Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

In Epistolam Ioannis, 5–7

TRACTATUS V. In id quod sequitur, Omnis qui natus est ex Deo, non facit peccatum; usque ad id, Non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate. Cap. III, V\. 9-18

1. Intente audite, obsecro vos, quia res non minima versatur in medio: et non dubito quia hesterno die adfuistis intente, quod et hodie intentius convenistis. Est enim non parva quaestio, quomodo dicat in ista Epistola, Qui natus est ex Deo, non peccat: et quomodo in eadem Epistola superius dixit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Quid facturus est quem uterque sermo ex eadem Epistola in medio coarctavit? Si se confessus fuerit peccatorem, timet ne dicatur illi, Non ergo ex Deo natus es; quia scriptum est, Qui natus est ex Deo, non peccat. Si autem dixerit se justum, et non habere peccatum, accipit ex alia parte plagam ex ipsa Epistola, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Positus ergo homo in medio, quid dicat, et quid confiteatur, aut quid profiteatur, non invenit. Profiteri se esse sine peccato, periculosum est; et non solum periculosum, sed etiam mendosum: Nos ipsos, inquit, seducimus, et veritas in nobis non est, si dixerimus quia peccatum non habemus. Sed utinam non haberes, et diceres! verum enim diceres, nec in veritate promenda ullum iniquitatis vel vestigium formidares. Sed ideo male facis si dicis quia mendacium dicis: Veritas, inquit, in nobis non est, si dixerimus quia peccatum non habemus. Non ait, Non habuimus; ne forte de praeterita vita dictum videretur. Habuit enim peccata homo iste; sed ex quo natus est ex Deo, coepit non habere. Si ita esset, nulla nos angustaret quaestio. Diceremus enim: Fuimus peccatores, sed modo justificati sumus habuimus peccatum, sed modo non habemus. Non hoc ait: sed quid ait? Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Post aliquantum rursus, Qui natus est ex Deo, inquit, non peccat. Numquid Joannes ipse non erat natus ex Deo? Si Joannes non erat natus ex Deo, de quo audistis quia supra pectus Domini recumbebat; aliquis sibi audet promittere regenerationem factam in se, quam ille habere non meruit, qui super pectus Domini recumbere meruit? Quem Dominus plus quam caeteros diligebat (Joan. XIII, 23), ipsum solum de Spiritu non genuerat?

2. Attendite nunc verba ista: adhuc angustias nostras commendo, ut per intentionem vestram, quae oratio est et pro nobis et pro vobis, dilatet Deus, et det exitum; ne aliquis in verbo ejus inveniat occasionem perditionis suae, quod verbum non est praedicatum et conscriptum, nisi ad medicinam et salutem. Omnis, inquit, qui facit peccatum, et iniquitatem facit. Ne forte discernas: Peccatum iniquitas est. Ne [PL35.2013] dicas, Peccator sum, sed iniquus non sum: Peccatum iniquitas est. Et scitis quia in hoc ille manifestatus est, ut peccata auferat; et peccatum in illo non est. Et quid prodest nobis quia venit sine peccato? Omnis qui non peccat, in ipso manet: et omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. Jam ista diximus, quia sicut secundum quamdam similitudinem, non secundum aequalitatem, dici solet. Qui facit peccatum, de diabolo est; quia ab initio diabolus peccat. Et hoc diximus, quia neminem creavit diabolus, neque genuit; sed imitatores ejus tanquam ex illo nascuntur. In hoc manifestatus est Filius Dei, ut solvat opera diaboli (Joan. III, 4-8). Ergo ut solvat peccata ille qui non habet peccatum. Deinde sequitur: Omnis qui natus est ex Deo, non facit peccatum, quia semen ejus in ipso manet; et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Fortiter instrinxit. Fortassis secundum quoddam peccatum dixit, non peccat, non secundum omne peccatum: ut quod ait, Qui natus est ex Deo, non peccat, certum quoddam peccatum intelligas, quod non potest admittere homo qui ex Deo natus est: et tale peccatum est illud, ut si quisquam illud admiserit, confirmet caetera; si quis autem hoc non admiserit, solvat caetera. Quod est hoc peccatum? Facere contra mandatum. Quod est mandatum? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Id. XIII, 34). Intendite. Hoc mandatum Christi dilectio vocatur: per hanc dilectionem peccata solvuntur. Haec si non teneatur, et grave peccatum est, et radix omnium peccatorum.

3. Intendite, fratres; protulimus aliquid in quo bene intelligentibus soluta est quaestio. Sed numquid cum celerioribus tantum ambulamus viam? Et qui tardius ambulant, non sunt relinquendi. Versemus hoc quibus possumus verbis, ut ad omnes perveniat. Puto enim, fratres, quia omnis homo sollicitus est pro anima sua, qui non sine causa intrat Ecclesiam, qui non temporalia quaerit in Ecclesia, qui non propterea intrat ut transigat negotia saecularia; sed ideo intrat, ut aliquid sibi aeternum promissum teneat, quo perveniat: necesse est cogitet quemadmodum ambulet in via, ne remaneat, ne retro eat, ne aberret, ne claudicando non perveniat. Qui ergo sollicitus est, tardus sit, velox sit, non recedat de via Hoc ergo dixi, quia qui natus est ex Deo, non peccat, fortassis secundum quoddam peccatum voluit intelligi: nam erit contrarium illi loco, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Sic ergo potest solvi quaestio. Est quoddam peccatum quod non potest admittere ille qui natus est ex Deo; et quo non admisso solvuntur caetera, quo admisso confirmantur caetera. Quod est hoc peccatum? Facere contra mandatum Christi, contra testamentum novum. Quod est mandatum novum? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Qui facit contra charitatem [PL35.2014] et contra dilectionem fraternam, non audeat gloriari, et dicere natum se esse ex Deo: qui autem in dilectione fraterna constitutus est, certa sunt peccata quae non potest admittere, et hoc maxime ne oderit fratrem. Et quid de caeteris peccatis facit, unde dictum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est? Audiat securitatem de alio loco Scripturae: Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8).

4. Charitatem ergo commendamus; charitatem commendat haec Epistola. Post resurrectionem Dominus quid aliud interrogavit Petrum, nisi, Amas me? Et parum fuit semel interrogare; et iterum nihil aliud, et tertio nihil aliud. Cum jam tertio ille taedio afficeretur, quasi non sibi crederet, quomodo qui nesciret quid in illo ageretur; tamen et primo, et secundo, et tertio hoc interrogavit. Ter negavit timor, ter confessus est amor (Joan. XXI, 15-17). Ecce amat Petrus Dominum. Quid praestaturus Domino? Non enim et ipse non turbatus est in illo psalmo, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Qui enim dicebat haec in Psalmo, attendebat quanta sibi essent praestita a Deo; et quaerebat quid retribueret Deo, et non inveniebat. Quidquid enim retribuere volueris, ab ipso accepisti ut reddas. Et quid invenit ut retribuat? Quod, ut diximus, fratres, ab ipso acceperat, hoc invenit quod retribueret. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 12, 13). Quis enim illi dederat calicem salutarem, nisi ille cui volebat retribuere? Accipere autem calicem salutarem, et invocare nomen Domini, hoc est satiari charitate; et ita satiari, ut non solum non oderis fratrem, sed paratus sis mori pro fratre. Perfecta ista charitas est, ut paratus sis mori pro fratre. Hanc ipse Dominus in se exhibuit, mortuus pro omnibus, orans pro eis a quibus crucifigebatur, et dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Sed si solus hoc fecit, non erat magister, si discipulos non habebat. Secuti discipuli hoc fecerunt. Lapidabatur Stephanus, et genu fixo ait: Domine, ne statuas illis hoc delictum (Act. VII, 59). Amabat a quibus occidebatur, quia et pro ipsis moriebatur. Audi et apostolum Paulum: Et ipse, inquit, impendar pro animabus vestris (II Cor. XII, 15). Inter illos enim erat pro quibus Stephanus deprecabatur, quando eorum manibus moriebatur. Perfecta ergo charitas haec est. Si quis tantam habuerit charitatem, ut paratus sit pro fratribus etiam mori, perfecta est in illo charitas. Sed numquid mox ut nascitur, jam prorsus perfecta est? Ut perficiatur, nascitur: cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita roboratur; cum fuerit roborata, perficitur: cum ad perfectionem venerit, quid dicit? Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Optabam dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 21-24). Propter eos volebat vivere, pro quibus paratus erat mori.

5. Et ut noveritis quia ipsa est perfecta charitas, quam non violat, et in quam non peccat qui natus est ex Deo; hoc Dominus dicit Petro: Petre, amas me! [PL35.2015] Et ille: Amo. Non ait, Si amas me, obsequere mihi. Quando enim erat Dominus in carne mortali, esurivit, sitivit: eo tempore quo esuriebat et sitiebat, susceptus est hospitio; ministrarunt illi qui habuerunt, de substantia sua, sicut legimus in Evangelio (Luc. VIII, 3). Suscepit eum hospitio Zacchaeus: salvus factus est a morbo, suscepto medico. Quo morbo? Avaritiae. Erat enim ditissimus, et princeps publicanorum. Attendite sanatum a morbo avaritiae. Dimidium, inquit, bonorum meorum do pauperibus; et si cui aliquid tuli, quadruplum reddam (Id. XIX, 6 8). Ideo servavit alterum dimidium, non quo frueretur, sed unde debita solveret. Suscepit ergo tunc medicum hospitio, quia erat infirmitas carnis in Domino, cui hoc obsequium praeberent homines: et hoc, quia voluit praestare obsequentibus; obsequentibus enim proderat, non illi. Cui enim Angeli ministrabant, horum obsequium requirebat? Nec Elias servus illius hoc necessarium habebat aliquando, cui panem et carnem per corvum mittebat; et tamen ut vidua religiosa benediceretur, mittitur servus Dei, pascitur a vidua quem Deus in secreto pascebat (III Reg XVII, 4-9). Verumtamen quanquam de his servis Dei sibi praestent, qui eorum indigentiam considerant, propter illam mercedem a Domino in Evangelio manifestissime positam, Qui suscipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; et qui suscipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui dederit calicem aquae frigidae uni ex his minimis tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X, 41 et 42): quamvis ergo sibi praestent qui hoc faciunt, tamen nec hoc poterat praeberi ascensuro in coelum. Quid illi poterat retribuere Petrus, qui amabat illum? Audi quid: Pasce oves meas; id est, Fac pro fratribus quod pro te feci. Omnes sanguine meo redemi: nolite dubitare mori pro veritatis confessione, ut caeteri vos imitentur.

6. Sed haec, ut diximus, fratres, perfecta charitas est; qui natus est ex Deo, habet illam. Intendat Charitas vestra, videte quid dicam. Ecce accepit Sacramentum nativitatis homo baptizatus; Sacramentum habet, et magnum Sacramentum, divinum, sanctum, ineffabile. Considera quale: ut novum hominem faciat dimissione omnium peccatorum. Attendat tamen in cor, si perfectum est ibi, quod factum est in corpore: videat si habet charitatem, et tunc dicat, Natus sum ex Deo. Si autem non habet, characterem quidem impositum habet, sed desertor vagatur. Habeat charitatem; aliter non se dicat natum ex Deo. Sed habeo, inquit, sacramentum. Audi Apostolum: Si sciam omnia sacramenta, et habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2).

7. Hoc, si meministis, commendavimus, cum istam Epistolam legere inciperemus, nihil in ea nobis sic commendari, quomodo charitatem. Et si videtur alia et alia dicere, illuc facit reditum; et ad ipsam charitatem omnia vult referre quaecumque dixerit. Videamus si et hic hoc facit. Attende: Omnis qui natus est [PL35.2016] ex Deo, non facit peccatum. Quaerimus quod peccatum: quia si omne intellexeris, contrarius erit illi loco, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo dicat quod peccatum, doceat nos; ne forte ego temere dixerim peccatum hoc esse violationem charitatis, quia supra dixit, Que odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae excaecaverunt oculos ejus (I Joan. II, 11). Sed forte dixit aliquid in posterioribus, et nominavit charitatem. Videte quia circuitus ille verborum hunc habet finem, hunc habet exitum. Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; quia semen ejus in ipso manet. Semen Dei, id est, verbum Dei: unde dicit Apostolus, Per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Dicat hoc, videamus in quo non potest peccare. In hoc manifestati sunt filii Dei et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est a Deo, et qui non diligit fratrem suum. Certe jam manifestum est unde dicat, Et qui non diligit, inquit, fratrem suum. Dilectio ergo sola discernit inter filios Dei et filios diaboli. Signent se omnes signo crucis Christi; respondeant omnes, Amen; cantent omnes, Alleluia; baptizentur omnes, intrent Ecclesias, faciant parietes basilicarum: non discernuntur filii Dei a filiis diaboli, nisi charitate. Qui habent charitatem, nati sunt ex Deo: qui non habent, non sunt nati ex Deo. Magnum indicium, magna discretio. Quidquid vis habe; hoc solum non habeas, nihil tibi prodest: alia si non habeas, hoc habe, et implesti Legem. Qui enim diligit alterum, Legem implevit, ait Apostolus: et, Plenitudo Legis charitas (Rom. XIII, 8, 10). Puto istam margaritam esse illam quam homo negotiator quaesisse describitur in Evangelio, qui invenit unam margaritam, et vendidit omnia quae habebat, et emit eam (Matth. XIII, 46). Haec est margarita pretiosa, charitas, sine qua nihil tibi prodest quodcumque habueris: quam si solam habeas, sufficit tibi. Modo cum fide vides, tunc cum specie videbis. Si enim amamus cum non videmus, quomodo amplectemur cum viderimus? Sed ubi nos debemus exercere? In amore fraterno. Potes mihi dicere, Non vidi Deum; numquid potes mihi dicere, Non vidi hominem? Dilige fratrem. Si enim fratrem quem vides dilexeris, simul videbis et Deum; quia videbis ipsam charitatem, et intus inhabitat Deus.

8. Qui non est justus, non est ex Deo; et qui non diligit fratrem suum. Quia haec est annuntiatio: vide quomodo confirmat: Quia haec est annuntiatio quam audivimus ab initio, ut diligamus invicem. Manifestavit nobis inde se dicere: contra hoc mandatum quisquis facit, in peccato illo est scelerato, in quod incidunt qui non nascuntur ex Deo. Non sicut Cain qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et cujus rei gratia occidit? Quia opera ejus maligna fuerunt, fratris vero ejus justa. Ergo ubi est invidia, amor fraternus esse non potest. Intendat Charitas vestra. Qui invidet, non [PL35.2017] amat. Peccatum diaboli est in illo; quia et diabolus invidendo dejecit. Cecidit enim, et invidit stanti. Non ideo voluit dejicere ut ipse staret, sed ne solus caderet. Tenete in animo ex hoc quod subjecit, invidiam non posse esse in charitate. Habes aperte cum laularetur ipsa charitas, Charitas non aemulatur (I Cor. XIII, I). Non fuit charitas in Cain; et nisi esset charitas in Abel, non acciperet Deus sacrificium ejus. Cum enim ambo obtulissent, ille de fructibus terrae, ille de fetibus ovium; quid putatis, fratres, quia Deus fructus terrae neglexit, et fetus ovium dilexit? Non intendit Deus ad manus; sed in corde vidit: et quem vidit cum charitate offerre, ipsius sacrificium respexit; quem vidit cum invidia offerre, ab ipsius sacrificio oculos avertit. Opera ergo bona Abel non dicit nisi charitatem: opera mala Cain non dicit nisi odium fraternum. Parum est quia odit fratrem suum, et invidit operibus bonis; quia imitari noluit, necare voluit. Et hinc apparuit quia filius erat diaboli, et ille hinc apparuit justus Dei. Hinc ergo discernuntur homines, fratres mei. Nemo attendat linguas, sed facta et cor. Si non bene faciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. Tentationibus probantur homines.

9. Nolite mirari, fratres, si odit nos mundus. Numquid saepe vobis dicendum est quid est mundus? Non coelum, non terra, nec ista opera quae Deus fecit; sed dilectores mundi. Ista saepe dicendo quibusdam onerosus sum: sed usque adeo non frustra dico, ut aliqui interrogentur an dixerim, et non respondeant. Ergo vel inculcando haereat aliquid in cordibus audientium. Quid est mundus? Mundus est, quando in malo ponitur, dilectores mundi: mundus quando in laude ponitur, coelum et terra est, et quae in his opera Dei; unde dicitur, Et mundus per eum factus est (Joan. I, 10). Item mundus est plenitudo terrae, sicut dixit ipse Joannes, Non solum autem nostrorum peccatorum propitiator est, sed et totius mundi (I Joan. II, 2). Mundi dicit omnium fidelium per orbem sparsorum. Mundus autem in malo, amatores mundi sunt. Qui amant mundum, fratrem amare non possunt.

10. Si odit nos mundus: nos scimus. Quid nos scimus? Quia transivimus de morte ad vitam. Unde scimus? Quia diligimus fratres. Nemo interroget hominem; redeat unusquisque ad cor suum: si ibi invenerit charitatem fraternam, securus sit, quia transiit a morte ad vitam. Jam in dextera est: non attendat quia modo gloria ejus occulta est: cum venerit Dominus, tunc apparebit in gloria. Viget enim, sed adhuc in hieme; viget radix, sed quasi aridi sunt rami: intus est medulla quae viget, intus sunt folia arborum, intus fructus; sed aestatem exspectant. Ergo nos scimus quia transivimus de morte ad vitam, quia diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Ne putetis, fratres, leve esse, odisse aut non diligere, audite quod sequitur: Omnis qui odit fratrem suum, homicida [PL35.2018] est. Jam ergo si contemnebat quisquam odium fraternum, numquid et homicidium in corde suo contempturus est? Non movet manus ad occidendum hominem, homicida jam tenetur a Domino; vivit ille, et iste jam interfector judicatur. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem.

11. In hoc cognoscimus dilectionem. Perfectionem dilectionis dicit, perfectionem illam quam commendavimus. In hoc cognoscimus dilectionem, quia ille pro nobis animam suam posuit: et nos debemus animas pro fratribus ponere. Ecce unde veniebat, Petre, amas me? pasce oves meas. Nam ut noveritis quia sic ab eo pasci volebat oves suas, ut animam suam pro ovibus poneret; hoc illi continuo dixit, »Cum juvenis esses, praecingebas te, et ibas quo volebas; cum autem fueris senior, alius te praecinget, et tollet te quo tu non vis. Hoc autem dixit,« ait Evangelista, »significans qua morte clarificaturus erat Deum« (Joan. XXI, 15 19): ut cui dixerat, »Pasce oves meas,« doceret eum ponere animam pro ovibus suis.

12. Unde incipit charitas, fratres? Modicum attendite: quo perficiatur audistis; ipsum finem et modum ipsum et Dominus in Evangelio commendavit: Majorem charitatem nemo habet, ait, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Id. XV, 13). Perfectionem ergo ejus ostendit in Evangelio, et hic commendata est ejus perfectio: sed interrogatis vos, et dicitis vobis, Quando possumus habere istam charitatem? Noli cito de te desperare: forte nata est, sed nondum perfecta est; nutri eam, ne effocetur. Sed dicturus es mihi, Et unde novi? Quo enim perficiatur audivimus; unde incipiat audiamus. Sequitur, et dicit: Qui autem habuerit facultates mundi, et viderit fratrem suum esurientem, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo poterit dilectio Dei manere in eo? Ecce unde incipit charitas. Si nondum es idoneus mori pro fratre, jam idoneus esto dare de tuis facultatibus fratri Jam percutiat viscera tua charitas, ut non de jactantia facias, sed de intimo adipe misericordiae; ut consideres illum in egestate positum. Si enim superflua non potes dare fratri tuo, animam tuam potes ponere pro fratre? Jacet pecunia in sinu tuo, quam tibi fures possunt auferre; et si illam non auferent fures, moriendo illam deseres, etiam si te illa viventem non deserat: quid inde facturus es? Esurit frater tuus, in necessitate positus est: fortassis suspenditur, a creditore angustatur; non habet ipse, habes tu: frater tuus est, simul empti estis, unum est pretium vestrum, ambo sanguine Christi redempti estis: vide si misereris, si habes facultates mu di. Quid ad me pertinet, forte dicis? Ego daturus sum pecuniam meam, ne ille molestiam patiatur? Si hoc tibi responderit cor tuum, dilectio Patris non in te manet. Si dilectio Patris non in te manet, non es natus ex Deo. Quomodo te gloriaris esse christianum? Nomen habes, et facta non habes Si autem nomen secutum fuerit opus, dicat te quisquam paganum, tu factis ostende te christianum. Nam si factis non ostendis te christianum, omnes te [PL35.2019] christianum vocent, quid tibi prodest nomen, ubi res non invenitur? »Qui autem habuerit facultates mundi, et viderit fratrem suum egentem, et clauserit viscera sua ab eo; quomodo potest dilectio Dei manere in eo?« Et sequitur: »Filioli, non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate.«

13. Puto manifestatum esse vobis magnum et necessarium secretum et sacramentum, fratres mei. Quid valeat charitas, omnis Scriptura commendat; sed nescio si alicubi amplius quam in ista Epistola commendetur. Rogamus vos et obsecramus in Domino, ut et illa quae audistis memoria teneatis; et ad ea quae adhuc dicenda sunt, donec finiatur ipsa Epistola, intenti veniatis, intenti audiatis. Aperite autem cor ad semina bona: exstirpate spinas, ne effocetur in vobis quod seminatur, sed potius crescat seges; et gaudeat agricola, et horreum vobis praeparet tanquam frumentis, non ignem tanquam paleis.

TRACTATUS VI. In illud, Et in hoc cognoscimus quia ex veritate sumus; usque ad id, Et hic est Antichristus de quo audistis, etc. Cap. III, V\. 19-24, et cap. IV, V\. 1-3

1. Si meministis, fratres, hesterno nos clausisse sermonem ad istam sententiam, quae sine dubio manere debuit et debet in corde vestro, quia ipsam novissimam audistis: »Filioli, non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate.« Deinde sequitur: »Et in hoc cognoscimus quia ex veritate sumus, et coram ipso persuademus cordi nostro: quia si male senserit cor nostrum, major est Deus corde nostro, et novit omnia.« Dixerat, »Non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate:« quaeritur a nobis, in quo opere et in qua veritate agnoscitur qui diligit Deum, vel qui diligit fratrem suum. Jam superius dixerat quousque charitas perficiatur; quod et Dominus in Evangelio ait, Majorem hac nemo habet charitatem, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13): et iste hoc dixerat, Sicut ille animam suam pro nobis posuit, debemus et nos animas pro fratribus ponere. Haec est perfectio charitatis; et major omnino non potest inveniri. Sed quia non in omnibus perfecta est, et desperare non debet in quo perfecta non est, si jam nata est quae perficiatur: et utique si nata est, nutrienda est, et quibusdam suis nutrimentis ad perfectionem propriam perducenda. Quaesivimus inchoationem charitatis unde incipiat, et ibi continue invenimus: Si quis habet facultates mundi, et viderit fratrem suum egentem, et clauserit viscera sua adversus eum; quomodo dilectio Patris manet in illo (I Joan. III, 16, 17)? Ergo hic incipit ista charitas, fratres, ut de suis superfluis tribuat egenti, in angustiis aliquibus constituto; ex eo quod sibi abundat secundum tempus, a tribulatione temporali liberet fratrem. Hinc exordium est charitatis. Hanc ita coeptam, si verbo Dei et spe futurae vitae nutrieris, pervenies ad illam perfectionem, ut paratus sis animam tuam ponere pro fratribus tuis.

2. Sed quia multa talia fiunt ab his qui alia quaerunt, et qui fratres non amant; revocemur ad testimonium [PL35.2020] conscientiae. Unde probamus quia talia multa fiunt ab his qui fratres non amant? Quam multi se in haeresibus et schismatibus martyres dicunt! Videntur sibi animam ponere pro fratribus suis. Si pro fratribus animam ponerent, non se ab universa fraternitate separarent. Item quam multi sunt qui jactantiae causa multa tribuunt, multa donant; et non ibi quaenunt nisi laudem humanam et gloriam popularem, plenam ventis, nulla stabilitate solidatam! Quia ergo sunt tales, ubi probanda erit charitas fraterna? quia voluit illam probari, et ait admonens: Filioli, non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate. Quaerimus, In quo opere, in qua veritate? Potest esse manifestius opus, quam tribuere pauperibus? Multi hoc jactantia faciunt, non dilectione. Potest esse majus opus, quam mori pro fratribus? Et hoc multi volunt putari se facere, jactantia nominis comparandi, non visceribus dilectionis. Restat ut ille diligat fratrem, qui ante Deum ubi solus videt, cordi suo persuadet, et interrogat cor suum an vere propter fratrum dilectionem hoc faciat; et perhibet illi testimonium oculus qui penetrat cor, quo homo attendere non potest. Ideo Paulus apostolus, quia paratus erat mori pro fratribus, et dicebat, Ipse impendar pro animabus vestris (II Cor. XII, 15): tamen quia Deus hoc videbat in corde ipsius, non homines quibus loquebatur, ait illis, Mihi autem minimum est ut a vobis dijudicer, aut ab humano die (I Cor. IV, 3). Et ostendit etiam ipse quodam loco quia solent ista fieri inani jactantia, non firmamento charitatis: ait enim cum de ipsius charitatis commendatione loqueretur, Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (Id. XIII, 3). Potest enim quisquam hoc facere sine charitate? Potest. Nam qui non habent charitatem, diviserunt unitatem. Quaerite ibi, et videbitis multos multa tribuere pauperibus; videbitis alios paratos ad suscipiendam mortem, ita ut desistente persecutore, seipsos praecipitent: isti sine dubio sine charitate hoc faciunt. Revocemur ergo ad conscientiam, de qua dicit Apostolus: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Revocemur ad conscientiam, de qua idem dicit: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero (Galat. VI, 4). Opus ergo suum probet unusquisque nostrum, utrum de vena charitatis emanet, utrum de radice dilectionis rami bonorum operum pullulent. Opus autem suum probet unusquisque, ait, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero: non quando illi perhibet testimonium lingua aliena, sed quando perhibet conscientia propria.

3. Hoc ergo hic commendat. In hoc cognoscimus quia ex veritate sumus, quando opere et veritate, non verbis et lingua tantum diligimus: et coram ipso persuademus cordi nostro, Quid est, coram ipso? Ubi ipse videt. Unde ipse Dominus in Evangelio: Cavete, inquit, facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini [PL35.2021] ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. Et quid est, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI, 1, 3): nisi quia dextera, pura conscientia est; sinistra, mundi cupiditas? Multi per cupiditatem mundi multa mira faciunt; sinistra operatur, non dextra. Dextra debet operari, et nesciente sinistra, ut nec misceat se cupiditas saeculi, quando aliquid boni dilectione operamur. Et ubi hoc cognoscimus? Ante Deum es, interroga cor tuum: vide quid fecisti, et quid ibi appetisti; salutem tuam, an laudem hominum ventosam. Intus vide: nam homo judicare non potest quem videre non potest. Si persuademus cordi nostro, coram ipso persuadeamus. Quia si male sentiat cor nostrum, id est, accuset nos intus, quia non eo animo facimus quod faciendum sit; major est Deus corde nostro, et novit omnia. Cor tuum abscondis ab homine; a Deo absconde si potes. Quomodo abscondes ab eo, cui dictum est a peccatore quodam timente et confitente: Quo ibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Quaerebat qua fugeret, ut evaderet judicium Dei, et non inveniebat. Ubi enim non est Deus? Si ascendero, inquit, in coelum, ibi es: si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8). Quo iturus es? quo fugies? Vis audire consilium? Si vis ab illo fugere, ad ipsum fuge. Ad ipsum fuge confitendo, non ab ipso latendo: latere enim non potes, sed confiteri potes. Dic illi, Refugium meum es tu (Psal. XXXI, 7); et nutriatur in te dilectio, quae sola perducit ad vitam. Perhibeat tibi testimonium conscientia tua, quia ex Deo est. Si ex Deo est, noli illam velle ante homines jactare; quia nec laudes hominum te levant in coelum, nec vituperationes inde te deponunt. Ille videat qui coronat; ille sit testis quo judice coronaris. Major est Deus corde nostro, et novit omnia.

4. Dilectissimi, si cor non male senserit, fiduciam habemus ad Deum. Quid est, cor non male senserit? Verum nobis responderit, quia diligimus, et germana dilectio est in nobis: non ficta, sed sincera; salutem fraternam quaerens, nullum emolumentum exspectans a fratre, nisi salutem ipsius. Fiduciam habemus ad Deum; et quidquid postulaverimus, accipiemus ab eo, quia mandata ejus servamus. Ideo non in conspectu hominum, sed ubi ipse Deus videt in corde. Fiduciam ergo habemus ad Deum; et quidquid postulaverimus, ab eo accipiemus: sed, quia mandata ejus servamus. Quae sunt mandata ejus? Numquid semper repetendum est? Mandatum norum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Ipsam charitatem loquitur, ipsam commendat. Quisquis ergo habuerit charitatem fraternam, et coram Deo habuerit, ubi Deus videt, corque ejus interrogatum sub justo examine, non ei aliud responderit, quam germanam ibi esse radicem charitatis, unde boni fructus existant; habet fiduciam apud Deum, et quidquid postulaverit, ab eo accipiet, quia mandata ejus servat.

5. Occurrit quaestio quaedam, quia non ille aut ille homo, aut tu aut ego, qui si petiero aliquid a Domino [PL35.2022] Deo nostro, et non accepero, facile de me potest dicere unusquisque, Non habet charitatem; et de quolibet homine hujus temporis facile dici potest; et sentiat quis quod vult homo de homine: majorem quaestionem non faciunt, nisi illi viri, quos sanctos constat fuisse cum scriberent, et modo esse cum Deo. Quis habet charitatem, si eam Paulus non habebat, qui dicebat, Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est; non angustamini in nobis (II Cor. VI, 11, 12); qui dicebat, Impendar pro animabus vestris (Id. XII, 15): et tanta gratia in illo erat, ut manifestaretur eum habere charitatem? Invenimus eum tamen petisse, et non accepisse. Quid dicimus, fratres? Quaestio est; intenti estote ad Deum Magna et ista quaestio est. Quomodo de peccato ubi dictum est, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9); invenimus hoc esse peccatum violare charitatem, et hoc proprie designatum esse in hoc loco: sic et nunc quaerimus quid dixerit. Si enim verba attendas, planum videtur; si exempla, obscurum est. Verbis his nihil est planius: »Et quidquid postulaverimus, accipiemus ab eo; quia mandata ejus servamus, et quae placent illi, in conspectu ejus facimus. Quidquid postulaverimus,« ait, »accipiemus ab eo.« Angustavit vehementer. Quia et ibi angustaret, si diceret omne peccatum: sed ideo invenimus locum exponendi, quia de certo peccato dixit, non de omni; sed de quodam peccato, quod omnis qui ex Deo natus est, non facit: et invenimus ipsum quoddam peccatum violationem esse charitatis. Et habemus exemplum de Evangelio manifestum, quando ait Dominus, Si non venissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). Quid ergo? ad innocentes Judaeos venerat, quia sic loquitur? Ergo si ipse non veniret, peccatum non haberent? Praesentia ergo medici fecit aegrotum, febrem non abstulit? Quis hoc vel demens dicat? Ille non venit nisi curare et sanare aegrotos. Quare ergo dixit, Si non venissem, peccatum non haberent, nisi quia certum quoddam peccatum voluit intelligi? Quoddam enim peccatum non haberent Judaei. Quod peccatum? Quo in eum non crediderunt, quo praesentem contempserunt. Sicut ergo ibi peccatum dixit, et non est consequens ut omne peccatum intelligamus, sed certum peccatum: sic et hic non omne peccatum, ne contrarius sit illi loco ubi ait, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8); sed certum quoddam peccatum, id est, violationem charitatis. Hic autem plus nos constrinxit: Si petierimus, dixit, si nos non accusaverit cor nostrum, et renuntiaverit in conspectu Dei quia vera dilectio est in nobis; quidquid postulaverimus, ab eo accipiemus.

6. Jam ergo dixi Charitati vestrae, fratres, nemo attendat ad nos. Quid enim sumus nos? Aut quid estis vos? Quid, nisi Ecclesia Dei, quae nota est omnibus? Et si illi placet, in illa sumus; et qui dilectione in illa manemus, ibi perseveremus, si volumus ostendere dilectionem quam habemus. Verumtamen de apostolo Paulo quid mali sensuri sumus? Ipse non diligebat [PL35.2023] fratres? Apud ipsum non erat testimonium conscientiae ejus in conspectu Dei? Non erat in Paulo radix illa charitatis, unde omnes boni fructus procedebant? Quis hoc demens dixerit? Ubi ergo invenimus petisse Apostolum et non accepisse? Ait ipse: In magnitudine revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Ecce non est exauditus, ut auferretur ab illo angelus satanae. Sed quare? Quia non ei proderat. Ergo e auditus est ad salutem, qui non est exauditus ad voluntatem. Noverit magnum sacramentum Charitas vestra; quod ideo commendamus vobis, ne excidat vobis in tentationibus vestris. Sancti ad salutem per omnia exaudiuntur, semper exaudiuntur ad salutem aeternam: ipsam desiderant; quia secundum hanc semper exaudiuntur.

7. Sed discernamus exauditiones Dei. Invenimus enim quosdam non exauditos ad voluntatem, exauditos ad salutem: et rursus quosdam invenimus exauditos ad voluntatem, et non exauditos ad salutem. Hoc discernite, hoc tenete exemplum ejus qui non est exauditus ad voluntatem, sed exauditus ad salutem. Audi apostolum Paulum; nam ipsam exauditionem ad salutem ostendit illi Deus: Sufficit tibi, inquit, gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Rogasti, clamasti, ter clamasti: ipsum semel quod clamasti audivi, non averti aures meas a te; novi quid faciam: tu vis auferri medicamentum quo ureris; ego novi infirmitatem qua gravaris. Ergo iste ad salutem exauditus est, ad voluntatem non est exauditus. Quos invenimus exauditos ad voluntatem, non exauditos ad salutem? Invenimus, putamus, aliquem nequam, aliquem impium exauditum a Deo ad voluntatem, non exauditum ad salutem? Si alicujus hominis exemplum posuero, forte dicturus es mihi: Tu illum dicis iniquum, nam justus erat; si justus non esset, a Deo non exaudiretur. Talem propositurus sum, de cujus iniquitate et impietate nemo dubitet. Diabolus ipse petiit Job, et accepit (Job I, 11, 12). Nonne et hic de diabolo audistis quia qui facit peccatum, ex diabolo est (I Joan. III, 8)? Non quia ille creavit, sed quia iste imitatur. Nonne de illo dictum est, In veritate non stetit (Joan. VIII, 44)? Nonne ipse est antiquus ille serpens qui per feminam venenum primo homini propinavit (Gen. III, 1-6)? Qui et ipsi Job feminam propterea servavit, per quam maritus non consolaretur, sed tentaretur (Job II, 9). Ipse diabolus petiit sanctum virum tentandum, et accepit: petiit Apostolus ut auferretur ab eo stimulus carnis, et non accepit. Sed Apostolus magis exauditus est quam diabolus. Apostolus enim est exauditus ad salutem, etsi non ad voluntatem: diabolus exauditus est ad voluntatem, sed ad damnationem. Ideo enim concessus est iste tentandus, ut eo probato esset ille cruciandus. Sed hoc, tratres, non tantum in veteribus Libris invenimus, sed et in Evangelio. Petierunt daemones a Domino, cum eos excluderet ab homine, ut ire permitterentur [PL35.2024] in porcos. Non eis posset dicere Dominus, ut nec illuc accederent? Non enim, si nollet, rebellaturi erant contra regem coeli et terrae. Certi tamen mysterii gratia et certa dispensatione dimisit daemones in porcos (Luc. VIII, 32), ut ostenderet diabolum in eis dominari, qui vitam porcorum gerunt. Daemones ergo exauditi sunt, Apostolus non est exauditus? An potius quod verius est dicamus, I no Apostolus exauditus est, daemones non sunt exauditi? Illorum voluntas facta est, hujus sanitas perfecta est.

8. Secundum hoc intelligere debemus quia Deus etsi voluntati nostrae non dat, saluti dat. Quid si enim hoc petieris quod tibi obest, et medicus novit quia obest tibi? Non enim non te exaudit medicus, quando forte tu frigidam aquam petis, et si prodest, statim dat; si non prodest, non dat. Non exaudivit, an potius ad sanitatem exaudivit, quia voluntati contradixit? Sit ergo in vobis charitas, fratres; sit in vobis, et securi estote: et quando non vobis datur quod petitis, exaudimini; sed nescitis. Multi dati sunt in manus suas malo suo: de quibus dicit Apostolus, Tradidit eos Deus in desideria cordis eorum (Rom. I, 24). Petiit aliquis magnam pecuniam; accepit malo suo. Quando illam non habebat, parum timebat; habere illam coepit, praeda factus est potentiori. Nonne malo suo exauditus est, qui voluit habere unde a latrone quaereretur, quem pauperem nemo quaerebat? Discite rogare Deum, ut medico committatis, quod ipse novit faciat. Tu morbum confitearis, ille medicamentum adhibeat. Tu tantum charitatem tene. Nam ille secare vult, urere vult; tu si clamas, et non exaudiris in sectione, in ustione et tribulatione, novit ille quousque putre est. Tu jam vis revocet manus, et ille vulneris sinum attendit; scit quo usque perveniat. Non te exaudit ad voluntatem, sed exaudit ad sanitatem. Certi ergo estote, fratres mei, quia quod ait Apostolus verum est: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus, quia ipse interpellat pro sanctis (Id. VIII, 26, 27). Quid est, Ipse Spiritus interpellat pro sanctis, nisi, ipsa Charitas quae in te per Spiritum facta est? Ideo enim dicit idem apostolus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Charitas ipsa gemit, charitas ipsa orat; contra hanc aures claudere non novit qui illam dedit. Securus esto, charitas roget; et ibi sunt aures Dei. Non fit quod vis, sed fit quod expedit. Ergo quidquid postulaverimus, inquit, accipiemus ab eo. Jam dixi, si ad salutem intelligas, nulla quaestio est: si non ad salutem, quaestio est, et magna, quae te calumniatorem facit Paulo apostolo. Quidquid postulaverimus, accipiemus ab eo; quia mandata ejus servamus, et quae placent illi, in conspectu ejus facimus. In conspectu ejus, intus ubi videt.

9. Et quae illa mandata sunt? Hoc est, inquit, mandatum illius, ut credamus nomini Filii ejus Jesu Christi, et diligamus invicem. Videtis quia hoc est mandatum, videtis quia contra hoc mandatum qui facit, peccatum [PL35.2025] facit, quo caret omnis qui natus est ex Deo. Sicut dedit nobis mandatum: ut diligamus invicem. Et qui servaverit mandatum ejus: videtis quia nihil aliud nobis praecipitur, nisi ut diligamus invicem: Et qui servaverit mandatum ejus, in ipso manebit, et ipse in eo. Et in hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis. Nonne manifestum est quia hoc agit Spiritus sanctus in homine, ut sit in illo dilectio et charitas? Nonne manifestum est quod ait apostolus Paulus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis? De charitate enim loquebatur, et dicebat quia in conspectu Dei debemus interrogare cor nostrum. Quod si non male senserit cor nostrum: id est, si confiteatur quia de dilectione fratris fit, quidquid fit in bono opere. Accessit etiam quod de mandato cum diceret, hoc ait: Hoc est mandatum ejus, ut credamus nomini Filii ejus Jesu Christi, et diligamus invicem. Et qui facit mandatum ejus, in ipso manet, et ipse in eo. In hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis. Si enim inveneris te habere charitatem, habes Spiritum Dei ad intelligendum: valde enim necessaria res est.

10. Primis temporibus cadebat super credentes Spiritus sanctus; et loquebantur linguis quas non didicerant, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Signa erant tempori opportuna. Oportebat enim ita significari in omnibus linguis Spiritum sanctum, quia Evangelium Dei per omnes linguas cursurum erat toto orbe terrarum. Significatum est illud, et transiit. Numquid modo quibus imponitur manus ut accipiant Spiritum sanctum, hoc exspectatur, ut linguis loquantur? Aut quando imposuimus manum istis infantibus, attendit unusquisque vestrum utrum linguis loquerentur; et cum videret eos linguis non loqui, ita perverso corde aliquis vestrum fuit ut diceret: Non acceperunt isti Spiritum sanctum; nam si accepissent, linguis loquerentur quemadmodum tunc factum est? Si ergo per haec miracula non fiat modo testimonium praesentiae Spiritus sancti; unde fit, unde cognoscit quisque accepisse se Spiritum sanctum? Interroget cor suum: si diligit fratrem, manet Spiritus Dei in illo. Videat, probet seipsum coram oculis Dei; videat si est in illo dilectio pacis et unitatis, dilectio Ecclesiae toto terrarum orbe diffusae. Non attendat eum solum diligere fratrem quem attendit ante se: multos enim non videmus fratres nostros, et in unitate Spiritus illis copulamur. Quid mirum quia nobiscum non sunt? In uno corpore sumus, unum caput habemus in coelo. Fratres, oculi nostri non se vident, quasi non se norunt. An in charitate compaginis corporalis non norunt se? Nam, ut noveritis quia in conjunctione charitatis se norunt: quando ambo patent, non licet ut aliquid attendat dexter, quod non attendat sinister. Dirige radium dextrum sine altero, si potes. Simul coeunt, simul diriguntur; intentio una est, loca diversa sunt. Si ergo omnes qui tecum diligunt Deum, unam intentionem tecum habent, noli attendere quia corpore in loco separatus es; aciem cordis simul fixistis in lumine veritatis. Ergo si vis nosse quia accepisti Spiritum, [PL35.2026] interroga cor tuum; ne forte sacramentum habes, et virtutem sacramenti non habes. Interroga cor tuum, si est ibi dilectio fratris, securus esto. Non potest esse dilectio sine Spiritu Dei: quia Paulus clamat, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis.

11. Dilectissimi, nolite omni spiritui credere. Quia dixerat, In hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis. Unde autem cognoscitur ipse Spiritus attendite: Dilectissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt. Et quis est qui probat spiritus? Difficilem rem nobis proposuit, fratres mei: bonum est nobis ut dicat ipse unde discernamus. Dicturus est; ne formidetis: sed primo videte, attendite; videte hinc exprimi illud unde vani haeretici calumniantur. Attendite, videte quid ait, Dilectissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt. Spiritus sanctus nomine aquae appellatus est in Evangelio, Domino clamante et dicente: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat: qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Evangelista autem exposuit unde diceret: secutus enim ait, Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant qui in eum erant credituri. Quare non multos baptizavit Dominus? Sed quid ait? Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 37-39). Quia ergo illi Baptismum habebant, et Spiritum sanctum nondum acceperant, quem die Pentecostes misit Dominus de coelo; ut daretur Spiritus, exspectabatur clarificatio Domini. Et antequam clarificaretur, et antequam mitteret eum, invitabat tamen homines ut se praepararent ad accipiendam aquam, de qua dixit, Qui sitit, veniat et bibat; et, Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Quid est, flumina aquae vivae? quid est illa aqua? Nemo me interroget; Evangelium interroga. Hoc autem dicebat, ait, de Spiritu quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Aliud est ergo aqua Sacramenti, aliud aqua quae significat Spiritum Dei. Aqua Sacramenti visibilis est; aqua Spiritus invisibilis. Ista abluit corpus, et significat quod fit in anima: per illum Spiritum ipsa anima mundatur et saginatur. Ipse est Spiritus Dei, quem non possunt habere haeretici, et quicumque se ab Ecclesia praecidunt. Et quicumque non aperte praecidunt, sed per iniquitatem praecisi sunt, et intus tanquam paleae volvuntur, et grana non sunt, non habent istum Spiritum. Iste Spiritus nomine aquae a Domino significatus est: et audivimus ab hac Epistola, Nolite omni spiritui credere; et testantur verba illa Salomonis, Ab aqua aliena abstine te. Quid est aqua? Spiritus. Numquid semper aqua Spiritum significat? Non semper: sed quibusdam locis Spiritum significat, quibusdam locis Baptismum significat, quibusdam locis populos significat, quibusdam locis consilium significat. Habes quodam loco dictum, Fons vitae consilium, possidentibus eum (Prov. XVI, 22). Ergo per diversa loca Scripturarum nomen aquae diversa [PL35.2027] significat. Nunc tamen nomine aquae Spiritum sanctum audistis, non ex interpretatione nostra, sed ex Evangelico testimonio, ubi ait: Hoc autem dicebat de Spiritu quem erant accepturi hi qui in eum erant credituri. Si ergo aquae nomine significatur Spiritus sanctus, et dicit nobis Epistola ista, Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt; intelligamus inde dictum esse, Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis (Prov. IX, 18, sec. LXX). Quid est, de fonte alieno ne biberis? Spiritui alieno ne credideris.

12. Restat ergo examen, unde probetur quia Spiritus Dei est. Posuit quidem signum, et hoc fortasse difficile; videamus tamen. Ad illam charitatem redituri sumus; ipsa est quae nos docet, quia ipsa est unctio. Tamen hic quid ait? Probate spiritus si ex Deo sunt: quia multi pseudoprophetae exierunt in istum mundum. Jam ibi sunt omnes haeretici et omnes schismatici. Quomodo ergo probo spiritum? Sequitur, In hoc cognoscitur Spiritus Dei. Erigite aures cordis. Laborabamus, et dicebamus, Quis novit? quis discernit? Ecce dicturus est signum. »In hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Et omnis spiritus qui non confitetur Jesum Christum in carne venisse, non est ex Deo: et hic est antichristus, de quo audistis quod venturus sit; et nunc in isto mundo est.« Quasi eriguntur aures ad discernendos spiritus; et tale quiddam audivimus, unde nihilominus non discernamus. Quid enim ait? Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Ergo spiritus qui est apud haereticos, ex Deo est; quia confitentur Jesum Christum in carne venisse? Jam hic erigunt se forte adversus nos, et dicunt: Vos non habetis spiritum ex Deo; sed nos confitemur Jesum Christum in carne venisse: iste autem illos negavit Spiritum Dei habere, qui non confitentur Jesum Christum in carne venisse. Quaere ab Arianis; confitentur Jesum Christum in carne venisse: quaere ab Eunomianis; confitentur Jesum Christum in carne venisse: quaere a Macedonianis; confitentur Jesum Christum in carne venisse: interroga Cataphrygas; confitentur Jesum Christum in carne venisse: interroga Novatianos; confitentur Jesum Christum in carne venisse. Omnes ergo istae haereses Spiritum Dei habent? Non ergo pseudoprophetae sunt? nulla est ergo ibi deceptio, nulla est ibi seductio? Certe antichristi sunt, qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis.

13. Quid ergo facimus? unde discernimus? Intendite; eamus simul corde, et pulsemus. Vigilat ipsa charitas, quia ipsa pulsatura est, ipsa apertura: modo intelligetis in nomine Domini nostri Jesu Christi. Jam superius audistis quia dictum est, Qui negat Jesum Christum in carne venisse, hic est antichristus (I Joan. II, 19, 22). Et ibi quaesivimus, quis neget; quia nec nos negamus, nec illi negant. Et invenimus quosdam factis negare (Supra, Tract. 3, n. 7-9); et adhibuimus testimonium de Apostolo, qui ait, Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). [PL35.2028] Sic ergo et modo quaeramus in factis, non in lingua. Quis est spiritus qui non est ex Deo? Qui negat Jesum Christum in carne venisse. Et quis est spiritus qui est ex Deo? Qui confitetur Jesum Christum in carne venisse. Quis est qui confitetur Jesum Christum in carne venisse? Eia, fratres, opera attendamus, non strepitum linguae. Quaeramus quare venerit in carne Christus, et invenimus qui eum negant in carne venisse. Nam si linguas attendas, multas haereses auditurus es confitentes Christum in carne venisse: sed convincit illos veritas. Quare venit Christus in carne? Nonne Deus erat? Nonne de illo scriptum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1)? Nonne ipse pascebat Angelos, et ipse pascit Angelos? Nonne sic huc venit, ut inde non recederet? Nonne sic ascendit, ut nos non dimitteret? Quare ergo venit in carne? Quia oportebat nobis ostendi spem resurrectionis. Deus erat, et in carne venit; Deus enim mori non poterat, caro mori poterat; ideo ergo venit in carne, ut moreretur pro nobis. Quemadmodum autem mortuus est pro nobis? Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Id. XV, 13). Charitas ergo illum adduxit ad carnem. Quisquis ergo non habet charitatem, negat Christum in carne venisse. Hic nunc jam interroga omnes haereticos, Christus venit in carne? Venit; hoc credo, hoc confiteor. Imo hoc negas. Unde nego? audis quia hoc dico. Imo ego convinco quia negas. Dicis voce, negas corde; dicis verbis, negas factis. Quomodo, inquis, nego factis? Quia ideo venit in carne Christus, ut moreretur pro nobis. Ideo mortuus est pro nobis, quia charitatem multam docuit: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Tu non habes charitatem; quia pro honore tuo dividis unitatem. Ergo hinc intelligite spiritum ex Deo. Pulsate, tangite vasa fictilia, ne forte crepuerint et male resonent: videte si integre sonant, videte si ibi est charitas. Tollis te ab unitate orbis terrarum, dividis Ecclesiam per schismata, dilanias corpus Christi. Ille venit in carne, ut colligat: tu ideo clamas, ut spargas. Ergo ipse est Spiritus Dei, qui dicit Jesum in carne venisse: qui dicit non lingua, sed factis; qui dicit non sonando, sed amando. Ille autem non est spiritus Dei, qui negat Jesum Christum in carne venisse: negat et ipse non lingua, sed vita; non verbis, sed factis. Manifestum est ergo unde cognoscamus fratres. Multi intus, quasi intus sunt; nemo autem foris, nisi vere foris.

14. Adeo ut noveritis quia ad facta retulit, Et omnis spiritus, ait, qui solvit Christum, in carne venisse, non est ex Deo. Solvere factis intelligitur. Quid tibi ostendit? qui negat; quia dixit, solvit. Ille venit colligere, tu venis solvere. Distringere vis membra Christi. Quomodo non negas Christum in carne venisse, qui disrumpis Ecclesiam Dei, quam ille congregavit? [PL35.2029] Contra Christum ergo venis; antichristus es. Intus sis, foris sis; antichristus es: sed quando intus es, lates, quando foris es, manifestaris. Solvis Jesum, et negas eum in carne venisse; non es ex Deo. Ideo dicit in Evangelio: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic, minimus vocabitur in regno coelorum. Quid est, solvitur? quid est, docetur? Solvitur factis, et docetur quasi verbis. Qui praedicas non furandum, furaris (Rom. II, 21). Solvit ergo in facto qui furatur, et quasi docet sic; minimus vocabitur in regno coelorum, id est, in Ecclesia hujus temporis. De illo dictum est, Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Qui autem fecerit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum (Id. V, 19). Ex eo quod dixit hic, fecerit, contra hoc ibi dixit, solverit, id est, non fecerit, et docuerit sic. Ille ergo solvit qui non facit. Quid nos docet, nisi ut facta interrogemus, non verba credamus? Obscuritas rerum multa nos cogit dicere: maxime ut illud quod Dominus revelare dignatur, etiam ad tardiores fratres perveniat; quia omnes Christi sanguine comparati sunt. Et vereor ne ipsa Epistola istis diebus, sicut promiseram, non finiatur: sed quod Domino placet, melius est servare reliquias, quam onerare corda nimio cibo.

TRACTATUS VII. Ab eo quod sequitur, Jam vos ex Deo estis filioli; usque ad id, Deum nemo vidit unquam. Cap. IV, V\. 4-12

1. Mundus iste omnibus fidelibus quaerentibus patriam sic est, quomodo fuit eremus populo Israel. Errabant quidem adhuc, et patriam quaerebant: sed duce Deo errare non poterant. Via illis fuit jussio Dei. Nam ubi per quadraginta annos circumierunt, paucissimis mansionibus conficitur iter ipsum, et notum est omnibus. Tardabantur, quia exercebantur, non quia deserebantur. Quod ergo nobis promittit Deus, ineffabilis dulcedo est, et bonum, sicut Scriptura dicit, et saepe nobis commemorantibus audistis, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9). Laboribus autem temporalibus exercemur, et tentationibus vitae praesentis erudimur. Sed si non vultis in ista eremo siti mori, bibite charitatem. Fons est quem voluit Dominus hic ponere, ne deficiamus in via: et abundantius eum bibemus, cum ad patriam venerimus. Modo Evangelium lectum est; ut de ipsis verbis, quibus lectio terminata est dicam, quid aliud nisi de charitate audistis? Quandoquidem pactum fecimus cum Deo nostro in oratione, ut si volumus ut dimittat nobis peccata nostra, dimittamus et nos peccata quae in nos fuerint commissa (Matth. VI, 12). Non autem dimittit nisi charitas. Tolle charitatem de corde; odium tenet, ignoscere non novit. Sit ibi charitas, secura ignoscit, quae non angustatur. Epistola autem ista tota, quam suscepimus tractandam vobis, videte si aliud aliquid commendat quam ipsam unam charitatem. Nec timendum est ne saepe dicendo in odium [PL35.2030] veniat. Quid enim amatur, si charitas in odium veniat? Qua charitate fit ut caetera bene amentur, ipsa quomodo amanda est? Res ergo quae nunquam debet de corde discedere, nec ab ore discedat.

2. Jam vos, inquit, ex Deo estis filioli, et vicistis eum: quem, nisi Antichristum? Superius enim dixerat, Omnis qui solvit Jesum Christum et negat eum in carne venisse, non est ex Deo (Joan. IV, 3). Exposuimus autem, si meministis, quia omnes negant Jesum Christum in carne venisse, qui violant charitatem. Jesus enim non opus erat ut veniret, nisi propter charitatem. Charitas enim nobis illa commendatur, quam et ipse in Evangelio commendat: Majorem hac dilectionem nemo potest habere, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Id. XV, 13). Quomodo poterat Filius Dei animam suam ponere pro nobis, nisi carne inducretur, ubi mori posset? Quisquis ergo violat charitatem, quodlibet dicat lingua, vita ipsius negat Christum in carne venisse; et iste est antichristus, ubicumque fuerit, quocumque intraverit. Sed quid dicit eis qui cives sunt illius patriae cui suspiramus? Vicistis eum. Et unde vicerunt? Quia major est qui est in vobis, quam qui in hoc mundo. Ne victoriam suis viribus tribuerent, et arrogantia superbiae vincerentur (quemcumque enim diabolus superbum fecerit, vincit), volens eos servare humilitatem, quid ait? Vicistis eum. Jam omnis homo qui audit, Vicistis, erigit caput, erigit cervicem, laudari se vult. Noli te extollere, vide quis in te vicit. Quare vicisti? Quia major est qui est in vobis, quam qui in hoc mundo. Esto humilis, porta Dominum tuum; esto jumentum sessoris tui. Bonum tibi est ut ipse regat, et ipse ducat. Nam si ipsum sessorem non habueris, cervicem erigere potes, calces potes mittere: sed vae tibi sine rectore; quia libertas ista in bestias te mittit comedendum.

3. Hi de mundo sunt. Qui? Antichristi. Jam audistis qui sint. Et si non estis, cognoscitis eos: quisquis autem hoc est, non cognoscit. Hi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. Qui sunt qui de mundo loquuntur? Attendite qui contra charitatem. Ecce audistis Dominum dicentem, Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et Pater vester coelestis peccata vestra: si autem non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14, 15). Sententia est veritatis: aut si non veritas loquitur, contradic. Si christianus es, et credis Christo, ipse dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Sententia ista vera est, firma est. Jam audi homines de mundo loquentes. Et non te vindicaturus es, et dicturus est ille quia fecit tibi? Imo sentias quia cum viro habet. Quotidie dicuntur ista. De mundo loquuntur qui ista dicunt; et mundus eos audit. Nec dicunt ista nisi qui diligunt mundum; neque audiuntur ista nisi ab his qui diligunt mundum. Et qui diligit mundum, et negligit charitatem, audistis quia negat Jesum in carne venisse. Aut si fecit illud in carne ipse Dominus? Si [PL35.2031] cum expalmaretur, voluit se vindicari? Si cum in cruce penderet, non dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Si autem non minabatur qui potestatem habebat; tu quid minaris, quid sufflas in potestate aliena constitutus? Ille quia voluit mortuus est, et non minabatur; tu nescis quando morieris, et minaris?

4. Nos ex Deo sumus. Videamus quare: videte si propter aliud quam propter charitatem. Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos: qui non est ex Deo, non nos audit. Ex hoc cognoscimus spiritum veritatis et erroris. Quia qui audit nos, spiritum habet veritatis: qui non audit nos, spiritum habet erroris. Videamus quid monet, et audiamus eum potius in spiritu veritatis monentem; non antichristos, non amatores mundi, non mundum: si ex Deo nati sumus, Dilectissimi, sequitur supra, videte quid: Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos: qui non est ex Deo, non nos audit. Ex hoc cognoscitur spiritus veritatis et erroris. Jam ergo intentos nos fecit: quia qui novit Deum, ipse audit; qui autem non novit, non audit: et haec discretio est spiritus veritatis et erroris. Videamus quid moniturus est, in quo illum audire debeamus. Dilectissimi, diligamus invicem. Quare? quia homo monet? Quia dilectio ex Deo est. Multum commendavit dilectionem, quia dixit ex Deo est: plus dicturus est, intente audiamus. Modo dixit, Dilectio ex Deo est: et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognovit Deum. Qui non diligit, non novit Deum. Quare? Quia Deus dilectio est. Quid amplius dici potuit, fratres? Si nihil de laude dilectionis diceretur per omnes istas paginas hujus Epistolae, si nihil omnino per caeteras paginas Scripturarum, et hoc solum unum audiremus de voce Spiritus Dei, Quia Deus dilectio est; nihil amplius quaerere deberemus.

5. Jam videte quia facere contra dilectionem, facere contra Deum est. Nemo dicat: In hominem pecco, quando non diligo fratrem meum (intendite); et facile est peccatum in hominem, in Deum solum non peccem. Quomodo non peccas in Deum, quando in dilectionem peccas? Deus dilectio est. Numquid nos dicimus? Si nos diceremus, Deus dilectio est; forte scandalizaretur aliquis ex vobis, et diceret. Quid dixit? quid voluit dicere, quia Deus dilectio est? Dedit dilectionem Deus, donavit Deus dilectionem. Ex Deo est dilectio: Deus dilectio est. Ecce habetis, fratres, Scripturas Dei: canonica est ista Epistola; per omnes gentes recitatur, orbis terrae auctoritate retinetur, orbem terrarum ipsa aedificavit. Audis hic ab Spiritu Dei, Deus dilectio est. Jam si audes, fac contra Deum, et noli diligere fratrem tuum.

6. Quomodo ergo jamdudum, Dilectio ex Deo est; et modo, Dilectio Deus est? Est enim Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus: Filius, Deus ex Deo; Spiritus sanctus, Deus ex Deo; et hi tres unus Deus, non tres dii. Si Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et ille diligit in quo habitat Spiritus sanctus: ergo dilectio Deus est; sed Deus quia ex Deo. Utrumque [PL35.2032] enim habes in Epistola; et, Dilectio ex Deo est, et, Dilectio Deus est. De solo Patre Scriptura non novit dicere quia ex Deo est. Cum autem audis, ex Deo; aut Filius intelligitur, aut Spiritus sanctus. Quia vero dicit Apostolus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. (Rom. V, 5); intelligamus in dilectione Spiritum sanctum esse. Ipse est enim Spiritus sanctus, quem non possunt accipere mali; ipse est ille fons de quo dicit Scriptura, Fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi (Prov. V, 16, 17). Omnes enim qui non diligunt Deum, alieni sunt, antichristi sunt. Et quamvis intrent basilicas, non possunt numerari inter filios Dei; non ad illos pertinet fons ille vitae. Habere Baptismum et malus potest; habere prophetiam et malus potest. Invenimus Saülem regem habuisse prophetiam: persequebatur sanctum David, et impletus est Spiritu prophetiae, et prophetare coepit (I Reg. XIX). Accipere Sacramentum corporis et sanguinis Domini et malus potest: nam de talibus dictum est, Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Habere nomen Christi et malus potest; id est, christianus vocari et malus potest: de quibus dictum est, Polluebant nomen Dei sui (Ezech. XXXVI, 20). Ergo habere sacramenta ista omnia et malus potest; habere autem charitatem, et malus esse, non potest. Hoc est ergo proprium donum; ipse est singularis fons. Ad hunc bibendum, vos hortatur Spiritus Dei; ad se bibendum vos hortatur Spiritus Dei.

7. In hoc manifestata est dilectio Dei in nobis. Ecce, ut diligamus Deum, hortationem habemus. Possemus illum diligere, nisi prior ille diligeret? Si pigri eramus ad amandum, non simus pigri ad redamandum. Prior amavit nos; nec sic nos amamus. Iniquos amavit, sed iniquitatem solvit: iniquos amavit, sed non ad iniquitatem congregavit. Aegrotos amavit, sed sanandos visitavit. Deus ergo dilectio est. In hoc manifestata est dilectio Dei in nobis, quia Filium suum unigenitum misit in hunc mundum, ut vivamus per ipsum. Quomodo ipse Dominus ait, Majorem dilectionem nemo potest habere, quam ut animam suam ponat pro amicis suis; et ibi probata est dilectio Christi in nos, quia mortuus est pro nobis. Dilectio Patris unde probata est in nos? Quia Filium suum unicum misit mori pro nobis: sic et Paulus apostolus dicit, Qui Filio proprio non peporcit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32)? Ecce Christum tradidit Pater, tradidit Judas; numquid non quasi simile factum videtur? Traditor est Judas: ergo traditor est et Deus Pater? Absit, inquis. Non dico, sed Apostolus dicit: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Et Pater illum tradidit, et ipse se tradidit. Ait idem apostolus: Qui me dilexit, et tradidit seipsum pro me (Galat. II, 20). Si Pater tradidit Filium, et tradidit seipsum Filius, Judas quid fecit? Facta est traditio a Patre, facta est traditio a Filio, facta est traditio a Juda; una res facta est: sed quae [PL35.2033] res discernit Patrem tradentem Filium, seipsum Filium tradentem, et Judam discipulum tradentem magistrum suum? Quia hoc fecit Pater et Filius in charitate; fecit autem hoc Judas in proditione. Videtis quia non quid faciat homo, considerandum est; sed quo animo et voluntate faciat. In eodem facto invenimus Deum Patrem, in quo invenimus Judam; Patrem benedicimus, Judam detestamur. Quare Patrem benedicimus, Judam detestamur? Benedicimus charitatem, detestamur iniquitatem. Quantum enim praestitum est generi humano de tradito Christo? Numquid hoc cogitavit Judas ut traderet? Deus cogitavit salutem nostram qua redempti sumus; Judas cogitavit pretium quo vendidit Dominum. Filius ipse cogitavit pretium quod dedit pro nobis; Judas cogitavit pretium quod accepit ut venderet. Diversa ergo intentio diversa facta fecit. Cum sit una res, ex diversis eam intentionibus si metiamur, unum amandum, alterum damnandum; unum glorificandum, alterum detestandum invenimus. Tantum valet charitas. Videte quia sola discernit, videte quia facta hominum sola distinguit.

8. Hoc diximus in similibus factis. In diversis factis, invenimus saevientem hominem factum de charitate; et blandum factum de iniquitate. Puerum caedit pater, et mango blanditur. Si duas res proponas, plagas et blandimenta; quis non eligat blandimenta, et fugiat plagas? Si personas attendas, charitas caedit, blanditur iniquitas. Videte quid commendamus, quia non discernuntur facta hominum, nisi de radice charitatis. Nam multa fieri possunt quae speciem habent bonam, et non procedunt de radice charitatis. Habent enim et spinae flores: quaedam vero videntur aspera, videntur truculenta; sed fiunt ad disciplinam dictante charitate. Semel ergo breve praeceptum tibi praecipitur, Dilige, et quod vis fac: sive taceas, dilectione taceas; sive clames, dilectione clames; sive emendes, dilectione emendes; sive parcas, dilectione parcas: radix sit intus dilectionis, non potest de ista radice nisi bonum existere.

9. In hoc est dilectio. In hoc manifestata est dilectio Dei in nobis, quia Deus Filium suum misit unigenitum in hunc mundum, ut vivamus per ipsum. In hoc est dilectio, non quia nos dileximus, sed quia ipse dilexit nos. Non illum dileximus prius: nam ad hoc nos dilexit, ut diligamus eum. Et misit Filium suum litatorem pro peccatis nostris: litatorem, sacrificatorem. Sacrificavit pro peccatis nostris. Ubi invenit hostiam? ubi invenit victimam quam puram volebat offerre? Aliud non invenit, seipsum obtulit. Dilectissimi, si ita Deus dilexit nos, debemus et nos invicem diligere. Petre, inquit, amas me? Et ille dixit: Amo. Pasce oves meas (Joan. XXI, 15-17).

10. Deum nemo vidit unquam: res est invisibilis; non oculo, sed corde quaerendus est. Sed quemadmodum [PL35.2034] si solem istum videre vellemus, oculum corporis purgaremus, unde videri lux potest; volentes videre Deum, oculum quo Deus videri potest, purgemus. Ubi est iste oculus? Audi Evangelium: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Sed nemo sibi pro concupiscentia oculorum cogitet Deum. Facit enim sibi aut ingentem formam, aut magnitudinem aliquam inaestimabilem distendit per locos, velut lucem istam quam videt his oculis, auget per campos quantum potest; aut facit sibi aliquem quasi venerabilis formae senem. Nihil horum cogites. Est quod cogites, si vis videre Deum: Deus Dilectio est. Qualem faciem habet dilectio? qualem formam habet? qualem staturam habet? quales pedes habet? quales manus habet? Nemo potest dicere. Habet tamen pedes; nam ipsi ducunt ad Ecclesiam: habet manus; nam ipsae pauperi porrigunt: habet oculos; nam inde intelligitur ille qui eget: Beatus, inquit, qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2). Habet aures, de quibus dicit Dominus, Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Non sunt membra distincta per locos, sed intellectu totum simul videt qui habet charitatem. Habita, et inhabitaberis; mane, et manebitur in te. Quid enim, fratres mei, quis amat quod non videt? Quare autem quando laudatur charitas, erigimini, acclamatis, laudatis? Quid vobis ostendi? aliquos colores protuli? aurum et argentum proposui? gemmas de thesauris effodi? Quid tale ostendi oculis vestris? numquid facies mea mutata est cum loquor? Carnem gero, in ipsa forma sum in qua processi, in ipsa forma estis in qua venistis: laudatur charitas, et clamatis. Certe nihil videtis. Sed quomodo vobis placet quando laudatis, sic vobis placeat ut in corde servetis. Intendite enim quid dicam, fratres; exhortor vos, quantum dat Dominus, ad magnum thesaurum. Si vobis ostenderetur aliquod vasculum anaglyphum, inauratum, operose factum, et illiceret oculos vestros, et duceret in se intentionem cordis vestri, et placeret vobis manus artificis, et pondus argenti, et splendor metalli; nonne unusquisque vestrum diceret, O si haberem vasculum istud? Et sine causa diceretis, in potestate enim vestra non erat. Aut si quisquam vellet habere, cogitaret illud de domo aliena furari. Laudatur charitas vobis; si placet, habete, possidete: non opus est ut furtum alicui faciatis, non opus est ut emere cogitetis; gratis constat. Tenete eam, amplectimini eam; dulcius illa nihil est. Si cum commemoratur talis est, cum habetur qualis est?

11. Si qui forte vultis servare charitatem, fratres, ante omnia ne putetis abjectam et desidiosam; nec quadam mansuetudine, imo non mansuetudine, sed remissione et negligentia servari charitatem. Non sic servatur. Non putes tunc te amare servum tuum, quando eum non caedis; aut tunc te amare filium tuum, quando ei non das disciplinam; aut tunc te amare vicinum tuum, quando eum non corripis: non est ista charitas, sed languor. Ferveat charitas ad corrigendum, ad emendandum: sed si sunt boni [PL35.2035] mores, delectent; si sunt mali, emendentur, corrigantur. Noli in homine amare errorem, sed hominem: hominem enim Deus fecit, errorem ipse homo fecit. Ama illud quod Deus fecit, noli amare quod ipse homo fecit. Cum illud amas, illud tollis: cum illud diligis, illud emendas. Sed etsi saevis aliquando, propter correctionis dilectionem. Propterea de columba demonstrata est charitas, quae venit super Dominum (Matth. III, 16). Species illa columbae, in qua specie venit Spiritus sanctus quo nobis charitas infunderetur. Quare hoc? Fel columba non habet: tamen rostro et pennis pro nido pugnat, sine amaritudine saevit. Hoc facit et pater; quando filium castigat, ad disciplinam castigat. Sicut dixi, seductor ut vendat, cum amaritudine blanditur: pater ut corrigat, sine felle castigat. Tales estote ad omnes. Videte, fratres, magnum documentum, magnam regulam: Unusquisque habet filios, aut habere vult; aut si omnino decrevit filios non habere carnaliter, vel spiritualiter cupit habere: quis est qui non corrigit filium suum? quis est cui non det disciplinam pater (Hebr. XII, 7)? Et tamen saevire videtur. Amor saevit, charitas saevit: saevit quodam modo sine felle, more columbino, non corvino. Unde venit in mentem, fratres mei, dicere vobis quia illi violatores charitatis schisma fecerunt: quomodo oderunt ipsam charitatem, sic oderunt et columbam. Sed convincit illos columba: procedit de coelo, aperiuntur coeli, et manet super caput Domini. Utquid hoc? Ut audiat, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Recedite, praedones; recedite, invasores possessionis Christi. In possessionibus vestris, ubi dominari vultis, titulos potentis ausi estis infigere. Cognoscit ille titulos suos; vindicat sibi possessionem suam: non delet titulos, sed intrat et possidet. Sic ad Catholicam venienti, non deletur Baptismus, ne titulus imperatoris deleatur. Sed quid fit in Catholica? Agnoscitur titulus; intrat possessor sub titulis suis, quo intrabat praedo sub titulis alienis.

Okuyucu tepkileri

Notlar

Fons: Patrologia Latina, t. 35, coll. 2013-2035 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Kullanıcı tarafından yayınlandı: Rodion Vlasov
Sayfa oluşturma tarihi: 2026-11-22, Güncelleme: 2026-11-22