Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarii in Michaeam (3/3)

(Vers. 8.) Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te, utique facere judicium, et [PL25.1210D] diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. LXX: Annuntiatum est tibi, homo, quid bonum, aut quid Dominus quaerat a te, nisi ut facias judicium, et diligas misericordiam, et paratus sis ambulare cum Deo tuo. Quia dubitas, o popule Israel, immo universum hominum genus (nequaquam enim loquor ad populum Judaeorum, sed generaliter ad omnem hominem meus sermo percurret), quomodo pro peccatis tuis Deum possis placare, si nec habes victimas quibus tua compensetur impietas: ego respondebo [PL25.1211A] tibi, quid quaerat Deus, immo jam ante in Lege monstravi. Scriptum est enim in Deuteronomio: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus quaerit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo, de toto corde tuo, et de tota anima tua, et custodias mandata Domini Dei tui, et justificationes ejus, quaecumque ego mandabo tibi hodie, ut bene sit tibi (Deut. X, 12)? Quaerit a nobis Dominus, et necessariam habens nostram salutem, poscit accipere, quod danti prosit, ut faciamus judicium, id est, ut nihil absque ratione et consilio faciamus, ut ante mens judicet quid factura sit, et postea opere compleat; ut misericordiam diligamus, et non quasi compulsi, aut ex necessitate misericordes simus, [PL25.1211B] quoniam hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX). Nec dicamus, vade hodie, et cras revertere, et dabo tibi. Cumque fecerimus judicium, et dilexerimus misericordiam, quid accipiemus praemii? Ambulabimus cum Domino Deo, sicut Enoch juxta fidem Hebraicorum voluminum (Genes. V; Eccles. XLIV) ambulavit cum Deo, et placuit ei, et non inveniebatur, quia 507 transtulit illum Deus. Tu enim dixisti, in quo consequar Dominum, vel in quo apprehendam eum? Ego tibi amplius polliceor, fac judicium, et dilige misericordiam, et ambulabis cum Deo tuo. Vel certe ambulare cum Deo, non est praemium, sed praeceptum. Sicut enim jubetur nobis, ut faciamus judicium, et misericordiam diligamus: ita praecipitur ut praeparati simus ambulare cum Domino Deo nostro; [PL25.1211C] nulla hora dormire, nullo tempore securi esse debemus, sed semper exspectare patrem familias venientem, et diem formidare judicii, et in nocte hujus saeculi dicere: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Verbum ESNE () (quod LXX transtulerunt, paratum esse, et nos diximus, sollicitum ambulare) Theodotio significantius expressit, καὶ ἀσφαλίζου τοῦ πορεύεσθαι μετὰ Ἐλωαίχ, id est, et cave diligenter, ut ambules cum Deo tuo. Sive, ut quinta editio transtulit, καὶ φροντίζειν, agere scilicet sollicite, et hanc habere curam, ut ambules cum Deo tuo. Qui enim dicit, in Christo se credere, sic debet ambulare, quomodo et ille ambulavit (I Joan. II, 6). Et Paulus apostolus: Imitatores mei estote, inquit, sicut ego Christi (I Cor. II).

[PL25.1211D] Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum [Al. ejus]. LXX: Vox Domini civitati clamabit, et salvabit timentes nomen ejus. In Hebraico alterius hoc capituli exordium est; apud Septuaginta vero interpretes, finis superioris: et habet sensum: Nihil a te aliud, o homo, quaerit Deus [PL25.1212A] tuus, nisi ut facias judicium, et misericordiam diligas, et paratus sis ambulare cum Deo tuo. Vox enim Domini auditur in civitate ejus, Ecclesia: et in Scripturis sanctis quotidie personat, quod non solum hi, qui diligunt misericordiam; sed et hi qui inferiores sunt, et timent adhuc nomen Domini, ipsius doctrina clementiaque salventur. Si autem sequentis capituli exordium est, referamus juxta historiam, quod dicitur ad Samariam metropolim decem tribuum, quae, prophetante Michaea, capta est, et dicamus: Samariam corripit Dominus, et illi plagas quae venturae sunt comminatur, ut audiens populus Juda, sive timentes nomen Domini, alios supplicia pati, ipsi 508 timore correpti adipiscantur salutem: Pestilente quippe flagellato, non solum sapiens, [PL25.1212B] sed etiam stultus prudentior fiet (Prov. XIX, 35). Et hoc ipsum referes ad peccatores generaliter et ad justos, ut cruciatus aliorum caeteris fiat exemplum. Quod quidem et Dominus in Evangelio de his super quos turris in Siloa corruerat (Luc. XIII), interpretatur: quod non soli in universo populo fuerint peccatores, sed ut illorum poena caeteros ad poenitentiam provocaret.

(Vers. 10 seq). Audite, tribus, et quis approbabit illud? Adhuc ignis in domo impii, thesauri impietatis, et mensura minor irae plena. Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa? In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. Et ego ergo coepi percutere te perditione [PL25.1212C] super peccatis tuis. Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui; et apprehendes, et non salvabis; et quos salvaveris, in gladium dabo. Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo; et mustum, et non bibes vinum. Et custodisti praecepta Amri, et omne opus domus Achab; et ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis. LXX: Audi (Al. Audite], tribus, et quis ornabit civitatem? Numquid ignis et domus iniqui thesaurizans thesauros iniquos, et cum injuria iniquitates [Al. iniquitas]? si justificabitur in statera iniquus, et in saccello pondera fraudulenta, de quibus divitias impietatis suae [Al. tuae] repleverunt, et qui habitant (Al. habitabant) in ea, locuti sunt iniqua, [PL25.1212D] et lingua eorum exaltata est in ore eorum. Et ego cruciavi te perditione propter peccata tua: tu comedes, et non saturaberis; et ejiciam te in temetipsam, et apprehendes, et non salvabis; et quicumque salvati fuerint, gladio tradentur: tu seminabis, et non metes; tu premes olivam, et non ungeris oleo: et uvam, et non [PL25.1213A] bibes vinum; et dissipabuntur legitima populi mei, et omnia opera domus Achab; et ambulasti in consiliis eorum, ut traderem te in perditionem, et habitatores ejus in sibilum, et opprobria populorum accipietis. Multum in hoc capitulo LXX ab Hebraica veritate discordant, in principio vel maxime: Audi, tribus, 509 et quis ornabit civitatem? Et dissipabuntur legitima populi mei. Pro quo nos posuimus propter sermonis consequentiam, Et custodisti praecepta Amri, licet et in Hebraeo scriptum sit: Et custodita sunt praecepta Amri, et omnia opera domus Achab. Si enim scriptum esset in Hebraeo AMMI (), recte LXX transtulissent, populi mei: nunc vero cum scriptum sit AMRI (), et RES littera addita, non populi nomen, sed patrem Achab sonat, de quo Regum [PL25.1213B] narrat historia (III Reg. XVI), errorem esse, nulli ambiguum est. Denique post patris nomen ponitur filius, diciturque, et omnia opera domus Achab. Revertamur ergo ad initium capituli. Et primum juxta litteram disserentes, vobis orantibus, nitamur sensum assequi spiritualem. Audite, decem tribus Samariae, quae vobis Dominus contestatur: adhuc ignis, id est, iniquitas in domo impii est Amri, et thesauri impietatis in domo regia perseverant. Vultis audire per singula quibus malis urbs vestra plena sit? Discite: mensura minor Dei iram provocans, statera fraudulenta et diversa pondera, et in alio pondere vendentes, in alio ementes mercimonia (Prov. XI; Deut. XXV). Et siquidem pauperes hoc facerent, poterat inopia scelus necessitate defendere. [PL25.1213C] Nunc vero divites ejus, non tam divitiis, quam iniquitate pleni sunt; quia omnes divitiae dum alios spoliant, iniquitate pariuntur. Congregationem divitiarum sequitur mendacium, et manus assueta thesauros condere fraudulentam linguam possidet. Veritas paupertatem, mendacium divitias parit. Cum hoc facerent principes vestri, nolui vos statim subvertere; sed paulatim coepi percutere, et plagis variis admonere. Misi in vos famem, misi sitim, misi morbos, et hostilem in circuitu vastitatem: seges frumenta non attulit, oleum pressa oliva non fecit, vinum steriles vindemiae negaverunt. Adversus iniquitates, et mensuras dolosas, et pondera fraudulenta, haec intuli supplicia. Quia vero custodisti omnes caeremonias idololatriae quas Amri rex impius constituerat [PL25.1213D] (III Reg. XVI seqq.), et omne opus domus Achab et Jezabel, pro mea lege servasti, impulsus sum scelere tuo, ut darem te et habitatores tuos in sibilum, et opprobrium populi mei 510 portaretis, dum capti ab Assyriis, quasi populus Dei vincimini, et propter vos nomen meum blasphematur in gentibus (Rom. II, 24). Notandum in praesenti loco, quod ubi legitur, et opprobrium mei populi portabitis: sive ut LXX transtulerunt, opprobria populorum accipietis, pro populi mei, AMMI () in Hebraeo scriptum sit. Si ergo AMMI, populi mei sonat, nulli dubium est [PL25.1214A] male supra, pro Amri, populum meum esse translatum. Huc usque juxta Hebraicum quid nobis videretur expressimus: nunc ad translationem LXX interpretum revertentes, de singulis, ut possumus, disputemus. Tribus Samaritica vocatur ad audiendum, quae se abscidit a populo Dei. Et dicitur illi, frustra fabricaris idola, aureos vitulos artifici componis manu, et imitatione Jerusalem vis aliam metropolim exstruere: quis enim ornare poterit civitatem? Num ignis, qui ardentibus diaboli jaculis succenditur; et domus iniqui, quae secundum duritiam suam et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 5)? Et iniquitatem auget injuria, ut non solum de domo Dei rapiat, quae est Ecclesia, sed etiam cum superbia et [PL25.1214B] supercilio aliena devastet. Numquid justificari potest qui absque statera et pondere congregat fraudulenter de testimoniis Scripturarum divitias suas, quae divitiae thesauri iniquitatis sunt? Nam cum praecipiat Dominus: Non erit in sacculo tuo pondus grande et minus (Deut. XXV): hi turpis lucri gratia semper personam accipiunt in judicio, et in eadem causa divites ac pauperes, non juxta negotium, sed juxta facultatum diversitatem, aliter atque aliter judicant; et inhabitatores civitatis suae, quam pravis dogmatibus, perversaque doctrina a se ornari putant, loquuntur mendacium, et ponunt in excelsum os suum, et simplicitatem Ecclesiastici populi despiciunt. Unde clementissimus Deus non eos pariter percutit, sed paulatim per plagas nititur commonere, [PL25.1214C] dicens: Et ego incipiam te percutere perditione propter peccata tua; et est sensus: O civitas quam haeretici volunt exstruere, percutiam te, ut pereas, non in abolitionem, sed juxta id quod peccatrix es. Sequitur: Comedes, 511 et non saturaberis. Legunt enim, et non intelligunt; vescentesque sermonibus Scripturarum, veritatis inopiam (Al. famem) patiuntur. Et ejiciam, inquit, te: et apprehendes, et non salvabis: et quicumque salvati fuerint, gladio tradentur. Tuo te, ait, judicio derelinquam; et postquam multa quaerens, nihil repereris, intelligens errorem tuum, videbis, te ex universis dogmatibus tuis non posse salvari. Quicumque autem se putaverint saturatos, et non ejecti fuerint a se, nec comprehenderint veritatem, tradentur gladio, et poenis erudientur. [PL25.1214D] Seminabis ergo, o tribus, et o pessima civitas, quam igne, et iniquitate et contumeliis et statera dolosa, et sacculo fraudulento haeretici exstruunt; seminabis, et non metes; premes olivam, et non ungeris oleo; et uvas, et non bibes vinum. Prodest quippe tibi, errore cognito, ne habeas discipulos, ne caput tuum oleo ungas peccatorum, ne vino Sodomorum bibentes inebries. Et disperdentur legitima populi mei, sive Amri, et omnia opera domus Achab, eorum qui in haeresibus patriarchae, et principes exstiterunt. Quos possumus, vel ad contrarias referre [PL25.1215A] virtutes, vel ad haeresiarchas, ut fuit Marcion et Basilides, et nuper Arius, et Eunomius. Et ambulastis in voluntatibus eorum, Amri videlicet et Achab. Pulchreque ait, in voluntatibus eorum. Doctrina enim magistrorum nequam, non est doctrina Dei, sed adinventiones cordis illorum. Et tradam te in perditionem, ut pereas juxta id quod haeretica es. Et habitatores tuos in sibilum, vel ut pastoris boni juxta Zachariam sequaris sibilum, dicentis: Sibilabo eis, et congregabo eos, quia redemi eos (Zach. X, 8). Vel certe in sibilum draconis, id est, in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V), et correpti discant non blasphemare (I Tim. I). Et hoc totum patientur, ut intelligant errorem suum, quod omnium gentium multorumque populorum opprobria [PL25.1215B] et peccata portaverint. Scio quosdam ad Ecclesiam retulisse, quae nos super haeresibus interpretati sumus. Sed quomodo nomen Amri et Achab, Samariae principum, ad Jerusalem et Judam, sub quorum nominibus interpretatur Ecclesia, possit referri, non satis intelligo.

(Cap. VII.---Vers. 1 seq.) 512 Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae: non est botrus ad comedendum: primitivas ficus desideravit anima mea. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est. Omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum venatur in mortem. Malum manuum suarum dicunt bonum; princeps postulat, et judex in reddendo est, et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam. Qui optimus [PL25.1215C] in eis est, quasi paliurus; et qui rectus, quasi spina de sepe. LXX: Vae mihi, quia factus sum sicut qui congregat stipulam in messe, et sicut racemos in vindemia, cum non sit botrus ad comedendum primitiva, quae passa est anima mea. Vae mihi, anima, quia periit reverens de terra, et qui corrigat in hominibus non est: omnes in sanguine judicantur: unusquisque proximum suum tribulat tribulatione, in malum manus suas praeparant: princeps postulat, et judex verba pacifica locutus est, desiderium animae suae est. Et auferam bona eorum quasi tinea comedens, et ambulans super regulam in die speculationis tuae. Praedicta captivitate et decem tribuum et duarum (Verbum enim Domini factum est ad Michaeam Morasthiten super Samariam, et Jerusalem), plangit propheta quod nullus e [PL25.1215D] populo justus inveniatur in terra, qui possit irae Dei resistere, et medium se quasi murum opponere. Frustra, inquit, locutus sum: frustra volui jam vindemiatae et perditae civitatis quasi extremos racemos requirere; et cum non sit botrus ad comedendum, saltem immaturas ficus, quas Hebraei BECHCHORA () vocant [Al. bechura], id est, grossos ficorum, in cibo sumere: quasi dicat, non inveniens [PL25.1216A] panem prae famis magnitudine, quisquilias et furfures requisivi. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: ubique insidiae, ubique fraudulentia: innoxius sanguis effunditur: prae avaritia et libidine germanitas ignoratur; et non solum faciunt, sed defendunt quoque mala, et nominibus commutatis, bonum dicunt esse quod malum est. Ipsi principes non ab offerentibus accipiunt munera, sed cogunt dare subjectos, et postulant. Et judex in reddendo est, sic alium judicans, quomodo ipse ab alio judicatur, ut praestent sceleribus suis 513 mutuum favorem, et in alterius crimine se defendant. Quicumque magnus est, et quasi in Lege doctissimus, non Dei, sed suam loquitur voluntatem. Et conturbaverunt eam, vel urbem, vel veritatem, [PL25.1216B] sive terram, de qua supra dicitur: Periit sanctus de terra. Qui enim optimus inter eos est, quasi paliurus pungens, et retinens, vulnerans appropinquantem sibi, et adunco dente comprehendens: et qui rectus fuerit inventus, quasi spina de sepe, ut ibi inveniatur dolor, ubi putabatur auxilium. Hoc juxta Hebraicum. Porro secundum Septuaginta, qui dissentiunt in quibusdam, et in fine capituli omnino aliter transtulerunt, hujuscemodi mihi sensus videtur: Plangit sermo propheticus, sive apostolicus, generaliter humanum genus, quod frustra sementem jecerit doctrinarum, et pro segetibus, et pro frumentis vix vacuas stipulas et inanes culmos serus messor invenerit, et ne parvos quidem racemos in vinea potuerit reperire, et reliqua usque ad finem [PL25.1216C] capituli. Si enim beatus est qui in aures loquitur audientis, et auris auditoris desiderium sapientis est, laetitiaque dicentis auditor intelligens: econtrario luctus doctoris est malus discipulus, Jeremiae quoque verbis huic querelae congruentibus: Non profui, neque profuit mihi quisquam (Jerem.). Sunt qui ex persona Salvatoris hoc dici putent, causantis quod in tanta credentium multitudine, et in toto orbe generis humani vix suo sanguine digna opera reperiat, qui et in vicesimo nono psalmo ait: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo [Al. descendero] in corruptionem (Ps. XXIX, 10)? Licet asserant alii, personae illius hoc minime convenire, ut dicat: Vae mihi, quia factus sum, sicut qui colligit stipulam in messe: qui in Evangelio locutus est: Levate oculos vestros, et [PL25.1216D] videte regiones: quia jam candidae sunt ad metendum (Joan. IV, 35). Et alibi: Messis quidem multa, operarii autem pauci (Mat. IX, 35). Qui ergo ex persona Salvatoris volunt intelligi, aiunt non mirum esse si dicat, Vae mihi, qui et in Jerusalem fleverit, et in Lazari morte lacrymatus sit (Luc. XIX). Sed et illud, Factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, ad consummationem referunt saeculi: quam et significanter [PL25.1217A] messem interpretantur, 514 et dicunt illo tempore hanc prophetiam posse compleri, quando, multiplicata iniquitate, refrixerit charitas multorum, et veniens Filius hominis raram fidem invenerit super terram (Mat. XIV, 24): tunc enim quasi post messem stipulam, et quasi post vindemiam racemos, vix in his reperiri, qui fidem in omnium vastitate servaverint, vocemque hanc ex persona assumpti hominis, putant de sequentibus approbari: Vae mihi anima: de qua loquebatur: Tristis est anima mea, usque ad mortem (Mat. XXVI, 38). Periit [Al. Periet] revertens de terra, vel Antichristo interficiente sanctos, vel ad magnitudinem scandalorum cunctis corruentibus. Et qui corrigat, inter homines non est: omnes in sanguine judicantur, non in levibus parvisque [PL25.1217B] peccatis, sed in maximis et ad sanguinem pertinentibus. Non vicinitas, non amicitia, non affinitas scelus morabitur: cuncti manus levabunt ad malum, ut etiam qui malum facere non potuerit, tamen, dum manus praeparat, voluntate delinquat. Ipse princeps petit, et judex verba pacifica loquitur; accipit enim munera, desiderium animae suae. Quod quia manifestum est, et invidiam caveo principum, judicumque, lectoris intellectui derelinquens, tantum illud adjungam: Munera excaecant oculos etiam sapientium (Deut. XVI, 19): vivificant quoque animam, quam vivificare non debuerant, et interficiunt eam quae merito suo et virtutibus vivit, et hoc faciunt propter dona quae postulant impudenter, et turpius accipiunt. Quibus Dominus comminatur, haec dicens: Et auferam [PL25.1217C] bona eorum, quae putant bona, quae illis bona videntur. Caeterum veritate rei numquam bona appellabuntur, quae et dantem spoliant, et accipientem interficiunt: licet non tam comminatio sit, quam benedictio, auferre ab eis mala, et ipsum Dominum divinumque sermonem ingredi in conscientias eorum et quasi tineam comedere quodcumque perversum est, et praedarum malarumque cogitationum facere vastitatem, et ambulare super normam et regulam veritatis, eos ipsos ad rectum retrahere qui pravis opinionibus ducebantur; et hoc facere in lumine veritatis, et in die illo quando qui sancti sunt, et electi de Ecclesia, ascendent ad speculam, et in sublimitate 515 doctrinarum atque operum suorum de rebus coelestibus disputabunt.

[PL25.1217D] (Vers. 5-7.) Dies speculationis tuae, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum: nolite credere amico, et nolite confidere in duce. Ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui; quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, inimici hominis domestici ejus. Ego autem ad Dominum aspiciam: exspectabo Deum salvatorem meum: audiet me Deus meus. LXX: Vae, vae, ultiones tuae venerunt, nunc erunt fletus eorum: nolite credere in amicis, neque speretis in ducibus. Ab ea quae tecum cubat, cave ne credas ei, quia filius contumeliam facit patri, et filia surgit adversum matrem suam, nurus contra socrum suam: inimici hominis, viri domestici ejus. Ego autem in Domino contemplabor, exspectabo Deum [PL25.1218A] salvatorem meum: exaudiet me Deus meus. Excepto principio capituli, in reliquis partibus editio utraque concordat, et interim juxta historiam diem speculationis Samariae, sive Jerusalem, quam saepe exspectaverat et timuerat esse venturam, et visitationem ejus, captivitatem significat, dicens: Vastatio tua venit: nunc erit vastitas eorum, id est, habitatorum, sive obsidio: MABUCHA () enim magis πολιορκίαν et φρούρησιν, id est, obsidionem et custodiam, quam vastitatem in Hebraeo sonat. Nullis ergo credatis vocibus prophetarum, nec accommodetis aurem decipienti blanditiae divinorum; quia si inter cara nomina et consanguinitatis affectum rara est fides, quanto magis in his qui adulantes vobis, mentiuntur pro praeda sua, et quasi aegrotantibus, non quid utile [PL25.1218B] sit, sed quid delectabile, et placens imperant! Nolite credere amico; et Achitophel quippe consurrexit adversum David (II Reg. XV), et verus Achitophel Judas adversus Christum (Matth. XXVI). Et, nolite confidere in duce, ut viri Sichem in Abimelech (Judith. IX). Ipsi enim eum fecerunt regem, et ab eo oppressi sunt. Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui (Ibid., XVI): ne patiaris quod Samson a Dalila perpessus est (II Reg. XVI). Quia filius contumeliam facit patri; Absalon videlicet David: non solum regnum, sed et concubinas patris incesto coitu maculavit. Filia consurgit contra matrem suam: cujus rei cum 516 interim de Scripturis sanctis testimonium non reperiamus, tanta exempla sunt quotidianae vitae, ut magis lugere quod tanta sint, quam quaerere [PL25.1218C] debeamus. Nurus contra socrum suam: ut uxor Esau consurrexit contra Rebeccam (Gen. XXVI). Inimici hominis, viri domestici ejus. Hic exempla non quaero, cum plura sint, quam ut testimoniis indigeamus. Cum ergo haec ita se habeant, nolite credere, Samaria [Al. Samariae] et Jerusalem, pseudoprophetis. Ego autem, inquit propheta, ad Dominum aspiciam, exsultabo in Deum Salvatorem meum, sive Jesum meum, et audiet me Deus meus. Sequitur Septuaginta expositio, qui dixerunt, Vae, vae, ultiones tuae venerunt, id est, supplicia quae pro sceleribus inferenda sunt. Mihi, inquit, vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19; Deut. XXXII, 35). Et in alio loco: Venerunt dies retributionis tuae (Osee IX, 7). Facit enim Dominus ultionem vociferantium ad se die [PL25.1218D] ac nocte atque dicentium: Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum, de his qui habitant in terra (Apoc. VI, 10)? Venerunt ergo ultiones, et nunc erunt fletus earum, id est, ultionum, ut plangant qui ante riserunt, et statim exeuntes de saeculo, tormenta sustineant, quae dives ille quondam purpuratus, et deliciis affluens, sustinet in inferno, ubi est fletus et stridor dentium (Luc. XVI; Matt. VIII, XIII). Quod autem sequitur, Nunc erunt; vel in fine uniuscujusque vitae intellige, vel in consummatione rerum omnium, et in die judicii, quando generales super universos venient ultiones. Nolite ergo credere amicis, quia omnis amicus supplantatione supplantat, et qui propter aliquid est [PL25.1219A] amicus, non tam amicus ejus est quem amare se simulat (ab amore quippe amicus dicitur) quam ejus rei quam diligit. Interrogatus quidam quid esset amicus, respondit: Alter ego. Quod si Pythagoraeorum nobis opponitur exemplum, qui se vades invicem tyranno dederunt, dicimus, non generaliter adversum omnes amicos et charitatis affectus, sententiam a Deo esse prolatam, nec contra omne tempus, sed de eo super quo Apostolus ait: In novissimis diebus advenient tempora periculosa: erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, fastidiosi, 517 superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, pactum non custodientes, delatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, inflati, voluptatum amatores [PL25.1219B] magis quam Dei (II Tim. III, 1, 2), et caetera. Tunc enim tradet fratrer fratrem, et pater filium, et mater filiam, et inimici hominis domestici ejus (Matth. X, 35, 36). Sed et nunc rara fides est: cum aliud in labiis, aliud in corde versatur: venenum animi, linguae mella tegunt. Amici divitum multi, a pauperibus autem etiam qui videntur esse, discedunt. Unde dicitur: Si habes amicum, in tentatione posside eum (Eccl. VI, 7). Legi in cujusdam Controversia: »Amicus diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur.« Scripsit Theophrastus tria de amicitia volumina, omni eam praeferens charitati, et tamen raram in rebus humanis esse contestatus est. Est et Ciceronis de amicitia liber, quem Laelium inscripsit: in quo illud quod apud nostros praecipitur: Ut sit nobis [PL25.1219C] amicus, quasi vinum vetus, et in suavitate bibamus illud, pene eisdem verbis positum est. Amicitia pares aut accipit, aut facit: ubi inaequalitas est, et alterius eminentia, alterius subjectio, ibi non tam amicitia, quam adulatio est. Unde et alibi legimus: Sit amicus eadem anima. Et Lyricus pro amico precans: Serves, inquit, animae dimidium meae (Horat.). Nolite ergo credere in amicis, id est, his hominibus, qui de amicitiis sectantur lucra. Si vis vera amicitia delectari, esto amicus Dei, sicut Moyses qui loquebatur Deo, quasi amicus ad amicum (Exod. XXXIII, 11). Esto amicus, ut Apostoli, ad quos Salvator ait: Jam non dicam vos servos: quoniam servus nescit quid velit dominus suus; sed dicam vos amicos, quoniam perseverastis mecum in omnibus tentationibus meis [PL25.1219D] (Joan. XV, 15). Delicata est amicitia, quae amicorum felicitates et divitias sequitur. Istiusmodi homines non mihi videntur amicos, sed seipsos diligere. Consideremus attentius verba Domini: Sed dicam vos, inquit, amicos. Redditque causas quare illos amicos vocet: Quia perseverastis mecum in tentatione, et non hucusque stetit: sed in omnibus, inquit, tentationibus meis. Evenit quippe interdum, ut qui nobiscum perseveravit in una tentatione, aliis victus recedat. Secundo praecipitur: Neque 518 speretis in ducibus: Maledictus enim est homo qui spem habet in homine [PL25.1220A] (Jer. XVII, 5). In homine spes vana, et vera in Deo est. Unde et Paulus loquitur: Et ex vobis ipsi consurgent viri loquentes perversa (Act. XX, 30). Et ipse Dominus per prophetam: Duces populi mei me nescierunt, filii stulti sunt, et non intelligentes: sapientes sunt, ut faciant mala: bene autem facere nescierunt (Jer. IV, 22). Duces quidem, ait, mei vocabantur, et duces populi mei; sed quia nescierunt me, et opere vocabulum destruxerunt, propterea filii stulti sunt et non intelligentes: prudentiam ob hoc tantum habent, ut subjiciant sibi simplicem gregem, et proterant pedibus suis; bene autem facere, et regere populum nescierunt. Nolite credere in ducibus [Al. judicibus], non in episcopo, non in presbytero, non in diacono, non in qualibet hominum dignitate. [PL25.1220B] Nec hoc dico, quod istiusmodi gradibus in Ecclesia non debeatis esse subjecti: Quicumque enim maledixerit patri, aut matri, morte morietur (Levit. XX, 9). et Apostolus docet praepositis in Ecclesia obediendum; sed quod aliud sit honorare duces, aliud spem habere in ducibus (I Pet. II). Honoremus episcopum, presbytero deferamus, assurgamus diacono: et tamen non speremus in eis: quia hominis vana, et certa spes est in Domino (I Thess. IV). Tertium mandatum: Ab ea quae tecum cubat, custodite, ne credas ei. Unde et Apostolus mulieres vas infirmum vocat, et eis a maritis suis exhiberi honorem jubet. Non enim creatus est vir propter mulierem, sed mulier propter virum (Ephes. V). Et: Uxor, inquit, ut timeat virum (I Cor. XI). Uxoris timere est, et cum [PL25.1220C] timore virum diligere: Viri tantum diligere; quia dilectio perfectorum est: Viri, ait, diligite uxores vestras et nolite amari esse ad eas (Ephes. V, 25); licet illae ad iracundiam provocent, et talia faciant per quae mereantur amaritudinem sustinere. Hoc enim significat παραπικραίνεσθαι: tamen vos nolite eis in amaritudine vicem reddere. Sed et Salomon in Ecclesiaste: Et hominem, inquit, unum de mille inveni, et mulierem in his omnibus non inveni (Eccle. VII, 29): forsitan suo doctus exemplo, mulieribus non credendum, per quas offenderat Deum (III Reg. XI). Sed et Poeta sublimis (non Homerus alter, ut Lucillus [Al. Lucilius] de Ennio suspicatur; sed primus Homerus apud Latinos):....... Varium et mutabile semper [PL25.1220D] Femina.................. 519 Plenae sunt historiae Graecae et Latinae, quanti viri ab uxoribus suis decepti sint eorumque vita sit prodita. De Scripturis autem et Dalilae, cujus supra fecimus mentionem, et alterius ante Dalilam testantur exempla, quae arcanum Samson septem dierum expressit lacrymis, et amore simulato, quod latebat, invenit. Unde Samson postea loquitur: Nisi domuissetis vitulam meam, non invenissetis propositionem meam (Jud. XIII, 19). Hactenus praecipitur, ne amicis, ne ducibus, ne uxoribus facile credamus. [PL25.1221A] Causaque redditur non satis respondens ad propositionem; ait enim: Quia filius inhonorat patrem, filia surgit adversus matrem, nurus contra socrum suam, et inimici hominis domestici ejus. Nam quid pertinet ad amicum, ad ducem, ad uxorem, si filius et filia et nurus, contra patrem ac matrem socrumque consurgant? Videtur ergo mihi sic cum superioribus posse conjungi: Nolite credere amicis, et ducibus, et uxoribus, quae mutari possunt, et esse pro tempore: cum filius quoque et filia obliti educationis et infantiae, adversum auctores vitae suae corporumque consurgant, et illis faciunt contumeliam, quos vultu quoque laedere scelus est. Sed haec expositio nequaquam convenit nurui adversus socrum consurgenti, et homini, cui inimici domestici ejus. Terentius in [PL25.1221B] Hecyra: Quid est hoc? omnes socrus oderunt nurus: quod quamquam ambiguum sit, tamen propemodum naturale est: ut nurus socrum, et socrus oderit nurum. Haec de consummatione et fine mundi, qualis adventum Antichristi generatio praecessura sit, propheticus sermo descripserit. Nunc disputandum secundum superiorem interpretationem, in qua de haereticis diximus: Audi, tribus, et quis ornavit civitatem? numquid ignis et domus impii? Et rursum, de Ecclesia: Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe. Et iterum: Vae mihi, anima: periit reverens [Al. revertens] a terra; et qui corrigat, inter homines non est. Et deinceps: Princeps postulat, et judex verba pacifica locutus [PL25.1221C] est, desiderium animae suae. 520 Unde duplex maledictio sequitur: Vae, vae, ultiones tuae venerunt: nunc erunt ploratus earum, et dicamus scriptum de haereticis: Nolite credere in amicis, o populi simplices, et in ducibus pravis qui se amicos et principes haereseon esse promittunt: non enim vestram salutem, sed sua quaerunt lucra, et deceptum gregem pedibus suis conterunt: et ei quae tecum dormit, cave ne quidquam credideris, quam non possum aliam intelligere nisi carnem, ut non facile credamus carnis blanditiis, ne animi duritia virilisque constantia illius edomita mollescat illecebris. Filius enim qui natus a Deo est, neglecto Creatore suo, blasphemat eum a quo conditus, dicente Scriptura: Nonne Deus unus creavit vos? nonne pater unus omnium vestrum (Mal. II, 10)? [PL25.1221D] et anima coelestem despicit Jerusalem, matremque contemnit Ecclesiam, quam qui contempserit, morte morietur. Et nurus consurgit adversus socrum suam: quod juxta tropologiam intellectu videtur difficile; sed qui legerit Canticum canticorum, et sponsum animae, Dei sermonem intellexerit, credideritque Evangelio, quod secundum Hebraeos editum nuper transtulimus (in quo ex persona Salvatoris dicitur: Modo tulit me mater mea, sanctus Spiritus in uno capillorum meorum (Mat. X). non dubitabit dicere, sermonem Dei ortum esse de spiritu, et animam, quae sponsa sermonis est, habere socrum sanctum [PL25.1222A] Spiritum, qui apud Hebraeos genere dicitur feminino RUA (). Haeretici ergo cum ante crediderint in Scripturis, quae a Spiritu sancto conscriptae sunt et editae, transferunt se ad novas doctrinas, et fermentum Pharisaeorum, et mandata hominum: dumque sermonem Dei contemnunt, socrui suae faciunt injuriam. Et ne forte dubites, Verbum et Filium Dei nasci de Spiritu sancto, Gabrielis ad Mariam verba considera: Spiritus sanctus, ait, veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Post haec sequitur: Inimici hominis, viri domestici ejus. Quod sic nobis juxta tropologiam exponendum videtur: Omnis viri caput, Christus est; et Christus, caput Ecclesiae (1 Cor. II, 3): hujus saepe [PL25.1222B] inimici sunt, qui putantur in domo ejus esse, id est in Ecclesia, et a capite 521 quidem non recedunt, sed contra suum sentiunt caput, qui absque magistro, et gratia Domini, scientiam Scripturarum suo judicio promittentes, inflati sunt, et nihil sciunt, et languent circa quaestiones, et contentiones pugnasque verborum, qui vere consistentes in domo, inimici sunt veritatis. Scire autem debemus, quod in Evangelio prope eadem verba sint, quae nunc legimus in Propheta, et juxta contextum illius loci alterum habere sensum, quae utrum assumpta sint de propheta, an propria auctoritate praccepta, nosse Domini est, qui et in Prophetis et in Evangeliis locutus est. Ait autem illic Dominus: Veni dividere virum adversus patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum [PL25.1222C] adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus (Matth. X, 35, 36). His itaque edissertis (si tamen potuimus sensum attingere Scripturarum), sanctus refrigeratam intelligens charitatem, et homines in consummatione mundi non esse amatores Dei, sed amatores sui, aliis credentibus amicis et ducibus et uxoribus, filioque et filia et nuru adversus patrem et matrem et socrum consurgentibus, etinimicis hominis domesticis ejus, ipse credit in Domino, et omnis contemplatio ejus est in Deo suo: et quamquam tribulationibus et pressuris mundi prematur; tamen praeter eum qui dicit: Nolite timere, ego vici mundum (Joan. XVI, 36), in nullo fiduciam habens, exspectat Deum Salvatorem suum, et credens in eo, oculosque suos ad eum semper dirigens, sperat se exaudiendum, [PL25.1222D] quoties eum in vocaverit.

(Vers. 8 seq.) Ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam. Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est: iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet et faciat judicium meum, et educat me in lucem, et videbo justitiam ejus, et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt eam [Vulg. in eam]; nunc erit in conculcatione, ut lutum platearum: dies ut aedificentur maceriae tuae. In die illa longe fiet lex: in die illa usque [Vulg. et usque] ad te veniet de Assur, et usque ad civitates [PL25.1223A] munitas, et a civitatibus munitis, usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. 522 Et erit terra in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. LXX: Ne insultes mihi, inimica mea: quia cecidi, et resurgam: quia si ambulavero in tenebris, Dominus illuminabit me. Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei, donec justificet causam meam, et faciat judicium meum, et educat me in lucem, et videbo justitiam ejus, et videbit me inimica mea, et operiet eam confusio, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt eam, nunc erit in conculcationem, sicut lutum in viis, dies liturae lateris deletio tua, et repellet legitima tua dies illa, et urbes tuae venient in conclusionem et in divisionem Assyriorum, et civitates tuae munitae in divisionem a Tyro [PL25.1223B] usque ad flumen, et a mari usque ad mare, et de monte usque ad montem; et erit terra in dissipationem cum habitatoribus suis propter fructus adinventionum eorum. Videtur mihi juxta litteram, Jerusalem contra Babylonicam et caeteras gentes loqui, quae sibi insultaverant: Ne laetemini in ruina mea: quia Domino miserante, consurgam: postquam sedero in captivitate, educet me ille de tenebris, et erit lux mea. Iram Domini sustinebo: quia me scio meruisse quod passa sum, donec ulciscar de gentibus, et fiat judicium meum. Novi quippe quod me sit educturus in lucem, et videbo justitiam ejus, et aspiciet inimica mea Babylon, et caeterae gentes in circuitu, et operietur confusione, quae nunc dicit insultans: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt eam, et non longo [PL25.1223C] post tempore, sed nunc et in praesentiarum conculcatam, quasi lutum platearum. Hactenus Jerusalem, sive propheta ex persona populi sit locutus: Nunc Deus ad Jerusalem respondens inducitur: O Jerusalem, venerunt dies, ut aedificentur maceriae tuae, quae erant a Babylonio vastante destructae. In die illa longe fiet lex, sive praeceptum et jussio, ut Symmachus et Theodotio interpretati sunt, dicentes, ἐπιταγὴν καὶ πρόσταγμα; et est sensus: Nequaquam Babyloniorum imperio subjacebis, in die illa qua aedificabuntur maceriae tuae, venient ad te de Assur, et de civitatibus munitis: a civitatibus, inquam, munitis usque ad Jordanem, per quem et ante transivit 523 populus, et a mari Rubro, et cunctis gentibus usque ad mare Mortuum, quod vicinum est terrae tuae, et ad montem [PL25.1223D] Sion, de montibus Persarum atque Medorum, in quos translati prius fuerant; et erit terra reliqua Chaldaeorum, et eorum qui te vastaverant in desolationem, propter habitatores suos, et propter mala opera eorum. Hoc sibi Judaei usque hodie pollicentur, et in eo loco, in quo nos exposuimus: In die illa longe fiet lex, sicut nobis visum est, et sicut prudentiores eorum disserunt, aliqui frivole mentiuntur, et aiunt: In die illa, qua a Christo aedificatae fuerint maceriae Jerusalem, Scripturas sanctas Legis et [PL25.1224A] Prophetarum, quae nunc tenentur a nobis, tolli de manibus nostris, et tradi populo Judaeorum. Nam quod dicitur juxta Septuaginta, dies liturae lateris, deletio tua, non ad Jerusalem, ut juxta Hebraicum exposuimus; sed adhuc ad Babylonem dici intelligamus, quod et ipsa delenda sit, et in morem lateris conculcanda. Et repellet legitima dies illa, non legitima Dei, sed ea legitima quae adversum legem Dei, o Babylon, jusseras observari. Et civitates tuae venient in conclusionem, sive in divisionem, Assyriis te impugnantibus (siquidem Babylon Chaldaeorum fuit civitas, non Assyriorum). Et urbes tuae munitae erunt in divisionem hostilis exercitus, a Tyro usque ad flumen Tigrim, quo circuiris, et a mari Magno usque ad mare Rubrum, quod ex latere pergentibus [PL25.1224B] Indiam, tangit regiones tuas. Et de monte usque ad montem: de montibus scilicet Judaeae usque ad montes Mediae atque Persarum, tota Mesopotamia et universa regio, quae nunc a te tenetur in medio, adversariorum imperio subjugabitur. Et erit terra in desolationem propter pessimos fructus studiorum vestrorum. Ubi Septuaginta interpretati sunt, de Tyro, sciamus, in Hebraico scriptum esse, MASOR, (): quod verbum, si in praepositionem MA, et nomen SOR, dividatur, de Tyro intelligitur; sin autem unus sermo sit, munitionem sonat. Denique omnes περιοχὴν, καὶ περίφραγμα, καὶ πολιορκίαν, non de Tyro, ut LXX, sed munitionem et ambitum muratae urbis transtulerunt. Hoc juxta Hebraicum, et vota carnei 524 Israel et populi concisionis, quasi ex superfluo [PL25.1224C] otiosus sermo praeluserit. Nunc veniamus ad intelligentiam spiritualem, et ipso Spiritu sancto exponente, quo scripta sunt, in locis vel difficillimis desudemus. Videtur mihi omnis anima Jerusalem, in qua aedificatum fuit templum Domini, et visio pacis, et notitia Scripturarum; et postea superata a peccatis, ducta est in captivitatem, tormentisque tradita, dicere contra Babylonem, id est, confusionem hujus mundi, et adversus contrariam fortitudinem, quae huic mundo praesidet: Noli insultare mihi, inimica mea, quia cecidi, et resurgam: Dominus enim allevat elisos (Ps. CXLIV), et loquitur per prophetam. Numquid qui cadit, non resurget (Jer. VIII, 4)? Et: Nolo mortem peccatoris: tantum ut revertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Si autem ideo me despicis [Al. [PL25.1224D] desperas], quia tormenta sustineo, disce per Ezechielem poenas primum sanctioribus irrogari, et dici a Domino: A sanctis meis incipite (Ibid., IX, 6). Quia si ambulavero in tenebris, Dominus lux mea est. Licet enim rectores tenebrarum istarum me deceperint, et sedeam in tenebris et umbra mortis, et pedes mei impegerint in montes tenebrosos, tamen sedentibus in tenebris et in umbra mortis, lux orta est, et lux lucet in tenebris (Isai, IX, 2). Et: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo (Ps. XXVI, 1); [PL25.1225A] et loquar ad eum, et dicam: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Ps. CXVIII, 105). Ipse quippe mihi praecepit in tenebris hujus saeculi constituto: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). Sequitur: Iram Domini sustinebo, quoniam peccavi ei: donec justificet causam meam, et faciat judicium meum, et educat me in lucem; et videbo justitiam ejus. Omnis correptio ad praesens, non videtur esse gaudii, sed moeroris, et postea fructum pacificum justitiae reddet his, qui per eam fuerint eruditi. Sentiens igitur anima se peccasse, et habere vulnera peccatorum, et in mortuis carnibus vivere, et indigere cauterio, constanter dicit ad medicum: Ure carnes meas, reseca vulnera, humores omnes et ῥεῦμα noxium dura hellebori [PL25.1225B] potione constringe. Mei vitii fuit, ut vulnerarer: mei doloris sit, ut tot tormenta sustineam, ut postea 525 sanitatem recipiam. Verusque medicus jam sospiti atque securae ostendit causam medicaminis, et recte se docet fecisse quod fecit. Denique post cruciatus atque supplicia, educta de tenebris exterioribus anima, et reddito novissimo quadrante, dicit: Videbo justitiam ejus, et loquar: Justificata sunt judicia tua, Deus. Si autem Christus factus est nobis a Deo sapientia, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I): qui justitiam post iram Dei videre se dicit, Christi sibi repromittit aspectum. Et haec dumtaxat de poenitentibus. Caeterum multo melius est non habere vulnera, et medico non egere. Curatio, non beatitudo sanatorum est, sed solatium [PL25.1225C] post dolorem. Igitur qui curatus est, caveat, ne iterum peccet, et rursum ei aliquid deterius fiat. Legimus in Levitico (Levit. XIII), si tamen oculis apertis legimus, et velamen quod in Lege positum est, interioris oculi non excludit intuitum, in vibice et cicatrice combusturae lepram solere generari, et mutare colorem pili, et ad priorem deformationem cicatricis novellam accedere foeditatem. Hoc propterea, ne quis securus de poenitentia, eo quod post peccatum possit dicere: Iram Dei sustinebo, quoniam peccavi ei, donec justificet causam meam, peccet et cauterio indigeat, et sanatus iterum vulneretur. Cum autem eduxerit nos Dominus in lucem, et viderimus justitiam ejus, tunc videbit inimica nostra Babylon, et operietur confusione, quae prius loquebatur [PL25.1225D] ad nos: Ubi est Deus tuus; aestimans Jerusalem post vulnera non posse sanari. Et respicient eam oculi nostri, et erit in conculcationem, ut lutum platearum. Et quia omnis poenarum finis bonorum exordium est, et dolor proficit ad sanitatem, de luto illius lateres fient, et erit formatio laterum litura ejus. Et in die illa veteres abjiciet errores, civitatesque illius, quae male munitae fuerant, venient in conclusionem, sive in divisionem, et dividentur ab Assyriis; de Tyro quoque, quae interpretatur συνοχὴ, id est, angustia, consurgent aliae fortitudines, [PL25.1226A] et erit seditio usque ad eos qui saeculi hujus rheumate delectantur, et libidines generant in hominibus. Et de mari usque 526 ad mare, et de monte usque ad montem invicem bella consurgent, ut amaritudo pugnet contra amaritudinem, et erigens se humilianda sublimitas, contra aliam dimicet altitudinem, et tunc vere compleatur: Venite, descendamus et confundamus linguas eorum, ne audiat unusquisque vocem proximi sui (Gen. XI, 7), prodest quippe fortitudines pessimas [Al. fortitudinibus pessimis] inter se non habere concordiam. Et, cum Satanas adversus Satanam divisus fuerit, tunc demum omne regnum illius destruetur (Matth. XII). Et quod frequenter in magnis exercitibus evenire solet, ut interfecto tyranno, satellites ejus regnum inter se dividant, [PL25.1226B] contra seque consurgant, et intestinum inter eos bellum sit: hoc et in consummatione mundi fiet, quando Jerusalem maceriae fuerint aedificatae, et Babylon corruerit, Assyriique, et Tyrii de flumine, et de mari, et de montibus, id est, universae inter se pugnabunt daemonum nationes, et dissipato regno illorum, fiet regnum Domino Jesu, et omne genu flectetur, coelestium, et terrestrium, et infernorum, et universa lingua confitebitur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II). Ut autem sciatis finem hujus seditionis profectum esse virtutum, erit tunc terra Babylonia in dissipationem cum omnibus habitatoribus suis, et nequaquam fructus faciet Babylonios [Al. Babylonicus].

(Vers. 14 seqq.) Pasce populum tuum in virga tua, [PL25.1226C] gregem haereditatis tuae: habitantes solos in saltu in medio Carmeli: pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos: secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti, ostendam [Al. ostendi] ei mirabilia. Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine eorum [Vulg. sua]. Ponent manus suas super os: aures eorum surdae erunt. Lingent pulverem sicut serpentes: velut reptilia terrae, turbabuntur [Vulg. proturbabuntur] de aedibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te. LXX: Pasce populum tuum in virga tua, oves haereditatis tuae, habitantes solas in saltu, in medio Carmeli pascentur Basanitin et Galaaditin juxta dies pristinos, et juxta dies egressionis tuae de terra Aegypti, ostendam eis mirabilia. Videbunt gentes, et confundentur in omni fortitudine sua: ponent [PL25.1226D] manus super os suum, aures eorum surdae erunt. Lingent humum sicut serpentes, quae trahunt terram: turbabuntur 527 in conclusionibus suis: super Domino Deo nostro formidabunt, et timebunt a te. Hoc quod dicitur: Pasce populum tuum in virga tua, Deus Pater loquitur ad Filium, id est, ad Dominum nostrum Jesum Christum, ut quia pastor bonus est, et ponit animam suam pro ovibus suis (Joan. X), pascat populum suum in virga sua, et oves haereditatis suae. Ac ne putemus eosdem esse populos, quos et oves, in alio loco legimus: Nos autem populus [PL25.1227A] tuus, et oves pascuae tuae (Ps. LXXVIII, 21). Populus refertur ad rationabiles quosque, oves autem ad eos, qui necdum ratione utentes, tantum simplicitate contenti sunt, et appellantur de haereditate Dei. Tam populus autem quam oves indigent virga pastorali, de qua loquitur et Apostolus: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate, et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Ob hanc, puto, causam, quia populus Israel durae cervicis erat, et semper carnes Aegyptias suspirabat, usum esse Moysen non solum adversum Aegyptios, quos percussit decem plagis, sed etiam adversus populum in solitudine, virga legali, virga percutiente, et omnia vasa testea, et fragilia confringente. Apostolis autem Domini Salvatoris, qui sapientiam loquebantur [PL25.1227B] inter perfectos (I Cor. II), virgam excussam esse de manibus, quia perfecta dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV). Quod si quis nobis opposuerit, quomodo nunc dicatur ad Christum, hoc est, ad bonum pastorem, qui utique major apostolis, et melior est, ut utatur virga, cum majoris profectus sit virgam non habere, quam virga populos ovesque corripere: respondebimus eis secundum illud quod Dominus pollicetur apostolis suis, majora eos signa in populis esse facturos, quam ipse fecerit (Joan. XIV). Et quia adhuc Dominus loquebatur ad carneum Israel, et necdum ad eum, qui perfecte poterat nosse mysteria, idcirco dictum esse de eo, ut pascat in virga populum et gregem suum, apostolis autem virgam excussam esse de manibus, et severitatem [PL25.1227C] Legis, Evangelii clementia temperatam. Porro hi populi et istae oves propterea percutientur, et pascentur in virga, quia habitaverant soli in saltu. Quod quidem possumus, et de his accipere, qui se de Ecclesia separantes, conviviis 528 dedunt amicitiisque gentilium: necnon et de his, qui odio generis humani vitam appetunt solitariam, qualem Timonem fuisse Athenis legimus: non quod solitaria vita et prophetica quam habuerunt Elias (III Reg. XVII et XIX) et Joannes (Matth. III et XI), condemnanda sit; sed quia si caeteros despiciens, ipse superbiat, et habitet in saltu vitiorum, virga corripienda sit. Qui solus habitat, et non habitat in saltu, iste in laude virtutum est: qui autem solus est, et non facit opera justitiae, et quietis tantum fruitur voluptate, [PL25.1227D] et non in Christi opere et labore desudat, nec propriis manibus quaerit cibum quod Apostolus jubet (I Cor. IV), et in superbiam erigitur: hic habitat in saltu, et inter infructuosa ligna versatur. Sed tamen quia bonus pastor est, et virga ejus ob hoc percutit ut emendet, meliora sermo propheticus pollicetur, et dicit: In medio Carmeli pascentur Basanitidem et Galaaditin, juxta dies aeternitatis, et juxta dies egressionis tuae ex Aegypto. Carmelus interpretatur scientia circumcisionis: Basanitis confusio, et Galaad transmigratio testimonii. Populus ergo Dei, et oves pascuae ejus, quae prius pascebantur absque [PL25.1228A] grege Domini, et extra Ecclesiam ejus, in saltu versabantur errorum, postea transferentur ad notitiam verae circumcisionis, et servient Deo in spiritu, et gloriabuntur in Domino, et non in carne confident, et erunt vera circumcisio, et non concisio. Cumque pasti fuerint spirituali circumcisione, intelligentes peccata pristina, confundentur in vitiis suis, et erubescent, et erunt in confusione quae ducit ad vitam (Eccl. IV), quia est et alia confusio quae ducit ad mortem, in qua habitavit quondam Og, rex Basan, siquidem Basan interpretatur confusio: de qua confusione pessima et Dominus repromittit liberaturum se populum suum: Dixit Dominus, ex Basan convertam, convertam de profundo maris (Ps. LXVII, 23). Cumque scierimus veram circumcisionem, et confusi fuerimus [PL25.1228B] super peccatis nostris, tunc erimus in Galaad, quae interpretatur transmigratio testimonii, in Ecclesia Christi, ad quam testimonia Legis et Prophetarum eloquia transcenderunt, et hoc fiet nobis secundum dies antiquos, secundum dies, quando egressi sumus 529 de terra Aegypti, de quibus Moyses dicit: Recordamini dies aeternitatis (Deut. XXXII, 7), non dies hujus saeculi, qui appellantur mali, sed dies perpetuos. Recordatur autem dierum aeternitatis, qui non aspicit praesentia, surrexitque cum Christo, et sedet cum eo in coelestibus, jam mente praesumens se de diebus praesentis saeculi liberatum. Promittit quoque sermo divinus, quod ostendat populo suo, et ovibus haereditatis suae mirabilia: Tunc, inquit, videbunt gentes, et confundentur [PL25.1228C] in omni fortitudine sua, quia vastaverant quondam, et praevaluerant adversus populum Dei, et confusio earum habebit profectum, cum sua intellexerint mala. Ponent enim manus suas super os suum, malaque opera omnem eis loquendi auferent libertatem. Quomodo autem impiarum gentium manus claudunt ora eorum, sic justorum manus eorum ora reserabunt, ex opere bono loquendi cum Deo accipientium facultatem. Aures quoque eorum obsurdescent, quia malitia non solum oculorum obcaecavit intuitum, sed et aures fecit obsurdescere; noluerunt enim audire vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Et juxta Isaiam: Auribus suis graviter audierunt (Isai. XXXIII): quamquam multo minus sit graviter audire, quam penitus non audire, et [PL25.1228D] surdum fieri ut verbum non audiat veritatis. Post tanta mala dicitur de eis, quod lingent humum quasi serpentes, quae trahunt terram, ambulantes in ventre suo, et comedentes terram omnibus diebus vitae suae (Gen. III). Et carnis, id est, terrena opera facientes, et trahentes secum usque ad diem ultionis, et visitationis Domini, non pulverem, non terrae parva vestigia, sed totam humum. Quod cum fecerint, et ad judicium Dei venerint, et conclusi fuerint atque turbati, tamdiu turbabuntur, et conclusi erunt, quamdiu terra quam traxerant quasi serpentes, permanserit in eis. Cum autem illa defecerit, [PL25.1229A] obstupescent, et admirabuntur, non in Domino Deo suo (necdum enim merebuntur, ut dicatur Dominus Deus eorum), sed in Domino Deo nostro. Et subito fit ἀποστροφὴ ad Christum diciturque ad eum: Et timebunt a te. Principium enim sapientiae, timor Domini (Prov. VII). Et haec fient, ut videant gentes, et confundantur in omni mala fortitudine sua; et ponant manus super os suum, et auribus obsurdescant, et lingant terram velut serpentes, 530 qui trahunt humum, ut primum concludantur, conclusique turbentur, inde territi obstupescant ad Dominum Deum sanctorum, et ad extremum ipsi quoque timeant illum. Hoc juxta LXX. Porro quia non multum ab eis, in praesenti dumtaxat loco, nostra discordat editio, quod in illis dictum est, etiam in hac dictum [PL25.1229B] existimemus.

(Vers. 18-20.) Quis Deus similis tui? qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum haereditatis tuae. Non immittet ultra furorem suum: quoniam volens misericordiam est. Revertetur, et miserebitur nostri: deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Dabis veritatem in Jacob, misericordiam Abraham, quam [Vulg. quae] jurasti patribus nostris a diebus antiquis. LXX: Quis, Deus sicut tu? auferens iniquitates, et transcendens injustitias his qui reliqui sunt de haereditate tua? Non tenuit in testimonium iram suam, quia volens misericordias est. Revertetur, et miserebitur nostri, demerget peccata nostra: et projicientur in profundum maris omnia peccata nostra. Dabit veritatem Jacob, misericordiam [PL25.1229C] Abraham, sicut jurasti patribus nostris juxta dies priores [Al. pristinos]. Intelligens propheta, gentium multitudinem propterea in conclusione sua esse turbatam, ut obstupesceret, et timeret Deum, et idcirco Dominum desaevire, ut peccata auferat, et donet salutem, laudat Dominum atque miratur, et dicit: Quis Deus sicut tu? auferens iniquitates, et transcendens injustitias (Exod. XII): ut quomodo exterminator in Aegypto transcendit populum Israel, et non vastavit eum (unde a transitu, phase, id est, pascha, nomen accepit) sic tu parcas gentibus, nequaquam illis imputans iniquitates suas. Porro quod sequitur: His qui reliqui sunt de haereditate ejus, non tenuit in testimonium iram suam, hic est sensus: Si gentibus pepercit, quae Legi ejus credere noluerunt, et qui superflui [PL25.1230A] et reliqui de populo sunt relicti, iniquitates suas eis noluit imputare, nec in testimonium justi supplicii eorum intulit iram suam, quid faciet de grege suo, qui pascitur in medio Carmeli, et in Basanitide, et in Galaad? Volens enim misericordiam est, et revertens miserebitur nostri, et gravia peccata nostra, et iniquitates quae sedent super talentum plumbi, ipse portabit, et demerget in mare, et parere non faciet (Zach. V). Dabit veritatem Jacob, et misericordiam Abraham: ut supplantatori populo et novello, et semper in lucta 531 posito, reddat in Christo [Al. Christus] veritatem suam, et multitudini gentium (Abraham quippe vocatur pater multarum gentium) tribuat misericordiam, sicut juravit eis, qui patres exstiterunt fidei nostrae secundum [PL25.1230B] dies antiquos: quod de tota hominum multitudine alios salvet in veritate, alios in misericordia. Porro ubi nos interpretati sumus, Non immittet ultra furorem suum; pro ultra, Symmachus transtulit in sempiternum: Theodotio, in finem: Septuaginta et quinta editio, in testimonium: pro quo positum est in Hebraeo LAED (); et tam ultra, quam sempiternum, et testimonium intelligi potest. Dicam et ego in fine voluminis, laborem opusculi mei, Domini invocatione consignans: Deus, quis similis tibi? aufer iniquitatem servi tui: transi peccatum reliquiarum animae meae, ne immittas in me furorem tuum, neque in ira tua 532 corripias me: quoniam misericors es, et multae miserationes tuae. Revertere, et miserere mei: praecipita iniquitates meas, et mitte [PL25.1230C] eas in profundum maris: ut salsugo et amaritudo vitiorum in falsa regione dispereat. Da veritatem quam promisisti servo tuo Jacob, et misericordiam quam pollicitus es amico tuo Abraham, et libera animam meam a persecutoribus prophetarum tuorum, Achab, et Jezabel, sicut jurasti patribus meis in diebus antiquis, dicens: Vivo ego, dicit Dominus: Nolo mortem peccatoris, tantum ut revertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Et alibi: Statim ut conversus ingemueris, salvus eris. Tunc videbit inimica mea, et operietur confusione, quae nunc dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus (Ps. XLI, 4, 11)? Videbo in ea ultionem tuam, et erit quasi lutum platearum, atque calcabitur, ne amplius de luto et paleis Aegyptias exstruat civitates.

Okyjylaryň reaksiýalary

Bellikler

Fons: Patrologia Latina, t. 25, coll. 1210D-1230C (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ulanyjy tarapyndan ýazyldy: Rodion Vlasov
Sahypanyň döredilen senesi: 2026-11-22, Täzelenme: 2026-11-22