Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

De Peccatorum Meritis et Remissione, Liber 1 (2/2)

38. Cur autem, cum dixisset, quod illuminat omnem hominem; addiderit, venientem in hunc mundum; unde haec opinio nata est, quod in exortu corporali ab utero matris recentissimo illuminet mentes nascentium parvulorum: quamvis in graeco ita sit positum, ut possit etiam intelligi lumen ipsum veniens in hunc mundum: tamen si hominem venientem in hunc mundum, necesse est accipi, aut simpliciter dictum arbitror, sicut multa in Scripturis reperiuntur, quibus etiam detractis nihil sententiae minuatur; aut si propter aliquam distinctionem additum esse credendum est, fortasse hoc dictum est, ad discernendam spiritualem illuminationem ab ista corporali, quae sive per coeli luminaria, sive quibusque ignibus illuminat oculos carnis; ut hominem interiorem dixerit venientem in hunc mundum, quia exterior corporeus est, sicut hic mundus; tanquam diceret, Illuminat omnem hominem venientem in corpus, secundum illud quod scriptum est: Sortitus sum animam bonam, et veni in corpus incoinquinatum (Sap. VIII, 19, 20). Aut ergo sic dictum est, si distinctionis alicujus gratia dictum est; Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; tanquam dictum esset, Illuminat omnem interiorem hominem, quia homo interior cum veraciter fit sapiens, nonnisi ab illo illuminatur qui est lumen verum: aut si rationem ipsam, qua humana anima rationalis appellatur, quae ratio adhuc velut quieta et quasi sopita, tamen insita et quodam modo inseminata in parvulis latet, illuminationem voluit appellare, tanquam interioris oculi creationem; non resistendum est, tunc eam fieri; cum anima creatur, et non absurde hoc intelligi, cum homo venit in mundum. Verumtamen etiam ipse, quamvis jam creatus oculus, necesse est in tenebris maneat, si non credat in eum qui dixit, Ego lux in [PL44.131] saeculum veni, ut omnis qui credit in me non maneat in tenebris. Quod per sacramentum Baptismatis in parvulis fieri non dubitat mater Ecclesia, quae cor et os maternum eis praestat, ut sacris mysteriis imbuantur; quia nondum possunt corde proprio credere ad justitiam, nec ore proprio confiteri ad salutem (Rom. X, 10). Nec ideo tamen eos quisquam fidelium fideles appellare cunctatur, quod a credendo utique nomen est: quamvis hoc non ipsi, sed alii pro eis inter sacramenta responderint.

CAPUT XXVI

39. Concludit peccato originis omnes obnoxios. Nimis longum fiet, si ad singula testimonia similiter disputemus. Unde commodius esse arbitror, acervatim cogere, quae occurrere potuerint, vel quae sufficere videbuntur, quibus appareat Dominum Jesum Christum non aliam ob causam in carne venisse, ac forma servi accepta factum obedientem usque ad mortem crucis (Philipp. II, 7, 8), nisi ut hac dispensatione misericordissimae gratiae omnes, quibus tanquam membris in suo corpore constitutis caput est ad capessondum regnum coelorum, vivificaret, salvos faceret, liberaret, redimeret, illuminaret, qui prius fuissent in peccatorum morte, languoribus, servitute, captivitate, tenebris constituti, sub potestate diaboli principis peccatorum: ac sic fieret mediator Dei et hominum, per quem post inimicitias impietatis nostrae, illius gratiae pace finitas, reconciliaremur Deo in aeternam vitam, ab aeterna morte quae talibus impendebat erepti. Hoc enim cum abundantius apparuerit, consequens erit ut ad istam Christi dispensationem, quae per ejus humilitatem facta est, pertinere non possint, qui vita, salute, liberatione, redemptione, illuminatione non indigent. Et quoniam ad hanc pertinet Baptismus, quo Christo consepeliuntur, ut incorporentur illi membra ejus, hoc est fideles ejus: profecto nec Baptismus est necessarius eis qui illo remissionis et reconciliationis beneficio, quae fit per mediatorem, non opus habent. Porro quia parvulos baptizandos esse concedunt, qui contra auctoritatem universae Ecclesiae, procul dubio per Dominum et Apostolos traditam, venire non possunt: concedant oportet eos egere illis beneficiis mediatoris, ut abluti per Sacramentum charitatemque fidelium, ac sic incorporati Christi corpori, quod est Ecclesia, reconcilientur Deo, ut in illo vivi, ut salvi, ut liberati, ut redempti, ut illuminati fiant: unde, nisi a morte, vitiis, reatu, subjectione, tenebris peccatorum? quae quoniam nulla in ea aetate per suam vitam propriam commiserunt, restat originale peccatum.

CAPUT XXVII

40. Congerit testimonia Scripturarum. Haec ratiocinatio tunc erit fortior cum ea quae promisi testimonia multa congessero. Jam supra posuimus: Non veni vocare justos, sed peccatores (Luc. V, 32). Item cum ad Zacchaeum esset ingressus: Hodie, [PL44.132] inquit, salus domui huic facta est, quoniam et iste filius est Abrahae. Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 9, 10). Hoc et de ove perdita et relictis nonaginta novem quaesita et inventa; hoc et de drachma quae perierat ex decem (Id. XV, 3-10). Unde oportebat, ut dicit, praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Id. XXIV, 46, 47). Marcus etiam in fine Evangelii sui Dominum dixisse testatur: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 15, 16). Quis autem nesciat, credere esse infantibus baptizari, non credere autem, non baptizari? Ex Joannis autem Evangelio quamvis jam nonnulla posuerimus, attende etiam ista. Joannes Baptista de illo: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Et ipse de se ipso: Qui de ovibus meis sunt, vocem meam audiunt; et ego novi illas, et sequuntur me; et ego vitam aeternam do illis, et non peribunt in aeternum (Id. X, 27, 28). Quia ergo de ovibus ejus non esse incipiunt parvuli, nisi per Baptismum; profecto si hoc non accipiunt, peribunt: vitam enim aeternam, quam suis dabit ovibus, non habebunt. Item alio loco: Ego sum via, veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me (Id. XIV, 6).

41. Hanc doctrinam suscipientes Apostoli, vide quanta contestatione declarent. Petrus in prima Epistola: Benedictus, inquit, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, secundum multitudinem misericordiae suae, qui regeneravit nos in spem vitae aeternae, per resurrectionem Jesu Christi, in haereditatem immortalem et incontaminatam, florentem, servatam in coelis, vobis qui in virtute Dei conservamini per fidem in salutem paratam palam fieri in tempore novissimo. Et paulo post: Inveniamini, inquit, in laudem et honorem Jesu Christi, quem ignorabatis; in quem modo non videntes creditis, quem cum videritis, exsultabitis gaudio inenarrabili, et honorato gaudio, percipientes testamentum fidei, salutem animarum vestrarum (I Petr. I, 3-9). Item alio loco: Vos autem, inquit, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptione, ut virtutes enuntietis ejus, qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum (Id. II, 9). Et iterum: Christus, inquit, pro peccatis nostris passus est, justus pro injustis, ut nos adducat ad Deum. Item cum commemorasset in arca Noe, octo homines salvos factos: Sic et vos, inquit, simili forma Baptisma salvos facit (Id. III, 18-21). Ab hac ergo salute et lumine alieni sunt parvuli, et in perditione ac tenebris remanebunt, nisi per adoptionem populo Dei fuerint sociati, tenentes Christum passum justum pro injustis, ut eos adducat ad Deum.

42. Ex Epistola etiam Joannis haec mihi occurrerunt, quae huic quaestioni necessaria visa sunt. Quod [PL44.133] si in lumine, inquit, ambulaverimus, sicut et ipse est in lumine, societatem habemus in invicem, et sanguis Jesu Christi filii ejus purgabit nos ab omni delicto (I Joan. I, 7). Item alio loco: Si testimonium, inquit, hominum accipimus, testimonium Dei majus est; quia hoc est testimonium Dei, quod majus est, quia testificatus est de Filio suo. Qui crediderit in Filium Dei, habet testimonium in semetipso. Qui non crediderit Deo, mendacem facit eum; quia non credidit in testimonium quod testificatus est de Filio suo. Et hoc est testimonium, quia vitam aeternam dedit nobis Deus; et haec vita in Filio ejus est. Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, non habet vitam (Id. V, 9-12). Non solum igitur regnum coelorum, sed nec vitam parvuli habebunt, si Filium non habebunt, quem nisi per Baptismum ejus habere non possunt. Item alio loco: In hoc, inquit, manifestatus est Filius Dei, ut solvat opera diaboli (Id. III, 8). Non ergo pertinebunt parvuli ad gratiam manifestationis Filii Dei, si non in eis solvet opera diaboli.

43. Jam nunc attende in hanc rem Pauli apostoli testimonia, tanto utique plura, quanto plures Epistolas scripsit, et quanto diligentius curavit commendare gratiam Dei adversus eos qui operibus gloriabantur, atque ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non erant subjecti (Rom. X, 3). In Epistola ad Romanos: Justitia, inquit, Dei in omnes qui credunt: non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei: justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu: quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae ejus propter propositum praecedentium peccatorum in Dei patientia, ad ostendendam justitiam ipsius in hoc tempore, ut sit justus et justificans eum qui ex fide est Jesu (Id. III, 22-26). Item alio loco: Ei qui operatur, inquit, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei vero qui non operatur, credit autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam. Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Item paulo post: Non est autem scriptum, inquit, propter illum tantum, [PL44.134] quia deputatum est illi; sed et propter nos, quibus deputabitur credentibus in eum qui excitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 4-8, 23-25). Et paulo post: Si enim Christus, inquit, cum infirmi essemus adhuc juxta tempus, pro impiis mortuus est (Id. V, 6). Et alibi: Scimus, inquit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor ignoro: non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo hoc facio, consentio legi, quoniam bona. Nunc autem non jam ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, id est, in carne mea bonum: nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, ego hoc facio; jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Invenio igitur legem mihi volenti facere bonum, quoniam mihi malum adjacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Id. VII, 14-25). Dicant qui possunt homines nasci non in corpore mortis hujus, ut possint etiam dicere, non eis necessariam gratiam Dei per Jesum Christum, qua liberentur de corpore mortis hujus. Item paulo post: Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne (Id. VIII, 3). Dicant qui audent, oportuisse nasci Christum in similitudine carnis peccati, nisi nos nati essemus in carne peccati.

44. Item ad Corinthios: Tradidi enim vobis in primis, inquit, quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas (I Cor. XV, 3). Item ad eosdem Corinthios in secunda: Charitas enim Christi compellit nos; judicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Et pro omnibus mortuus est Christus, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem: et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis. Quemadmodum? Quia Deus [PL44.135] erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta eorum, et ponens in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo reconciliari Deo. Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso. Cooperantes autem et rogamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis. Dicit enim: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. V, 14-VI, 2). Ad hanc reconciliationem et salutem si non pertinent parvuli, quis eos quaerit ad Baptismum Christi? Si autem pertinent, inter homines mortuos sunt, pro quibus ille mortuus est; nec ab eo reconciliari et salvari possunt, nisi dimissa non reputet delicta eorum.

45. Item ad Galatas: Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino Jesu Christo, qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno (Galat. I, 3, 4). Et alio loco: Lex transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est: Deus vero unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Id. III, 19-22).

46. Ad Ephesios etiam: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris, spiritus ejus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntatem carnis, et affectionum, et eramus naturaliter filii irae, sicut et caeteri. Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti. Et paulo post: Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est: non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Et paulo post: Qui eratis, inquit, illo tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini testamentorum et promissionis, spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo: nunc autem in Christo Jesu, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens inimicitias, in carne sua legem mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Et veniens evangelizavit pacem [PL44.136] vobis qui eratis longe, et pacem his qui prope, quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem (Ephes. II, 1-18). Item alibi: Sicut veritas est in Jesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, eum qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Et alibi: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis (Id. IV, 21-24, 30).

47. Ad Colossenses etiam ita loquitur: Gratias agentes Patri idoneos facienti nos in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii charitatis suae, in quo habemus redemptionem in remissione peccatorum (Coloss. I, 12-14). Et alio loco: Et estis, inquit, in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: in quo etiam circumcisi estis circumcisione non manufacta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi, consepulti ei in Baptismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Et vos, cum essetis mortui delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, tollens illud de medio, et affigens illud cruci, exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit fiducialiter triumphans eos in semetipso (Id. II, 10-15).

48. Et ad Timotheum: Humanus, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet primo Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 15, 16). Item dicit: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (Id. II, 5, 6). In secunda etiam ad eumdem: Noli ergo, inquit, erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei salvos nos facientis, et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per adventum Domini nostri Jesu Christi, evacuantis quidem mortem, illuminantis autem vitam et incorruptionem per Evangelium (II Tim. I, 8-10).

49. Ad Titum etiam: Exspectantes, inquit, illam beatam spem et manifestationem gloriae magni Dei, et salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret nos sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum (Tit. II, 13, 14). Et alio loco: Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris Dei nostri, non ex operibus justitiae, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem [PL44.137] ditissime effudit super nos per Jesum Christum salvatorem nostrum, ut justificati ipsius gratia haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 4).

50. Ad Hebraeos quoque Epistola, quanquam nonnullis incerta sit, tamen quoniam legi quosdam huic nostrae de Baptismo parvulorum sententiae contraria sentientes, eam quibusdam opinionibus suis testem adhibere voluisse, magisque me movet auctoritas Ecclesiarum orientalium, quae hanc etiam in canonicis habent, quanta pro nobis testimonia contineat, advertendum est. In ipso ejus exordio legitur: Multis partibus, et multis modis olim Deus locutus est patribus in Prophetis; postremo in his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus, gerens quoque omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum a se facta, sedet ad dexteram majestatis in excelsis (Hebr. I, 1-3). Et post pauca: Si enim qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia justam accepit mercedis retributionem; quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Et alio loco: Propterea ergo quia pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse propemodum eorum participavit, ut per mortem evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam rei erant servitutis. Et paulo post: Unde debuit, inquit, secundum omnia fratribus similis esse, ut misericors fieret, et fidelis princeps sacerdotum eorum, quae sunt ad Deum propitiandum pro delictis populi (Id. II, 2, 3, 14-17). Et alibi: Teneamus, inquit, confessionem: non enim habemus sacerdotem qui non possit compati infirmitatibus nostris; etenim expertus est omnia secundum similitudinem sine peccato (Id. IV, 15). Et alio loco: Intransgressibile, inquit, habet sacerdotium: unde et salvos perficere potest eos qui adveniunt per ipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro ipsis. Talem enim decebat habere nos principem sacerdotum, justum, sine malitia, incontaminatum, separatum a peccatoribus, altiorem a coelis factum, non habentem quotidianam necessitatem, sicut principes sacerdotum, primum pro suis peccatis sacrificium offerre, dehinc pro populi: hoc enim semel fecit offerens se (Id. VII, [PL44.138] 24-27). Et alio loco: Non enim in manu fabricata sancta introivit Christus, quae sunt similia verorum, sed in ipsum coelum, apparere ante faciem Dei pro nobis; non ut saepius offerat semetipsum, sicut princeps sacerdotum intrat in sancta, in anno semel cum sanguine alieno. Caeterum oportebat eum saepius pati a mundi constitutione: nunc autem semel in extremitate saeculorum ad remissionem peccatorum per sacrificium suum manifestatus est. Et sicut constitutum est hominibus semel tantum mori, et post hoc judicium: sic et Christus semel oblatus est, ut multorum peccata portaret; secundo sine peccatis apparebit eis, qui eum sustinent, ad salutem (Hebr. IX, 24-28).

51. Apocalypsis etiam Joannis has laudes Christo per canticum novum testatur offerri: Dignus es accipere librum, et aperire signacula ejus; quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, de omni gente, et lingua, et populo, et natione (Apoc. V, 9).

52. Item in Actibus Apostolorum, inceptorem vitae Petrus apostolus dixit esse Dominum Jesum, increpans Judaeos quod occidissent eum, ita loquens: Vos autem sanctum et justum inhonorastis, et negastis, et postulastis hominem homicidam vivere et donari vobis: nam inceptorem vitae occidistis (Act. III, 14, 15). Et alio loco: Hic est lapis reprobatus a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli. Non est enim aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri nos (Id. IV, 11, 12). Et alibi: Deus patrum suscitavit Jesum, quem vos interfecistis suspendentes in ligno. Hunc Deus principem et salvatorem exaltavit gloria sua, dare poenitentiam Israel et remissionem peccatorum in illo (Id. V, 30, 31). Item alio loco: Huic omnes Prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per manum illius omnem credentem in eum (Id. X, 43). Item in eodem libro apostolus Paulus: Notum ergo sit vobis, inquit, viri fratres, quoniam per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi justificari, in hoc omnis credens justificatur (Id. XIII, 38, 39).

53. Hoc tanto aggere testimoniorum, cujus adversus veritatem Dei elatio non prematur? Et multa quidem alia reperiri possunt, sed et finiendi hujus operis cura non negligenter habenda est. De libris quoque Veteris Testamenti multas contestationes divinorum eloquiorum adhibere in hanc sententiam supervacaneum putavi, quandoquidem in illis quod occultatur sub velamento velut terrenarum promissionum, hoc in Novi Testamenti praedicatione revelatur. Et ipse Dominus Librorum veterum utilitatem breviter demonstravit et definivit dicens, oportuisse impleri quae de illo scripta essent in Lege et Prophetis et Psalmis; et haec ipsa esse, quod oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47). Et Petrus dicit, quod paulo ante commemoravi, huic omnes Prophetas testimonium perhibere, remissionem peccatorum accipere per manum ejus omnem credentem in eum.

[PL44.139] 54. Verumtamen commodius est, etiam ex ipso Vetere Testamento testimonia pauca depromere, quae vel ad supplementum, vel potius ad cumulum valere debebunt. Ipse Dominus per prophetam in Psalmo loquens ait: Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in illis. Non merita illorum, sed voluntates meas. Nam illorum quid, nisi quod sequitur? Multiplicatae sunt infirmitates eorum: supra quod infirmi erant. Ad hoc et lex subintravit, ut abundaret delictum. Sed quid adjungit? Postea acceleraverunt: multiplicatis infirmitatibus, hoc est, abundante delicto, alacrius medicum quaesierunt, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia (Rom. V, 20). Denique, Non congregabo, inquit, conventicula eorum de sanguinibus: quoniam multis sacrificiorum sanguinibus, cum primum in tabernaculum vel in templum congregarentur, convincebantur potius peccatores, quam mundabantur. Non ergo jam, inquit, de sanguinibus congregabo conventicula eorum. Unus enim sanguis pro multis datus est, quo veraciter mundarentur. Denique sequitur, Nec memor ero nominum illorum per labia mea (Psal. XV, 3, 4): tanquam innovatorum. Nam nomina eorum erant prius, filii carnis, filii saeculi, filii irae, filii diaboli, immundi, peccatores, impii: postea vero, filii Dei, homini novo nomen novum, canticum novum cantanti novum, per Testamentum Novum. Non sint ingrati homines gratiae Dei, pusilli cum magnis, a minore usque ad majorem. Totius Ecclesiae vox est: Erravi sicut ovis, perdita (Psal. CXVIII, 176). Omnium membrorum Christi vox est: Omnes ut oves erravimus, et ipse traditus est pro peccatis nostris. Qui totus prophetiae locus apud Isaiam est, quo per Philippum sibi exposito, spado ille Candacis reginae in eum credidit (Act. VIII, 27-39). Vide quoties hoc ipsum commendet, et tanquam superbis nescio quibus, vel contentiosis identidem inculcet: Homo, inquit, in plaga, et qui sciat ferre infirmitates; propter quod et avertit se facies ejus, injuriata est, nec magni aestimata est. Hic infirmitates nostras portat, et pro nobis in doloribus est; et nos existimavimus illum in doloribus esse, et in plaga, et in poena: ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostrae super eum, in livore ejus sanati sumus. Omnes ut oves erravimus, et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris. Et ipse quoniam male tractatus est, non aperuit os; ut ovis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate sublatum est judicium ejus: generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus, ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Dabo ergo malos propter sepulturam ejus, et divites propter mortem ejus, ob hoc quod iniquitatem [PL44.140] non fecerit, nec dolum ore suo, Dominus vult purgare illum de plaga. Si dederitis vos ob delicta vestra animam vestram, videbitis semen longae vitae. Et vult Dominus auferre a doloribus animam ejus, ostendere illi lucem, et figurare per sensum, justificare justum bene servientem pluribus, et peccata illorum ipse sustinebit. Propterea ipse haereditabit complures, et fortium partietur spolia, propter quod tradita est anima ejus ad mortem, et inter iniquos aestimatus est, et ipse peccata multorum sustinuit, et propter iniquitates eorum traditus est (Isai. LIII, 3-12). Attende etiam illud ejusdem prophetae, quod de se completum, lectoris etiam functus officio in synagoga ipse recitavit: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, ut refrigerem qui in pressura cordis sunt, praedicare captivis remissionem, et caecis visum (Id. LXI, 1; Luc. IV, 16-21). Omnes ergo agnoscamus, nec ullus exceptus sit eorum, qui volumus corpori ejus haerere, per eum in ovile ejus intrare, ad vitam et salutem, quam suis promisit, perpetuam pervenire: omnes, inquam, agnoscamus eum, qui peccatum non fecit, et peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut a peccatis separati cum justitia vivamus; cujus cicatricibus sanati sumus, infirmi cum essemus, tanquam pecora errantia (I Petr. II, 22, 24, 25).

CAPUT XXVIII

55. Colligit omnes egere morte Christi, ut salventur. Parvuli non baptizati in damnatione erunt cum diabolo. Quomodo omnes per Adam ad condemnationem, et omnes per Christum ad justificationem. Nemo cum Deo reconciliatur nisi per Christum. Quae cum ita sint, neminem unquam eorum qui ad Christum accesserunt per Baptismum, sana fides et sana doctrina putavit exceptum a gratia remissionis peccatorum, nec esse posse alicui praeter regnum ejus, aeternam salutem. Haec enim parata est revelari in tempore novissimo (Id. I, 5), hoc est, in resurrectione mortuorum, pertinentium non ad mortem aeternam, quae secunda mors appellatur, sed ad vitam aeternam, quam promittit non mendax Deus sanctis et fidelibus suis; cujus vitae participes omnes non vivificabuntur nisi in Christo, sicut in Adam omnes moriuntur (I Cor. XV, 22). Quemadmodum enim omnes omnino pertinentes ad generationem voluntatis carnis non moriuntur, nisi in Adam in quo omnes peccaverunt: sic ex his omnes omnino pertinentes ad regenerationem voluntatis spiritus, non vivificantur nisi in Christo, in quo omnes justificantur. Quia sicut per unum omnes ad condemnationem, sic per unum omnes ad justificationem (Rom. V, 18). Nec est ullus ulli medius locus, ut possit esse nisi cum diabolo, qui non est cum Christo. Hinc et ipse Dominus volens auferre de cordibus male credentium istam nescio quam medietatem, quam conantur [PL44.141] quidam parvulis non baptizatis tribuere, ut quasi merito innocentiae sint in vita aeterna, sed quia non sunt baptizati, non sint cum Christo in regno ejus, definitivam protulit ad haec ora obstruenda sententiam, ubi ait: Qui mecum non est, adversum me est (Matth. XII, 30). Constitue igitur quemlibet parvulum: si jam cum Christo est, utquid baptizatur? Si autem, quod habet veritas, ideo baptizatur, ut sit cum Christo, profecto non baptizatus non est cum Christo, et quia non est cum Christo, adversus Christum est; neque enim ejus tam manifestam debemus aut possumus infirmare vel immutare sententiam. Unde igitur adversus Christum, si non ex peccato? neque enim ex corpore et anima, quae utraque Dei creatura est. Porro si ex peccato, quod in illa aetate, nisi originale et antiquum? Una est quippe caro peccati, in qua omnes ad damnationem nascuntur; et una est caro in similitudine carnis peccati, per quam omnes a damnatione liberantur. Nec ita dictum est omnes, velut quicumque nascuntur in carne peccati, iidem ipsi omnes mundari intelligantur per carnem similem carnis peccati; non enim omnium est fides (II Thess. III, 2): sed omnes pertinentes ad generationem connubii carnalis, non nascuntur nisi in carne peccati; et omnes pertinentes ad generationem connubii spiritualis, non mundantur nisi per carnem similem carnis peccati: hoc est, illi per Adam ad condemnationem, isti per Christum ad justificationem. Tanquam si dicamus, verbi gratia, Una est obstetrix in hac civitate, quae omnes excipit; et unus est hic litterarum magister, qui omnes docet: neque ibi intelligi possunt omnes, nisi qui nascuntur; neque hic omnes, nisi qui discunt: non tamen omnes qui nascuntur, litteras discunt. Sed cuivis claret, quod et illic recte dictum est, Omnes excipit, praeter cujus manus nemo nascitur; et hic recte dictum est, Omnes docet, praeter cujus magisterium nemo discit.

56. Consideratis autem omnibus divinis testimoniis quae commemoravi, sive singillatim de unoquoque disputans, sive acervatim multa congestans, vel quaecumque similia non commemoravi; nihil invenitur nisi quod universa Ecclesia tenet, quae adversus omnes profanas novitates vigilare debet, omnem hominem separari a Deo, nisi qui per mediatorem Christum reconciliatur Deo, nec separari quemquam nisi peccatis intercludentibus posse. Non ergo reconciliari nisi peccatorum remissione, per unam gratiam misericordissimi Salvatoris, per unam victimam verissimi Sacerdotis: ac sic omnes filios mulieris, quae serpenti credidit, ut libidine corrumperetur (Gen. III, 1-6), non liberari a corpore mortis hujus, nisi per Filium Virginis, quae angelo credidit, ut sine libidine fetaretur (Luc. I, 26-38).

CAPUT XXIX

57. Bonum conjugii quid. Boni et mali usus quatuor differentiae. Bonum ergo conjugii non est fervor concupiscentiae, sed quidam licitus et honestus illo fervore utendi modus, propagandae proli, non explendae libidini accommodatus. [Voluntas ista, [PL44.142] non voluptas illa, nuptialis est.] Quod igitur in membris corporis mortis hujus inobedienter movetur, totumque animum in se dejectum conatur attrahere, et neque cum mens voluerit exsurgit, neque cum mens voluerit conquiescit, hoc est malum peccati, in quo nascitur omnis homo. Cum autem ab illicitis corruptionibus refrenatur, et ad sola generis humani supplementa ordinate propaganda permittitur, hoc est bonum conjugii, per quod ordinata societate nascitur homo. Sed nemo renascitur in Christi corpore, nisi prius nascatur in peccati corpore. Sicut autem bono uti male, malum est; sic malo bene uti, bonum est. Duo igitur haec, bonum et malum, et alia duo, usus bonus et usus malus, sibimet adjuncta quatuor differentias faciunt. Bene utitur bono, continentiam dedicans Deo: male utitur bono, continentiam dedicans idolo. Male utitur malo, concupiscentiam relaxans adulterio: bene utitur malo, concupiscentiam restringens connubio. Sicut ergo melius est bene uti bono, quam bene uti malo, cum sit utrumque bonum: ita qui dat virginem suam nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit. De qua quaestione multo uberius et multo sufficientius in duobus libris, uno de Bono Conjugali, altero de Sancta Virginitate, quantum Dominus dedit, pro mearum virium exiguitate disserui. Non itaque per nuptiarum bonum defendant concupiscentiae malum, qui carnem et sanguinem praevaricatoris adversus carnem et sanguinem Redemptoris extollunt: non erigantur in superbiam erroris alieni, de quorum parvula aetate nobis dedit Dominus humilitatis exemplum. Solus sine peccato natus est, quem sine virili complexu, non concupiscentia carnis, sed obedientia mentis virgo concepit. Sola nostro vulneri medicinam parere potuit, quae non ex peccati vulnere germen piae prolis emisit.

CAPUT XXX

58. Baptismum ad quid infantibus necessarium voluerint Pelagiani. Jam nunc scrutemur diligentius, quantum adjuvat Dominus, etiam ipsum Evangelii capitulum ubi ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum Dei. Qua isti sententia nisi moverentur, omnino parvulos nec baptizandos esse censerent. Sed quia non ait, inquiunt, »Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu,« non habebit salutem vel vitam aeternam; tantummodo autem dixit, »non intrabit in regnum Dei:« ad hoc parvuli baptizandi sunt, ut sint etiam cum Christo in regno Dei, ubi non erunt si baptizati non fuerint: quamvis et sine Baptismo si parvuli moriantur, salutem vitamque aeternam habituri sint, quoniam nullo peccati vinculo obstricti sunt. Haec dicentes, primo nunquam explicant isti, qua justitia nullum peccatum habens imago Dei separetur a regno Dei. Deinde videamus utrum Dominus Jesus, unus et solus magister bonus, in hac ipsa evangelica lectione non significaverit et ostenderit nonnisi per remissionem peccatorum fieri, ut ad regnum Dei perveniant baptizati: [PL44.143] quamvis recte intelligentibus sufficere debuerit, quod dictum est, Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei; et, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Cur enim nascatur denuo, nisi renovandus? unde renovandus, nisi a vetustate? qua vetustate, nisi in qua vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuetur corpus peccati (Rom. VI, 6)? Aut unde imago Dei non intrat in regnum Dei, nisi impedimento prohibente peccati? Verumtamen, ut proposuimus, totam ipsam circumstantiam evangelicae lectionis ad rem de qua agitur pertinentem, intente quantum possumus diligenterque videamus.

59. Erat autem homo, inquit, ex Pharisaeis Nicodemus nomine, princeps Judaeorum. Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Numquid potest in uterum matris suae iterum introire et nasci? Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est de carne, caro est; et quod natum est de spiritu, spiritus est. Non mireris, quia dixi tibi, Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis; sed non scis unde veniat, aut quo vadat. Sic est omnis qui natus est ex spiritu. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi vobis, et non credidistis; quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis? Et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui in coelo est. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum; sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem: erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta. Huc usque est ad rem, de qua quaerimus, pertinens totus sermo ille contextus: deinceps in aliud narrator abscedit (Joan. III, 1-21).

CAPUT XXXI

60. Christus caput et corpus. Christus ob personae unitatem et in coelo manebat, et in terra deambulabat. Unus Christus quomodo ascendat in coelum. Caput et corpus unus Christus. Cum ergo Nicodemus ea quae dicebantur non intelligeret, quaesivit a Domino quomodo possent ista fieri. Videamus quid Dominus ad hoc respondeat. Profecto enim si ad interrogata respondere dignabitur, Quomodo possunt ista fieri? hoc dicturus est, quomodo possit fieri regeneratio spiritualis venientis hominis ex generatione carnali. Notata itaque paululum ejus imperitia, qui se caeteris de magisterio praeferebat, et omnium talium incredulitate reprehensa, quod testimonium non acciperent veritatis; addidit etiam, se illis terrena dixisse, nec eos credidisse, quaerens vel admirans quomodo essent coelestia credituri. Sequitur tamen et respondet, quod alii credent, si illi non credunt, ad illud quod interrogatus est, quomodo possint ista fieri: Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo. Sic, inquit, fiet generatio spiritualis, ut sint coelestes homines ex terrenis; quod adipisci non poterunt, nisi membra mea efficiantur, ut ipse ascendat qui descendit; quia nemo ascendit, nisi qui descendit. Nisi ergo in unitatem Christi omnes mutandi levandique concurrant, ut Christus qui descendit ipse ascendat, non aliud deputans corpus suum, id est, Ecclesiam suam, quam se ipsum; quia de Christo et Ecclesia verius intelligitur, Erunt duo in carne una (Gen. II, 24); de qua re ipse dixit, Itaque jam non duo, sed una caro (Marc. X, 8): ascendere omnino non poterunt; quia nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo. Quamvis enim in terra factus sit filius hominis, divinitatem tamen suam qua in coelo manens descendit ad terram, non indignam censuit nomine filii hominis, sicut carnem suam dignatus est nomine filii Dei, ne quasi duo Christi ista accipiantur, unus Deus, et alter homo: sed unus atque idem Deus et homo; Deus, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; homo, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Ac per hoc per distantiam divinitatis et infirmitatis filius Dei manebat in coelo, filius hominis ambulabat in terra: per unitatem vero personae, qua utraque substantia unus Christus est, et filius Dei ambulabat in terra, et idem ipse filius hominis manebat in coelo. Fit ergo credibiliorum fides ex incredibilioribus creditis. Si enim divina substantia longe distantior atque incomparabili diversitate sublimior, potuit propter nos ita suscipere humanam substantiam, ut una persona fieret, ac sic filius hominis qui erat in terra per carnis infirmitatem, idem ipse esset in coelo per participatam carni divinitatem: quanto credibilius alii homines [PL44.145] sancti et fideles ejus fiunt cum homine Christo unus Christus, ut omnibus per ejus hanc gratiam societatemque ascendentibus, ipse unus Christus ascendat in coelum, qui de coelo descendit? Sic et Apostolus ait: Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus (I Cor. XII, 12). Non dixit, Ita et Christi, id est, corpus Christi, vel membra Christi: sed, ita et Christus; unum Christum appellans caput et corpus.

CAPUT XXXII

61. Serpens in deserto exaltatus Christum in cruce pendentem figuravit. Parvuli etiam ipsi serpentis morsu venenati. Magna haec miraque dignatio, quae quoniam fieri non potest nisi per remissionem peccatorum, sequitur, et dicit: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui crediderit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quid tunc in deserto factum sit, novimus: serpentum morsibus multi moriebantur; tunc populus peccata sua confitens, per Moysen deprecatus est Dominum, ut hoc ab eis virus auferret: ac sic Moyses ex praecepto Domini exaltavit in deserto aeneum serpentem; admonuitque populum, ut illum exaltatum quisquis a serpente morderetur attenderet: hoc facientes continuo sanabantur (Num. XXI, 6-9). Quid est exaltatus serpens, nisi mors Christi, eo significandi modo, quo per efficientem id quod efficitur significatur? A serpente quippe mors venit, qui peccatum, quo mori mereretur, homini persuasit. Dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit, tanquam venenum serpentis: sed tamen transtulit mortem; ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa, unde in carne peccati et culpa solveretur et poena. Sicut ergo tunc, qui conspiciebat exaltatum serpentem, et a veneno sanabatur, et a morte liberabatur: sic nunc, qui conformatur similitudini mortis Christi per fidem baptismumque ejus, et a peccato per justificationem, et a morte per resurrectionem liberatur. Hoc est enim quod ait, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quid igitur opus est, ut Christi morti per Baptismum conformetur parvulus, si morsu serpentis non est omnino venenatus?

CAPUT XXXIII

62. Nemo potest reconciliari Deo, nisi per Christum. Deinde sic consequenter dicit: Deus sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Periturus erat ergo parvulus nec habiturus vitam aeternam, si per sacramentum Baptismi non crederet in unigenitum Dei Filium, dum interim sic venit ut non judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum: praesertim quia sequitur, et dicit, Qui credit in eum, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est; quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. Ubi ergo parvulos ponimus baptizatos, nisi inter fideles, sicut universae ubique Ecclesiae clamat auctoritas? Ergo inter eos qui crediderunt; hoc enim eis acquiritur per virtutem Sacramenti et offerentium [PL44.146] responsionem: ac per hoc eos qui baptizati non sunt, inter eos qui non crediderunt. Porro si illi qui baptizati sunt, non judicantur; isti quia carent Baptismo, judicantur. Quod vero adjungit, Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem: unde, Lux venit in mundum, nisi de suo dicit adventu, sine cujus adventus sacramento quomodo parvuli esse dicuntur in luce? Aut quomodo non et hoc in dilectione tenebrarum habent, qui quemadmodum ipsi non credunt, sic nec baptizandos suos parvulos arbitrantur, quando eis mortem corporis timent? In Deo autem dicit facta opera ejus, qui venit ad lucem; quia intelligit justificationem suam non ad sua merita, sed ad Dei gratiam pertinere. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Hoc modo ergo fit omnium ex carnali generatione ad Christum venientium regeneratio spiritualis. Ipse hoc aperuit, ipse monstravit, cum ab eo quaereretur quomodo possent ista fieri; nemini humanam argumentationem in hac causa liberam fecit: non alienentur parvuli a gratia remissionis peccatorum. Non aliter transitur ad Christum; nemo aliter potest Deo reconciliari et ad Deum venire, nisi per Christum.

CAPUT XXXIV

63. Baptismi forma, seu ritus. Exorcismus. Duplex de parvulis error. Quid de ipsa forma sacramenti loquar? Vellem aliquis istorum, qui contraria sapiunt, mihi baptizandum parvulum afferret. Quid in illo agit exorcismus meus, si in familia diaboli non tenetur? Ipse certe mihi fuerat responsurus pro eodem parvulo quem gestaret, quia pro se ille respondere non posset. Quomodo ergo dicturus erat eum renuntiare diabolo, cujus in eo nihil esset? Quomodo converti ad Deum, a quo non esset aversus? credere inter caetera remissionem peccatorum, quae illi nulla tribueretur? Ego quidem si contra haec eum sentire existimarem, nec ad Sacramenta cum parvulo intrare permitterem: ipse autem in hoc qua fronte ad homines, qua mente ad Deum se ferret, ignoro; nec volo aliquid gravius dicere. Falsam igitur vel fallacem tradi parvulis Baptismatis formam in qua sonaret atque agi videretur, et tamen nulla fieret remissio peccatorum, viderunt aliqui eorum nihil exsecrabilius ac detestabilius dici posse atque sentiri. Proinde quod attinet ad Baptismum parvulorum, ut eis sit necessarius, redemptione ipsis etiam opus esse concedunt, sicut cujusdam eorum libello brevissimo continetur: qui tamen ibi remissionem alicujus peccati apertius exprimere noluit. Sicut autem mihi ipse litteris intimasti, fatentur jam, ut dicis, etiam in parvulis per Baptismum remissionem fieri peccatorum. Nec mirum: non enim redemptio alio modo posset intelligi. Non tamen originaliter, [PL44.147] inquiunt, sed in vita jam propria, posteaquam nati sunt, peccatum habere coeperunt.

64. Quamobrem vides quantum jam distet inter eos, contra quos in hoc opere diu jam multumque disserui, quorum etiam unius legi librum ea continentem, quae ut potui refutavi. Inter istos ergo, ut dicere coeperam, qui omnino parvulos ab omni peccato et originali et proprio puros et liberos esse defendunt, et istos qui eos jam natos propria putant contraxisse peccata, a quibus eos credunt per Baptismum oportere purgari, quantum intersit vides. Proinde isti posteriores intuendo Scripturas, et auctoritatem totius Ecclesiae, et formam ipsius Sacramenti, bene viderunt per Baptismum in parvulis peccatorum fieri remissionem: sed originale esse, quidquid illud in eis est, vel nolunt dicere, vel non possunt. Illi autem priores in ipsa natura humana, quae ab omnibus ut consideretur in promptu est, bene viderunt, quod facile fuit, aetatem illam in sua jam vita propria nihil peccati potuisse contrahere: sed ne peccatum originale fateantur, nullum esse omnino peccatum in parvulis dicunt. In his ergo quae singula vera dicunt, prius inter se ipsi consentiant, et consequenter fiet ut a nobis nulla ex parte dissentiant. Nam si parvulis baptizatis remissionem fieri peccatorum concedant illi istis; parvulos autem, ut ipsa natura in tacitis infantibus clamat, suae vitae propriae nullum adhuc contraxisse peccatum concedant isti illis: concedent utrique nobis, nullum nisi originale restare, quod per Baptismum solvatur in parvulis.

CAPUT XXXV

65. In parvulis non esse peccatum propriae vitae. An vero et hoc quaeritur, et de hoc disputaturi et tempus ad hoc impensuri sumus, ut probemus atque doceamus quomodo per propriam voluntatem, sine qua nullum vitae propriae potest esse peccatum, nihil mali commiserint infantes, qui propter hoc vocantur ab omnibus innocentes? Nonne tanta infirmitas animi et corporis, tanta rerum ignorantia, tam nulla omnino praecepti capacitas, nullus vel naturalis vel conscriptae legis sensus aut motus, nullus in alterutram partem rationis usus, hoc multo testatiore silentio quam sermo noster proclamat atque indicat? Valeat aliquid ad se ipsam persuadendam ipsa evidentia: nam nusquam sic non invenio quod dicam, quam ubi res de qua dicitur, manifestior est quam omne quod dicitur.

66. Vellem tamen, quisquis hoc sapit, diceret, quod peccatum viderit vel putarit infantis recentis ab utero, cui redimendo fatetur jam Baptismum necessarium, quid mali in hac propria sua vita per animum proprium corpusve commiserit. Si forte quod plorat taedioque est majoribus: mirum si hoc iniquitati, non [PL44.148] infelicitati potius deputandum est. An quod ab ipso fletu nulla sua ratione, nulla cujusquam prohibitione compescitur? At hoc ignorantiae est, in qua profundissima jacet, qua etiam matrem, cum post exiguum tempus valuerit, percutit iratus, et saepe ipsas ejus mammas, quas dum esurit, exsugit. Haec non modo feruntur, verum etiam diliguntur in parvulis, et hoc quo affectu, nisi carnali, quo etiam risus jocusque delectat, acutorum quoque hominum ipsa quasi absurditate conditus: qui si eo modo sentiretur, ut dicitur, non jam illi tanquam faceti, sed tanquam fatui riderentur? Ipsos quoque fatuos videmus, quos vulgo moriones vocant, ad cordatorum delicias adhiberi, et in mancipiorum aestimatione pretiosiores esse cordatis. Tantum valet carnalis affectus etiam minime fatuorum in delectatione alieni mali. Nam cum homini jucunda sit aliena fatuitas, nec ipse tamen talis esse voluisset; et si suum parvulum filium, a quo garriente talia pater laetus exspectat et provocat, talem praesciret futurum esse cum creverit, nullo modo dubitaret miserabilius lugendum esse quam mortuum. Sed dum spes subest incrementorum, et ingenii lumen accessurum creditur aetatis accessu, ut fit convicia parvulorum etiam in parentes, non solum injuriosa non sint, verum etiam grata atque jucunda sint. Quod quidem prudentium nemo probaverit, ut a dictis vel factis hujusmodi non tantum non prohibeantur, cum prohiberi jam possunt, verum in haec etiam concitentur studio ridendi et vanitate majorum. Nam plerumque illa aetas jam patrem matremque agnoscens, neutri eorum audet maledicere, nisi ab altero eorum, aut ab utroque vel permissa vel jussa. Verum haec eorum sunt parvulorum, qui jam in verba prorumpunt, et animi sui motus qualibuscumque linguae promptare jam possunt. Illam potius recentium natorum profundissimam ignorantiam videamus, ex qua ad istam non permansuram balbutientem fatuitatem, tanquam ad scientiam locutionemque tendentes, proficiendo venerunt.

CAPUT XXXVI

67. De infantium ignorantia, et unde sit. Illas, inquam, consideremus tenebras mentis utique rationalis, in quibus et Deum prorsus ignorant, cujus Sacramentis etiam cum baptizantur obsistunt: in has quaero unde et quando submersi sint. Itane vero eas hic contraxerunt, et in hac vita sua jam propria per nimiam negligentiam obliti sunt Deum, prudentes vero et religiosi vixerunt vel in uteris matrum? Dicant ista qui ausi fuerint, audiant qui voluerint, credant qui potuerint: ego autem puto, quod omnes quorum mentes non obnubilat defendendae suae sententiae pervicacia, haec sentire non possunt. An nullum est ignorantiae malum, et ideo [PL44.149] nec purgandum? Et quid agit illa vox, Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV, 7)? Etsi enim damnabiliora peccata sunt, quae ab scientibus committuntur: tamen si ignorantiae peccata nulla essent, hoc non legeremus quod commemoravi, Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memineris. In illas igitur ignorantiae densissimas tenebras, ubi anima infantis recentis ab utero, utique anima hominis, utique anima rationalis, non solum indocta, verum etiam indocilis jacet, quare, aut quando, aut unde contrusa est? Si natura est hominis sic incipere, et non jam vitiosa est ista natura; cur non talis creatus est Adam? Cur ille capax praecepti, et valens uxori et omnibus animalibus nomina imponere? Nam et de illa dixit, Haec vocabitur mulier; et, Quodcumque vocavit Adam animam vivam, hoc est nomen ejus (Gen. II, 23, 19). Iste autem nesciens ubi sit, quid sit, a quo creatus, a quibus genitus sit, jam reus delicti, nondum capax praecepti, tam profunda ignorantiae caligine involutus et pressus, ut neque tanquam de somno excitari possit, ut haec saltem demonstrata cognoscat; sed exspectetur tempus, quo hanc nescio quam velut ebrietatem, non per unam noctem, sicut quaelibet gravissima solet, sed per aliquot menses atque annos paulatim digerat: quod donec fiat, tam multa quae in majoribus punimus, toleramus in parvulis, ut numerari omnino non possint: hoc tam magnum ignorantiae atque infirmitatis malum, si in hac vita jam nati parvuli contraxerunt, ubi, quando, quomodo magna aliqua impietate commissa repente tantis tenebris involuti sunt?

CAPUT XXXVII

68. Si Adam non talis est creatus quales nascimur, cur Christus expers peccati infans natus est et imbecillis. Dicet aliquis: Si haec natura pura non est, sed vitiosae primordia, quia talis non est creatus Adam; cur Christus longe excellentior, et certe sine ullo peccato natus ex virgine, in hac tamen infirmitate atque aetate procreatus apparuit? Huic propositioni respondemus: Adam propterea non talem creatum, quia nullius parentis praecedente peccato, non est creatus in carne peccati. Nos ideo tales, quia illius praecedente peccato, nati sumus in carne peccati. Christus ideo talis, quia ut de peccato condemnaret peccatum, natus est in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3). Non enim hic agitur de Adam, quod pertinet ad corporis quantitatem, quia non parvulus factus est, sed perfecta mole membrorum: potest enim dici, etiam pecora sic creata, nec tamen eorum peccato factum esse, ut ex eis pulli parvuli nascerentur; quod quale sit nunc non quaerimus: sed agitur de illius mentis quadam valentia usuque rationis, quo praeceptum Dei legemque mandati et docilis Adam caperet, et facile posset [PL44.150] custodire, si vellet. Nunc autem homo sic nascitur, ut omnino non possit, propter horrendam ignorantiam atque infirmitatem, non carnis, sed mentis; cum omnes fateamur in parvulo non alterius, sed ejusdem substantiae cujus in primo homine fuit, hoc est, rationalem animam degere. Quanquam etiam ipsa tanta carnis infirmitas, nescio quid, quantum arbitror, poenale demonstrat. Movet enim, si primi illi homines non peccassent, utrum tales essent filios habituri, qui nec lingua, nec manibus, nec pedibus uterentur. Nam propter uteri capacitatem fortasse necesse fuerit parvulos nasci. Quamvis, cum exigua sit pars corporis costa, non tamen propter hoc Deus parvulam viro conjugem fecit, quam aedificavit in mulierem: unde et ejus filios poterat omnipotentia Creatoris mox editos grandes protinus facere.

CAPUT XXXVIII

69. Ignorantia et infirmitas infantis. Sed ut hoc omittam, poterat certe, quod multis etiam pecoribus praestitit, quorum pulli quamvis sint parvuli, neque accedentibus corporis incrementis etiam mente proficiant, quoniam rationalem animam non habent, tamen etiam minutissimi et currunt, et matres agnoscunt, nec sugendis uberibus cura et ope admoventur aliena, sed ea ipsi in maternis corporibus loco abdito posita mirabili facilitate noverunt. Contra homini nato nec ad incessum pedes idonei, nec manus saltem ad scalpendum habiles, et nisi ope nutrientis admotis labris papillae uberis ingerantur, nec ubi sint sentiunt, et juxta se jacentibus mammis magis possint esurientes flere, quam sugere. Proinde infirmitati mentis congruit haec omnino infirmitas corporis: nec fuisset caro Christi in similitudine carnis peccati, nisi caro esset ista peccati, cujus pondere rationalis anima sic gravatur; sive et ipsa ex parentibus tracta sit, sive ibidem creata, sive desuper inspirata, quod nunc quaerere differo.

CAPUT XXXIX

70. Quatenus evacuetur peccatum per Baptismum in parvulis, similiter et in adultis, et quid inde consequatur utilitatis. In parvulis certe gratia Dei, per Baptismum ejus qui venit in similitudine carnis peccati, id agitur, ut evacuetur caro peccati. Evacuatur autem, non ut in ipsa vivente carne concupiscentia conspersa et innata repente absumatur, et non sit; sed ne obsit mortuo, quae inerat nato. Nam si post Baptismum vixerit, atque ad aetatem capacem praecepti pervenire potuerit, ibi habet cum qua pugnet, eamque adjuvante Deo superet, si non in vacuum gratiam ejus susceperit, si reprobatus esse noluerit. Nam nec grandibus hoc praestatur in Baptismo, nisi forte miraculo ineffabili omnipotentissimi Creatoris, ut lex peccati, quae inest in membris repugnans legi mentis, prorsus penitus exstinguatur, et non sit: sed ut quidquid mali ab homine factum, dictum, cogitatum est, cum eidem concupiscentiae subjecta mente serviret, totum aboleatur, ac velut factum non fuerit, habeatur; ipsa vero soluto reatus vinculo, quo per illam diabolus animam retinebat, [PL44.151] et interclusione destructa, qua hominem a suo Creatore separabat, maneat in certamine, quo corpus nostrum castigamus et servituti subjicimus (I Cor. IX, 27), vel ad usus licitos et necessarios relaxanda, vel continentia cohibenda. Sed quoniam divino Spiritu, qui multo melius quam nos omnia generis humani novit vel praeterita, vel praesentia, vel futura, talis vita humana praecognita atque praedicta est, ut non justificetur in conspectu Dei omnis vivens [PL44.152] (Psal. CXLII, 2); fit ut per ignorantiam vel infirmitatem non exsertis adversus eam totis viribus voluntatis, eidem ad illicita etiam nonnulla cedamus, tanto magis et crebrius quanto deteriores, tanto minus et rarius quanto meliores sumus. Sed quoniam de hac quaestione in qua quaeritur, utrum possit, vel utrum sit, fuerit, futurusve sit homo sine peccato in hac vita, excepto illo qui dixit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30), aliquanto diligentius disserendum est; iste sit hujus voluminis modus, ut illud ab alio quaeramus exordio.

O‘quvchilar reaktsiyalari

Eslatmalar

Fons: Patrologia Latina, t. 44, coll. 131-152 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Foydalanuvchi tomonidan joylashtirilgan: Rodion Vlasov
Sahifa yaratilgan sana: 2026-11-22, Yangilash: 2026-11-22