Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarii in Danielem (4/4)

[PL25.555A] (Vers. 7.) Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt: sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. Et Paulus apostolus simile quid in Actibus apostolorum passus est, ut, caeteris non cernentibus, visionem solus aspiceret (Actor. XXII).

(Vers. 10.) Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, etc. In hominis figura videtur angelus, et humanam ad prophetam jacentem mittit manum: ut sui generis corpus aspiciens nequaquam paveat.

(Vers. 11.)---Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, etc. Congruenter vir desideriorum vocatur, qui instantia precum et afflictione corporis, jejuniorumque duritia cupit scire ventura, et Dei secreta [PL25.555B] cognoscere. Pro viro desideriorum Symmachus interpretatus est, virum desiderabilem. Omnis enim sanctus habens in se animae pulchritudinem, amatur a Domino.

(Vers. 12.) Et dixit ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum, ut te affligeres in conspectu Dei [Al. Domini] tui, exaudita sunt verba tua, et ego egressus sum ad verba tua [Vulg. veni propter sermones tuos]. Vicesima quarta die mensis primi, id est, Nisan, expletis tribus hebdomadibus, hoc est, viginti diebus et uno cernit hanc visionem: et audit ab angelo, quod ex die primo quo orare coeperit, et affligere se in conspectu Dei, exaudita sunt verba ejus. Quaeritur, si statim exauditus est, cur non statim [PL25.555C] 699 ad eum missus sit angelus. Data est ei per moram occasio amplius Deum deprecandi: ut ex eo quod plus desiderat, per laborem plus audire mereatur. Quod autem ait: Et ego ingressus sum ad verba tua, hunc habet sensum: Postquam tu coepisti bonis operibus, et lacrymis atque jejunio Dei invocare misericordiam, et ego accepi occasionem, ut ingrederer in conspectu Dei, et orarem pro te.

(Vers. 13.) Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. Videtur mihi hic esse angelus cui Persis credita est, juxta illud quod in Deuteronomio legimus: Quando dividebat Altissimus gentes et disseminabat filios Adam: statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei (Deut. XXXII, [PL25.555D] 8). Isti sunt principes de quibus et Paulus apostolus loquitur: Sapientiam loquimur inter perfectos, quam nullus principum saeculi hujus cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 6). Restitit autem princeps, id est, angelus Persarum, faciens pro credita sibi provincia, ne [PL25.556A] captivorum omnis populus dimitteretur. Et forsitan cum prima die ex quo posuit cor suum propheta ad intelligendum, exauditus sit a Deo, idcirco non statim missus est angelus qui ei Dei indulgentiam nuntiaret: quia viginti et uno diebus restitit ei princeps Persarum, enumerans peccata populi Judaeorum, quod juste tenerentur captivi, et dimitti non deberent.

Et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium mihi [Vulg. meum]. Resistente Persarum angelo precibus tuis, et meae legationi, qui orationes tuas Deo offerebam, venit in adjutorium mihi angelus Michael qui praeest populo Israel. Principes autem primos, archangelos intelligimus.

Et ego remansi ibi juxta regem Persarum. Regem [PL25.556B] Persarum angelum, id est, principem vocat, et ostendit quod juxta Michaelem sit paululum moratus, qui contra principem Persarum loquebatur.

(Vers. 14.) Veni autem ut docerem te quae ventura sint populo tuo in novissimis diebus. Quod Daniel deprecatus est, hoc a Deo meretur audire, quid futurum sit populo Israel non in vicino tempore, sed 700 in novissimis diebus, id est, in consummatione saeculi.

(Vers. 16.) Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, etc. Sic Theodotio interpretatus est, juxta illud quod in centesimo secundo psalmo legimus: Benedic, anima mea, Domino, et omnia interiora mea, nomen sanctum ejus. Prius enim quam visionem Dei videre mereamur, interiora nostra [PL25.556C] foras aspiciunt; cum autem viderimus visionem Dei, convertentur in nos interiora nostra, toti in illis sumus de quibus et in alio psalmo scribitur: Omnis gloria ejus filiae regum ab intus, in fimbriis aureis (Ps. XLIV, 41).

(Vers. 19.) Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, Domine mi, quia confortasti me. Et ait. Nisi enim confortasset eum tactus quasi filii hominis, et pavor recessisset ex corde, sacramenta Dei audire non poterat, et idcirco nunc ait: Quia confortasti me, loquere, Domine. Tu enim fecisti ut possim, et audire, et sentire quae loqueris.

(Vers. 20.) Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum. Quod dicit hoc est: Veni quidem ut docerem [PL25.556D] te exauditas preces tuas: sed reversurus sum rursum ut pugnem contra principem Persarum in conspectu Dei, qui non vult populum tuum de captivitate laxari.

Cum enim [Vulg. ergo] egrederer, apparuit princeps Graecorum ingrediens [Vulg. veniens]. Ego, inquit, [PL25.557A] egrediebar de conspectu Dei, ut tibi nuntiarem quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus: licet adhuc non sim securus, stante Persarum principe, et contradicente tuis precibus ac meae legationi. Et ecce princeps Graecorum, id est, Macedonum, veniebat, et ingressus est in conspectu Dei, ut accusaret Persarum principem atque Medorum: ut in locum eorum, regnum Macedonum succederet. Et revera mira sacramenta Dei; laxato enim de captivitate populo Judaeorum, Persarum regnum atque Medorum, interfecto Dario, subvertit Alexander, rex Macedonum, et princeps Graecorum vicit principem Persarum.

Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis. Hic ordo lectionis est: Adhuc [PL25.557B] res in dubio est. Te enim precante Dominum, 701 et me offerente orationes tuas, stat e regione princeps Persarum, et non vult populum tuum de captivitate laxari. Ego autem, quia venit princeps Graecorum, et interim pugnat contra principem Persarum, habens illic Michaelem in adjutorium, donec illi inter se dimicant, referam tibi quae Deus mihi futura praedixerit, et tibi narranda praeceperit. Nullique oriatur scrupulus quare pro principe Macedonum, principem Graecorum dixerit, hoc est, Ἐλλήνων. Alexander enim rex Macedonum, primum subversa Graecia, et subjecta potestati suae, in Persas arma corripuit.

Et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester. Ego sum, inquit, angelus ille [PL25.557C] qui offero Deo orationes tuas, et nullus est alius qui adjutor meus sit rogandi pro vobis Deum, nisi Michael archangelus, cui creditus est populus Judaeorum. Et interim hoc tempore ego et princeps Graecorum communi labore adversum Persarum principem dimicamus. Revolvendae sunt veteres historiae, et considerandum ne forte illud tempus significet quando Persae a Graecis victi sunt. Juxta editionem Vulgatam usque ad finem libri una putatur visio, quae anno tertio Cyri Regis Persarum apparuit Danieli. Porro juxta Hebraicam veritatem, separata sunt quae sequuntur, et scripta ordine praepostero. De cujus causis supra diximus: Non enim sub Cyri anno tertio, sed sub Darii primo qui subvertit Balthasar, narrantur ista quae scripta sunt.

[PL25.557D] (Cap. XI.---Vers. 1.) Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam, ut confortaretur et roboraretur. Ego, inquit Daniel, ab anno primo regis Darii qui subvertit Chaldaeos, et me de manu inimicorum, quantum in se fuit, liberavit (ob custodiam meam etiam lacum leonum suo signans annulo, ne me adversarii interficerent), stabam in conspectu Dei, et rogabam ejus clementiam, pro eo qui me diligebat, ut confortaretur, vel ipse, vel regnum ejus, et roboraretur. Cumque in oratione persisterem, haec, Domino respondente, cognovi. Consuetudinis autem [PL25.558A] prophetarum est, repente personas 702 introducere sine ulla praefatione verborum: ut est illud in psalmo tricesimo primo; cum enim rogasset Dominum propheta, et dixisset: Tu es refugium meum a tribulatione mea quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me, repente persona Dei introducitur respondentis: Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris: firmabo super te oculos meos (Vers. 7, 8). Ergo et nunc narrante propheta: Ab anno primo Darii Medi, stabam et deprecabar, ut confortaretur et roboraretur ejus imperium, Deus repente respondit:

(Vers. 2.)---Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Estque sensus: Quia vis nosse de Persarum regibus quid futurum sit, audi ordinem rerum, et ausculta [PL25.558B] quod quaeris.

Et ecce tres adhuc reges stabunt in Perside: et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae. Quatuor reges post Cyrum dicit in Perside surrecturos, Cambysen filium Cyri, et Smerden Magum qui Pantapten filiam Cambysis duxit uxorem. Qui cum a septem Magis fuisset occisus, et in locum ejus Darius suscepisset imperium, eadem Pantaptes nupsit Dario, et ex eo Xerxen genuit filium, qui potentissimus rex et ditissimus, adversum Graeciam innumerabilem duxit exercitum, et ea gessit quae Graecorum narrant historiae. Succendit enim Athenas sub principe Callia, bellumque eo tempore gestum est in Thermopylis, et apud Salaminam navale [PL25.558C] certamen: quando Sophocles et Euripides clari habebantur, et Themistocles in Persas fugiens, hausto tauri sanguine, periit. Frustra igitur quidam Darium regem quartum, qui ab Alexandro superatus est, scribit; qui non quartus, sed quartus decimus post Cyrum Persarum rex fuit: quem septimo imperii sui anno et superavit et occidit Alexander. Et notandum quod, quatuor post Cyrum regibus Persarum enumeratis, novem praeterierit et transierit ad Alexandrum. Non enim curae fuit spiritui prophetali historiae ordinem sequi, sed praeclara quaeque perstringere.

703 (Vers. 3.) Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa: et faciet quod placuerit ei. Et cum steterit, conteretur regnum ejus. Perspicue de [PL25.558D] magno Alexandro rege Macedonum loquitur, qui Philippi filius fuit: hic enim Illyricis, Thracibusque superatis, victa Graecia Thebisque subversis, transivit in Asiam: et fugatis Darii ducibus, urbem Sardis cepit: posteaque capta India, et urbe Alexandria condita, cum triginta et duos aetatis haberet annos, et duodecimum imperii annum, in Babylone veneno periit.

(Vers. 4.) Et dividetur in quatuor ventos coeli; sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius qua dominatus est. Post Alexandrum in quatuor [PL25.559A] ventos coeli: orientem videlicet, et occidentem, meridiem, et septentrionem, regnum illius divisum est. In Aegypto enim primus regnavit Ptolemaeus Lagi filius, id est, ad meridiem. In Macedonia Philippus, qui et Arideus, frater Alexandri, id est, ad occidentem. Syriae et Babylonis, et superiorum locorum, Seleucus Nicanor, id est, ad orientem. Asiae et Ponti caeterarumque in ipsa plaga provinciarum Antigonus, id est, ad septentrionem. Haec secundum totius orbis plagas dicimus. Caeterum qui in Judaea est, ad Aquilonem Syriam, et ad Meridiem Aegyptum habet. Quod autem ait: sed non in posteros ejus, hoc significat, quod liberos non habuerit: sed regnum ipsius in alienos laceratum sit: excepto fratre Philippo, qui Macedonas tenuit. Neque secundum [PL25.559B] potentiam illius qua dominatus est. Divisum enim in quatuor partes regnum imbecillius fuit: dum adversus se dimicant, et intestino furore bacchantur.

Lacerabitur [Al. delebitur] enim ejus regnum etiam in externos: exceptis his. Praeter regna quatuor, Macedoniae, Asiae, Syriae et Aegypti, etiam in alios obscuriores, et minores reges Macedonum regnum laceratum est. Significat autem Perdiccam, et Crateron, et Lysimachum. Nam Cappadocia, et Armenia, Bithynia, et Heraclia, Bosphorusque et aliae provinciae de potestate Macedonum recedentes, diversos sibi reges constituerunt.

(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in [PL25.559C] Aegypto, et vir prudentissimus fortissimusque ac ditissimus fuit, 704 et tantae potentiae, ut Pyrrhum regem Epirotarum expulsum restituerit [Al. restitueret] in regnum, Cyprumque obtinuerit et Phoenicen: et victo Demetrio filio Antigoni, Seleuco regni sui partem, quae ab Antigono fuerat ablata, restituerit: Cariam quoque obtineret, et multas insulas urbesque et regiones, de quibus non est hujus temporis scribere. Idcirco autem caetera regna dimittens, Macedoniae videlicet et Asiae, tantum de Aegypti et Syriae narrat regibus: quia in medio Judaea posita, nunc ab illis, nunc ab istis regibus tenebatur. Et Scripturae sanctae propositum est, non externam absque Judaeis historiam texere, sed eam quae Israeli populo copulata est.

[PL25.559D] Et de principibus ejus praevalebit super eum: et dominabitur ditione. Multa enim dominatio ejus. Iste est Ptolemaeus Philadelphus secundus rex Aegypti, filius Ptolemaei superioris: sub quo LXX interpretes Alexandriae Scripturam sanctam in Graecum dicuntur vertisse sermonem: qui et Eleazaro pontifici multa Jerosolymam, et in templi donaria vasa transmisit: cujus bibliothecae praefuit Demetrius Phalereus, idem apud Graecos orator, et philosophus: tantaeque potentiae fuisse narratur, ut Ptolemaeum patrem vinceret. Narrant enim historiae habuisse eum peditum ducenta millia, equitum viginti millia, curruum vero duo millia, elephantos quos primus eduxit ex Aethiopia, quadringentos. Naves longas, [PL25.560A] quas nunc Liburnas vocant, mille quingentas; alias ad cibaria militum deportanda, mille: auri quoque et argenti grande pondus: ita ut de Aegypto per singulos annos quatuordecim millia, et octingenta talenta argenti acceperit: et frumenti artabas (quae mensura tres modios et tertiam modii partem habet) quinquies et decies centena millia.

(Vers. 6.) Et post finem annorum foederabuntur (sive, ut Theodotio interpretatus est: Et post annos illius commiscentur). Filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis, facere amicitiam: et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam juvenes [Vulg. adolescentes] ejus: qui confortabant eam in temporibus. Primum Syriae regnavit, ut diximus, Seleucus, cognomento [PL25.560B] Nicanor. Secundus Antiochus, qui appellatus est Sother. Tertius et ipse Antiochus, 705 qui vocabatur Θεὸς, id est, Deus. Iste adversus Ptolemaeum Philadelphum, qui secundus imperabat Aegyptiis, gessit bella quamplurima, et totis Babylonis atque Orientis viribus dimicavit. Volens itaque Ptolemaeus Philadelphus post multos annos molestum finire certamen, filiam suam nomine Berenicen, Antiocho uxorem dedit, qui de priore uxore nomine Laodice, habebat duos filios, Seleucum, qui cognominatus est Callinicus, et alterum Antiochum. Deduxitque eam usque Pelusium: et infinita auri, et argenti millia dotis nomine dedit: Unde φορνοφόρος, id est, dotalis appellatus est. Antiochus autem Berenicen consortem regni habere se dicens, et Laodicen [PL25.560C] in concubinae locum, post multum temporis amore superatus, Laodicen cum liberis suis reducit in regiam. Quae metuens ambiguum viri animum, ne Berenicen reduceret, virum per ministros veneno interfecit. Berenicen autem cum filio qui ex Antiocho natus erat, Icadioni et Genneo Antiochiae principibus occidendam tradidit: filiumque suum majorem Seleucum Callinicum in patris loco regem constituit. Et hoc est quod nunc dicitur: Post multos annos Ptolemaeus Philadelphus et Antiochus Θεὸς facient amicitias: et filia Austri regis, hoc est Ptolemaei, veniet ad regem Aquilonis, id est, ad Antiochum, ut inter patrem ac virum jungat amicitias. Et non poterit, inquit, obtinere, nec semen illius stare in regno Syriae; sed et ipsa Berenice, et qui [PL25.560D] eam adduxerunt, interficientur. Rex quoque Antiochus qui confortabat eam, hoc est, per quem poterat praevalere, veneno uxoris occisus est.

(Vers. 7-9.) Et stabit de germine radicum ejus plantatio: et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis Aquilonis, et abutetur eis, et obtinebit. Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa auri et argenti captiva ducet in Aegyptum: ipse praevalebit adversus regem Aquilonis. Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam. Occisa Berenice, et mortuo Ptolemaeo Philadelpho patre ejus in Aegypto, frater illius et ipse Ptolemaeus cognomento Evergetes, tertius successit in regnum, de plantatione et de germine radicis ejus, eo quod esset [PL25.561A] germanus: et venit cum exercitu magno, et ingressus est provinciam 706 regis Aquilonis, id est, Seleuci cognomento Callinici, qui cum matre Laodice regnabat in Syria, et abusus est eis, et obtinuit, intantum ut Syriam caperet, et Ciliciam, superioresque partes trans Euphraten, et propemodum universam Asiam. Cumque audisset in Aegypto seditionem moveri, diripiens regnum Seleuci, quadraginta millia talentorum argenti tulit, et vasa pretiosa simulacraque deorum, duo millia quingenta: in quibus erant et illa quae Cambyses, capta Aegypto, et in Persas portaverat. Denique gens Aegyptiorum idololatriae dedita: quia post multos annos deos eorum retulerat, Evergeten eum appellavit. Et Syriam quidem ipse obtinuit; Ciliciam autem amico suo Antiocho [PL25.561B] gubernandam tradidit, et Xanthippo, alteri duci, provincias trans Euphraten.

(Vers. 10.) Filii autem ejus provocabuntur: et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum: et veniet properans, et inundans, et revertetur, et concitabitur: et congredietur cum robore ejus. Post fugam et mortem Seleuci Callinici, duo filii ejus Seleucus cognomento Ceraunus, et Antiochus qui appellatus est Magnus, provocati spe victoriae et ultione parentis, exercitu congregato adversus Ptolemaeum Philopatorem, arma corripiunt. Cumque Seleucus major frater, tertio anno imperii esset occisus in Phrygia per dolum Nicanoris et Apaturii: exercitus qui erat in Syria Antiochum fratrem ejus cognomento Magnum de Babylone vocavit ad regnum. Et [PL25.561C] propterea nunc infert, quod duo quidem filii provocati sunt, et congregaverunt multitudinem exercituum plurimorum. Sed quod unus Antiochus Magnus venerit de Babylone in Syriam, quae eo tempore tenebatur a Ptolemaeo Philopatore filio Evergetis, qui quartus regnavit in Aegypto; cumque pugnasset adversum duces ejus, immo proditione Theodotii obtinuisset Syriam, quae per successionem jam a regibus Aegypti tenebatur, in tantam venit audaciam, contempta luxuria Philopatoris, et magicis artibus, quibus inservire dicebatur, ut ultro Aegyptiis bellum conaretur inferre.

(Vers. 11, 12.) Et provocatus rex Austri, egredietur, et pugnabit adversum regem Aquilonis: et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in [PL25.561D] manu ejus. Et capiet 707 multitudinem, et exaltabitur cor ejus: quia [Vulg. et] dejiciet multa millia: sed non praevalebit. Ptolemaeus enim cognomento Philopator, amissa Syria, proditione Theodotii, congregavit plurimam multitudinem, et ingressus est adversus [PL25.562A] Antiochum Magnum, quem nunc regem Aquilonis vocat, juxta situm Aegypti et Judaeae provinciae; idem enim locus pro qualitate regionis, alteri ad Austrum, alteri ad Aquilonem situs est. Verbi gratia: Si de Judaea dicamus, Aegyptiis ad aquilonem, Syriis ad austrum est. Inito ergo certamine juxta oppidum Raphiae, quod in foribus Aegypti est, omnem Antiochus amisit exercitum, et per deserta fugiens, pene captus est. Cumque cessisset Syria, ad extremum foedere et quibusdam conditionibus pugna finita est. Et hoc est quod Scriptura nunc dicit: Dejiciet multa millia, Ptolemaeus Philopator; sed non praevalebit. Adversarium enim suum capere non potuit. Quodque sequitur.

(Vers. 13, 14.) Et convertetur rex Aquilonis, et [PL25.562B] praeparabit multitudinem multo majorem quam prius, et in fine temporum, annorumque veniet, properans cum exercitu magno et opibus nimiis. Et in temporibus illis, multi consurgent adversum regem Austri. Antiochum Magnum significat, qui contempta Ptolemaei Philopatoris ignavia, eo quod deperiret Agathocleam [Al. Agathoclidam] psaltriam, fratremque ejus, et ipsum Agathoclen haberet concubinum, quem postea Aegypti ducem constituit, incredibilem de superioribus locis Babylonis exercitum congregavit. Et Ptolemaeo Philopatore mortuo, adversum filium ejus, qui tunc quatuor annorum erat, et vocabatur Ptolemaeus Ἐπιφανὴς, rupto foedere, movit exercitum. Tantae enim dissolutionis et superbiae Agathocles fuit, ut subditae prius Aegypto provinciae rebellarent: [PL25.562C] ipsaque Aegyptus seditionibus vexaretur. Philippus quoque rex Macedonum, et Magnus Antiochus, pace facta, adversum 708 Agathoclen et Ptolemaeum Epiphanen dimicarent, sub hac conditione, ut proximas civitates regno suo singuli de regno Ptolemaei jungerent. Et hoc est quod nunc dicit, multos consurgere adversus regem Austri, Ptolemaeum scilicet Epiphanen, qui erat aetate puerili.

Filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruant [Vulg. corruent]. Pugnantibus contra se Magno Antiocho et ducibus Ptolemaei, in medio Judaea posita in contraria studia scindebatur: Aliis Antiocho, aliis Ptolemaeo faventibus. Denique Onias sacerdos assumptis Judaeorum plurimis fugit in Aegyptum, et a Ptolemaeo [PL25.562D] honorifice susceptus, accepit eam regionem quae Heliopoleos vocabatur: et concedente rege, templum exstruxit in Aegypto simile templi Judaeorum, quod permansit usque ad imperium Vespasiani, annis ducentis quinquaginta. Ipsa autem urbs quae vocabatur [PL25.563A] Oniae, dimicantibus postea adversus Romanos Judaeis, ad solum usque deleta est: et neque urbis, neque templi, ullum restat vestigium. Sub occasione ergo Oniae Pontificis, infinita examina Judaeorum Aegyptum confugerunt. Eo tempore et Cyrenaeorum multitudine repleta est. Asserebat enim Onia se Isaiae implere vaticinium scribentis: Erit altare Domini in Aegypto, et titulus Domini in terminis ejus (Isai XIX, 19). Et hoc est quod nunc dicit: Filii praevaricatorum populi tui, qui dereliquerunt legem Domini, volentes in alio loco praeterquam jussum erat, Deo victimas immolare, extollentur in superbiam, et visionem, hoc est, Domini praeceptum se implere jactabunt. Sed corruent: quia et templum et urbs postea destruentur. Cumque Antiochus teneret [PL25.563B] Judaeam, missus Scopas Aetholus, dux Ptolemaei partium, adversus Antiochum fortiter dimicavit, cepitque Judaeam, et optimates Ptolemaei partium secum abducens, in Aegyptum reversus est.

709 (Vers. 15, 16.) Et veniet rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas, et brachia Austri non sustinebunt: et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo. Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus. Antiochus enim volens Judaeam recuperare, et Syriae urbes plurimas, Scopam ducem Ptolemaei juxta fontes Jordanis, ubi nunc Paneas condita est, inito certamine fugavit, et cum decem millibus armatorum obsedit clausum in [PL25.563C] Sidone. Ob quem liberandum misit Ptolemaeus duces inclytos Eropum, et Menoclem, et Damoxenum [Vulg. Damoxeum]. Sed obsidionem solvere non potuit: donec fame superatus Scopas manus dedit, et nudus cum sociis dimissus est. Quodque ait, Comportabit aggerem, illud significat, quod praesidium Scopae in arce Jerosolymorum, annitentibus Judaeis, multo tempore oppugnarit: et ceperit alias urbes, quae prius a Ptolemaei partibus tenebantur, Syriae, et Ciliciae, et Lyciae [Al. Lydiae]. Eo enim tempore captae sunt Aphrodisias, et Soloe, et Zephyrion, et Mallos, et Anemurium [Al. Anemurum], et Selenus, et Coracesium, et Coricus, et Andriace, et Limyra, et Patara [Al. Patra], et Xanthus, et ad extremum Ephesus: de quibus universis et Graeca, [PL25.563D] et Romana narrat historia. Quodque intulit: Et stabit in terra inclyta, et consumetur, sive perficietur in manu ejus; terram inclytam, sive, ut Septuaginta interpretati sunt, voluntatis, hoc est, quae complaceat Deo, Judaeam significat, et proprie Jerusalem, in qua honorifice susceptos eos qui partium Scopae erant, prosecutus est. Pro terra inclyta, quod interpretatus [PL25.564A] est Aquila, quem nos in hoc loco secuti sumus, Theodotio ipsum Hebraicum verbum posuit σαβὶν, pro quo Symmachus vertit, terram fortitudinis.

(Vers. 17.) Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo. Et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illum [Vulg. illud]. Ut evertat illum, hoc est, Ptolemaeum, sive illud, hoc est, regnum ejus. Volens Antiochus non solum Syriam, et Ciliciam, et 710 Lyciam, et alias provincias, quae Ptolemaei fuerant partium, possidere, sed in Aegyptum quoque regnum suum extendere, filiam suam Cleopatram per Euclem Rhodium septimo anno regni adolescentis, despondit Ptolemaeo, et tertiodecimo anno tradidit, data ei dotis nomine [PL25.564B] omni Coelesyria et Judaea. Filiam autem feminarum per πλεονασμὸν vocat, ut est illud poeticum:............ Sic ore locuta est......... Vocemque his auribus hausi.

(Vers. 18, 19.) Et non stabit, nec illius erit. Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum. Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget, et corruet, et non invenietur. Neque enim obtinere potuit Aegyptum: quia Ptolemaeus Epiphanes et duces ejus, sentientes dolum, cautius se egerunt, et Cleopatra magis viri partes, quam parentis fovit. Unde venit se ad Asiam, et navali certamine adversum plurimas insulas dimicans, cepit Rhodum [Al. Hrodum], et Samum, et Colophonam [Al. Colophoniam et Boclam], [PL25.564C] et Phoceam, et alias multas insulas. Sed occurrit ei L. Scipio Nasica cum fratre suo Publio Scipione Africano, qui Annibalem vicerat. Cum enim consul Nasica frater Africani hebetioris esset ingenii, et contra regem potentissimum senatus ei bellum nollet credere, spontaneam legationem obtulit Africanus pro fratris injuria. Victus ergo Antiochus, intra Taurum regnare jussus est, et inde fugit ad Apamiam, ac Susam, et ultimas regni sui penetravit urbes. Cumque adversum Elimaeos pugnaret, cum omni est deletus exercitu. Et hoc est, quod nunc Scriptura dicit, quod multas insulas ceperit: et vincente Romano, regnum Asiae perdiderit: et opprobrium ejus conversum sit in caput ejus: et ad extremum de Asia fugiens, reversus sit ad imperium [PL25.564D] terrae suae, et impegerit atque corruerit, et locus ejus non sit inventus.

(Vers. 20.) Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio. Seleucum dicit cognomento Philopatorem 711 filium Magni Antiochi, qui nihil dignum Syriae et patris gessit imperio, et [PL25.565A] absque ullis praeliis inglorius periit. Porro Porphyrius non vult hunc esse Seleucum, sed Ptolemaeum Epiphanen, qui Seleuco sit molitus insidias, et adversum eum exercitum praepararit, et idcirco veneno sit interfectus a ducibus suis. Quod cum unus ab illo quaereret, tantas res moliens ubi haberet pecuniam? respondit, sibi amicos esse divitias. Quod cum divulgatum esset in populis, timuerunt duces ne auferret eorum substantiam, et idcirco eum maleficis artibus occiderunt. Sed quomodo potest in loco Magni Antiochi stare Ptolemaeus, qui hoc omnino non fecit: maxime cum LXX interpretati sunt, et stabit de radice ejus plantatio, id est, de germine ejus, et semine, percutiens dignitatem imperii: et in paucis diebus conteretur absque ira et praelio? Hebraei [PL25.565B] vilissimum et indignum decore regio Tryphonem intelligi volunt, qui tutor pueri arripuit tyrannidem.

(Vers. 21 seqq.) Et stabit in loco ejus despectus: et non tribuetur ei honor regius, et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia. Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur insuper et dux foederis. Et post amicitias cum eo faciet dolum, et ascendet, et superabit in modico populo. Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet quae non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus: rapinas, et praedam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus. Hucusque ordo historiae sequitur, et inter Porphyrium ac nostros [Al. nos], nulla contentio est. Caetera quae sequuntur usque ad finem voluminis, ille interpretatur [PL25.565C] super persona Antiochi qui cognominatus est Epiphanes, frater Seleuci, filius Antiochi Magni, qui post Seleucum undecim annis regnavit in Syria, obtinuitque Judaeam, sub quo Legis Dei persecutio et Machabaeorum bella narrantur. Nostri autem haec omnia de Antichristo prophetari arbitrantur qui ultimo tempore futurus est. Cumque eis videatur illud opponi: quare tantos in medio dereliquerit sermo propheticus, a Seleuco usque ad consummationem mundi: respondent quod et in priori historia ubi de regibus Persicis dicebatur, quatuor tantum reges post Cyrum Persarum posuerit, et 712 multis in medio transilitis, repente venerit ad Alexandrum regem Macedonum: et hanc esse Scripturae sanctae consuetudinem, non universa narrare, sed ea quae [PL25.565D] majora videantur exponere. Cumque multa quae postea lecturi et exposituri sumus, super Antiochi persona conveniant, typum eum volunt Antichristi habere: et quae in illo ex parte praecesserint, in Antichristo ex toto esse complenda. Et hunc esse morem Scripturae sanctae, ut futurorum veritatem praemittat in typis, juxta illud, quod de Domino Salvatore in septuagesimo primo psalmo dicitur, qui praenotatur Salomonis, et omnia quae de eo dicuntur, Salomoni non valent convenire: Neque enim permansit ille cum sole et ante lunam generationis generationum (Psal. LXXI): neque dominatus est a mari [PL25.566A] usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, nec omnes gentes servierunt ei, neque ante solem permansit nomen ejus: nec benedictae sunt in ipso omnes tribus terrae, neque omnes gentes magnificaverunt eum. Ex parte autem et quasi in umbra, et imagine veritatis in Salomone praemissa sunt, ut in Domino Salvatore perfectius implerentur. Sicut igitur Salvator habet, et Salomonem, et caeteros sanctos, in typum adventus sui: sic et Antichristus pessimum regem Antiochum, qui sanctos persecutus est, templumque violavit, recte typum sui habuisse credendus est. Sequamur igitur expositionis ordinem, et juxta utramque explanationem, quid adversariis, quid nostris videatur, breviter annotemus. Stabit, inquiunt, in loco Seleuci, [PL25.566B] frater ejus Antiochus Epiphanes, cui primum ab his qui in Syria Ptolemaeo favebant non dabatur honor regius, sed postea simulatione clementiae obtinuit regnum Syriae. Et brachia pugnantis Ptolemaei, et universa vastantis, expugnata sunt a facie Antiochi atque contrita. Brachia autem fortitudinem vocat: unde et manus appellatur exercitus multitudo. Et non solum, ait, Ptolemaeum vicit fraudulentia, sed ducem quoque foederis, hoc est, Judam Machabaeum superavit dolis. Sive quod dicit hoc est: Cum ipse obtulisset pacem Ptolemaeo, et fuisset dux foederis, postea est ei molitus insidias. Ptolemaeum autem hic non Epiphanen significat, qui quintus regnavit in Aegypto, sed Ptolemaeum 713 Philometorem, filium Cleopatrae sororis Antiochi, cujus hic avunculus [PL25.566C] fuit. Et cum post mortem Cleopatrae Eulaius eunuchus nutritius Philometoris, et Leneus Aegyptum regerent, et repeterent Syriam quam Antiochus fraude occupaverat, ortum est inter avunculum et puerum Ptolemaeum praelium. Cumque inter Pelusium et montem Casium praelium commisissent, victi sunt duces Ptolemaei. Porro Antiochus parcens puero, et amicitias simulans, ascendit Memphim, et ibi ex more Aegypti regnum accipiens, puerique rebus se providere dicens, cum modico populo omnem Aegyptum subjugavit sibi, et abundantes atque uberrimas ingressus est civitates. Fecitque quae non fecerunt patres ejus, et patres patrum illius. Nullus enim regnum Syriae ita vastavit Aegyptum; et omnes eorum divitias dissipavit; et [PL25.566D] callidus fuit, ut prudentes cogitationes eorum qui duces pueri erant, sua fraude subverteret. Haec Porphyrius sequens, Sutorium sermone laciniosissimo prosecutus est, quae nos brevi compendio diximus. Nostri autem et melius interpretantur, et rectius: quod in fine mundi haec sit facturus Antichristus, qui consurgere habet de modica gente, id est, de populo Judaeorum, et tam humilis erit atque despectus, ut ei non detur honor regius, et per insidias et fraudulentiam obtineat principatum, et brachia pugnantis populi Romani expugnentur ab eo, et conterantur: et hoc faciet quia simulabit se [PL25.567A] ducem esse foederis, hoc est, Legis et Testamenti Dei. Et ingredietur urbes ditissimas, et faciet quae non fecerunt patres ejus, et patres patrum illius. Nullus enim Judaeorum absque Antichristo in toto umquam orbe regnavit. Et contra firmissimas cogitationes sanctorum inibit consilium, facietque universa usque ad tempus: donec eum Dei voluntas facere ista permiserit.

(Vers. 25, 26.) Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversus regem Austri in exercitu magno. Et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversum eum consilia. Et comedentes panem cum eo conterent eum: exercitusque ejus opprimetur, 714 et cadent interfecti plurimi. Haec Porphyrius interpretatur de [PL25.567B] Antiocho, qui adversus Ptolemaeum sororis suae filium profectus est cum exercitu magno. Sed et rex Austri, id est, duces Ptolemaei provocati sunt ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis, et non potuerunt resistere Antiochi consiliis fraudulentis; qui simulavit pacem cum sororis filio, et comedit cum eo panem, et postea occupavit Aegyptum. Nostri autem secundum superiorem sensum interpretantur omnia de Antichristo, qui nasciturus est de populo Judaeorum, et de Babylone venturus, primum superaturus est regem Aegypti, qui est unus de tribus cornibus, de quibus antea jam diximus.

(Vers. 27, 28.) Duorum quoque regum cor erit ut male faciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient: quia adhuc finis in aliud [PL25.567C] tempus. Et revertetur in terram suam cum multis opibus. Nulli dubium est quin Antiochus pacem cum Ptolemaeo fecerit, et inierit cum eo convivium, et dolos machinatus sit, et nihil profecerit: quia regnum ejus non potuerit obtinere, sed a militibus Ptolemaei ejectus sit. Verum ex eo quia Scriptura nunc dicit duos fuisse reges, quorum cor fuerit fraudulentum, ut sibi mutuo malefacerent, hoc secundum historiam non potest demonstrari. Ptolemaeus enim parvus aetate erat, et deceptus Antiochi fraude, illi malum cogitare quid potuit? Unde volunt nostri haec omnia referre ad Antichristum et ad regem Aegypti, quem primum superatus est.

(Vers. 29, 30.) Et cor ejus adversum Testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam. [PL25.567D] Statuto tempore revertetur, et venient ad Austrum: et non erit priori simile novissimum. Et veniet super eum trieres, et Romani, et percutietur. Sive ut alius interpretatus est: et comminabuntur ei. Et Graeca, et Romana narrat historia, postquam reversus est Antiochus [PL25.568A] expulsus ab Aegyptiis, venisse eum in Judaeam, hoc est, adversus Testamentum sanctum, et spoliasse templum, et auri tulisse quamplurimum, positoque in arce praesidio Macedonum, reversum in terram suam. Et post biennium rursum contra Ptolemaeum exercitum 715 congregasse, et venisse ad Austrum. Cumque duo fratres Ptolemaei, Cleopatrae filii, quorum avunculus erat, obsiderentur Alexandriae, legatos venisse Romanos: quorum unus Marcus Popilius Lenas, cum eum stantem invenisset in littore, et senatusconsultum dedisset, quo jubebatur ab amicis populi Romani recedere, et suo imperio esse contentus, et ille ad amicorum responsionem consilium distulisset, orbem dicitur fecisse in arenis baculo quem tenebat in [PL25.568B] manu, et circumscripsisse regem atque dixisse: Senatus et populus Romanus praecipiunt, ut in isto loco respondeas, quid consilii geras. Quibus dictis ille perterritus ait: Si hoc placet senatui et populo Romano, recedendum est, atque ita statim movit exercitum. Percussus autem dicitur esse, non quod interierit, sed quod omnem arrogantiae perdiderit magnitudinem. De Antichristo nullus ambigit quin pugnaturus sit adversus Testamentum sanctum, et primum contra regem Aegypti dimicans, Romanorum protinus auxilio terreatur. Haec autem sub Antiocho Epiphane in imagine praecesserunt, ut rex sceleratissimus, qui persecutus est populum Dei, praefiguret Antichristum, qui Christi populum persecuturus est. Unde multi nostrorum putant [PL25.568C] ob saevitiae et turpitudinis magnitudinem, Domitium Neronem Antichristum fore.

Et revertetur, et indignabitur contra Testamentum sanctuarii, et faciet ac revertetur, et cogitabit de his [Vulg. adversum eos] qui dereliquerunt Testamentum sanctuarii. Haec plenius in Machabaeorum gestis legimus (I Mach. I): quod postquam eum de Aegypto pepulerunt Romani, indignans venerit contra Testamentum sanctuarii, et ab his invitatus sit qui dereliquerant Legem Dei et se caeremoniis miscuerant ethnicorum. Quod plenius complendum est sub Antichristo, qui indignabitur contra Testamentum Dei, et cogitabit adversum illos quos vult Legem Dei derelinquere. Unde significantius interpretatus est Aquila: 716 Et cogitabit, ut deseratur pactum [PL25.568D] sanctuarii.

(Vers. 31.) Et brachia ex eo stabunt, et polluent [Vulg. et polluant] sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium, et dabunt abominationem in desolationem. Pro brachiis, alius interpretatus est semina, ut significaret [PL25.569A] stirpem atque progeniem. Volunt autem eos significari qui ab Antiocho missi sunt post biennium quam templum exspoliaverat, ut tributa exigerent a Judaeis, et auferrent cultum Dei, et in templo Jerusalem, Jovis Olympii simulacrum et Antiochi statuas ponerent, quas nunc abominationem desolationis vocat, quando ablatum est holocaustum, et juge sacrificium. Quae universa in typo Antichristi, nostri praecessisse contendunt, qui se sessurus est in templo Dei, et se facturus ut Deum. Judaei autem noc nec de Antiocho Epiphane, nec de Antichristo, sed de Romanis intelligi volunt, de quibus supra dictum est: Et venient trieres, sive Itali atque Romani, et humiliabitur. Post multa, inquit, tempora de ipsis Romanis, qui Ptolemaeo venere auxilio, et [PL25.569B] Antiocho comminati sunt, consurget rex Vespasianus, surgent brachia ejus, et semina, Titus filius cum exercitu, et polluent sanctuarium, auferentque juge sacrificium, et templum tradent aeternae solitudini. SIIM (), quippe et CHETHIM () quos nos trieres et Romanos interpretati sumus, Hebraei Italos volunt intelligi atque Romanos.

(Vers. 32). Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter. Populus autem sciens Deum suum, obtinebit et faciet. Et hoc in Machabaeis legimus, quod quidem simulaverint se Legis Dei esse custodes, et postea cum gentibus pactum fecerint: alii vero permanserint in religione; quod et Antichristi temporibus futurum arbitror, quando refrigescet charitas multorum. De quibus Dominus loquitur in Evangelio: [PL25.569C] Putas, Filius hominis veniens inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8)?

Et docti in populo docebunt plurimos, et 717 ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum. Quanta Judaei ab Antiocho passi sunt, Machabaeorum libri referunt, et triumphi eorum testimonio sunt: qui pro custodia legis Dei, flammas, et gladios, et servitutem, et rapinas, et poenas ultimas sustinuerunt. Quae futura nemo dubitet sub Antichristo, multis resistentibus potentiae ejus, et in diversa fugientibus. Quae Hebraei in ultima eversione templi, quae sub Vespasiano et Tito accidit, interpretantur, fuisse plurimos de populo qui scirent Dominum suum, et pro custodia Legis ejus interfecti sunt [Al. sint].

[PL25.569D] (Vers. 34, 35.) Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit. Parvulum auxilium, Mathathiam significari arbitratur Porphyrius, de vico [Al. monte] Modin; qui adversum duces Antiochi rebellavit, et cultum veri Dei servare conatus est (I Mach. II). Parvum autem, inquit, auxilium vocat, quia occisus [PL25.570A] est in praelio Mathathias, et postea Judas filius ejus qui vocabatur Machabaeus, pugnans cecidit, et caeteri fratres ejus adversariorum fraude decepti sunt. Lege Machabaeorum libros. Haec, ait, omnia idcirco sunt facta, ut probentur et eligantur sancti, et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia in aliud tempus erat dilata victoria. Sub Antichristo parvum auxilium nostri intelligi volunt, quia congregati sancti resistent ei, et utentur auxilio parvulo, et postea de eruditis corruent plurimi. Et hoc fiet, ut quasi conflentur in fornace, et dealbentur, et eligantur donec veniat tempus praefinitum, quia vera victoria in adventu Christi erit. Hebraeorum quidam haec de Severo, et Antonino principibus intelligunt, qui Judaeos plurimum dilexerunt. Alii vero de Juliano [PL25.570B] imperatore: quod quando oppressi fuerint a Caio Caesare, et in captivitatis angustiis multa perpessi, ille consurgat, Judaeos amare se simulans, et in templo eorum immolaturum se esse promittens: in quo parvam spem auxilii habebunt, et applicabuntur illis 718 gentilium plurimi, non in veritate, sed in mendacio. Pro idolorum enim cultu, ejus simulabunt amicitias. Et hoc facient, ut qui probati sunt, manifesti fiant. Tempus enim verae salutis eorum, et auxilii futurum esse Christum, quem falso putant esse venturum: cum sint recepturi Antichristum (I Cor. XI).

(Vers. 36.) Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversum omnem deum, et adversum Deum deorum loquetur magnifica: et diriget [PL25.570C] [Vulg. dirigetur] donec compleatur ira [Vulg. iracundia], perpetrata quippe definitio est. Sive ut alius interpretatus est; in ipso enim erit consummatio. Ab hoc loco Judaei dici de Antichristo putant, quod post Juliani parvum auxilium surrecturus sit rex qui faciat juxta voluntatem suam, et elevetur contra omne quod dicitur deus, et adversum Deum deorum loquatur magnifica: ita ut sedeat in templo Dei, et seipsum faciat Deum, et dirigatur voluntas ejus, donec compleatur ira Dei, quia in ipso erit consummatio. Quod quidem et nos de Antichristo intelligimus. Porphyrius autem et caeteri qui sequuntur eum, de Antiocho Epiphane dici arbitrantur quod erectus sit contra cultum Dei, et in tantam superbiam venerit, ut in templo Jerosolymis simulacrum [PL25.570D] suum poni jusserit. Quodque sequitur: et diriget, donec compleatur ira, quia in ipso erit consummatio, sic intelligunt, tam diu eum posse, donec irascatur ei Deus, et ipsum interfici jubeat. Siquidem Polybius et Diodorus qui Bibliothecarum scribunt historias, narrant eum non solum contra Deum fecisse Judaeae, sed avaritiae facibus accensum, etiam templum Dianae in Elimaide, quod erat ditissimum, spoliare conatum: oppressumque a custodibus templi [PL25.571A] et vicinis circum gentibus, et quibusdam phantasiis atque terroribus versum in amentiam, ac postremum morbo interiisse, et hoc ei accidisse commemorant, quia templum Dianae violare conatus sit. Nos autem dicimus, etiamsi acciderit ei, ideo accidisse, quia in sanctos Dei multam exercuerit crudelitatem, et polluerit templum ejus. Non enim pro eo quod 719 conatus est facere, et acta poenitentia, desivit implere, sed pro eo quod fecit punitus esse credendus est.

(Vers. 37 seqq.) Et Deum patrum suorum non reputabit, et erit in concupiscentiis feminarum: nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget. Deum autem MAOZIM in loco suo venerabitur; et Deum quem ignoraverunt patres ejus, colet auro [PL25.571B] et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis. Et faciet ut muniat MAOZIM cum deo alieno quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito. Pro eo quod nos interpretati sumus, et erit in concupiscentiis feminarum, LXX transtulerunt, et concupiscentiis mulierum non subjacebit. Rursum pro Deo MAOZIM (), quod habetur in Hebraico, Aquila transtulit, Deum fortitudinum; LXX, Deum fortissimum. Quia vero in Hebraico pro eo, quod nos diximus: et erit in concupiscentiis feminarum, ambigue positum est, dicente Aquila, qui verbum expressit e verbo: καὶ ἐπὶ Θεὸν πατέρων αὐτοῦ οὐ συνήσει, καί ἐπὶ ἐπιθυμίαν γυναικῶν, καὶ ἐπὶ πάντα θεὸν οὐ συνήσει, id est, et super Deum patrum suorum non intelliget, et super concupiscentiam [PL25.571C] feminarum, et super omnem Deum non intelliget. Quibus verbis intelligitur habere eum concupiscentiam feminarum, et non habere. Si legerimus, et intellexerimus ἀπὸ κοινοῦ, et super concupiscentiam feminarum non intelliget, de Antichristo facilior interpretatio est: quod ideo simulet castitatem, ut plurimos decipiat. Sin autem ita legerimus, et super concupiscentiam feminarum, ut subaudiatur erit, Antiochi personae magis coaptabitur, qui luxuriosissimus fuisse dicitur, et in tantum dedecus per stupra et corruptelas venisse regiae dignitatis, ut mimis quoque et scortis publice jungeretur, et libidinem suam, populo praesente, compleret. Deum MAOZIM ridicule Porphyrius interpretatus est, ut diceret in vico Modin, unde fuit Mathathias, et filii [PL25.571D] ejus, Antiochi duces, Jovis posuisse statuam: et compulisse Judaeos, ut ei victimas immolarent, id est, deo Modin. Quod autem sequitur, et deum quem ignoraverunt patres ejus, colet, hoc magis Antichristo quam Antiocho convenit. Legimus enim Antiochum idolorum 720 Graeciae habuisse cultum, et Judaeos atque Samaritas ad venerationem suorum deorum compulisse. Necnon et hoc quod infert, et faciet ut muniat MAOZIM cum deo alieno quem cognovit: et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito, Theodotio interpretatus [PL25.572A] est: Et aget haec ut muniat praesidia cum deo alieno: et cum eis ostenderit, multiplicabit honorem, et dominari eos multis faciet, et terram dividet gratis. Pro praesidiis, confugia interpretatus est Symmachus: quod Porphyrius ita edisserit: faciet haec omnia ut muniat arcem Jerusalem, et in caeteris urbibus ponat praesidia, et Judaeos doceat adorare Deum alienum: haud dubium quin Jovem significet. Quem cum illis ostenderit, et adorandum esse persuaserit: tunc dabit deceptis honorem, et gloriam plurimam, et faciet caeteris, qui in Judaea fuerint dominati, et pro praevaricatione possessiones dividet, et dona distribuet. Antichristus quoque multa deceptis munera largietur, et terram suo exercitui dividet: quosque terrore non quiverit, subjugabit avaritia.

[PL25.572B] (Vers. 40, 41.) Et in tempore praefinito praeliabitur adversum eum rex Austri: et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna: et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet. Et introibit in terram gloriosam, et multi corruent. Pro quo interpretatus est Symmachus: et multa millia corruent: Theodotio, et multi infirmabuntur. Multas autem corruere juxta Aquilam, vel urbes, vel regiones, vel provincias intellige. Et haec Porphyrius ad Antiochum refert: quod undecimo anno regni sui rursus contra sororis filium Ptolemaeum Philometorem dimicaverit. Qui audiens venire Antiochum, congregavit multa populorum millia. Sed Antiochus quasi tempestas valida in curribus, et in equitibus, et in classe magna ingressus [PL25.572C] sit terras plurimas, et transeundo universa vastaverit: veneritque ad terram inclytam, id est, Judaeam, quam Symmachus terram fortitudinis interpretatus est: pro qua Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit SABAI [Al. SABAM et SABA] (): et arcem munierit de ruinis murorum civitatis, 721 et sic perrexerit in Aegyptum. Nostri autem ad Antichristum et ista referentes, dicunt quod primum pugnaturus sit contra regem Austri, id est, Aegypti, et postea Libyas, et Aethiopas superaturus: quae de decem cornibus tria contrita cornua supra legimus; et quia venturus sit in terram Israel, et multae ei vel urbes, vel provinciae daturae manus.

Hae autem solae salvabuntur de manibus ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon. Antiochus, [PL25.572D] aiunt, festinans contra Ptolemaeum regem Austri, Idumaeos, et Moabitas, et Ammonitas qui ex latere Judaeae [Al. Idumaeae] erant, non tetigit: ne occupatus alio praelio, Ptolemaeum redderet fortiorem. Antichristus quoque Idumaeam, et Moabitas, ac filios Ammon, id est, Arabiam relinquet intactam: quia illuc Sancti ad deserta confugient.

(Vers. 42, 43.) Et mittet manum suam in terras, et terra Aegypti non effugiet: et dominabitur thesaurorum auri atque argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti. Per Libyas [Vulg. Libyam et Aethiopiam] [PL25.573A] quoque et Aethiopias transibit. Haec Antiochum ex parte fecisse legimus. Sed quod sequitur, per Libyas et Aethiopias transibit, magis nostri asserunt Antichristo convenire. Antiochus enim Libyam quam plerique Africam intelligunt, Aethiopiamque non tenuit: nisi forte quia in ipso climate sunt provinciae Aegypti, et longe per deserta vicinae, captis Aegyptiis, etiam istae provinciae conturbatae sunt. Unde non dicit, quod ceperit eas: sed per Libyas Aethiopiasque transierit.

(Vers. 44, 45.) Et fama turbabit eum [Vulg. eam] ab Oriente et ab Aquilone. Et veniet in multitudine magna, ut conterat et interficiat plurimos. Et figet tabernaculum suum in Apedno: inter duo maria super montem inclytum et sanctum, et veniet usque ad summitatem [PL25.573B] ejus, et nemo auxiliabitur ei. Et in hoc loco Porphyrius tale nescio quid de Antiocho somniat: Pugnans, inquit, contra Aegyptios, et Libyas Aethiopiasque pertransiens, audiet sibi ab Aquilone et ab Oriente praelia concitari, unde et regrediens capiet Aradios resistentes, et omnem in littore Phoenicis vastabit provinciam. 722 Confestimque perget ad Artaxiam regem Armeniae, qui de Orientis partibus movebitur, et interfectis plurimis de ejus exercitu, ponet tabernaculum suum in loco Apedno, qui inter duo latissima situs est flumina, Tigrim, et Euphratem. Cumque hucusque processerit, in quo monte inclyto sederit et sancto, dicere non potest: quamquam inter duo maria eum sedisse, probare non potest, et stultum sit duo Mesopotamiae [PL25.573C] flumina, duo maria interpretari. Montem autem inclytum idcirco praeteriit, quia secutus est Theodotionis interpretationem, qui ait: inter media maria super montem Saba sanctum. Cumque Saba nomen montis, vel Armeniae, vel Mesopotamiae putet, quare sit sanctus dicere non potest: etiam hac licentia mentiendi, possumus nos addere quod ille conticuit: sanctum dici montem, quia juxta errorem Armeniorum sit idolis consecratus. Et veniet, inquit, usque ad summitatem ipsius montis, in Elimaide provincia, quae est ultima Persarum ad Orientem regio; ibique volens templum Dianae spoliare, quod infinita donaria habebat, fugatus a barbaris est, qui mira veneratione fanum illud suspiciebant, et mortuus est moerore consumptus in Tabes, oppido [PL25.573D] Persidis. Haec ille in suggillationem nostri artificiosissimo sermone composuit, quae etiamsi potuerit approbare, non de Antichristo dicta, sed de Antiocho, quid ad nos, qui non ex omnibus Scripturarum locis Christi probamus adventum, et Antichristi mendacium? Pone enim haec dici de Antiocho, quid nocet religioni nostrae? Numquid et in superiori Visione, [PL25.574A] ubi in Antiocho prophetia consummata est, aliquid de Antichristo dicitur? Dimittat itaque dubia, et in manifestis haereat: dicatque quis sit ille lapis, qui de monte abscissus sine manibus, creverit in montem magnum, et orbem impleverit, et quadriformem imaginem contriverit: qui sit ille filius hominis, qui cum nubibus venturus sit, et staturus ante vetustum dierum, et dandum ei regnum quod nullo fine claudatur: omnesque populi, tribus ac linguae, ipsi servituri sint. 723 Haec quae manifesta sunt praeterit, et de Judaeis asserit prophetari, quos usque hodie servire cognoscimus. Et dicit eum qui sub nomine Danielis scripsit librum, ad refocillandam spem suorum fuisse mentitum. Non quo omnem historiam futuram nosse potuerit, sed quo jam [PL25.574B] facta memoraret; et in ultimae visionis calumniis immoratur, flumina ponens pro mari, et montem inclytum et sanctum Apedno, quem ubi legerit, nullam potest proferre historiam. Nostri autem extremum Visionis hujus capitulum super Antichristo sic exponunt, quod pugnans contra Aegyptios Libyasque, et Aethiopias, et tria cornua de decem cornibus conterens, auditurus sit de Aquilonis et de Orientis partibus adversum se bella consurgere, quod veniens cum magna multitudine, ut conterat et interficiat plurimos, figat tabernaculum suum in Apedno juxta Nicopolim, quae prius Emmaus vocabatur: ubi incipiunt Judaeae provinciae montana consurgere. Denique inde se erigens usque ad montem Oliveti, Jerosolymorum regio ascenditur; et hoc esse quod [PL25.574C] nunc Scriptura dicit: Et cum fixerit tabernaculum suum in montanae provinciae radicibus inter duo maria, mare videlicet quod nunc appellatur Mortuum ab Oriente, et mare Magnum in cujus littore Caesarea, Joppe, Ascalon, et Gazae sitae sunt. Tunc veniet usque ad summitatem montis ejus, hoc est, montanae provinciae, id est, verticem montis Oliveti, qui inclytus vocatur, quia ex eo Dominus atque Salvator ascendit ad Patrem, et nullus Antichristo poterit auxiliari, contra se Domino saeviente. Et asserunt ibi Antichristum esse periturum, unde Dominus ascendit ad coelos. Apedno verbum compositum est, quod si dividas, intelligi potest, θρόνου αὐτοῦ, id est, solii sui. Et est sensus: Et figet tabernaculum suum et thronum suum inter maria super montem [PL25.574D] inclytum et sanctum. Hunc locum Symmachus 724 ita interpretatus est: καὶ ἐκτενεῖ τὰς σκηνὰς τοῦ ἱπποστασίου αὐτοῦ μεταξὺ τῶν θαλασσῶν εἰς τὸ ὄρος τῆς δυνάμεως τὸ ἅγιον, καὶ ἥξει ἕως ἄκρου αὐτοῦ, quod in Latino sonat: et extendet [Al. extendit] papiliones equitatus sui inter maria, super montem fortitudinis sanctum, et veniet usque ad verticem montis. Theodotio: [PL25.575A] Et figet tabernaculum suum in Aphedano inter maria in monte Saba sancto, et veniet usque ad partem ejus. Aquila: Et plantabit tabernaculum praetorii sui in Ἀφαδανῶι inter maria, in monte glorioso et sancto, et veniet usque ad finem ejus. Soli Septuaginta omni se nominis quaestione liberantes interpretati sunt: Et statuet tabernaculum suum tunc inter maria, et montem voluntatis sanctum, et veniet hora consummationis ejus. Quos Apollinarius secutus, de nomine Apedno omnino conticuit. Hoc ideo prolixius posui, ut et Porphyrii ostendam calumniam qui haec omnia ignoravit, aut nescire se finxit, et Scripturae sanctae difficultatem: cujus intelligentiam absque Dei gratia et doctrina majorum sibi imperitissimi vel maxime vindicant. Notandum autem, quod P litteram [PL25.575B] Hebraeus sermo non habeat, sed pro ipsa utatur PHE, cujus vim Graecum φ sonat. In isto tantum loco apud Hebraeos scribatur quidem PHE, sed legatur P. Quod autem Antichristus veniat usque ad summitatem montis sancti et inclyti, et ibi pereat, Isaias plenius loquitur: Praecipitabit Dominus in monte sancto faciem dominatoris tenebrarum super omnes gentes, et eum qui dominatur cunctis populis, et unctionem quae uncta [Al. qua unctus] est contra universas nationes.

(Cap. XII.---Vers. 1 seqq.) In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et veniet tempus quale non fuit ex eo quo [Vulg. ab eo ex quo] gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus: [PL25.575C] omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium, 725 ut videant semper. Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Hactenus Porphyrius utcumque se tenuit, et tam nostrorum imperitis, quam suorum male eruditis imposuit: de hoc capitulo quid dicturus est, in quo mortuorum describitur resurrectio: aliis suscitatis in vitam aeternam, et aliis in opprobrium sempiternum? Nec potest dicere qui fuerint sub Antiocho fulgentes quasi splendor firmamenti, et alii quasi stellae in perpetuas aeternitates. Sed quid non facit pertinacia? Quasi contritus coluber elevat caput, [PL25.575D] et moriturus in eos qui morituri sunt venena diffundit. Et hoc, inquit, de Antiocho scriptum est, qui vadens in Persidem, Lysiae qui Antiochiae, et Phoeniciae (Al. Phoenici) praeerat, reliquit exercitum, ut adversum Judaeos pugnaret, urbemque eorum Jerusalem subverteret; quae omnia narrat Josephus historiae auctor Hebraeae, quod talis fuerit tribulatio, qualis numquam, et tempus advenerit quale non fuit ex quo gentes esse coeperunt usque ad illud tempus. Reddita autem victoria, et caesis Antiochi ducibus, [PL25.576A] ipsoque Antiocho in Perside mortuo, salvatus est populus Israel: omnes qui scripti erant in libro Dei, hoc est, qui Legem fortissime defenderunt, et econtrario qui deleti sunt de libro, hoc est, qui praevaricatores exstiterunt Legis, et Antiochi fuerunt partium. Tunc, ait, hi qui quasi in terrae pulvere dormiebant, et operti erant malorum pondere, et quasi in sepulcris miseriarum reconditi, ad insperatam Victoriam de terrae pulvere surrexerunt, et de humo elevaverunt caput, custodes Legis resurgentes in vitam aeternam, et praevaricatores in opprobrium sempiternum. Magistri autem et doctores qui Legis notitiam habuerunt, fulgebunt quasi coelum, et qui inferiores populos exhortati sunt ad custodiendas caeremonias Dei, ad instar astrorum splendebunt in [PL25.576B] perpetuas aeternitates. Ponit quoque historiam de Machabaeis, in qua dicitur multos Judaeorum sub Mathathia et Juda Machabaeo ad eremum confugisse, et latuisse in speluncis, et in cavernis petrarum, ac post victoriam processisse (I Mach. II). Et haec μεταφορικῶς 726 quasi de resurrectione mortuorum esse praedicta. Tempore autem Antichristi talem tribulationem fore, qualis numquam fuit ex eo quo gentes esse coeperunt, verius intelligitur. Ponamus enim vicisse Lysiam qui victus est, et penitus oppressos Judaeos esse qui vicerunt: numquid fuit talis tribulatio qualis eo tempore quo Jerusalem capta est a Babyloniis, templumque subversum, et omnis populus ductus in captivitatem? Oppresso igitur Antichristo, et spiritu Salvatoris exstincto, salvabitur [PL25.576C] populus qui scriptus fuerit in libro Dei, et pro diversitate meritorum, alii resurgent in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum. Magistri autem habebunt similitudinem coeli, et qui alios erudierunt, stellarum fulgori comparabuntur. Non enim sufficit scire sapientiam, nisi et alios erudias: tacitusque sermo doctrinae, alium non aedificans, mercedem operis (Al. otii) recipere non potest. Quem locum Theodotio et Vulgata editio ita expressit: Et intelligentes fulgebunt quasi splendor firmamenti, et de justis plurimi (Al. plurimis) quasi stellae in aeternum et ultra. Solent nonnulli quaerere, utrum doctus sanctus, et simplex sanctus eamdem mercedem habeant, et unam in Coelestibus mansionem. Unde nunc juxta Theodotionem dicitur, quod docti similitudinem [PL25.576D] coeli habeant, et absque doctrina justi, stellarum fulgori comparentur: tantumque sit inter eruditam sanctitatem et sanctam rusticitatem, quantum coelum distat et stellae.

(Vers. 4.) Tu autem, Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum. Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. Qui Danieli multiplicem revelaverat veritatem, ipsa occulta esse significans quae locutus est, praecepit ut involvat sermones, et signet librum, ut legant plurimi, et quaerant [PL25.577A] historiae veritatem, et propter obscuritatis magnitudinem diversa opinentur. Quod autem ait: Pertransibunt, id est, percurrent plurimi, multorum significat lectionem. Solemus enim dicere: percurri librum, pertransivi historiam. Quod quidem et Isaias de obscuritate sui voluminis loquitur: Et erunt sermones libri istius, quasi verba voluminis signati, quod si dederint homini nescienti litteras, dicentes ei, lege: respondebit, 727 nescio litteras. Sin autem dederint illud homini scienti litteras, et dixerint. Lege librum: Respondebit, non possum legere: signatus est enim (Isa. XXIX, 11). Et in Apocalypsi Joannis liber videtur signatus sigillis septem intus et foris. Cumque nullus posset signacula illius solvere, ait Joannes: Flebam nimis. Et venit ad me vox dicens: Ne [PL25.577B] plores: Ecce vicit teo de tribu Juda radix David, aperire librum, et solvere signacula ejus (Apoc. V, 4). Librum autem illum potest solvere qui Scripturarum sacramenta cognovit, et intelligit aenigmata, et verba tenebrosa propter mysteriorum magnitudinem, et interpretatur parabolas, et occidentem litteram transfert in spiritum vivificantem.

(Vers. 5, 6.) Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. Et dixi viro qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis: usquequo finis istorum mirabilium? Vidit Daniel duos angelos stantes ex utraque parte super ripam Babylonii fluminis, qui cum hic ponatur absque nomine, secundum praeteritam visionem puto eum esse Tigrim, qui [PL25.577C] Hebraice dicitur EDDECEL (), et tamen non interrogat eos qui stabant super utramque ripam, sed eum quem in principio viderat, qui indutus erat vestibus lineis sive byssinis, quod Hebraice dicitur BADDIM (). Et hic ipse Angelus stabat super aquas fluminis Babylonii, suo eas calcans pede. Ex quo intelligimus superiores duos angelos, quos vidit stantes super ripam, et non interrogat, nec putat sciscitatione, condignos angelos esse Persarum atque Graecorum. Hunc autem esse angelum clementissimum, qui orationes Danielis in conspectu Dei obtulerat (Al. obtulerit), quando ei viginti et uno diebus Persarum angelus resistebat. Interrogabat (Al. interrogat) autem haec mirabilia quae in praesenti Visione dicuntur, quo complenda sint tempore, quod [PL25.577D] Porphyrius more suo de Antiocho, nos de Antichristo interpretamur.

(Vers. 7.) Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram, et sinistram suam in coelum, et jurasset per viventem in 728 aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Tempus, et tempora, et dimidium temporis, tres et semis annos interpretatur Porphyrius, quod et nos juxta Scripturarum sanctarum idioma, non negamus. Nam et supra legimus, [PL25.578A] quod septem tempora transierint super Nabuchodonosor, id est, septem anni efferationis ejus, et in visione quatuor bestiarum scriptum est, leonis, et ursi, pardi, et alterius bestiae, cujus nomen tacetur, quae regnum significat Romanorum, et postea de Antichristo, quod reges humiliet, et sermones contra Excelsum loquatur, et sanctos Altissimi conterat, et putabit, ait, quod possit mutare tempora et leges. Et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et judicium sedebit, ut auferatur potentia et conteratur, et dispereat usque in finem. Et manifeste de adventu Christi atque sanctorum dicit: Regnum autem et potestas, et magnitudo regni quae est subter omne coelum, detur populo sanctorum Altissimi, cujus [PL25.578B] regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. Si itaque superiora quae perspicue de Antichristo scripta sunt, refert Porphyrius ad Antiochum, et ad tres et semis annos, quibust emplum dicit fuisse desertum (Supra I): ergo et hoc quod sequitur: Regnum ejus sempiternum, et omnes reges servient ei, et obedient, debet probare super Antiocho, vel ut ipse putat, super populo Judaeorum: quod nequaquam stare manifestum est. Legimus in Machabaeorum libris, Josephus quoque in eamdem consentit opinionem (Joseph. lib. XI, cap. 10), quod tribus annis templum pollutum fuerit in Jerusalem, et in eo Jovis idolum steterit sub Antiocho Epiphane, centesimo quadragesimo quinto anno regni Macedonum, a Casleu mense ejusdem anni nono, usque ad mensem nonum centesimi quadragesimi [PL25.578C] octavi anni, qui faciunt annos tres. Sub Antichristo autem non tres anni; sed tres et semis, hoc est, mille ducenti nonaginta dies, desolationis templi sancti et eversionis futurae (Al. futuri) esse dicuntur.

Et cum completa fuerit dispersio manus 729 populi sancti, complebuntur universa haec: Quando, inquit, populus Dei dispersus fuerit: vel Antiocho persequente, ut vult Porphyrius, vel Antichristo, ut nostri verius probant, tunc haec omnia complebuntur.

(Vers. 8 seqq.) Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi quid erit post haec? Et ait: Vade, Daniel, quia clausi signatique sunt sermones usque ad tempus consummationis. Eligentur et dealbabuntur, [PL25.578D] et quasi ignis probabuntur multi, et impie agent impii: neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent. Vult propheta intelligere quod viderat, immo quod audierat, et futurorum cupit cognoscere veritatem. Audierat enim regum bella diversa, et inter se praelia, et multiplicem historiam: sed nomina non audierat singulorum. Si autem propheta audivit, et non intellexit, quid facient hi qui signatum librum, et usque ad tempus consummationis, multis obscuritatibus involutum, praesumptione [PL25.579A] mentis edisserunt? Cum autem, inquit, finis advenerit, impii non intelligent, et qui docti fuerint disciplina Dei, intelligere poterunt. In perversam enim animam non introibit sapientia: nec potest se infundere corpori, quod peccatis subditum est.

(Vers. 11.) Et a tempore quo [Vulg. cum] ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta. Hos mille ducentos nonaginta dies Porphyrius in tempore Antiochi, et in desolatione templi dicit completos, quam et Josephus et Machabaeorum (ut diximus) liber, tribus tantum annis fuisse commemorant. Ex quo perspicuum est tres istos, et semis, annos de Antichristi dici temporibus, qui tribus et semis annis, hoc est mille ducentis nonaginta diebus, [PL25.579B] sanctos persecuturus est, et postea corruiturus in monte inclyto et sancto. A tempore igitur ἐνδελεχισμοῦ, quod nos interpretati sumus juge sacrificium, quando Antichristus orbem [Al. urbem] obtinens, Dei cultum interdixerit, usque ad internecionem ejus, tres et semis anni, id est, mille ducenti et nonaginta complebuntur.

730 (Vers. 12.) Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, dies supra numerum praefinitum quadraginta quinque praestolatur: quibus est Dominus atque Salvator in sua majestate venturus. Quare autem post interfectionem Antichristi, quadraginta quinque dierum silentium sit, divinae scientiae est: nisi forte dicamus: Dilatio [PL25.579C] regni sanctorum, patientiae comprobatio est. Porphyrius hunc locum ita edisserit, ut quadraginta quinque dies qui super mille ducentos nonaginta sunt, victoriae contra duces Antiochi tempus significent: quando Judas Machabaeus fortiter dimicavit, et emundavit templum, idolumque contrivit, et victimas obtulit in templo Dei. Quod recte diceret, si Machabaeorum liber, tribus et semis annis templum scriberet fuisse pollutum, et non tribus (I Mach. IV).

(Vers. 13.) Tu autem, Daniel, vade ad praefinitum, et requiesce [Vulg. requiesces] et stabis in sorte tua in finem dierum. Pro quo Theodotio ita interpretatus est: Tu autem vade et requiesce, et resurges in ordine tuo in consummatione dierum. Quo verbo ostenditur [PL25.579D] omnem prophetiam vicinam esse resurrectioni [Al. resurrectionis] omnium mortuorum: [PL25.580A] quando et propheta surrecturus est. Et frustra Porphyrius, quae in typo Antiochi de Antichristo dicta sunt, vult omnia referre ad Antiochum. Cujus calumniae (ut diximus) plenius responderunt Eusebius Caesariensis, et Apollinarius Laodicenus, et ex parte disertissimus vir martyr Methodius, quae qui scire voluerit, in ipsorum libris poterit invenire. Hucusque Danielem in Hebraeo volumine legimus: caetera quae sequuntur usque in finem libri, de Theodotionis editione translata sunt.

(Cap. XIII.---Vers. 1, 2.) Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joacim, et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helciae, pulchram nimis, et timentem Dominum [Vulg. Deum]. Expositis, ut potui [Al. potuimus], quae in Danielis libro juxta Hebraicum [PL25.580B] continentur, ponam breviter quid Origenes in decimo Stromatum suorum libro de Susannae et 731 Belis fabulis dixerit. Cujus haec verba sunt, quae locis suis subnotabis.

(Vers. 3.) Et parentes ejus justi [Vulg. cum essent justi erudierunt] edocuerunt filiam suam juxta legem Moysi. Hoc utendum est testimonio ad exhortationem parentum, ut doceant juxta legem Dei, sermonemque divinum non solum filios, sed et filias suas.

(Vers. 4.) Et constituti sunt duo senes de populo [Vulg. tacet de populo] judices in anno illo. Referebat Hebraeus istos esse Ahab et Sedeciam [Al. Alchiam et Sedechiam], de quibus scribit Jeremias: Faciat te Dominus sicut Ahab et Sedeciam, quos frixit rex Babylonis in igne, propter iniquitatem quam [PL25.580C] fecerant in Israel, et adulterarant [Al. adulterabant] uxores civium suorum (Jerem. XXIX).

(Vers. 5.) De quibus locutus est Dominus: quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus judicibus, qui videbantur regere populum. Isti frequentabant domum Joacim, etc. Pulchre de presbyteris peccatoribus non ait: Qui regebant populum: sed, qui videbantur regere. Qui enim bene praesunt populo, regunt populum: qui autem tantum nomen habent judicum, et injuste praesunt populo, regere videntur populum, magis quam regant.

(Vers. 8.) Et exarserunt in concupiscentiam ejus, et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos, ut non viderent coelum, neque meminissent judiciorum justorum. Quod Graeci vocant πάθος, nos perturbationem [PL25.580D] magis quam passionem rectius interpretamur. Haec igitur perturbatio, et cupido libidinis titillavit, [PL25.581A] immo percussit corda seniorum. Sed ut in animis eorum jaceret fundamentum, et cogitarent desiderata complere, ipsi everterunt sensum suum: quo subverso, oculi eorum inclinati sunt, ut coelestia non viderent, nec recordarentur judiciorum justorum, sive Dei, sive honestatis, sive naturae: quae omnibus ad bonum insita est.

Et ecce Susanna inambulabat, juxta consuetudinem. Ante jam dictum est quod facto mane inambularet Susanna. Nec incongruum est ad placandos eos 732 qui omnium quae gerimus de Scripturis sanctis quaerunt exempla, hunc inambulandi locum assumere: quod recte quis ad vegetandum corpusculum deambulet. Quem locum, inquit, de Septuaginta editione nunc posui: quo dicto Origenes ostendit caetera se [PL25.581B] non juxta Septuaginta interpretes disseruisse.

(Vers. 19.) Ingemuitque Susanna et ait: Angustiae mihi sunt undique. Qui ad summitatem perfectae virtutis venerit, numquam dicit sibi imminere discrimen, si adulterorum manus non effugerit, dicentium: Assentire nobis, et commiscere nobiscum. Alioquin, et si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum juvenis, et hac de causa dimiseris puellas a te. Humanae quippe fragilitatis est, mortem timere, quae infertur pro justitia: nisi forte angustiam interpretabimur, non imminentis mortis, sed opprobrii et ignominiae, qua perfundenda erat illis accusantibus atque dicentibus: Fuit cum illa juvenis, et idcirco dimisit puellas.

(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si [PL25.581C] autem, non, etc. Peccatum mortem vocat. Sicut ergo ei qui facit adulterium, mors est adulterium: sic omne peccatum quod ducit ad mortem, mors appellandum est. Et toties mori credimur, quoties peccamus ad mortem. Unde econtrario toties resurgimus et vivificamur, quoties vitae digna opera facimus.

(Vers. 23.) Sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. In Graeco non habet, αἰρετώτερον, id est, melius, sed αἰρετὸν, quod bonum interpretari possumus. Unde eleganter non dixit: Melius mihi est incidere in manus iniquorum presbyterorum, quam peccare in conspectu Domini: ne videretur comparatione peccati, quod non erat bonum, hoc appellare melius. [PL25.581D] Sed bonum est, inquit, mihi non facere malum, et incidere in manus vestras, ne peccem in conspectu Domini. 733 Non ergo per comparationem legendum est: Melius mihi est incidere in manus vestras, [PL25.582A] quam peccare in conspectu Domini: sed absolute: Bonum mihi est non facere malum et incidere in manus vestras, ne peccem in conspectu Domini.

(Vers. 24.) Et exclamavit voce magna Susanna, etc. Magna vox erat, non aeris percussione, et clamore faucium, sed pudicitiae magnitudine, per quam clamabat ad Dominum. Unde et sancta Scriptura in exclamatione seniorum non apposuit magnam vocem. Sequitur enim: Clamaverunt et senes adversum eam.

(Vers. 42.) Exclamavit autem Susanna voce magna, etc. Cordis affectus, et mentis pura confessio, et bonum conscientiae, vocem ejus fecerant clariorem. Unde magna erat exclamatio ejus Deo, quae ab hominibus non audiebatur.

(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit [PL25.582B] Dominus Spiritum sanctum pueri junioris. Quo sermone ostenditur, non intrasse in Danielem Spiritum sanctum: sed eum qui erat in illo, et quiescebat propter aetatis infirmitatem, nec sua poterat opera demonstrare, data occasione pro sancta femina a Domino suscitatum.

(Vers. 46.) Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine hujus, etc. Suscitato in se Spiritu sancto, et quae puer deberet dicere suggerente, vox ejus magna erat. Et notandum sicubi in Scripturis sanctis, peccatoris vox magna vocatur [Al. dicatur].

734 (Vers. 58, 59.) Dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi. Qui ait sub schino, dixitque ei Daniel: Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium. Et [PL25.582C] post modicum alter senior ait, sub prino, dixitque ad eum Daniel: Recte mentitus et tu in caput tuum. Manet autem Angelus Dei gladium habens ut secet te medium. Quia Hebraei reprobant historiam Susannae, dicentes eam in Danielis volumine non haberi, debemus diligenter inquirere nomina, σχίνου καὶ πρίνου, quae Latini ilicem et lentiscum interpretantur, si sint apud Hebraeos, et quam habeant etymologiam, ut a σχίνωι, scissio, et a πρίνωι, sectio, sive serratio dicatur lingua eorum. Quod si non fuerit inventum, necessitate cogemur et nos eorum acquiescere sententiae, qui Graeci tantum sermonis hanc volunt esse περικοπὴν, quae Graecam habeat tantum etymologiam, et Hebraicam non habeat. Quod si quis ostenderit duarum istarum arborum scissionis et sectionis [PL25.582D] in Hebraeo stare etymologiam: tunc poterimus etiam hanc Scripturam recipere.

(Vers. 60.) Exclamavit autem omnis synagoga [Vulg. coetus] voce magna, et benedixerunt Deum qui [PL25.583A] salvat sperantes in se, etc. Si interfecit eos omnis synagoga, videtur illa opinio refutari, de qua supra diximus, secundum Jeremiam (Jerem. XXIX), quod ipsi essent presbyteri Abab et Sedecias: nisi forte hoc, quod scriptum est: Interfecerunt eos, sic interpretemur pro eo, quod est, regi Babylonis occidendos tradiderunt. 735 Sicut et nos dicimus, quod Judaei interfecerint Salvatorem: non quo ipsi percusserint, sed quo tradiderint occidendum, et succlamantes dixerint: Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX, 15).

(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne [Al. Digni] quasi sancti laudant Deum: non quia liberata est de manu presbyterorum Susanna, hoc enim non satis [PL25.584A] laudabile est, nec magni discriminis, si non esset liberata, sed quia non est inventa in ea res turpis.

(Cap XIV.---Vers. 1.) Statimque cum aperuisset ostia, aspiciens 736 rex super mensam [Vulg. ostium intuitus rex mensam], exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te ullus dolus. Hoc quod Scriptura nunc dicit: Exclamavit voce magna, quia de idololatra et ignorante Deum, dicitur, videtur observationem nostram subvertere, qua dudum asseruimus vocem magnam in sanctis tantum reperiri. Quod solvet facile qui hanc historiam in libro Danielis apud Hebraeos dixerit non haberi. Si quis autem potuerit eam approbare esse de canone, tunc quaerendum est quid ei respondere debeamus.

Okuyucu tepkileri

Notlar

Fons: Patrologia Latina, t. 25, coll. 555A-584A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Kullanıcı tarafından yayınlandı: Rodion Vlasov
Sayfa oluşturma tarihi: 2026-11-22, Güncelleme: 2026-11-22