Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum, Liber 2 (3/4)

Concilii Carthaginensis adversus Donatistas ad Honorium imperatorem legatio, et Commonitorium legatis datum

Gloriosissimo Imperatore Honorio Augusto VI consule, XVI calendas julias, Carthagine in basilica [PL43.812] regionis secundae. In hoc concilio legationem susceperunt Theasius et Evodius contra Donatistas: in quo concilio insertum est Commonitorium quod ita se continet.

Commonitorium fratribus Theasio et Evodio legatis ex Carthaginensi concilio ad gloriosissimos religiosissimosque principes missis. Cum Domini auxilio piissimos imperatores adierint, eis insinuent, quemadmodum plena fiducia secundum superioris anni concilium Donatistarum praepositi actis municipalibus sunt conventi, ut si confiderent de assertionibus suis, electis ex suo numero aliquibus idoneis, nobiscum pacifice conferrent, et mansuetudine christiana, si quid veritatis tenerent, non ambigerent demonstrare; quo ita sinceritas catholica, quae jampridem superioribus temporibus claruit, nunc quoque per imperitiam vel pertinaciam resistentibus innotesceret. Sed quia diffidentia premebantur, nihil pene ausi sunt respondere. Unde quia impletum est erga eos episcopale ac pacificum officium, et illi qui veritati respondere nequiverunt, ad immanes violentias sunt conversi, ita ut multos episcopos multosque clericos, ut de laicis taceamus, insidiis oppresserint, ecclesias etiam aliquas invaserint, aliquas invadere pertentaverint: ipsorum jam clementiae est consulere, ut Ecclesia catholica, quae eos religioso utero in Christo genuit, et fidei firmitate nutrivit, eorum etiam prospectione muniatur, ne temerarii homines religiosis temporibus infirmos populos terrendo praevaleant, quoniam seducendo depravare non possunt. Nota est enim, et saepe legibus conclamata Circumcellionum, qua furunt, detestabilis manus, quae etiam ipsorum religiosissimorum supra principum frequentibus sanctionibus condemnata est; adversus quorum furorem possemus non insolita, nec a Scripturis sanctis aliena impetrare praesidia, quando apostolus Paulus, sicut in Apostolorum Actibus fidelibus notum est, factiosorum conspirationem militari etiam submovit auxilio (Act. XXIII, 12-33). Sed nos illud poscimus, ut catholicis Ecclesiarum ordinibus per civitates singulas et vicinorum quorumque possessorum per diversa loca sine ulla dissimulatione tuitio praebeatur. Simul etiam petendum, ut illam legem quae a religiosae memoriae eorum patre Theodosio de auri libris decem in ordinatores vel ordinatos haereticos, seu etiam in possessores ubi eorum congregatio deprehenditur, promulgata est, ita deinceps confirmari praecipiant, ut in eos valeat, contra quos propter eorum insidias Catholici provocati contestationem deposuerint: ut hoc saltem terrore a schismatica vel haeretica pravitate desistant, qui consideratione aeterni supplicii emendari corrigique dissimulant. Petendum etiam, ut lex quae haereticis vel ex donationibus vel ex testamentis aliquid capiendi vel relinquendi denegat facultatem, ab eorum quoque pietate hactenus repetatur, ut eis relinquendi vel sumendi jus adimat, qui pertinaciae furore caecati in Donatistarum errore perseverare voluerint. Caeterum illis qui consideratione unitatis et pacis se corrigere voluerint, absque interdicto hujus legis, capiendae haereditatis aditus pateat, si adhuc in errore haeretico constitutis aliquid ante donationis vel haereditatis obvenit: his sane exceptis, qui lite pulsati putaverint ad Catholicam transeundum; quia de talibus credibile est, non metu coelestis judicii potius quam terreni commodi aviditate unitatem catholicam praeoptasse. Ad haec autem omnia, praesidio opus est potestatum suarum quarumcumque provinciarum. Sane pro utilitatibus Ecclesiae quidquid intellexerint prodesse, agendi et imperandi liberam decernimus legationem. Illud praeterea cunctis nobis placuit, ut litterae de coetu nostro ad gloriosissimos Imperatores et eminentissimas potestates dirigantur, quibus instruantur nostro omnium consensu ad beatissimum comitatum legates a nobis esse directos. Sed quia iisdem litteris ab [PL43.813] omnibus subscribi tardissimum est, ne singulorum subscriptionibus eaedem epistolae onerentur; petimus, frater Aureli, ut iisdem tua charitas nostro omnium nomine subscribere dignetur. Et subscripserunt. Aurelius episcopus ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi et subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt. Litterae etiam ad judices mittendae sunt, ut donec Dominus legatos ad nos redire permittat, tuitiones per ordines civitatum et possessores praediorum Ecclesiae catholicae impertiant.

Honorii lex in rebaptizantes

Impp. ARCADIUS, HONORIUS et THEODOSIUS AAA. Hadriano PF. P.

Adversarios catholicae fidei exstirpare hujus decreti auctoritate prospeximus. Ideoque intercidendam specialiter eam sectam nova constitutione censuimus, quae ne haeresis vocaretur, appellationem schismatis praeferebat. In tantum enim sceleris progressi dicuntur ii quos Donatistas vocant, ut Baptisma sacrosanctum, mysteriis recalcatis, temeritate noxia iterent; et homines semel, ut traditum est, munere divinitatis ablutos, contagione profanae repetitionis infecerint. Ita contigit ut haeresis ex schismate nasceretur. Inde male credulas mentes ad spem secundae indulgentiae blandus error invitat. Facile est enim persuadere peccantibus, veniam prius praestitam denuo posse praestari; quae si concedi iterum eodem modo potest, non intelligimus cur tertio denegetur. Hi vero et servos vel homines juri proprio subditos iterati Baptismatis polluunt sacrilegio. Quare hac lege sancimus, ut quisquis posthac fuerit rebaptizasse detectus, judici qui provinciae praesidet offeratur, ut facultatum omnium publicatione mulctatus, inopiae poenam, qua in perpetuum afficiatur expendat. Ita ut filiis eorum, si a paternae societatis pravitate dissentiunt, ea quae fuerint paterna non pereant; ut si ipsos forsitan saevitas paternae depravitatis implicavit, ac reverti jam ad catholicam religionem malunt, adipiscendorum his bonorum copia non negetur. Ea praeterea loca seu praedia, quae feralibus sacrilegiis deinceps constiterit praebuisse secretum, fisci viribus applicentur; si tamen dominus aut domina, aut praesens forte fuisse, aut consensum praestitisse probetur: quos quidem inusta etiam per sententiam notabit infamia. Si vero his nesciis per conductorem procuratoremve eorum in domo agitatum hujusmodi facinus comprobatur, praejudicio a praediorum publicatione suspenso, impliciti sceleris auctores coerciti plumbo exsilium, in quo omni vitae suae tempore afficiantur accipient. Ac ne forsitan sit liberum conscientiam piacularis perpetrati intra domesticos parietes silentio celare secreto, his qui forsitan ad rebaptizandum cogentur, refugiendi ad Ecclesiam catholicam sit facultas, ut ejus praesidio adversus hujus criminis et societatis auctores, attributae libertatis praesidio defendantur, liceatque his sub hac conditione fidem tueri, quam extorquere ab invitis domini tentaverint. Nec assertores dogmatis catholici, ea qua caeteros qui in potestate sunt positi, oportet ad facinus lege constringi; et maxime convenit omnes homines sine ullo discrimine conditionis aut status infusae coelitus sanctitatis esse custodes. Sciant ii vero qui a supradictis iterare Baptisma non timuerint, aut qui consentiendo hoc facinus propria hujus societatis permixtione damnaverint, non solum testandi sibi, verum adipiscendi aliquid sub specie donationis vel agitandorum contractuum in perpetuum copiam denegatam, nisi pravae mentis errorem revertendo ad veram fidem consilii emendatione correxerint. Illos quoque par nihilominus poena constringat, qui memoratorum interdictis coetibus seu ministeriis praebuerint conniventiam: ita ut moderatores provinciarum, si in contemptum sanctionis hujusmodi consensum putaverint commodandum, sciant se viginti [PL43.814] librarum auri poena esse mulctandos. Officia etiam sua simili condemnatione subjuganda. Principales vel defensores civitatum, nisi id quod praecipimus fuerint exsecuti, vel his praesentibus Ecclesiae catholicae vis fuerit illata, eadem mulcta se noverint attinendos. Dat. prid. idus febr. Raven. Stilichone II et Anthemio Coss.

Aliae leges Honorii in Donatistas eodem anno 403 datae, exstant supra ante libros contra Cresconium, col. 445-446.

Decretum Concilii habiti Stilichone iterum et Anthemio viris clarissimis consulibus, X cal. septembris, Carthagine in basilica Regionis secundae

Ut quia apud Carthaginem tantum unitas facta est, dentur etiam litterae ad judices, ut et in aliis provinciis et civitatibus operam impendi jubeant unitati. Ut gratiarum actiones de Carthaginensi Ecclesia pro universa Africa, de exclusione Donatistarum, cum episcoporum litteris ad comitatum mittantur. Recitatae sunt litterae papae Innocentii: ut episcopi ad transmarina pergere facile non debeant; quod hoc ipsum episcoporum sententiis confirmatur. Ut propter gratiarum actionem et exclusionem Donatistarum duo clerici Ecclesiae Carthaginensis ad comitatum mittantur.

Decretum Concilii habiti Honorio VII et Theodosio II Augustis Coss. idibus juniis Carthagine in basilica regionis secundae

Ut illae plebes quae conversae sunt a Donatistis et habuerunt episcopos, sine dubio, inconsulto concilio habere mereantur. Quae autem plebes habuerunt episcopum, et eo defuncto voluerint non episcopum proprium habere, sed ad alicujus episcopi dioecesim pertinere, non eis esse denegandum. Necnon et illud suggestum est, quod plebes ante legem Imperatorum de unitate latam, quicumque converterunt episcopi ad Catholicam, ipsi eas obtinere debeant. Verum a lege unitatis et deinceps, oporteat universas Ecclesias vindicare sibi episcopos catholicos eorum locorum, ad quos loca sub haereticis pertinebant, vel conversorum ad Catholicam, vel non conversorum haereticorum, et dioeceses, et si qua forte sunt instrumenta Ecclesiae, vel ad ejus jus pertinentia. Qui vero aliqua usurpaverunt post legem, usurpata conventi restituant.

In concilio Carthaginensi subsequentis anni 408, die 16 junii legationem iterum suscepit Fortunatianus episcopus contra Paganos et haereticos. In altero item concilio ejusdem anni 408, habito Carthagine die 13 octob. legationem contra Paganos et haereticos susceperunt Restitutus et Florentius episcopi, eo tempore quo Severus et Macarius occisi sunt: et propter eorum causam Evodius et Theasius et Victor episcopi caesi sunt.

Legationis causam discere licet ex Augustini ad Olympium epistola 97, n. 2, quo nimirum per novum Imperatoris edictum noverint inimici Ecclesiae, leges illas quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone missae sunt, ex voluntate Imperatoris piissimi constitutas: quo nesciente vel nolente factas, sive dolose jactant, sive libenter putant; atque hinc animos imperitorum turbulentissimos reddunt, et (Catholicis) periculose ac vehementer infestos. Hinc vero subsequentium legum occasio.

Lex Honorii confirmans ante latas constitutiones in haereticos

Impp. HONORIUS et THEODOSIUS AA. Curtio PF. P.

[PL43.815] Omnia quae in Donatistas, qui et Montenses vocantur, Manichaeos, sive Priscillianistas, vel in Gentiles, a nobis generalium legum auctoritate decreta sunt, non solum manere decernimus, verum in exsecutionem plenissimam effectumque deduci; ita ut aedificia quoque vel horum, vel Coelicolarum etiam, quae nescio cujus dogmatis novi conventus habent, Ecclesiis vindicentur. Poena vero lege proposita veluti convictos tenere debebit eos, qui Donatistas se confessi fuerint, vel Catholicorum communionem refugerint scaevae religionis obtentu, quamvis christianos esse se simulent, etc. Dat. VII cal. decemb. Romae, Basso et Philippo Coss..

Iidem AA. Ave, Donate, K. NB.

Donatistarum haereticorum Judaeorumque nova atque inusitata detexit audacia, quod catholicae fidei velint sacramenta turbare: quae pestis atque contagionis latius emanet ac profluat. In eos igitur, qui aliquid quod sit catholicae sectae contrarium adversumque tentaverint, supplicium justae animadversionis expromi praecipimus. Dat. VIII cal. decemb. Raven. Basso et Philippo Coss..

Impp. HONORIUS et THEODOSIUS AA. Theodoro PF. P.

Ne Donatistae, vel caeterorum vanitas haereticorum aliorumque error, quibus catholicae communionis cultus non potest persuaderi, Judaei atque Gentiles, quos vulgo Paganos appellant, arbitrentur legum ante adversum se datarum constituta tepuisse, noverint judices universi praeceptis eorum fideli devotione parendum: et inter praecipua quidquid adversus eos decrevimus, non ambigant exsequendum. Quod si quisquam judicum, loco conniventiae, exsecutionem praesentis legis omiserit, noverit amissa dignitate graviorem motum se nostrae Clementiae subiturum. Officium quoque suum, quod saluti propriae contenta suggestione defuerit, punitis tribus primatibus, condemnatione viginti librarum auri plectendum. Ordinis quoque viri, si in propriis civitatibus vel territoriis commissum tale aliquid siluerint in gratiam noxiorum deportationis poenam et propriarum amissionem facultatum se noverint subituros. Dat. XVII cal. febr. Raven. Honor. VII et Theod. III AA. Coss..

In concilio apud Carthaginem habito die 14 junii anni 410, legationem susceperunt contra Donatistas Florentius, Possidius, Praesidius, et Benenatus episcopi, eo tempore quo lex data est, ut libera voluntate quis cultum Christianitatis exciperet. Ea occasione datum est ab Honorio sequens istud edictum.

Honorii edictum abrogans eam legem, qua haereticis concessa fuerat libertas arbitrii

Impp. HONORIUS et THEODOSIUS, Heracliano comiti Africae.

Oraculo penitus remoto, quo ad ritus suos haereticae superstitiones obrepserant, sciant omnes sanctae legis inimici, plectendos se poena et proscriptionis et sanguinis, si ultra convenire per publicum, exsecranda sceleris sui temeritate tentaverint. Dat. VIII cal. sept. Varane V. C. Cons..

COLLATIONIS CARTHAGINENSIS DIES PRIMA. Exordium

Post consulatum Varanis V. C. calendis juniis Carthagine [PL43.816] in secretario thermarum Gargilianarum, praesentibus Sebastiano, Maximiano et Petro viris devotissimis protectoribus domesticis; astantibus Urso, Petronio, et Liboso ducenariis, Bonifacio et Evasio apparitoribus illustrium atque eminentium potestatum, Fileto apparitore illustris comitivae sedis, Exitioso adjutore corniculari, Possidio, Quodvultdeo, et Colonico adjutoribus commentariorum officii D. N. V. C. et spectabilis proconsulis, Navigio adjutore numerorum officii D. N. V. C. et spectabilis vicarii, Nampio scriba officii V. C. legati almae Carthaginis, Rufiniano scriba V. C. curatoris celsae Carthaginis; excipientibus etiam Hilaro et Praetextato exceptoribus D. N. V. C. et spectabilis proconsulis, Fabio exceptore D. N. V. C. et spectabilis vicarii, et Romulo exceptore V. C. legati almae Carthaginis; excipientibus quoque Januario et Vitale notariis Ecclesiae catholicae, Victore et Cresconio notariis Ecclesiae Donatistarum, Ursus ducenarius illustrium atque eminentium potestatum dixit:

Dudum vestra Sublimitas secundum imperiale praeceptum et nos et caeteros qui tam de sacratissimo comitatu, quam etiam de Africanis officiis Sublimitatis tuae sunt actibus deputati, ad singulas provincias destinavit, et edicta etiam per universam Africam direxit, ut tam Catholici quam Donatistae episcopi, intra quartum mensem Collationi cuncti adesse deberent: quae tempora hodierna die videntur impleri. Et quia praesto sunt universi, de omnibus scilicet provinciis Africanis, id est de provincia Proconsulari, de provincia Byzacena, de Numidia, de Mauritaniis Sitifensi et Caesareensi, sed etiam et de Tripolitana provincia, si praecipit Nobilitas tua, adsint iidem venerabiles viri, ut omnia suo ordine peragantur.

Flavius Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Adsint venerabiles viri, quos praesentes esse suggeritis. Et ingressis universis episcopis partis Donati; ingressis etiam Aurelio, Alypio, Augustino, Vincentio, Fortunato, Fortunatiano et Possidio episcopis Ecclesiae catholicae, cum Novato, Florentio, Maurentio, Bonifacio, Prisco, Sereniano, et Scyllacio coepiscopis suis, Deuterio, Leone, Asterio, et Restituto, aeque episcopis et custodibus gestorum, Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Optarem quidem tantae hujus multitudinis sanctitatem, quae sub unius Christi Dei religione censetur, nulla a se dissensione sejungi. Sed quia id quod dudum error antiqui hostis immisit, Deum certum est velle nunc corrigi, ne diutius germana religio concertatione sua spectaculum Gentibus faciat, licet supra meritum meum hoc cognoscam esse judicium, ut inter eos videar judicare, a quibus me potius decuerat judicari; tamen quia certum est hanc causam spectante Deo et Angelis testibus agitandam, quae sub fidei coelestis examine vel probata praemium afferat vel laesa judicium, ut tandem praesentium disceptationibus episcoporum manifestius veritas elucescat, imperialis primitus sanctio recitetur, ut in quem modum atque formam sit suscipienda cognitio ab omnibus possit adverti, licet eam cunctis innotuisse sat clarum sit.

Praeceptum Honorii de habenda Collatione, recitatum die Collationis primo

Imperatores, Caesares, Flavii, HONORIUS et THEODOSIUS, pii, felices, victores ac triumphatores, semper Augusti, Flavio MARCELLINO suo, salutem.

Inter imperii nostri maximas curas, catholicae legis reverentia aut prima semper aut sola est. Neque enim aliud aut belli laboribus agimus, aut pacis consiliis ordinamus, nisi ut verum Dei cultum orbis nostri plebs devota custodiat, ut etiam Donatistas vel terrore vel monitu olim implere convenerat, qui Africam, hoc est, regni nostri maximam partem et saecularibus officiis fideliter servientem, vano errore et dissensione superflua decolorant. Nos tamen eadem frequentius non piget replicare, quae omnium retro [PL43.817] principum devota in Deum definivit auctoritas: ne nostris temporibus si quid forte in injuriam legis catholicae fuerit generatum, justo judicio hoc nobis possit imputare posteritas. Nec sane latet conscientiam nostram sermo coelestis oraculi, quem errori suo posse proficere scaeva Donatistarum interpretatio profitetur: qui quamvis depravatos animos ad correctionem mitius invitaret, aboleri eum tamen etiam ante jussimus, ne qua superstitionibus praestaretur occasio. Nunc quoque excludendam subreptionem simili auctoritate censemus, illudque merito profitemur, libenter nos ea quae statuta fuerant submovere, ne in divinum cultum nobis se quisquam auctoribus aestimet posse peccare. Et quamvis una sit omnium et manifesta sententia catholicae legis plenam veritatem recto hominum cultu et coelesti sententia comprobatam, studio pacis et gratiae venerabilium virorum episcoporum legationem libenter admisimus, quae congregari Donatistas episcopos ad coetum celeberrimae desiderat civitatis, ut electis etiam sacerdotibus quos pars utraque delegerit, habitis disputationibus, superstitionem ratio manifesta confutet. Quam rem intra quatuor menses praecipimus explicari, ut conversos animos populorum etiam nostra clementia, sicut desiderat, celerius possit cognoscere. Quod si intra praestitutum tempus studiose Donatistarum episcopi declinaverint convenire, trini edicti vocatione contumacium tempora concludantur; quibus emensis atque transactis, si provocati adesse contempserint, cedat cum ecclesiis populus qui doctores suos silentio cognoverit superatos, et victum se aliquando gratuletur, sciatque, si non praeceptis nostris, vel catholicae legis veris imperiis serviendum. Cui quidem disputationi principe loco te judicem volumus residere (quidquid etiam ante in mandatis acceperis plenissime meministi), omnemque vel in congregandis episcopis, vel evocandis, si adesse contempserint, curam te volumus sustinere: ut et ea quae ante mandata sunt, et quae nunc statuta cognoscis, probata possis implere solertia; id ante omnia servaturus, ut ea quae circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella subreptione submota, integra et inviolata custodias. Ut sane adminicula competentia actibus tuis deesse non possint, viros spectabiles Proconsulem atque Vicarium serenitas nostra commonuit, ut si propriarum dignitatum statum cupiunt retinere, si apparitionem suam extrema declinare supplicia, tam ex propriis officiis quam ex omnium judicum apparitione abunde necessarios faciant deputari. Erit jam sollicitudinis tuae, si quid ulla cognoveris arte differri, missis relationibus indicare, ut negligentes puniat digna correctio. Omnia sane, quae vel in unum episcopis congregatis disputatio completa firmaverit, vel desistentibus forte statuerit circa contumaces lata sententia, te referre conveniet; ut quid ad confirmandam catholicam fidem praeceptio nostra profecerit, celerius possimus agnoscere. Et divina manu: Vale, Marcelline charissime nobis. Data pridie idus octobris Ravennae, Varane V. C. consule.

Edictum Marcellini primum, quo per provincias misso utriusque partis episcopi convocantur

Quid clementissimus princeps dominus noster Honorius pro catholicae fidei confirmatione decreverit ante latorum apicum tenore monstratur. Legationem siquidem venerabilium episcoporum libenter accipiens, Africam suo devotam semper imperio vario religionum [PL43.818] genere diutius inquietari decolorarique non passus est. Studio namque pacis et fidei tantorum discidia populorum ex antiqua persuasione venientia veritatis voluit manifestatione sedari, ut quas sedare principalibus a se sanctionibus prorogatis ac trahi ad unam fidei sententiam non posse pervidit, habita utrarumque partium disceptatione revocaret. Cunctos etenim, tam Catholicae quam Donatianae partis episcopos, in unum voluit congregari, ut electis ab utraque parte peritioribus viris, certae fidei veritate discussa, superstitionem ratio manifesta convincat: quatenus quidquid illud est quod pro suis partibus aestimat unusquisque posse competere, proferatur in medium, et sic germanae vel sero fidei lux clarescat. Consona siquidem utriusque partis petitio ad hanc principem sententiam provocavit. Nam sicut a Catholicis nuper Collatio postulata est; sic ante brevissimum tempus Donatistarum episcopos in judicio illustrium potestatum Collationem postulasse non dubium est: et quoniam libenter assensum tribuit clementia principalis, et concilium fieri intra Africam universale decrevit, utriusque partis justa poscentibus, huic me disputationi principe loco judicem voluit residere. Unde cunctos per Africam tam Catholicae quam partis Donatianae episcopos hujus edicti tenore commoneo, ut intra tempus lege praescriptum, id est, intra quatuor menses, qui dies intra diem calendarum juniarum sine dubio concludetur, ad civitatem splendidam Carthaginensem concilii faciendi gratia convenire non differant: ne eam partem de merito propriae fidei appareat judicasse, quam defuisse constiterit. Universos etiam cunctarum provinciarum curatores, magistratus, et ordinis viros, necnon et actores, procuratores, vel seniores singulorum locorum, pari admonitione convenio, sub propriae existimationis dignitatis reatu salutisque periculo, quatenus in civitatibus locisque in quibus consistunt, utriusque partis episcopos convenire, vel sub gestorum confectione, vel sub cujuslibet scripturae documento exstante, festinent. Et si ipso in tempore in civitatibus non potuerint inveniri, per rura etiam perquisitis tam imperialis praecepti forma, quam tenor hujus innotescat edicti, quatenus intra hos quatuor menses ordinum relatione cognoscam singularum partium voluntatem. Illud etiam scire Donatianae partis episcopos volo, si quis eorum affuturum se esse responderit, ecclesiam sibi primitus cum omni jure suo, quae forte a Catholicis juxta praeceptum imperiale retinetur, sine aliqua dilatione per viros ordinis mox tradendam; si vero omnes vel singulis in locis suis positi se adfuturos esse responderint, et ecclesias et ea loca quae eorum fuisse vel eos tenuisse constiterit, per supradictorum ordinum instantiam eorum juri dominioque reddenda; ut reformato iisdem primitus statu, disputationis inchoetur initium. Et quoniam tanti mihi negotii summam committere voluit augustissimus Princeps; illud me quoque fateor libenter accipere, ut si de mea persona aliquid cunctationis affertur, alium mecum judicem, quem ipsi delegerint Donatianis partis et fidei, vel superioris vel similis dignitatis, residere non abnuam. Sive autem cum alio, sive solus in hoc negotio judicaturus interero, nihil aliud me, nisi quod allegationes partium examinatae potuerint demonstrare, et quod veri invenerit fides, per admirabile mysterium Trinitatis, per incarnationis Dominicae sacramentum, et per salutem supra memoratorum Principum, judicaturum me esse promitto. Nec illam sane partem potui reticere, quatenus noverint, sive pro Donatistis, sive pro Catholicis fuerit lata sententia, in nullo se Donatistarum episcopos aliquam molestiam esse passuros, sed liberos et ab omni injuriae genere alienos ad propria redituros: quod me et per tremendum judicii diem, et per sacramenta superius memorata [PL43.819] ita facturum esse polliceor. Omnes autem qui ad singulas provincias fuerant destinati, noverint in nullo se quemquam deinceps Donatistarum aliquatenus convenire debere, vel aliquam iisdem superioris exsecutionis molestiam generare, ni malunt pro contemptu recentioris praecepti subjacere vindictae. Erit autem omnibus Donatianae partis hominibus, de eorum qui missi sunt concussionibus et depraedationibus, si quas forte admissas esse noverunt, liberum conqueri; ut in cos probata criminum qualitate, ultio digna procedat. Et alia manu: Proponatur.

Edictum Marcellini secundum, praesentibus apud Carthaginem episcopis propositum, de loco et modo Collatonis

Magnitudo hujusce negotii, quod de veritatis ac religionis agnitione suscipitur, etiamsi parum momenti sui libraretur examine; convenerat tamen ipsa disceptantium gravitate atque auctoritate pensari. Nulli enim habetur ambiguum, quanti sit ponderis causa, quae inter episcoporum est discutienda personas. Sed cum mihi cognitionem disceptationis hujusce crediderit augusta dignatio, eisque judicem dederit, quibus inferiorem me esse pro tanti nominis veneratione cognosco; fidei sollicitudinis meae hac consideratione prospexi, ut de meo vellem judicio judicari. Hujus igitur auctoritate propositi omnes utriusque partis episcopos censui commonendos, ut ante cognoscant, non amplius quam septenos ambarum episcopos partium mutuae inter se disceptationis habituros esse colloquium, quos in officium disputandi suarum partium subrogarit electio: siquidem certum deligi ex partibus numerum praeceperit imperialis auctoritas. Aderunt alii quoque septeni, delecti judicio suae cujusque partis episcopi, qui servata primitus per omne colloquium moderatione silentii, ad hoc se tantum intelligant interesse, ut si qui ex disputantibus utrinque septenis conferre consilium cum suorum quoque voluerit, cum eodem illic secedat in partem, atque ibi communicata patienter ratione tractandi, proprium revertatur ad locum, fidem servaturus officii, ut alter cui id necesse est tacendo audienda commendet, alter cui id munus est loquendo suscepta confirmet. Erit autem Collationi aptissimus locus Thermarum Gargilianarum, in quem die calendarum juniarum eosdem episcopos solos qui designati sunt oporteat convenire. Ex quo illud profecto perspicuum est, eo nullum penitus populi fieri debere conventum, quo nec ipsos universos confluere sinatur episcopos. Nam cum patientia disputandi, quae soli amica est silentio, omnem catervatim agminis strepitum perhorrescat; nihil interest utrum eam congestio populorum, an episcoporum turba praepediat. Igitur episcopi memorati soli in praedictum locum tempusque conveniant; ita tamen ut reliqui omnes utriusque partis episcopi ante diem qui praedestinatus examini est, ratum se habituros quidquid a septenis utrinque coepiscopis suis fuerit actitatum, epistolis ad meam dicationem currentibus utrinque designent: quibus epistolis tamen etiam testimonium omnes apud me propriae subscriptionis adjungant. Aequissimum namque est, ut eorum universa Collatio rata futura promittatur ab omnibus, qui eliguntur ab omnibus. Nullus ergo vel laicus vel episcopus ultra numerum praestitutum in illum tranquillissimum concilii locum contra prohibitum moliatur accedere: quin potius etiam plebes suas pia quietis ac modestiae commonitione conveniant, hoc per ecclesias proprias ante tractantes, quatenus a die disputationis ac loco omnis se multitudo contineat, ut religioso patientiae magisterio delinitum christianae paci populum parent. Non solum enim episcopi, verum etiam rationabilis in hanc sententiam populus consentit, disputantibus supradictis, et ubi major occupatio mentium defixa constitit, de veritate quaerentibus, nihil turbidum, nihil tumultuosum, nihil denique [PL43.820] intempestivum debere prorsus obstrepere. Nam ut quod omnium saluti proficiat, fiat postea publicum, debet discutientibus veritatem praestare ante secretum. A me vero ita per omnia promulganda sententia est, ut in publicam dimissa notitiam, toto splendidae Carthaginis populo judice ponderetur. Ita quippe oculis, non solum urbis hujusce, verum etiam universae provinciae totus emensae disputationis ordo pandetur, ut tam prosecutiones disputantium episcoporum, quam pronuntiationum mearum series subsecuta, digestis in publico voluminibus explicetur, haec enim in judice securitas fidei est, ut de se non timeat judicari. Ut igitur in eliciendae veritatis examen non inserpat aliquatenus calumniosa suspicio, lucemque perspicuam quam mentibus publicis probationum evidentium fides absoluta purgabit, nullis penitus nebulis causatio cujuslibet partis obducat; id etiam contra suspicionum fucos et commenta fallendi necessario provisum noverint omnes, non solum oportere, verum etiam expedire servari, scilicet ut interfatibus meis me primitus per omnia subscribente, etiam omnes disputantes episcopi suis in scheda prosecutionibus universis absque ulla prorsus excusatione subscribant. Exigit enim meritum fidei, ut adversus eum qui assertionibus suis perfidum forte subducere tentarit assensum et inficiari quae dixerit, etiam testimonii sui consistat auctoritas, ubi soli proficit victoria veritati. Hi autem qui excipiendi funguntur officio, praeter eos qui dicationi meae de publicis praestolantur officiis, etiam quaterni de singulis partibus ecclesiastici alternis debebunt astare notarii, quorum fides ne qua vacillet ambage, quaterni episcopi partium singularum delecti suorum judicio praeponantur, ut eosdem exceptores ac notarios pervigili ac sollicita observatione custodiant; quatenus cum eisdem exceptoribus ac notariis egressi per vices, subinde faciant perspicua digeri descriptione quae dicta sunt; ut nihilominus adhuc episcopis supradictis in disceptatione versantibus, transeat in apices evidentes profligatae pars aliqua quaestionis, ut confestim ea cum a septenis episcopis subnexa subscriptione, celerem exspectationi publicae tribuant notionem. Post primum autem Collationis diem, descriptioni subscriptionique gestorum locum diei subsequentis efficiet procrastinata cognitio: ita ut si quid forte praecedenti Collationi supererit, in diem tertium recurrat examen. Omne igitur spatium conferendi vicissim diei unius intercapedo distinguet, quo possint in medio gesta subinde subscribenda describi, memoratorum praestolante custodia, qui hoc fine suum metiantur officium, non ut aliquid dicant, sed ut dicta custodiant. Donec autem emenso exitu quaestionum, omnes expedita veritas enodet ambages, schedas subinde scriptas pariter atque subscriptas, tam mei sigilli, quam illorum octo custodum signabit impressio. Maximianistis etiam edicti hujus innotescet auctoritas, qua sibi ab illo concilio intelligant temperandum, quod inter Catholicos Donatistasque distingui omnem dijudicarique conflictum clementium Principum praeceptio religiosa constituit; nec eis opitulari aliquatenus potest, quod sibi Donatistarum nomine blandiuntur, cum a Donatistis dicantur esse damnati. Si quis ex istis, quae adversus omnes multifariae suspicionis insidias provisa sollicite, constituta fideliter, ordinata diligenter, tenor hujus propositionis amplectitur, quodlibet observare noluerit; non solum quid de causa sua sentiat confitetur, verum etiam quid moliatur ostendit. Sufficit interim Cognitori talis praerogativa justitiae, hujus commonitionis circa universos episcopos fecisse populum sibi plebis Carthaginensis testem, quem mox est habiturus judicem. Superest ut ante concilii diem universum hujusce ordinationis tenorem utriusque partis episcopi, amputata penitus mora, missis ad dicationem meam litteris suis impleturos se esse promittant: hoc praecipue maturato, ut eaedem quibus ad omnia [PL43.821] hujusce edicti se consensisse profitebuntur epistolae, primatium tantummodo episcoporum subscriptione signentur. Sufficit enim illis epistolis universalem, ut ita dixerim, subscriptionem episcoporum omnium cohaerere, quibus totum disputationis ordinem conferentium septenorum ratum se habituros esse promiserint.

Notoria Donatistarum, Marcellini edicto respondentium

Post consulatum viri clarissimi Varanis, VIII cal. jun. Flavio Marcellino viro clarissimo et spectabili tribuno et notario, Januarius, Primianus, et caeteri sincerae Christianitatis episcopi et catholicae veritatis.

Notum facimus Sinceritati tuae, nos edicto tuo conventos, ex diversis partibus Africae convolantes, ingressos fuisse Carthaginem XV die calendarum juniarum: cujus nostri adventus et omnes quos Carthago continet testes sunt, et tua Sinceritas non ignorat. Tanta enim vis jurisjurandi tui edicto tuo expressa est, ut exceptis his quos adversae valetudines corporum in sedibus retinent, aut aegritudo in via comprehendit, nec gravissimos senes annositas, nec prolixi itineris labor potuerit prohibere. Quod cum solum edictum ante causam sufficeret; alterum quoque dignatus es edere, in quo cum multa nos moveant, tum praecipue magnam sollicitudinem facit, quod nos ipsos edicto tuo epistolis nostris astipulari oportere censuisti; cum hoc nec mos publicus habeat, nec judicum consuetudo. Qua de re Sinceritatem tuam plurimum exhortamur, ut prioris edicti fide servata, cunctos nos ad te venire praecipias; ut quam primum de numero nostro constet, quos adversarii paucos esse saepe mentiti sunt: ut rite omnibus ordinatis quae nostris partibus competunt, disceptatio subsequatur; ne aut edicta se tuae Sinceritatis impugnent, aut nobis quidquam praejudicet, ut cum omnes venire praeceperis, paucos nunc adesse velle videaris. Hoc enim decet et expedit, ut cunctis praesentibus commune negotium pauci loquantur. Hujus Notoriae parem apud nos retinuimus. Et alia manu: Januarianus episcopus subscripsi. Et alia manu: Primianus episcopus subscripsi.

Litterae Catholicorum, edicto Marcellini respondentium

Honorabili ac dilectissimo filio viro clarissimo et spectabili tribuno et notario Marcellino, Aurelius, Silvanus et universi episcopi catholici.

Edicto Spectabilitatis tuae, quo nostrae Collationis tranquillitati quietique servandae, et veritati manifestandae muniendaeque consultum est, in omnibus nos consentire, sicut admonere dignatus es, per has litteras intimamus, etc.

Exstant inter Epistolas Augustinianas, tom. 2, epistola 128.

Litterae Catholicorum ad Marcellinum datae, quibus Notoriae Donatistarum respondent

Honorabili ac dilectissimo filio viro clarissimo et spectabili tribuno et notario Marcellino, Aurelius, Silvanus, et universi episcopi Catholici.

Multum nos sollicitos reddidit Notoria vel litterae fratrum nostrorum, quos cupimus ad catholicam pacem a perniciosa dissensione converti, quod edicto Nobilitatis tuae, quo ipsius disputationis nostrae tranquillitati quietique providisti, consentire noluerunt, etc.

Exstant hae Litterae tom. 2, epistola 229.

Mandatum Catholicorum, quo tota causa comprehensa est, et electis ad disputandum septem episcopis injuncta est Catholicae defensio

Post consulatum Varanis viri clarissimi, III calendas junias, Mandatum factum in Ecclesia Carthaginensi ab universo concilio episcoporum Catholicorum, [PL43.822] praesidente Aurelio episcopo Ecclesiae Carthaginensis, et Silvano primate Numidiae.

1. Quamvis causa Ecclesiae catholicae adversus omnes falsas criminationes, quibus eam usquequaque diffusam schismatici et haeretici per suas quasque regiones vel provincias vel divisi atque separati vaniloquis et sacrilegis insectantur erroribus, satis superque divinis testimoniis defendatur; in Africa vero adversus Donatistas etiam ecclesiasticis atque imperiali judicio, sicut oportebat vel necesse fuerat, terminata sit: tamen quia idipsum hominibus qui ista nesciunt quo eos ad aeternam salutem christianae charitatis acquiramus, instantius manifestandum atque declarandum est; placuit nobis ex Dei Domini voluntate in hanc Carthaginensis civitatis convenire ecclesiam, et eligere idoneos fratres collegasque nostros, ad gerendam hujus causae defensionem, qui crimina falsissima Ecclesiae catholicae, quae toto, sicut de illa divina testantur eloquia, terrarum orbe diffunditur, a parte Donati objecta redarguant.

2. Ecclesia quippe Christi, sanctis patribus nostris Abrahae, Isaac et Jacob, et populis omnibus per imitationem fidei posteris et filiis eorum, ita divina et veridica voce promissa est, ut nulla humana et maledica possit voce convinci. Ad Abraham namque ita locutus est Deus: Per me juravi, dicit Dominus, propter quod fecisti verbum hoc, et non pepercisti filio tuo amantissimo propter me, nisi benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum, tanquam stellas coeli, et tanquam arenam quae secus oram maris est; et haereditatem possidebit semen tuum civitates adversariorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obaudisti vocem meam (Gen. XXII, 16-18). Ad Isaac quoque ista de hac re verba sunt Domini: Statuam jusjurandum meum quod juravi Abraham patri tuo, et ampliabo semen tuum tanquam stellas coeli, et dabo tibi et semini tuo omnem terram hanc, et benedicentur in nomine tuo omnes gentes terrae, pro his quae obaudivit Abraham pater tuus meam vocem, et servavit praecepta mea et justitias meas et legitima mea (Id. XXVI, 3-5). Ad Jacob etiam loquens, hoc idem attestatione praeclarissima pollicetur: Et erit semen tuum sicut arena terrae, et multiplicabitur supra mare et in africum et in aquilonem et ad orientem, et benedicentur in te omnes tribus terrae et in semine tuo (Id. XXVIII, 14). Unde propheta Isaias his vocibus consonans, istam Ecclesiam in Spiritu sancto futuram praevidens, sic alloquitur: Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui, et aularum tuarum: fige palos, noli parcere, longos fac funiculos tuos, et palos tuos confirma; adhuc in dexteram et sinistram extenderis, et semen tuum gentes possidebit, et civitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam praevalebis: neque verearis quod detestabilis fueris; confusionem enim in aeternum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor: quoniam ego Dominus qui facio te, Dominus nomen illi; et qui liberavit te Deus Israel, universae terrae vocabitur (Isai. LIV, 1-5). Item alio loco: Et patefaciet Dominus brachium suum sanctum in conspectu universarum gentium, et videbunt omnes gentes usque ad intima terrae salutem quae a Deo est (Id. LII, 10). Item dicit: Posui te in testamentum generis, in lucem gentibus, ut sit salus usque in fines terrae (Id. XLIX, 6). Malachias etiam propheta praevidens sacrificium primi populi cessaturum, et toto orbe terrarum, id est, a solis ortu usque ad occasum, aeternum sacrificium glorificato in gentibus nomine Domini celebrandum, ita loquitur ad Judaeos: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, et sacrificium non accipiam de manibus vestris: quoniam ab ortu solis usque ad occasum clarificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum offertur nomini meo, et sacrificium mundum; quoniam magnum est nomen [PL43.823] meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens (Malach. I, 10, 11). Jeremias quoque gentes ab extremo terrae venturas ad Dominum, damnatis simulacrorum superstitionibus, sic praedicit: Domine, virtus mea et adjutorium meum et refugium meum in die malorum; ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent: Quam falsa possederunt patres nostri idola, et non est in eis utilitas (Jerem. XVI, 19). Quia vero non in unum aliquem terrae locum ex aliis locis ad Deum gentes venturas esse praedictum est, sed in locis suis eum adoraturas, in quem damnatis simulacris fuerant crediturae, sic Sophonias propheta testatur: Praevalebit Dominus adversus eos, et disperdet omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum unusquisque de loco suo omnes insulae gentium (Sophon. II, 11). His atque aliis multo pluribus testimoniis Legis et Prophetarum asserentibus Ecclesiam toto terrarum orbe diffundi, Psalmi etiam divini ita concinunt: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8). Item in alio psalmo de Domino Christo in figura Salomonis: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos finis terrae. Coram illo decident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent; et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 8-11). Item in alio psalmo: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris ejus (Psal. XLIX, 1, 2).

3. Propterea ipse quoque Dominus Jesus, qui locutus fuerat ante per ora Prophetarum, posteaquam resurrexit a mortuis, jam per os proprium sic promisit Ecclesiam: Oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47): tanquam illud testimonium Psalmi, quod recentissimum posuimus, verbis aliis exponeret. Nam quod ibi positum est, vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; hoc Dominus ait, per omnes gentes: et quod ibi positum est, ex Sion species decoris ejus; hoc Dominus ait, incipientibus ab Jerusalem. Quis enim nesciat Sion et Jerusalem unam esse civitatem, unde coepit passio et resurrectio Domini Jesu Christi per orbem terrarum populis mundandis atque salvandis illustrissimo praeconio praedicari? Proinde et ascensurus in coelum, providens unde fuissent carnales homines pro suis divisionibus et separationibus litigaturi, cum quaesiissent discipuli audire ab eo aliquid de fine saeculi: Non est, inquit, vestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti, et eritis mihi testes in Jerusalem et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 7, 8). Hanc auctoritatem magisterii coelestis secuti Apostoli Ecclesiam commendant in toto mundo fructificantem atque crescentem (Coloss. I, 6): et ne se in partes membra Christi per hominum nomina dividant, ita carnales, qui jam hoc facere coeperant, Apostolus alloquitur: Obsecro vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. Nuntiatum enim est mihi, fratres, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt in vobis, et unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli; ego autem Apollo; ego vero Cephae; ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli estis baptizati (I Cor. I, 10 13)? Unde et istos, contra quorum errorem et pro quorum salute nomine Christi elegimus qui eorum criminationibus falsis vanisque respondeant, in Sacramentis Christi fratres nostros agnoscimus, nec eorum detestamur perversitatem, sed [PL43.824] ipsa Christi Sacramenta in eis approbamus, et rescindere non audemus. Meminimus enim per prophetam esse praeceptum: Audite, qui pavetis, verbum Domini, dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt, et qui vos detestantur; ut nomen Domini honorificetur; et appareat illis in jucunditate (Isai. LXVI, 5, sec. LXX). Jam quod sequitur, ipsi sibi salubriter dicant, vel a Propheta potius quam a nobis hoc audiant. Nos leviora dicimus, ut pacem potius cum correctis, quam litem cum perversis habeamus. Fratres nostros esse dicimus, ut nomen Domini honorificetur; qui ideo nos oderunt et detestantur, et esse fratres nostros negant, quia nomen hominum ab eis magis quam Domini honorificatur.

4. Ac per hoc fratres et coepiscopi nostri, quos ad eorum criminationes redarguendas elegimus, in hac Collatione quae cum eis habenda est, Ecclesiam sanctam adversus eorum objecta defendant. Dicunt enim quod haec Ecclesia, quam in Lege et Prophetis et Psalmis accepimus praenuntiatam, opera Salvatoris expressam et sanguine redemptam, Apostolorum laboribus disseminatam atque plantatam, incipientibus ab Jerusalem, ubi in centum viginti animas simul congregatas sanctus Spiritus venit, eosque in quos venit linguis omnibus gentium loqui faciens, evidentissimo signo docuit Ecclesiam per omnes gentes futuram, et linguis omnium gentium locuturam: hanc ergo Ecclesiam, quae isto modo, ut praedictum et impletum est, ab Jerusalem sumpsit exordium, atque inde se in Judaeam et Samariam aliasque orbis terrae partes Apostolorum praedicatione diffudit, in quorum Litteris atque Actibus civitates et provincias invenimus longe lateque distentas, in quas eam suis speciosis pedibus invexerunt, unde et in Africam cresceret; hanc, ut diximus, Ecclesiam dicunt isti, contra quorum errorem collegis nostris Collationem defensionemque mandamus, Caeciliani episcopi quondam Carthaginensis Ecclesiae et sociorum ejus nescio quibus peccatis periisse pollutam, atque in parte Donati ejus reliquias remansisse. Hanc vanam et sacrilegam criminationem hi, quibus mandamus, ita redarguant et refellant, ut primitus Ecclesiae causam a causa quorumdam hominum distinguant atque discernant. Quoniam Ecclesia permixtos malos habitura praedicta est, quousque messis tempore a tritico zizania segregentur, vel a frumentis palea ventilata discedat, vel oves ad dexteram, haedi ad sinistram, qui nunc eisdem pascuis permixti sunt, segregentur; vel mali pisces a bonis, qui nunc intra eadem retia simul trahuntur ad littus, in eodem littore, hoc est in fine saeculi, dirimantur. Homines autem quilibet in Ecclesia, si boni sunt, triticum vel frumenta ejus sunt, oves ejus sunt, pisces ejus boni sunt: sin autem mali sunt, zizania, palea, haedi, pisces mali ejus sunt. Non ergo propter eos tota messis, tota area, grex totus, piscatio tota damnata est: ne cum ante tempus audemus quasi de malis temere judicare, et aliis aliorum objectare peccata, bonos propter malos sacrilega separatione deseramus; cum potius malos propter bonos pia unitate tolerare debeamus. Urgendi ergo sunt isti harum evangelicarum similitudinum, et tam perspicuae veritatis inimici, ut doceant quod intendunt, ac prius ostendant, si valuerint, quomodo Ecclesia, quam incipientem ab Jerusalem in Scripturis sanctis per propinqua et longinqua fructificantem atque crescentem accepimus et tenemus, quorumlibet quos accusant contagione perierit, et in Donati parte remanserit. Si enim hoc fieri potuisse monstraverint, tunc utique ad causam Ecclesiae pertinebit, aliam fortasse suscipere atque discutere quaestionem: utrum Caecilianus ejusque collegae vel tales fuerint quales ab istis fuisse dicuntur, sic innotescere potuerint christianae quae [PL43.825] jam tunc erat unitati usquequaque diffusae, ut eam usque ad ultimas terras ipsius notionis contagione macularent et perderent. Fatentur quippe etiam ipsi neminem peccatis alienis maculari posse quae ignorat. Unde si demonstrare voluerint, tam latam per tantas terras communionem gentium christianarum peccatis Caeciliani et sociorum ejus contaminari ac perire potuisse; non sufficit ut ostendant, tales eos fuisse quales accusando criminantur, nisi etiam ostendant vera crimina eorum omnibus innotuisse, quos ipsa contagione periisse contendunt. Si autem non potuerint demonstrare, catholicam Ecclesiam per omnes gentes, in quibus eam divina commendant eloquia, ullis alienis peccatis destrui potuisse; sequestrata paululum causa Caeciliani et eorum quos cum illo accusandos esse putaverunt, quae ad Ecclesiae causam omnino non pertinet, quoniam etsi mala fuisset, eam contaminare non posset; quod nos dicimus ad eorum crimina repellenda ab eis quibus officium defensionis hujus imponimus, evidentissime et exemplis cumulatius ostendatur, id est, Ecclesiam Christi nullorum malorum usque in finem sibimet permixtorum, non solum ignotorum, verum etiam cognitorum, quasi corruptione pestifera posse inquinari atque deleri, primum exemplis propheticis, qui populum peccatorem et Deum multis exsecrabilibus abominationibus offendentem tam severis vocibus arguebant, et flagellis correptionis duros atque indomitos animos usque ad inimicitias adversum se horribiles excitabant, nec tamen se ab eo populo, in quo utique etiam boni inter malos erant, corporali discrimine dividebant, melius judicantes per patientiam ferre malos, quam per calumniam relinquere bonos. Ipse Dominus Jesus Christus exemplum singulare patientiae traditorem suum, utique pessimum, non solum cognitum in discipuli numero pertulit, verum etiam praecognitum in discipulorum numerum assumpsit. Dixit etiam discipulis suis, Et vos mundi estis, sed non omnes (Joan. XIII, 10): ut eo modo scirent munditiam suam aliena immunditia non posse sordescere. Apostolorum temporibus testis est apostolus Paulus, inter falsos fratres gemens (II Cor. XI, 26), et quosdam per invidiam, quod utique vitium diabolicum est, Christum annuntiantes in Epistola sua notans (Philipp. I, 15), quemadmodum boni malos, propter unitatem Christi pietate sollicita conservandam, sine ulla sua perditione in Sacramentorum communione tolerabant, a quorum malitia longe abhorrebant. Post Apostolos etiam episcopi boni, quemadmodum propter unitatem Christi, non solum quoslibet laicos, verum etiam coepiscopos toleraverunt malos, testes sunt litterae martyris Cypriani, ubi gemit avaritiam quorumdam collegarum usque ad crudelitatem fenoris, rapinasque fundorum; nec tamen malorum contagione factus est talis, sed bonorum dilectione pertulit tales; non tantum id exemplo admonens, verum etiam praecepto instruens. Nam in quadam epistola sua dicit: Et si videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam esse zizania in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (Epist. ad Maximum, nunc 54). Ipsorum etiam qui huic veritati adversantur judicio probandum est, quam sit hoc verum; qui cum Maximianum damnassent merito sacrilegi schismatis, sociis ejus qui cum illo ab istis foras exierant, seque ab eorum communione separaverant, dilationem ad redeundum dederunt, dicentes eos illius sacrilegi surculi plantariis non esse pollutos. Quod quidem cum omnes unius schismatis societas connexos teneret, quemadmodum recte dici potuerit non invenimus. Sed tamen vel sero hinc intelligere cogantur, multo potius in unitate catholica malos bonis tanquam paleam frumentis obesse non posse, si in concisione schismatica, ubi palea sola est, putatus est Maximianus ejusdem concisionis suae socios, tantum quia ordinationi [PL43.826] ejus praesentes non fuerunt, non potuisse maculare: et videant quam inconsiderate dicant, Caecilianum, qualiscumque ille fuerit, et ejus quoscumque collegas, in tot longinquis gentibus unitatem christianam perdere potuisse; cum Maximianum arbitrentur nec Afros participes sui schismatis perdidisse. Sic apparebit, ad Ecclesiae causam cujus injungimus defensionem, non pertinere Caeciliani causam, qualemlibet habeat quaestionem.

5. Quod autem accusant Baptismum nostrum, vel potius Baptismum Christi, quem habemus et ministramus, eumque in eis quos deceperint ingemiscendo errore rescindunt, sic ferendum est, quemadmodum ipsa Ecclesia cujus donum est. Non enim audebunt amplius Baptismum accusare quem damus, si ab eorum criminibus Ecclesia purgabitur quam tenemus. Sed si illud, ut assolent, objiciendum putaverint, quod Baptismum Christi etiam foris a nostra communione traditum agnoscimus potius quam improbamus, nec rescindere audemus: respondeatur eis quantiscumque rationibus et testimoniis responderi potuerit, divina Ecclesiae dona et apud fures vel usurpatores vel etiam raptores inventa, agnoscenda esse potius quam neganda. Nam sicut Apostolus de quibusdam dicit, quia veritatem in iniquitate detinent (Rom. I, 18): ita omnes qui extra Ecclesiam Christi habent vel ministrant Baptismum Christi, veritatem Sacramenti divini in iniquitate detinent erroris humani; unde humana iniquitate correcta, non est veritas divina violanda. Qui autem putant negandum esse Baptismum Christi, quia eum et haeretici tradunt; possunt putare negandum esse etiam ipsum Christum, quia eum et daemones confitentur. Et ideo ad Ecclesiam venire debent, qui extra ejus communionem Baptismum ejus habent; non ut quod deerat adsit, sed ut quod inerat prosit. Neque putandum est illos hinc jam diuturnum habituros esse conflictum; quandoquidem etiam de hac re suo judicio et exemplo poterunt admoneri. Baptismum quippe Christi extra suam communionem in Maximiani schismate datum, in eis quos inde cum illis quos damnaverant susceperunt, agnoscere quam rescindere maluerunt. Proinde et illud quod non recte intelligentes solent dicere, Ne communices peccatis alienis (I Tim. V, 22) (neque enim hoc corporum segregatione, sed morum dissimilitudine faciendum est); in eis coguntur attendere quemadmodum intelligendum sit, quos cum Maximiano damnato sacramenta communicantes impollutos fuisse dixerunt. Et quod de Baptismo solent accipere, quod dictum est, Qui baptizatur a mortuo (Eccli. XXXIV, 30), et caetera hujusmodi, in eis ipsis nosse coguntur quomodo accipienda sint, quando ab illis, quos cum damnarent mortuos esse dixerunt, Baptismum in schismate datum improbare atque iterare non ausi sunt. Et quod nobis objicere consueverunt, quod ad eos corrigendos pro unitate Christi apud terrenas potestates aliquid agere cogimur, in ipsis identidem Maximianistis compellendi sunt approbare, quos cum apud judices terrenos tanquam schismaticos suos vel haereticos accusarent, ut de basilicis pellerent, etiam Bagaiense concilium, quo eos damnaverunt, aliquoties allegarunt. Quae omnia ideo dicenda sunt, ut et suo judicio commoneantur dissensionem tandem deponere, et consumpta vel abjecta falsarum et vanarum animositate criminationum, diligere catholicam pacem, amplecti individuam charitatem, sine qua nullus hominum bonus esse poterit, quidquid boni aliud habere potuerit.

6. Quibus peractis, nec ipsam Caeciliani causam volumus deserant; sed eam non tanquam Ecclesiae matris, sed tanquam episcopi fratris suscipiant; nec sic ut iterum discutiatur finienda, sed ut demonstretur jam olim esse finita ecclesiasticis et publicis documentis: quorum nonnulla sufficient, si eis cum a nobis proferuntur fidem habere voluerint; potuerunt [PL43.827] archivis etiam contestantibus declarari, quibus appareat, et causam Caeciliani eos per Anulinum proconsulem ad imperatorem Constantinum accusando misisse, et eumdem imperatorem post ecclesiastica judicia quibus Caecilianus fuerat absolutus, causam totam partibus praesentibus cognovisse, atque innocentem Caecilianum, illos autem calumniosissimos judicasse. Felicis quoque Aptugnensis ordinatoris Caeciliani innocentiam, Aeliano proconsule ex praecepto ejusdem imperatoris cognoscente claruisse, quem malorum fontem in concilio suo ipsi dixerunt. Quaecumque autem crimina quibuslibet collegis nostris, non jam more conferentium vel disputantium, sed maledicentium et litigantium, objicienda putaverint; respondendum est eis, nec eorum causas ad Ecclesiae causam quam nunc defendendam injungimus pertinere, nec ipsas tamen eis discutiendas auferri, sed pro temporis quod nunc instat necessitate differri; ut cum Ecclesiae causam, quam nunc clementissimus Imperator cognoscendam et demonstrandam recenti praeceptione curavit, fuerit terminata, quaecumque quibuscumque nostris objicienda arbitrantur, apud quos voluerint judices et nostros et suos, cum jam catholicae unitati fuerint sociati, vel purgata monstrentur, vel convicta puniantur.

7. Haec eo modo quo conscripta sunt, et si quid uberius vel firmius eis Dominus dederit, exsequenda mandamus fratribus et coepiscopis nostris, Aurelio, Alypio, Augustino, Vincentio, Fortunato, Fortunatiano et Possidio. Quod mandatum se suscepisse testantur subscriptionibus suis, sicut nos mandasse testamur subscriptionibus nostris, ratum habituri quidquid adjuvante Domino in hac defensione peregerint. His autem adjungimus, cum quibus ubi opus fuerit consilium habeant, Novatum, Florentium, Maurentium, Priscum, Serenianum, Bonifacium, et Scillatium. Ad custodiendam vero conscriptionem gestorum, Deuterium, Leonem, Asterium, et Restitutum. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis Carthagini constitutus praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino hoc Mandatum suscepi et subscripsi. Item alia manu: Silvanus primae sedis provinciae Numidiae praesente viro clarissimo Marcellino tribuno et notario Carthagini constitutus Mandato a nobis facto consensi et subscripsi. Item alia manu: Valentinus episcopus Ecclesiae Vaianensis Carthagini constitutus praesente V. C. Marcellino tribuno et notario mandavi et subscripsi, etc.

COLLATIONIS DIES SECUNDA. Exordium

Post consulatum Varanis V. C. tertio nonas junias, in secretario Thermarum Gargilianarum Carthagini, astantibus Sebastiano, Maximiano, etc., Libosus ducenarius illustrium potestatum dixit: Quoniam in hodiernum diem comperendinata cognitio est, et praesentes sunt utriusque partis episcopi, si jubet Sublimitas tua, intromittentur. Flavius Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Veniant. Et ingressis Aurelio, Alypio, Augustino, etc. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Et superiore judicio saepe me obtulisse certissimum est, et nunc deprecor ut sedere dignemini. Cumque episcopi Catholici consedissent, Petilianus episcopus dixit: Quod priore judicio factum non est, facere non audemus, etc. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Licet et superiore judicio me obtulisse meminerim, tamen illa arbitror tunc minime factum esse ratione, quia multis sacerdotibus convenientibus locus considendi esse non poterat. Unde quia nunc definitas video convenisse personas, deprecor ut vel nunc sedere dignemini. Petilianus episcopus dixit: Patribus nostris absentibus non sedemus, maxime cum lege divina [PL43.828] consessus prohibeatur, ne cum hujusmodi adversariis nostris considere velimus. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Si petitionem meam Sanctitas vestra audire neglexit, ut considere dignaretur, hoc mihi extorqueri non poterit, quominus stando cognoscam, etc.

NOTORIA DONATISTARUM, Quae recitata est in secunda cognitione

Post consulatum Varanis viri clarissimi, quarto nonas junii, Flavio Marcellino viro clarissimo et spectabili tribuno et notario, Primianus, Petilianus, Emeritus, Prothasius, Montanus, Gaudentius, Adeodatus, episcopi et defensores ecclesiasticae veritatis, per Notoriam haec dicunt:

Hesterna die calend. junii inter nos et adversarios nostros Spectabilitas tua audire dignata est. Et quoniam evoluto pene die partibus patientiam praebens, aliquanta quae principia negotii fuerant audire dignatus es, opusque est ad causam, ut Mandatum quod adversarii nostri obtulerunt, nobis in notitiam perferatur; quoniam series actorum propter sui prolixitatem non potest explicari; ne imparati ad judicium venire videamur, id Mandatum quod adversarii nostri legendum dederunt, in exemplaribus nobis hodie, quod est quarto die nonarum juniarum, dari praecipias; ut instructi negotio nobis injuncto adesse valeamus. Et alia manu: Primianus episcopus huic Notoriae subscripsi quarto nonas junias Carthagini.

Prosecutiones quaedam Augustini

Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Hoc solum constet, ipsos rem velle differre. Ut concedat Sublimitas tua, petimus te. Humanum est, considerare volunt, discutere volunt, paratiores volunt venire: ne nolentes differre prolixiora gesta faciamus, et ipsa gestorum prolixitas majores nobis moras incutiat.

Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Licet jam de professionibus dubietas mihi magna nascatur, tamen denuo, utrum sexto iduum juniarum die, omnibus ambagimus amputatis, negotium sit principale tractandum, pars utraque designet.

Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Nos et hodie volumus, et si fieri posset vellemus. Tamen quia humanum fuit, hoc concedere fratribus nostris, quod nobis non injuste videntur postulasse, ad diem sextum iduum juniarum, adjuvante Domino Deo nostro adfuturos nos ad peragendum principale negotium Ecclesiae pollicemur.

COLLATIONIS DIES TERTIA. Exordium

Post consulatum Varanis viri clarissimi, sexto idus junias, Carthagini, in secretario Thermarum Gargilianarum, astantibus Sebastiano, Maximiano et Petro viris devotissimis, etc., Ursus ducenarius illustrium potestatum dixit: Praeterito judicio Donatianae partis episcopi in hodiernam diem, ut exinde instructi in judicio Sublimitatis tuae responderent, causa sibi edendorum gestorum inducias postularunt. Nunc utraeque partes pro foribus sunt: si praecipis, intromittentur. Flavius Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Veniant. Et ingressis episcopis, etc., Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Certum est ob hoc dilatum fuisse negotium, ut hodierno die gestis editis principalis actio tractaretur, etc.

Prosecutiones Augustini

Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae, dixit: Principale negotium jam diu est ut cupimus terminari. Proinde, si vel sero conceditur, probent quoniam ex parte adversa esse desiderant, toties objecta Ecclesiae sanctae catholicae toto orbe diffusae crimina, et nunquam probata.

[PL43.829] (Cum Donatistae flagitarent, ut prius exprimerentur qui petissent Collationem fieri, volentes ut constaret Catholicos esse petitores, ut ex forensi jure possent discutere personas petitorum) Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Si ad rem judicas pertinere, prudentiae tuae est considerare. Catholicis episcopis vel legatis Catholicorum episcoporum concessum esse habendam Collationem, tenor rescripti imperialis ostendit. Venimus, utrique hic sumus; et Deus nos disputatores et collatores magis quam litigatores esse praecepit, et nihil aliud voluit Deum timens et Deo serviens clementissimus Imperator. Astitisse legitimas personas, et confirmata esse mandata primo die conflictus nostri judicavit Sublimitas tua. Non interponantur quae ad rem necessaria non sunt. Ecclesia est quam asserimus testimoniis divinarum Scripturarum, omnibus nota, in monte, sicut scriptum est, altissimo constituta, ad quam veniunt omnes gentes (Isai. II, 2, 3, et Matth. V, 14). Si est aliquid contra istam Ecclesiam quod dicatur, jam dicatur, et nullae morae interponantur. Si nihil est quod dicatur, cedat veritati, qui criminationem suam affirmare et ostendere et probare hominibus non potest. Quamdiu ista tanta populi exspectatio suspensa est? De anima sua omnes cogitant, et nos moratorias praescriptiones ad hoc interponimus, ut ad finem cognoscendae veritatis nunquam veniatur.

(Item post aliquot prosecutiones Donatistarum et Judicis interlocutiones) Augustinus dixit: Advertat Nobilitas tua quanta aguntur, ut nihil agatur, etc.

Augustinus dixit: Praesentes sunt, utrique convenimus, locus iste episcopis pene refertus est, Mandata recitata atque firmata sunt. Non negatur a partibus nostris postulatam esse Collationem, ut in ea Collatione tandem aliquando vel probent, vel probare non potuisse monstrentur, quae solent non nobis, non unicuique nostrum, sed universo orbi christiano objicere crimina: qui christianus orbis non opinione humana, sed divinis testimoniis et promissus est et impletur. Quid adhuc nescio quae tergiversationes moratoriae ab eis interponuntur, qui se episcopos Christi dici volunt. Exspectatio, non dico hujus civitatis, sed universi pene generis humani suspensa est, aliquid de Ecclesia cupit audire, et nos adhuc forenses formulas discutimus et miserrime litigamus. Jam advertat Nobilitas tua quid agatur. Jam aliquando nos de hoc negotio, amputatis omnibus morulis, adjuvante Deo liberare dignare.

(Et post aliquot prosecutiones partium et Judicis interlocutiones) Augustinus dixit: Collatio petita est a legatis nostris. Lex ipsa hoc continet, quae ad tuam Nobilitatem data est, etc. Omnes fatemur nos petisse Collationem, quoniam eam recusabatis, ut tandem sic saltem ad hunc locum vel ad hoc tempus Collationis et disputationis et demonstrandae veritatis gratia veniremus. Factum est: venimus, et nihil vultis prodesse quod venimus. Confitemur nos Collationem petisse. Nihil aliud Imperator quam nos Collationem petisse suis verbis expressit. Jam fiat ipsa Collatio. Videamus quid dicatur contra Ecclesiam toto orbe diffusam, quam demonstramus divinis testimoniis et promissam esse, et nunc ita exhiberi, ut caecorum oculos feriat, surdorum aures irrumpat. Ad hanc demonstrandam nolunt pervenire fratres nostri, ut demonstretur quod latere non potest. Edicant crimina: videamus quibus criminibus periit quod promissum est Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quae crimina istam promissionem jurantis Dei delere potuerunt audiamus, discamus, noverimus. sequamur. Si autem nihil est, quod contra dici possit, aut pronuntia, aut tolle omnes moras, et aliquando negotium finiatur.

(Item post alias partium prosecutiones et Judicis interlocutiones) Augustinus dixit: Ecclesia, quod audire non vultis, et necesse est audiatis, quoniam tot testimoniis et divinis eloquiis proclamatur toto terrarum orbe diffusa, cujus communionem videmur [PL43.830] tenere, falsis criminationibus a vobis appetita est unde exstitit vestra separatio, quam dolemus. Istae criminationes quibus insectari soletis Ecclesiam toto, sicut promissa est, orbe diffusam, hodie audire volumus, an verae sint. Si enim verae sunt istae criminationes, quas Ecclesiae memoratae objicere consuestis, si eam pollutam, maculatam, eversam, destructam, et exstinctam nescio quibus nostris criminibus demonstrare potueritis; supererit ut quaeramus utrum apud vos remanserit, quam ubique periisse clamatis. Si autem illa perire non potuit, superest ut eam vos agnoscatis, et litem tandem aliquando finiatis.

(Item post prosecutiones aliquot et interlocutiones) Augustinus dixit: Personas primo die judicii esse firmatas et sequenti etiam die interlocutionis tuae forma declaravit. Sed quia dicit cum peregrinis Christianis non se habere aliquam rationem, sed hoc totum quod agitur, inter Afros agi, Afrorum Christianorum catholicorum haec vox est: Nos universo orbi christiano communione cohaeremus. Hanc Ecclesiam elegimus retinendam, quam in eis Scripturis invenimus, etc. Nos eam Ecclesiam retinemus, quam in illis Scripturis invenimus, in quibus etiam cognovimus Christum. Scripturae quippe nostrae, quarum auctoritati utrique subdimur, Christum et Ecclesiam tanquam sanctum commendant conjugium, Christum sponsum, illam sponsam. Ubi illum cognoscimus, ibi et illam invenire debemus. Si itaque nunc exorti essemus, et cogitaremus in Africa cui communioni Christianorum sociari deberemus, procul dubio eam tenere deberemus, quam in Scripturis inveniremus, et criminatrices opiniones hominum repudiare, ad sola eloquia divina, quae mentiri nesciunt, nos tenere. Hoc fecerunt Christiani Afri, et appellantur et merito sunt catholici, ipsa sua communione nomen testantes. Καθ᾽ ὅλον enim, Secundum totum dicitur. Qui autem a toto separatus est, partemque defendit ab universo praecisam, non sibi usurpet hoc nomen, sed nobiscum teneat veritatem.

Gaudentius episcopus dixit: Catholicum nomen putant ad provincias vel ad gentes referendum; cum hoc sit catholicum nomen, quod sacramentis plenum est, quod perfectum, quod immaculatum, non ad gentes, etc.

(Et post quasdam prosecutiones et interlocutiones) Augustinus dixit: Solent Ecclesiae quam tenemus, crimina traditionis objicere, et nescio quorum peccatis eam contendere esse destructam et exstinctam; atque his criminationibus fallere corda simplicium, de quorum salute satagimus. His nos permoti, convenimus eos, ut nobiscum conferrent, et quod intendunt, utrum probare possent in Ecclesiam cui intendunt, ostenderent. Quam conventionem nostram quoniam recusaverant, cum nuper in Comitatum venissent quidam illorum, apud acta etiam praefectoria dixerunt audiri se velle et discuti velle; amplectentes nos aliquando eorum de Collatione consensum, petendum ab Imperatore credidimus, ut Collatio ad hoc fieret, ut ea crimina quae solent dicere in universam Ecclesiam, aut probarent, ut veritas appareret, aut non probarent, ut nihilominus veritas appareret. Haec crimina, si volunt aut possunt ostendere, proferantur et demonstrentur. Si autem non possunt, aut nolunt; jam tuae Sublimitatis est de re tota, sicut ratio ipsa indicat, judicare.

(Et post prosecutiones quasdam et interlocutiones) Augustinus dixit: Nos Collationem poposcimus, ubi objecta diluamus, non ubi objiciamus diluenda; quandoquidem cum illi objecta probare non potuerint, quid sint, quid remaneant, nobis non dicentibus manifestum erit omnibus, et a tua Sublimitate judicabitur. Nunc ingressi sumus diluere criminationes eorum, quas solent Ecclesiae quam tenemus objicere. Mandatum quoque ipsorum hoc continet. Adversus traditores et [PL43.831] persecutores nostros. Quondam autem Primianus, si dignatur, frater noster, conventus pro ipsa Collatione respondit: Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum. Haec crimina diluenda suscepimus, ut haec crimina diluantur, istam Collationem poposcimus: concessa est, aut probentur, aut purgentur.

(Et cum Donatistae quaesiissent, utrum testimoniis Scripturae divinae, an publicis gestis Catholici agere mallent; dixissentque, ut si Scripturae testimonia eligerent, facerent omnium legum publicarum gestorumque jacturam; si autem publicis legibus et gestis agere potius vellent, omitterent Scripturae testimonia) Augustinus dixit: Ad ea quae prosecuta est modo pars adversa, paucis advertat Sublimitas tua. Nos Ecclesiam catholicam retinere ipsa nostrae communionis testificatione monstramus: quam Ecclesiam probare descendimus, si permittant, non rumoribus humanis, neque errantibus opinionibus, sed divinis eloquiis declaratam. Ut autem leges, vel gesta, vel quaecumque de archivis prolata offeramus in hac Collatione recitanda, ipsi cogunt, qui talibus agunt. Nam si remotis hujuscemodi omnibus chartis, nollent Ecclesiam nisi in Scripturis adverti, nihil vellemus, nihil aliud optaremus. Crimina dicunt traditionis: ea crimina traditionis aut non probant archivis, et nihil dicunt; aut probant, et archivis nos vicissim agere compellunt. Itaque pervidet Praestantia tua distinguendas esse causas, quando cogamur publicis legibus agere, quando autem velimus et optemus negotium Ecclesiae nonnisi divinis eloquiis terminari.

(Et cum Donatistae instarent, ut ederetur sibi Catholicorum Mandatum, quod legatis ad petendam ab Imperatore Collationem directis injunctum fuerat) Augustinus dixit: Jam toties conclamavimus. Mandatum quod injunctum est legatis episcoporum ab episcopis, flagitant sibi recitari: hoc est aliena requirere ad causam non pertinentia. Mandatum quod nobis propter Collationem cum his faciendam injunctum est, hoc recitatum est, hoc eis sufficiat. Quid si enim aliqua legatis mandata sunt, ad causam quidem istam non pertinentia, sed quae ipsos scire nolumus? Sufficit quod Imperator Collationem nos petisse suo testimonio declaravit. Haec concessa est, ad hanc venimus, haec aliquando agatur: veritati aures hominum patent.

Adeodatus episcopus dixit: Confessus es quae olim tacuisti. Ostendisti te multa adversus nos mandasse quae scire non facile debeamus, etc.

Augustinus dixit: Non hoc dixi. Non advertisti, aut dissimulas te audisse quod dixi. Audi: planius hoc dicimus, ne forte culpa mea non intellexeris, dum id obscurius aliquantum dixi, studio brevitatis, quod percipere nequiveris. Notum est omnibus multas causas habere Ecclesiam, et suam, et privatarum personarum sibimet commissarum: et potest fieri ut ad episcoporum intercessionem multa pertineant. Secreta nobis committuntur negotiorum et causarum alienarum, in quibus nostra interventio saepe postulatur, propter quae auxilium ab Ecclesia poscitur. Haec prodenda non sunt, ne proditores inveniamur. Sufficit tibi quod Collationem me petiisse in causa tua, ipse testis est clementissimus Imperator. Nihil ultra quaeras, si negotia aliena non quaeris. Negotio tuo sufficit quod de ipsa Imperatoris lege recitatum est, quod nostro Mandato subscriptionibusque firmatum est.

(Et cum rursum instarent Donatistae, ut eligerent Catholici utrum publicis legibus agere vellent, an divinis testimoniis, utque illarum jacturam facerent, si his uti cuperent) Augustinus dixit: Ecclesiae quam tenemus, sicut omnes noverunt, quorum solent animos suis sollicitare criminationibus, et etiam sui Mandati tenore declararunt; Ecclesiae, inquam, quam tenemus crimina solent traditionis objicere. Si [PL43.832] horum criminum jacturam faciunt, de chartis publicis nihil proferimus. Si autem in eadem criminatione persistunt, chartis publicis docemus hanc causam olim esse finitam, nec tamen eos ab hujusmodi objiciendis criminibus cessavisse. Unde nunc Collationem istam poposcimus, non ut illam causam traditionis, quam Caeciliano et ejus collegis objiciebant, suscipiamus denuo finiendam, sed demonstremus olim esse finitam; ut hoc cognoscentes populi qui nesciunt, et istorum adhuc criminationibus commoventur, tandem aliquando cognoscant in qua Ecclesia christianae salutis viam requirant. Si ergo de Ecclesia quaeritur, quae sit, quanta sit, qualis sit, sola divina testimonia ad eam demonstrandam sufficient. Si homines appellant, si hominibus crimina intendunt, quanquam Ecclesiae causa ab hominum causa distinguenda est, nec in hominibus spes ponenda est Ecclesiae, si boni sunt; neque, si mali sunt, judicanda est Ecclesia Dei periisse: sed tamen etiam ipsorum causam tanquam fratrum nostrorum suscipimus, et si nobis ostendi potuerint criminosi, hodie illos anathemamus; non tamen propter illos Ecclesiam a Deo promissam et exhibitam deserimus aut relinquimus. Ipsi ergo eligant quod volunt: non objiciant crimina hominibus, et chartae cessabunt; sola divina loquetur auctoritas, sola Dei Scriptura, cui utrique subdimur, in medium proferetur.

(Et post plures prosecutiones et interlocutiones, cum Petilianus dixisset, Quis est iste qui agit? Caeciliani filius est, an non?) Augustinus dixit: Ne vobis dicatis Patrem in terra (Matth. XXIII, 9), simul audivimus, simul legimus, simul populis praedicamus. Quid de me quaeris utrum sim filius Caeciliani? Caecilianus si innocens fuit, gaudeat de sua innocentia, me congaudente, non in ejus innocentia me spem meam ponente. Si autem nocens fuit, quod fortasse discussa causa vel sic vel aliter declarabit, sustinuit eum Ecclesia quam teneo (ut a similitudinibus dominicis non recedam), sicut paleam in area, sicut in eisdem pascuis haedos, sicut in eisdem retibus pisces malos; non tamen propter malos nos aut aream dominicam deserere debemus, aut retia dominica nefaria animositate dissensionis abrumpere, et in mare ante tempus littoris prosilire.

(Et post aliquot prosecutiones Donatistarum et interlocutiones) Augustinus dixit: Caeciliani causam vel collegarum ejus solent ipsi Ecclesiae catholicae objicere, vel, ut sine controversia loquar, ipsi Ecclesiae quam tenemus. Proinde, ut video, magnum volunt afferre compendium: si hanc causam non objiciunt Ecclesiae quam tenemus, dicant quid ei objiciant. Si enim nihil, quare separamur? Si aliquid praeter causam Caeciliani, idipsum offerant, id ostendant.

Petilianus episcopus dixit: Tu quis es? Filius es Caeciliani, an non? Tenet te crimen Caeciliani, an non, si fuerit?

Augustinus dixit: Ego in Ecclesia sum, in qua Caecilianus fuit.

Petilianus episcopus dixit: Unde coepisti? Quem habes patrem? Alioquin si patrem tuum damnaveris, haereticum te esse profiteris, qui nec originem vis habere, nec patrem.

Augustinus dixit: In Ecclesia sumus, in qua Caecilianus episcopatum gessit et diem obiit. Ejus nomen ad altare recitamus, ejus memoriae communicamus, tanquam memoriae fratris, non tanquam patris aut matris. Quaeris autem a me unde communio mea sumat exordium. Dominus ipse Christus asserit exordium communionis meae, dicens: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Coepit ista praedicatio ab Jerusalem: inde se ab illustrissimo exordio diffudit, diffundens Ecclesiam [PL43.833] quam tenemus, primo per vicina, deinde per longinqua, etiam in Africam venit. In hanc oculos aperimus, hanc in divinis eloquiis et testimoniis, sicut ipsum Dominum Christum et Redemptorem nostrum, comperimus. Ab illo Deo patre, ab hac Ecclesia matre, nullius me hominis crimina, nullius calumniae separabunt.

(Et post alias quasdam prosecutiones et interlocutiones) Augustinus dixit: Ecce dico, quoties voluerint dico: Caecilianus non est pater meus; quia audio Dominum meum dicentem, Ne vobis patrem dicatis in terra; unus est pater vester Deus. Dico Caecilianum fratrem, bonum fratrem, si bonus; malum fratrem, si malus est: quoniam propter communia Sacramenta frater meus est. Si autem judicium de illo meum vis audire, etiam innocentem credo, appetitum falsis criminationibus existimo: sed tanquam homo de homine existimans, non tanquam certum aliquid credens. Tu si objicis Ecclesiae crimina Caeciliani, assisto, defendo tanquam fratris, ostendens non pertinere ad Ecclesiam, nec ad ejus causam, nec ei praejudicare: et sic demonstro nihil te objicere Ecclesiae catholicae, etiamsi vera fortasse, quod nullo modo poteris demonstrare, sint crimina Caeciliani. Si autem nec ipsa vera potueris demonstrare, etiam te judice vides ubi remanseris, et quid rejecta tandem animositate erroris eligere debeas, ut nobiscum teneas veritatem, nobiscum amplectaris damnato errore charitatem.

(Et cum contenderent Donatistae, Caecilianum Catholicis radicem fuisse vel caput) Augustinus dixit: Habeo caput, sed Christus est, cujus Apostolum audio dicentem, Omnia vestra, vos autem Christi, Christus vero Dei (I Cor. III, 22, 23). Nam et ubi se patrem dixit Apostolus, ne ipsius paternitatis velut basem humanam infirmitatem crederemus, addidit, Per Evangelium ego vos genui (Id. IV, 15). Semen ergo et vena seminis mei de Evangelio ducitur. Honorificentiae causa patres appellamus eos qui nos vel tempore vel meritis praecesserunt. Aliud est cum quaerimus ad fidem quem habeamus patrem, ad salutem aeternam quem habeamus patrem, ad retinendam Ecclesiam et percipienda Dei promissa quem habeamus patrem. Nam illud honoris est, ut quotidie senibus dicamus, Pater. Quotidie etiam quibusdam non nobiscum in una Ecclesia nec in iisdem Sacramentis constitutis dicimus, Frater. Sodomitis etiam dixit Lot, Fratres: utique ad leniendum eorum animositatem, non ad cognitam fraternitatem et quasi unius haereditate consortium. Tollantur ergo ista, distinguamus vocabula quae hominibus propter honorem debentur, et vocabulum quod propter salutem requirimus. Pro salute aeterna, pace Apostoli dixerim, imo jubente Apostolo dixerim, non pater meus Apostolus est ad salutem aeternam, qui mihi dicit, Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (Id. III, 6, 7). De hoc Dominus dixit, Nolite vobis dicere patrem in terra. Utique scivit dicturum Apostolum, Per Evangelium ego vos genui. Non enim Domino dicenti, Ne vobis dicatis patrem in terra, contrarius futurus erat Apostolus dicens, Etsi multos habeatis patres, per Evangelium ego vos genui. Sed quia distinxit ad quam rem patrem nobis constituerit Dominus, et pro qua honorificentia etiam Apostolum possemus patrem accipere, ideo sic locutus est, ut ejus oratio non esset contraria dominicae veritati. Patres igitur quoscumque agnosco in terra, honorificentiae causa agnosco. Patrem salutis meae non teneo nisi Deum, de quo mihi Dominus dixit, Ne vobis patrem dicatis in terra; et cui quotidie dicimus, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9).

(Et cum Donatistae quaererent quis ordinaverit Augustinum) Augustinus dixit: Superflua quaeri video a fratribus nostris e diverso sistentibus; et ad ipsa superflua non denego responsionem; dum tamen Ecclesiae [PL43.834] causa, cui responderi nihil potest, in fundamento tutissimo collocetur. Ego, cujus ordinatorem requiris, homo sum christianus, fidelis, quod Deo teste loquor, catholicus, unde adhuc ambigimus quis dignus hoc nomine vocitetur. Ego illam Ecclesiam defendo, hanc assero qualicumque voce; in qua quidquid fuero, illa Ecclesia est. Video quo tendas; humanas calumnias consectaris: et quae soleatis jactare et dicere, non alienum est ab auribus vel a cordibus nostris. Megalius me ordinavit, primas Ecclesiae Numidiae catholicae, eo tempore quo ille me potuit ordinare. Ecce respondi: prosequere, profer quae praeparas: ibi etiam calumniosus appareas. Ecce dixi ordinatorem meum: profer jam calumnias tuas.

Donatistarum litterae, hac tertia die prolatae, quibus Mandato Catholicorum prima die Collationis allegato respondere conantur

Flavio Marcellino viro clarissimo et spectabili tribuno et notario, Januarianus et caeteri episcopi veritatis catholicae, quae persecutionem patitur, non quae facit.

1. Quia apud acta Nobilitatis tuae fratribus collegisque nostris defensionem mandavimus, magnum justi cognitoris indicium est, quod uni parti concesserit, alteri non negare, ne uni parti favere, alteram premere videatur. Quod te pro tua prudentia et longe prospicere, et longius condecet praecavere: maxime cum populos edictis invites de audientiae tuae libramine judicare. Adversarii igitur, traditores, persecutoresque nostri cum elucubratum volumen sui mandati diuque conceptum et expositum actis ingererent, sine praejudicio equidem nostro libenter audisti: quod ut huic epistolae nostrae concedas, impendio postulamus. Non quo illorum prava perversaque doctrina nos terreat, sed ne labor sit defensoribus nostris, contra librum illorum prolixum, et contra prosecutiones eorum confligere, cum nec dies totus causae sufficiat, nec vox aut latera defensioni, ut liber cum libro et defensio cum defensione concertet. Quare igitur hanc epistolam nostram petimus accipi atque inseri jubeas, tunc deinde causam audire digneris.

2. Adversarii enim nostri decursis testimoniis, quibus Ecclesia cum laude sui ubique diffunditur, id prius mandant suis defensoribus peragendum, ut contra nos qui Ecclesiae defendimus puritatem, isto modo agant, ut eamdem Ecclesiam habituram in se permixtos simul bonos et malos usque in finem saeculi dicant esse praedictam. Cujus rei causa nos magis ostendimus, Ecclesiam Domini in Scripturis divinis sanctam et immaculatam fore ubique nuntiatam. Per Isaiam: Exsurge, Sion; indue fortitudinem tuam, Jerusalem civitas sancta; non adjiciet transire per te incircumcisus et immundus (Isai. LII, 1). Et iterum: Dic, filia Sion, Ecce tibi salvator adveniet, habens mercedem et opus ante faciem suam, et vocabit illum populum sanctum, redemptum a Domino. Tu autem vocaberis desiderata civitas, et non derelicta (Id. LXII, 11, 12). Et iterum: Confortamini, manus dissolutae; et genua debilia, confortamini: qui estis pusillanimes, nolite timere. Dominus noster judicium retribuet, et ipse veniet, et salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient, plana erit lingua mutorum, et claudus saliet sicut cervus. Quoniam rupta est in deserto aqua, et fons in terra sitienti. Et adjecit: Illic via munda, et via sancta vocabitur; et non transibit illic immundus, neque erit illic via immunda. Etiam illic non erit leo, neque ex bestiis malis ascendet in illa, neque invenientur in illa, sed ambulabunt illic redempti et electi (Id. XXXV, 3-10). De qua in Canticis canticorum ex persona Domini scriptum est: Tota speciosa es, soror mea, et reprehensio non est in te (Cant. IV, 7). Quod Paulus apostolus apertissime demonstravit dicens: Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit propter eam, ut eam sanctificaret, purgans eam aquae lavacro in verbo, [PL43.835] et adjungens sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam, aut aliquid ejusmodi, sed sanctam et immaculatam (Ephes. V, 25-27). Et iterum: Desponsavi enim vos uni viro virginem sanctam assignare Christo (II Cor. XI, 2).

3. His ergo tot et tantis documentis de Ecclesiae puritate, quae per Spiritum promittebatur, spretis, atque contemptis, malos in illa inter bonos esse mansuros, per zizaniorum similitudinem incompetenter affirmant, cum ipsam similitudinem Dominus interpretatus sit Apostolis suis dicens: Qui seminat semen bonum, Filius est hominis. Ager autem est hic mundus; bonum autem semen ii sunt filii regni; zizania autem filii sunt maligni; inimicus autem qui seminat ea, diabolus est; messis autem, consummatio saeculi; messores autem Angeli sunt (Matth. XIII, 37-39), et caetera. Ager, inquit, est mundus: non ergo Ecclesia, sed mundus, in quo boni simul et mali usque ad messem, id est, usque ad divinum judicium reservantur. Quia nec potest a Domino interpretata imo corrumpere. Quoniam si Apostoli, ipsius Domini comites, in Ecclesia zizania, id est filios diaboli pullulantes, in sanctorum communione dimittendos esse didicissent, nunquam Simonem, Erastum, Filetum, Alexandrum, Deman, Hermogenem, caeterosque consimiles Ecclesiae liminibus ejecissent. Imo si ita esset, vacaret totum praeconium Scripturarum divinarum, quo jubentur polluti e medio sanctorum, sacerdotum diligentia separari, dicente Domino per Moysen: Legitimum, inquit, aeternum in progenies vestras, dividere inter sanctos et profanos, inter mundos et immundos (Levit. X, 9, 10). Quod alibi neglectum in persona sacerdotum Spiritus increpat dicens: Sacerdotes ejus repulerunt legem meam; profanabant sancta mea, inter mundum et immundum non dividebant, et inter sanctum et pollutum non separabant (Ezech. XXII, 26). Ad hanc parabolam illud quoque adversarii subjungunt, paleas cum frumentis debere simul in Ecclesia permanere. Quod Jeremias repercutit, dicens, Quid paleis ad frumentum (Jerem. XXIII, 28)? et Paulus apostolus, Quae particula est fideli cum infideli? aut quae communio luci ad tenebras (II Cor. VI, 15, 14)? et Salomon, Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo (Eccli. XIII, 21). Pisces etiam bonos et malos uno reticulo usque ad littus, id est, justos et injustos usque in finem saeculi simul contineri et protrahi confirmant, non intuentes hoc de reis latentibus dictum; quoniam reticulum in mari positum quid habeat, a piscatoribus, id est, a sacerdotibus ignoratur, donec extractum ad littus ad purgationem boni seu mali prodantur. Ita et latentes et in Ecclesia constituti et a sacerdotibus ignorati, in divino judicio proditi, tanquam pisces mali, a sanctorum consortio separantur, sicut Dominus in Evangelio de latenti reo qui per obreptionem sacerdotes fefellerat, per figuram loquitur dicens: Intrans, inquit, Rex videre recumbentes, vidit illic hominem non habentem vestimentum nuptiale, et ait illi: Amice, quomodo huc venisti? Ille autem obmutuit. Et dixit Rex ministris suis: Auferte illum pedibus et manibus, et mittite illum in tenebras exteriores; illic erit ploratio et stridor dentium (Matth. XXII, 11-13). Secundum hanc igitur rationem frustra dixerunt bonos propter malos sacrilega separatione non deseri, sed malos propter bonos pia unitate tolerari; cum propter hanc profanam permixtionem commoveri et sejunctionem maximam provocare alio loco Dominus indignatus ostendat. Pro eo, inquit, quod facta est mihi omnis domus Israel permixtio, omnes aeramentum, argentum, ferrum, stannum et plumbum, in medio camini ardentis permixtum; propterea dicit: Haec dicit Dominus, Propter quod facti estis omnes in permixtione una, ideo ego recipio vos in medio Jerusalem, sicut recipitur aeramentum, argentum et ferrum et stannum et plumbum in medio camini, ad insufflandum in igni, ut confletur: ita recipiam vos in ira mea, et concremabo, et insufflabo in vos insufflationem ignis irae meae; et conflabimini [PL43.836] in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus, qui effudi iram meam super vos (Ezech. XXII, 18-22).

4. Contra haec et talia, quibus Ecclesia Dei a contaminatione permixtorum immundorum defenditur, clarum est adversarios qua conscientia patrocinantes erroribus malos nolint a bonorum communione discerni. Sequuntur enim apertissime blasphemantes, ut dicant Ecclesiam malorum delictis etiam manifestorum non posse maculari, adhibentes exempla Prophetarum, qui licet eos increparent pro delictis, tamen se ab eis corporaliter non separarunt: cum ostendamus longe aliud fuisse illud tempus, in quo frequentare baptismum toties quoties peccabant permittebatur. Tamen etiam sic, inveniuntur iidem Prophetae a malorum communione se abstinuisse, quando Sophonias propheta, qui ad Jeroboam in schismate positum missus, nec panem nec aquam jubetur accipere: qui circumventus, violato praecepto, a leone confectus est. Elias etiam et Elisaeus altaribus schismatis Samariae nunquam communicaverint, neque consenserint; qui magis in solitudine morabantur. Osee quoque propheta ostenditur non interfuisse mysteriis eorum, quorum sacrificia detestatur et damnat, dicens: Sacrificia eorum tanquam panis luctus; omnis qui tetigerit ex eis inquinabitur (Osee IX, 4). Amos denique quando potuit Samariae mysteriis misceri, de quo pseudopropheta ita regi invidiam facit, dicens: Conglobationes facit adversum te Amos in medio domus Israel; non potest terra supportare sermones ejus (Amos VII, 10)? Et ob hoc insuper expellitur. Jam vero in ipsa Jerusalem quomodo poterant Prophetae sacrificiis peccantium hominum communicare, quae ipsi divino Spiritu pleni damnabant, Isaia dicente, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum, dicit Dominus? Plenus sum. Holocaustomata arietum et adipem agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo, nec sic veniatis in conspectu meo. Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Calcare aulam meam non adjicietis: si attuleritis similaginem, vanum; incensum abominatio est mihi. Neomenias vestra et sabbata et diem magnum non sustineo. Jejunium et ferias et dies festos vestros odit anima mea. Facti enim estis mihi in abundantia multa. Jam non parcam peccatis vestris. Cum extenderitis manus, avertam oculos meos a vobis: et si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isai. I, 11-15). Et iterum: Facinorosus autem qui sacrificat mihi vitulum, quasi qui canem occidat; et qui similam offert, quasi sanguinem porcinum; et qui thus in memoriam, quasi blasphemus (Id. LXVI, 3). Aggaeus etiam non modo sacrificia, sed ipsam gentem peccatricem penitus exsecratur, dicens: Sic et populus iste et sic gens ista, et si quis illuc accesserit, inquinabitur (Aggaei II, 15). Et Malachiel: Vos, o sacerdotes, qui profanatis nomen meum, et dixistis, In quo profanavimus nomen tuum? Et ponentes in altari meo panes pollutos; et dixistis, In quo polluimus illos? In eo ut diceretis, Mensa Domini benedicta est, et quae superponebantur annullastis (Malach. I 6, 7). Et ita in omnibus Prophetis invenies, quoniam si communicassent eis quos tantis vocibus condemnabant, praevaricationis crimen incurrerent. Quod ergo inter eos erant, commorationis fuit, non communionis.

5. In defensionem deinde sceleris sui auctoritatem sibi exemplo traditoris Judae assumunt, quo eum dicant a Domino, et praecognitum assumptum, et cognitum toleratum: cum utique sine praejudicio praescientiae suae Dominus Christus Judam in numerum Apostolorum assumpserit; cognitum autem sibi, non hominibus, hac ratione pertulerit, qua et bodie perferre videtur occultos. Scriptum est enim: Quae occulta sunt, mihi; quae manifesta, vobis et filiis vestris (Deut. XXIX, 29). In Psalmis: Nonne Deus inquiret ista? Ipse enim scit latentia cordis (Psal. XLIII, 22). In Regnorum primo: Homo videt in facie, Deus autem [PL43.837] videt in corde (I Reg. XVI, 7). Et in Apocalypsi: Et scient omnes Ecclesiae quoniam ego sum scrutator renum et cordis (Apoc. II, 23). Denique Domino cum discipulis recumbente et dicente, Unus ex vobis me tradet; atque respondente eodem Juda, Numquid ego sum, Domine? et ab eodem Domino audiret, Tu dixisti (Matth. XXVI, 21, 25): detectum se protinus videns, confusus abscessit; sed cum ipsa postmodum turba ad tradendum Dominum venit. Vadant ergo cum suo Juda patrono, inimici dominicae veritatis, qui suo more defendere reos manifestissimos elaborant.

6. Item ad defensionem pollutae permixtionis suae verba Apostoli objiciunt, quibus ait, Sive per occasionem, sive per veritatem (Philipp. I, 18).......... miserebor quoniam filii fornicationis sunt, quia fornicata est mater ipsorum; dedecoravit eos, quae peperit eos (Osee II, 4, 5). Et in Isaia: Quomodo vestimentum conspersum in sanguine non erit mundum, ita nec tu eris mundus: quia terram meam perdidisti, et plebem meam occidisti, non manebis in aeternum tempus, semen nequam. Para filios tuos interfici peccatis patris sui, ut non exsurgant (Isai. XIV, 20, sec. LXX). Et in Regnorum libro tertio: Et deposuit Salomon Abiathar de sacerdotio Domini, ut impleatur verbum Domini quod locutus est de domo Heli in Selom (III Reg. II, 27).

7. Jamvero quod dicunt, Baptismum Christi ita defendi, sicut ipsa Catholica defenditur ubique et apud omnes esse, decretis patrum nostrorum martyrum beatissimorum compendio brevitatis excluditur. Illud autem quam incaute immemores sui inimici veritatis oppugnant, apud fures et raptores quoslibet extraneos datum Baptisma suscipi debere, adhibito incompetenti ad hanc rem testimonio Pauli apostoli, quod scriptum est, Qui veritatem Dei in injustitia detinent: hoc in loco furtum furtivo voluerunt defendere testimonio. Apostolus enim de Gentilibus agens et incredulos increpans ita locutus est, dicens: Revelabitur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent; quoniam quod cognoscibile est Dei, manifestum est in illis: Deus enim illis manifestavit. Etenim quae invisibilia sunt ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non ut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et intenebratum est insipiens cor illorum. Dicentes enim se esse sapientes, infatuati sunt; et immutaverunt claritatem Dei incorrupti, in similitudine imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum. Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentia cordis illorum in immunditiam (Rom. I, 18-24). Unde secundum hunc sensum etiam Gentilium inquinata mysteria se suscipere profitentur. Secuti autem sunt errorem suum evidentissimis accumulare blasphemiis, quo dicant eos qui haereticorum Baptisma reprobant, posse Christum reprobare quod eum daemonia confessa sunt. Hoc loco non solum sanctorum martyrum decretis insultant, sed magis parati sunt daemoniorum, quia Christum confessi sunt, communioni misceri. Quod autem subtili brevitate ita dixerunt, eum qui foris baptizatus fuerit, suscipi debere, non ut quod deest adsit, sed ut quod inest prosit: in utroque se ipsos circumvenisse monstrantur. Omnia enim haec, ut supra dictum est, sanctorum martyrum sententiis evacuantur. Unde enim fieri potest, si una est Ecclesia et indivisus est Christus, ut foris positus Baptismum consequatur?

8. Quod vero sibi a nobis objici dicunt: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (I Tim. V, 22); et quasi respondentes occurrunt, moribus potius debere homines quam corpore separari: [PL43.838] ad hoc non modo moribus, sed etiam corpore a malis debere disjungi, multis admodum testimoniis legalibus approbamus. In Numeris: Discedite a tabernaculis hominum istorum durissimorum, et ne tetigeritis ab omnibus quae sunt eis, ne simul pereatis et vos in omnibus peccatis eorum (Num. XVI, 26). Item Isaias: Discedite, discedite, exite inde, et immundum nolite tangere; discedite de medio eorum, qui fertis vasa Domini (Isai. LII, 11). Item Apostolus: Vos enim estis templum Dei vivi. Dicit enim ipse: Quoniam habitabo in eis, et in eis ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod discedite de medio eorum, et separamini, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI, 16-18).

9. Illud vero quale est, ut cum nos eis objiciamus persecutiones et immanes crudelitates, quibus ipsi et majores eorum nos patresque nostros per annos centum vel amplius sine cessatione afflixerint, atque vexaverint, illi isto non erubescant uti suffugio, quod dicant ab aliquibus nostrorum Maximianistis fuisse persecutiones illatas? Cum utique longe aliud sit usurpata ecclesiastica et compauperum civiliter repetere voluisse, nec ullum ad communionem nostram nolentem invitumque coegisse; et aliud sit aperto furore per universum populum christianum omnia mala crudeliter exercere. Quis enim nesciat istos traditores persecutoresque nostros, ab ipso exordio condemnatae traditionis commentitiis precibus cunctis in nostram necem hujus saeculi principibus supplicasse, atque ad suam communionem contra Dei praecepta minis et proscriptionibus coarctasse? Nam ut omittamus quantus sanguis christianus effusus sit per Leontium, Ursacium, Macarium, Paulum, Taurinum, Romanum, caeterosque exsecutores, quos in sanctorum necem a principibus saeculi meruerunt, quando plurimi venerabiles sacerdotes occisi, alii in exsilium relegati, Christianitas late vexata, sacrata stuprata virginitas, proscripti divites, spoliati pauperes, ablatae basilicae, atque acti in fugam profugi sacerdotes: nostro nunc tempore quanta commiserint nullus ignorat. Episcopis ingesserunt exsilia, Christianis fugientibus praecipitia: oppresserunt populos, praedati sunt clericos, invaserunt basilicas, intulerunt consentire nolentibus plagas, postremo in uno tantum oppido Bagaiensi eorum causa multorum Christianorum sanguis effusus est; et nec sic satiati in hodiernum cessare contenti sunt. Unde quia ad hoc tantae immanitatis eorum acerbissimos titulos de Scripturis divinis, quibus ista flagitia prohibentur, superfluum sit documenta subnectere, cum talia nec mundanis legibus permittantur; satis sit eorum nos errori respondisse, et quae superfluo responderunt divinis testimoniis eluisse. Et alia manu: Dominus te incolumem conservet; quod optamus.

Augustini responsiones ad litteras Donatistarum

Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Permitte nos, vir sublimis, pro causa Ecclesiae non diutius superfluis immorari. Atque utinam fratres nostri e diverso sistentes hanc epistolam ante illos omnes moratorios sermones suos protulissent, ut jam de Ecclesia, unde causa vertitur, aliquid ageremus. Animadvertit ergo Nobilitas tua in hac epistola, duo quaedam genera vel objectionum vel rerum inserta, quibus respondere debeamus: unum de divinis Scripturis et sanctae legis eloquiis, alterum de criminationibus humanis, quae objicienda nescio qui invidiosius potius quam verius putaverunt. Ad haec duo paucis, si Dominus adjuverit, respondebimus, ne prolixum sermonem tantae prolixitati reddamus. Quaestio est de Ecclesia, utrum permixtos malos usque in finem habitura praedicta est, an omnino omnes bonos, omnes sanctos atque immaculatos in hoc saeculo isto etiam tempore usque in finem ultimum saeculi. [PL43.839] Utraque testimonia divina sunt, et utique repugnantia esse non debent, nec omnino possunt, si intellectorem inveniant. Aream esse Ecclesiam non ego dixi, non quisquam nostrum, sed Evangelium loquitur, ubi scriptum est, venturum qui ventilabrum ferat in manu sua et mundaturum aream suam, frumenta recondet in horreo.

Emeritus episcopus dixit: Non legis aream.

Petilianus dixit: De occultis reis hoc dixit Evangelista, non de evidentibus, quos tu vis tecum esse permixtos.

Augustinus dixit: Prosecutio nostra pro ipsorum epistola habeatur. Legi coepit, nullus a nobis relatus est strepitus, nulla interturbatio, nulla interruptio: permittat ut finiam quod coepi eloqui, et sic respondeat. Quare non rependitur nobis quod praerogavimus? Animadvertit Nobilitas tua patientiam nostram, cum tam longa recitaretur epistola.

Emeritus dixit: Nos gravat, cum se dicit esse patientem; et non debet de se ferre sententiam, de quo alius judicat.

Augustinus dixit: O si esses et tu patiens donec finiam quod prosequor! Ergo, ut dicere coeperam, divina sunt testimonia de zizaniis et tritico ea quae intelligere conati. Verumtamen de retibus aliquando confessi sunt, quod malos et bonos habitura est Ecclesia; sed eos dixerunt esse sacerdotibus incognitos, et ideo non praejudicare bonis, quoniam ignorarentur. Ego autem possem qualibuscumque facultatulae meae assertionibus ostendere illum esse veriorem intellectum, quod Ecclesia habeat et bonos et malos, zizania scilicet et triticum, mundumque ipsum appellatum esse pro Ecclesiae nomine; quandoquidem Dominus ipse dicit, Non ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17): cum sciamus Dominum non salvare nisi Ecclesiam.

Emeritus dixit: Mundus te non cognovit (Id. XVII, 25). Ergo Deum Ecclesia non cognovit, si mundus Ecclesia est. Et iterum dixit: Ut reus fiat totus mundus Deo (Rom. III, 19). Et iterum dixit: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset amasset; sed nunc, quoniam de mundo non estis, propterea odit et persequitur vos mundus (Joan. XV, 19). Et iterum: Ipsi de mundo sunt, et mundus obaudit eis (I Joan. IV, 5). Et iterum: Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo (Id. II, 15).

Augustinus dixit: Omnia ista possemus et nos dicere, et velut contraria primo proposita solvere. Itaque sine causa interrumpunt isto strepitu; quia epistolae ipsorum potuissemus talia facere, ne recitaretur. Patienter audiant. Admoneantur a Sublimitate tua facere, quod sponte facere debuerunt. Patienter audiant: non est res levis quae tractatur a nobis. Suscepimus hodie respondere, si Deus adjuverit, prolixae epistolae eorum. Nec rogamus ut edatur nobis, et consideremus, et postea respondeamus, sicut ipsi de Mandato nostro fecerunt. Praebeant nobis aliquam patientiam per incolumitatem tuam.

(Et post aliquot interlocutiones) Augustinus dixit: Quando legebatur epistola, sic habebamus, tanquam ipsi prosequerentur: prosecutioni ipsorum praebuimus silentium (nolo enim dicere patientiam, quia id calumniantur); praebeant nobis et ipsi silentium.

Montanus episcopus dixit: Quando omnia in animo retinentur, si non ad singula respondeamus?

Augustinus dixit: Ideo et illa conscripta sunt, et haec excipiuntur: si quid memoriam fallit, et ego possum petere, ut mihi de epistola recitetur; et ipsi possunt, ut illis ex codicibus recitetur. Praebeatur silentium, agamus aliquid. Ut ergo dicere coeperam, ipsis admonentibus invenimus in Scripturis, mundi nomen in malo, mundi nomen in bono. Nam mundi nomen in malo, sicut ipsi dixerunt: Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10); et, si quis dilexerit mundum, [PL43.840] non est charitas Patris in illo (I Joan. II, 15): et caetera. Mundi autem nomen in bono: Ut credat mundus quoniam tu me misisti (Joan. XVII, 21). Non enim credere malorum est. Mundi nomen in bono: Non venit ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Id. III, 17). Non salvabitur nisi Ecclesia in mundo. Cum ergo et in bono mundus, et in malo mundus, unde ista Scripturarum rixa, si intellectore careat; adhibe lumen intelligentiae: vide mundum in malo omnes dilectores temporalium per universas gentes; vide mundum in bono omnes fideles et spem gerentes aeternae vitae per universas gentes. Deus erat in Christo, inquit, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Si reconciliari potest Deo detestatus ille mundus, de quo dictum est quia non est charitas Christi in eo qui dilexerit mundum, judicent qui loquuntur. Audiat ergo patienter Nobilitas tua. Video Scripturam sanctam per commixtos bonos et malos, sicut ipsi de retibus jam confessi sunt, praesignasse Ecclesiam.

Petilianus dixit: Quid sit mundus, quid sit Ecclesia, apertissime definitum est ab ipso auctore mundi atque factore, per quem omnia facta sunt, et sine quo nihil est factum. Ipse enim Dominus dixit: Mundus hic ager (Matth. XIII, 38). Potuisset dicere, Mundus Ecclesia est. Quis igitur hominum audet definire quid mundus sit, cum ipse Dominus hujus factor atque opifex jam dignatus fuerit definire?

Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Qui mundus sit, qui salvandus dicitur, evidenter ostendite.

Petilianus dixit: Homo dictus est mundus, ubi dixit, Mundum reconcilians sibi. Non enim sibi Deus belluas, sed homines voluit reconciliari.

Augustinus dixit: Mundus ergo (non enim aliter et nobis videri potuit) in hominibus intelligitur. Non utique ita stulti simus, ut belluas etiam et quaecumque irrationabilia animantia ad salutem, quam Christus promisit, pertinere dicamus. Prorsus hoc dicimus: Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19), homines sunt: Ut credat mundus quia tu me misisti, homines sunt: Mundum reconcilians sibi, homines sunt: et caetera quae in malo dicta sunt homines illi, homines illi. Per totum enim mundum utrique, mali mixti bonis. Sic et Ecclesia, quam confessi sunt retium nomine declaratam habere malos, sed dixerunt latere piscatores, constat jam quod habeat bonos et malos: de latendo et de non latendo quaestio est; utrum pertinuerit ad pietatem bonorum etiam malos cognitos tolerare, ne desererent bonos, an propter malos totum deserere voluerint, quibus mali quid in Ecclesia apparuerit, ipsa quaestio est: hoc probamus. Dicimus enim nos, non negligendam quidem ecclesiasticam disciplinam, et ubicumque fuerint proditi mali coercendos eos esse ut corrigantur, non solum sermone correctionis, verum etiam excommunicationibus et degradationibus, ut humilem locum salutis in Ecclesia quaerant, ad medicinam ipsorum fieri, non odio, sed studio salutis fraternae: sicut quodam loco etiam ipse Apostolus evidentissime declarat dicens, Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo (II Thess. III, 14).....

Desunt reliqua diei tertiae capita.

Sententia Cognitoris

Flavius Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Vellem quidem, quod et omni de votorum intentione nunc cupio, ut quanta ex demonstratione veritatis et tandem proditi erroris orta laetitia est, tanta ex conversione superstitionis antiquae et in melius mutatae sententiae gratulatio nasceretur. Magna enim gaudia esse quis dubitet, cum inveteratae aegritudini provenit insperata curatio? causamque exsultationis in talibus majorem facit sanitas restituta, quam semper retenta. Sed quia obstinatio mentium perditarum, quas pravae simul persuasionis vincula nexuerant, ad viam salutis ostensae aut redire dissimulat, aut, quod est deterius, impudentia reformidat; exserenda jam legum est et exercenda sententia, ut quos ad bonam valetudinem leniora, post apertam cominus veritatem, medicamina non revocant, acrior restituat curationis intentio. Cui enim ratio proxima, sicut gestorum series subjecta demonstrat, sicut divinorum quoque voluminum indita exempla testantur, non liquido declaret, alieni, etiamsi probari potuisset, sceleris noxa alium fieri reum omnino non posse, et universalis Ecclesiae statum Caeciliani insimulatione, de quo nihil reprehensibile potuit approbari, non debere subverti, nec absentiam eorum qui se a corpore Ecclesiae separarunt, lata adversus eum praejudicare valuisse sententia: sicut nec a Maximianistis recenti tempore in absentem Primianum prolata damnatio eidem nocere praevaluit? Cui etiam illud ad correptionis causam non omni ex parte sufficiat, tot judiciis patefacta Donato auctore schismatis comprobatio, Caeciliani [PL43.841] persolutio atque purgatio, ultimaque sententia trium habitis memoriae Constantini, qua evidentius docetur expressa et Caeciliani innocentia, et Donati sociorumque ejus calumniosa criminatio, Felicis quoque Aptugnensis ordinatoris ejus proconsularis sententiae documentis ostensa purgatio? Unde, si haec tam perspicua atque manifesta inveterato mederi nequeunt morbo, putris est vulneris sanies reprimenda; ut libertate praeclusa, sibi tantum nocere, quia hoc potius elegit, incipiat. Per haec enim fiet ut velit aliquando sanari. Declaratae igitur veritati detecta falsitas colla submittat. Unde universos ordinis viros, dominos etiam fundorum, actores, conductores tam domus divinae, quam etiam privatarum possessionum, senioresque omnium locorum, hujus edicti auctoritate commoneo, quatenus memores legum, dignitatum, aestimationis salutisque propriae, Donatistarum conventicula in omnibus civitatibus et locis prohibere contendant; ita ut ecclesias, quas eis humanitate mea absque imperiali praecepto usque ad diem sententiae constat indultas, Catholicis tradere sine ulla dilatione festinent, ni malunt tot sanctionum laqueis irretiri: quas quidem, si unitati catholicae consentire voluerint, eorum esse sat certum est. Majore autem causa atque solertia post detectam modis omnibus unitatem superstitionemque convictam, a proprii debent facinoris intentione depelli. Hi autem qui post vetita legum, eorum se coetibus miscuerint, indubitanter intelligant, poenam se imperiali arbitrio praestitutam ulterius vitare non posse, quos principe loco post agnitae catholicae reverentiam legis, ad profanos eorum coetus communionemque redisse sat clarum est. Quod ut ante non fieret, patientiae tantum consideratione et spe correptionis aliqua ex parte distuleram. Hactenus igitur inimicos fidei christianae legibus insultasse sufficiat: maxime cum eorum notas certum sit esse personas, quid necesse est tot sanctionum, quoniam nulla emendatio subsecuta est, nexibus subdi? Ipsam vero catholicorum episcoporum, etiam post victoriam veritatis, noverint Donatistae manere sententiam, ut completis Collationibus, quas eis et ante oblatas publica conscientia retinetur, et nunc offerri sine dubitatione sat certum est, sese suscipi posse cognoscant. Superioris autem edicti fidem in omnibus certum est reservari. Unde unusquisque Donati communionis episcopus ad loca propria sine ulla debet inquietudine ac molestia remeare; quatenus in propriis constitutus, aut ad unam veramque Ecclesiam revertatur, aut satis legibus facere sine dissimulatione non differat. Ii autem qui in praediis suis Circumcellionum turbas se habere cognoscunt, sciant, nisi eorum insolentiam omnimodis comprimere et refrenare gestierint, maxime ea loca a fisco mox occupanda. Siquidem tam catholicae legi, quam quieti publicae, ut eorum conquiescat insania, in hac parte consulitur. Gestorum autem relectio qua profertur, superius memoratum a Donatistis errorem schismatis exstitisse, atque Caecilianum et caeteros quos improbe crediderant accusandos, fuisse purgatos, Sanctitatem vestram plenissime poterit edocere. Proponatur. (Dat. Carthag.) post consulatum Varanis V. C. sexto calend. julii.

O‘quvchilar reaktsiyalari

Eslatmalar

Fons: Patrologia Latina, t. 43, coll. 812-841 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Foydalanuvchi tomonidan joylashtirilgan: Rodion Vlasov
Sahifa yaratilgan sana: 2026-11-22, Yangilash: 2026-11-22