Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Adversus Jovinianum (5/5)

17. Illud autem quod proponere ausus est [Al. es], Dominum voratorem et potatorem vini a Pharisaeis appellatum: et quia ad epulas ierit nuptiarum, et convivia non despexerit peccatorum, aestimo, quod nobiscum faciat. Iste est Dominus, ut arbitraris, vorator, qui quadraginta diebus Christianorum jejunium sanctificavit [Al. sanctificat]; qui beatos appellat esurientes et sitientes; qui escam habere se dicit, non quam discipuli suspicabantur, sed quae in perpetuum non periret; qui de die crastino cogitare [Al. cogitari] prohibet; qui cum esurisse et sitisse dicatur, et isse frequenter ad prandia, excepto mysterio, quod in typum suae passionis expressit, et probandi corporis veritate, nec gulae scribitur servisse, nec ventri. [PL23.311B] Qui divitem purpuratum propter epulas narrat in tartaro, et Lazarum pauperem ob inediam dicit esse in sinu Abrahae. Qui quando jejunamus, ungi caput et lavari faciem praecipit, ut non gloriae hominum, sed Domino jejunemus. Qui comedit quidem post resurrectionem partem piscis assi et favum, non propter esuriem et gutturis suavitatem; sed ut veritatem sui corporis comprobaret. Nam quotiescumque mortuum suscitavit, jussit ei dari manducare, ne resurrectio phantasma putaretur. Et Lazarus post resurrectionem, ob hanc causam scribitur cum Domino iniisse convivium. Nec hoc dicimus, quod negemus pisces et caetera (si voluntas fuerit) in cibo esse sumenda: sed quomodo nuptiis virginitatem, ita saturitati et carnibus jejunium spiritumque 353 [PL23.311C] praeferimus. Si autem Petrus hora sexta pransurus ascendit in coenaculum, fortuita esuries non facit praejudicium jejuniorum. Hoc enim modo et Dominus, quia ad puteum Samaritanae hora sexta fessus resedit, et bibere voluit, omnibus incumbet necessitas, velint nolint, hoc tempore bibendi. Potuit autem fieri, ut vel sabbatum esset, vel dies Dominicus: et post bidui, triduique jejunium, hora sexta esurierit; numquam enim crediderim apostolum, si ante unam diem coenaverat, epulisque distentus fuerat [Al. erat], alterius diei esurisse meridie. Quod si coenavit pridie, et sequenti die esurivit ante prandium, non existimo quod usque ad satietatem comederit, qui tam cito potuit esurire. Porro si per Isaiam loquitur Deus, quod non tale jejunium elegerit, [PL23.311D] dicens: In diebus jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et subjectos percutitis, et in [PL23.312A] judicia et in lites jejunatis, et caeditis pugnis: non tale jejunium elegi, dicit Dominus (Isai. LIII, 3, seq.). Quale elegerit, docet: Frange esurienti panem tuum, et pauperes sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti: et domesticos seminis tui ne despicias (Ibid., 7). Non igitur jejunium reprobavit, sed quale vellet, ostendit: neque enim ventris esuries accepta est Deo, quam lites et rapinae et libidines destruunt. Si non vult jejunium Deus [Al. Dominus], quomodo in Levitico praecipit, ut septimo mense, decima mensis omnis populus jejunet usque ad vesperam: et qui non afflixerit animam suam, moriatur et exterminetur de populo suo? Quare sepulcra concupiscentiae, ubi carnibus deditus populus ruit, usque hodie in solitudine perseverant? Et crassus [PL23.312B] populus ortygometram scribitur ad choleram usque ructasse? Cur homo Dei (III Reg. XIII), ad cujus prophetiam manus aruerat regis Jeroboam, qui [Al. quia] manducavit contra edictum Dei, illico percussus est? et leo qui asinam custodivit intactam, Prophetae levanti se de prandio non pepercit? Qui jejunus miracula fecerat pransus [Al. pransurus] illico saturitatis poenas luit. Sed et Joel clamitat: Sanctificate jejunium: praedicate curationem (Joel. I, 14; II, 15), ut monstraretur jejunium 354 sanctificari caeteris operibus: et sanctificatum jejunium, curationi proficere peccatorum. Quomodo autem virginitati verae non praejudicat imitatio virginum diaboli; ita nec veris jejuniis, Castum Isidis et Cybeles, et quorumdam ciborum in aeternum abstinentia; [PL23.312C] maxime cum apud illos jejunium panis, sagina carnium compensetur. Et sicut signa quae faciebat Moyses, imitabantur signa Aegyptiorum, sed non erant in veritate: nam virga Moysi virgas Magorum devorabat: ita per omnia quae per aemulationem Dei facit diabolus, non religionis nostrae superstitio, sed nostra arguitur negligentia, id nolentium facere quod bonum esse, etiam saeculi homines non ignorant.

18. »Quarta propositio, quae et extrema est, duos esse ordines, ovium, et hircorum: alterum justorum, alterum peccatorum: alios stare a dextris, alios a sinistris; et audire justos: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Mat. [PL23.312D] XXV, 34). Peccatoribus vero dici: Discedite a me, maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus [Al. paratus] [PL23.313A] est diabolo et angelis ejus (Ibid., 41). Arborem bonam non posse malos fructus facere, nec malam bonos. Unde et Salvator loquitur ad Judaeos: Vos de patre diabolo estis, ut concupiscentias patris vestri facere vultis (Joan. VIII, 43). Decem virgines proponit stultas atque sapientes, et quinque, quae oleum non habuerunt, remansisse extrinsecus: alias vero quinque, quae sibi lumen bonorum operum praeparaverant, thalamum intrasse cum sponso. Ascendit ad diluvium, et ait: Qui erant cum Noe justi servati sunt: qui vero peccatores, omnes in commune perierunt. Apud Sodomam et Gomorrham, exceptis duobus gradibus bonorum malorumque, nulla diversitas invenitur. Qui est justus, eripitur: qui peccator, pari voratur incendio. Una salus liberatis, unus [PL23.313B] interitus remanentibus. Ne paululum quidem a justitia declinandum, indicio est uxor Lot. Si autem, inquit, mihi opponis [Al. opponas] quare justus laboret in pace, aut persecutionibus, si nullus profectus est, nec majora 355 praemia: scias hoc eum facere, non ut plus quid mereatur, sed ne perdat quod accepit. In Aegypto quoque decem plagas aequaliter omnes sentiunt peccatores: et similes tenebrae domino et servo, nobili et ignobili, regi imminent et vulgo. Sanctis vero Dei et populo Israel una erat lux. Sed et in mari Rubro justi pariter transeunt, peccatores pariter obruuntur. Sexcenta hominum millia, excepta imbelli aetate et sexu, in deserto aequaliter ruunt, et duo qui justitia pares erant, aequaliter liberantur. Per quadraginta annos cunctus [PL23.313C] Israel similiter laborat et moritur. Gomor mannae universis aetatibus una in cibo mensura est: vestitus pariter non deteruntur, capilli simul non augentur, barba in commune non crescit, calceamenta ex aequo omnibus durant. Non incalluere pedes: cibus in ore cunctorum aequaliter sapit. Ad mansionem unam pari labore et mercede pergebant. Omnis Hebraeus aequale habet pascha, aequales scenopegias, aequale sabbatum, aequales neomenias. Septimo requietionis anno absque personarum discretione dimittitur, et in jubilaeo universa cunctis debita relaxantur, atque ad antiquam possessionem venditor redit.«

19. Parabolam autem in Evangelio (Matth. XIII, et Luc. VIII) seminantis, in qua in terra bona centesimus et sexagesimus et tricesimus fructus exoritur: [PL23.313D] et e contrario in terra mala, triplex sterilitatis varietas indicatur, in duos ordines dividit, bonae terrae et malae. »Et quomodo Apostolis pro derelictis filiis et uxoribus, in alio Evangelio centies, in alio septies Dominus repromittit [Al. promittit], et in futuro vitam aeternam (Matth. XIX, Marc. X, Luc. XVIII): nullaque distantia est inter centum, et septem; sic et in hoc numerum non facere praejudicium, [PL23.314A] ubi hujus terrae fertilitas praedicatur: praesertim cum et Evangelista Marcus retrorsum numeret triginta, sexaginta et centum. Dicit Dominus: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo (Joan. VI, 55). Sicut ergo sine aliqua differentia graduum Christus in nobis est; ita et nos in Christo sine gradibus sumus. Omnis qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget cum, et 356 ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Qui justus est, diligit: qui diligit, veniunt [Al. venit] ad eum Pater et Filius, et in ejus habitant [Al. habitat] hospitio: Ubi autem hujuscemodi habitator est, puto quod nihil deesse possit hospiti. Sin [Al. Si] autem dicit: Multae mansiones sunt apud Patrem meum [PL23.314B] (Joan. XIV, 2), non in regno coelorum diversas significat mansiones; sed Ecclesiarum in toto orbe numerum, quae constat una per septem. Vado, inquit, et praeparabo vobis locum (Ibid., 2), non loca. Si haec repromissio proprie duodecim Apostolorum est, ergo Paulus exclusus est de hoc loco, et electionis vas superfluus putabitur et indignus. Joannes et Jacobus, quia plus caeteris petierunt, non impetraverunt? et tamen non est dignitas eorum imminuta, quia reliquis Apostolis aequales fuerunt. Nescitis quia corpora vestra templum est Spiritus sancti (I Cor. III, 16, et VI, 19)? Templum, inquit, est, non templa; ut similiter in omnibus habitatorem ostenderet Deum. Non pro his rogo tantum, sed pro illis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut sicut [PL23.314C] tu Pater in me, et ego in te unum sumus; ita omnes unum sint in nobis. Gloriam quam dedisti mihi, dedi eis: dilexi eos, sicut me dilexisti (Joan. XVII, 20). Et quomodo nos sumus Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus, sic et unus populus in ipsis sit, hoc est, quasi filii charissimi, divinae consortes naturae. Sponsa, soror, mater, et quaecumque alia putaveris vocabula, unius Ecclesiae congregatio est, quae numquam est sine sponso [Al. sponsa], fratre, filio. Unam habet fidem, nec constupratur dogmatum varietate, nec haeresibus scinditur. Virgo permanet. Quocumque vadit [Al. vadet] agnus, sequitur illum: sola novit Canticum Christi.

20. »Si autem, inquit, mihi opposueris, Stella a stella differt in claritate, audies, differe stellam a [PL23.314D] stella, hoc est, spirituales a carnalibus. Omnia membra aequaliter diligimus, nec oculum praeponimus digito, nec digitum auriculae: sed in singulorum amissione, membrorum communis dolor est. Aequaliter introimus in hoc saeculum, et aequaliter de eo egredimur. Unus Adam terrenus, et alter coelestis. 357 Qui in terreno fuerit, a sinistris est et peribit: qui in coelesti, a dextris est, et salvabitur. Qui fratri dixerit fatue, et [PL23.315A] raca, reus erit gehennae. Et qui homicida fuerit et adulter, mittetur similiter in gehennam. In persecutione qui incenditur, qui suffocatur, qui decollatur, qui fugerit, qui in carcere inclusus obierit: varia quidem luctae genera, sed una corona victorum est. Inter eum fratrem qui semper cum patre fuerat, et qui postea poenitens est receptus, nulla diversitas est. Operariis primae horae, et tertiae, et sextae, et nonae, et undecimae, unus denarius aequaliter redditur: et quo magis admireris, ab his incipit praemium, qui minus in vinea laborarunt [Al. laborant].«

21. His et hujuscemodi divinarum Scripturarum testimoniis, quae ad perversitatem sui dogmatis callidus disputator [PL23.315B] inclinat, quis non tentetur etiam electorum Dei? Et quod Joannes Apostolus, Antichristos dicit venisse multos (I Joan. II), haec vera est Antichristi praedicatio, quae inter ipsum Joannem et ultimum poenitentem nullam facit esse distantiam. Simulque miror, quomodo serpens lubricus et Proteus noster, in variarum se mutet portenta formarum. Qui enim in coitu et saturitate Epicureus est, subito in retributione meritorum Stoicus efficitur. Hierosolymam Citio, Judaeam Cypro, Christum Zenone commutat. Si non licet a virtutibus paululum declinare, et omnia peccata sunt paria, ejusdemque criminis reus, qui panem esuriens surripuerit, et qui hominem occiderit: tu quoque maximorum scelerum reus teneris [Al. teneberis]. Porro aliud est, si te dicas [PL23.315C] ne minima quidem habere peccata, et cum omnes Apostoli et Prophetae, et Sancti, juxta id quod in secunda propositione disserui, peccatores esse se plangant, solus de justitia glorieris. Ante nudo eras pede: modo non solum calceato, sed et ornato. Tunc pexa tunica, et nigra subucula vestiebaris, sordidatus, 358 et pallidus, et callosam opere gestitans manum; nunc lineis et sericis vestibus, et Atrebatum [Al. Atrebatarum] ac Laodiceae indumentis ornatus incedis. Rubent buccae, nitet cutis, comae in occipitium frontemque tornantur: protensus est aqualiculus, insurgunt humeri, turget guttur, et de obesis faucibus vix suffocata verba promuntur. Certe in tanta diversitate victus et vestitus, necesse est, aut hic, aut ibi esse peccatum. Non quod peccatum [PL23.316A] in cibo, aut in vestibus asseram: sed quod varietas, et commutatio in deterius, reprehensioni proxima sit. Quod autem reprehenditur, a virtute procul est: quod a virtute procul est, vitio mancipatur: quod vitiosum arguitur, peccato jungitur. Quod peccatum est juxta tuam sententiam in sinistra parte, et hircorum grege describitur [Al. ascribitur]. Aut reverteris igitur ad antiquum propositum, ut ovis possis esse ad dexteram: aut si priorem sententiam perversa poenitentia commutaris: velis nolis, quamquam barbam raseris, inter hircos numeraberis.

22. Verum quid prodest luscum vocare luscum, et accusatoris docere inconstantiam, cum propositionum series diluenda sit? Oves et [PL23.316B] haedos a dextera et sinistra, duos justorum et peccatorum esse ordines non negamus. Arborem bonam fructus malos non facere, nec malam bonos, nulli dubium est. Decem quoque virgines sapientes et stultas, in bonas malasque dividimus. In Diluvio liberatos justos, et peccatores aquis obrutos, non ignoramus [Al. non negamus]. In Sodoma, et Gomorrha ereptum justum, et impios igne consumptos, omnibus perspicuum est. Decem quoque plagis percussam Aegyptum, et Israel fuisse sospitem novimus. In mari Rubro transisse justos, et Pharaonem cum suo exercitu demersum, etiam in scholis cantant parvuli. Sexcenta millia in deserto cecidisse, quia increduli fuerint, et duos tantum terram repromissionis intrasse, Scripturae docent, et 359 reliqua, [PL23.316C] quae usque ad operarios vineae, in duos bonorum et malorum ordines descripsisti. Sed quale est, ut quia inter bonos et malos divisio est, tu asseras inter ipsos bonos, vel e contrario malos, nullam esse distantiam, nihilque referre, utrum in pecore aliquis aries sit, an ovicula? Utrum primam lanam habeant, an secundam? Utrum scabidum pecus sit et morbidum, an vegetum atque sussultans? maxime cum Ezechiel oves rationabiles, et diversitatem inter pecus et pecus, suae Prophetiae auctoritate demonstret, dicens: Ecce ego judico inter pecus et pecus, et inter arietes et hircos, et inter pecus pingue et macilentum. Pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabutis omnia infirma pecora, donec dispergerentur (Ezech. XXXIV, 17, 20). [PL23.317A] Et ut sciremus quae ista sint [Al. sunt] pecora, statim intulit: Vos autem, greges mei, oves pascuae meae, homines estis. Idipsum ergo erit Paulus, et ille poenitens, qui cum patris uxore dormierat, quia in Ecclesiam post poenitentiam receptus est; et quia simul a dextris est, in eadem cum Apostolo claritate fulgebit? Et quomodo in uno agello usque ad messem in [Al. et] consummationem mundi zizania pariter frumentaque succrescunt? Qua consequentia pisces boni, et mali, sagena [Al. sagina] Christi et reti Evangelico continentur? Cur in typo Ecclesiae, in Arca Noe, diversa animalia, et pro qualitate meritorum, diversae sunt mansiones? Cur astitit regina a dextris Domini [Al. tuis] in vestitu deaurato, circumdata varietate? Cur Joseph in forma Christi, variam [PL23.317B] habuit tunicam? Cur Apostolus loquitur ad Romanos: Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei? Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes, sive Prophetiam secundum mensuram fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, et reliqua (Rom. XII, 3 seqq.) Et in alio loco: Alius judicat diem plus quam diem, alius judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet (Rom. XIV, 5). Et ad Corinthios: Ego plantavi, 360 Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. [PL23.317C] Itaque neque qui plantat est aliquid: neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Qui plantat et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Dei enim sumus adjutores. Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 6 seqq.). Et rursum alibi: Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui, alius autem superaedificat. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeterquam id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscujusque opus apparebit. Dies enim Domini illud manifestabit, quoniam in igne revelabitur, et singulorum opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit, [PL23.317D] quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (Ibid., 10 seqq.). Si is cujus opus arsit, et periit, et damnum sustinuit laboris sui, perdet quidem laboris [Al. operis] praemium, sed ipse salvabitur, non tamen absque probatione ignis: ergo si cujus opus manserit, quod superaedificavit, sine ignis probatione salvabitur, et inter salvationem [PL23.318A] et salvationem utique erit diversitas aliqua. Necnon in alio loco: Sic nos, inquit, existimet [Al. aestimet] homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei [Al. ejus]. Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis qui inveniatur (I Cor. IV, 1, 2). Vis scire, quoniam inter dispensatorem et dispensatorem sit multa distantia (non dico de malis et bonis, sed de ipsis bonis qui ad dexteram stant)? audi consequentia: Nescitis, quoniam qui in sacrificiis operantur, de sacrificiis comedunt: qui altario deserviunt, de altario participantur? Sic et Dominus disposuit his, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem non abutar horum aliquo. Non scripsi autem haec, ut sic fiant in me. Melius est enim mihi mori quam ut gloriam meam quis evacuet. Si enim evangelizavero, [PL23.318B] non est mihi gloria: necessitas quippe mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non [Al. nisi] evangelizavero. Nam si voluntate hoc ago [Al. facere], mercedem habeo. Si autem nolens, dispensatio mihi credito est. Quae est ergo merces mea? Ut evangelizans 361 sine sumptu, ponam Evangelium Christi; ut non abutar potestate, quae data est mihi in Evangelio. Cum enim essem liber, ex omnibus omnium [Al. omnibus] me servum feci, ut plures lucrifacerem (I Cor. IX, 13 seqq). Numquid potes dicere peccare eos, qui vivunt de Evangelio, et qui de sacrificiis participantur? Utique non; Dominus enim disposuit, ut qui praedicant Evangelium, de Evangelio vivant; Apostolus autem qui non abutitur hac licentia, sed laborat manibus suis, ne quem gravet, et die ac nocte operatur, et [PL23.318C] ministrat his qui secum sunt, utique ideo hoc facit, ut plus laborans, plus aliquid mercedis accipiat.

23. Curramus ad reliqua. Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et diversiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum [Al. operationis] sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem data est adapertio Spiritus juxta id quod expedit (I Cor. XII, 4 seqq.). Et iterum: Sicut corpus unum est, et membra plura habet: omnia autem membra corporis cum sint multa, unum corpus est; sic et Christus (Ibid., 12). Verum ne dicas in uno corpore diversa membra unum habere meritum, statim gradus describit Ecclesiae, et ait: Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio Doctores, [PL23.318D] deinde virtutes, et gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. Numquid omnes Apostoli? numquid omnes Prophetae? numquid omnes Doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Aemulamini autem dona majora, et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro (Ibid., 28 seqq.). Cumque [PL23.319A] de charitatis virtutibus latius disputasset, adjecit: Sive Prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. IX, 10). Et in consequentibus: Nunc autem manent fides, spes, et charitas, tria haec. Major autem horum est charitas (Ibid., 13). Sectamini charitatem, aemulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis (I Cor. XIV, 1). Et iterum: Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis (Ibid., 5). Et rursum: 362 Gratias ago Deo, quod omnium vestrum magis linguis loquor (Ibid., 18). Ubi diversa sunt dona, et alius major, alius minor est, et omnes spirituales appellantur, [PL23.319B] certe oves sunt, et stant a dextris, et inter ovem et ovem est aliqua diversitas. Loquitur quidem de humilitate Paulus Apostolus: Ego sum novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed amplius omnibus illis laboravi. Non ego autem; sed gratia Dei quae in me est (I Cor. XV, 9, 10). Verumtamen in eo quod se humiliat, ostendit posse Apostolos alios minores, alios esse majores, et qui utique vas electionis dicitur, et cunctis amplius laboravit, non est injustus Deus, ut obliviscatur operis ejus, et dispar meritum aequali mercede compenset. Dehinc legimus: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; unusquisque [PL23.319C] autem in suo ordine (I Cor. XV, 22). Quando [Al. Quoniam] unusquisque in suo resurget ordine, utique diversa sunt merita resurgentium. Non omnis caro, eadem caro; sed alia hominum, alia pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria; sed alia quidem coelestium gloria, alia autem terrestrium. Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate. Sic erit, et resurrectio mortuorum (Ibid., 39 seqq.). Quod tu scilicet doctus interpres sic exposuisti, ut diceres spirituales differre a carnalibus. Ergo et spirituales, et carnales in coelestibus [Al. coelis] erunt, et jam non solum oves, sed etiam hirci tui conscendent regna coelorum. Stella, inquit, a stella differt in claritate: non [PL23.319D] oves, et hirci; sed oves et oves, id est, stella et stella. Denique, Alia, inquit, claritas solis, et alia claritas lunae. Ne stellam et stellam totum humanae multitudinis assereres genus, solem posuit et lunam, quos certe inter hircos non poteris [Al. potest] numerare. Sic, inquit, erit et resurrectio mortuorum, ut [PL23.320A] justi claritate solis luceant [Al. fulgeant], et qui in sequenti gradu sunt, lunae splendore rutilent, ut alius Lucifer sit, alius Arcturus, alius Orion, alius Mazuroth, et caetera stellarum vocabula, quae sacratae, in Job volumine 363 continentur. Omnes enim, ait, manifestari nos oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae gessit per corpus, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Ac ne forsitan dicas, ante tribunal Christi nos manifestari, ut boni bona, mali recipiant mala, in eadem Epistola docet: Qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet (II Cor. IX, 6). Certe et qui plus, et qui minus seminat, de parte sunt dextra. Et cum unum sementis genus sit, tamen mensura et numero differunt. Scribit ad [PL23.320B] Ephesios idem Paulus: Ut nota fieret nunc principatibus et potestatibus in coelis per Ecclesiam, multiplex et varia sapientia Dei (Ephes. III, 10). Cernis quod in diversis agminibus Ecclesiae, varia et multiplex sapientia Dei praedicetur? Necnon in eadem Epistola: Unicuique autem nostrum data est gratia, juxta mensuram gratiae Christi: non quod mensura Christi diversa sit; sed tantum gratiae ejus infunditur, quantum valemus haurire.

24. Frustra igitur oves et hircos, quinque et quinque virgines, Aegyptios et Israelitas, et caetera hujuscemodi replicas, quia non est in praesenti retributio, sed in futuro. Unde et dies judicii in consummatione promittitur, quia nunc non est judicium. Sine causa enim appellatur dies extrema judicii, si [PL23.320C] modo judicat Deus. Impraesentiarum navigamus, luctamur, atque pugnamus, ut in fine perveniamus ad portum, coronemur, triumphemus. Tu autem perverse et lubrice praesentis saeculi conversationem in futurorum exempla proponis, cum utique hic injustitia sit, ibi justitia: donec intremus in sanctuarium Dei, et intelligamus in novissimis eorum. Non aliter sanctus, aliter peccator moritur? In eodem mari navigantibus eadem tranquillitas et tempestas est? Non aliter latro, aliter Martyr occiditur? Nec alio modo de adulterio et prostibulis, alio de castis matrimoniis nascuntur liberi? Certe Dominus et latrones aequali judicio crucifixi sunt. Si idem est hujus saeculi futurique judicium, ergo qui hic pariter crucifixi sunt, et in futuro similiter habebuntur. Paulus [PL23.320D] et qui eum vinxerant, simul navigant, simul sustinent tempestatem, simul navi fluctibus dissipata in 364 littus evadunt. Negare non potes, quin inter vinctum et vincientes diversa sint merita. Et quomodo unum Apostoli militumque naufragium? Refert postea Paulus Apostolus revelationem, et eos [PL23.321A] qui in navi fuerant, dicit sibi a Domino esse donatos. Numquid is, cui donantur, et qui donantur, unius meriti sunt? Decem sancti peccatricem possunt eruere civitatem. Lot cum filiabus ereptus est de incendio: liberati essent et generi, si exire voluissent. Et certe multa differentia est inter Lot et generos ejus. Liberatur Segor una urbs de pentapoli, et quae ejusdem meriti erat, atque uni sententiae subjacebat, cui Sodoma et Gomorrha, Adama, et Seboim, sancti precibus custoditur. Ecce diversum meritum in Lot et Segor, et tamen de incendio pariter evadunt. Latrunculi qui absente David, vastaverant Siceleg, et uxores eorum et liberos in praedam duxerant, die tertia caeduntur in campo et quadringenti homines ascensis camelis fugiunt. Dic aliquam inter [PL23.321B] eos qui caesi sunt, et qui fugere potuerunt, esse distantiam. Legimus in Evangelio turrem Siloe cecidisse super decem et octo viros, et obrutos occidisse. Certe juxta sententiam Salvatoris, non soli fuerant peccatores; sed in formidinem reliquorum puniti sunt, ut pestilente flagellato, stultus sapientior fieret. Si omnium peccatorum unum est supplicium, injuste alius occiditur, et per mortem alterius alius commonetur.

25. Opponis mihi Gomor mannae, unamque mensuram, et vestitum et capillos, et barbam, et calceamenta, ex aequo fuisse Israelitarum; quasi non et nos Christi corpus aequaliter accipiamus. [PL23.321C] Una est in mysteriis sanctificatio, Domini et servi, nobilis et ignobilis, regis et militis: quamquam pro accipientium meritis diversum fiat quod unum est. Qui enim indigne manducaverit et biberit, reus erit violati Corporis et Sanguinis Christi (I Cor. X, 27). Numquid quia et Judas de eodem calice bibit, de quo et caeteri Apostoli, unius cum reliquis erit meriti? Quod si non vis recipere Sacramentum, certe omnes aequaliter vivimus, unum trahimus aerem, eodem humore irrigamur, iisdem cibis pascimur. Porro 365 si alimenta cocorum arte mutantur in melius, et fit aliquid suavius condituris, hujuscemodi cibi non naturae satisfaciunt, sed voluptati. Aeque esurimus, aeque algemus: simul contrahimur frigore, aestibus et calore dissolvimur. Sol quoque ipse et luna [PL23.321D] et omnis astrorum chorus, et pluviae, et mundus aequaliter nobis currunt, et iisdem omnes juxta Evangelium imbribus irrigamur, boni et mali, justi et injusti. Si praesentia, exempla sunt futurorum, ergo et sol justitiae aequaliter justis et peccatoribus, impiis et sanctis, Christianis et Judaeis atque Gentilibus orietur, cum Scriptura dicat: Timentibus autem Dominum orietur sol justitiae (Malac. I). Si timentibus orietur, ergo contemptoris et pseudoprophetis occidet. [PL23.322A] Oves quae stant a dextris, ad regna coelorum introducuntur, hirci in tartarum detruduntur. Parabola ista non ovium inter se merita, et e contrario describit hircorum; sed inter oves et hircos tantum distantiam facit. Neque enim in omnibus locis docentur omnia: sed unaquaeque similitudo ad id refertur, cujus similitudo est. Sicut et decem virgines [Al. Virginum], non totius generis humani, sed sollicitorum et pigrorum exempla sunt: quorum alteri semper Domini praestolantur adventum, alteri somno et inertiae se dantes, futurum judicium non putant. Unde et in fine parabolae dicitur: Vigilate, quia nescitis diem neque horam (Matt. XXV, 13). Si in diluvio liberatus est Noe, et omnis orbis interiit: omnes caro erant, et propterea perierunt. Aut non ejusdem [PL23.322B] meriti dices filios Noe, et Noe propter quem filii liberati sunt; aut maledictum Cham in eodem pones loco, in quo et patrem, quia de diluvio simul liberatus est. In passione Christi omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; et non fuit qui faceret bonum, non fuit usque ad unum. Audebisne igitur dicere sic negasse Petrum et caeteros Apostolos qui fugerunt, quomodo Caiphan et Pharisaeos, et clamantem populum, Crucifige, crucifige talem? Et ut de Apostolis taceam, ejusdemne tibi sceleris videbitur reus Anna, et Caiphas, et Judas proditor, cujus et Pilatus, qui nolens compulsus est contra Dominum ferre sententiam? 366 Quanto majoris meriti fuit Judas, tanto majoris criminis est; et quanto majoris criminis, tanto majoris et poenae. Potentes enim potenter [PL23.322C] tormenta patientur (Sap. VI, 7). Arbor mala fructus bonos non facit, nec bona malos. Si hoc ita est, responde mihi, quomodo Paulus cum esset arbor mala, persequens Ecclesiam Christi, fecit [Al. fecerit] postea fructus bonos? Et Judas, cum esset arbor bona, signa faciens cum Apostolis, postea versus in proditorem, fecerit fructus malos? Tamdiu ergo nec arbor bona malos fructus facit: nec mala bonos, quamdiu vel in bonitate sua, vel in malitia perseverat. Porro quod omnis Hebraeus aequaliter facit Pascha, et septimo anno liber efficitur, et in Jubilaeo, id est, quinquagesimo, universa possessio redit ad dominos, hoc non de praesenti dicitur, sed de futuro: quia in sex diebus hujus saeculi servientes, in septimo die, vero et aeterno sabbato, liberi erimus [Al. liberemur]: si [PL23.322D] tamen voluerimus esse liberi, dum adhuc servimus in saeculo. Si autem noluerimus, perforabitur nobis auricula, in testimonium inobedientiae; et cum uxore et liberis nostris, quos praetulimus libertati, id est, cum carne et operibus ejus jugiter serviemus.

26. Parabola autem sementis, quae ex utraque parte ternos fructus facit; et juxta Apostolum, [PL23.323A] super fundamentum Christi alius aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos: alius ligna, fenum, stipulam; cum et in domo magna, diversa vasa sint, perspicue patet: et huic velle contradicere, apertissimae impudentiae est. Tamen ne exsultet in mendacio et exemplum apostolorum in praejudicium centenarii et sexagenarii et tricenarii afferat numeri, sciat in Matthaeo et in Marco, apostolis, qui universa sua dimiserant, centuplum repromissum. In Evangelio autem Lucae multo plura, id est, πολὺ πλείονα, et penitus in nullo Evangelio pro centum scriptum esse septem; seque aut falsarium, aut imperitiae reum teneri: nec nocere nobis, quia in alio Evangelio a centum, in alio a triginta incipit numerari; cum omnis Scriptura, maxime vetus, minorem praeponat numerum [PL23.323B] et sic ad majorem gradatim conscendat. Verbi gratia, 367 ut dicat aliquem fuisse annorum quinque et septuaginta et centum, nec tamen quinque et septuaginta plura poterunt esse quam centum, quae [Al. quia] priora sunt nominata. Si non accipis in bonam partem diversitatem numeri centum et sexaginta et triginta, nec in malam partem accipies: et idem vitium erit seminis, quod secus viam cecidit, et super petras, et super spinas. Sin et illa tria, et haec vel in bonam, vel in malam partem singula sunt, stultum fuit pro duabus rebus sex species numerare, praesertim cum in Matthaeo et in Marco et in Luca narrata parabola, Salvator semper intulerit: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15, et XIII, 9; Marc. IV, 9; Luc. VIII, 18, et XIV, 35). Ubi nihil [PL23.323C] est quod intrinsecus lateat, frustra ad intelligentiam mysticam provocamur.

27. Si autem Pater et Filius mansionem faciunt apud credentes, et ubi Christus hospes est, ibi nihil deesse existimas, puto quod aliter Christus habitaverit in Corinthiis, aliter in Ephesiis; hoc est aliter in his, apud quos Paulus apostolus peccata multa deprehendit, et aliter in his, quibus sacramenta a saeculis ignorata disseruit: aliter in Tito et Timotheo, aliter in Paulo. Certe inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Ubi autem major dicitur, necesse est ut caeteros habuerit minores. Et, Qui minimus est in regno coelorum, major est illo. Vides ergo, quod in coelis sit maximus et minimus, et inter angelos quoque, et inter [PL23.323D] invisibiles creaturas sit multiplex et infinita diversitas. Quare dicunt apostoli: Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5), si omnium una mensura est? Et Dominus ad discipulum: Modicae fidei, quid dubitasti (Matth. XIV, 31)? In Jeremia quoque de futuro regno legimus: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Jacob foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris (Jer. XXXI, 31, 32). Et post paululum: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam illam, et ero eis in [PL23.324A] Deum, et ipsi erunt mihi in populum; et non docebit vir ultra proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum (Ib. 33-34). Perspicue ex contextu illius 368 loci, futurum Christi regnum Propheta describit, et qua consequentia ibi erit minimus et maximus, si omnes aequales futuri sunt? Utique ea, qua et in Evangelio dicitur: Qui docuerit, et fecerit hic vocabitur maximus in regno coelorum. Qui autem docuerit, et non fecerit, erit minimus (Matth. V, 19). In convivio Salvator praecipit, ut inferiorem occupemus locum: ne cum major venerit, de superiori turpiter detrudamur (Luc. XIV). Si cadere non possumus, sed tantum per poenitentiam sublevamur: quid sibi vult scala illa in Bethel, per quam angeli [PL23.324B] descendunt atque ascendunt, qui de coelis ad terram veniunt? Certe inter oves et ad dexteram stabant, dum ibi essent. Angeli de coelis descendunt, et Jovinianus de eorum possessione securus est.

28. Quis autem risum tenere queat in eo, quod multas mansiones apud Patrem, Ecclesias arbitretur in toto orbe diffusas, cum manifestissime Scriptura doceat secundum Evangelium Joannis, non de Ecclesiarum numero, sed de coelorum mansionibus, et aeternis tabernaculis, quae Propheta desiderat, Domino fuisse sermonem? In domo, inquit, Patris mei mansiones multae sunt. Si quominus, dixissem vobis: quia vado vobis parare locum; et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam, [PL23.324C] et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis (Joan. XIV, 2, 3). Locus et mansiones quas praeparare se dicit Christus apostolis, in domo utique sunt Patris, id est, in regno coelorum, non in terra, in qua ad praesens [Al. praesens] apostolos relinquebat. Simulque sensus Scripturae intuendus: Dicerem, inquit, vobis, quia vado et praeparabo vobis locum: si non mansiones multae essent apud Patrem, hoc est, si non unusquisque mansionem sibi non ex largitate Dei, sed ex propriis operibus praepararet: et ideo non est meum parare, sed vestrum, quia et Judae nihil profuit paratus locus, quem suo vitio perdidit. Juxta quem sensum et illud intelligendum, quod ad filios dicitur Zebedaei, quorum alter a sinistris, alter cupiebat sedere a dextris: Calicem quidem [PL23.324D] meum bibetis; sedere autem a dextris meis, sive a sinistris, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. XX, 23). Non est Filii dare: et quomodo Patris est 369 praeparare? Paratae, inquit, sunt in coelo diversae et plurimae mansiones, plurimis diversisque virtutibus, quas non personae accipiunt, sed opera. Frustra ergo a me petitis quod in vobis situm est, quod Pater meus illis paravit, qui dignis virtutibus, ad tantam ascensuri sunt dignitatem. Porro quod ait: Iterum veniam, et accipiam [PL23.325A] vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis (Joan. XIV, 3), proprie ad Apostolos loquitur, de quibus et in alio loco scriptum est: Ut quomodo ego et tu Pater unum sumus, sic et illi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21), qui crediderunt, qui perfecti sunt, qui possunt dicere, pars mea Dominus (Ps. XXVII, 26). Si autem non sunt plurimae mansiones, quomodo et in veteri Testamento et in novo, alium ordinem pontifex tenet, alium sacerdotes, alium Levitae, alium Janitores, alium Aeditui. Et in volumine Ezechielis, ubi futurae Ecclesiae et coelestis Jerusalem ordo describitur, sacerdotes qui peccaverant, regradantur in aedituos, et in ostiarios: et cum sint in templo Dei, hoc est a dextris, non sunt inter arietes, sed inter minimas oves. In fluvio quoque illo, qui de templo egreditur, et irrigat [PL23.325B] salsum mare, et universa vivificat, multae species piscium describuntur. Quare in regno coelorum Archangeli sunt, Angeli, Throni, Dominationes, Potestates, Cherubim, et Seraphim: et omne nomen quod nominatur, non solum in praesenti saeculo, sed etiam in futuro? Sine causa diversitas nominum est, ubi non est diversitas meritorum. Archangelus utique aliorum minorum est Angelorum. Archangelus, et Potestates, et Dominationes habent alia, per quae exerceant potestatem, et in quae subjecta dominentur. Hoc in coelis est, hoc in ministerio [Al. mysterio] Dei, ne nos solito more irrideas, atque subsannes, si imperatores [Al. imperatorem] posuerimus, praefectos et comites, et tribunos, ei centuriones, et manipulos, et reliquum militiae ordinem.

[PL23.325C] 29. Mos Scripturae sacrae. Elisaei duplex spiritus. Illud autem quod ait: Nescitis quia corpora vestra templum est spiritus Sancti (I Cor. VI, 19): frivolum est, cum Scriptura 370 divina soleat et unum pluraliter, et plura singulariter appellare: et tamen sciat in templo quoque ipso multas esse mansiunculas, esse exterius atrium, esse interius, esse vestibula, esse sanctum, esse Sancta sanctorum. Sunt et culinae in templo, sunt et cellariola, sunt et torcularia, et vasorum receptacula. Ita et in templo corporis nostri diversa sunt merita. Non aeque Deus omnes inhabitat: nec ad eamdem mensuram omnibus infunditur. De spiritu Moysi aufertur, et septuaginta presbyteris datur. Puto aliam esse abundantiam fluminis, aliam rivulorum. Eliae spiritus [PL23.325D] Elisaeo duplex datur: unde et duplex gratia fecit signa majora. Ille vivus mortuum, iste mortuus mortuum suscitavit. Ille famem imprecatus est populo, iste obsessae civitati sub una die hostiles copias praebuit. Licet hoc quod ait, Nescitis quia corpora [PL23.326A] vestra templum est Spiritus sancti, de cuncta credentium dicat Ecclesia, qui pariter congregati, unum Christi corpus efficiunt. Hic jam quaeritur in corpore, qui pedibus Christi dignus sit, qui capite: qui oculus ejus sit, qui manus. Quod et duae mulieres in Evangelio, poenitens et sancta, significant: quarum altera pedes, altera caput tenet. Tametsi nonnulli existimant unam esse, et quae primum coepit a pedibus, eam gradatim ad verticem pervenisse. Sed et illud quod objicit [Al. objecit], Non pro his rogo tantum, sed et pro illis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut sicut ego Pater in te, et tu in me unum sumus: ita omnes unum sint in nobis: et quod omnis populus Christianus unum sit in Deo, quasi filii charissimi, divinae consortes naturae. Jam supra diximus, [PL23.326B] et nunc plenius inculcandum est, non nos secundum naturam, sed secundum gratiam unum esse in Patre et Filio. Neque enim ejusdem substantiae est (quod Manichaei solent dicere) anima humana et Deus. Sed, dilexisti, inquit, eos, sicut et me dilexisti. Vides ergo quod in consortium substantiae ejus assumimur, non naturae esse, sed gratiae: et ideo nos diligit, quia 371 Filium dilexit Pater: et membra diliguntur, scilicet in corpore. Quotquot enim receperunt Christum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12). Verbum caro factum est, ut nos de carne transiremus in Verbum. Nec Verbum desiit esse quod fuerat: nec homo perdidit [PL23.326C] esse, quod natus est. Gloria aucta est, non mutata natura. Vis scire quomodo cum Christo unum corpus efficiamur? Doceat te ipse, qui condidit. Qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, hic in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui comedit me, vivit propter me. Iste est panis qui de coelo descendit (Joan. VI, 55, et seqq.). Sed et Joannes Evangelista, qui de pectore Christi hauserat sapientiam, in eadem verba concordat, dicens: In hoc intelligimus quod in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Si quis confessus fuerit, quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo est (I Joan. IV, 13 et 15). Si credis in Christum, quomodo et Apostoli crediderunt, unum cum eis in Christo [PL23.326D] corpus efficieris. Si autem temerarium est fidem eorum tibi et opera vindicare, qui fidem eamdem et opera non habes, eumdem locum habere non poteris.

30. Porro quod jactitas sponsam, sororem, matrem, et omnia [PL23.327A] haec vocabula unius esse Ecclesiae, cunctosque credentes his nominibus significari, contra te facit. Si enim unus ordo Ecclesiae est, et non habet plurima membra in uno corpore; quid necesse est ut sponsa, soror vocetur et mater: nisi aliorum sponsa, aliorum soror, aliorum mater sit? Stant quidem omnes ad dextram: sed alius stat ut sponsus, alius ut frater, alius ut filius. Filioli, inquit, mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). Putasne ejusdem esse meriti eos qui parturiuntur, et qui parturit? Unde et stulte asserere voluisti omnia membra aequaliter nos diligere, nec oculum praeponere digito, nec manum auriculae; sed in singulorum amissione membrorum, dolorem esse communem, cum Apostolus doceat ad Corinthios, [PL23.327B] Alia membra 372 esse honestiora, alia verecundiora; et quae verecundiora sunt, majore honestate circumdari: quae vero per se honesta, nostri [Al. nostra] non indigere sollicitudine (I Cor. XII, 22 et 23). Ejusdemne ordinis arbitraris et meriti, os et alvum, oculos et meatus per quos fimus egeritur et urina? Lucerna, inquit, corporis tui est oculus tuus. Si oculus caecas fuerit, totum corpus in tenebris est (Luc. XI, 34). Si digitum amputes, si summitatem auriculae, est quidem dolor, sed non tantum damnum, nec tanta cum dolore deformitas, quanta si oculos eruas, trunces nares, os disseces. Sine aliis membris vivere possumus, sine aliis omnino non possumus. Sunt peccata levia, sunt gravia. Aliud est decem millia talenta debere, aliud quadrantem. Et de otioso quidem verbo, [PL23.327C] et adulterio rei tenebimur; sed non est idem suffundi, et torqueri: erubescere, et longo tempore cruciari. Putas nostrum esse quod loquimur? Audi Apostolum Joannem: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabit ei vitam, peccanti non ad mortem. Qui vero peccaverit ad mortem, quis orabit pro eo (I Joan. V, 16)? Cernis quod si pro peccatis minoribus deprecemur, impetremus veniam. Si pro majoribus, difficilis impetratio sit: et inter peccata et peccata, magnam esse distantiam. Unde et de populo Israel, quia peccaverat peccatum ad mortem, dicitur ad Jeremiam: Noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis deprecationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te (Jerem. VII, 16). Si autem omnes aequaliter et introimus saeculum, et eximus de saeculo, et hoc praejudicium futurorum [PL23.327D] [Al. futurum] est: ergo aequaliter et justi, et peccatores habebimur apud Deum, quia nunc pari modo et generamur, et morimur. Quod si duos esse contendis Adam, alterum terrenum, alterum coelestem; et qui in terreno fuerint, eos esse ad sinistram: qui vero in coelesti, eos esse a dextris; responde mihi interim, ut de duobus te fratribus interrogem: Esau in terreno fuit, an in coelesti? Nulli dubium est, [PL23.328A] quin in terreno eum fuisse respondeas. Jacob in quo fuit? Dices protinus, in coelesti. Et quomodo in coelesti fuit, cum adhuc Christus non venisset in carne, qui secundus et coelestis Adam dicitur? Aut igitur omnes 373 ante incarnationem Christi in veteri reputabis Adam, et justi quoque in terreno homine, et ad sinistram erunt inter hircos tuos: aut si impium est ibi Isaac ponere, ubi Ismael: ibi Jacob, ubi Esau: ibi sanctos, ubi peccatores; novissimus Adam ex eo tempore numerabitur, quo Christus est natus ex Virgine, et argumentum duorum Adam non proficiet ovibus et haedis tuis, quia in primo Adam et oves et haedos convicimus fuisse, et in uno atque eodem homine, alios a dextris Dei stetisse, alios a sinistris. Ab Adam enim usque ad Moysen, mors super omnes [PL23.328B] dominata est, etiam super eos qui non peccaverunt: in similitudinem praevaricationis Adam (Rom. V, 14).

31. De eo autem quod niteris approbare, convicium et homicidium, raca et adulterium, et otiosum sermonem, et impietatem uno supplicio repensari, jam et supra tibi responsum est, et nunc breviter respondebo. Aut peccatorem te negabis, ut non sis reus gehennae: aut si peccator fueris, etiam de levi crimine duceris ad tartarum. Os, inquit, quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Suspicor te aliquando, ut hominem, fuisse mentitum: omnis enim homo mendax (Psal. CXI), ut sit solus Deus verax, et justificetur in sermonibus suis, et vineat cum judicaverit (Psal. L). Aut igitur homo non eris, ne mendax sis: aut [PL23.328C] si quia homo es, mendax fueris, cum parricidis et adulteris punieris. Nulla est enim inter peccata diversitas: et non tibi habebunt tantas gratias quos de humili in sublime elevas, quantum irascentur, quos propter leve quotidianumque peccatum, in exteriores tenebras retrusisti. Si autem in persecutione, qui suffocatur, et qui decollatur, et qui fugerit, et qui in carcerem retrusus obierit, in variis luctae generibus una corona victoriae est, et hoc pro nobis facit. In Martyre enim voluntas, ex qua ipsa mors nascitur, coronatur. Meum est, opponere me gentilium furori, et Dominum non negare. Jam [Al. Nam] in illorum arbitrio est, aut decollare, aut urere, aut recludere in carcerem, aut varia adhibere genera poenarum. Quod si fugero, et in solitudine [PL23.328D] obiero, nec eadem erit corona morientis, quia non eadem causa mortis est Christus. 374 Ad illud vero quod dicis inter eum fratrem qui semper cum patre fuerit, et qui postea poenitens est receptus, nihil penitus discrepare: adjicio si vis, et drachmam unam quae perdita fuerat et inventa, junctam esse cum reliquis; et ovem unam quam nonaginta novem ovibus derelictis bonus pastor inquisivit et retulit, explesse numerum centenarium. Sed aliud [PL23.329A] est poenitentem esse, et lacrymis veniam deprecari, aliud semper esse cum patre. Unde per Ezechielem ad reportatam [Al. reportandam] ovem, et perditum quondam filium, loquitur pastor et pater: Et suscitabo pactum meum tecum: et scies quia ego Dominus, et recordaberis, et confunderis; ut non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti (Ezech. XVI, 62 et 63). Ut nihil minus justo habeant poenitentes, sufficit eis pro omni poena sola confusio. Unde et in alio loco dicitur ad eos: Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, et omnium scelerum quibus polluti eratis, et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis; et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis, propter nomen meum, et non [PL23.329B] secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima (Ibid.). Arguitur quoque a patre filius, quod saluti fratris invideat, et cum Angeli laetentur in coelo, ille livore crucietur. Quamquam duorum fratrum similitudo, frugi et luxuriosi, non ad merita totius generis humani, sed vel ad Judaei pertinent [Al. pertineant] Christianique personas, vel ad sanctorum et poenitentium. Super qua parabola libellum quemdam Damaso episcopo, dum adhuc viveret, dedicavi.

32. Porro si operariis primae horae et tertiae et sextae et nonae et undecimae, unus denarius redditur, et ab eis incipit praemium, qui novissimi in vinea laboraverunt [Al. laborabant]: et hic non unius temporis, et unius aetatis homines [PL23.329C] describuntur; sed ab exordio mundi usque ad finem, vocationum sacramenta sunt diversarum. Prima hora vocatus est Abel et Seth: tertia Enoch et Noe: sexta Abraham, Isaac et Jacob: nona Moyses et Prophetae: undecima Gentium populus: cui primo redditur merces, quia in crucifixum credens Dominum, difficultate fidei magnitudinem 375 meruit praemiorum: multique reges et prophetae quaesierunt videre quae videmus, et non viderunt. Unus autem denarius non unum est praemium, sed una vita, et una de gehenna liberatio. Caeterum quomodo ad indulgentiam principalem, diversorum criminum rei dimittuntur de carcere, et unusquisque pro labore vel operibus suis, in hoc, vel in illo statu vitae est: ita et denarius quasi indulgentia veri Principis, omnes [PL23.329D] per baptismum emittit de carcere. Jam nostri laboris est, pro diversitate virtutum, diversa nobis praemia praeparare.

33. Hucusque [PL23.330A] per partes ad proposita respondimus. Sequens sermo in commune ad omnia respondebit. Dominus ad discipulos suos: Qui vult, inquit, inter vos major esse, sit omnium minimus (Matth. XX, 26). Si omnes in coelo aequales futuri sumus, frustra nos hic humiliamus, ut ibi possimus esse majores. De duobus debitoribus quingentorum denariorum, et quinquaginta, cui plus dimittitur, plus amat. Unde et Salvator: Dico, inquit, tibi, remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit (Luc. VII, 47). Qui minus diligit, et minus ei dimittitur, utique in minori gradu erit. Paterfamilias proficiscens tradidit servis suis substantiam, alii quinque talenta, alii duo, alii unum (Luc. XIX): unicuique secundum proprias vires. Simile quid et [PL23.330B] in alio Evangelio scribitur, quod homo nobilis proficiscens in regionem longinquam, ut acciperet sibi regnum, et reverteretur, vocaverit decem servos, et dederit eis singulas mnas, de quibus unus lucratus est [Al. sit] decem mnas, alius quinque: et singuli juxta vires suas, et emolumentum, vel decem, vel quinque acceperint civitates. Porro alius, qui unum talentum, sive unam mnam acceperat, quod accepit, infodit, sive in sudario colligavit, et domini reservavit adventui. Primo considerandum, quod si justi non spe profectus laborant, ut vult noster Zeno: 376 sed ne perdant quod acceperant, iste qui mnam et talentum infodit, ne perderet quod acceperat, non peccavit; magisque laudanda est cautio reservantis, quam cassus labor eorum, qui sine laboris praemio [PL23.330C] desudarunt. Deinde quod hoc ipsum talentum quod aufertur a timido, vel negligente servo, non datur ei qui minus lucri fecerat; sed qui plus, id est, qui super decem positus fuerat civitates. Si numerus non facit ordinem, quare dixit, Dedit unicuique secundum vires suas. Si eadem lucra sunt quinque talentorum et decem: cur ei qui minus lucri fecerat, non decem, et ei qui plus, non quinque traduntur urbes? Quod autem Dominus non his contentus sit, quae habemus: sed semper majora desideret, ipse monstrat, dicens: Quare non dedisti pecuniam meam ad trapezitas, et ego veniens cum usura exegissem (Philip. III)? Quod quidem et Paulus apostolus sciens, praeteritorum obliviscitur, et ad ea quae in ante sunt, se extendit, id est, quotidie proficit, nec servat in [PL23.330D] sudario delicate gratiam, quam accepit; sed avarus negotiator renovatur de die in diem, et decrescere se putat, nisi semper creverit (Num. XXXV). Sex urbes fugitivorum describuntur in Lege, qui homines [PL23.331A] interfecere nolentes: et ipsae urbes Sacerdotales sunt. Rogare libet, fugitivos istos inter hircos tuos, an inter oves nostras colloces? Si hirci essent, occiderentur ut homicidae caeteri, nec ministrorum Dei intrarent civitates. Si oves dixeris, utique non erunt tales oves, quae absque luporum metu tota libertate pascantur. Et probabitur tibi, oves quidem eas esse, sed erroneas: a dextris esse, verum non stare, sed fugere, donec moriatur Sacerdos magnus, et ad inferna descendens, liberet animas fugitivorum. Gabaonitae occurrunt filiis Israel, et caesis aliis gentibus, in lignarios et aquarios reservantur (Jos. IX). Tantique apud Deum meriti sunt, ut stirps Saul ob eorum injurias sit deleta (Reg. XXI). Inter quos eos collocabis? 377 Inter hircos? Sed [PL23.331B] non sunt interfecti, et sententia Domini vindicantur [Al. judicantur]? Inter oves? Sed dicit Scriptura divina, quod non sint ejusdem meriti cujus et Israelitae. Vides ergo quod stent quidem a dextris; sed multo inferiori gradu. Inter David virum sanctum, et Saul regem pessimum, medius Jonathas fuit. Quem nec inter haedos possumus ponere, quia prophetae amore dignus est; nec inter arietes, ne parem eum faciamus David, maxime cum et ipse interfectus sit. Erit igitur inter oves; sed in inferiori ordine. Et quomodo inter David et Jonatham, ita inter ovem et ovem cogeris suscipere differentias. Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit; nec fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. Qui autem non cognovit, nec fecit digna, plagis vapulabit [PL23.331C] paucis. Omni enim cui multum datum est, multum quaeretur ab eo, et cui commendatur multum, plus exigetur [PL23.332A] ab illo (Luc. XII, 47, 48). Ecce servo et servo plus minusve committitur, et pro qualitate commissi atque peccati, plagarum quoque numerus irrogatur.

34. Tota Judaeae terra tribuumque descriptio, futurae Ecclesiae in coelis typus est. Legamus Jesum Nave, legamus Ezechielis extremas partes, et videbimus, quidquid in altero quasi per historiam in terra distribuitur, in altero in coelis spiritualiter repromitti. (Jos. XIII, Ezech. LX, 48). Quid sibi volunt in descriptione Templi, septem et octo gradus? quid rursum, quod in Psalterio post elementa centesimi octavi decimi psalmi, quibus mysticum erudimur 378 alphabetum, per quindecim gradus usque illuc pervenimus, ut possimus canere: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes [PL23.332B] servi Domini. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Jos. XIII)? Quare duae et semis tribus, trans Jordanem habitant, ubi plurima sunt jumenta, et novem et semis, reliquae vel expellunt pristinos habitatores de sedibus suis, vel cum ipsis habitant? Cur Levitica tribus in terra partem non accipit (Num. XVIII); sed Dominus pars ejus est; et inter ipsos levitas et sacerdotes ad Sancta sanctorum ubi Cherubim et propitiatorium est, pontifex solus ingreditur? Quare reliqui sacerdotes lineis tantum utuntur vestibus, et non habent indumentum auro, hyacintho, cocco, purpura, byssoque contextum? Inferioris gradus levitae et sacerdotes plaustra et boves accipiunt: majoris ordinis gestant arcam Domini humeris suis. Si tollis ordinem Tabernaculi, Templi, [PL23.332C] Ecclesiae, si omnes qui a dextris sunt, unum, ut vulgo dicitur, encoma ad militiam, probat, nequidquam [PL23.333A] episcopi, frustra presbyteri, sine causa diaconi sunt. Quid perseverant virgines? [Al. cur] quid laborant viduae? cur maritatae se continent? Peccemus omnes, et post poenitentiam idem erimus quod Apostoli sunt.

35. Verum jam cepimus terram prospectare de pelago, et post montes gurgitum, et [Al. spumeos] spumosos fluctus, et navim, vel in sublime subrectam, vel in ima praecipitem, paulatim fessis et languentibus portus aperitur. 379 Diximus de nuptis, viduis, virginibus. Viduitati virginitatem, viduitatem praetulimus matrimonio. Exposita est περικοπὴ Apostoli, de hujuscemodi quaestionibus disputantis, singulis oppositionibus responsum est. Saecularis [PL23.333B] quoque litteratura venit in medium, quae virgines fuerint, quae univirae, et e contrario quas interdum habeat molestias vinculum conjugale. Transivimus ad secundam partitionem, in qua negat eos, qui tota fide baptisma consecuti sunt, deinde posse peccare. Et docuimus, quod, excepto Deo, omnis creatura sub vitio sit, non quod universi peccaverint, sed quod peccare possint, et similium ruina, stantium metus sit. Tertio venimus ad jejunia, et quia adversarii duplex propositio fuerat, vel ad philosophos, vel ad divinarum Scripturarum provocantis exempla, nos quoque ad utramque respondimus. Quarta, id est extrema divisio, oves et haedos, dexteram, et sinistram, justos et peccatores, in duos ordines distribuerat, volens ostendere, nullam inter [PL23.333C] justum et justum, peccatorem et peccatorem esse distantiam. Et ut hoc probaret, infinita de Scripturis exempla congesserat, quasi suo sensui congruentia, cui nos quaestioni, et argumentis, et exemplis respondimus Scripturarum, veteremque Zenonis sententiam, tam communi sensu, quam divina lectione contrivimus.

36 Multos discipulos habuit Jovinianus. Doctrina voluptatis quid proficit.---Nunc restat ut Epicurum [PL23.334A] nostrum, [Al. sudantem] subantem in hortulis suis inter adolescentulos et mulierculas, alloquamur. Favent tibi crassi, nitidi, dealbati. Adde, si vis, juxta Socraticam irrisionem, omnes sues, et canes, et quia carnem amas, vultures quoque, [Al. aquilas] aquilae, accipitres, et bubones. Numquam nos (Vide in Cap. IX. Eccles. Comm.) Aristippi multitudo terrebit. Quoscumque formosos, quoscumque calamistratos, quos crine composito, quos rubentibus buccis videro, de tuo armento sunt, immo inter tuos sues grunniunt. De nostro grege tristes, pallidi, sordidati, et quasi peregrini hujus saeculi, licet sermone taceant, habitu 380 loquuntur et gestu: Hei mihi quia peregrinatio mea prolongata est! habitavi cum habitationibus Cedar (Ps. CXIX, 5), videlicet in [PL23.334B] tenebris hujus mundi, quia lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Ne glorieris, quod multos discipulos habeas. Filius Dei docuit in Judaea, et duodecim tantum illum apostoli sequebantur. Torcular, inquit, calcavi solus, et de gentibus vir non est mecum (Isai. LXIII, 3). Ille in passione solus remansit, et Petri quoque erga eum trepidavit constantia: Pharisaeorum autem doctrinae, omnis populus applaudebat, dicens: Crucifige, crucifige talem. Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 6. Ibid. 15), id est, vitia sequimur, non virtutes: Epicurum, non Christum: Jovinianum, non Apostolum Paulum. Quod multi acquiescunt sententiae tuae, indicium voluptatis est: non enim tam te loquentem probant, quam suis favent vitiis. In circulis platearum [PL23.334C] quotidie fictus hariolus stultorum nates verberat, et obtorto fuste dentes mordentium quatit, nec tamen deest qui semper possit induci? et pro magna sapientia [Al. deputa] deputas, si plures porci post te currant, quos gehennae succidiae nutrias? Post praeconium tuum, et balneas, quae viros pariter et feminas lavant, omnis impatientia quae ardentem prius libidinem, quasi verecundiae vestibus [PL23.335A] [Al. tegebat] protegebat, nudata est, et exposita: quae ante in occulto erant, nunc in propatulo sunt. Ostendisti tales discipulos, non fecisti. Hoc profecit doctrina tua, ut peccata nec poenitentiam quidem habeant. Virgines tuae quas prudentissimo consilio, quod nemo umquam legerat, nec audierat, de Apostolo docuisti, Melius est nubere quam uri, occultos adulteros in apertos verterunt maritos. Non suasit hoc Apostolus, non electionis vas. Virgilianum consilium est: Conjugium vocat, hoc praetexit nomine culpam. (Aeneid. l. IV).

37. Quadringenti ferme anni sunt, quod Christi praedicatio fulget [PL23.335B] in mundo. Ex quo innumerabiles haereses tunicam illius consciderunt, universus pene error 381 de Chaldaeo et Syro, et Graeco sermone processerat. Basilides magister luxuriae et turpissimorum complexuum, post tot annos ita in Jovinianum, quasi in Euphorbum transformatus est, ut Latina quoque lingua haberet haeresim suam. Nulla ne fuit alia in toto orbe provincia, quae reciperet praeconium voluptatis, in quam coluber tortuosus irreperet, nisi quam Petri doctrina super petram fundaverat Christum. Vexillum crucis et praedicationis austeritas, idolorum templa destruxerat: e regione luxuria penis, ventris et gutturis, subvertere nititur fortitudinem crucis. Unde per Isaiam loquitur Deus: Populus meus, qui vos beatificant, seducunt vos, et semitas pedum [PL23.335C] vestrorum conturbant (Isai. III, 14). Necnon per Jeremiam: Fugite de medio Babylonis, et servate unusquisque animam suam, et nolite credere pseudoprophetis, qui dicunt, pax pax, et non est pax: qui semper ingeminant, Templum Domini, Templum Domini (Jerem. LI, 6). Prophetae tui viderunt tibi falsa et insipientia, non aperuerunt iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent; qui devorant plebem [Al. Deum] Dei, ut cibum panis, Deum non invocaverunt. Jeremias captivitatem nuntians, lapidatus a populo. Ananias filius Azur frangebat ad praesens ligneas torques, et in futurum ferreas praeparabat. Semper pseudoprophetae dulcia pollicentur, et ad modicum placent. Amara est veritas, et qui eam [PL23.336A] praedicant, replentur amaritudine. In azymis enim veritatis et sinceritatis, Domini Pascha celebratur, et cum amaritudinibus comeditur (Exod. XII). Egregia sane vox et quam audiat sponsa Christi, inter virgines, et viduas, et caelibes (unde et ipsum nomen inditum est, quod coelo digni sint, qui coitu careant). »Raro jejunate, crebrius nubite. Non enim potestis implere opera nuptiarum, nisi mulsum, et carnes, et nucleum sumpseritis. Viribus opus est ad libidinem. Cito caro consumpta marcescit 382. Nolite timere fornicationem. Qui semel in Christo baptizatus est, cadere non potest: habet enim, ad despumandas libidines, solatia nuptiarum. Quod et si cecideritis, redintegrabit vos poenitentia, et qui in baptismate fuistis hypocritae, eritis in poenitentia [PL23.336B] solidae fidei. Neque turbemini, putantes inter justum et poenitentem aliquid interesse, et humiliorem gradum dare quidem veniam, sed coronam tollere. Una est enim retributio. Qui ad dexteram steterit, introibit in regna coelorum.« His consiliis subulci tui, pastoribus nostris ditiores sunt, et hirci plurimas secum capras trahunt. Equi insanientes in feminas facti sunt (Jerem. V, 8), statim, ut mulieres viderint, adhinniunt, et impatientiam suam, proh nefas! Scripturarum solantur exemplis. Sed et ipsae mulierculae miserae et non miserabiles, praeceptoris sui verba cantantes, Quid enim nisi semen requirit Deus? non solum pudicitiam, sed etiam verecundiam perdiderunt, majorique procacitate defendunt libidinem, quam exercent. Habes praeterea in exercitu [PL23.336C] plures succenturiatos, habes scurras et velites in praesidiis, crassos, comptos, nitidos, clamatores, qui te pugnis calcibusque defendant. Tibi cedunt de via nobiles, tibi osculantur divites caput. Nisi enim tu venisses, ebrii atque ructantes paradisum intrare non poterant. Macte virtute, immo vitiis, habes in castris tuis et Amazones (Vide Commentar. in Cap. XVI. Jerem.) exerta mamma, et nudo brachio et genu, venientes contra se viros ad pugnam libidinum provocantes. Et quia opulentus paterfamilias es, in aviariis tuis non turtures, sed upupae (Et Com. in Cap. V. Zachar.) nutriuntur, quae tota foetidae voluptatis lustra circumvolent. Me carpe, me disjice, objice crimina quae volueris, argue luxuriae et deliciarum. [PL23.337A] Magis me amabis, si talis fuero, ero enim de armento tuo.

38. Sed ad te loquar, quae scriptam in fronte blasphemiam, Christi confessione 383 delesti. Urbs potens, urbs orbis domina, urbs Apostoli voce laudata (Rom. I), interpretare vocabulum tuum. Roma aut fortitudinis nomen est apud Graecos, aut sublimitatis juxta Hebraeos. Serva quod diceris, virtus te excelsam faciat, non voluptas humilem. Maledictionem quam tibi Salvator in [PL23.338A] Apocalypsi (Cap. XVII et XVIII) comminatus est, potes effugere per poenitentiam, habens exemplum Ninivitarum 384. Cave Joviniani nomen, quod de (Jove) idolo derivatum est. Squalet Capitolium, templa Jovis et caeremoniae conciderunt. Cur vocabulum ejus, et vitia apud te vigeant? Adhuc sub regibus, et sub Numa Pompilio facilius majores tui Pythagorae continentiam, quam sub consulibus Epicuri luxuriam susceperunt.

Okyjylaryň reaksiýalary

Bellikler

Fons: Patrologia Latina, t. 23, coll. 311B-338A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ulanyjy tarapyndan ýazyldy: Rodion Vlasov
Sahypanyň döredilen senesi: 2026-11-22, Täzelenme: 2026-11-22