SERMO UNDECIMUS. Caph

1. Incipit undecima littera Caph, quae Latina interpretatione significat, Curvati sunt. Sonus interpretationis ipse nos docet, quid sit curvari; qui enim inclinatur in terram, curvari videtur. Unde ait Propheta sub hac littera: Paulo minus consummaverunt me in terra (Inf. v. 87). Curvatur autem qui agit poenitentiam; eo quod cervicem suam curvet, dum humiliatur ad Dominum, et interiorem magis cervicem, id est, cervicem mentis et cordis. Nam de hac cervice dictum est: Nec si flectas ut circulum collum tuum (Esai. LVIII, 5); qui enim cor suum non flectit, frustra cervicem suam flexerit.

[PL15.1348C] 2. Docet etiam Hieremias propheta humilitatem hac interpretatione signari. Ait enim sub hac littera in Threnis: Quia non repellet in aeternum Dominus; quia cum humiliaverit, miserebitur secundum multitudinem misericordiae suae; quia non humiliavit toto corde suo, neque repulit filios hominum (Thren. III, 31-33). Bonum ergo curvari, ut humiliemur Domino, et Dominus misereatur. Denique et in superioribus sub hac littera idem Hieremias propheta, ostendens gemitus, et humilitatem plebis, ait: Omnis populus ejus ingemiscentes, quaerentes panem, dederunt desideria sua in escam ut reficiant animam. Vide, Domine, et aspice, quia facta est sine honore (Thren. I, 11). Ergo qui animae suae quaerit refectionem, humilitate curvetur, quo possit citius ad Domini pervenire misericordiam.

[PL15.1348D] 3. (Vers. 81.) Ideoque tamquam curvatus multo amplius anima ac mente, quam corpore exorsus est David, dicens: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi. Non usitatus sermo nos capiat; ut tamquam corporeae fatigationis defectionem hujusmodi judicemus. Neque enim hoc solum dixit: Defecit anima mea; sed: Defecit in salutare tuum. Itaque ut de usu capiamus exemplum, si verbi gratia, dicamus: Defecit ille in illam, videtur exprimi [PL15.1349A] hoc verbo, quod totus in mulieris desiderium cupiditate transierit. Et quidquid est quod vehementer expetimus, nisi ejus maturiorem habeamus effectum, id nos videtur longa quadam intensione lassare. Amor impatiens die nocteque meretricias fores pulsans, si diutius potiendi desideria differantur, ipsa deficit exspectatione, dum sperat: in quo utique non finis amoris, sed incrementum est. Et quidquid est desiderabile, si non contingat desideranti, deficit in illud, et quasi ipsam deponit animam qui desiderat. Si tamen spes propior assurgat, dat vires spes proxima: si autem absentia sit dilecti, eo ipso quod absentem desiderat, qui concupivit, animae suae patitur defectionem. Itaque quanto longius est istud quod desideratur, tanto magis deficit qui desiderat. Id est ergo [PL15.1349B] deficere; unumquemque in id totis studiis migrare quod diligat. Illud cogitat, illi adhaeret, illud personat, quod receperit diligendum, in id quadam animae defectione transfunditur; ut si mater filii exspectet praesentiam, quemadmodum exspectabat Tobiae uxor filium peregrinantem, deficiens a desiderio, et in angustiis 1104 constituta, et tamquam resoluta viribus (Tob. X, 3 et seq.). Quid enim aliud nisi defectum quemdam ejus verba significant? Sed quo magis lassatur affectus, eo amplius amor crescit: et quo diutius abest qui desideratur, eo exspectantis desideria majore quadam vi amoris ignescunt. Caro deficit, sed cupiditas alitur et augetur.

4. Hinc ergo colligere possumus quid sit: Defecit in salutare tuum anima mea. Etenim spiritui adhaerens [PL15.1349C] anima deficit ab eo quod est anima, et fit unus spiritus: quoniam qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Itaque sanctus et timens Deum, nescit aliud desiderare, nisi salutare Dei, quod est Christus Jesus. Illum concupiscit, illum desiderat, a illum totis intendit viribus, illum gremio mentis fovet, illi se aperit et effundit: et hoc solum veretur, ne illum possit amittere. Itaque quanto majore desiderio exercitata fuerit anima cupiens adhaerere salutari suo, tanto magis deficit. Ergo ista defectio imminutionem quidem fragilitatis, sed assumptionem virtutis operatur. Denique ipse alibi dicens: Sitivit in te anima mea (Psal. LXII, 2); subjecit infra: Adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua (Ibid., 9). Qui enim sitit, cupit semper adhaerere [PL15.1349D] fonti, nec aliud sibi nisi aquam expetere et contingere videtur, ut ipso pascatur affectu. Suscipiens ergo dextera animam meam, et de suo virtutem impartiens, facit eam esse quod non erat, ut dicat: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II, 20). Disce autem etiam exemplo defectionem istam nimiae esse cupiditatis. Concupiscit, inquit, et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3). Ante concupiscens, inquit, et quasi totam se effundens in concupiscentiam, longo fune suspensa defectione [PL15.1350A] dissolvitur. Denique quomodo deficiat anima in salutare Dei, Hieremias docet. Et factum est, inquit, in corde meo ut ignis ardens, flammans in ossibus meis, et dissolutus sum undique, et ferre non possum. Hoc igitur inflammatus desiderio, ait David: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi (Jerem. XX, 9).

5. Recte speravi dixit in verbum; ante enim spes praecedit, et ideo sequitur defectio. Speravit autem in verbum quod praedicatum est esse venturum, quod potest intelligi de Deo Verbo. Aut certe in verbum speravit, qui verbo coelesti credidit, quo Domini nostri Jesu Christi annuntiatur adventus, vel quo ejus gloria declaratur. Ergo Propheta considerans quae legerat, et cernens quod cum adesset corpori, velut [PL15.1350B] quibusdam ligatus vinculis hujus vitae, aberat a salutare Dei, concupiscebat, desiderabat, deficiebat, et toto dissolvebatur affectu; ut totus illius fieret quod desiderabat, sicut etiam in posterioribus ipse dicit: Effundo in conspectu ejus orationem meam, tribulationem meam ante ipsum pronuntio, in deficiendo ex me spiritum meum (Psal. CXLI, 3 et 4). Defecit enim ejus spiritus, immo ab eo deficit spiritus suus, qui se ipsum negat, ut adhaereat Christo. Unde semitae ejus cognoscuntur a Domino; quia non sunt carnis, sed Christi semitae.

6. Etenim requirentium Deum via Christus est. Et nos igitur illud concuspiscamus aeternum, illud salutare Dei: non concupiscamus pecuniam, 1105 quam avarissimi concupiscunt, non concupiscamus [PL15.1350C] alienae uxoris decorem, non ambitionis exagitemur desiderio, non saeculari intendamus gloriae, non fallacis circumscriptionis studiis occupemur, non proximum circumvenire iniquitate cupiamus, non postremo partes vulpium simus in terrenae voluptatis interiora demersi, tamquam exsules aeternorum, et de illa supernae spei praesumptione dejecti. Attollat igitur se anima nostra deficiens viribus suis; ut adhaereat salutari Dei, qui est Christus Dominus Jesus, quod interpretatione dicitur Domini salus. Ipse est enim salus, veritas, virtus atque sapientia. Qui igitur deficit sibi, ut virtuti adhaereat, amittit quod suum est, accipit quod aeternum est.

7. (Vers. 82.) Sequitur: Defecerunt oculi mei in verbum tuum, dicentes: Quando consolaberis me? [PL15.1350D] Supra est πρακτικόν, hic θεωρητικόν: ibi in salutare deficit anima, eo quod concupiscit eum, cujus Passione servata est: hic in verbum Domini prophetae oculi defecerunt. Et videamus ne quemadmodum illic adhaerens Christo anima deficit in unum spiritum, et fit unus spiritus: ita et deficiant oculi, ut fiat una mens. Oculi enim mentis isti sunt oculi, scilicet interioris hominis, non hi oculi qui ministerio funguntur obtutus. Est enim oculus et mens, carnis: sed ille caecus est oculus, qui non videt quae divina [PL15.1351A] sunt, qui frustra mente carnis inflatus est. Est et alius oculus, sensus Christi, quo Ecclesia videt Christum; sicut ipse dicit ad Sponsam: Corde nos cepisti uno ab oculis tuis (Cant. IV, 9). Merito uno oculo Christus videtur; quia non videtur oculo carnali: aut quia duos oculos habens Ecclesia, moralem et mysticum, fidei oculo plus videt Christum. Mysticus enim oculus acutior est, moralis dulcior.

8. Et fortasse isti oculi sunt, quibus Paulus videbat aeterna, ubi coepit corporalia non videre. Denique qui Christum non videbat, priusquam oculos amitteret, vidit eum posteaquam visum amisit oculorum. Vidit enim qui dixit: Quis es, Domine (Act. IX, 5)? Videbat utique Christum, quem etiam Dominum fatebatur. Et infra: Domine, inquit, quid me [PL15.1351B] vis facere (Ibid., 6)? Non ergo videbat eum, cujus exspectabat imperium? Quibus igitur oculis videre Paulus plus coepit, nisi iis quos nobis ipse monstravit, dicens: Orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV, 15)? Denique ut scias quia vidit orando: Factum est, inquit, revertenti mihi in Hierusalem, cum orarem in templo, pavorem habui, vidi illum dicentem mihi: Festina, et exi citius de Hierusalem; non enim recipient testimonium tuum de me (Act. XXII, 17 et 18). Isti ergo oculi in verbum Dei deficiunt, et dicunt: Quando consolaberis me? Istis oculis prophetae dicebantur Videntes; quia per revelationem ea quae erant abscondita, mente cernebant.

9. Quid est oculos deficere? De corporalibus dicamus, ut intelligamus de spiritalibus. Nonne quando [PL15.1351C] aliquem desideramus, et speramus adfore, eo dirigimus oculos, unde speramus esse venturum? Itaque contenti diu quotidiana exspectatione 1106 deficimus. Sic Anna circumspiciens in viam, sollicitis adventum filii explorabat excubiis (Tob. X, 7). Sic David propheta, currentem de praelio, positis in turre exploratoribus, interrogare de salute filii pater sedulus gestiebat (II Reg. XVIII, 24). Sic tenerae uxor aetatis de specula littorali, indefessa exspectatione viri praestolatur adventum; ut quamcumque navim viderit, illic putet conjugem navigare, metuatque ne videndi gratiam dilecti alius antevertat, nec ipsa possit prima dicere: Video te, marite; sicut Anna dicebat ad filium: Video te, fili, amodo libentius moriar (Tob. XI, 8); mortis videlicet dolorem [PL15.1351D] exoptati conspectus suavitate non sentiens. Ergo ut illa quae advenienti viro se optat offerre, ablegatis omnibus domesticis occupationibus, semitas viantis aut pedum vestigia legit: sic Propheta curis exutus saecularibus, interiorum oculorum in verbum Dei pervigil custos usque ad defectionem sui intendebat obtutus, corpus suum redigens servituti, et animam [PL15.1352A] suam ad humilitatis patientiam araneae modo tabescentis erudiens. Desiderabat enim sicut cervus fontes aquarum, et sitiebat in Dominum Deum suum, cupiens ejus videre praesentiam, et apparere ante faciem Dei; nimioque desiderio et vehementi cupiditate deficiens, tunc se habiliorem iis quae de Domino poposcerit, impetrandis prophetica gratia praesumebat. Et nos igitur intendamus cor nostrum, ut possimus intelligere series Scripturarum, et verbum nobis venire a Domino postulemus, atque intellectum dari. Si quis de longinquo Verbum Dei obtutu mentis aspexerit, nondum planum atque distinctum, is velut quibusdam oculis interioribus Verbi navigium appropinquare animae suae cernit. Quo autem expressius videre coeperit, eo magis quasi ad portum veritatis [PL15.1352B] festinat accedere, ut sit proximus invehendae.

10. Defecerunt ergo oculi Prophetae in verbum Dei, dicentes: Quando consolaberis me? Si oculi isti significati sunt, quibus cernimus et videmus, dicere debuerunt: Quando consolaberis nos; hoc est, non singulariter, sed pluraliter? Sed quia oculus mentis et oculus carnis unus oculus fiunt, et tunc homo consolatione fulcitur, cum caro et mens diversa non cupiunt, sed unum desiderant, unum requirunt; ideo intenti ad eum, qui ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), isti quoque oculi unum se esse confitentur; quia uno atque eodem desiderio officioque funguntur.

11. Deficiebat ergo in verbum Propheta. Nos autem otiosos nos putamus, si verbo tantummodo studere [PL15.1352C] videamur: et pluris aestimamus eos qui operantur, quam eos qui studium cognoscendae divinitatis exercent. Dicunt enim plerique: Ecce homo et opera ejus. Quasi vero qui verbo studeat, non operetur; cum majus opus istud quam caetera sint. Si enim opus justitia est, si opus temperantia, si opus fortitudo: utique opus est etiam sapientia; istae enim quatuor principales virtutes habentur. Nam si operatur Christus secundum quod justitia est, utique operatur secundum quod 1107 Verbum est. Et operabatur cum esset in principio apud Patrem. Denique per ipsum omnia facta sunt (Joan. I, 3); ut scias operatorem omnium esse, et opus nostrum esse Christum Jesum. Etenim secundum quod verbum est, verbum inquirentibus, grande opus verbum est. [PL15.1352D] Unde cum Martha festinaret circa ministerium, Maria autem verbum Domini audiret: ea quae audiebat, ei quae ministrabat, meruit anteferri. Dicenti enim Marthae: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adjuvet. Respondens, dixit Dominus: Martha, Martha.... Maria bonam partem elegit, quae non auferetur [PL15.1353A] illi (Luc. X, 40-42). Ita verbum cognoscere majus opus esse quam ministrare, divinae auctoritate sententiae definitur.

12. Sed fortasse dicat aliquis dictum esse ab Apostolo: Quia non in sermone regnum est Dei, sed in virtute (I Cor. IV, 20). Scriptum non nego, sed in quo sermone, cognosce; nempe quem inflatus effuderit, qui audientibus sermo prodesse non possit, qui sine ostensione sit spiritus atque virtutis, hunc sermonem Paulus non dignatur cognoscere; vult enim magis virtutem sermonis agnoscere. Denique nolebat talem suum esse Apostolus sermonem, qui in infirmitate veniebat, ut alios faceret fortiores: in timore et tremore; ut timentes nihil metuerent, nisi Dominum Jesum: trementes pacem ejus tranquillitatemque [PL15.1353B] servarent. Audi ergo qualem Apostolus sermonem habebat. Et sermo, inquit, meus et praedicatio mea non in persuasione sapientiae verborum, sed in ostensione spiritus et virtutis (I Cor. II, 4); quia fides non in forensi sermone sapientiae, sed Dei virtute firmatur. Ergo in sermone sanctorum virtus est, in sermone autem forensi isto ac philosophico vanitas mundi. Virtutem autem esse in sermone sanctorum etiam iste Propheta te doceat, qui ait: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Psal. LXVII, 12); hoc est, ut multa possint virtute Evangelium praedicare. Probatum est ergo quod in Evangelii praedicatione sit virtus: praedicatio autem Evangelii, sermo sanctorum est: ita dubium non residet, quin in sermone sancto sit virtus.

[PL15.1353C] 13. (Vers. 83.) Sequitur versus tertius: Quoniam factus sum tamquam uter in gelicidio, justificationes tuas non sum oblitus. Vox ista, vox justi est, qui mortificaverit suum corpus; recte enim uter dicitur justus, qui exspoliatus, non nudus inveniatur: uter namque de exuviis fit animantis mortui. Igitur et nos peccato moriamur, ut vivamus Deo. Repleti spiritus jucunditate, et suavitate laetitiae, erimus exuviae spiritales, carentes infirmitate corporea, et integro mentis sinu infusam nobis divinorum mysteriorum gratiam reservantes. De his utribus dicitur, quia vinum novum in utres novos mittunt (Matth. IX, 17), qui volunt utrumque servare, et corpus, et gratiam. Non effluat igitur tuus hic uter, non rimosus sit, non [PL15.1353D] terreno inveterascat situ; ne vinum novum veteres utres rumpat, quo scindantur utres, fundatur gratia. Non iterum sole iniquitatis et nimia vi caloris arescant, sed ferventium viscerum cupiditates diversae nivali quodam frigore temperentur. Frigescat aestus libidinis, 1108 et quodam continentiae gelu, jejuniorumque restinctus, matutina oratione perfletur; quando sicut ros, ita super terram nostram Dei verba descendunt, sicut imber super gramen, et sicut nix super fenum. Nescit utrem bonum ista nix laedere, [PL15.1354A] nix quae divini splendore fulget eloquii. Nix haec refrigerat, non adurit: fecundat sata, non internecat. Nix haec praeceptio continentiae est, quae calorem facit corporeum frigere, et omnem naturae interioris restinguit ardorem. Et forte ideo cum resurrectionis suae demonstraret gloriam, vestimenta ejus erant candida sicut nix: ut non solum ipse alienus aestimaretur a contagione peccati, verum etiam quicumque resuscitatur, congelatis conjugii cupiditatibus, resurgere frigidus videretur. In resurrectione enim neque nubunt, neque uxores ducunt, sed erunt sicut angeli Dei in coelo. Boni ergo utres frigidi, hoc est, in gelicidio constricti pruinis, non libidinis calore resoluti.

14. Utrem autem corpus hoc dici, licet ex pluribus [PL15.1354B] locis, tamen etiam inde intellige, quod Adam et Eva ubi imaginem deposuere coelestis, quam ante portabant, imaginem terreni hominis induentes, tunicas dicti snut vestiti esse pelliceas, corporales enim eos de spiritalibus fecerat culpa commissa (Gen. III, 21). Nec illud absurdum ad intelligendum, quod ita se dicat factum David sicut utrem in gelicidio; eo quod in asperitate licet positus glaciali, mortificaverit tamen corpus suum; ne sentiret hiemis illius asperitatem, quam Salvator dicit gravem futuram esse fugientibus (Matth. XXIV, 20). Sicut enim glaciem non sentit uter, quia pellis est animalis mortui; ita mortuus peccato Propheta frigus peccati sentire non poterat: vel certe quod non frangatur necessitatibus, nec resistat caro menti; sed mollior [PL15.1354C] ductu, animae se inflectat imperiis, et in hoc mundi gelicidio non arescat: vel quia corpus afflictionis sumus, et mortem Domini Jesu semper in nostro corpore circumferre debemus. Hic est uter qui castigat corpus suum, non ut ille incrassatus et obesus populus, qui sedit manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Hic est uter qui inebriat non vino, sed spiritu: in quo non botryo amaritudinis, non draconum furor, non furor aspidum, sed poculum inebrians quam praeclarum est! In hoc ergo gloriatur David, quia factus est sicut uter in gelicidio, operationem peccati non sentiens.

15. Et bene peccatum gelicidio comparatur. Sicut enim gelicidium ad nullum usum utile est, ad nullam operationem; sic culpa nulli prodest usui, [PL15.1354D] nulli operationi: et ideo sicut gelicidium declinanda est, ne noceat et adurat. Bonum ergo mihi fieri sicut utrem in gelicidio; ut possim non oblivisci justificationes Domini, ut earum liquore perfusus refrigeret omnis fervor internae cupiditatis. Non ergo vacuum, sed plenum hunc utrem esse oportet, plenum spiritus, plenum justificationum; ut peccata mea ipse confitear, ut luxuriam carnis meae comprimam; moriendum est enim mundo, ut vivamus Deo. Si autem vivamus carni, mors utique est carnis prudentia: [PL15.1355A] vivere 1109 non possumus Deo; quia inimica est Deo carnalis ista sapientia, et vita saecularis.

16. (Vers. 84.) Sequitur versus quartus: Quot sunt dies servi tui? Quando facies mihi de persequentibus me judicium? Potest sic accipi: Quot sunt dies servi tui, quasi dicat: Quanti sunt dies humani, quantum tempus, quantum spatium? Cur invidetur tam brevi vitae; ne tranquillo cursu istius saeculi perfruamur? Cur in brevi spatio tam multi persequentium nos laquei tenduntur? Adsit jam judicium in quo poena est perfidorum, in quo persecutoribus digna impietatis suae pretia redduntur. Vel sic: Quousque insultare poterunt, quousque inquietare, qui nos diversis modis quaerunt affligere? Non serus erit terminus; etenim quasi Propheta celeritatem [PL15.1355B] transcurrendae istius vitae non annorum, sed dierum aestimatione subducit, dicens: Quot sunt dies servi tui? Et bene dies dixit; ut non solum moras annuas prophetica visione transcurreret: verum etiam splendidum sibi vitae hujus curriculum virtutum lumine declararet. Meritoque securus ait: Quando facies mihi de persequentibus me judicium? Mihi, inquit, judicium de persequentibus facies, non de me persequentibus judicium dabis; quoniam non resurgunt impii in judicio. Sed mihi, inquit, da judicium; ut cum remuneras innocentiam, fidem provehis, misericordiam coronas, impii persecutores meritorum praemiis propheticorum judicentur.

17. Non absurdum etiam illud, ut quia breves dies et pauci sunt istius vitae, non diutius gratiam suam [PL15.1355C] Dominus circa Prophetam suum differat: sed ipsi judicium de persequentibus faciat. Nam hic quoque judicium est de persecutoribus; siquidem qui non credit in Christo, jam judicatus est. Judicium autem hoc est, quod dedit servulis suis Dominus Jesus dicens: Habebitis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X, 19). Et verum judicium, in quo torquetur inimicus, sicut ipse confessus est dicens: Quid.... venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29)?

18. Hoc ergo deposcit virtutum stabilitate fundatus Propheta, ut subjiciatur sibi non homo, sed ille qui locum sibi in homine vindicavit. Unde et Apostolus ipsum magis in hominis peccato putavit esse damnandum, ipsum subjiciendum, de quo ait: Canterat [PL15.1355D] Deus Satanam sub pedibus vestris cito (Rom. XVI, 20). Ex hoc ergo persecutore judicium sibi fieri gestit; ut fidei Propheticae vestigiis adversarius conteratur, et comminuat eum sub pedibus suis Propheta sicut pulverem: et in hac corporis sui militia constitutus, quamvis dies vitae breves sint; triumphum tamen de adversario adipiscatur, quo reformati hominis in veterem gratiam, quem ante delictorum [PL15.1356A] vinculis tenebat astrictum, et ferventis libidinis lassabat aestu, libertatem ingemiscat, potestatem sentiat. Subjectus est igitur adversarius secundum Dominisententiam. Etenim Dominus Jesus veniens in hunc mundum per Virginis partums ubjecit animae nostrae omnes contrarias potestates; ut fide tua, verbotuo, conversatione tua, et operibus conterantur. 1110 Si ergo non conteris adversarium, tua culpa est, qui permissa non uteris potestate. In nobis est igitur, ut aut subjiciatur adversarius, aut resultet. Si enim actus noster displiceat, incipit adversarius superbire: si autem bonis inhaereamus operibus, exerceamus studia castitatis, justitiae, continentiae, calcamus serpentem, et scorpionem. Calcamus enim illum pedibus castitatis; conterimus et scorpionem, ne possit excutere: [PL15.1356B] calcamus continentiae vestigiis, verecundiae, justitiaeque gressibus. Possumus ergo et in hac brevi vita triumphum de adversariis habere perpetuum.

19. (Vers. 85.) Sequitur versus quintus: Narraverunt mihi injusti exercitationes, sed non sicut lex tua, Domine. Bene optat judicium sibi fieri de persequentibus, qui non solum opera justi impedire, verumetiam fidem superflua narratione subvertere conati sunt. Etenim quasi fabulae cujusdam naenias narratas sibi dicit ἀδολεχίας, hoc est, superfluas loquacitates. Narratores enim superflui, sicut hirundines, disputationis suavitatem nativae loquacitatis continuatione corrumpunt, ut Aristotelis sententia est.

20. Superflua igitur loquitur haereticus, qui non loquitur veritatem, non loquitur secundum legem. [PL15.1356C] Qui autem fundatus in lege est, novit a veris falsa discernere; spiritalis eruditione doctrinae, haeretica ab Evangelicis dogmata separare. Ideoque ne multi decipiantur, jubetur a Domino tacere peccator: Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Ps. XLIX, 17)? Conticescat igitur perfidia, quae tramitem veritatis tenere non novit, quae Dei praecepta non servat. Cur enim per os suum assumunt peccatores Evangelium veritatis, in quorum ore veritas non est? Omnia autem praecepta Dei veritas, Christus autem veritas. Non ergo est Christus in disputationibus perfidorum, qui dicit perfido: Os tuum abundavit nequitia, et lingua tua concinnavit dolum (Ibid., 20); lingua enim quae vult astruere mendacium, dolum utique nectit assertis. Sed hujusmodi [PL15.1356D] fur est, et cum fure concurrens. Multi enim fures sunt, qui verbum Dei non ad utilitatem suam furantur et rapiunt, sed ad fraudem; et patrimonium quoddam coelestium Scripturarum in sua furta detorquent, adulterina sibi compendia colligentes, dolo magis quam veritate quaesita. Sed hi sunt qui miscent aquam vino, tamquam caupones pessimi, adulterantes sermonem Dei, et insincerum proferentes [PL15.1357A] quidquid perfido et tamquam ebrio ore deprompserint; et ideo aliena loquuntur a lege. Unde eos bene Propheta refugit atque reprehendit: sciens quid praescripto legis acceperit.

21. (Vers. 86.) Recte ergo ait sequenti versiculo: Omnia praecepta tua veritas: injuste persecuti sunt me, adjuva me. Quasi bonus miles bella non refugit, nec conflictus quamvis gravium praeliorum bellator pavescit assuetus; sed fidelis et providus aspirare sibi divinitus orat auxilia, et piae devotionis fidelia sibi adjumenta deposcit. Ideoque non petit ut persecutiones quiescant; sed in persecutionibus se postulat adjuvari. Sciebat enim quod omnes 1111 qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutiones patiuntur. Mavult ergo persecutiones pati; ut pie vivere [PL15.1357B] in Christo possit. Et bene non unam persecutionem, sed multas persecutiones dixit, nec expressit vocabula persequentium; quia multi persecutores, non solum quos videmus, sed etiam quos non videmus. Persequuntur nequitiae spiritales, persequitur haereticus, Judaeus, gentilis. Omnes ergo sub persecutoribus, qui volunt pie vivere; quia ubi multi persecutores, nullum a persecutoribus vacat tempus pie vivere gestienti. Et fortasse cum persecutiones non patimur, tamquam condemnati habemur; quia nequaquam pie vivere velimus in Christo. Nam utique cum sit definita sententia, quod Omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutiones patiuntur (II Tim. III, 12), videtur is qui persecutiones non patitur, abdicatus, quod non sit piae intentionis in Christo; devotionem etenim fidei [PL15.1357C] praelia persequuntur. Si desint certamina, vereor ne deesse videatur, qui certare desideret. Omnia, inquit, praecepta tua veritas (Joan. XV, 20). Quae praecepta nisi illa: Si me persecuti sunt, et vos persequentur? Haec praecepta David, anterior licet Incarnationis sacramento, jam tamen audiebat in spiritu: et quasi Christi discipulus non subtrahebat se passionibus, sed certaminibus offerebat: sciebat hoc sibi ad gloriam fructuosum, hoc ad custodiam salutis tutum, ut frequentibus exercitiis justi pietas confirmaretur. Cito enim fides inexercitata languescit, et crebris otiosa tentatur incommodis. Remissas excubias callidus, insidiator irrumpit: assuetum autem bello virum externa fraus instruit, et ad gloriosae provehit palmam victoriae. Pax ergo fidei corruptelae materia [PL15.1357D] est.

22. Quam pulchre nobis persecutionis processere tempora. Intentus erat sicut mendicus intimae ad Deum mentis affectus: illi adhaerebat, nec ullas cogitationes obstrepentes sibi precantis animus sentiebat: totis visceribus fundebatur oratio, et quidam miscebatur sermo cum Domino; quotidiana meditatio habebat jam contemptum periculi, et usum calcandae mortis receperat. Quod amisimus exercitium tentant otia, quos bella non fregerant. Periculosa igitur et pacis otia. In pace plures persecutiones esse coeperunt. Nullus erat tempore persecutionis [PL15.1358A] adulator, qui callida mentxem adulatione tentaret. Non vacabat animo corporis delectatione dissolvi, et hujusmodi quae secundis rebus excitari solent, admittere passiones. Ideo Apostoli cum caederentur, includerentur, exsultabant quod illis injuriis aeternae gloriae meritum lucrabantur, qui digni fuerant pro Christi nomine injurias sustinere (Act. V, 41). Non illis erat cura de patrimonio, studium de potestatibus et honoribus, non de praelatione, quae etiam justos exagitare consuevit; sed ille se praeferri putabat, qui esset pluribus verberibus flagellatus.

23. Merito ergo David occasiones expetit triumphandi, et certandi copiam pro devotionis eruditione non metuit, qui noverat persecutiones iniquorum proficere ad incrementa virtutis. 1112 Non [PL15.1358B] enim dixit: Quia persecutiones patior, adjuva me; sed: Injuste, inquit, persecuti sunt me, adjuva me. Potest enim quis et persecutiones pati, sed non injuste; quia est etiam justa persecutio, si oderimus obscenos, si infesti simus injustis, si iniquos velimus opprimere, ne pluribus noceant, si avarum fraudis suae compendiis exuamus, si exsecremur insolentiam superborum. Qui autem pro fide, pro justitia, pro castitate persecutionem patitur, bene is dicit: Injuste persecuti sunt me, adjuva me.

24. (Vers. 87.) Sequitur versus septimus: Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. Non superfluo divinum quaesivit auxilium, qui sciebat sibi adversus fortes esse certamen, pluraque sibi praelia praeparata dimicaturo [PL15.1358C] nunc adversus nequitias spiritales, quae sunt in coelestibus, nunc adversus calorem sanguinis, et innumeras corporis hujus illecebras, quarum nexu vario et diuturna colluctatione lassatus pudendo corruisset certamine; nisi fidei se radice tenuisset. Discamus cavere quem gerimus, hic nobis hostis domesticus, hic inimicus gravis est nostri ipsius usus corporis. Inflammatur vino, ardet libidine, decore mulieris occursantis accenditur, spe alitur, desperatione uritur, illecebris exuritur, non evaporat effectu, timore turbatur, metu frangitur, luxuria mollitur, lascivia dissolvitur, labore afficitur, sollicitudine fatigatur, passione conteritur. Miraris si inter tot adversarias passionum vices se etiam justus tenere vix possit, cum impares simus etiam singularum certamini? Quem [PL15.1358D] vel sola libido non vindicet, quem non subjuget avaritia, quem formido non quatiat, quem luxuria non enervet, quem lascivia non emolliat, quem non supplantet ebrietas?

25. Quasi conscius igitur carnalis infirmitatis, et explorator persecutionis hostilis, dicit: Paulominus consummaverunt me in terra. In hac utique terra, in qua Adam primus corruit, et pudenda prolapsione dejectus, totius gressum futurae posteritatis inflexit (Gen. III, 17). In hac terra, in qua Cain munera fraterna dolens suis esse praelata, ruina est stratus invidiae. Denique vox fraterni sanguinis clamavit a [PL15.1359A] terra (Gen. IV, 10). In hac terra Noe sanctus quem totius orbis diluvia in tantis procellis et fluctibus pervigilem probaverunt, ubi tamen otioso curas laxavit corpore, somnum ebrietatis offendit, contumeliam paternae pietatis incurrit (Gen. IX, 21 et 22), docens periculosa otia securae esse virtuti. In hac terra Lot reverendi parentis imitator, quem non luxuriantis Sodomitanae plebis decoloravit impuritas, non flamma Sodomae ardentis involvit, veniabilis quidem ignorantiae, pudendae tamen commixtionis non evasit incestum (Gen. XIX, 32 et seq.). Uritur iste flammis mulierum, quem sulphurea flamma non ussit.

26. In hac terra etiam David propemodum consummatum se esse dixit. Siquidem pene motos pedes [PL15.1359B] suos et gressus suos paulominus sensit effusos: quia divitias saeculares et successus corporalium prosperorum loco beatitudinis aestimavit peccatoribus abundare. Propter quod etiam flagellatus est; sed flagella justo remedia salutis sunt. 1113 Castigat enim Dominus omnem filium quem recipit (Heb. XII, 6). Unde etiam David conversus ad Domini charitatem, atque in ejus eruditus praeceptis, non ignorans quod caducis caduca fortuito quodam deferantur eventu, et quia non divitiarum abundantia, sed virtutum gratia vitae probabilis merita pensantur, dilexit magis quam dereliquit mandata Dei, quibus solis potuit ingruentes nequitias spiritales, et insurgentes hujus corporis appetitus in hac tam fragilis naturae infirmitate superare. Magna igitur virtus, quae sub tantis persecutionibus [PL15.1359C] constituta, et pene oppressa; tamen suum non est oblita praesidium, nec mandata Domini dereliquit.

27. (Vers. 88.) Ideo quia solum sibi Deum profuisse cognovit, preces ad Dominum dirigens, ait versu sequenti: Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui (Sup. v. 17). Quam vivificationem sui postulet, supra diximus; quia non id precatus est quod habebat, sed quod desiderabat, id est, ut viveret in aeternum, intelligens vitae beatitudinem in hoc fluctuanti et infido nobis corpore esse non posse, cujus imbecillitas propositum animae derelinquat. Opus est ergo misericordia Dei, ut continua et perpetua sit in hoc corpore vivificatio; ut quotidie justus Deo vivat, peccatoque moriatur. Si [PL15.1359D] enim culpa moriatur in nobis, erit vita Deo vivens, et custodia praeceptorum coelestium perseverans, quam utique ille custodit, qui vivificatur a Domino.

28. Denique vivificari se ante poscit a Domino, et postea custodiam testimoniorum coelestium pollicetur; non enim communis haec vita custodit coeleste mandatum, sed illa quae munere fulcitur aeterno per operationem gratiae spiritalis. Possumus etiam sic [PL15.1360A] intelligere: quia jam Propheta quae erant Legis agnoverat, optat adventus Dominici misericordiam, ut accipiat praecepta, quibus Lex adimpleatur; ut non solum adulterium sciret esse vitandum, sed etiam concupiscentiam adulterii declinandam. Os enim Patris Jesus Dominus locutus est in Evangelio, eum qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, in corde suo adulterium perpetrasse (Matth. V, 28). Quantum Evangelio profecerunt studia castitatis, quo non solum turpioris facti, sed etiam studii degeneris ablegatur opprobrium!

29. Qui sunt autem de quibus dicit quod paulominus consummaverunt eum in terra, nisi persecutores? De quorum uno ait Dominus Jesus: Ite, dicite vulpi illi (Luc. XIII, 32), hoc est, de Herode. Et [PL15.1360B] alibi cum se fraudulenter interrogari adverteret, dixit: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos ubi requiescant (Matth. VIII, 20); eo quod fraudulenter in terrestrium passionum quibusdam latibulis demorentur. Unde etiam Samson binas vulpes sibi nexuit, ad quarum caudas alligavit faces, et dimisit eas per messes Allophylorum (Judic. XV, 4 et 5); per hanc figuram significans quod improbi ac fraudulenti homines, et maxime haeretici, liberam linguam habeant ad latrandum, sed exitus impeditos: aut litigiosa principia, finem vero fraudis suae incendio deputatum. Ideoque et trecentas vulpes dimisit, eo quod perfidi 1114 crucis quidem se praedicatione commendare desiderant, sed mysterium ejus tenere non possunt, qui hac praedicatione composita [PL15.1360C] et falsa atque simulata urere magis fructus conantur alienos; cum utique vera crux Domini non exurat aliena merita, sed fecundet. Meritoque scriptum est in Canticis canticorum: Prendite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas; ut vineae nostrae floreant (Cant. II, 15). Quo ostenditur, quod vel Dominus Jesus, vel Ecclesia, fraudulentorum dolos a vineis suis exterminandos esse praecipiant; ne pusillulis vineis noceant, quia adultis jam vitibus nocere non possunt. Haereticus enim imperfectum tentare potest, non potest supplantare perfectum.

SERMO DUODECIMUS. Lamed

1. Lamed littera duodecima incipit, cujus interpretatio, [PL15.1360D] cor, vel ut alia interpretatio habet, servo. Unde videtur admonere, vel prudenter haec intelligenda, vel sollicite servanda praecepta. Nam hoc primus statim versiculus admonet. Cor etenim sibi mundum creari in superioribus hic Propheta, ut legimus (Psal. L, 12), postulavit. Cor sibi prudens dari oravit a Domino filius hujus Salomon. Qui ergo habet cor mundum, qui habet cor prudens, ipse intelligit seriem subditorum versuum, atque virtutem [PL15.1361A] (III Reg. IX, 9). Unde et alibi invenimus cor solum, id est, vel singulare, vel quod nulla illecebra hujus saeculi impediat, et carnis possit interturbare sapientia. Qui autem habet cor, servat mandata Dei: quemadmodum legisti de Maria, quae conservabat omnia Domini Salvatoris in corde suo vel dicta, vel gesta (Luc. II, 51).

2. Circumcidamus ergo cor nostrum: nihil corporeum, nihil vile quaeramus: vile autem omne terrenum. Nihil ergo terrenum, nihil saeculare, nihil corporeum, nihil leve atque mutabile in eloquiis constituamus coelestibus. Eloquia enim Domini, eloquia casta (Psal. XI, 7); ut his mysteriorum coelestium immaculata et pudica sinceritas spiritali interpretatione resplendeat. Non adulterina quadam opinione [PL15.1361B] misceamus terrena divinis, et illud inviolabile sacramentum propheticae visionis, aut perennis oraculi naturae nostrae aestimatione violemus. Ideo enim addidit: Argentum igne examinatum, purgatum terrae, probatum septuplum (Ibid.); ut tamquam boni nummularii spiritu examinemus prophetici sermonis argentum, secernentes Domini pecuniam, atque ab omni labe terrena salutaris fontis infusione purgantes; ut Christo digna sentire videamur, qui ait: Nolite thesaurizare vobis in terra, ubi aerugo et tinea exterminant.... sed thesaurizate vobis in coelo (Matth. VI, 19 et 20).

3. Thesaurus tuus est fides, pietas, misericordia: thesaurus tuus Christus est. Noli eum aestimare de terris, hoc est, de creaturis; quia Dominus totius [PL15.1361C] creaturae est. Maledictus, inquit, homo qui spem habet in homine (Jerem. XVII, 5): sed mihi salus per hominem venit. Vide tamen quid Scriptura vetus dixerit: Et homo est, et quis cognoscet eum (Ibid., 9)? Ille igitur homo non humana mihi, sed divina potestate 1115 omnia peccata donavit, Deus in corpore Dominus Jesus, mundum reconcilians sibi, quem redimebat a culpa.

4. Thesaurus noster pretiosus intellectus est. Si terrenus intellectus fuerit, si fragilis, haeretica eum tinea, et impietatis aerugo consumet. Levemus ergo et erigamus sensus nostros, nec impossibile judicemus, ut haec humani corporis infirmitas ad cognitionem mysteriorum coelestium provehatur; cum jam ad nos Dominus Jesus, in quo absconditi erant [PL15.1361D] scientiae sapientiaeque thesauri, divina sua miseratione descenderit; ut clausa reseraret, aperiret latentia, revelaret occulta. Veni ergo, Domine Jesu, aperi nobis et istius prophetici sermonis januam; multis enim clausa est, etsi prima specie aperta videatur.

5. (Vers. 89.) In aeternum, inquit, Domine, permanet verbum tuum in coelo. Vides etiam in te permanere debere, quod etiam in coelo permanet ac [PL15.1362A] perseverat. Serva ergo verbum Dei, et serva in corde tuo, et ita serva, ne obliviscaris. Serva legem Domini, et meditare; ne justificationes Domini de tuo corde labantur. Docet te litterae interpretatio, ut serves diligenter. Docet te Propheta in subditis, dicens: Nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea. In aeternum non obliviscar justificationum tuarum (Inf. v. 92 et 93). Legis ergo meditatio facit, ut tempora tribulationis, tempora quibus humiliamur aliquibus adversis, sustinere et tolerare possimus; ut neque humiliato nimis, neque dejecto frangamur affectu. Denique Dominus non frangi nos humilitate usque ad desperationem vult, sed usque ad correptionem.

6. Unde et Hieremias propheta sub hac littera in [PL15.1362B] Threnis ait: Ut humiliaret sub pedibus omnes vinctos terrae, et declinaret judicium viri contra faciem Altissimi, ad condemnandum hominem, cum judicatur, Dominus non dixit (Thren. III, 34 et seq.). Et infra: De ore Altissimi non exibunt mala (Ibid., 38). Humilitas ergo quae a Domino est, plena justitiae, plena est aequitatis; quia non exeunt mala de ore Domini. Denique qui humiliabatur a Domino, dicebat: Humiliatus sum, et salvum me fecit (Psal. CXIV, 6).

7. Ergo sicut prudenter considerandum est, quando humilitas a Domino sit causa probationis, quando etiam ipsa ab homine inferendae humilitatis impressio, quae tamen ipsa solet patientia et magnanimitate tolerari: ita etiam sapienter considerandum quid sit, in aeternum in coelo verbum Domini permanere: [PL15.1362C] vel sicut aliqui codices habent, in saeculum, quia Graecus εἰς τὸν αἰῶνα posuit, quod diverse interpretati sunt translatores: alii in aeternum, alii in saeculum. In saeculum ergo permanet, Domine, verbum tuum in coelo. Et quomodo ipse dixisti: Coelum et terra transibunt: verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35)? In saeculum permanet verbum, non ultra saeculum et saecula; saecula enim temporis sunt. Coelum ergo et terra, id est, istius mundi opera praeteribunt, et tempora permanebunt. Alius qui spiritalis est, et dijudicat 1116 verba legis: In aeternum, inquit, Domine, permanet verbum tuum in coelo. Aeternitas enim verbi manentis opinionem verbi praetereuntis excludit. Quomodo autem permanet verbum in coelo, si ipsum coelum praeterit? Et quomodo [PL15.1362D] possunt stare culmina, si cedant fundamenta? Aut quomodo potest permanere habitator in habitatione sua, nisi et habitatio perseveret? Sed forte illud occurrat, quia scriptum est: Erit coelum novum (Esai. LXV, 17). Verum nec sic absolubile; quia nec in hoc potest permanere quod praeterit, nec illud potest dici mansisse, quod coeperit. Tinea intellectum tuum scindet, si putes verbum sicut coelum, vel incipere, vel praeterire.

[PL15.1363A] 8. Unde si virtutem prophetici sensus cognoscere volumus, primum in his quae visibilia et sensibilia sunt ethicum consideremus; ut ex eo quae sunt intelligibilia manifestemus. Si verbum Dei in coelo permanet, imitemur coelum ubi permanet verbum, permanet ordo solemnis coelestium statutorum, et beneficiorum Domini crebrae vices solemnibus muneribus perseverant. Supernis nempe vel pluviis, vel calore, vel fotu aeris hujus infunditur terris atque alitur larga fecunditas. Coelo annus labitur per dies, ac menses, et tempora autumni atque hiemis, veris quoque et purae digestus aestatis. De coelo vitae tuae imaginem cape. Etiam quando non germinas fructum, sere tamen semen ad fructum. Sunt semina quae de coelo sunt, et seruntur in terris. Est etiam [PL15.1363B] superna vindemia; unde ait Propheta: Serite vobis ad justitiam, vindemiate ad fructum (Ose. X, 12). Et quando non florent opera tua, fove tamen semina tua, ne lasciviendo luxurient. Quod luxuriat in flore sermonis, tenuatur et hebetatur in fructu. Fructus ipsos usque ad maturitatem decoque.

9. Imitatores etiam ipsius coelestis simus elementi: non semper sole fervet ardenti, frequenter nubibus texitur, pluviis vehementibus inhorrescit, jactis nivibus tegit terram. Non ergo sit in te quoque diuturna lascivia, succedant moesta senilium curarum tempora, et tamquam incana maturitas agrum hunc tui corporis reprimat. Utilior saepe tristitia est, quae comitem solet habere gravitatem. Numquid ulla in ipso est sole praevaricatio? Nonne quotidianos [PL15.1363C] cursus suos servat? Numquid continuos novit luna defectus, et commissi munus deserit ministerii? Iisdem nempe vicibus annus redit, eodem statu reparantur tempora, iisdem obsequiis reformantur. Sol diem illuminat, tempora statuta custodiens. Fulget splendoribus luna nocturnis, et lux ejus in tenebris micat. Stellarum nitentium rutilat globus, solemnique statione et conversione ac demutatione funguntur. Lex una diversis, constitutorum semel vices cursuum custodire, nec fines transire praescriptos. Manet ipsa immutabilis demutatio, et conversio vertere ordinem suum nescit. Una omnium obedientia, discretis muneribus indiscretam praescriptae constitutionis tenere concordiam.

1117 10. In coelo ergo permanet Verbum quia [PL15.1363D] satanas de coelo cecidit: non habebat in coelo locum, propterea cecidit. Quo cecidit nisi in terras? Ideo hic adulteria, homicidia, ebrietates abundare coeperunt. Inde exclusus acrior ad nos venit, et tentationes solito asperiores tamquam iratus exercet. In coelo igitur permanet Verbum; quia inde dejectus est diabolus: in terra non permanet; quia huc totus advenit. Et vide utrum hic permanere Verbum [PL15.1364A] possit in nobis, ubi tantos laqueos diabolus aspersit, qui dum esset in coelo, nec ibi Verbum poterat permanere. Denique quia et ipse Verbum non tenuit, cecidit e coelo.

11. In coelo ergo Verbum permanet, et quod secundum Verbi dispositionem regitur et gubernatur. Sed quia et ipsum coelum praeterit, ideo non dixit in saecula permanere, sed in saeculum: quamquam praetereat, ut fiat novum coelum, et nova terra, novum testamentum; ut facie ad faciem gloriam Domini videre possimus.

12. Verumtamen quia et in coelo fuit vitiis locus (nam utique non cecidisset inde adversarius, nisi in criminibus deprehensus, nam et stultus sicut luna mutatur, et coelum ipsum tenebris obducitur) videtur [PL15.1364B] utique non de elemento dictum, sed de Virtutibus Potestatibusque coelestibus. Sunt enim sanctae Virtutes in coelo, in quibus nihil lubricum atque terrenum sit. Sunt etiam in terris coeli, qui enarrant gloriam Dei. Qui sunt isti coeli? Audi dicentem: Sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 49). Isti igitur sunt coeli, qui etiam in terris positi audent dicere: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Isti sunt coeli, in quibus fides, gravitas, continentia, doctrina, vita coelestis est. Nam quemadmodum terra dictus est, qui lapsus ex illa praevaricatione coelestis gratiae, et in haec terrena vitia dejectus, praevaricationis suae se vinculis ligavit: ita e contrario coelum dicitur, qui vitam angelorum custodia integritatis exercet, [PL15.1364C] et corpus suum continenti sobrietate moderatur, mentem quoque suam miti tranquillitate componit, pecuniam pauperibus misericordi liberalitate dispensat. Est ergo et in terris coelum, in quo possunt virtutes esse coelestes. Coelum mihi thronus (Esai. LXVI, 1), ego magis justi affectum quam elementum intelligo. Illum puto coelum, ad cujus animam venit Christus, et pulsat januam, et si aperuerit, ingreditur. Nec solus ingreditur; sed etiam cum Patre, sicut ipse ait: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23).

13. Vides igitur quod Verbum Deus et otiosum provocat, et dormientem excitat. Qui enim venit, et januam pulsat, vult semper intrare. Sed in nobis est quod non semper ingreditur, non semper manet. [PL15.1364D] Pateat advenienti janua tua, aperi animam tuam, expande gremium mentis tuae; ut videat divitias simplicitatis, thesauros pacis, suavitatem gratiae. Dilata cor tuum, occurre soli lucis aeternae, quae illuminat omnem hominem. Et illud quidem verum lumen omnibus lucet: sed si quis fenestras suas clauserit, aeterno lumine se ipse fraudabit. Excluditur ergo et Christus, si tu mentis tuae januam claudas: etsi possit [PL15.1365A] intrare, non vult tamen importunus irruere, non vult invitos cogere. Ortus ex virgine processit ex alvo, universa totius orbis irradians, ut luceret omnibus. 1118 Capiunt, qui desiderant fulgoris perpetui claritatem, quam nox nulla interpolat. Soli enim huic quem quotidie cernimus, nox tenebrosa succedit; sol autem justitiae numquam occidit, quia sapientiae non succedit malitia.

14. Beatus ergo ille, cujus pulsat januam Christus. Janua nostra fides est, quae totam domum, si fuerit robusta communit. Per istam januam Christus ingreditur. Unde et Ecclesia dicit in Canticis: Vox fratris mei pulsat ad januam (Cant. V, 2). Audi pulsantem, audi introire cupientem: Aperi mihi, soror mea Sponsa, columba mea, perfecta mea, quia caput meum [PL15.1365B] repletum est rore, et crines mei guttis noctis (Ibid.). Considera quando maxime pulsat januam tuam Deus Verbum, cum repletum est caput ejus rore nocturno. In tribulatione etenim et tentationibus positos visitare dignatur; ne quis forte succumbat victus aerumnis. Repletur ergo caput ejus rore, vel guttis, quando corpus ejus laborat. Tunc ergo vigilandum; ne cum Sponsus venerit, recedat exclusus. Si enim dormias, et cor tuum non vigilet, discedit antequam pulset: si cor tuum vigilet, pulsat, et aperiri sibi januam poscit. Habemus ergo animae nostrae januam, habemus et portas de quibus dictum est: Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII, 7). Est ergo et coelum in his, in quibus portae sunt [PL15.1365C] aeternales. Si has fidei tuae portas velis attollere, intrabit ad te rex gloriae, triumphum portans propriae passionis. Habet etiam justitia portas. Nam etiam de his legimus scriptum, dicente Domino Jesu per Prophetam suum: Aperite mihi portas justitiae (Ps. CXVII, 19). Et infra ait propheta David: Lauda, Hierusalem, Dominum: lauda Deum tuum, Sion; quoniam confortavit seras portarum tuarum (Ps. CXLVII, 12 et 13).

15. Est ergo anima quae habet januam, est quae habet portas. Ad hanc januam venit Christus et pulsat, pulsat et portas. Aperi ergo illi: vult introire, vult Sponsam invenire vigilantem. Noli bono amatori facere moras, cito recedit: et tu somno corporis tui videris exclusisse pulsantem. Excludis enim [PL15.1365D] eum, cum desidiosus es, cum piger, cum somnolentus, his repagulis Christus excluditur; etsi castus, etsi sobrius sis, cave ne negligens sis. Majorem Christo facit injuriam, qui advenientem repellit.

16. Nonnunquam etiam, si moraris, mittit manum suam per fenestram, sicut ait Sponsa: Frater meus misit manum suam de prospectu, et venter meus conturbatus est super eum. Exsurrexi ego aperire fratri meo. Manus meae distillaverunt myrrham: digiti mei myrrha pleni (Cant. V, 4 et 5). Primum ergo tamquam a prospectu mittit manum suam, quando Deus esse operibus aestimatur. Unde ait: Si mihi non creditis, vel operibus credite (Joan. X, 38). Deinde augetur amor, et intimis visceribus conceptus inolescit. [PL15.1366A] Inde intelligibili utero, in quo est receptaculum verbi, seminibus ejus infusis, plenitudinem ejus corporaliter inhabitantem haurire anima nostra desiderat. Non enim turbatur uterus feminarum, nisi quae fuerint alvo graves.

17. Surgit igitur anima, ut aperiat Dei Verbo, sed dum se expandit atque aperit; ut opera mundi hujus verbi receptione mortificet, sicut ille qui ait: Mortificationem Domini Jesu in corpore nostro circumferimus (II Cor. IV, 10). Ergo dum aperit, transivit Sponsus. 1119 Vult enim semper quaeri, frequentius inveniri, et si clausam invenerit januam, pulsat, et si per moram fuerit exclusus, recedit. Sed cito redit, et iterum pulsat; ut vel postea sponsam inveniat praeparatam. Potest quidem et sic accipi: [PL15.1366B] Frater meus transivit (Cant. V, 6), sicut legimus, quod penetravit dilectae intima medullarum, et quemadmodum ad Mariam dictum est: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius; ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35). Denique addidit Sponsa animam suam exisse in verbo ejus, quod fit quando anima peregrinatur a corpore, et Deo praesens est (Cant. V, 6).

18. Explanavimus igitur, ut potuimus, quid esset: In aeternum, Domine, permanet verbum tuum in coelo. Possumus tamen et sic intelligere, quia in coelo magis permanet in aeternum, ubi Angeli et Archangeli, Cherubim et Seraphim; quoniam homines quamvis sancti sunt, tamen affectus eorum saepe mutatur. Nunc gaudemus, continuo moeremus, irascimur, [PL15.1366C] ingemiscimus. In ipsa poenitentia non vult nos satis constritari Apostolus, ne tristitia absorbeamur (II Cor. II, 7). Ubi ergo iracundia, ubi tristitia gravis, non permanet ibi Verbum. Denique de solo Domino Jesu dictum est a Joanne quia Vidit........ Spiritum sanctum descendentem de coelo sicut columbam, et manentem super eum (Marc. I, 10). Nam et prophetae non semper prophetabant, sed cum infunderet his gratiam Spiritus prophetandi. Denique nec David praescivit quid annuntiaret Nathan missus a Domino, et utique inferior Nathan propheta cognovit quod David praestantior nesciebat (II Reg. XXII, 5 et seq.). Et alius dixit propheta: Celavit me Dominus (IV Reg. IV, 27). Unde et plerique accipiunt in coelo permanere Dei Verbum, in Potestatibus coelestibus, in quibus non [PL15.1366D] sunt affectuum varietates. Aliqui autem de ipsa accipiunt Trinitate, quae sola immutabilis sit; et ideo in coelo permanet Verbum, id est, in Patre, quia Verbum dixit: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10).

19. (Vers. 90.) In generationem et generationem veritas tua. Multi sunt qui dicuntur dii, sed non sunt. Ergo in gentibus mendacium est; in Ecclesia veritas. Hanc tamen veritatem habuit primo Synagoga, quae habebat eloquia Dei; est enim veritas et in veteri Testamento, quae fuit ante in populo Judaeorum. Notus enim in Judaea Deus (Ps. LXXV, 1). Deus autem veritas est, ergo in Judaea veritas. Fuit igitur veritas in patribus, Moyse, et Jesu Nave, in Samuel, in David. Elia, Elisaeo, et in illis septem millibus virorum [PL15.1367A] qui non curvaverunt genua Baal. Sed quia posterior soboles Judaeorum a patrum moribus deviavit, recessit ab illis veritas, et ad Ecclesiam venit. Recessit enim ab illis, quando dixerunt de Domino Jesu: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX, 15); tradiderunt enim veritatem, et elegerunt iniquitatem. Omnes ergo aliae generationes veritatis exsortes, omnium haereticorum generationes non tenent veritatem: sola Ecclesia veritatem pio affectu possidet; quia generatio Judaeorum, quae ante eam possidebat, amisit. Populus ergo Judaeorum prior fidei generatio, et ideo infantior et infirmior, qui lubrico adolescentiae stare non 1120 potuit; populus autem Christianus fidei secunda generatio; ideo robustior, et venerabili maturior senectute. Illa generatio Legis, [PL15.1367B] haec gratiae. Unde et alibi ait: In generationem et generationem annuntiabunt veritatem tuam (Psalm. LXXXVIII, 2).

20. Sequitur versus tertius: Fundasti terram, et permanet. Dispositione tua permanet dies. Quomodo fundaverit Deus terram Scriptura nos docuit, dicente Propheta: Deus sapientia fundavit terram, paravit autem coelos in intellectu (Prov. III, 19). Terra ergo tamquam fundamentum est, in qua consistimus; licet ipsam in hemicyclo coeli esse, et is qui foris est sermo concelebret, et Scriptura significare videatur, dicente Job: Suspendens terram in nihilo (Job. XXVI, 7). Includitur ergo orbe coelesti; et ideo sol noctibus non videtur, quia gyrando inferiore invenitur orbis parte coelestis. Sed non est cura sanctis [PL15.1367C] axem coeli, et elementorum spatia philosophico more, numerosque describere (quid enim hoc prodest saluti) quia sancti spiritalibus semper intendunt, et vitae aeternae profutura vel cognoscere gestiunt, vel docere.

21. Denique hunc locum pulchre nobis aperuit Ecclesiastes spiritalem esse, non materialem, dicens: Quae abundantia homini in omni labore suo quo laborat sub sole? Generatio vadit, et generatio venit, et terra stat in saeculum (Eccle. I, 3 et 4); hoc est, quae abundantia spiritali homini laboranti sub sole justitiae? Et subjecit: Generatio vadit, et generatio venit. Vadit generatio, quia divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11). Qui ante abundabant gratia, postea tamen propter perfidiam suam egere coeperunt. Qui autem [PL15.1367D] pauperes erant populi nationum, jam per fidem Christi satiantur et abundant, sicut scriptum est: Edent pauperes, et saturabuntur (Ps. XXI, 27). Audierunt enim dicentem: Abundantes... in omni verbo [PL15.1368A] (I Cor. I, 5), non in pecuniis utique, non in auro et argento, sed in omni verbo, inquit, et cognitione (Ibid.). Et alibi ait: In divitiis simplicitatis (II Cor. VIII, 2). Hae divitiae sunt salubres; nam copiae saeculares salutem afferre non possunt. Qui autem habuerit abundantiam spiritalem, hujus terra fructifera stat in saeculum, bene fundata radice virtutum, vel anima bonos utique germinans fructus, vel caro nullis cupiditatibus mobilis ad prolapsionem.

22. Hanc terram circuit sol justitiae salutaris, de quo scriptum est: Et oritur sol, et occidit, et in locum suum trahit. Ipse oriens illuc vadit ad austrum, et gyrat ad aquilonem: gyrando gyrat Spiritus, et in gyros ejus convertitur Spiritus (Eccl. I, 5 et 6). Oritur sol justis, occidit autem injustis: oritur tranquillitati piae mentis, [PL15.1368B] occidit iracundiae. Unde ait: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26). Hinc potest colligi quia iisdem oriatur et occidat, quorum et vitia sepeliat, et illuminet gratiam. Mortuus est enim peccato, ut Deo viveret; hoc est, peccato sumus in illo mortui, ut Deo in perpetuum viveremus. Vide ipsum mysterium praenuntiatum. Et oritur, inquit, sol, et occidit, et in locum suum trahit. Hoc est quod ait Dominus: Cum exaltatus fuero..... omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32). Traxit enim ad se omnium studia, ut vel peccata nostra crucifigeret, vel bonum 1121 ingenium ad justitiam provocaret. Adverte quemadmodum trahat ad se: Pater..... volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24). Et ad latronem ait: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). [PL15.1368C] Adverte quomodo omnia trahat. Exaltatus est cruce, et totus credidit mundus.

23. Ipse oriens, inquit, vadit ad austrum, et gyrat ad aquilonem. Ille utique oriens, qui ait: Oriens nomen est mihi (Zach. VI, 12): qui semper oritur piis, numquam occidit. Ipse oriens populo Hebraeorum ad austrum ivit, ad molliorem populum, luxuria magis ferventis corporis lubricum, quam impietatis immanitate praedurum: aut certe ad nobiliorem plebem, quae erat genus electum, vindicans sibi patriarcharum prosapiam. Sed quia perseverabat in vitiis, nec emendabat errorem: ideo sol justitiae gyravit ad gentes, quae ante eloquiis coelestibus defraudatae, immanes et ignobiles habebantur; aquilo enim gravis ventus, ut populus nationum. Sed qui erant [PL15.1368D] graves ante perfidia, nunc super aquilas leviores facti sunt fide, atque pietate, posteaquam venit qui diceret: Ab aquilone adduc (Esai. XLIII, 6). Et in Evangelio: Venient ab Oriente et Occidente, et ab [PL15.1369A] Aquilone, et Austro, et recumbent cum Abraham in regno Dei (Luc. XIII, 29). Et ecce sunt novissimi, qui erant primi: et sunt primi, qui erant novissimi (Matth. XX, 16). Denique et ipse Psalmista ait: Mons Sion, latera aquilonis, civitas regis magni (Psal. XLVII, 3); hoc est, qui erant aquilonis latus, populus factus est Regis aeterni, qui solus est magnus Dominus.

24. Sed forte dicas: Quomodo in Canticis est: Exsurge, aquilo; et veni, auster (Cant. IV, 16). Plerique enim accipiunt quasi projiciatur aquilo, et invitetur auster. Quod si ita accipiunt: exturbatur ab Ecclesia perfidiae glacialis asperitas: Ne fiat fuga nostra hieme, vel sabbato (Matth. XXIV, 20), et invitatur australis verna temperies. Aut certe: Exsurge, [PL15.1369B] aquilo, hoc est, surge, qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14). Populus nationum, qui diu ante dormisti, evigila aliquando, et illucescet tibi Christus. Postremo omnes invitantur ad Ecclesiam, et Synagogae populus, et gentilium: sed prius Synagogae; quia priores ex Judaeis apostoli crediderunt, per ipsos postea nationum populi congregati sunt.

25. Vide ergo venientem solem nostrum ad austrum, postea gyrantem ad aquilonem. Hierusalem, Hierusalem (venit utique ad eam, quam etiam vocare dignatus est; sed haec Hierusalem terrena est, quae occidit prophetas, hoc est, Synagoga Judaeorum), quoties, inquit, volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos, et noluisti! Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37 et 38). Gyravit igitur se ad gentes: gyrando autem gyravit [PL15.1369C] Spiritus Dei, et in gyro suo conversus est; ut fieret Deus omnia, et in omnibus. Ideo sanctus coelum dicitur, quia vicinior eum claritas solis semper illustrat. Habet splendorem suum domesticum; ut tenebras noctis non sentiat. Ideo Ecclesia et coelum dicitur, et mundus, quod habeat sanctos angelis et archangelis comparandos, habeat etiam plerosque terrenos. Dicitur et orbis terrarum, qui est fundatus super maria, et super flumina praeparatus. Denique quasi orbis terrarum dicit Ecclesia: 1122 Nolite aspicere me, quoniam fusca sum; quia non respexit me sol (Cant. I, 5); eo quod velut pruinis hiemalibus, geluque constrictam gentilis erroris congregationem gentium Sol justitiae diu indignam aestimaverit, [PL15.1369D] quam serena vultus sui luce lustraret. Nonne tibi videbatur hiberni rigor temporis, quando notus erat in Judaea tantummodo Deus? Nunc autem plenitudo lucis effulget aestivae, quando omnia et in omnibus Christus. Nonne terra Domini, et plenitudo ejus? Et vere orbis terrarum in Ecclesia, in qua non Judaeus tantummodo aut Graecus, non Barbarus aut Scytha, non servus aut liber: sed omnes in Christo unum sumus. Sol omnibus fulget, dies omnibus lucet.

26. (Vers. 91.) Ideoque ait: Dispositione tua permanet dies. Nam nisi ita accipias, quomodo permanet dies; cum post breve momentum diei sequatur [PL15.1370A] occasus, et fiat noctis successio? Sed sunt quibus semper dies est, illis utique quibus Christus adest, qui dicit: Ambulate, dum lucem habetis (Joan. XII, 35). Hic est dies quem vidit Abraham, dies remissionis peccatorum (Joan. VIII, 56), de quo legis: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24). Sunt ergo sancti, quibus sol numquam occidit: quia Dominus lux eorum est, sicut scriptum est: Et erit illis Dominus lumen aeternum (Esai. LX, 19).

27. Et expressit causam permanentis diei, atque subtexuit: Dispositione tua permanet dies; quoniam universa serviunt tibi. Videtur itaque significare futurum illud, quando Nox non erit amplius, et non indigebitur lucernae, vel solis lumine; quoniam Dominus [PL15.1370B] illuminabit eos (Apoc. XXII, 5). Qui sint illi supra ait, dicens: Et servi ejus servient ei (Ibid., 3), hoc est, Domini facient voluntatem. Nunc enim non omnes servimus: Cum autem tradiderit regnum Deo et Patri.... tunc subjecta erunt omnia ei (I Cor. XV, 24, 28), qui sibi universa subjecit, acquirens omnium fidem per unigeniti passionem. Subjectio igitur mentium facit sedulam servitutem. Ergo cum omnes crediderint in Dominum Jesum, tunc universa Deo servient; ut sit Deus omnia, et in omnibus: nunc autem non omnes servi Dei; quia plerique servi peccati. Qui enim peccatum facit, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Dominus autem non vult cum aliis consortium habere dominatus. Permanet ergo dies immutabilis. Potuit ergo dicere, permanebit: sed [PL15.1370C] prophetis futura pro praesentibus praesto esse videntur in spiritu.

28. (Vers. 92.) Sequitur versus quartus: Nisi quia Lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea. Lucebat Propheta ut dies, cui meditatio Lex erat; etenim oleum luminis accipiebat ex Lege. Denique ne corpore mortis lux diei posset exstingui, ambulabat in Lege, ideo ambulabat in lumine. Alioquin, inquit, periissem in humilitate mea. Humilitas non semper virtutis est, sed etiam afflictionis; hoc est, non semper voluntaria, sed quae etiam ex necessitate suscipitur, quando aliqua afflictione tentamur. Alioquin nemo perit in humilitate, quae magis servare consuevit. Ergo quando in afflictionis tempore sumus, et quatimur adversis, meditatio [PL15.1370D] nobis in lege sit; ne imparatos procella tentationis affligat. Athleta nisi 1123 exercitio palaestrae prius fuerit assuefactus, non audet subire certamen. Ungamus igitur oleo lectionis nostrae mentis lacertos. Sit nobis tota die ac nocte exercitii usus in quadam coelestium Scripturarum palaestra, artusque animorum nostrorum salubris spiritalium ferculorum esca confirmet; ut cum adversarius assistere coeperit, et pulvere nos suae tentationis asperserit, stemus intrepidi, nitamur non ut in incertum, nec ut aera caedentes. Melius percutimus verberati, si percutienti maxillam alteram praebeamus, [PL15.1371A] si vindictam non requiramus: sed ei qui dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII, 19), causam vindictae integram reservemus. Caedimus aerias potestates, si nos ipsos castigare noverimus. Castigabat carnem suam Paulus, ut adversarios verberaret: et servituti redigebat corpus suum, ut dominaretur inimicis (I Cor. IX, 27). Exerceamur igitur indefesso meditationis usu, exerceamur ante certamen; ut simus certamini semper parati: et cum frequentior adversarii ictus ingruerit nunc inopia, nunc rapina, nunc orbitate, nunc corporis aegritudine, nunc moerore animi, nunc terrore mortis, et acerbitate poenarum; dicat unusquisque nostrum, qui potuerit sustinere ac perpeti: Nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate [PL15.1371B] mea.

29. Quanta simul coacervata sunt; ut in illa afflictione Job sanctus periret? Sed quia patriarcharum moribus informatus, oraculorumque coelestium, et naturalis legis erat institutione formatus, ideo in tentationibus tantis perire non potuit. Denique cum amisisset tam amplas subito facultates, charissimos filios, quasi is cui meditatio quotidiana esset in lege divina, ait: Nudus exivi de utero matris meae, nudus ibo eo. Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21). Perfusus etiam corporis totius ulceribus, cum tentaretur uxoris alloquiis, qui meminisset Adam sic esse dejectum, dum propriae credidit uxori, respondit: Sicut una ex insipientibus [PL15.1371C] mulieribus locuta es (Job. II, 10). Quod si illam quasi sapientem voluisset audire, ipse sapiens non fuisset. Tentatus etiam diversis alloquiis amicorum (Job. XIX, 3), cum fidei stabilis, immobilisque patientiae praemia meruisset a Domino, nonne dicebat: Nisi quia Lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea?

30. Quam grate hoc dicit hodie, qui in martyrio plurima flagella sustinuit, equuleo et ungulis, plumbo, laminis ardentibus, gladio comprobatus? Potuit enim perire, nisi meditatus in Lege, graviora praesentibus futura supplicia credidisset.

31. Quanta sanctus Joseph pertulit, quam acerba, quam dura! Primo fratrum odia (Gen. XXXVII, 28), degeneris servitutis aerumnas, parentibus defraudatus, [PL15.1371D] ablegatus exsilio, negotiatorum vernula, et Aegyptii ignobilis vile mancipium. Quae potuit nobilis prosapiae puero gravior esse tentatio, quam ut tanto familiae splendore dejectus, serviret apud [PL15.1372A] Aegyptios? Est consolabilis servitus, servire 1124 vel justis. Aequitate domini levatur injuria servitutis. Tanto igitur genere dejectus, satis gratum habebat, si ministro regio suum obsequium probaretur. Ne hoc quidem satis fuit ad tentationis acerbitatem: redit adversarius ad suas artes, notasque vires suas omni fraude commovit; ut per mulierem laqueos innoxiae necteret conscientiae. Concitavit in eum libidinis stimulis uxorem domini sui (Gen. XXXIX, 12), quae adulterinos a servulo concubitus flagitaret; ut si acquiesceret, crimen impleret: si recusaret, incideret offensam, nexum calumniae non evaderet. Denique trusus in carcerem (Ibid., 20), et innocens inter noxios aestimatus, ab eo amplius coepit urgeri, cui fidem suam cum periculis praestitisset. Sed quia [PL15.1372B] contumeliae virum frangere nequiverunt, mutata est tentatio, longe asperior specie prosperorum. Plurimos enim supplantaverunt secundae res, quos supplicia acerba non fregerant. Producitur e carcere nutu regio, interpretatur somnium, eligitur ut honore praestantior esset omnibus Aegyptiis, regi secundus, esurientibus populis alimenta divideret (Gen. XLI, 14, 8 et seq.). Objiciuntur ei fratres, qui eum ad servitutis injuriam non fraterno amore vendiderant: ut vel contumeliae et appetitae salutis dolore tentatus excuteret germanitatis affectum (Gen. XLII, 6 et seq.). Sed vir justus oblitus est contumeliam, cumulavit gratiam; eoque se magis fratrem voluit exhibere, quo fratres ipse non fuisset expertus (Gen. XLIV, 2 et seq.). Denique hoc munere et [PL15.1372C] fratres recepit, et patrem pia fraude quaesivit. Quid igitur aliud melius diceret sanctus Joseph, quam istud ad Dominum: Nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea?

32. Fertur prophetae cuidam (et plerique ferunt quod Esaiae in carcere posito) cum mole imminentis urgeretur exitii, dixisse diabolum: Dic quia non a Domino locutus es quae dixisti, et omnium in te mentes affectusque mutabo; ut qui indignantur injuriam, absolutionem conferant. Sed ille gratius judicavit pro veritate supplicium, quam pro adulatione beneficium. Quod utique non fecisset, nisi meditatione Legis fuisset exercitatus.

33. Sit ergo nobis quotidiana lectio pro exercitio, ut quae legimus, meditemur imitari. In hac desudemus [PL15.1372D] virtutum palaestra; ut cum iucrepuerint tentamenta, non tamquam inexercitatos, non tamquam expertes spiritalium ciborum, et attenuatos jejunio lectionis, tentationum tempus inveniat. Quod si [PL15.1373A] athleticis epulis pastam animam nostram potuerit invenire: si sit Evangelicus succus in nobis: si apostolicis escis maturitas nostrae mentis toros, animae robusta solidaverit: si frequenti meditatione memoria tenax praeceptorum coelestium parata ad tempus exempla deprompserit, nulla tentationum poterit nos perturbare congressio.

34. (Vers. 93.) Sequitur versus quintus: In aeternum non obliviscar justificationum tuarum; quoniam in ipsis vivificasti me. Lex secundum Apostolum paedagogus 1125 est parvulorum, donec ad perfectae fidei maturiorem quamdam veniamus aetatem (Galat. III, 24). In Lege autem mandata sunt, justificationes, testimonia, justitiae, praecepta. Vivificamur ergo in Lege; unde et ait Apostolus: Lex autem non est [PL15.1373B] ex fide: sed qui facit illam, vivet in ea (Ibid., 12). Sed quia idem supra ait: Quoniam in Lege nemo justificatur (Ibid., 11), intelligis utique quia justificatio Legis species est et imago, non veritas. Secundum veritatem ergo ad perfectionem nemo justificatur in Lege, secundum speciem justificatur. Ergo sanctus Propheta, qui adhuc in Legis justificationibus vivebat, videbat autem fulgorem Evangelii; quasi memor veteris disciplinae, Legi tamquam paedagogo utili gratiam reservabat. Considera aliquem excedentem ex ephebis in divitiis et honoribus constitutum, paedagogo suo honorificentiam reservantem, cujus officiis informatum se esse cognosceret: ut maturiorem regere posset aetatem.

35. Monet siquidem etiam ipsa Lex, ut his qui [PL15.1373C] nobis aliquando profuerint, nequaquam esse debeamus ingrati (Exod. XII, 28). Nam sicut habemus in veteri Testamento, pascha celebratum est in Aegypti finibus, cum adhuc sub rege Pharao positi patres nostri deplorarent miserae servitutis injuriam: et postea liberati rursus in terra repromissionis pascha celebrarunt (Josue. V, 10): superius ad commonitionem, posterius ad recordationem. Si quis ergo interroget Hebraeum qua ratione in Aegypto, pascha celebratum est, respondebit: Quia regi Pharao adhuc servitutis vinculo obnoxii tenebamur, ille agnus patrum populum liberavit, ille agnus vocavit ad libertatem, ille agnus maris profunda solidavit; ut Aegyptum transire possemus. Quoties ergo pascha celebramus, meminisse debemus veteris servitutis, [PL15.1373D] et novae libertatis: quid fuerimus, et quid acceperimus. Non enim potest plene quis intelligere quid acceperit, nisi meminerit ante quid fuerit.

36. Non ergo obliviscamur quia Dominus Jesus, agnus Dei, mundi hostia, solvit nos gravium nexibus delictorum, quibus Pharao ille teterrimus non unius Aegypti, sed saeculi istius princeps vinculo servitii gravis nos tenebat astrictos. Non obliviscamur in [PL15.1374A] aeternum; ut cum venerimus in illam vere terram repromissionis, ubi est regio vivorum, meminerimus quanta hic nobis Pharao dirus intulerit, quot perpessi in hoc saeculo simus, quibus tandem erepti malis; et agamus gratias eripienti nos Domino Jesu, qui perturbatorem omnium fecit esse captivum.

37. (Vers. 94.) Sequitur versus sextus: Tuus sum ego, salva me, Domine; quoniam justificationes tuas exquisivi. Facilis vox, et communis videtur, sed paucorum est. Satis rarus est enim qui potest dicere Deo: Tuus sum. Ille enim dicit, qui adhaeret Deo totis sensibus, qui aliud cogitare non noverit. Ille hac voce utitur, qui potest dicere: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8). Numquid hac [PL15.1374B] voce utitur avidus pecuniae, honoris, potestatis? Multis non est satis Deum scire, et quidem pluribus. Tanti populi, 1126 tantae nationes, tanti divites paupertatem putant Domino servire: et qui supra omnes est, illis exiguus et angustus est: illis non est satis Dei filius, in quo sunt omnia. Denique ille dives in Evangelio, cui dictum est: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX, 21), Deum sibi non sufficere judicavit. Denique et contristatus est (Ibid., 22), quasi quod plus esset relinquere juberetur: quod minus esset eligere. Ille ergo dicit: Tuus sum, qui potest dicere: Ecce omnia reliquimus, et secuti sumus te (Ibid., 27).

38. Apostolorum itaque vox ista est, nec omnium tamen apostolorum. Nam et Judas apostolus fuit, et [PL15.1374C] in convivio Christi inter apostolos recumbebat. Dicebat et ipse: Tuus sum, sed voce, non corde. Venit, et introivit in eum Satanas (Joan. XIII, 27), et coepit dicere: Non est tuus, Jesu, sed meus est. Denique ea quae mea sunt, cogitat; quae mea sunt, in pectore suo volvit: tecum epulatur, et mecum pascitur: a te panem accipit, a me pecuniam: tecum bibit, et mihi tuum sanguinem vendit: tuus est apostolus, et meus est mercenarius.

39. Non potest dicere saecularis: Tuus sum; plures enim dominos habet. Venit libido, et dicit: Meus es; quia ea quae sunt corporis, concupiscis: in illius adolescentulae amore te mihi vendidisti; in illius concubitu meretricis pretium pro te annumeravi. Venit avaritia, et dicit: Argentum et aurum quod [PL15.1374D] habes, servitutis tuae pretium est: possessio quam tenes, juris tui emptio, venditio libertatis tuae est. Venit luxuria, et dicit: Meus es; unius diei convivium, pretium tuae vitae est: ille sumptus epularum, tui capitis licitatio, tui est summa contractus, et quod pejus est, caro emptus es, vilior cibo es tuo; pretiosior est unius diei mensa tua, quam totius temporis vita. Inter calices te redemi, inter epulas [PL15.1375A] acquisivi. Venit ambitio, et dicit tibi: Plane meus es. Nescis quod ideo imperare aliis te feci, ut mihi ipse servires? Nescis quod ideo potestatem in te contuli, ut meae te subjicerem potestati? An ignoras ipsi Domino Salvatori dictum esse ab hujus mundi principe, cum ei ostendisset omnia regna mundi: Haec omnia dabo tibi, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9). Ante ergo ipse subjicitur, qui alios vult habere subjectos. Veniunt omnia vitia, et singula dicunt: Meus es. Quem tanti competunt, quam vile mancipium est!

40. Quomodo ergo tu qui hujusmodi es, potes Christo dicere: Tuus sum? Respondebit tibi ille: Non quicumque dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21): non quicumque [PL15.1375B] dicit mihi: Tuus sum, meus est. Meus plane es, si vocem non redarguat conscientia, si sermonem tuum animus aut opera non refutent. Ego non nego meum esse eum, qui ipse se non neget, aut certe si pro me se ipsum sibi abneget. Nolo habere servulum pluribus dominis servientem. Nam quomodo meus est, si mihi dicat verbo: Tuus sum, et operibus neget, et factis se diabolo adjudicet et obstringat? Non est meus quem libido succendit; quia mea est castitas. Non est meus quem cura spoliandi minores 1127 exagitat; quia mea integritas est. Non est meus quem ira mobilis inquietat; quia mea tranquillitas est. Non est meus vini crapula temulentus in lucem, ambitione gloriae saecularis ebrius, qui in periculum non possit sobriae moderationis servare vestigium. [PL15.1375C] Pax sum ego, litigare non novi. Quid mihi ad eum de quo veniat diabolus, et dicat: Meus est; nam mihi sua colla curvavit, mea in illo plura reperio: nomen sibi tuum vindicat, et meum munus?

41. Non est ergo Christi, nisi qui est alienus a crimine: non est Christi, nisi qui potest semper se Christi servulum demonstrare. Nam si quis mutabilis est, ut ego aut moerore mutor, aut indignatione, venit ira, et dicit: Meus est: ante horam meus erat, spero quod iterum meus fiat. Venit tristitia, et dicit: Meus est: ante horam in mea possessione fuit, in meo jure: erigere animum prae moerore non poterat, nec oculos levare: et si triste aliquid acciderit, ad me illico revertetur. Quis ergo est Dei, nisi qui potest dicere: Nihil mihi conscius sum (I Cor. IV, 4)? [PL15.1375D] Ideo dicebat Paulus apostolus Jesu Christi, quia nulli alii obnoxius tenebatur. Ego autem nunc Dei mei sum, nunc tristitiae, nunc iracundiae, nunc verbi otiosi; et ideo qui plures dominos habet, non potest uni dicere: Domine Jesu, tuus sum. Unde arbitror etiam de hujusmodi dominis dixisse Paulum: Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in coelo, sive in terra.... nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in [PL15.1376A] illo: et unus Dominus Jesus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 5 et 6). Verbi igitur totus erat apostolus Paulus; ideo dicebat: Quoniam experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3). Ille ergo dicebat: Christi sum; et respondebat ei Dominus: Meus es. Qui vere dicit: Tuus sum, audit a Domino: Meus es. Denique de ipso Dominus ad Ananiam, cum mitteret eum ad sanandum Paulum, ait: Vade, quoniam vas electionis est mihi (Act. IX, 15). Et quia perseveravit Christi esse, quasi impleto certamine, coronam meruit invenire justitiae.

42. Recte ergo propheta David dixit: Tuus sum, qui semper in Domino mansit. Et qua ratione dixerit: Tuus sum, addidit: Justificationes tuas exquisivi, [PL15.1376B] hoc est, nihil aliorum quaesivi, sed id solum quod tuum est desideravi. Alii quaerunt monilia pretiosa, ego solas justificationes tuas quasi quaedam serta justitiae: alii domum ad domum, villam ad villam jungunt, quasi soli habitare possint in terra hac, et elementum volunt occupare commune, alii possessionem aeris ipsius vindicare: mihi in tuis justificationibus omne patrimonium est. Nescio possidere nisi quod tui juris est. In tuis eloquiis spiritalis mihi cura refulsit argenti. Mihi portio Deus est. Tuus sum ego; quia pars mihi haereditatis non in auro, non in argento est, sed in Christo Jesu.

43. (Vers. 95.) Sequitur versus septimus: Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me: testimonia tua intellexi. Potest vox ista convenire martyrio, in [PL15.1376C] quo positus sanctus jam de judicio persecutoris egressus dicat: Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me, 1128 hoc est, adhibuerunt omnia genera poenarum, omnes artes persuasionum: sed de proposito abducere nequiverunt. Vicit fides vitae hujus illecebram, corporisque cruciatum. Exspectaverunt peccatores, ut de me triumphum referrent: sed gratias Christo, qui mihi dedit de persecutoribus triumphare. Redite victi, qui sperabatis vos esse victores: redite dejecti, qui veneratis superbi. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 53)? Non tua jam, sed nostra coepit esse victoria; quia in te vincimus, in qua antea vincebamur. Bene ergo dicit martyr: Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me. Post momentum, immo in corpore adhuc situs, [PL15.1376D] videt deducentium choros, angelorum gaudia. Qui enim super unius peccatoris conversione laetantur, quanto magis in passione justorum! Videt gloriam et ait: Me exspectaverunt justi, ut deducerent me. Videt Dominum Jesum, et ait: Me exspectavit Christus, ut coronaret me.

44. Aliter qui vult intelligere: Multi, inquit, peccata persuadere, atque extorquere conati sunt [PL15.1377A] mihi; alius adulterium, alius hominis necem, alius oppressionem viduae vel pupilli, alius aliud: et putabant me suis retibus esse capiendum. Exspectaverunt me, ut perderent contagione peccati; sed ego non illecebris peccatorum mentem a studio divinae cognitionis averti, nec intentionem meam, Domine, a mandatorum tuorum serie declinavi: sed intellexi testimonia tua. Si enim non intellexissem, peccatores me utique illi perdidissent. Quae intellexi utique sensu, etiam operibus secutus sum: neque enim nudus intellectus est, sed quem etiam facta testantur. Denique Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. (Ps. XL, 1). Ille utique intelligit super pauperem, qui largitur pauperi. Nam quid prodest misereri inopis, nisi alimoniam eidem largiaris?

[PL15.1377B] 45. (Vers. 96.) Sequitur versus octavus: Omnis consummationis vidi finem; amplificum mandatum tuum valde. Non possumus in omnibus vim Graeci sermonis exprimere; major in Graeco plerumque vis et pompa sermonis est. Τέλος dicitur Graece, quod nos Latine et finem dicimus et consummationem; τέλος autem et consummationis ipsius finis est, sicut finis Legis est Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, IV). Habes scriptum: Ecce ego vobiscum sum..... usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Consummatio ergo saeculi finis saeculi est; finis autem omnium Christus. Consummationes autem multae. Est consummatio, quando resurrectio est ad salutem. Consummatum quoque opus dicitur perfectum opus. Consummata malitia dicitur, id est, [PL15.1377C] plena, cui nihil desit ad studium et artem nocendi. Est consummatio hominis, et multae consummationes, donec ad perfectum veniat.

46. Legimus ergo et consummationem saeculi, legimus et finem. De consummatione saeculi supra posuimus exemplum, quam sequitur resurrectio: Sicut enim in Adam omnes moriuntur: ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Post resurrectionem 1129 consummatio: Unusquisque autem in suo ordine; primitiae Christus, deinde ii qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt; deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, dum evacuaverit omnem principatum et potestatem (Ibid., 23 et 24). Ergo consummationem saeculi sequitur finis juxta Apostolum. Unde colligitur quod sequatur finis omnem consummationem.

[PL15.1377D] 47. Mundus in maligno positus est, ut dixit Joannes (I Joan. V, 19): ergo et saeculum in maligno est, mundus plenus peccati. Consummaverat malitiam suam mundus, sicut consummaverat Saul, cujus videns consummatam malitiam Jonathas filius in David prophetam, eidem nuntiavit ut declinaret et fugeret (I Reg. XX, 38). Est ergo consummatio malitiae, consummatio peccatorum. Venit Agnus Dei, qui tulit peccatum mundi, qui est Christus Jesus, finis Legis, principium et finis, et remissio peccatorum. Hunc finem consummationis vidit Propheta in spiritu, qui [PL15.1378A] consummatum saeculi aboleret errorem: vidit sanguine ejus diversa omnium peccata mundari. Bene ergo dixit: Omnis consummationis vidi finem; hoc est, vidi consummati adulterii remissorem, vidi consummatae luxuriae atque lasciviae, consummatae crudelitatis atque saevitiae, omnis postremo flagitii per crucem suam delicta donantem.

48. Est etiam consummata virtus, consummata sapientia, consummata justitia, sed habet finem. Finis omnium virtutum Christus, qui finis est Legis ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Vides quia finis est fidei? Bene ergo ait: Omnis consummationis vidi finem.

49. Nunc quia consummationis finem agnovimus, agnoscamus quid sit: Latum mandatum tuum valde [PL15.1378B] (Matth. VII, 14). Legimus quod angusta sit porta per quam ingrediantur, qui aeternae vitae fructum adipiscuntur. Rara enim virtus et difficilis passionum tolerantia. Plures sunt qui saeculi hujus spatiosa sectentur, qui dicant: Angusta et arcta nobis est via, quae ad Dominum ducit, conterimur in illa, relinquamus eam. Quomodo ergo dicit Propheta latum mandatum Dei, et valde latum? Ideo quia angustae viae latum mandatum necessarium est. Denique hic ipse Propheta ait: In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 2). Et iterum: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII, 5).

50. Haec latitudo mandatorum coelestium cor Prophetae dilatabat et Apostoli. Denique et ipse dicebat: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum [PL15.1378C] est (II Cor. VI, 11). Dispensando enim coelestia mandata, cor suum dilataverat: et quod ante persecutionis perfidia coarctabat, hoc Christi amplificavit gratia. Et qua ratione latum mandatum? Ne nos coarctemur angustiis mandatorum. Unde ait: Non angustiamini in nobis (Ibid., 12). Si hoc Paulus, quanto magis Christus, qui clausa reseravit? Ergo dicit: Nolo coarctetur in me populus meus. In angusto virtutum tramite debet latitudo praecepti mei viantibus esse solatio; ne quis deficere possit, aut conteri.

1130 51. Ambulemus ergo in Dei mandato; quia satis latum est. Est enim latum mandatum sapientiae, quae in exitu canitur, in plateis autem fiducialiter agit; πλατεῖα enim Graeci sermonis est, quae Latine [PL15.1378D] dicitur latitudo. Dilatemus igitur cor nostrum; ut recipiamus Apostolicae vim sententiae, quae ait: Capite nos (II Cor. VII, 2). Recipiamus ergo ejus sermones in cor nostrum: induamus viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam. O homo, quam latus es, si ad amplitudinem praeceptorum coelestium sinum mentis tuae expandas! Quam latum mandatum est charitatis! Diligite, inquit, inimicos vestros (Matth. V, 44). Omnes utique in affectu charitatis inclusit, qui non exclusit inimicos. Quis enim videtur exceptus, cum recipiatur inimicus? Unde Apostolus, Si fieri, inquit, potest... cum omnibus hominibus [PL15.1379A] pacem habentes (Rom. I, 18). Non potest hoc Judaeis dici, non gentibus, ut cum omnibus pacem habeant. Illi vix suos diligunt: Christiano etiam inimicos non licet non amare. Christianum cum dico, perfectum dico; in Christo enim plenitudo divinitatis est, cujus nomen usurpas. Qui vocabulum geris, interpretationem vocabuli perfectionemque cur refugis? Audi latum mandatum: Benedicite eos qui persequuntur vos..... et nolite maledicere (Ibid., 14). Iste ipse qui latum dicit esse mandatum, probavit supra dicens: Illi quidem detrahebant, ego autem orabam (Psal. CVIII, 4). Quid orabas, David, dicito nobis ipse. Sed dixisti; legi enim dicentem: Maledicent illi, et tu benedices (Ibid., 28).

SERMO DECIMUS TERTIUS. Mem

1. Mem littera tertia decima significat in alio interprete viscera, in alio ex ipsis: et utrumque non discordat a textu. Nam statim primus versus internorum viscerum charitatem exprimit, quae utique ex intimis procedit medullis, et quodam nexu caloris implicatur ossibus.

2. Denique in Threnis Hieremiae textus litterae hujus hoc continet: Ex alto suo misit ignem in ossibus meis (Thren. I, 12). Bonus ergo Deus qui nobis immittit unde diligentes eum, meritum sub conspectu ejus invenire possimus. Quem mittat ignem, ipse nos doceat: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, [PL15.1379C] nisi ut accendatur (Luc. XII, 49)? Bonus ignis quem desiderat omnium Salvator accendi: cum praesertim ipsum Deum legerimus ignem esse (Deut. IV, 24), qui nostra peccata consumat, intimisque pectoribus nostris suae divinae cupiditatem cognitionis infundat, atque ardeat in nobis cor nostrum, cum legimus divinarum seriem Scripturarum; si forte aliquid quo aperiantur propheticae lectionis occulta, intellectu assumimus spiritali. Hoc igne Cleophas cor suum dicebat ardere, cum ipsi et socio ejus Christus Scripturas aperiret (Luc. XXIV, 32). De hoc igne dixit Dominus in libro Ezechiel: Ecce proficiscar in Jerusalem, et exsufflabo in vos ignem irae meae; ut tabescatis a plumbo, et ferro, et reliquis materialibus (Ezech. XXII, 19 et 20). Profunda in verbis usitatis [PL15.1379D] videmus mysteria. Totum hoc spiritale. Quibus precibus emereamur ut veniat 1131 Dei verbum, intret in Ecclesiam, fiat ignis consumens; ut exurat fenum et stipulam, et quidquid est saeculare, consumat: grave plumbum iniquitatis, quod in plerisque est, liquefiat igne divino, et ferreus quidam peccati rigor superno mollescat incendio: meliorentur vasa [PL15.1380A] aurea et argentea; ut omnis sapientium sensus, omnis sermo prudentium, flagrantium passionum calore decoctus, incipiat esse pretiosior. Bonus ignis charitatis, quo corpus omne Ecclesiae in mutuam adolescit gratiam. Bonus ignis dilectionis, quo unusquisque sanctus ad reverentiam sui auctoris accenditur. Sed qui Deum diligit, non perfunctorie diligit: sed diligit legem ejus, praecepta custodit, justificat cor suum, non dictorum sonora praedicatione, sed studiosa imitatione factorum. Doceat igitur nos Deus quemadmodum a sanctis suis diligatur.

3. (Vers. 97.) Sic inquiens Propheta subjungit: Quomodo dilexi mandatum tuum, Domine: tota die meditatio mea est. Diligentis circa studium cognoscendae Legis haec vox est, quae instruit perfectionem [PL15.1380B] hominis, quam totus hic psalmus informat. Et quoniam maximum mandatum in Lege esse cognovit, ut diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde nostro, et ex tota anima nostra, sui imitatione nos quoque, quos erudire studet, vult esse perfectos, dicens: Quomodo dilexi mandatum tuum, Domine. Hoc ipso charitas crescit affectu, quod ipsum testem advocat, cui munus dilectionis impenditur: nec speciem, sed plenitudinem charitatis tali conventione testatur. Hac usus est Petrus: Tu scis, inquit, Domine, quia diligo te (Joan. XXI, 15). Sed qui diligit Dominum, legem ejus diligit, sicut Maria diligens Filium, omnia verba ejus in corde suo, materno conferebat affectu (Luc. II, 51). Diligens te, feci voluntatem tuam, scriptum est (Esai. XLVIII, 14). Ideo commisit [PL15.1380C] et Christus Petro, ut pasceret gregem suum (Joan. XXI, 18), et Domini faceret voluntatem; quia charitatem ejus agnovit. Qui enim diligit, ex voluntate facit quae sibi sunt imperata: qui timet, ex necessitate. Itaque Dominus operationes servulorum suorum spontaneas probat potius, quam coactas. Ideo ex servis liberos facit; ut magis voluntatum nostrarum munera, quam necessitatum obsequia conferamus.

4. Non potest dicere Marcionista: Quomodo dilexi Legem tuam, qui Legem non suscipit. Non potest dicere Judaeus, qui Legem spiritalem ignorat: et litteram Legis nudam, non sensum Legis intellectumque meditatur. Solus ergo dicit Christianus, [PL15.1380D] qui multum jam Legis cognitione profecerit, qui non poenam Legis pavido corde formidet: sed divina mysteria veri Hebraei, veri sabbati, verae remissionis intrepido rimetur affectu. Vere ergo diligit, qui sine tristitia, sine timore, voluntario potius studio quam coacto praecepta conservat.

5. (Vers. 98.) Alius versus: Super inimicos meos [PL15.1381A] intelligere me fecisti mandata tua; quia tu es. Cito probavit diuturnae meditationis effectum, quando intellexit super inimicos suos Domini mandatum. Sed quos habet inimicos Propheta, qui aut sui 1132 populi viros legitima debet charitate complecti, aut alienigenas evangelica praedicatione invitare ad Dei gratiam? Ferae consortem naturae suae diligunt: quomodo dilectionem conformis sui Propheta respueret? Esse igitur justam aliquam causam oportet, qua ii quos significat, jure videantur inimici. Ea quae sit possumus investigare, si meminerimus quia alibi idem iste dixit: Et super inimicos tuos tabescebam, et justo odio oderam illos (Psal. CXXXVIII, 21 et 22). Istos ergo Evangelica auctoritate suos inimicos dicit esse, qui inimici sunt Dei. Nam si is qui non relinquit [PL15.1381B] parentes propter Dei nomen, non est Deo dignus: quanto magis qui diligit ejus inimicos, acceptus Deo esse non poterit? Quos ergo inimicos habet? Si gentiles: quomodo, quos prophetico credituros spiritu praevidebat? Denique ut benedicant et ipsi Dominum, in superioribus adhortatus est (Psal. LXVI, 4). Et quae magna laus super eos intelligere, qui metalla et saxa venerando, similem rigorem stuporis attraxerint?

6. Quos igitur habet inimicos, nisi haereticos? Ipsi enim sunt impugnatores fidei, veritatis inimici. Quos, nisi Judaeos? Ipsi enim graviores inimici, qui ex amicis facti sunt inimici. Super eos intelligit, qui Legem spiritalem esse intelligit. Quid ergo prodest Lex, si finem Legis ignores, si mysterium nescias, si [PL15.1381C] sacramenta non noveris? Judaeis ex ovibus agnus occiditur pro celebritate paschali: nobis pro redemptione mundi unigenitus Dei, partus Virginis immolatur. Quid proficiunt Judaei, quod sanguine agni domos et postes suos illiniunt? Nihil utique; quoniam ligna his aut saxa prodesse non possunt. Nobis proficit omne mysterium, qui abhorrere credimus a gratia spiritali; ut habitationes nostras sanguine pecudis cruentemus, ora nostra cruore tingamus: sed corpora nostra sacramento crucis Dominicae consecramus, et confessione mortis Domini nostri Jesu Christi sanctificamus oris alloquia. Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Quid prodest quod Hebraei aurem servuli pertendunt subula, et praeputia sui circumcidunt [PL15.1381D] corporis? Non intelligunt penitus quid Lex divina discernat. Signa sunt ista, non veritas. Sed ille intelligit, qui cor suum spiritali circumcisione castificat; ut colluviem omnem corporeae labis emundet. Ille intelligit, qui subulam et aurem, mentis vigore transcendit, et illam animam quam pertransivit gladius ad revelanda cordis occulta, perpetuae [PL15.1382A] praemio libertatis attollit: vel examinandis sermonibus sollicite serviens, quoscumque virtutis suae aure susceperit, mysterio sanctificat spiritali. Azyma sibi Judaeus quotannis facere consuevit, et nescit se malitiae esse fermentum. Sed qui intelligit quid sit vetus expurgare fermentum, ne totam massam corrumpat; veterem hominem cum actibus suis expurgat, ut fiat nova conspersio veritatis. Judaeo ista dicta sunt, et Christianus audivit; quia dum aurem suam ille subula pertundit, audire non potuit: vulneratam aurem gerens, non Legis, sed stultitiae suae subula 1133 cruentavit aurem suam. Ille audiendo quae spiritaliter revelantur, perforavit aurem suam ferro; maluit enim in ferrum quam in Verbum credere. Ideo servit, ideo liber esse non meruit, ideo [PL15.1382B] nec completi temporis ei gratia suffragatur; quia plenitudinem temporis non recepit, quo Filius Dei missus est ad salutem, et venit ad redemptionem, factus sub Lege, natus ex Virgine, victor mortis, largitor resurrectionis. Manet ergo vulnus illi, cui Christus non surrexit. O vulnus quod sarciri non possit, nisi forte relinquat subulam, et sumat sibi gladium quem pro Christi nomine non refutet, vel quo corporalia a spiritalibus, umbram a veritate distinguat: sumat Dei verbum, gladium bis acutum, et ex illo divino ore doceatur mandatum Domini, praescriptum Legis agnoscere, quod non temporalis habeat observantiam celebritatis, sed salutaria et sempiterna remedia succo gratiae spiritalis infundat.

7. Tota ergo die in Lege meditare: non perfunctoria [PL15.1382C] tibi debet esse transcursio. Si agrum emere velis, si mercari domum, prudentiorem adhibes, et quid juris sit, diligenter consideras: et ne in aliquo forte fallaris, tibi ipse non credis. At nunc tu ipse emendus es tibi: de tuo pretio tractatur, considera quid sis, quod nomen habeas, quid acquiras tibi, non agrum, non pecuniam, non gemmarum monilia: sed Christum Jesum, cui nulla possunt pretia, nulla ornamenta conferri. Adhibe tibi consiliarios Moysen, Esaiam, Hieremiam, Petrum, Paulum, Joannem, ipsum magnum consiliarium Jesum Dei Filium; ut acquiras Patrem. Cum his tractandum, cum his tota conferendum est tibi, tota meditandum die; sicut meditabatur David, et haec erat illi sola meditatio. Non saecularibus animus traducebatur illecebris, non pecuniaria [PL15.1382D] coacervandi patrimonii cupiditate flagrabat: non proferendi limitis, excludendique finitimi anxius curarum aestus studio meditationis intentum reflectebat affectum; quidquid poterat temporis dies habere, hoc totum sola sibi in Lege meditatio vindicabat.

8. Sed etiam hoc parum est diligenti, qui velit ad beatitudinis gratiam pervenire. Beatus enim die ac [PL15.1383A] nocte meditatur in Lege. Angustior dies est meditatione doctrinae. Non tantus dies in tempore, quantus meditator in Lege. Unde vide ne illud magis videatur significare, quod ei qui in Lege meditatur, semper dies est, et lumen sine defectu, quod nullae tenebrae noctis interpolent. Alioquin quomodo negligentiorem in processu operis declararet, quem diligentiorem in ipsis operis sui Propheta principiis esse voluisset? In die ergo meditator Legis, et Evangelii praedicator.

9. Et fortasse illi qui novum non recipiunt Testamentum, in nocte legerunt, et ideo nescierunt neque intellexerunt. Unde Salvator, ne etiam nos legeremus in tenebris, admonet dicens ambulandum in die, quia non offendit qui in die ambulat (Joan. XI, [PL15.1383B] 9 et 10); 1134 videt enim gratiam lucis. Qui autem ambulat in tenebris, scopulum offensionis incurrit.

10. (Vers. 99.) Sequitur: Super omnes docentes me intellexi; quia testimonia tua meditatio mea est. Doctrinam profitentur scribae Judaeorum; quia Legem et prophetas ipsi priores habere meruerunt. Sed illi profitentur docere, sed non docent. Ei autem populo qui ex gentibus credidit, competit dicere: Super omnes docentes me intellexi; quia illi non intellexerunt. Respondet Judaeus: Unde habuisti intelligere? Scriptum est: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: seniores, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7). Ego sum Pater tuus, me interroga. Sed etsi interrogavero, non respondebitis mihi, dixit Jesus (Luc. XXII, 68): et [PL15.1383C] ex illo respondere non possunt, et ex illo supra illos intelligo qui non intelligebam; quia testimonia didici, quae ille non novit. Didici: Qui sequitur me.... tollat crucem suam (Matth. XVI, 24). Didici: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44). Et ideo optat anathema esse Paulus pro fratribus genere, inimicis fide (Rom. IX, 3).

11. Videretur inconveniens esse verecundiae prophetali hujusmodi usurpatio; eo quod praesumpserit dicere quod super omnes docentes intellexerit, cum vel Legem Moyses acceperit a Domino, et populo ejus instituta tradiderit (Exod. XIX, 7), Aaron, sacrificiorum omnium decurso ritu, sacerdotalem docuerit disciplinam (Exod. XXVIII, 1, 2 et seq.), Jesus Nave significaverit quemadmodum circumcisio possit [PL15.1383D] iterari (Josue, V, 2, 3 et seq.), Samuel unctionis propheticae pariter ac regiae sacramenta monstraverit (I Reg. XVI, 13). Videretur, inquam, incongrua praesumptio, nisi praemisisset superiora, quibus non immerito super docentes intellexisse se comprobaret. [PL15.1384A] Debuit hanc assumere confidentiam, qui docebatur, a Domino: et mandatum quod docebatur, Domini erat, et ipse Dominus qui docebat (Sup. v. 2). Merito super omnes intellexit, quem docebat ipsa Sapientia. Unde et alibi ait: Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12).

12. Ostendit igitur quod divinum est homines docere non posse: et ideo qui docere praesumunt, nesciunt; sed agnoscit discipulus qui docetur. In quo praeter donum scientiae quod de Spiritu sancto fuerat consecutus: moralis quoque suavis locus est, quod multi docentes sunt qui quod non intelligunt, docere se dicunt: et plurimi sunt discipuli qui studio suo assequuntur et industria quod non didicerunt a magistris. Denique ante nos quidam interesse dixit inter [PL15.1384B] docentes atque doctores; fortasse hoc arbitratus quia doctores sunt aliorum judicio ad hoc munus electi: docentes autem qui propria usurpatione hoc sibi munus assumpserint. Sed cedant necesse est ei doctores quoque, quem testimoniorum meditatione coelestium doctrina Dei docentis imbuerit.

13. (Vers. 100.) Sequitur: Super seniores intellexi; quia praecepta tua exquisivi. Nec hoc quidem difficile, ut is quem Dominus docuerit, super seniores intelligat; siquidem Dei gratia ad doctrinam et maturitatem 1135 aetatis progrediatur senilis. Cum enim aetas senectutis vita immaculata sit, utique doctrina vitae immaculatae senilem praestat aetatem (Sap. IV, 19). Denique excusanti Hieremiae quod juvenis esset, responsum est: Noli dicere: juvenis sum (Jerem. [PL15.1384C] I, 7); eo quod non aestimaretur juvenis definitione divina, qui canam haberet prudentiam, quae sanctificationis coelestis gratia reluceret.

14. Verumtamen non mihi videtur se ipsum laudare Propheta, et praeferre senioribus, cum legerit: Non te praetereat narratio seniorum: et ipsi enim didicerunt a Patribus (Eccli. VIII, 11). Nam et alibi dixit Sirach Sapientia: Ubi sunt senes, non multum loquaris (Eccli. XXXII, 13). Sed novit quibus se praeferat senioribus, inveteratis scilicet in peccato, et veterno impietatis, atque senio perfidiae delirantibus. Isti sunt seniores plebis de quibus dictum est qui Dominum Jesum Pilato praesidi tradiderunt: Convenerunt enim sacerdotes, et scribae, et seniores, ut ait Marcus (Marc. XIV, 53). Et iterum: Fecerunt sacerdotes [PL15.1384D] concilium cum senioribus; ut eum traderent (Marc. XV, 1). Et adversum apostolos in Actibus eorum, quod seniores Israel convenerint, Petrus sanctus, et Lucas Evangelista testantur (Act. IV, 1 et seq.). Non ergo senili derogavit aetati: sed voce populi senioris [PL15.1385A] indocibilem Dei vetustum illum dierum Judaeorum fore populum prophetavit, qui quod in juventute sua non acquisierat, et in senectute invenire non potuit. Namque a principio frequentibus Dominum exasperavit offensis. Cujus igitur gratiam cum esset juvenis, non potuerat emereri, hujus adventum senex non meruit agnoscere, donum tenere non potuit. Sensus autem in canitie, indicium senectutis in sensu est, et veterani consilii scientia intellectus maturitate, non vitae longaevitate praefertur.

15. Exquiramus ergo mandata Dei; ut super seniores intelligamus. Fugiamus viam lubricam peccatorum; ut possimus praecepta custodire coelestia. Hoc enim declarant sequentia. Super seniores intellexit Jacob junior frater; quia cum senior frater [PL15.1385B] Esau praerogativam sibi benedictionis privilegio aetatis exposcit, reliquit epulas mitiores, dum quaerit agrestes (Gen. XXV, 32). Profecto illo in venationem, junior frater vestimenta ejus accepit, et mihi tradidit populo nationum, materno usus consilio (Gen. XXVII, 15 et seq.). Illam ergo sapientiae stolam quam habuit antea populus Judaeorum, induit me Rebecca. Stola ejus bona Lex et prophetae. Hac stola ille populus est nudatus, nos induti sumus. Induit nos mater illa Hierusalem, quae in coelo est. Accedimus ergo ad Patrem, offerimus illi epulas mitiores, patientiae cibos, misericordiae lenitatem, intellectus suavitatem. Accipio benedictionem, praeripio fratri seniori gratiam spiritalem. Venit ille, irascitur: non invenit quod accipiat. Mater occurrit, et pio nos [PL15.1385C] hortatu informat. Residet penes me stola illa bonis intexta mandatis.

16. (Vers. 101.) Ab omni, inquit, via maligna prohibui pedes meos; 1136 ut custodiam verba tua. Vere dignus qui super seniores intelligeret; quandoquidem divino est honoratus spiritu, ut seniores doceret non solum intellectus veritatem, verumetiam peccati fugam, culpaeque cautelam. Itaque cum fragilitas humana prona sit, ut ad imum affectibus, et currente vestigio feratur in vitium, docet quemadmodum viae istius lubricum et itineris hujus anfractus viantem implicare non possit. Prohibui, inquit, pedes meos a maligna via, hoc est, ab istius saeculi vanitate; quia saeculum in maligno positum est. Dubium quidquid est, et ancipitis effectus, hoc malignum est; ut lux dubia, maligna dicitur: ita malignum est quidquid admiscet malitiae tenebras veritati. Revoca [PL15.1385D] ergo ab istius mundi lubrico pedes animi tui, et mentis [PL15.1386A] incessum. Prohibe, inquam, resiste cupiditatibus, obsiste motibus qui videntur irruere, sicut bestiae atque jumenta; ut teneros fructus, et nova ruris hujus nostri culta depascant.

17. Prohibui, inquit, pedes meos. Non utique corporis pedes prohibent, qui mentis piae plerumque obsequuntur arbitrio. Neque enim prohibendi sunt, cum prodeunt ad Dei templum, viduae opem ferre festinant, impium praevenire, supplantare aliquem fraudulentum. Alius igitur est pes qui jure prohibetur. Quis ille sit, ipse Propheta nos doceat: Non veniat, inquit, mihi pes superbiae (Psal. XXXV, 12). Est etiam pes iniquitatis, qui cito labitur, et stare non potest, sicut pes perfidorum est, de quibus scriptum est: Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, [PL15.1386B] expulsi sunt, nec potuerunt stare (Ibid., 13). Prohibe ergo pedes tuos, ne cadas; sunt enim non solum criminum, sed etiam infirmitatis pedes. Et videndum ne cadas. Et videaris tibi forsitan bene stare: sed dicit tibi Paulus: Et tu qui stas, vide ne cadas (I Cor. X, 12). Diligenter attende viam tuam, ut audias: Tu autem hic sta mecum. Stans enim cum Deo, lapsum timere non poteris. Stans cum Deo poteris dicere: Eruit.... pedes meos a lapsu (Deut. V, 31): sed ita eruit Dominus pedes tuos ab omni lapsu, si cognoverit quod tu prohibeas pedes tuos a lapsu. Ideo hoc meruit David, ut Deus a lapsu pedes ejus erueret; quoniam pedes suos ipse prohibebat, ne praecipiti atque incauto peccatorum laberentur vestigio: unde et potuit verba custodire divina. Non [PL15.1386C] enim custodire quis poterit, nisi potuerit prius stare. Cum autem custodierit, ipsi incipit Dei Verbum ferre custodiam. Prohibitos pedes suos a via maligna bene dicit, qui Christum viam esse novit.

18. (Vers. 102.) A judiciis tuis non declinavi; quoniam tu legem posuisti mihi. Exposuit quid esset a via maligna prohibere pedem; a judiciis utique non declinare divinis, et firmum atque immobile perseverantis innocentiae tenere vestigium, non deflectere gradum, nec de curriculo avertere disciplinae, sed semitis non solum veteris in Sina, sed 1137 etiam novae Legis insistere secundum Evangelii claritatem.

19. Est etiam Evangelii lex, de qua dicit in superioribus hic propheta: Constitue, Domine, legislatorem super eos: sciant gentes quoniam homines sunt (Psal. IX, 21). Adventum utique Domini intelligimus [PL15.1386D] prophetari, et vocationem gentium quae ante in lutum quoddam corporis hujus videbantur infixae, voluptati [PL15.1387A] corruptionis suae tamquam faeci, et libidini inhaerentes; quia Dominum nescierunt. Et ideo iratus: Avertantur, inquit, peccatores in infernum (Psal. IX, 18); ut non viderent descendentem et ascendentem animam Domini Jesu, et converterentur ad Dominum, qui converti cum viverent, noluerunt. Sed de illis dicit gentibus, quae obliviscuntur Dominum (Ibid.).

20. Scierunt ergo et obliti sunt: tamen prophetica benignitate orat, ut exsurgat Dominus, non praevaleat homo; ut cogitationes terrenae, et motus omnes ferventes hujus corporis conquiescant. Judicentur gentes; quoniam tunc cognoscitur Dominus, cum timentium convertitur affectus, gravis terrore judicii: Et discant gentes quoniam homines sunt, luti corruptione [PL15.1387B] resolubiles, et limo durescente formati: quod ante qui Legem non acceperant, nesciebant (Ibid., 20). Unde Propheta quasi et ipse turbatus terrenae fragilitatis contemplatione, ait: Ut quid, Domine, discessisti longe (Ibid., 22)? Bene timet, qui hominem se esse cognoscit: sed quia plus timet nobis, qui sumus ex gentibus peccatores, precatur ne longe fiat a suis gentibus; ut qui longe eramus, incipiamus esse propiores, et sciamus quia homines sumus, ad imaginem scilicet et similitudinem Dei facti, quibus per Virginis partum etiam Christus conformis est factus. Recte ergo et ad infirmitatem accipitur, et ad gratiam: Sciant gentes quoniam homines sunt: altero per commune quoddam atque carnale consortium bestiarum: altero per imaginem Dei, et carnis [PL15.1387C] Dominicae sacramentum dignitas esse coepit, quae ignobilitas videbatur.

21. Merito ergo non declinavit a judiciis Dei populus nationum, qui potest dicere: Quoniam tu legem posuisti mihi. Non per Moysen, non per prophetas, sed ipse per te, Jesu, legem posuisti mihi, hoc est, Evangelium. Ideo non declinavi a via; quia te aspexi, te cognovi, tua itinera secutus veram cognovi viam.

22. (Vers. 103.) Itaque praedicationem audiens Evangelii quam propheticus spiritus praecinebat, ait: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo! Et bene dulcia, quibus praedicatur remissio peccatorum, vitae perennitas, resurrectio etiam defunctorum, quae perpetuae mortis et acerbae [PL15.1387D] amaritudinem temperarunt. Per haec mortem coepimus non timere, qui coepimus dicere: Ubi est, mors, victoria tua (I Cor. XV, 55)? Et bene faucibus dulcia; eo quod intimis infusa visceribus gratia spiritalis sit.

23. Super mel et favum, inquit, ori meo dulcia. Et ideo quia dulcia nobis verba tua esse coeperunt, dicis ad Ecclesiam: Favum distillant labia tua, Sponsa (Cant. IV, 11). Quid sit favus, doce nos, Salomon? Tu 1138 enim dixisti: Favi mellis, sermones boni [PL15.1388A] (Prov. XVI, 24). Et vere bonus favus, quem manducat Ecclesia, multorum prophetarum velut apum spiritali ubertate congesta mella redolentem. Hoc est mel de quo ait: Manducavi panem meum cum melle meo: bibi vinum meum cum lacte meo (Cant. V, 1). Mysticus sermo coelestium Scripturarum sicut panis est, qui confirmat cor hominis, velut fortior cibus verbi. Suasorius autem ethicus, dulcis, et mollior; eo quod ethica praedicatione mentis interna mulcentur: amara febribus, id est, poenitentia delictorum, miti corda sermone dulcescunt. Stillant mel labia praedicantis, quando collisa duris casibus vel ruinis, lapsae animae membra refoventur.

24. Est etiam vis ferventior verbi, sicut vini. Est etiam in lactis specie sermo lucidior. Edite, inquit, [PL15.1388B] proximi mei, et bibite, et inebriamini (Ibid.) Bona ebrietas, quae ad meliora atque jucunda facit quemdam mentis excessum; ut immemor sollicitudinum animus noster vino jucunditatis hilaretur. Bona mensae spiritalis ebrietas. Denique: Poculum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)! Sed et alibi habes: Rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus (Psal. LXIV, 11); eo quod ebrietas terrae cum infusa fuerit imbre coelesti, suscitare semina, fructus multiplicare consueverit. Itaque verbum Dei quod sicut pluvia descendit de coelo, ubi venas terrae nostrae, vel animae ac mentis inebriavit praedicatione divina, excitavit virtutum studia diversarum, fructusque fidei et castae devotionis adolevit; meritoque ei dicitur: Visitasti terram, et inebriasti eam [PL15.1388C] (Ibid., 10). Susceptione etenim corporis visitavit, ut sanaret infirmos: inebriavit gratia spiritali, ut anxios jucunditate mulceret.

25. Recte ergo Sponsae dicitur: Favum distillant labia tua, Sponsa: mel et lac sub lingua tua (Cant. IV, 11). Os enim justi distillat sapientiam: de ore justi suavitatis et misericordiae mella procedunt: in ore justi nullus dolus, nulla fallacia, nulla est amaritudo peccati. Audit Ecclesia verba justi, audit plebs Dei praecepta sapientis, delectatur alloquii suavitate, moralis disputationis jucunditate mulcetur, dicens: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo! quia mel apum ad horam delectat, sed cito sapor ejus evanescit, et plerumque viscera vitiosa laeduntur; verborum autem moralium [PL15.1388D] etsi pungunt mella, non laedunt. Cognosce tamen cui illa credantur; scriptum est enim: In aurem insipientis nihil dicas; ne quando irrideat prudentes sermones tuos (Prov. XXIII, 9). Evomet enim, et rejiciet sermonem tuum stultus, qui ejus non potest sentire suavitatem.

26. (Vers. 104.) Sequitur: A mandatis tuis intellexi: propter hoc odio habui omnem viam iniquitatis. Consequens huic versiculo est: Concupiscens sapientiam, [PL15.1389A] serva mandata (Eccli. I, 33). Sed nemo potest servare, nisi qui intelligit. Denique redduntur quotidie omnia verba Legis a quibusdam senioribus Judaeorum, et nemo eorum potest custodire mandatum. Neque enim arborem dixerim custodire fecunditatem naturae, quae luxuriat in foliis, vanescit in fructu: nec terram illam dixerim custodire fructus suos, quae filicem invisam parit 1139 agricolis, edere frumenta non soleat: nec pastor custodire videtur pecus, qui eligere pabula profutura non noverit, lupos cavere, canibus vallare ovilia sua, nesciat potum, cum opus sit, ministrare. Nam producere tantummodo sine ulla cura mutum pecus, tantumdem est quantum Scripturas legere tantum populum Judaeorum. Ubi sint spiritalis pascua sacramenti, ubi [PL15.1389B] littera occidat, ubi intelligibiles incursent lupi, ubi sit requies refectionis, ubi spes resurrectionis, qui sint canes qui pro gregis possint latrare custodia, populus et ipso grege magis mutus ignorat.

27. Itaque si dicat: Mandata custodio; respondetur ei: Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te. Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Os tuum abundavit nequitia, et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas (Psal. XLIX, 17-20). Non est hoc custodire mandata, sed praevaricari: statutis facere contraria, non est intelligere, sed ignorare. Quomodo possunt verba Dei dulcia esse in faucibus tuis, in quibus est amaritudo nequitiae? Quomodo mel et lac sub lingua tua? cum [PL15.1389C] dolum lingua tua componat: ut aliud pectore concipias, aliud forensi sermone praetendas, ut decipias incautum: cum tihi Petrus apostolus dicat, ut deponas omnem malitiam, et fucum simulationis abjicias, dicens: Sicut nunc geniti infantes, rationabiles, et sine dolo, lac concupiscite (I Petr. II, 2). Ostendit enim nobis quid sit mel et lac habere sub lingua; ut non maledicere maledicentibus, sed benedictionem referre noverimus: nesciamus odisse nisi viam iniquitatis; ut facere quod exsecramur, reluctanti caveamus affectu. Ideo Paulus cavebat in carne sua malum; quia oderat (Rom. VII, 15). Ideo Joannes monet in epistola sua ne diligamus saeculum: Quia omne quod in saeculo est, concupiscentia est carnis, et concupiscentia oculorum, et jactantia vitae (I Joan. II, 16).

[PL15.1389D] 28. Est ergo in nobis ut et bene aliquid oderimus, et bene aliquid diligamus. Sicut enim bene amare possumus servos Dei, et bene diligere possumus inimicos nostros secundum Verbum Domini (Matth. V, 44): ita bene odisse possumus inimicos Dei, odisse iniquitatem, odisse perfidiam, odisse turpitudines, odisse mundi istius vanitates. Odio igitur esse debent quae [PL15.1390A] saeculi sunt; ne securis affectibus et otiosis blanditer conciliatricula voluptatis irrepat illecebra. Facile capit oculos petulantis forma meretricis, nisi eos odia premant justa, et impuritatem indignatus avertat affectus. Inflat plerumque homines, et tumido resupinat fastidio nobilitatis jactantia, et rerum affluentia saecularium; nisi pudeat in te aliena magis, quam propria laudari. Christus cum dives esset, pauper factus est: in paupere, non in divite te redemit. Confitentibus Dei filium imperabat tacere; ut operibus magis quam sermonibus Deus agnosceretur; et tu nobilem te dicis, qui es factus e terra? David rex dicit: Memento, Domine, quia pulvis sumus (Psal. CII, 14): 1140 et tu in hoc caduco atque limoso genere gloriaris, et divitem te putas, [PL15.1390B] qui cras potes esse mendicus; cum vita tua non in abundantia tua, sed in Dei sit misericordia? Cui honor, gloria, laus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

Okuyucu tepkileri

Notlar

Fons: Patrologia Latina, t. 15, coll. 1348C-1390B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Kullanıcı tarafından yayınlandı: Rodion Vlasov
Sayfa oluşturma tarihi: 2026-11-22, Güncelleme: 2026-11-22