AUG. Non hoc tibi dicitur: ipse tibi, quod non dicimus, dicis. Et aliorum patrum in filios peccata redduntur, divina justitia, non humana: scit enim Deus quando et quomodo id justissime faciat; homo autem nescit, et secundum cognitionem suam debet ferre judicium. Potest enim scire, cum judicat (quamvis et hoc non semper), factum cujusque personae: unde autem novit quibus et qualibus vinculis connexa sit, de qua orta est, natura naturae? Sed illud unum, quo in mortis necessitatem mutata est humana natura, etiamsi alia nulla sint, sufficere ad damnationem, nisi generationis obligatio regeneratione solvatur, hoc dicimus, etsi audire non vultis; hoc veritate non vincitis, etsi oppugnare loquacitate persistitis.

LXVII. JUL. Quaeritur ergo a nobis, cur non assentiamur naturale esse peccatum. Respondemus, Quia nullum habet verisimilitudinis, nedum veritatis, nullum justitiae, nullum pietatis colorem; quia diabolum conditorem hominum facit videri.

AUG. Facit plane videri, sed vobis, non eis qui noverunt a natura discernere vitium, quamvis in natura sit vitium. Lege ad Hebraeos, et vide eorum esse solidum cibum, qui exercitatos habent sensus ad separandum bonum a malo: quod vos non habetis. Ideo quando dicimus, Nascitur homo cum vitio; diabolum ejus conditorem dici putatis, ita caeci vel contentiosi, ut nec corporum vitia, cum quibus quidam nascuntur, possitis aut velitis attendere: quorum vitiorum merita si quaerantur a vobis, quo confugiatis, nisi ad praecipitium, non invenitis, quamdiu ad Catholicae solidam petram redire non vultis

LXVIII. JUL. Quia Deo judici iniquitatis crimen affigit.

AUG. Vos hoc facitis: quia iniquum est grave super parvulos jugum, si nullum est originale peccatum.

LXIX. JUL. Quia liberum arbitrium, quo potissimum praesidio contra diversos Ecclesia Christi munitur errores, infringit et destruit:

AUG. Liberum arbitrium vos opprimitis, cui reddendo vel adjuvando Dei gratiam denegatis.

LXX. JUL. Dicens omnes homines adeo capaces nullius esse virtutis, ut in ipsis matrum visceribus, [PL45.1279] antiquis criminibus impleantur.

AUG. Quomodo diceremus gratia justificari, id est, justos fieri, si capaces virtutis homines negaremus?

LXXI. JUL. Quorum tamen scelerum vim, non solum expultricem innocentiae naturalis, commentaris; verum etiam deinceps per totam vitam in vitia universa coactricem.

AUG. Per Dei gratiam minuitur, per Dei gratiam finitur necessitas nostra: non hic habet quod agat loquacitas vestra.

LXXII. JUL. Quam legem etiam peccati in Prophetis et Apostolis jam magno morum et signorum fulgore conspicuis, et post illam gratiam mysteriorum Christi, quam tu his omnibus dogmatis tui flagitiis opitulari putas, mansisse et viguisse dejuras.

AUG. Susceptam tuam libidinem, hoc est concupiscentiam carnis concupiscentiae spiritus repugnantem, Prophetae et Apostoli fideliter expugnabant, quia non laudabant.

LXXIII. JUL. Quoniam conatus omnimodae honestatis exstinguit; quoniam morum obscenitatem, operum Dei, id est naturae humanae, consolatur et auget infamia; quoniam omnia mandata legis, reatui impossibilitatis, id est, iniquitatis addicit.

AUG. Qui dicit, Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio (Rom. VII, 15), possibilitatem perfectionis suae in Dei gratia ponit, contra vos; non in sua virtute confidit, ne sit vanus ut vos.

LXXIV. JUL. Quoniam non minus habet turpitudinis quam profanitatis, cum pro summis assertionis suae testimoniis genitalium pudorem amplexatur:

AUG. Non amplexamur genitalium pudorem: sed potius pudor iste unde sit, quod vos non vultis, agnoscimus. Audimus enim Scripturae manifestissimum testimonium: contra quod vos obsurdescitis, cum obmutescere deberetis. Quis enim audiens quod illi primi homines nudi erant, et non pudebat eos (Gen. II, 25), non videat unde sit factum, ut post peccatum puderet eos nudos esse, et ea membra quorum puderet, festinarent succinctoriis qualibuscumque velare (Id. III, 7)? Sed inventus est homo, qui etiam talem libidinem, cui repugnandum est ne peccetur, et cujus etiam impudentes pudet, in paradiso constitueret, etiamsi ibi nemo peccasset; nec eum ista dicentem tantae ac tam sacrilegae deformitatis puderet. Rogo te, si libido ista, ut credimus, solam tibi ingerit molestiam resistendi, nullam vero exhibet voluntatem; cur ei, quamvis falsae, tam magnam laudis persolvendam putas esse mercedem?

LXXV. JUL. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit.

AUG. Itane vero sacra auctoritas non est, Corpus mortuum est propter peccatum? et Dei criminatio, non [PL45.1280] laudatio est, Vivificabit et mortalia corpora vestra (Rom. VIII, 10, 11)? Puto quod non criminator, sed ipso Deo plenus Dei praedicator haec dixit. Ubi ostendit Adam non sic esse factum, quemadmodum dicitis, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset.

LXXVI. JUL. In cujus praeceptis immoderationem tyrannicam:

AUG. Praeceptum Dei tyrannicum non est; sed ut impleatur, ipse rogandus est: hoc vos non vultis, quia in virtute vestra confiditis.

LXXVII. JUL. In judiciis iniquitatem barbaram:

AUG. Quoniam Dei non est iniquum judicium, ideo in miseria generis humani, quae incipit a fletibus parvulorum, agnoscendum est originale peccatum.

LXXVIII. JUL. In juramentis falsitatem punicam inesse confirmat.

LXXIX. JUL. Quoniam pro disputationibus et pro omnibus syllogismis, Manichaei innititur somniis et furori.

AUG. Nec Manichaeus erat, nec somniabat, nec furebat, sive qui dixit, Fuimus et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3): sive qui dixit, »Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est« (Ambrosius, lib. 1 de Poenitentia, cap. 2 vel 3).

LXXX. JUL. Istae sunt ergo causae, quae nos in impugnationem mali naturalis accendunt, quae dedignari et despicere faciunt consortia perditorum.

AUG. Tot tantorumque doctorum catholicorum pium consensum nullo modo, nisi perditus, diceres consortium perditorum.

LXXXI. JUL. Quae praestant nihilo magis nos totius mundi fragore terreri, quam si videremus tristis lupini silvam sonantem vel immundis suibus, vel ventis irruentibus commoveri.

AUG. Diffusa toto orbe catholica Ecclesia, quae prudenter exhorruit ora vestra, non est lupini silva, sed esse voluit a lupinis morsibus tuta.

LXXXII. JUL. Ergo Deum et justum et pium credimus et veracem, ac per hoc nihil impossibile mandasse legem ejus tenemus, nihil falsum confirmare testimonia, nihil iniquum pronuntiare judicia: sed ipsum esse hominum conditorem, quos nulli crimini obnoxios creat, verum plenos quidem innocentia naturali, voluntariarum autem virtutum capaces.

AUG. Unde ergo non exsufflatam, non exorcizatam imaginem suam non admittit ad vitam suam? Siccine merces innocentiae redditur? An potius generatione reatus attractus, neque regeneratione dimissus, juste negata vita, morte consequente punitur? Alienatos [PL45.1281] quippe a vita Dei detestatus Apostolus non fuisset (Ephes. IV, 18), si poena nulla esset.

LXXXIII. JUL. Quibus collectis alterum teneatur necesse est ex duobus: videlicet, ut aut talis credatur Deus, qualem confingit Traducianus Manichaeus; aut talis intelligaris cum omnibus qui in traducis scita concedunt, qualem depraeliatur honoratus Deus. Non autem potest esse Deus talis, qualem Manichaeus somniat; sed est pius, justus, et verus Deus, qualem omnis sancta Scriptura, omnis lex et fides nostra veneratur. Ac per hoc, hoc est tuum dogma, quod ut cum Dei injuria suscipitur, ita cum ejus honore destruitur.

AUG. Si pium Deum sentitis, quare Salvatorem, hoc est, Jesum a parvulis impie prohibetis? Si justum, quare grave super parvulos jugum sine ullius peccati meritis creditis? Si verum, quare dicenti, Reddam in filios patrum peccata, non creditis?

LXXXIV. JUL. Tempus est ut ad alia transeamus: sed reposcit a nobis causae dignitas, ut etiam ea quae superiori libro putamus praetermissa, reddamus. Quod quidem prudens lector supervacaneum forsitan judicabit: tamen quoniam compertum est, rerum periculis depositam causam etiam levibus inhaerere; opera est, quibus praesidia sustuleris, auferre solatia.

AUG. Quoniam in alia transire coepisti, jam quod superius promisimus, debemus ostendere, prophetiam scilicet Ezechielis, qua dicitur patrum in filios peccata non reddi, sicut filiorum non redduntur in patres, ad praenuntiationem pertinere revelationis Testamenti novi. Dicit enim tale aliquid etiam propheta Jeremias, et ibi unde hoc dicatur illustrat. Nam inter caetera: Convertere, inquit, virgo Israel, revertere in civitates tuas lugens: usque quo averteris filia inhonorata? Quoniam creavit Dominus salutem in plantationem novam, in qua salute circuibunt homines. Sic dixit Dominus: Adhuc dicent verbum hoc in terra Juda, et in ejus civitatibus, cum revocabo captivitatem ejus, Benedictus Dominus super justum montem sanctum suum. Et qui inhabitant in Judaea et in omni civitate ejus simul cum agricola, et tolletur in grege; quoniam inebriavi omnem animam sitientem, et omnem animam esurientem satiavi. Propter hoc exsurrexi, et vidi, et somnus meus dulcis mihi factus est. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo Israel et Juda, semen hominis et semen pecoris. Et erit sicut vigilabam super eos deponere et affligere, ita vigilabo super eos aedificare et complantare, dicit Dominus. In diebus illis non dicent, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt: sed unusquisque in suo peccato morietur, et ejus qui manducaverit uvam acerbam, obstupebunt dentes ipsius. Nempe manifestum est hoc ad dies pertinere plantationis novae, de qua, ut hoc diceret, loquebatur: ubi et illud semen hominis et semen pecoris quod se Deus seminaturum esse promisit, spiritualiter intellectum, eos qui praesunt et [PL45.1282] eos qui reguntur, facit agnosci. Sed quia inveteratum erat in cordibus populi, scriptum esse in vetere Testamento, Reddam peccata patrum in filios: ne quisquam Scripturam Dei repugnare sibi arbitraretur, ut apertius ostenderet, illud veteri, hoc novo congruere Testamento, continuo subjunxit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda Testamentum novum, non secundum Testamentum quod disposui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, etc. (Jerem. XXXI, 21-32, sec. LXX, cap. XXXVIII). Ad illud igitur Testamentum generatio pertinet, ad hoc autem regeneratio: unde ibi peccata patrum redduntur in filios, hic vero generationis vinculo per regenerationem soluto, non dicitur, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt; sed ejus qui manducaverit uvam acerbam, obstupebunt dentes: quia non in patris, sed in suo peccato, si commiserit, quisque morietur. Tu autem cum prophetia ubi dicitur, Non accipiet filius peccatum patris sui (Ezech. XVIII, 20), non ostendisti quemadmodum Scriptura concordet ubi dicitur, Reddam peccata patrum in filios (Deut. V, 9). Haec quippe inter se contraria remanebunt, nisi horum duorum singula, ad Testamenta singula referantur, quod evidentissime Jeremias propheta monstravit.

LXXXV. JUL. Igitur cum venissemus (Lib. 2, cap. 56 sq.) ad apostoli Pauli sententiam, quam Scripturarum expertibus Traducianus venditare solitus erat, id est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum (Rom. V, 12), ostendi primitus ipsius sermonis testimonio, a loci illius adytis Traducianos fuisse submotos, quando Gentium Magister peccati antiquitatem revolvens, ad generationis custodiam, quasi fortissimum stipatorem finitum numerum collocasset, ut dicens per unum hominem peccatum intrasse in mundum, praescriberet nihil se de generatione sensisse, quae nisi per duos non posset existere. Atque assignavi distinctum esse inter commixtionem et peccatum parentum, cum diceretur intrasse peccatum quidem in mundum, sed per eum numerum qui fetibus non poterat convenire. Actumque est sufficienter per totum libellum, peccati ibi non naturam indicatam esse, sed formam, quod a praevaricatoribus post secutis, imitatione constaret, non generatione susceptum. Verum quia scriptum legimus in Epistola ad Hebraeos de Judaeis, Ex uno orti sunt, et hoc emortuo, id est, de Abraham; superius quoque in eadem Epistola legitur de Christo, Qui sanctificat, et sanctificantur, ex uno omnes (Hebr. II, 11): ne horum aliquid, vel similium, si inveniri poterit, Traducianus arripiat, atque argumentetur quidquam de responsione nostra ponderis fuisse discussum, qua affirmavimus ideo dictum esse unum, per quem transierit peccatum, ne generatio sineretur intelligi; cum inventum sit in hac Epistola nomine unius generationem indicatam: [PL45.1283] ideo, inquam, id retractandum putavi. Ut igitur sit intentus lector, admoneo: multiplici enim haec oppositio genere destruetur. Ibi itaque ubi commemoratio Abrahae fit, et Sarra ejus uxor inseritur, Talis est quippe ordo verborum: Fide qui vocatur Abraham, obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem; et exiit, nesciens quo iret: fide demoratus est in terra promissionis tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem. Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus. Fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptione seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis; quoniam fidelem esse credidit qui promiserat. Propter quod ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tanquam sidera coeli in multitudine, et sicut arena quae est ad oram maris innumerabilis (Hebr. XI, 8-12). Cum ergo utrumque commemorasset, id est, et Abraham et Sarram, eamque dixisset lege senectutis effetam, sed fide virtutem concipiendi seminis accepisse; secure subdidit ab uno ortos tot populos, qui multitudini conferrentur astrorum. Ut ergo copula exponeretur parentum, tam fidelis praedicatio, quam rei gestae veritas imperavit: ut autem de ipsis duobus in commendatione propagatae multitudinis, non utrumque, sed alterum diceret, ars laudantis admonuit. Volebat quippe ostendere, certa fides quam magna meruisset, dicens virtute Dei excedentem numeros multitudinem propagatam; accommodatius ad laudem operis ejus esse perpendens, si ex uno eos, quam ex duobus diceret procreatos; maxime cum in laudis augmento, quam ultimus sermo cumulabat, nullum esset historiae dispendium, quam supra utriusque personae commemoratione suppleverat.

AUG. Qui te nihil dicere non intelligit, quid intelligat nescio. Dixeras Apostolum propterea dixisse, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, quia exemplum peccandi homo ille caeteris praebuit: »Nam si generationem,« inquis, »eo loco vellet intelligi, Per duos diceret, non, per unum« (Lib. 2, capp. 56, 183). Cum potius, si exemplum vellet intelligi, Per unam diceret, non, per unum, quam constat etiam ipsi viro suo exemplum praebuisse peccandi. Sed quia generatione peccatum intravit in mundum, sola regeneratione sanandum, ideo dixit, per unum: quia sicut humani exemplum peccati coepit a femina, sic generatio coepit a viro; conceptionem quippe quae ad feminam pertinet, seminatio quae ad virum pertinet, nullo dubitante praecedit. Sed ecce inventum est evidentissimum testimonium, sive a te ipso, sive ab alio qui hoc tibi fortassis objecit, ubi sine ulla ambiguitate ab uno orti dicti sunt innumerabiles, cum virum et feminam, duos utique parentes, ut orirentur habuerint: sed dictum est rectissime, propter exordium generationis, quod a semine viri est. Denique cum laudabilia fidei exempla proponeret, ab ipso Abel coepit, et commemorato Abraham pervenit ad Sarram. [PL45.1284] Jam utique ab illo transierat, et de ejus conjuge loquebatur: et tamen cum ad memorandam generationem immensi populi ventum esset, ad illum reversus est; quia ille genuit, quod illa peperit. Quod si, ut debueras, cogitares, non blasphemares fidelem fidei praedicatorem, qui scripsit Epistolam, et diceres eum »arte laudis admonitum.« Quid admonitum, quaeso? an ut mentiretur, ab uno asserens ortos, qui orti sunt a duobus? »accommodatius« videlicet, ut existimas, »id esse perpendens, ad laudem operis Dei.« Multum erras: non delectat Deum falsa laudatio. Soles eam tu quidem libenter exhibere libidini: sed valde displicet falsitas veritati. Nam et ipsi libidini te cur praebeas, non laudatorem, sed adulatorem, nescio. Numquid ideo te plus amabit? Prorsus falleris: illa non amat hominem, sed plane stimulat, ut amet quod amare non debet. Si autem potest quocumque locutionis modo non mendaciter, sed veraciter dici, ex uno esse ortos, qui orti sunt ex duobus: cur putas ideo generationem non potuisse insinuari, ubi dictum est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum; quia generatio fit per duos, non per unum? Cum sit omnibus notum, aut eum potius, aut prius generare qui seminat; feminam vero aut non generare, sed parere, aut si et ipse partus recte generatio dici potest, prius eam de viro generante concipere, et postea fetum quem conceperat generare. Proinde Apostolus cum peccatum in mundum, quod Christus regeneratione dilueret, generatione intrasse vellet intelligi; per unum hominem dixit, qui tunc vel prius vel potius generavit: praesertim quia, ut jam diximus, et tibi inculcandum est, si hoc propter exempli diceret principatum, per unam diceret, ex qua primum in genere humano peccandi processit exemplum; et magis praetermitteret virum, quem mulieris exemplum, ut etiam ipse peccaret imitando, noverat subsecutum.

LXXXVI. JUL. Ad Hebraeos ergo, ubi de generatione sermo est, ex uno dicuntur multi exstitisse: ad Romanos autem, ubi de peccato Apostolus loquitur, per unum hominem ait intrasse peccatum; quo numero absolutissime se nihil de generatione sensisse perdocuit.

AUG. Contra res apertas sic loqui, non est, ut putas, eloquentia laudabilis, sed incredibilis impudentia.

LXXXVII. JUL. Ubi autem de Christo dicitur, Qui sanctificat, et sanctificantur, ex uno omnes (Hebr. II, 11); non de Adam, sed de Deo accipi potest, cujus virtute Christus secundum carnem factus est, et omne genus humanum: et per hoc ad labefactandam intelligentiam Apostoli, qua dixit per unum hominem peccatum intrasse in mundum, aliorum similitudo verborum nihil quivit afferre momenti. Haereat tamen id quod sequitur maxime prudentis animo lectoris, ut intelligat me hactenus multo remissius quam res postulabat, egisse. Patiamur quippe, ut plurimis testimoniis doceatur generationem, quae nisi per duos fieri non potest, agi tamen etiam per unum solere dici. Verum nihil opinio traducis promovebit: cur? Videlicet quia alia sunt quae abusive, alia quae proprie dicimus: ergo ea quae [PL45.1285] sunt propria, appellationes suas sine dispendio largiuntur; ea vero quae per usurpationem dicuntur, principalibus rebus, videlicet propriis, definitionum suarum praejudicia non sinuntur invehere; fitque hoc totum inculpabiliter, eum rebus de quibus non est ulla dubitatio, per abusionem vocabula impertimur aliena.

AUG. Sed tu dubitationem, apertis etiam rebus quae contra te fuerint, illaturus es.

LXXXVIII. JUL. Caeterum cum res aliqua contra opinionem omnium eo sermone inducitur, in cujus sono habet omne praesidium; graviter peccatur, si proprio ejus nomine ad manum posito, emendicata abusivi appellatione signetur. Cum ergo de fetibus sermo est, quoniam nullus dubitat quin natus quisque duos habeat parentes, nec hoc adstipulatione indiget; non incommodabit intellectui, si dicam ex uno illum esse generatum: neminem quippe sermo meus adeo permovebit, ut putet illum nasci aut sine patre, aut sine matre potuisse.

AUG. Natus quidem duos parentes habet: sed ut nascatur, unus eum serendo gignit, altera edendo parit. Unde satis apparet, cui sit potissimum, vel cui primum generatio tribuenda; ut desinas rebus in luce positis nebulas loquacitatis offundere. Quis autem sic loquitur, ut dicat quemquam ex uno generatum? cum omnis qui hoc audit, non cogitet nisi patrem, nec hominem seminando generet nisi unus pater. Sed ex uno generati duo vel plures recte dici solent, qui non habere unum patrem possent existimari. Ubi autem pater et mater sunt cogitandi, quis ex uno natus nisi mendaciter dicitur? Numquid enim, si manifestum sit duos simul ambulasse, aut aliquid simul egisse, ideo sine mendacio dicis unum ambulasse, aut unum hoc egisse, quia manifestum est duos fuisse? Nonne mendacium tuum tanto erit impudentius, quanto illud apertius? Ponitur quidem et singularis numerus pro plurali, tropica locutione, sicut in plagis quibus percussa est Aegyptus, ubi dicitur rana vel locusta numero utique singulari (Psal. LXXVII, 45, 46, et Psal. CIV, 34), cum multae fuerint: si autem diceretur rana una, vel locusta una; quis dubitaret tanto esse hoc mendacium vanius, quanto est illa veritas clarior? Desine igitur istos fumos hominibus harum rerum imperitissimis vendere; et per unum hominem in mundum intrasse peccatum, non sicut tu, sed sicut Apostolus dicit, intellige. Per unum quippe hominem non exemplo praecedentem (nam hoc de femina diceretur), sed principio generantem, quia prior sevit quod illa conciperet, et ipse genuit quod illa pareret, peccatum intravit in mundum: sicut scriptum est, Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, et per caeteras subsequentes generationes ista locutio perseverat; nec dictum est, Abraham et Sarra genuerunt Isaac, aut, Isaac et Rebecca genuerunt Jacob: et ubi matres commemorari necessarium fuit, non ait Evangelista, [PL45.1286] Judas et Thamar genuerunt Phares et Zaran; sed ait, Judas genuit de Thamar (Matth. I, 2, 3): et ubicumque adjunxit et matres, generationem tamen patribus dedit, non dicens, Ille et illa genuerunt illum, sed, Ille genuit illum de illa: unde intelligas eo modo dictum, ex uno Abraham genitos esse innumerabiles, quia ipse illos genuit unus ex Sarra. Ideoque dictum, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, ut intelligeretur ibi generationis initium, quod ex viro est; non imitationis exemplum, quod in genere humano per unam potius, quam per unum intravit in mundum.

LXXXIX. JUL. Cum vero de peccato agitur, quod contra omnium opinionem et omnem rationem simulatur ingenitum.

AUG. Non contra omnium opinionem omnemque rationem simulatur; sed contra vestrum errorem, teste Scriptura, et ipsa generis humani miseria, peccatum originale monstratur.

XC. JUL. Et hoc peccatum transisse per unum proprie dicitur, si exemplum delinquendi praebuit: inconvenientissime autem, si peccatum istud ingenuit, quod ad posteros nisi per duos transire non potuit:

AUG. Imo per unum intravit, a quo seminatum est quod peperit illa: exemplum autem in illa praecessit, quod secutus est ille.

XCI. JUL. Commendaveritque Apostolus transisse peccatum, sed non per unum; ostenderitque hoc veritas ad exemplum proprie pertinere: intolerabili impudentia Traducianus facit, ut dicat et ad se illum numerum inflexum abusione pertingere.

AUG. Quid est quod tam saepe novo nomine quasi contumelioso agere te putas, ut fugiatur veritas antiquissimi catholici dogmatis, dum novitas expavescitur nominis? Quid non potest isto modo derideri? sed vanitate, non urbanitate. Apostolus enim dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit. Haec verba utrique suscipimus: si ergo nos Traduciani sumus propter peccatum quod generatione traductum est, ut in omnes homines pertransiret; vos Traduciani estis propter peccatum quod imitatione traductum esse fingitis, ut in omnes homines pertransiret; et prior Apostolus Traducianus apparuit, qui sive hoc quod eum sensisse clarum est, sive illud quod errando dicitis senserit; peccatum tamen in mundum per unum hominem intrasse, et in omnes homines pertransisse dicendo, hujus occasionem nominis praebuit. Si autem traducis nomen his verbis non convenit, ubi dicitur per unum hominem intrasse, et in omnes homines pertransisse peccatum; nec nobis hoc nomen, nec vobis, nec Apostolo convenit: sed plane hoc dicere, hoc objicere, hoc assidue odioseque repetere, ineptiae vestrae satis convenit.

XCII. JUL. Nam cum inauditum monstrum sit, si dogma etiam tolerabile, novum tamen, aliquis relinquens [PL45.1287] propria, abusivis verbis condere ambiguisque conetur: tum istud infinite deformius est, quod res obscenas et Dei justitiam criminantes, tam ancipitibus Augustinus nititur confirmare sententiis, ut eas contra se proprie, pro se autem precario sonare fateatur. Quisquamne eruditorum illi argumento fidat, quod cum in jus venerit, ab inimico ejus quasi vernaculum, ab illo vero quasi fugitivum plagiatumque pensetur?

AUG. De verbis abusivis et propriis ea loqueris, ut hominum paucitate contempta qui te intelligunt et inveniunt delirantem, eligas multis qui te non intelligunt, videri dicere aliquid, cum dicas nihil. Melius ergo paucis doctis te relinquo, qui et me non demonstrante, facillime intelligunt te nihil dicere, quam te refellendo, quamvis vera dicam, ea quae multi non intelligunt dico. Verumtamen ubi dictum est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, propter generationis auctorem, ideo formam futuri, propter regenerationis auctorem; non verba sunt abusiva, sed propria.

XCIII. JUL. Quod igitur ad Hebraeos positum est, ex uno omnes, exigit laus Dei, post commemorationem tamen parentum: quod autem dicitur de Christo, Qui sanctificat, et sanctificantur, ex uno omnes, ad Deum relatum est.

AUG. Magis post commemorationem parentum (praesertim quia jam transierat a patre, et de matre loquebatur), praeteriri non debuit ipsa mater; sed dici debuit, Ex duobus orti sunt; qui non ex uno, sed ex duobus orti erant; ut laus Dei esset vera, non falsa: nisi quia et hoc verum est, quod ex uno orti sunt; nec abusive dictum est, sed proprie propter auctorem seminis patrem, non propter augendam mendacio, sicut tu existimas, Dei laudem. Dicere quippe, Homo fecit, quod homines duo pluresve fecerunt; potest tropica esse locutio: si quis autem dicit unum hominem fecisse, quod duo fecerunt, nisi eorum duorum auctor facti sit unus; aut mentitur, aut fallitur: sicut de locusta et rana paulo ante jam diximus.

XCIV. JUL. Sic enim Apostolus ad Corinthios, Nam sicut mulier, inquit, ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo (I Cor. XI, 12). Tertio vero ostendit ratio, quoniam etsi neutrum horum quod nobis adminiculatur, fuisset; tamen illam sententiam, qua per unum hominem intrasse peccatum in hunc mundum Paulus disputat, nullum cum Manichaeis iniisse foedus.

AUG. Tu potius ista dicendo ostenderis foedus. Nam quod foedus est Apostolo cum Manichaeo: cum Apostolus dicat, Corpus quidem mortuum est propter peccatum; quod evertit haeresim vestram: Manichaeus autem dicat, Corpus immutabiliter malum est, propter coaeternam bono mali naturam? Itemque in eo loco ubi dictum est, Corpus mortuum est propter peccatum; Apostolus dicat, Qui suscitavit Christum a mortuis, [PL45.1288] vivificabit et mortalia corpora vestra (Rom. VIII, 10, 11): Manichaeus autem dicat, carnis corpora non pertinere ad boni Dei creaturam, sed ad mali naturam; nec Christum a mortuis suscitatum, sed non esse mortuum? Vos ergo qui Manichaei non estis, sed diversa peste nec vos sani estis, dicite quomodo sit corpus mortuum propter peccatum; qui corporis mortem non per peccatum illius hominis, sed lege naturae intrasse asseveratis in mundum.

XCV. JUL. Ac per hoc, inconcussa manet nostra responsio, quae ostendit per unum hominem, non generatione vitiatam atque corruptam, sed integra permanente natura, vitiosam solummodo allegari ab Apostolo peccantium voluntatem.

AUG. Numquid usque adeo caeci estis, aut homines excaecatis caliginosis disputationibus vestris, ut negare audeatis nasci corpora vitiosa? Numquid ad hominum naturam non pertinent corpora? aut, quod Manichaei dicunt (quorum dementiam nescientes quidem, sed quantum adjuvetis, advertere et cogitare non vultis), gentis tenebrarum corporibus anima bona tenetur admixta? Dicite ergo vitiosorum corporum merita, qui negatis parvulos ex parentibus trahere ulla peccata. Ecce Manichaei dicunt: Usque adeo caro ista mortalis non ad opificium Dei, sed ad gentis pertinet tenebrarum, ut etiam hominum corpora, quos ad imaginem Dei factos esse perhibetis, non solum corruptibilia et conditioni mortis obnoxia, verum etiam vitiosa saepe nascantur. Quid eis respondebit haeresis vestra, nisi humanam, quamvis sub Deo creatore et artifice, hanc tamen esse naturam, ut etsi nemo peccasset, etiam in paradiso talia hominum corpora nascerentur? O abominabilem et damnabilem vocem! Nos autem quoniam hominum corpora non solum corruptibilia et necessitati mortis obstricta, verum etiam multa in eis innumerabili vitiositate languida, distorta, deformia, nullo parentum praecedente peccato, in paradiso exortura fuisse non dicimus, et eos qui dicunt dignissimos anathemate judicamus; non ab initio sic institutae naturae, sed iniquitatis merito postea vitiatae ista tribuimus, ut et vos et Manichaeos inconcussa et antiqua fidei catholicae stabilitate destruamus.

XCVI. JUL. Sed revertamur ad librum illum, quem ad Valerium destinavit, in quo discerptas de libro meo uno duntaxat sententias sibi discutiendas refellendasque proposuit. Et quidem in primo operis praesentis libello usque ad ea Augustini dicta perveneram, quibus retecta impudentia, qua opinionis illius fugiebat invidiam, ne diabolum videretur asserere hominum conditorem, pronuntiavit Deum esse auctorem malorum, atque ipsum talis meriti creare substantiam, quae reatum, antequam usum rationis, accipiat, et quae in regno diaboli, Conditoris sui manibus collocetur.

AUG. Qui naturam discernit a vitio, non dicit quod dicis: qui intelligenter legit quod dico, non me putat [PL45.1289] dicere quod non dico.

XCVII. JUL. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.

AUG. Quantumlibet non intelligas, quomodo Deus faciat ex eadem massa aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21): ita facit tamen, ut non faciat tertium genus vasorum, nec in honorem, nec in contumeliam, quales vos esse parvulos vultis; et in regnum Dei non intrare imaginem Dei, nullam esse contumeliam deputatis. Ipsum enim regnum sic amatis, ut non ibi esse, non saltem levem poenam credatis hominis esse, sed nullam.

XCVIII. JUL. Sed quae in perditionem, non processu liberae voluntatis, verum informatoris sui potestate cogantur.

AUG. Potes dicere, non quoslibet homines, sed jam regeneratos filios suos Deum in perditionem cogere, faciendo eos vivere, quos a fide praevidet recessuros, cum posset eos hinc rapere, antequam malitia mutarentur.

XCIX. JUL. Tantumque hoc prodigialis dogmatis nefas apostoli Pauli molitus est roborare sententiis, quas contextu totius lectionis exposui, et ostendi prophetam Isaiam, de quo hanc comparationem figuli constabat assumptam, justitiae divinae plenissime causam tueri.

AUG. Quid ostendisti legentibus et intelligentibus, nisi te verba apostolica nimia loquacitate conatum, non tamen potuisse pervertere?

C. JUL. Secundum autem librum expositione Apostoli argumentis Augustini ex adverso positis, pro ea quam suppeditavit veritas, facultate complevi: atque ideo nunc ad libri ejus ordinem revertamur.

AUG. Secundum librum non expositione Apostoli, sed sub expositionis professione, inani oppugnatione complesti, vanitate tibi, non veritate, suppeditante quae diceres.

CI. JUL. Igitur postquam sibi unum de praefatiuncula prioris operis mei caput, quod quasi impugnaret objecit, illudque de figulo peccatorum Deo suo subdidit; me arguit, quam sane constanter et pure, ipsius eloquiis publicetur. »Non itaque,« sicut te atque alios fallens loqueris, si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Coelestianus et Pelagianus vocatur: ista quippe et catholica fides dicit. Sed si quis ad colendum recte Deum, sine ipsius adjutorio dicit esse in hominibus liberum arbitrium; et quisquis ita dicit Deum nascentium conditorem, ut parvulorum neget a potestate diaboli redemptorem, ipse Coelestianus et Pelagianus vocatur. Liberum itaque arbitrium esse in hominibus, et Deum esse nascentium conditorem, utrique dicimus; non hinc estis Coelestiani et Pelagiani. Liberum autem esse quemquam ad agendum bonum sine adjutorio Dei, et non erui parvulos a potestate tenebrarum, et sic transferri in regnum Dei (Coloss. I, 13): hoc vos dicitis: hinc estis Coelestiani [PL45.1290] et Pelagiani« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 8). Natare te quidem in impietatis tuae et formidinis palude frequenter ostendi, nec super hoc dubitaturum prudentem constat esse lectorem.

AUG. Nec natare te posse, sed mergi, alii noverunt, qui haereticum te esse cognoscunt: nam tu eadem submersione sensum etiam perdidisti.

CII. JUL. Atque ideo in primo libro nec me fuisse mentitum, quid scripseram, omnes qui fugissent nostrae societatis invidiam, in Manichaeorum praerupta corruere, liberum arbitrium denegantium, et Deum hominum conditorem; teque id quod fueras propulsare conatus, statim absolutis arripuisse sermonibus, etiam illorum scriptorum, quae ad Bonifacium miseras, insertione patefeci (Supra, lib. 1, cap. 14). Verumtamen hoc, etiam haec quam nunc posui, tua responsio confitetur. Dixisti enim, fidem catholicam esse, quae et liberum credit arbitrium, et Deum nascentium conditorem. Quod utrumque omnium haereticorum, Manicheos certum est vobiscum negare.

AUG. Manichaei (quod videre non vultis) a vobis potius adjuvantur, qui tot et tanta mala quae pati parvulos cernimus, non meritis peccatorum, sed genti tribuunt tenebrarum. Non enim habetis quo fugiatis, quando a vobis mala ista unde sint percunctantur. Sed nobis ad liberum arbitrium hominis, quo natura humana, cum bona fuerit instituta, vitiata est, haec omnia referentibus, catholica vobiscum veritate vincuntur.

CIII. JUL. Verum quia fidei catholicae, cujus solido nudatus es, quasi amiculum tenue, solum nomen assumis, vis nos credere, etiam a te hoc teneri quod catholici confitentur, id est, et liberum arbitrium esse in hominibus, et Deum nascentium conditorem. Sed si hoc a te simpliciter fideliterque prolatum est, finem certamini impone silentio; fama ad nos criminantium recurrat, qui id objecerimus tibi, quod secura negatione deleveris. Hoc solum huic adde sententiae, si qua inventa fuerit secta, si qua disputatio, quae hanc duplicem confessionem, quam catholicam esse professus es, aliqua conetur argumentatione convellere, aut tuam non esse, aut a te ulterius non defendi. Si autem juvat, ea quae dicturus es negasse, locupleti etiam disputatione defendere; explica definitiones liberi arbitrii, et fines ejus distinctionibus absolutis quasi quibusdam cinge limitibus.

AUG. Inimici et defensores, liberum arbitrium defendendo premitis, quod ad suos limites revocari omnipotentis et veri defensoris bonitate non vultis.

CIV. JUL. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus ejus justitiaeque conveniunt.

AUG. O stulti haeretici novi! si manibus Dei non conveniunt opera vitiosa, numquid manibus Dei subtrahere ulla hominum corpora audebitis, quae videtis saepe nasci nonnulla vitiosa? Cur non ergo naturam [PL45.1291] primario peccantis hominis arbitrio vitiatam cum catholica veritate fatemini, de qua Deus facit quod non solum artifici bono, sed etiam judici convenit justo; ne Manichaei vos cogant humana corpora tribuere artifici maligno et injusto?

CV. JUL. Quorum certe nihil a te actum est: sed postquam respondisti Catholicos liberum arbitrium confiteri, de quorum te numero esse confingis; statim definitionem admovisti, quae id quod dedisse videbaris eriperet. Ais enim: »Sed si quis ad colendum recte Deum, sine ipsius adjutorio dicit esse in hominibus liberum arbitrium, hic Pelagianus vocatur.« Et item: »Liberum arbitrium esse in hominibus dicimus. Liberum autem quemquam esse ad agendum bonum.«

AUG. Ibi si adjunxisses, »haeretici dicunt;« quamvis ego verba ista non dixerim, a mea tamen sententia non recessisses. Verum est enim haereticos dicere, id est, vos ipsos, liberum esse quemquam ad agendum bonum sine adjutorio Dei. Sed cur ibi non legerim, »sine adjutorio Dei,« quae in hac sententia verba mea etiam ipse paulo ante posuisti; quamdiu possum, mendoso potius codici tribuo, quam tibi: dic ergo caetera.

CVI. JUL. Quod enim ais, ad colendum recte Deum sine ipsius adjutorio, dici a nobis, sufficere unicuique libertatem arbitrii, omnino mentiris. Cum enim cultus Dei multis intelligatur modis, et in custodia mandatorum, et in exsecratione vitiorum, et in simplicitate conversationis, et in ordine mysteriorum, et in profunditate dogmatum, quae de Trinitate vel de resurrectione, multisque aliis similibus fides christiana consequitur: qui fieri potest, ut nos in confuso dicamus, sine adjutorio Dei liberum arbitrium sufficiens ad ejus esse culturam, cum legamus in Evangelio dicentem Dominum, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis; ita, Pater, quoniam sic fuit beneplacitum ante te (Matth. XI, 25 et 26)? Cum utique ista omnia, tam quae dogmatibus, quam quae mysteriis continentur, libertas arbitrii per se non potuerit invenire: quamvis ut nec idola colerentur, nec Deus qui innotescebat mundi ipsius conditor sperneretur, Magistro Gentium teste, docere potuerit ratio naturalis (Rom. I, 20). Non ergo hoc quod fingis, aut nos aut quisquam dicit prudentium: sed affirmamus a Deo fieri hominem liberi arbitrii, eumque innumeris divinae gratiae speciebus juvari, cui possibile sit vel servare Dei mandata, vel transgredi. Et hoc est ubi liberum arbitrium esse defendimus, ut cum Deus tam multis modis benignitatem suam asserat, id est, praecipiendo, benedicendo, sanctificando, coercendo, provocando, illuminando, unusquisque eorum qui jam ratione utitur, liberum habeat, voluntatem Dei vel servare, vel spernere.

AUG. Tam multa dicis quibus nos adjuvat Deus, id est, »praecipiendo, benedicendo, sanctificando, coercendo, provocando, illuminando:« et non dicis, [PL45.1292] Charitatem dando; cum dicat Joannes apostolus, Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7). Unde item dicit, Ecce qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur, et simus (Id. III, 1). In hac charitate, quae cordi humano, spiritu, non littera datur, etiam potestas illa intelligitur, de qua idem ipse in Evangelio suo, Dedit eis, inquit, potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Hanc vos ab homine esse dicitis homini per liberum arbitrium, spiritum habentes hujus mundi, non eum qui ex Deo est; propter quod nescitis quae a Deo donata sint nobis (I Cor. II, 12). Ideo nec pacem habetis cum Ecclesia, de qua existis; nec charitatem, quam Dei esse donum negatis; nec fidem, quia haeretici estis: quoniam pax fratribus et charitas cum fide, non ab humano libero (Ephes. VI, 23). Si agnoscis in his verbis dogma apostolicum, et in verbis tuis agnosce te haereticum.

CVII. JUL. Non ergo sine adjutorio Dei ad cultum ejus, qualem exhibent initiati mysteriis, liberum arbitrium idoneum credimus: sed divinae aequitatis locupletem testem libertatem arbitrii confitemur, ut eo tempore quo nos manifestari oportet ante tribunal Christi, et recipere unumquemque propria corporis, sicut gessit, sive bonum, sive malum, nihil Deus injuste judicare doceatur, qui nulli imputat peccatum, nisi quod is, qui propter illud punitur, potuit et cavere.

AUG. Bene me commones quid contra te dicam. Omnes nos certe, sicut dicit Apostolus, manifestari oportet ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Numquid ab hac universitate parvulos separabis? Dic ergo quid boni per corpus gesserint proprio libero arbitrio, ut recipiant regnum Dei tam magnum bonum: aut quid mali egerint propria voluntate, qui parvuli abalienabuntur ab hac vita Dei. Quod si, ut necesse est, fatearis sine ullis operibus liberae voluntatis, quae gerit quisque per corpus, illos in Christo vivificari; cur non fateris istos in Adam mori, cum scias Adam Christo e contrario esse formam futuri? An clausis oculis os aperies, et dices, illis in quo renati sunt, spiritum profuisse justitiae, et istis in qua nati sunt, carnem non obfuisse peccati? Quis, nisi vos, hoc dicere audebit? Majoris vero aetatis homines quando audiunt vel legunt, unumquemque recepturum secundum ea quae per corpus gessit, non debent in suae voluntatis virtute confidere; sed orare potius talem sibi a Domino praeparari voluntatem, ut non intrent in tentationem. Praeparatur enim voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX); et, Orate, inquit Dominus ipse, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41); et, Oramus ad Deum, ait Apostolus, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7).

CVIII. JUL. Prior ergo sententia tua nihil obscuritate promovebit: secunda vero, qua repetis, quoniam [PL45.1293] liberum quidem confiteris arbitrium, non tamen ut quisque homo liber ad agendum bonum credatur, viscera tua tota nudavit.

AUG. Cogis me jam tibi tribuere, quod codici paulo ante tribuebam. Ecce enim sic repetis sententiam meam, ut eam non impleas verbis meis, quae valde sunt necessaria, vobisque contraria. Ego enim dixi, »Non esse liberum quemquam ad agendum bonum sine adjutorio Dei.« Tu autem dicis, fateri me quidem liberum arbitrium »non tamen ut quisquam homo liber ad agendum bonum credatur:« nec addis quod ergo addidi, »sine adjutorio Dei.« Non accuso furem, ablata civiliter repeto: redde verba mea, et nihil valebunt tua.

CIX. JUL. Ecce enim nos, sicut primo libro fecimus, ita nunc presse cogimus, ut ostendas quemadmodum liberum arbitrium non negaris. Insidat autem hoc lectori nostro, te videlicet confessum esse liberum arbitrium, et Deum nascentium conditorem Catholicis praedicare; quae duo nunquam nisi Manichaeus negavit: sed cum haec communiter ambo dederimus, nec tibi autem, nec dogmati tuo libertas constet arbitrii; conficitur omnino, te et dogma tuum de fide catholica nihil tenere. Interrogo ergo quae vis sit, quaeve definitio liberi arbitrii. Certe in ejus potestate, naturalium nulla conversio est. Nemo enim in se sensuum unquam mutavit officia, verbi gratia, ut voces naribus, aut auribus susciperet odores: nemo sexus sui convertit proprietatem: nemo in formam transire animantis alterius, nemo per liberum arbitrium pilos corporis sui innatis potuit mutare velleribus: nemo sibi pro ingenio aut qualitatem aut quantitatem corporis vindicavit. His exemplis licet omnia quae ad hanc conditionem respiciunt pervagari. Transeamus igitur a naturalibus ad externorum discussionem. Cui agrorum fecunditas, cui prosperitas navigationum, cui nobilitas et opes, cui constantia ipsius nobilitatis in jure constitit voluntatis, ut vel ad horum vel ad similium sibi conquisitionem voluntate se libera a Deo effectum esse fateretur? Naturalia ergo inconcussis ordinibus; externa vero casibus semper feruntur incertis. In quibus igitur consistit liberum arbitrium, propter quod homines bestiis antecellunt, propter quod ad Dei imaginem facti sunt, et quo solo divini examinis justitia continetur? in quo est hoc, inquam, arbitrium liberum; quod ut Manichaeos negare certum est, ita Catholicos asserere etiam tu fateris? Sine dubio, in eo ut possibile sit homini voluntatem suam, sine aliquo inevitabili naturalium coactu, vel immittere in crimen, vel a crimine cohibere.

AUG. Cohibere a crimine voluntatem, hoc ipsum est, nec aliud quidquam, non intrare in tentationem. Sed si hoc haberemus in potestate propriae voluntatis, non moneremur ut id orando a Domino posceremus. Cui ergo dicitur, Declina a malo (Psal. XXXVI, 27): hoc utique dicitur, ut a crimine suam cohibeat voluntatem. [PL45.1294] Et tamen Apostolus cum posset etiam hoc recte dicere, Praecipimus vobis, ne quid faciatis mali: Oramus, inquit, ad Deum, ne quid faciatis mali. Ecce quare dixi (non sicut tu dixisse me dicis), Neminem liberum ad agendum bonum sine adjutorio Dei. Hoc quippe adjutorium fidelibus orabat Apostolus: non ex natura hominis liberum auferebat abitrium. Homines elati et inflati, nolite in vestra virtute confidere: Deo vos subdite, atque ut voluntatem cohibeatis a crimine, et in tentationem non intretis, orate. Nec existimetis non vos intrare in tentationem, quando ab opere aliquo malo concupiscentiam carnis forti voluntate cohibetis. Ignoratis versutias tentatoris: in majorem tentationem, quando haec voluntati vestrae sine adjutorio Dei deputatis, intratis. Vellem sane quomodo dixeris, nos doceres, quod ea quae in bonis vel in malis hominum appellantur »externa,« sicut divitiae vel paupertas et caetera, »casibus ferantur incertis.« Etiam haec enim catholica fides ita demit humanae, ut divinae tribuat potestati. Hoc autem dico, quia timeo vobis, ne forte id quoque vestro addideritis errori, ut quidquid homines patiuntur vel adipiscuntur, sive in corporibus suis, sive in rebus externis, ad divinam negetis providentiam pertinere: ac per hoc, quidquid malorum perpetiuntur et parvuli, ita incertis casibus deputetis, ut a judicio ejus, sine cujus voluntate, ut ipse Dominus dicit, nec passer cadit in terram (Matth. X, 29), haec alienare conemini. Quoniam videtis haeresim vestram in hac parvulorum miseria naufragare, quae sub Deo justo nulla esset, nisi eam natura humana primi peccati magnitudine vitiata et damnata meruisset.

CX. JUL. Et ut res absoluta paucis illuminetur exemplis; ut tam liberum sit homini sacrilegium facere velle, quam nolle; tam liberum sit parricidium velle perpetrare, quam nolle; tam liberum sit adulterium committere velle, quam nolle; tam possibile sit verum testimonium perhibere, quam falsum; tam liberum Deo obedire imperanti, quam diabolo persuadenti.

AUG. Verum dicis: hoc est liberum arbitrium, talo omnino accepit Adam: sed quod datum est a conditore, et a deceptore vitiatum; utique a salvatore sanandum est. Hoc vos non vultis cum Ecclesia confiteri: hinc estis haeretici. Homo qui non cogitas ubi sis, et in diebus malis tanquam in bonis caecus extolleris: quando erat tale, quale describis, liberum arbitrium, nondum homo vanitati similis factus erat, ut dies ejus sicut umbra praeterirent (Psal. CXLIII, 4). Non enim vanitas Deus, ad cujus similitudinem factus erat, quae per ejus gratiam renovatur de die in diem. Nondum dicebatur, Ego in iniquitatibus conceptus sum (Psal. L, 7). Nondum dicebatur, Quis enim est mundus a sorde? Nec infans cujus est diei unius vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Postremo non dicebatur, Non quod volo, sed quod odio, illud facio; et [PL45.1295] Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: velle enim adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio; et, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 15, 18, 23). Hoc malum in Adam, quando rectus creatus est, non erat; quia natura humana depravata nondum erat. Rectorem habebat, quem libero reliquit arbitrio: non liberatorem quaerebat, per quem fieret liber a vitio. Nam et si verba illa, Non quod volo, ago, et caetera talia, hominis sunt, ut dicitis, nondum sub Christi gratia constituti; ergo etiam hinc convincimini, quod tam infirmae voluntatis ad agendum bonum homines Christus invenit, et quod arbitrii liberi infirmitatem ad agendum bonum nonnisi per Christi gratiam potest humana reparare natura. Ac per hoc verum est quod dixi, Neminem esse liberum ad agendum bonum sine adjutorio Dei. Et proptera tu subtraxisti, »sine adjutorio Dei,« ut tibi campus aperiretur, ubi te loquacius quam eloquentius per multa jactares, quibus non delectares legentem, sed intelligere volentem, quantum posses, potius impedires. Subdimini Deo, ut corrigamini. Nemo est liber ad agendum bonum sine adjutorio Dei. Quid, ut praecipitetis, humanam extollitis voluntatem? Orate potius, ne intretis in tentationem.

CXI. JUL. Propterea autem in superioribus voluntatem perfectam magis quam rerum effectus locavi, quoniam et parricidium, et sacrilegium, et adulterium, vel horum similia, facilius est cavere quam facere. Neque enim semper voluntati malae perpetrandi quod vult adest facultas. At e regione, horum abstinentia in summa quiete consistit. Nisi forte hoc ipsum a vobis labor dicatur, laborare nolle. Omitto ea quae tam Scripturae sanctae, quas Prophetae, quas Evangelistae, quas Apostoli protulerunt, quam disputatores catholica sanitate fulgentes, Joannes, Basilius, Theodorus, et horum similes commendaverunt, multo esse majorem laborem committere crimina, quam cavere.

AUG. Utinam horum fidem teneres: peccatum originale in parvulis non negares.

CXII. JUL. Interim quod ad praesens negotium spectat, inculco liberum arbitrium nec ob aliud datum esse, nec intelligi in alio posse, quam ut nec ad justitiam, nec ad iniquitatem, captiva aliquis voluntate rapiatur.

AUG. Qui per legem, quam videt in membris suis repugnantem legi mentis suae et captivantem se sub lege peccati, clamat, Non quod volo, facio bonum; sed quod odio malum, hoc ago; debes utique dicere, quomodo non rapiatur ad malum voluntate captiva. Ut enim secundum vos interim loquar, si sub mala iste consuetudine gemit, nondum, sicut dicitis, sub Christi gratia constitutus, habet iste, an non habet liberum voluntatis arbitrium? Si habet; quare non facit bonum [PL45.1296] quod vult, sed malum quod odit agit? Si autem propterea non habet, quia sub gratia Christi nondum est; ecce quod jam dixi, iterum dico, et vobis video saepe dicendum: Nemo nisi per gratiam Christi ad bonum quod vult agendum, et ad malum quod odit non agendum, potest habere liberum voluntatis arbitrium non ut voluntas ejus ad bonum sicut ad malum captiva rapiatur; sed ut a captivitate liberata, ad liberatorem suum liberali suavitate amoris, non servili amaritudine timoris attrahatur.

CXIII. JUL. Sunt quidem dulcia incitamenta vitiorum, amara etiam frequenter quae a persecutoribus excitantur tormenta poenarum: sed et illa censura honestatis everberat, et ista consumit magnitudo patientiae.

AUG. Inter illos declamas, qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7): attende tibi, ne inter illos clames, qui torquebuntur de superbia sua.

CXIV. JUL. Verumtamen nec virtutum est aerumnosa possesio, quae extra regnum quoddam bonae conscientiae promissa aeternae beatitudinis sublimitate fruitur. Adsunt tamen adjutoria gratiae Dei, quae in parte virtutis nunquam destituunt voluntatem: cujus licet innumerae species, tali tamen semper moderatione adhibentur, ut nunquam liberum arbitrium locopell ant, sed praebeant adminicula, quamdiu eis voluerit inniti; cum tamen non opprimant reluctantem animum. Inde quippe est, quod ut alii ad virtutes a vitiis ascendunt, ita etiam alii ad vitia a virtutibus relabuntur.

AUG. Unde fieri potest, ut adjutoria gratiae Dei liberum arbitrium loco pellant; quod potius vitiis pulsum et nequitiae subjugatum, ut in locum suum redeat, liberant? Sed cum quaeritur a vobis, quae sint ista adjutoria gratiae Dei, edicitis quae supra commemorasti,« Deum adjuvare praecipiendo, benedicendo, sanctificando, coercendo, provocando, illuminando:« quae omnia etiam per homines fiunt, secundum Scripturas. Nam et praecipiunt homines, et benedicunt, et per divina Sacramenta sanctificant, et corripiendo coercent, et exhortando provocant, et docendo illuminant: non tamen qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Hoc est autem incrementum, ut unusquisque obediat praeceptis Dei: quod non fit, quando vere fit, nisi charitate. Unde Ecclesia incrementum corporis facit, in aedificationem sui, in charitate (Ephes. IV, 16). Istam charitatem non dat nisi Deus: charitas enim ex Deo est (I Joan. IV, 7). Hanc vos inter adjutoria gratiae quae commemoratis, nominare non vultis, ne hoc ipsum quod obedimus Deo, ejus esse gratiae concedatis. Putatis quippe isto modo auferri voluntatis arbitrium: cum hoc quisquam facere nisi voluntate non possit; sed quod vos non vultis, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX); non forinsecus sonantibus verbis, sed sicut orante exauditaque regina convertit Deus et transtulit indignationem regis in lenitatem (Esther XV, 11). Sicut enim hoc divino et [PL45.1297] occulto modo egit in hominis corde; sic operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13).

CXV. JUL. Tu ergo quomodo liberum arbitrium confiteris, cui unum tantummodo dicis esse possibile, id est, facere malum, non autem esse possibile deflectere a malo et facere bonum (Psal. XXXIII, 15).

AUG. Dico esse possibile voluntati hominis deflectere a malo et facere bonum; sed ei voluntati quam Deus adjuvat gratis, non quam Julianus inflat ingratus.

CXVI. JUL. Taceo interim qua rabie in totam legem fremas, quam credis ea imperasse mortalibus, quorum apud eos nullam facultatem videret.

AUG. Non est verum quod dicis. Haec imperat Deus, quae fieri possunt: sed ipse dedit ut faciant, eis qui facere possunt et faciunt; et eos qui non possunt, imperando admonet a se poscere ut possint. Et quod non omnia ab unoquoque sanctorum fiunt, novit Deus quemadmodum eis ad humilitatem consulat, quibus quotidie dicentibus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12), sic opitulatur ad habendam obedientiam, ut sit unde etiam veniam largiatur.

CXVII. JUL. Sed quaero cum quibus poetis in talem incurreris Hippocrenem, ut bimembrem bestiam fingeres, non quidem carminando, sed blasphemando, cujus corpus de mala necessitate formares, et solam faciem nomine libertatis obduceres.

AUG. Pingis tibi ipse quod placet, cui vacat inani corde inania volutare phantasmata. Cur enim tu adminicula gratiae supponis bonae voluntati, cum voluntas mala nullo innitatur adminiculo ut mala sit, vel mala esse persistat? An hic libra tua, quam conaris ex utraque parte per aequalia momenta suspendere, ut voluntas quantum est ad malum, tantum etiam sit ad bonum libera, vergendo in unam partem te indicat delirantem?

CXVIII. JUL. Sic enim et in illo opere quod Romam misisti, disputas: »Voluntas quae libera in malis est, libera in bonis non est.«

AUG. Cur non addis quod ibi legisti, »si liberata non est« (Contra Duas Epistolas Pelagianorum, lib. 1, n. 5)? Aut quid est quod ait Dominus, cum de fructibus palmitum, hoc est de bonis actibus loqueretur, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5); nisi quia nemo ad bene agendum, quem non ipse liberat, liber est?

CXIX. JUL. Et hic Coelestianum dicis, qui putat liberum esse quemquam ad agendum bonum; liberum ergo dicis, quod nisi malum facere non posse contendis. Inveni, si potes, alteram definitionem rei non liberae, et hoc liberum vindicato. Si adeo sensu excideras, ut definitionem liberi in suo corpore non videres; vel de contrario ejus non debuisti intelligere, quae esset libertatis essentia? Fac enim te similiter ambigere potuisse, quid esset quod visus diceretur [PL45.1298] oculorum, idque tu definires hoc modo, Visus est vel effossos habere oculos, vel impedimentis quibusque videndi tempore nihil posse conspicere; atque hanc definitionem putares visui convenire: ferres te autem, ut contrarii ejus, id est, caecitatis, quae explicatio esset assereres; cumque nullam aliam invenires, quam si in eo animali, cujus naturae adesset visus oculorum, vel effossio luminum, vel crassi humoris obseptio videndi eriperet facultatem, resipisceres procul dubio, et videres rebus contrariis definitionem unam non posse competere. Sicque fiebat, ut si caecitas nihil dici aliud poterat, quam in animalis oculo, eo tempore quo videre deberet, privatio cernendi; visus quoque definitio per negationem illorum, quibus caecitatem exposueras, redderetur; ut videlicet nihil esset aliud visus, quam nec effossis, nec obseratis oculis opportuno tempore facultas congrua conspicandi. Quibus tu ostensis, si obstipe reluctareris, nihil obtineres aliud, quam ut aut contra tuam conscientiam pervicacia pudenda niti te crederent audientes, aut si eis fidem faceres, tibi ita prorsus videri, non te minus effossos habere mentis oculos judicarent, quam illum quia te visum habens fuerat definitus.

AUG. Nolo, ut definias; sed ut finias caecitatem; et videas recte dici a Christo non potuisse, Sine me nihil potestis facere, si ad bene agendum sine gratia Christi liberi esse potuissent.

CXX. JUL. Ita ergo, ut ad causam referamus exemplum, intelligere potuisti, vel definitione non liberi, quid deberes liberum nuncupare. Nam etsi in liberi arbitrii definitione intelligentia caligasset, ut id dici liberum posse arbitrareris, quod inter duo contraria uni doceretur adhaerere: respicere debuisti, exponi aliter non posse captivum, id est non liberum, quam ut inter duo contraria uni vindicaretur addictum: et ideo nomen libertati captivitatis negatione tribuendum, ut quoniam id quod liberum non erat, alteri de contrariis cogeretur adhaerere; illud adversum ei, id est liberum, neutro sineretur addici.

AUG. Quid aperta implicas loquacitate perplexa? Ad malum liber est, qui voluntate agit mala, aut opere, aut sermone, aut certe sola cogitatione: hoc autem grandioris aetatis quis hominum non potest? Ad bonum autem liber est, qui voluntate bona agit bona, etiam ipse aut opere, aut sermone, aut certe sola cogitatione: sed hoc sine Dei gratia nullus hominum potest. Quod si dicis aliquem posse, contradicis ei qui dixit, Sine me nihil potestis facere; contradicis etiam illi qui dixit, Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Puto quod aliquid boni, non mali, non se dixit ex semetipso cogitare idoneum, sed ex Deo. De cogitatione autem bona et sermo bonus est, et opus bonum. Ac per hoc, qui cogitare [PL45.1299] aliquid boni idoneus non est ex semetipso, profecto nec loqui est idoneus, nec agere aliquid boni ex semetipso: sed si est sub gratia, sufficientia ejus ex Deo est. Unde dictum est, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20); et, Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14). Haec ego intuens, neminem esse liberum ad agendum bonum sine adjutorio Dei, dixi. Haec tu metuens, neminem esse liberum ad agendum bonum, me dixisse dixisti, et »sine adjutorio Dei« (quod addidi) sustulisti. Unde non dubito quod victum te esse jam scias; sed prolixo vaniloquio id agas, ne victus appareas, qui sic definis liberam voluntatem, ut nisi utrumque, id est, et bene et male agere possit, libera esse non possit. Ac per hoc, necesse tibi est auferre libertatem Deo, qui tantummodo bonam potest, malam vero non potest habere voluntatem.

CXXI. JUL. Quod cum ita sit, atque huic tu loco miserrime obnitaris, incertum est quid magis de te aestimari conveniat, utrum contra conscientiam tuam falsa defendas, an quod falsum est, verum putes; ac per hoc sit incertum, utrum oculos rationis amiseris, dum certum sit oculos te fidei perdidisse.

AUG. Numquid ideo te victum consolaris, quia conviciaris?

CXXII. JUL. Ut autem quae sunt acta, breviter repetamus, arbitrium liberum, quod in mali parte, vitiorum voluptatibus, vel diaboli persuasionibus; in boni autem parte, virtutum dogmatibus, et variis divinae gratiae speciebus juvatur; non potest aliter constare, nisi ut et justitiae ab eo, et peccati necessitas auferatur.

AUG. Inter divinae gratiae species si poneretis dilectionem, quam non ex nobis, sed ex Deo esse, eamque Deum dare filiis suis apertissime legitis; sine qua nemo pie vivit, et cum qua nemo nisi pie vivit; sine qua nullius est bona voluntas, et cum qua nullius est nisi bona voluntas; vere liberum defenderetis, non inflaretis arbitrium. Necessitatem porro si eam dicis, qua quisque invitus opprimitur; justitiae nulla est, quia nemo est justus invitus: sed gratia Dei ex nolente volentem facit. Si autem nullus peccaret invitus, non esset scriptum, Signasti peccata mea in sacculo, et adnotasti si quid invitus admisi (Job XIV, 17).

CXXIII. JUL. Hujus autem veritatem Catholici confitentur: Traduciani autem cum Manichaeis suis magistris negant.

AUG. Convicia sunt ista, non judicia: vellem ut judicare posses; conviciari autem quis improbus non potest?

CXXIV. JUL. Nos igitur verum diximus, quoniam qui a vobis decipiuntur, ne vocentur haeretici, fiunt Manichaei, et dum falsam verentur infamiam, verum crimen incurrunt; instar ferarum, quae circumdantur pinnis, ut cogantur in retia, et in verum exitium vana [PL45.1300] formidine contrudantur. Deum vero nascentium conditorem ita dicimus, ut quoniam certum est Deum Catholicorum, qui verus est, nihil facere posse quod malum est, ipsius opificis dignitate, homines qui ab eo fiunt, ante voluntatis usum, de manibus ejus iniqui et rei nullo modo exire credantur. Quorum vos cum alterum negatis, utrumque subruitis. Ais quippe, credere te quidem conditorem Deum, sed malorum hominum: ac per hoc inficiaris dogmati tuo, cum negas te asserere diabolum hominum conditorem.

AUG. Quidquid in hominibus, qui cum vitio nascuntur, ad Deum creatorem, pertinet, bonum est; quia et quod justum est, bonum est: naturarum autem, non vitiorum auctor est Deus. Ad illum jam veni, videamus quid inde dicturus es, quomodo non eruantur parvuli de potestate tenebrarum, quando in Christi regnum per sacramenta Ecclesiae transferuntur. Quantislibet enim tegminibus de multiplicis loquacitatis involvas, ubi ad hoc veneris, nudus haereticus apparebis.

CXXV. JUL. Nam cum tales adscribis operi Dei, quales facere non potest; ostendis nihil ad Deum, id quod ab eo dixeras fieri, pertinere.

AUG. Homines nisi Deus facere non potest: dic potius quomodo non eruantur parvuli de potestate tenebrarum, quando per divina Sacramenta regenerantur.

CXXVI. JUL. Quod licet in primo libro uberius actum sit, tamen et hic vel breviter quid sentias exprimamus. Times operi diaboli aliquam deputare substantiam: verum non times Deo, non aliquod, sed magnum crimen impingere. Majorem apud te habet reverentiam natura carnis humanae, quam justitia Dei: quasi enim magnum aliquid, ita substantiam hominis diabolo deputare metuisti, et quasi rei non magnae, id est justitiae et Dei sanctitati, informationem sceleris appulisti: quasi non tolerabilius fuerit inter duas opiniones, sed utrasque falsas, diaboli operibus deputare carnem, quam Dei operibus iniquitatem.

AUG. Vos potius Dei justitiam blasphematis, sub cujus omnipotentia sine ullis malis meritis tanta mala perpeti parvulos dicitis. Sed jam dic quemadmodum eos separatis ab eis quos Deus de potestate eruit tenebrarum, ut transferat in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13).

CXXVII. JUL. Ut enim hic in potestate diaboli parvulos a Deo reos formari dixisti, ita in inferioribus libri tui partibus tetrius aliquid quam sunt Manichaeorum sacramenta vomuisti, dicens de Deo, »Sic creat malos, quomodo pascit et nutrit malos.«

AUG. Cum veneris ad easdem partes libri mei, ibi quemadmodum dictum fuerit, quod hic objicis, apparebit. Nunc jam dic, quaeso, quomodo cum regenerantur parvuli et transferuntur ad regnum Christi, de tenebrarum potestate non eruantur.

CXXVIII. JUL. Creat igitur malum Deus.

AUG. Non intelligis quemadmodum dicat apud prophetam, Ego creo mala (Isai. XLV, 7).

CXXIX. JUL. Et puniuntur innocentes, propter [PL45.1301] quod facit Deus.

AUG. Nec innocentes origine, nec propter quod facit Deus.

CXXX. JUL. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.

AUG. Et Apostolus tradidit hominem satanae (I Cor. V, 5); sed justitia, non malitia: et Deus tradidit quosdam in reprobum sensum (Rom. I, 28); atque utinam non ibi essetis et vos.

CXXXI. JUL. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.

AUG. Non est crimen manuum Dei, quod de vitiata origine sua trahunt parvuli.

CXXXII. JUL. Et quod persuasit diabolus tenuiter, solerter et perseveranter fingit, et protegit, et custodit, et format Deus.

AUG. Non quod persuasit diabolus, format Deus; sed ex natura quam vitiavit diabolus, bene format quod format Deus.

CXXXIII. JUL. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.

AUG. Non malum ingenuit Deus; sed malum quod generatio vitiata ingenuit, regeneratione purgat Deus.

CXXXIV. JUL. Et postea tota lege mentitur, quia justus sit Dominus.

AUG. Mentiris: sed tu, qui negas peccatum habere gravi jugo dignum filios Adam (Eccli. XL, 1), quid conaris ostendere, nisi quod injustus sit?

CXXXV. JUL. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?

AUG. Quoniam nulla crimina capit Deus, ideo nec hoc quod ei vos impingitis capit, ut sine ullius originalis peccati merito, mala parvuli tot et tanta ipso vel faciente vel permittente patiantur.

CXXXVI. JUL. Interibit Manichaeorum memoria cum strepitu: quia Dominus in aeternum permanet; qui paravit in judicio sedem suam, et ipse judicabit orbem terrarum in aequitate (Psal. IX, 7-9). Nullum est in Deo crimen. Non igitur creat malos: quoniam si mali essent natura, Deus eos creare non posset. Ac per hoc, ut Catholicorum est confiteri Deum conditorem bonorum, ita Manichaeorum proprie Deum credere conditorem malorum.

AUG. Si adversum divina eloquia, ubi dicitur, Judicabit orbem terrarum in aequitate, non surdi essetis, aequitatem Dei etiam in poenis infantium disceretis. Natura enim boni sunt, quod illos creat Deus: sed vitio mali sunt, propter quod illos sanat Deus. In qua catholica sententia non solum Manichaeorum memoria perit, verum etiam Pelagianorum, cum strepitu loquacitatis illorum.

CXXXVII. JUL. Sed videamus et reliqua.

AUG. Ecce ad alia libri mei verba jam transis, et adversus illud quod tibi quasi refellendum ex praecedentibus proposueras, nihil dicis. Ego enim ut vos [PL45.1302] auctoritate apostolica urgerem, dixi vos dicere non erui parvulos a potestate tenebrarum, et sic transferri in regnum Dei (Coloss. I, 13): contra quod nihil dicens, apparuisti quidem, sicut supra praedixi, nudus haereticus; sed in te exspoliando non laboravi, quia contra apostolicam fidem antiquissimae matris Ecclesiae, nullo verborum tuorum vaniloquo tegmine te ausus es operire.

CXXXVIII. JUL. Audi ergo breviter quid ista quaestione versetur. Catholici dicunt humanam a creatore Deo bono conditam bonam, sed peccato vitiatam, medico Christo indigere naturam. Manichaei dicunt, humanam naturam non a Deo conditam bonam, peccatoque vitiatam; sed ab aeternarum principe tenebrarum, de commixtione duarum naturarum, quae semper fuerunt, una bona et una mala, hominem creatum. Coelestiani et Pelagiani dicunt, naturam humanam a Deo bono conditam bonam; sed ita esse in nascentibus parvulis sanam, ut Christi non habeant necessariam in illa aetate medicinam. Agnosce igitur in tuo dogmate nomen tuum, et catholicis a quibus confutaris, desine objicere et dogma et nomen alienum. Nam Veritas utrosque redarguit, et Manichaeos et vos. Manichaeis enim dicit: »Non legistis quia ab initio fecit hominem, masculum, et feminam fecit eos? Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una: itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet« (Matth. XIX, 4-6). Ita quippe ostendit et hominem conditorem, et conjugum copulatorem Deum, adversus Manichaeos, qui utrumque horum negant. Vobis autem dicit: »Venit filius hominis quaerere et salvare quod perierat« (Luc. XIX, 10). Sed vos, egregii christiani, respondete Christo: Si quod perierat, quaerere et salvum facere venisti, ad parvulos non venisti; isti nec perierant, et salvi nati sunt: vade ad majores, de verbis tuis tibi praescribimus: »Non est opus sanis medicus, sed male habentibus« (Matth. IX, 12). Ita fit ut Manichaeus, qui homini commixtam dicit esse naturam malam, velit inde saltem salvari a Christo animam bonam: tu vero in parvulis, cum salvi sunt corpore, nihil a Christo salvandum esse contendis. Ac per hoc Manichaeus quidem naturam humanam detestabiliter vituperat, sed tu crudeliter laudas. Quicumque enim tibi crediderint laudatori, infantes suos non offerent Salvatori (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 9). Commendavi quidem etiam in primo opere, nihil te magis agere, quam ut parum intelligaris.

AUG. Prorsus intelligor, velis nolis: sed tu contra ista nihil dicturus, vis non intelligi quod ego verissimum atque firmissimum dixi: denique res ipsa indicavit, haec a te non potuisse redargui.

CXXXIX. JUL. Ostendique majorem pene partem commentorum tuorum, grandiore intelligi labore quam vinci.

AUG. Et laboras; quod tibi est pejus, et vinceris. Non tamen laboras ut me intelligas, quod facillime potes; sed laboras ut me refellas, quod non potes.

CXL. JUL. Sed si id per singula facere velim, et [PL45.1303] eadem repetendo superfluus, et cuncta persequendo longus videbor.

AUG. Ecce quomodo agis, ut longe recedat lector ab his quae dixi, et te repondisse arbitretur, dum ea, quae tibi quasi refellenda proposueras, obliviscitur.

CXLI. JUL. Unde quamvis omnia quae contra nos edidisti scripta, ad unum finem properent, videlicet ut naturalia mala esse persuadeas, et aut diabolum hominum, aut Deum criminum conditorem: tamen puto aliquid procedere ad studium brevitatis, si ea potissimum argumenta, quibus totam tuam opinionem tueri te, cum obumbraris, putas de diversis in unum partibus congregavero, eaque prius admota expositione juvero, ut quid conentur appareat; post vero non sparsa, sed collecta; non involuta, sed explicata proruero.

AUG. Mirabili studio brevitatis octo libros uni meo reddis, quem nec tanta multiloquii prolixitate convellis. Dic nunc, si potes, quomodo non dicere cogamini Christo, et si non verbis, certe ipsis perversis sensibus vestris: Si quod perierat quaerere et salvare venisti, ad parvulos non venisti. Isti nec perierant, et salvi nati sunt: vade ad majores; de verbis tuis tibi praescribimus: »Non est opus sanis medicus, sed male habentibus« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 9). Ad ista responde: quid vanis vera involvere et occultare conaris?

CXLII. JUL. In inferioribus itaque libri tui partibus postquam dixisti, Sic creat malos Deus, quomodo pascit et nutrit malos; addis: Quia quod eis creando tribuit, ad naturae pertinet bonitatem; et quod eis pascendo et nutriendo dat incrementum, non utique malitiae eorum, sed eidem bonae naturae, quam creavit bonus, bonum tribuit adjumentum. In quantum enim homines sunt, bonum est naturae, cujus auctor est Deus: in quantum autem cum peccato nascuntur, perituri si non renascuntur, ad semen pertinet maledictum ab initio (Sap. XII, 11), illius antiquae inobedientiae vitio. Quo tamen bene utitur factor etiam vasorum irae, ut notas faciat divitias gloriae suae in vasis misericordiae; ut non meritis suis tribuat, si ad eamdem massam quisque pertinens gratia liberetur, sed qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Ab hac fide iste discedens, non vult nascentes esse sub diabolo, ne parvuli portentur ad Christum, ut eruantur a potestate tenebrarum, et transferantur in regnum ipsius (Coloss. I, 13). Et sic Ecclesiam accusat toto orbe diffusam, in qua ubique omnes baptizandi infantuli non ob aliud exsufflantur, nisi ut ab eis mundi princeps mittatur foras (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, nn. 32, 33). Item deorsum de libidine loquens, sine qua conjugum non potest esse commixtio, quam nos naturalem, et ad Dei operam pertinentem, non ut magnum aliquod bonum, sed ut sensum corporum, quae sunt a Deo facta, defendimus, quam tu inditam visceribus humanis a diabolo, in ejus vererundia dogma tuum collocans, tam multis scriptis [PL45.1304] conaris asserere: de ipsa ergo libidine, sicut frequenter, ita etiam inferiore parte libri tui loqueris: Quocirca, inquis, commixtionem quoque honestam conjugum non reprehendimus propter pudendam corporum libidinem. Illa enim posset esse nulla praecedente perpetratione peccati, de qua non erubescerent conjugati: haec autem exorta est post peccatum, quam coacti sunt velare confusi (Gen. III, 7). Unde remansit posterioribus conjugatis, quamvis hoc malo bene et licite utentibus, in ejusmodi opere humanum vitare conspectum, atque ita confiteri quod pudendum est, cum neminem debeat pudere, quod bonum est. Proinde pudenda libidine, qui licite concumbit, malo bene utitur: qui autem illicite, malo male utitur (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 36).

AUG. Quare est interrupta sententia, et quibusdam praetermissis, tanquam hoc sequeretur, adjunctum est, Proinde pudenda libidine, etc., praetermissa sunt autem verba mea, ubi dictum est, Sic insinuantur haec duo, et bonum laudandae conjunctionis, unde filii generantur, et malum pudendae libidinis, unde qui generantur, regenerandi sunt ne damnentur (Ibid.)? Quare ista verba mea de media sententia mea subtrahis, eisque subtractis alia mea, quasi ipsa sequantur, adjungis? Quid est quod facis? cur hoc facis? Parum est quod ea, quae tibi ex eodem libro meo ex ordine proposueras refellenda, dimittis, et in alia pergis, ut ordo turbetur, et quod a te propositum fuerat, de lectoris memoria dilabatur: insuper et ea quae praeter ordinem, ut tibi libitum est, interponis, non tota et integra fideliter ponis, sed concidis ubi vis, tollis quod vis, jungis quomodo vis: sed fac quidquid vis; convictus et victus apparebis, ut non vis.

CXLIII. JUL. Rectius enim accipit nomen mali quam boni unde erubescunt mali et boni; meliusque credimus Apostolo, qui dicit, Quia non habitat in carne mea bonum (Rom. VII, 18), quam huic, qui hoc dicit bonum.

AUG. Non erat magnum, et istam de libro meo implere sententiam. Ego enim dixi: Quam huic, qui hoc dixit bonum, unde si confunditur, confitetur malum; si autem non confunditur, addit impudentiae pejus malum (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 36). Sed nescio cur haec non posueris, cum similiter eis posses non respondere, sicut aliis, quae tanquam refellenda posuisti, nec attingere voluisti.

CXLIV. JUL. Et post modicum addis: Quoniam natura humana quae nascitur vel de conjugio, vel de adulterio, Dei opus est. Quae si malum esset, non esset generanda; si malum non haberet, non esset regeneranda: atque ut ad unum verbum utrumque concludam, natura humana si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset. Qui ergo dicit eam bonum non esse, bonum negat conditae creatorem: qui vero negat ei malum inesse, misericordem vitiatae invidet salvatorem. Quapropter in hominibus nascentibus, nec excusanda sunt adulteria per bonum, quod inde [PL45.1305] a conditore bono creatum est, nec accusanda conjugia per malum, quod ibi a misericorde salvatore est sanandum (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 36). Haec tam multa quae de tuis scriptis posui, quoniam grandem in his aerumnam cogitationis pertuleras, ut acute aliquid dicere videreris, et ex more nostro, quo versute nihil agimus, et ex veritatis securitate, quoniam tuis sermonibus vix intelligi queunt, nostra oportet repetitione distingui. Dixisti ergo, Manichaeos carnis vituperare naturam, atque asserere hominem factum ex commixtione duarum naturarum, unius bonae, alterius malae: nos autem, quos haereticos vocas, dicere a bono Deo conditam humanam naturam testimonio auctoris sui bonam, in infantibus ita esse sanam, ut Christi non habeant necessariam medicinam: te autem dicere bonam quidem a Deo bono conditam aliquando Adae fuisse naturam; sed tamen peccato esse vitiatam, et ideo Christi indigere medicina (Ibid.). In primo quidem libro praesentis operis, quam nullo distaret fides vestra a Manichaeorum profanitate, quippe ex qua eam natam esse manifestum est, junctis amborum opinionibus indicavi: ubi apparuit Joviniano te per timorem copulari; Manichaeo autem omnino per amorem. Hoc ergo etiam in praesenti nobis genere disserendum est: sed prius nostra, post vestra distinguo. Verum ergo dixisti, nos dicere a bono Deo naturam humanam bonam conditam: sed huc usque nostrum est: unam enim partem, qua suppletur nostra sententia, aut non vidisti, aut suppressisti; aliam autem de tuo, cum non sit nostra, posuisti: nos autem non solum dicimus naturam hominis bonam a Deo esse conditam in Adam; sed in omnibus parvulis bonam ab eo Deo condi, qui primi illius auctor fuit; propter quod illum omnium hominum asserimus conditorem.

AUG. Quid enim aliud et nos dicimus de Domino Deo omnium hominum conditore? Sed, quod absit a nobis, salvatorem Deum parvulis necessarium vos negatis, sic eorum naturam bonam esse asserendo, ut ei mali nihil inesse dicatis, propter quod indigeat medico Christo. Ad hoc responde; quod tibi redarguendum proposueras, primo redargue: cur exsufflentur baptizandi parvuli ostende; aut universae antiquissimae Ecclesiae bellum apertissimum indicens, exsufflari eos non debere contende: hoc age, hic insiste, huic firmamento, si potes, aliquid unde concutiatur, impinge. Quid fugis sub pelles loquacitatis tuae? Quid fumos vanissimos subjicis, quibus haec obtecta et obscura ita lector obliviscatur, ut te respondere nihil valentem dicere aliquid arbitretur?

CXLV. JUL. Hanc ergo partem sententiae non solum a nostra definitione removisti; sed pro hac etiam intulisti tuam: quae prima fronte aliquid haberet invidiae, sed tamen discussa vanesceret. Posuisti enim nos dicere, bonam a Deo bono conditam naturam, sed ita esse sanam, ut necessariam non habeat Christi [PL45.1306] medicinam. Intuere ergo quanta penuria veritatis labores, qui et in ipsis verbis quae dicuntur ἀντίθετα, furtum tam perspicuum facere non vereris. Nam cum supra proposuisses, Bonam naturam, subdidisti, Ita esse sanam. Numquid ἀντίθετον boni sanum est? Certe cum dicimus bonum, nihil contra hoc proprie ponimus nisi malum: si autem causa poscit ut sanum dicamus, ex adverso debile vel aegrum locamus; ut si sanum est, non utique debile; si debile, sanum non esse dicatur: cum autem dicimus, Bonum est hoc; a contrario ejus, non sani nomen, sed mali vocabulum sistimus. Tibi ergo dicendum fuit, quia definiremus nos bonam a Deo conditam naturam hominum, sed ita esse in parvulis bonam, ut institutionis suae nullum quaereret emendatorem: aut si ea quae bona erant, alieno vocabulo, id est, sanitatis indicare malebas; consonanti totum elocutione signasses. Nunc autem quasi murenula inter definitionum saxa prolaberis. Cum enim te veritas compulisset, ut nos confitereris bonam hominum dicere naturam a Deo bono conditam, atque in ea parte sententiae ut multam rationem, ita invidiam nullam videres; ad alia continuo verba migrasti, subjiciens, sed ita nos eam sanam defendere, ut medicinam Christi ei necessariam non esse credamus. Quod si totum tu per imperitiam incurris, bardissimus; sin autem id astu facis, vaferrimus inveniris.

AUG. Quando ista diceres, nisi non habendo quod diceres? Non enim debuimus, ut putas, ita sanam, quam diximus bonam, ne sibi non vera opponerentur antitheta: quod imperitia quanta dicas, si ostendere velim, rebus non necessariis, tui similis immorabor. De medio tolle superflua, et omnino, etiamsi vera essent, tibi minime profutura; et dic, si potes, quomodo medicum Christum parvulis non negetis: cum enim coeperis dicere, ibi apparebit quare ista vana, et ad rem quae agitur, non pertinentia, tamen interponenda putaveris.

CXLVI. JUL. Ecce enim breviter respondeo: adeo nos Christi medicinam parvulis, quos innocentes novimus, non negare, ut illos potissimum copiosiore ea indigere fateamur. Nascuntur enim exigui, debiles; qui non solum ali proprio labore non possint, verum nec implorare queant opem parentum; qui tam multis casibus obnoxii sunt, ut eis etiam lac densius, et lactantium plerumque somnus exitio sit.

AUG. Ecce quare memoriae lectoris, interponendo res superfluas, obstrepas. Medicum Christum non negatis parvulis necessarium propter mala corporis, cujus imbecillitate vitiantur invalidi, vel necantur; et negatis eis necessarium medicum Christum, propter quod sub diaboli potestate sunt, unde ut liberentur baptizandi exsufflantur: ut hoc tibi objectum non intelligaris ob aliud proposuisse quasi refellendum, nisi ne hoc timuisse deprehendereris: ideo autem non tentasse refellere, quoniam de firmissimo, et tanquam adamantino fundamento, in te potius perimendum [PL45.1307] tua jacula resilirent: et ideo de antithetis disputationem interposuisse superfluam, ut illud invictum lector oblitus, sineret te in eis, quaecumque inferres vanissima, respirare, tanquam respondentem aliquid, et dicentem nihil. Sic quippe imbecillitatem corporis infantilis, multis obnoxiam casibus intulisti, quasi vel in ipsa curciarentur, vel in ejus tanta infirmitate premerentur, vel eis accidere in illa aetate mali aliquid posset, si natura humana sicut instituta fuerat, permaneret. Cur exsufflet baptizandos parvulos Ecclesia Christi, ostende, si potes; aut eos exsufflandos non esse contende, si potes; aut obmutesce, si non potes: imo obmutesce, quia non potes.

CXLVII. JUL. Pro conditione mortalis corporis incurrunt et aegritudinum aerumnas, et dolorum poenas, et pericula morborum. Non solum ergo parvulis necessariam Christi, a quo et facti sunt, medicinam fatemur; sed etiam omnium mortalium naturae.

AUG. Ergo et in paradiso omnia ista mala futura fuisse creditis, si nemo peccasset; et mortes illic hominum, tanquam pecorum, cogitatis, quia omnibus ibi communem mortalitatem corporum creditis. O miseri! si beatitudinem loci illius christiano cogitaretis affectu; nec bestias ibi morituras fuisse crederetis, sicut nec saevituras; sed hominibus mirabili mansuetudine subditas, nec pastum de alternis mortibus quaesituras, sed communia, sicut scriptum est, cum hominibus alimenta sumpturas (Gen. I, 29, 30). Aut si eas ultima senecta dissolveret, ut sola ibi natura humana vitam possideret aeternam; cur non credamus quod auferrentur de paradiso moriturae, vel inde sensu imminentis mortis exirent, ne mors cuiquam viventi in loco vitae illius eveniret? Nam neque ipsi qui peccaverant homines, mori potuissent, si non de habitatione tantae felicitatis, merito iniquitatis exissent.

CXLVIII. JUL. Cujus infirmitates ut in praesenti vita diverso remediorum genere mitescunt; ita etiam plene, in justorum tamen corporibus, resurrectionis evacuabuntur adventu.

AUG. In his justis et parvulos ponis, qui nihil egerunt propria voluntate sive boni sive mali: an separas eos a justis, quos tamen a carnis resurrectione felici non separas? Quare ergo justorum corpora excepisti, in quibus haec mala resurrectionis evacuantur adventu? Si autem parvuli propter justitiam secundi hominis, qui regenerationis est auctor, deputantur justi; cur non propter peccatum primi hominis, qui generationis est auctor, deputantur injusti?

Okuyucu tepkileri

Notlar

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1279-1307 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Kullanıcı tarafından yayınlandı: Rodion Vlasov
Sayfa oluşturma tarihi: 2026-11-22, Güncelleme: 2026-11-22