura illa Jonae prophetae, quem ipse Dominus expressius demonstrans, ait ad Judaeos: Generatio haec, generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita oportet esse et Filium hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 39 et 40). Ipsam figuram propheticam comparando, breviter percurramus. Missus est Jonas ad civitatem Ninive, ut ejus finem praedicaret: missus est Christus a Patre, ut finem mundi omnibus demonstraret. Fugit Jonas in Tharsis a facie Domini: fuga Jonae, velox transitus Christi; de quo dicit Propheta, Exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). Ascendit navem Propheta fugiens: lignum Christus ascendit, per mare hujus saeculi transiens. Irruit tempestas magna in mari: perturbatio maris, perfidia Judaeorum. Data est sors, ut propheta fugitivus in mare mitteretur: sors data est super Christi vestimenta, ut unitas omni mundo praedicaretur. Projectus est e navi in mare Jonas: mors Christi in cordibus Gentium collocata est. Susceptus est a bestia Propheta, custodiendus, non comedendus: audi hic ipsius vocem Christi per sanctum David, Non derelinques animam meam apud inferos, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). In ventre bestiae marinae positus Jonas sanctus oravit: in inferno Christus descendens mortuos suscitavit. Tertio die Propheta littori incolumis est redditus: die tertio Christus de sepulcro surgens, super coelos est exaltatus. Ad praedicationem Jonae per poenitentiam salvata est civitas: per Christi praedicationem sancta Jerusalem redempta est civitas.

CAPUT VII

7. Ascensio. Assumptus in coelum. Qui descendit, ait Apostolus, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 10). Quis est qui descendit? Deus homo. Quis est qui ascendit? Idem ipse Deus homo. Agnoscat se omnis homo, quoniam propter hominem Deus factus est homo. Quod pro te suscepit, levavit in coelum; terrenumque corpus fecit coeleste. Si credis et tu quod possis resurgere, et in coelum ascendere; quia certus es de tanto pignore, securus eris de tanto munere. Regnat homo jam susceptus a Christo, ad dexteram Patris sedens; et ut sui ab illo regnum accipiant, vocat, invitat, hortatur. Festinet ad eum omnis anima quae avida est gloriae, pergat ad talem regem, a quo ut accipiat potestatem, non ei pretium pecuniae dabit; sed plenam perfectamque fidem cum ad eum attulerit, etiam angelos judicabit.

CAPUT VIII

8. Secundus adventus ad judicandum. Inde venturus. Quis est iste qui exspectatur venturus mortuos vivosque judicare, nisi ille homo qui pro nobis dignatus est in cruce pendere? Homo susceptus exspectatur ut veniat. Caeterum secundum id quod Deus est, et Patri aequalis est, semper judicat, et semper praesens est. Veniet autem Redemptor noster in ea forma in qua assumptus est, ut impleatur illud quod de eo ait propheta Zacharias, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37). Videbunt ergo Judaei Deum hominem semper regnantem, quem negando desperaverant morientem. Judicabit eos in animis mortuos, qui venturus est resuscitare mortuos. Duobus enim modis haec sententia accipitur: Vivi et mortui in anima; item vivi et mortui in corpore. Secundum priorem, judicabit vivos in anima, credentes; et mortuos in anima, fidem nullam habentes: secundum posteriorem, judicabit vivos in carne, quos praesentes invenerit ejus adventus; judicabit et mortuos in carne, quos resuscitaturus est Deus excelsus. Eligamus, dilectissimi, ut vivos nos inveniat [PL40.667] ejus adventus in anima; ne peccando simul ab illo damnetur caro et anima. Finis mundi in proximo est; et si, ut quidam putant, in proximo non est, dies ultimus uniuscujusque nostrum incertus est. Quid differimus, si ad beatam vitam tendimus? Corrigamur, dum tempus est emendemur; bonas causas habeamus, ut futuram diem judicii non timeamus.

CAPUT IX

9. De Spiritu sancto. Credo in Spiritum sanctum. Spiritus sanctus Deus est, Patre Filioque non minor; sed una majestas, una potestas, inseparabilis Trinitas, indivisibilis sanctitas, simul ubique tota: Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, non tres dii, sed Trinitas unus Deus. Nec tempore separatur Filius a Patre, quoniam aeternum Verbum Patris est: nec major est Filio Pater, quoniam aequalem genuit Deus Deum sine tempore, per quem fecit tempora. Nec Spiritus sanctus minor est Patre et Filio; cum sit charitas atque concordia Patris et Filii. Quomodo enim Filius minor est Patre, ut arianus haereticus praedicat, cum Apostolus eum dicat Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 24)? Si Virtus et Sapientia Patris Filius est, qui eum minorem dicit, Deo Patri contumeliam facit; quoniam eum et minorem sapientiam et infirmam virtutem in se habere contendit. Aut quomodo Spiritum sanctum minorem praedicat etiam Filio, cum membra Christi templum Apostolus ponat Spiritus sancti? Vos, inquit, estis corpus Christi et membra (Id. XII, 27): et alio loco, Nescitis, inquit, quia membra vestra templum in vobis est Spiritus sancti (Id. VI, 19)? Quomodo Deus non est, qui templum habet: aut quomodo minor est Christo, cujus membra templum habet? Non sunt diversi gradus, ubi est una Trinitas et trina aeternitas. Qui enim diversos gradus componit, ipse se ab unitate praecidit. Quomodo exsulias, ariane, quod teneas veritatem, cum te malus error a catholica doctrina separans, haereticumque protestans a communione totius orbis secernens in uno angulo damnaverit? Cavete, fratres, doctrinas haereticorum, tanquam insidias luporum. Oves Christi, audite vocem pastoris vestri. Qui intrat per ostium in ovile ovium, ille pastor est, ait: qui autem ascendit per aliam partem, fur est et latro (Joan. X, 1, 2). Cavete fures, cavete latrones: non quiescit pastor clamare, non sinit etiam suos canes facere. Non se sequestret ovis a summo pastore, ne ipsa se in depraedationem nequissimi offerat luni raptoris.

CAPUT X

10. De remissione peccatorum. In remissionem peccatorum. Fortiter tenete, fideliter sperate, patienter exspectate: reddetur vobis novitas per Baptismum, vetustate discedente; deonerabitur anima sarcinis peccatorum, ut libertate novae vitae induta, adversus diabolum cum adjutorio divino valeat fortiter dimicare, eumque a quo superata est ita superet, ut in regno Dei translata, de hoste devicto secura, regnet cum suo capite Christo.

CAPUT XI

11. De resurrectione carnis. Carnis resurrectionem. Magna fides est necessaria, quoniam magnum praemium promittitur. Nec attendatis quid nunc fit, sed quid tunc fit: quod enim nunc fit, multos movet. Quem enim non movet, cum videt tantam speciem, tantam pulchritudinem, tantumque decorem, hominem formatum resolvi in pulveres, ossa dispergi, terram terrae mandari? Non te ista, christiane, deterreant. Seminatus est homo, non perditus. Anima quidem discedente habitaculum ejus [PL40.668] solvitur: non est enim praesto illa domina, quae curam gerat luteae domus, atque ejus restauret ruinas. Vadit enim, ut magno praemio regnum comparet sempiternum. Quid ergo metuis, o anima? Christo Domino dicata es; atque ipso donante bene vivis, et ad regnum Dei pervenire contendis. Utquid formidas vehiculum mortis? Proficisceris quidem, et injuriam patietur ad tempus caro tua: reverteris cum summo Rege regnans, et talis tibi reddetur quae nequeat corrumpi, et tecum maneat sempiterna. Si ad hoc pergis ut melior efficiaris, non credis quoniam meliori et in regno coelorum quodam modo administranti melius tibi praeparabitur hospitium? Si haec terrena, lutea, fragilis, tantam tibi exhibuit pulchritudinem; restaurata et coelestis effecta qualem tibi exhibebit decorem? Si hanc tantum diligis, quae paululum manet et transit in tempore; illam quantum amabis, quae decore suo nunquam carebit, quoniam in aeternum vita manebit?

CAPUT XII

12. De vita aeterna. Hoc sequitur in sancto Symbolo, quod omnia quae credimus et speramus, in vita aeterna percipiamus. Vita aeterna, dilectissimi, nunquam vilescat, semperque dulcescat. Si amatur vita, quare non quaeritur vera? Si amatur vita, talis quaeratur quae nunquam finiatur. Et si amatur, quare non quaeritur? aut si quaeritur, quia hic non est, ad eum locum ubi est quare non festinatur? Quid, quod etiam ultro se nobis ipsa vita ingessit? Christus est enim Deus verus et vita aeterna. Venit ad nos perditos et redemit inventos: venit huc ad regionem mortalium ipsa vera vita: dedit gustum saporis sui; gustavimus, vidimus quoniam suavis est. Praecessit nos, invitavit ut sequamur; et ad tam magnum illud donum, cujus talem suscepimus gustum, sequi formidamus? Venit ad te vita; repende vicem, veni et tu ad illam. Suscepit vehiculum mortis, ut transiens liberaret te: suscipe et tu mortem, ut cum ad illam veneris, ita ab illa suscipiaris, ut nunquam moriaris.

CAPUT XIII

13. De sancta Ecclesia. Sanctam Ecclesiam. Propterea hujus conclusio sacramenti per sanctam Ecclesiam terminatur, quoniam si quis absque ea inventus fuerit, alienus erit a numero filiorum: nec habebit Deum Patrem, qui Ecclesiam noluerit habere matrem; nihilque ei valebit quod credidit vel fecit tanta bona sine fine summi boni. Ecclesia, mater est spiritualis: Ecclesia, sponsa Christi est; gratia ejus dealbata, pretioso sanguine dotata. Totum possidet quod a viro suo accepit in dote. Lego tabulas matrimoniales ejus, recitabo. Audite, haeretici, quid scriptum sit: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes (Luc. XXIV, 47). Omnes gentes totus mundus est. Ecclesia totum possidet, quod a viro suo accepit in dote. Quaecumque congregatio cujuslibet haeresis in angulis sedet: concubina est, non matrona. O haeresis ariana, quid insultas, quid exsufflas, quid etiam ad tempus multa usurpas? Injuriam a te patitur domina ab ancilla; multas ei ingeris contumelias: licet haec doleat, non te magno metuit sponsa Christi sancta Catholica. Cum enim respexerit ille sponsus, ejicieris tu ut ancilla cum filiis tuis; quoniam non erunt haeredes filii ancillae cum filiis liberae (Gen. XXI, 10). Cognoscatur una sancta et vera regina Catholica, cui regnum Christus tale dedit, quod eam per totum mundum diffundens, ab omni macula et ruga mundans, totam pulchram suo adventu praeparavit.

O‘quvchilar reaktsiyalari

Eslatmalar

Fons: Patrologia Latina, t. 40, coll. 658-668 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Foydalanuvchi tomonidan joylashtirilgan: Rodion Vlasov
Sahifa yaratilgan sana: 2026-11-22, Yangilash: 2026-11-22