1. Amor mutuus membrorum, amorem docet proximorum. Qualiter nos invicem diligere debeamus, fratres charissimi, etiam de sanitate vel infirmitate membrorum corporalium possumus evidenter agnoscere. Si enim sic nos amare voluerimus, quomodo [PL39.1950] se invicem amant membra corporis nostri, perfecta in nobis charitas poterit custodiri. Considerate et videte quid fiat in nobis carnaliter quando sanum est caput, quomodo congaudent omnia membra, et placent sibi de singulis caetera membra: e contrario autem quando aliquid mali patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Ecce spinam calcat pes: quid tam longe ab oculis quam pes? Longe est loco, proximus charitatis affectu. Modicum pungit spina, et perparvum locum tenet in pede; vide quomodo illuc convertuntur omnia membra. Primo ipsa spina dorsi incurvat se, et deponunt se illuc omnia membra. Numquid oculi cessant quaerere? Numquid aures cessant audire? Forte alii qui vident ubi sit, dicunt, Ecce ubi est: statim hoc audiunt aures et sequuntur consilium: ibi et oculi quaerunt, et manus operantur, et, ut dixi, totum corpus illuc incurvatur, et nihil vacat in homine ad subveniendum; et solum in pede factum est vulnus, et totum quod est in homine operatur. Numquid omnia puncta sunt? Attendite. Numquid omnia dolent? Sana est manus, sani sunt oculi, sanum est caput, sana alia membra; ipse pes sanus est, ibi tantum dolet, ubi punctus est: non est ergo communis calamitas omnibus; sed per compassionem charitatis omnia veniunt ad subveniendum, et omnia volunt succurrere: ut impleatur quod ait Apostolus, Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.

2. Invidus, tabes resecanda. Virtutes alienae per charitatem fiunt propriae. Quid ergo? Nescio quis habet donum Dei in virtutibus; non habes tu; noli invidere, ne praecidaris de corpore. Videte, fratres, qui invidet, sic est quomodo tabes, quomodo vulnus, quomodo apostema. Non vis congaudere glorificato? Videt in te invidiae morbum coelestis ille medicus, et praecidet te de corpore: noli ergo invidere. Sed quid facis? Gaude. Noli dicere in animo tuo, Ego si christianus essem, utique et ad Deum pertinerem, possem facere quod alius facit. Tale est enim ac[.....] diceret et auris, Ego si ad corpus pertinerem, possem videre lunam et solem: et non illud habet tamen nec auris nec manus; sed faciunt singula quod possunt, et cum concordia serviunt sibi invicem omnia membra. Sic ergo et tu congaude illi cui Deus aliquam gratiam peculiariter dedit: et potes in illo quod in te non potes. Ille habet forte virginitatem; ama illum, et tua est. Iterum tu habes majorem patientiam; diligat te, et sua est. Ille potest satis vigilare; si non invides, tuum est studium ejus: tu forte potes amplius jejunare; si amat te, suum est jejunium tuum. Hoc ideo, quia in illo tu es: per proprietatem enim non es tu, per charitatem tu es.

3. Exemplum charitatis in Christo. Considerate, fratres, et videte exemplum Domini nostri, qui nos peregrinos fecit, et jussit ut per charitatis viam currendo veniamus ad coelestem civitatem. Numquid aliquis potest dicere quia aegrotavit hic Dominus? Quid est ergo quod ait, Infirmus fui, et non visitastis me? Quid est, nisi quod ipsi confitentur, Quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Et ille, quamvis sedeat in coelo, tamen compatiens membris laborantibus, quia caput est membrorum et universi corporis, Quando uni, inquit, ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis (Matth. XXV, 43-45). Iterum jam certe erat in coelo, quando Paulum ex persecutore fecit praedicatorem: nam misertus ejus, et incorporans eum universo corpori suo dixit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4.)? Numquid ergo ipsum persequebatur in coelo? Quid est ergo, Quid me persequeris? Persequebatur Saulus Christianos, numquid Christum qui sedebat in coelo? Sed quia ipse [PL39.1951] erat in Christianis, compatiens membris omnibus. Ut verum esset in ipso, quod ait: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, quid ait? Saule, Saule, quid me persequeris? Certe jam in coelo sum; tamen quando minimos meos persequeris, in ipsis membris meis adhuc ego persecutionem patior.

4. Membra sunt mortua qui de aliorum tribulatione gaudent. Et illud attendite, fratres, quod etiam nos aliquoties facimus, attendite. In populo quando statur, et est aliqua coarctatio; si alter alterum calcet, lingua dicit, Calcas me. Num ipsa calcata est? Quid est ergo quod sonat, Calcas me? Si et ille respondeat, Libera es, o lingua, in ore tuo vocem habes: ego si calcavi, pedem calcavi. Sed charitas dicit, Calcas me; compassio unitatis et vinculum societatis dicit. Sicut ergo dicere coeperam, cognoscant omnes invidi, qui de aliorum, etiamsi inimici eorum sint, tribulationibus gaudent, quia membra sunt putrefacta, abscissa et mortua; et ideo non habent sensum: et cum discedunt ab aliis membris, non sentiunt, quia sine sensu erant. Sensus noster, fratres, una fides est, charitas una sanitas est: teneamus fidem tanquam sensum, teneamus charitatem tanquam sanitatem. Et quamvis diversa membra diversa munera habeant; tamen charitatis unitate tenentur, et omnia merentur ire post caput. Caput enim in coelo est, nos hic laboremus et invicem onera nostra portemus: quo enim ivit caput, caetera membra itura sunt. Certe audistis quod paulo ante dictum est, Dominum clamasse de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris?

5. Patienti non compatiens extra Ecclesiam est. Rogo vos, fratres, si Dominus et Salvator noster, qui nullum peccatum habuit, tanto affectu nos peccatores amare dignatur; ut quod nos patimur, se pati testetur: quare nos, qui sine peccato non sumus, et qui peccata nostra per charitatem redimere possumus, non tam perfecto amore diligimus; ut quidquid mali alius pertulerit, charitatis affectu compatiamur, et quidquid boni alius acceperit, quasi nos ipsi accipiamus, ita gaudeamus, et pro illo qui accepit, Deo gratias referamus? Ecce jam, ut dictum est, patitur aliquis aut tribulationem aut damnum: si doles pro illo, in corpore Ecclesiae constitutus es; si non doles, praecisus es. Charitas enim quae colligit et vivificat omnia Ecclesiae membra, si te viderit de alterius ruina gaudere, statim te praecidet a corpore. Et forte jam ideo non doles, quia praecisus es: si enim ibi esses, sine dubio doleres. Considerate, fratres, et diligenter attendite, quia tamdiu dolet membrum, quamdiu in corpore continetur: si autem abscisum fuerit, nec dolere poterit, nec sentire. Cum enim manus aut aliud membrum fuerit abscisum a corpore, si totum corpus postea multis partibus dividatur, manus illa non sentit; quia jam a reliquorum membrorum societate divisa est atque disjuncta: talis est christianus, qui de alterius aut damnis, aut afflictionibus, aut etiam morte non solum non dolet; sed, quod pejus est, forte etiam gaudet. Et quia jam est alienus a corpore, ideo affectum charitatis non tenet in corde. Nos vero, si veram et perfectam charitatem volumus custodire, omnes sicut nosmetipsos studeamus diligere; ut quia caput nostrum Christus est, et membra illius nos esse meruimus; cum Christus apparuerit gloria nostra, et per concordiam charitatis, quasi vera et perfecta membra illius absque ullo dolo malitiae vel invidiae, omnes homines, sicut nosmetipsos, amantes, cum ipso apparere mereamur in gloria.

SERMO CVI. De verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 4, 7, 8, Charitas omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet

1. Exordium. Desiderium Charitatis vestrae a nobis exigit debitum sermonis officium. Sed tanta sunt quae terreant et revocent animum nostrum; ut si velimus parere desiderio vestro, non sit sine periculo nostro: primum, quod juvenis loqui cogar praesentibus senibus; deinde, temerarium esse arbitror loqui velle imperitiam, inter eos quos roboravit antiqua doctrina. Optabam ergo silentio praeterire, et illum locum tutissimum eligere, audire potius quam aliquid dicere. Sed quid facio? Instat vester amor, revocat noster pudor; cogit sanctorum patrum jussio, a quibus si velim obsecrans veniam petere dicens, Ignoscite, sancti patres, ignoscite; parcite nostrae verecundiae, parcite nostrae aetati, maxime cum recolam vobis fuisse praeceptum, Loquimini, seniores; decet enim vos (Eccli. XXXII, 4): ipsi sancta charitate qua praevalent, respondebunt mihi, Loquere, juvenis; delectat enim nos. Quibus si repetam, Sancti patres, quid loquar? rursum mihi respondebunt, Quod a nobis saepe audisti, memento, fili, quia ab infantia sacras Litteras didicisti (II Tim. III, 15). Sed nec sic vobis excusatus esse potero, quorum corda ista me sua voce pulsabunt: Quid metuis proferre verbum? Si aetas revocat, Paulus Timotheo juveni praecipiebat, dicens: Nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 12). Praedica verbum (II Tim. IV, 2). Si sermo deest, pete, et accipies: non enim vos estis qui loquimini; sed quod donatur vobis, hoc ministratis nobis. His coarctatus angustiis, quo me conferam, nisi ad sancta vestigia charitatis? eamque deprecor, ut donet mihi aliquid dignum de se dicere, quod et meum suppleat ministerium, et vestrum satiet desiderium.

2. Virtutes charitatis quatuor. Non sunt sine invicem. Nec est aliquis sanctus sine illis. Inter caeteras virtutes ejusdem charitatis quas commemorat apostolus Paulus, quod Charitas non aemulatur, non agit perperam, non irritatur, non inflatur, non cogitat malum, et caetera: in ultimo quatuor ejus virtutes breviter comprehendit, dicens, Omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet; charitas nunquam excidit. Ex his igitur quatuor virtutibus sanctae charitatis loqui convenit Sanctitati vestrae, delectatque primitus intueri, quemadmodum velut quatuor cardines orbis continens, totum possederit mundum. Requiramus igitur, si placet, aliquorum exempla sanctorum, eorum scilicet, qui his virtutibus sanctae charitatis possessi sunt: et eis singulis ita singula tribuamus, ut omnes in omnibus esse noscamus: quoniam omnis qui pie tolerat, recte credit; et omnis qui recte credit, aliquid sperat; et qui sperat, sustinet, ne ab spe cadat. Sed jam quinam isti sint videamus, quorum fidem, in quantum desuper adjuvamur, assequi valeamus. Virtus charitatis quae omnia tolerat, eminuit in sancto Noe; quae omnia credit, in sancto Abraham; quae omnia sperat, in patribus nostris, id est, in populo Israel, unde ipse noster exortus est Dominus; quae omnia sustinet, in ipso capite nostro Domino nostro Jesu Christo, qui est vera charitas, quae nunquam cadit. Nec caeteros sanctos ab his virtutibus vestra Charitas deputet alienos: quos pro brevitate temporis, et pro sermone suscepto ita praetermissos esse cognoscite; ut tamen certissime noveritis omnes esse in Christo, et in omnibus Christum.

[PL39.1953] 3. Prima virtus charitatis, omnia tolerare. Sed jam videamus quemadmodum sanctus Noe possederit vel possessus sit virtute charitatis, quae omnia tolerat. Praedixit ei Deus quod iniquitate hominum crescente, diluvio perderet mundum. Statim ille admonitus confugit ad lignum, et post camporum amoenorum faciem, angustiis se reclusit arcae, tolerat coeli fremitum, sonitum aquarum, fragorem nimborum; et post ista omnia, qui solet gaudere consortio hominum, socius quodam modo efficitur serpentium ac ferarum. Nec expavescit vir iste, quod cum eo sint ferae in arca: imo ibi agnoscit ordinem suum feritas, quia se cognovit humanitas; et jubenti homini obediunt, quia hominem superiori Domino obedisse cognoscunt. Ostensum est in Noe quid Adam praeceptum contemnendo perdiderit: et demonstratum est posse homines bestiis etiam dominari, si subdant se obedientia Conditori. Exspectat et tolerat sanctus iste finem diluvii: nec antequam finiatur, causa ferarum arca relinquitur (Gen. VI-VIII). Tolerat bonus mala: et donec in fine etiam corpore separentur, intus manens, corde, non corpore, separatur.

4. Hanc cupienti quid praestandum. Si qua es anima, quae cupis possidere virtutem charitatis quae omnia tolerat, relinque mundum, confuge ad crucis lignum, non metuas procellas et turbines hujus diluvii: non mergeris si ligno portaberis; novit gubernare qui dignatus est creare, tantum adsit virtus charitatis quae omnia tolerat. Nulla res te ab arcae soliditate evellat. Permane bonus, et tolera malos: melius enim est ut intus positus propter bonos toleres malos, quam foras exiens et periens, et bonos relinquas et malos. Si ergo sunt tecum ferae, id est, sunt tecum in Ecclesia prava docentes, falsa sentientes, haeretici vel schismatici, aut etiam ipsi mali catholici, more ferarum animas devorare quaerentium; tolerentur usque ad finem saeculi, tanquam finem diluvii. Rugiant licet, fremant dentibus, atque ipsam arcam confringere conentur, non expavescas: finito diluvio, illas rapiet inanis ac spinosa silva, te fertilis suscipit terra: post finem saeculi, impii rapientur ad tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium; pios suscipit terra viventium (Matth. XXV, 30, 46). Nam et ipse sanctus Noe post finem diluvii obtulit sacrificium Deo; sed de animalibus mundis, non de immundis (Gen. VIII, 20). Simul enim et munda et immunda animalia in arca natare potuerunt, sed mala ad sacrificium Dei non pervenerunt.

5. Secunda charitatis virtus, omnia credere. Eminet in Abraham, cum omnia dimittit. De filio non dubitat. Sed jam hinc aliquando transeamus, ut caetera perscrutari valeamus. Procedat in medio sanctus ille Abraham; et suo nos doceat exemplo possidere virtutem charitatis quae omnia credit, qui non est cunctatus ad unam vocationem relinquere patriam sedem, domum, familiam. Omnia relinquuntur, ut Domino praecipienti pareatur. Exi, inquit ei Deus, de domo tua, et de cognatione tua, et veni in terram quamcumque tibi ostendero (Id. XII, 1): nec apud se iste sanctus cogitavit aut dixit, Quo eam? cui me committam? in quam terram vadam? sed statim ut audit, surgit, currit, festinat, accelerat. Terram promissam non videt; sed credendo eam firmiter retinet. Ambulat recto itinere, nec oberrantibus vestigiis alibi quam debuit, declinavit: quia qui eum ad ignotam terram mittebat, ipse qui mittebat non dimittebat. Nec eum ipse fefellit: redditur merces credenti. Ad terram pervenit, dilatatur, multiplicatur: ex paupere efficitur dives, ex ignobili potens, ditatur omnibus bonis; et in illo impletur quod Dominus in Evangelio suis discipulis promisit, dicens: Si quis dimiserit domum, aut agrum, aut parentes causa nominis mei, et in hac vita centuplum accipiet, et in futuro saeculo vitam consequetur aeternam (Matth. XIX, 29). Cumulatur adhuc hujus fidei merces, et seni promittitur filius. Adest virtus charitatis quae omnia credit. Audit, exsultat, amplius diligit, suscipit filium ex conjuge sterili, [PL39.1954] quam spe pariendi destitutam sterilitas aetasque jam fecerat, atque in illo benedictionem omnium gentium promissam firmissime tenet (Gen. XVIII, 10).

6. Filium immolat. Amicus fit Dei. Amicos quid faciat. Sed adhuc eum charitas probat, probatumque commendat, et quemadmodum nihil Deo praeferat, posteris monstrat. Vocat eum Dominus de coelo dicens: Abraham! Abraham! Et ille tanquam servus obediens: Ecce sum, ait. Et Dominus: Accipe filium tuum illum quem diligis Isaac, et vade in terram excelsam, et offeres eum holocaustum in unum montium quem tibi dixero. Nec hac quidem jussione turbatur aut frangitur servus fidelis: adest enim ei virtus charitatis quae omnia credit. Surgit, domum pergit, asinam sternit, ligna concidit, gladium et ignem sumit, puerum simul adducit, et pergit ad locum. Tunc intentus factus Isaac, patrem interrogat dicens: Pater. Et ille: Quid est, fili? Et filius: Ecce, ait, ignis et ligna: ubi est ovis quam immolaturus es ad holocaustum? Et pater respondit: Deus providebit sibi ovem ad sacrificium, fili mi. Magnum hic et grande video sacramentum. Aliud Abraham corde gestabat, aliud filio promittebat: sed neque quae promittebat, filium fallebant; neque aliqua infirmitas cor ejus a proposito immutaverat. Quid pluribus? Pergit viam, videt locum de longe, et statuens pueros suos ibi, eis talia verba profert dicens: Sedete hic cum asina; ego autem et puer ibimus usque illuc, et cum adoraverimus, revertemur ad vos. O sancte Abraham, quid est quod dicis, cum aliud tibi de puero agendum sit? Numquid aut te, aut tuos fallis? Non, inquit: sed quae prophetice vel dico vel gero, virtus charitatis in me manens quae omnia credit, et facit et dicit. Audio enim eam sine strepitu vocis intus ad cor loquentem et dicentem mihi, Tu quidem licet resurrecturum credens, pleno et perfecto voto puerum ducas immolandum filius tuus in isto sacrificio non crematur, quia resurrectio Filio Dei servatur. Merito Abrahae hujus viri fidem commemorans Jacobus apostolus ait: Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est (Jacobi II, 23). Amicos, ut novimus, conjunctio animorum facit: unde quidam sapiens hujus mundi ait, Idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est (Sallust. Catil. cap. 12). Ergo amicos, ut novimus, conjunctio animorum facit. Quemadmodum iste sanctus animum conjunxerit Deo, ut ejus amicus appellaretur, vultis nosse? Sicut enim Deus Pater unico Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32); ita et iste unico filio non pepercit, sed jubente ut immolaretur, ei qui dederat eum devoto corde obtulit eum.

7. Isaac typus Christi patientis. Sed quae sequuntur videamus. Delectat enim nos, adjuvante Domino Deo nostro, hujus historiae plenam vobis reddere rationem. Postquam relictis pueris, ad locum sacrificii pater cum filio venit, aram construit, ligna componit, manus filio ligat, imponit eum in aram supra ligna, deponit humana paternae pietatis indicia, induit sacerdotis diram constantiam, educit gladium, ut perimat filium. Quid videtis, fratres? Nihil hic sentimus humanum, quia totum cognoscimus divinum. Sed et ille filius, qui paulo ante ovem requirebat, sub ingenti silentio talia fieri in se sentit: et ita patiens invenitur, tanquam jam ille esset, qui sicut ovis ad immolandum ductus est, et tanquam agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). O et tu, sancte Isaac, indica nobis silentii hujus tam grande secretum. Paulo ante nihil in te fieri sentiebas, et a patre arietem requirebas: nunc autem manibus ligaris, in aram imponeris, ligno quodam modo suspenderis; et modo taces. Taceo, inquit. Dic quare: obsecro, noverimus. Vultis nosse, ait, quare modo taceo? Quia figuram illius gesto, qui voluntate ponit animam suam, non necessitate (Joan. X, 17, 18). In hoc tam grandi mystico fidei sacramento, et Abraham sanctus apparuit probatus, et filius in praesenti est liberatus, in quo est Christus praenuntiatus (Gen. XXII).

[PL39.1955] 8. A sectatore charitatis omnia credentis quid expectat Deus. Si qua es anima, quae cupis sequi vestigia fidei patris nostri Abraham, exi de terra tua et de cognatione tua, relinque populum tuum et domum patris tui: id est, fideliter renuntia diabolo, pompis et angelis ejus; et sequere viam rectam, quae te perducat ad terram in qua ditescas et emineas, et efficiaris socius Abrahae. Sed cum ista omnia feceris, si virtus charitatis quae omnia credit est in te, adhuc tentabit te; et probatum coronabit te. Expetit a te sacrificium dilecti tui. Quid a te expetit? Quod Abraham illi dictum est, Da mihi unicum dilectum tuum; tibi dicit Sapientia, Da mihi, fili, cor tuum (Prov. XXIII, 26). Ipse est dilectus unicus. Quid metuis offerre cor tuum? Offer sacrificium, contritionem cordis Domino Deo tuo; et dic ei cum propheta: Holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 18 et 19). Nihil metuas tali sacrificio oblato: et Deo acceptum erit, et quod obtuleris, integrum permanebit.

9. Tertia virtus, omnia sperare. Aliam virtutem charitatis quae omnia sperat, placet inspicere? Hanc superius plebi Israel et patribus nostris assignasse cognoscimur. Ejus namque virtutis vox est in versu illo prophetico, In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos (Psal. XXI, 5). Et ipsi ex Aegypto fugere jubentur, terra eis lac et mel fluens promittitur (Exod. III, 8). Per mare Rubrum transeunt, ad eremum veniunt: ducebat eos spes charitatis, ut discerent prius Deum amare gratis. Redditur et his merces fidei: non enim potest non reddere, qui se donando dignatur facere debitorem. Post eremum mella de petra suxerunt, panem coeli manducaverunt (Id. XIV-XVI); non sunt privati a desiderio suo, quod speraverunt, terram etiam promissionis acceperunt.

10. Virtutis hujus exercitia. Exsurgat anima quae hujus charitatis virtute comprehensa est, et fugiat ex Aegypto, id est, ex hujus saeculi desiderio, pergat ad mare Rubrum, scilicet Christi Baptismum; ideo rubrum, quia Christi sanguine purpuratum. Persequantur hostes: peccata cum suo auctore diabolo, tanquam Aegyptii cum suo rege Pharaone, saeviant, sequantur fugientes: quid metuis? Usque ad aquam saeviunt. Ingredieris tu, ingredientur et illi post te: sed aqua conversa illis erit in perniciem, tibi proficiet ad salutem; illos obruet, te abluet; illos damnabit, te liberabit. Post haec suscipies mel de petra, quo sitim tuam saties. Petra enim erat Christus (I Cor. X. 4), ex cujus praeceptis tanquam ex fontibus dulcedinis satieris. Gustabis et panem, illum scilicet qui dixit, Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 51): gustabis, et videbis quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Et si in te eminet virtus charitatis quae omnia sperat, per eremum te necesse est transire; id est, utaris hoc mundo tanquam non utens (I Cor. VII, 31); ut in hac via peregrinum te noveris esse, si terram promissionis cupis intrare. Haec terra est de qua propheta cantat et dicit: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13).

11. Quarta, omnia sustinere. Quanta Christus sustinuit. Ultima virtus charitatis restat, quae omnia sustinet, et, nunquam cadit. Hanc ipsi capiti nostro Domino Jesu Christo convenire novimus. Ideo in ultimo, quoniam finis Legis Christus (Rom. X, 4). Quanta autem pro nobis ipse sustinuerit, puto Charitatem vestram ignorare non posse. Tamen exinde aliquid dicam, si tamen de tanto aliquid digne dicam. Prius illud, quod Deus homo, quod Verbum caro factum est (Joan. I, 14); quod multa bona fecit, et mala perpessus est; quod mortuos suscitavit, et mortuus est; quod singularis [PL39.1956] illa patientia pertulit diabolum tentatorem, discipulum traditorem; quod ipsum Judam priusquam ostenderet traditorem, pertulit furem, et ante experimentum vinculorum, crucis ac mortis, labiis ejus dolosis non negavit osculum pacis. In ipsa autem morte quanta sustinuit? Pertulit odiorum flammas, ministras pessimi cordis linguas. Clamaverunt Judaei, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21): ut rei remanerent Judaei, innocens ab eis crucifixus est Filius Dei. Ad crucem ducitur, expalmatur, qui est vera palma victoriae. Spinis coronatur, qui spinas peccatorum venit confringere. Ligatur, qui solvit compeditos. Ligno suspenditur, qui erigit elisos (Psal. CXLV, 7, 8). Aceto potatur fons vitae, disciplina caeditur, salus vulneratur, vita moritur: occidit ad tempus vitam mors, ut in perpetuum a vita occideretur mors.

12. Judaei in Christi morte victi. Christo quomodo serviant. Quid hic Judaei in hac morte Christi exsultaverunt quasi victores, et dum terrenum et caducum regnum timuerunt perdere, Regem coeli et terrae non dubitaverunt occidere? Sed nec sicut putaverunt, victores exstiterunt. Si enim vicerunt, regnum quomodo perdiderunt? quomodo nunc usque servi remanserunt? Ista namque causa est, quia ab eis Christus occisus est. Dixerunt apud se principes Judaeorum, ut evangelista narrat: Videtis, inquiunt, quia totus mundus post eum abiit? si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et tollent nobis locum et regnum (Joan. XI, 47, 48). Et Christum occiderunt; et locum et regnum perdiderunt. Quid vobis profuit, o insani Judaei, quod tantum scelus admisistis? Numquid quia Christo Domino, ut decuit, servire noluistis, ideo ejus dominio caruistis? Dum illi serviunt reges, quibus vos servitis, facti estis mali servi bonorum servorum Christi. Per ipsos conterit contumaciam vestram, per ipsos dissipat consilia vestra, per ipsos retribuit scelera vestra in capita vestra. Ipse autem Dominus quem vos interemistis, non vos servos, sed liberos esse cupiebat, quando dicebat: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Id. VIII, 36). Vos autem Dominum Deum regem, et ipsam veram libertatem non solum repudiastis, verum etiam necare cupientes clamastis, Non habemus regem, nisi solum Caesarem (Id. XIX, 15). Sed ne in hoc quidem gloriemini quod Christum occidistis, actum est potius de vobis, et nescistis. Audite ipsum Dominum dicentem per prophetam, Ego dormivi, et somnum cepi (Psal. III, 6): somnum appellans mortem a vobis illatam. Caeterum qualis mors potuit esse triduana, maxime illius, qui per eumdem prophetam alio loco dicit, Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? Ego, inquit, dormivi: ego, qui potestatem habeo ponendi animam meam. Ego dormivi; non quia saevistis, non quia insanistis: ego implevi quod volui: vos in scelere remansistis.

13. Vires charitatis. Quis exegit tanta ista de Deo nostro, fratres, pro nostra redemptione ac salute, nisi charitas quae nunquam cadit? O charitas, quam magnas vires habes, quae de coelo Deum deposuisti! O chara sanctitas, o sancta ac vera charitas, quae tanta es in terris, quanta eris in coelis? Quae tantum potes in hac pugna mortalitatis adhuc sollicita, quantum poteris in illa pace perfecta secura?

14. Patientiae Christi imitatio. Evigila itaque, omnis anima christiana, et si in te eminet virtus charitatis quae omnia sustinet, Domini tui imitare vestigia. Christus enim, ait apostolus Petrus, pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Et si ille propter te de coelesti sede ad terrena descendit: tu propter te fuge terrena, appete coelestia. Si dulcis est mundus, dulcior est Christus: si amarus est mundus, omnia pro te sustinuit Christus. Via tibi factus est ipse Salvator: surge, ambula; habes quo, noli pigrescere. Sed forte quaeris, Quo? Vides enim viam, et quaeris quo ducat haec ipsa via? Ad veritatem et ad vitam ducit. Si amas veritatem, si amas vitam, et cupis ad veritatem et ad vitam venire, a via noli errare. Video, inquis, viam, et cupio [PL39.1957] ambulare: sed amara est, aspera est; arcta enim et angusta via est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14). Christus transivit, et adhuc aspera est? Caput transiit, et membra dubitant? Sed Christus, inquis, Deus et homo; ego autem homo. Tot millia martyrum transierunt; et adhuc tibi aspera est? Transierunt senes, transierunt juvenes, transierunt pueri, puellae transierunt, viam quam timebas tritam tibi fecerunt. Ambula ergo viam, securus ambula. Quid enim metuis in hac via? Mortem? Et mortem times, qui ad vitam curris? Si bonus es, bene in hac via curris: mors tibi janua erit, quae te repraesentet, non quae auferat vitae. Ambula ergo viam: imo ipse qui propter te factus est via, ipse te ducat per se ipsum ad se ipsum. Ipse enim est via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Dic ergo Deo tuo, o anima fidelis et pia; dic, dic, secura dic, et cum propheta veraciter exclama, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11). Tunc ad te securus perveniam, si in finem usque tua gratia non deserar. Haec, fratres dilectissimi, quae dono ipsius charitatis dicta sunt Sanctitati vestrae, ita haereant cordibus et sensibus vestris; ut eadem ipsa charitas fructum in vobis inveniat operis, non folia laudis.

SERMO CVII. Rursum de verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 1, Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest, etc. De dilectione Dei et proximi, amicorum et inimicorum

1. Charitas facit ut sint simul separati corpore. Quantum nos, fratres dilectissimi, Charitas vestra desideret, ex meis animis recognosco. Et licet vos humilitatem meam assidue videre velitis, tamen ego, si posset fieri, frequentius de conspectu vestro, et vestra et mea vellem desideria satiari. Sed patienter tolerare debemus, quod implere pro temporum necessitate non possumus. Sed licet corporaliter nos propter multas necessitates videre non valeamus, charitate tamen et sancto amore semper pariter sumus. Pro qua re nihil nocet corporis separatio, ubi est animorum vera et sincera conjunctio. Charitas enim ipsa vera est, quae corporaliter separatos consuevit spiritualiter copulare atque conjungere. Duo enim qui se sancto amore diligunt, etiamsi unus sit in Oriente, alius in Occidente, ita charitate conglutinante junguntur, ut nunquam ab invicem separentur. Audi Apostolum dicentem laudem verae et integrae charitatis. Sic enim ait: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest, etc. Et post pauca addidit, dicens: Charitas patiens est, benigna est, et reliqua. Et licet sufficienter praeconia ejus plenus Spiritu sancto Paulus apostolus praedicaverit; tamen quia sancta charitas dulce est ac salubre vinculum mentium, etiam nos parvuli secundum modulum nostrum, de illa, quantum possumus, conquiramus.

2. Divitiarum bonus usus a charitate discendus. Charitas oleum. Charitas bona ordinatrix. Magnae sunt divitiae charitatis, charissimi, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives est. Nam dives, si charitatem [PL39.1958] non habeat, quid habet? Quamlibet grandis substantia sine charitate, inanis et vacua est. Charitas etiamsi de terrenis facultatibus nihil habeat, plena est. Unde quamlibet aliquis copiosas divitias habeat, si charitas in illo non fuerit, nihil boni ex illis facere poterit, quia sine vera et coelestium virtutum matre et magistra quid facere debeat, et quando vel quantum dare debeat, omnino non novit. Et ideo, quantum potest, unusquisque elaboret, ut habeat charitatem, ut habeat lucem, ut habeat oleum. Charitas oleo comparatur. Nam quomodo oleum omnibus humoribus superius esse cognoscitur; ita charitas omnibus virtutibus sublimior comprobatur. Nam si aliquis infinitas divitias possideat, et non habeat charitatem, sic est, quomodo si habeat plures lucernas et multas lampades, pinguedinem non habentes. Lucerna vel lampas sine oleo accensa fumare potest, fetere potest, lucem habere non potest: sic et qui habet divitias sine charitate, ardere potest de iracundia, fumare de superbia, fetere de avaritia: sine charitate penitus non potest lucem habere. Charitas si in te fuerit, quamlibet tibi sit grandis substantia, novit quid de illa agere debeat. Ipsa scit optime, cui vel quantum porrigat, quid tribuat, quid reservet. Ipsa intelligit quantum animae reponat in coelo, et quantum corpori reservet in mundo. Satis bona ordinatrix est, fratres, bene novit congregare in aestate, quod possit in hieme habere; hoc est, scit providere per eleemosynam in hoc saeculo, quod inveniat in futuro. Habete charitatem, fratres; quia sine illa quidquid aliud boni in homine fuerit, nihil esse poterit.

3. Charitas vera, quae inimicos complectitur. Charitas radix bonorum operum. Sed et veram charitatem habete, fratres. Quae est vera charitas? Quae omnem hominem diligit, sicut se ipsum. Est vera charitas quae non solum usque ad amicos, sed usque ad ipsos pervenit inimicos. Nemo se circumveniat, fratres. Qui istam charitatem non habuerit, Deum videre non poterit, nec audire merebitur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Certe videtis quod in lectione evangelica nihil aliud Dominus nominaverit de universis virtutibus, nisi solam eleemosynam quae cum charitate operatur. De ramis tacuit, radicem tantummodo nominavit, ita dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; esurivi enim, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 34, 35). Et iterum ipse Dominus: Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Omnis homo qui charitatem vult habere in futuro saeculo, faciat illam sibi patronam in hoc mundo, ut illam propitiam inveniat in aeternum. Nam quomodo arbor, quamlibet pulchra sit et fructifera, non potest vivere sine radice: sic quaelibet opera bona perseverare non poterunt sine charitate. Ipsa est enim de qua Apostolus dicit: In charitate radicati et fundati (Ephes. III, 17).

4. Charitas semper dulcis. Talem ergo habeamus charitatem, fratres, ut omnes homines toto corde amare possimus. Si totum genus humanum sic diligis quomodo te, non remansit janua unde peccatum intret in te. Omnes aditus, unde diabolus ad animam ingreditur, claudis, si totus homines, sicut te ipsum, dilexeris. Et revera, fratres, quomodo potest fieri ut aliquis alteri homini malum faciat, si illum sicut se ipsum dilexerit. Dilige ergo, et quidquid volueris, fac. Ama ex toto corde tuo, et quod volueris exerce in proximo tuo. Si irasceris, dulce est; quia de charitate procedit: si corripis, suave est; si castigas etiam et flagellas, acceptabile est. Quare hoc, fratres? Quia verus amor est, quando corripis et castigas. Quando etiam de Ecclesia foras projicis, amaritudo videtur saevire in ore, sed dulcedo servatur [PL39.1959] in corde: nec fratrem quasi inimicum odio habes, sed peccatum velut morbum persequeris. E contrario sunt, qui sub falsa adulatione dulcedinem solent in ore proferre, et dolum vel amaritudinem in corde servare. Vos autem, fratres, dilectissimi, veram charitatem tenentes, quae falsa est, fugite. Audite Apostolum dicentem, Charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Ego, fratres, quando de charitate loquor, tacere non possum. Quare hoc? Quia satis dulcis est charitas. Qui illam habet, quod dico intelligit: qui vero non habet, forsitan me irridet et despicit. Quare irridet? Quia quam dulcis sit charitas, non gustavit. Gustet ergo et videat quam suavis est Dominus. Deus charitas est. Quid dulcius Deo, fratres? Qui nescit, audiat prophetam dicentem, quod paulo ante suggessi, Gustate et videte quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). O quam felix et beata est anima, quae charitatem meretur habere! Charitas, fratres, sitienti potus est, esurienti cibus, in amaritudine positis dulcedo, in tristitia constitutis vera et integra consolatio, fluctuantibus portus, errantibus via, peregrinantibus patria. Hanc ergo, fratres, tenete, hanc tota aviditate diligite. Si amatores estis, amate charitatem; si fortes, vincite cupiditatem; si peregrini, desiderate patriam. Ipsa vos ergo charitas, si illam tenere volueritis, et gubernat in hoc saeculo, et perducit ad regnum; praestante Domino nostro, qui vivit et regnat in saecula. Amen.

SERMO CVIII. De verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 13, Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum est charitas

1. Christiano necessaria fides. Illius effectus. Qualis esse debeat. Quicumque christianum nomen tenet, et quicumque sacramentis divinis est imbutus, fratres charissimi, necesse est ut religionis christianae rationem sciat, et fidei veritatem agnoscat; ejus quoque fidei, quae, ut Apostolus ait, per dilectionem operatur (Galat. V, 6), quae in praesenti confortat ac roborat credentes, et in futuro perducit ad Dei contemplationem. Nam tria quaedam proposuit animae nostrae necessaria beatus et egregius Gentium Doctor, dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum est charitas. Primum ergo fides catholica christiano necessaria est: quia in ipsa distinguuntur filii Dei a filiis diaboli, filii lucis a filiis tenebrarum; per ipsam renascimur in Baptismate, et salutem aeternam impetramus, sicut scriptum est, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16). Haec porta est vitae, haec janua regni. Per ipsam discitur veritatis scientia, et percipitur cognitio divinitatis; per ipsam gratiam Dei invenimus. Aliter autem Deo placere non possumus: quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Vere enim beatus est qui et recte credendo bene vivit, et bene vivendo fidem rectam custodit. Igitur sicut otiosa est fides sine operibus bonis, ita nihil proficiunt opera bona sine fide recta. Unde beatus Jacobus apostolus dixit: Quid proderit, fratres mei, si fidem se quis dicat habere, opera autem non habeat? numquid poterit salvare eum? Fides sine operibus otiosa est. Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est (Jacobi II, 14, 17, 26). Fidem ante omnia, fratres mei, rectam et immaculatam habere contendite, et secundum apostolicae institutionis normam, Symbolum a sanctis patribus constitutum memoriter tenete, et religiose viventes observare studete; haereticorum [PL39.1960] dogmata pestifera fugite, maleficorum et incantatorum venena mortifera horrescite, divinorum et sortilegorum nefandas traditiones, quae cum daemonibus societatem habent, penitus respuite: ut nihil aliud quam quod catholica fides laudat, amat, praedicat, in mente sive in professione seu moribus teneatis.

2. Spes firma. De peccatorum quorumlibet venia, si tamen a peccando cessetur; deque Dei solatio in pressuris. Post hanc ergo fidem, spem firmam habere discite, quae animum nostrum ad invisibilia trahit, et intentionem nostram in coelestia et aeterna inserit, et quodam modo nexibus insolubilibus ligat: quae non decipit, sed fideliter obsequentes ad aeternam beatitudinem perducit. Nemo igitur, quamvis ingenti peccatorum pondere prematur, de bonitate divinae pietatis desperare debet; sed spe certae misericordiae illius indulgentiam sibi quotidianis deprecari lacrymis, quam recte sperare possunt, si ab actione pravi operis cessabunt. Ideo non propter spem veniae perseveranter peccare debemus; neque quia Deus juste peccata punit, veniam desperare debemus: ut neque cum fiducia peccemus, neque rursus peccata desperemus; sed utroque periculo evitato, et a malo declinemus, et de pietate Dei veniam speremus. Similiter et in omnium tribulationum angustia, spe in solatium supernae pietatis currendum est: quia in illo solo omnis spes et salus sine dubio consistit, dicente propheta: In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est (Psal. LXI, 8).

3. Charitas spe et fide major. Praemium est sanctorum. Cum enim fidem rectam et spem firmam vobis, fratres, persuademus, hoc maxime hortamur, ut charitatem in vobis habere et opere ostendere per omnia satagatis. Per ipsam enim et cum ipsa beatitudinem veram habituros vos esse sciatis: quia sine hac nemo videbit Deum. Haec autem ideo major fide et spe ab Apostolo esse narratur, quia caeteris recedentibus, ipsa sola permanebit. Fidei enim succedit spes, et spei beatitudo; charitati autem non transmutatio, sed sola restat perfectio. Haec omnium arx est virtutum, haec promissio regni, haec praemium summum est sanctorum in coelo: quia in perenni gaudio nihil gratius, nihil dulcius habent sancti perfecto amore Dei. Quem quia praesentem vident, suavius diligunt, et dulcius fruuntur ipso bono.

4. In praeceptis Dei principatum tenet. Oportet vos scire, fratres, quia in omnibus praeceptis Dei charitas obtinet principatum, sine cujus perfectione Deo nihil placere posse Paulus apostolus testatur (I Cor. XIII, 1-3): quia nec martyrium, nec saeculi contemptum, nec eleemosynarum largitionem sine charitatis officio quidquam proficere posse ostendit. Unde et ipse Dominus a quodam scriba interrogatus quod esset mandatum maximum, respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Addidit quoque: Secundum simile est huic, Diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus mandatis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37, 39, 40). Quod vero ait, Ex toto corde, et tota anima, et tota mente; id est, toto intellectu, tota voluntate, et ex omni memoria Deum esse diligendum. Dei vero dilectio in observatione mandatorum ejus tota consistit, sicut alibi ait: Si quis diligit me, sermones meos servat (Joan. XIV, 23). Unde et ipsa Veritas alibi ait: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Id. XIII, 35). Item Apostolus: Plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII, 10). Item Joannes evangelista: Hoc, inquit, mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et proximum (I Joan. IV, 21).

5. Proximus, omnis christianus. Si forte quislibet quaerat, quis sit proximus: sciat omnem christianum recte proximum dici; quia omnes in Baptismo filii Dei sanctificamur, ut fratres simus spiritualiter in charitate perfecta. Nobilior est generatio spiritualis quam carnalis, de qua in Evangelio ipsa veritas ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non [PL39.1961] potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Qui autem taliter intelligens proximum diligit, sine dubio charitatem veram in semetipso tenebit. Haec igitur, fratres, diligenter considerate, ut cum fide et dilectione vestram operemini semper salutem, habentes spem firmam, quia quidquid boni in praesenti agitis, in futuro ab illo inaestimabiliter remunerabimini, qui auctor et protector est nostrae salutis, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat.

SERMO CIX. De verbis Apostoli, II Cor. cap. V, 10, Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum. De resurrectionis futurae certitudine

1. Christianorum gaudium in spe. Christianorum a Paganis praecipuum discrimen. Quales resurgemus. Omnium Christianorum spes, fratres charissimi, in futurum tempus extenditur; ut quod hic servimus Deo, alibi nos servisse laetemur. Hic enim nobis posita sunt certamina; sed in futuro saeculo certaminum praemia reservata: juste siquidem et provide divina sapientia separavit tempus laboris et praemii. Hic ergo laboramus, hic servimus Deo, et mandata ejus servamus; ut in futuro saeculo, id est, in coelorum regno, aeterna praemia capiamus. Scire enim debemus, fratres dilectissimi, quid nobis Scriptura divina commendat, id est, futurum esse judicium Dei, quod post resurrectionem complebitur mortuorum. Hoc est quod praecipue Christianos a gentili errore secernit: quia illi hanc tantummodo vitam esse credunt; et ideo sine Deo esse, et diversis peccatis atque criminibus non metuunt inquinari: nos vero ita in hac vita conversamur, ut nos ad aliam praeparemus, in qua et bonis bona, et malis mala retribuentur, sicut dixit Apostolus, Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum. Sicut hic modo astamus in ecclesia, et nos invicem praesentes aspicimus; ita etiam post resurrectionem mortuorum astaturi sumus ante tribunal Christi. Hanc enim ipsam animam tunc habebimus, quam modo habemus: et in hoc ipso, quo nunc induimur, sumus corpore suscitandi. Non enim sicut muta animalia facti sumus, non sicut equi et boves, ut aeterna morte pereamus: qui postquam hic vixerimus, alibi judicabimur; ut aut pro peccatis poenas, aut pro bonis operibus praemia consequamur aeterna.

2. Resurrectio ex omnipotentia et veritate Dei demonstratur. Nemo ergo, fratres charissimi, de resurrectione desperet, in qua Christianorum spes tota consistit. Credite, fratres, Apostolo praedicanti: et nihil de resurrectione dubitantes, ad diem judicii vos praeparate. An forte sicut impii et increduli non putatis fieri posse ut a mortuis resurgamus? Plane dicat hoc, qui omnipotentem non credit esse Deum, qui hoc promittit futurum. Nos autem qui scimus Dei omnipotentis esse virtutem, quia promisisse eum legimus, quod resurrectionem mortuorum faciat, non possumus de resurrectione dubitare, quam se facturum esse promisit, qui et omnipotens est, et mentiri nescit.

3. Item ex creatione. Et ex seminum vivificatione. Sed te appello, quicumque infideli animo de resurrectione dubitas, et putas non posse mortuos suscitari. Quid est amplius, ex nihilo facere homines qui vivant; an eos qui facti sunt atque vixerunt, reparare post mortem? Utique plus est facere quod nunquam fuit, quam reparare quod fuerit. Quomodo ergo impossibile esse dicis ut Deus, qui hominem formavit ex nihilo, [PL39.1962] reformet? Quomodo nos suscitare non potest conversos in pulverem, qui si etiam in nihilum rediremus, facere poterat ut essemus; sicut et fecit nos esse, cum antea nunquam fuissemus? Ita enim beatus apostolus Paulus dixit: Sed dicunt aliqui, Quomodo resurgunt mortui? quali autem corpore veniunt? Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur: et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut puta tritici aut alicujus caeterorum: Deus autem dat illi corpus, sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus (I Cor. XV, 35, 38). Noli ergo, incredule homo, de resurrectione dubitare. Qui grana seminum mortua, et putrefacta vivificat, per quae in hoc saeculo vivas; multo magis te ipsum resuscitabit, ut vivas in aeternum. Qui illa reparat, quae tibi sunt necessaria; quomodo te ipsum non reparat, propter quem et alia reparare dignatus est?

4. Resurrectionem futuram res creatae testantur. Itaque si velimus considerare quae in isto saeculo videmus, divinae administrationis opera signa sunt futurorum. Tota ergo hujus mundi administratio testimonium est resurrectionis futurae. Videmus certe hiemis adventu arbores spoliari pomis, nudari foliis; sed eas rursus verno tempore speciem resurrectionis exprimere: quae primo quidem incipiunt turgere in gemmis, tum ornari in floribus, vestiri in foliis, et postmodum pomis gravari. Interrogo te, infidelis homo, qui de resurrectione dubitas: Ubi sunt ista, quae tempore quo Deus disposuit producuntur? Dic mihi, ubi latitant antequam producantur, quae nusquam quidem videntur; sed tamen Deus, qui omnipotens est, et ea ex nihilo condidit, secreta sua virtute producit? Hinc jam ad campos et prata respicite, quae aestate transacta herbis suis spoliantur ac floribus, et nuda remanent ipsa spatia terrarum; sed iterum veris tempore revestiuntur, et novo ubique germine incipiente laetatur agricola. Certe herba quae ante vixit et moritur, rursus reviviscit ex semine: sic etiam et nostrum corpus reviviscit ex pulvere.

5. Resurrectio Christi, pignus nostrae. Sed dicis, o homo incredule, Ideo credimus futurum ut arbores, et herbae et omnia reviviscant, quia illa jam facta cognoscimus; unde autem cognoscere possumus quia mortui resurgunt, cum adhuc a mortuis nemo surrexerit? Quisquis hoc dicis vel cogitas, audi patienter, et intellige sapienter. Ideo enim Dominus noster Jesus Christus mori voluit et resurgere, ne tu de resurrectione dubitares. Tamen quomodo potes dubitare, quia nos sumus resurrecturi a mortuis; cum hoc promittat Deus, qui nescit aliquando mentiri, qui et potest facere quidquid vult, quia omnipotens est; et implet omnia quae promittit, quia verax est, et mendacium in eo non est? Et dedit nobis pius et misericors Dominus virtutis suae pignus, et grandi testimonio nobis spem resurrectionis ostendit; quia unigenitum Filium suum pro nobis hominem factum et mortuum a mortuis suscitavit. Ideo enim Dominus noster Jesus Christus nasci ex homine, id est, ex Maria virgine, est dignatus, et a Judaeis crucifigi, et die tertia resurgere; ut nos tali exemplo animati, resurrectionem ex mortuis certissime crederemus: quam qui non credit futuram, nec hoc quidem credit, quod Christus resurrexerit à mortuis. Qui autem Dominum Jesum resurrexisse a mortuis confitetur, nec de sua poterit dubitare. Abstinete ergo vos ab omni opere malo, ab inimicitiis, ab ebrietate, a fornicatione, a furto, a perjurio, a falso testimonio, detractione: quia haec omnia odit Deus, et eos qui ista faciunt, puniet in futuro. Estote autem benigni, misericordes, invicem honorem habentes, et ea semper operantes, quae in sanctis suis diligit Deus, ut possitis cum sanctis ejus ad aeternam et immortalem gloriam pervenire, et vivere in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CX. De eisdem verbis Apostoli, II Cor. cap. V, 10

1. Deus hic misericors, in futuro justus. Mortis diem recordari. Modo, fratres charissimi, cum divina lectio legeretur, audivimus beatum Apostolum terribiliter nos et salubriter admonentem. Sic enim ait: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum sive malum. Quam rem etiam Dominus in Evangelio denuntiat, dicens: Filius hominis venturus est in gloria sua cum Angelis suis; et tunc reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27). Diligenter, quaeso, attendite, fratres charissimi, et mecum pariter expavescite; quia non dixit quod reddet unicuique secundum misericordiam suam, sed secundum opera sua. Hic enim est misericors; ibi justus. Nam quod non statim in peccatores vindicat, patientia est, non negligentia: non ille potentiam perdidit; sed nos ad poenitentiam reservavit. Unde valde timendum est, ne quanto diutius exspectat ut corrigamur, tanto gravius vindicet, si emendari noluerimus. Cum haec ita sint, scire et intelligere debemus, fratres charissimi, nihil nobis esse salubrius, quam ut damnatis omnium praesentium rerum voluptatibus, id potius cogitemus, quando erimus de hoc saeculo transituri vel quando tabernaculum nostri corporis ultimo die superveniente deposituri, et iterum illud resurrectionis tempore recepturi, ut cum eodem recipiamus prout gessimus, sive bonum, sive malum.

2. Judicium extremum sibi exhibere. Et ideo rogo vos, fratres, ut quotidie cogitemus, quales erimus in die judicii purissimis Angelorum conspectibus offerendi, et aeterno Judici rationem de libris conscientiae reddituri. Remotis omnibus probationibus, certum est, in die illa ipsum ante se hominem constituendum, et ipsam sui vitam in cordis speculo demonstrandam, et testes contra eam non aliunde deforis, sed intus de ipsa anima proferendos. Adjicienda erunt non aliqua peregrina, sed nimium nota testimonia, id est, opera sua. Ordinabuntur ante infelicem animam peccata vel crimina sua, ut eam et convincat probatio, et confundat agnitio; secundum illud quod scriptum est: Arguam te, et constituam te ante faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Quicumque se modo, dum licet, emendare neglexerit, ante illum coelestem populum primum excepturus est de confusione supplicium: et anima quae modo per poenitentiam compendiosam transactas peccatorum suorum putredines curare dissimulat, ante illud tribunal metuendum sine ullo remedio, in perpetuo tartaro manebit.

3. Poenitentiam infructuosam fructuosa praevenire. Quae cum ita sint, bene nobiscum ageretur, si jam nunc sic poeniteremus super malis nostris, quomodo tunc sine ullo remedio poenitebimus: si foeditates et confusiones nostras, quemadmodum tunc visuri sumus, sic jam eas nunc videre et horrere possemus. O [PL39.1964] si jam nunc faciem peccatricis animae liceret oculis corporis intueri, et conscientiae nostrae vultum in oculorum praesentiam permitteremur adducere! Quod si liceret, nec dici potest quanto studio quantoque metu urgeremur foedata componere, maculata tergere, vulnerata curare. Ideoque quia non possumus oculis corporis, inspiciamus nos, in quantum possumus, oculis cordis: et unusquisque conscientiam suam ante conspectum interioris hominis constituat. Ipsi nosmetipsos castigemus: ipsi nobiscum rationem de quotidiana conversatione faciamus. Alloquatur se in secretis unaquaeque anima, et dicat: Videamus si hanc diem sine peccato, sine invidia, sine obtrectatione, sine murmuratione transegi; videamus si hodie, quod ad profectum animae pertinet, operatus sum. Puto quod hodie mentitus sum, per iram vel concupiscentiam victus sum; nec alicui bene feci, nec per timorem aeternae mortis ingemui. Quis mihi reddat hanc diem, quam inanibus rebus perdidi, quam cogitationibus noxiis pessimisque consumpsi? Ac sic, fratres, de omnibus negligentiis nostris compungamur, in cubilibus, id est, in cordibus nostris ipsi nos condemnemus, ipsi nos accusemus quotidie Judici nostro; et dum in hac carne sumus, contra ipsam carnem, auxiliante Domino, quotidie dimicemus, vincamus voluptates et delectationes nostras: ut nobis tempus illud exspectatissimum ac beatissimum aeternae vitae felici mutatione succedat, quando implebitur illud quod Dominus dixit, Et erunt similes Angelis (Matth. XXII, 30); et iterum, Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Id. XIII, 43).

4. Status beatorum. Putas qualis tunc erit splendor animarum, quando solis claritatem habebit lux corporum? Tunc enim cum ad istam beatitudinem venerimus, nulla erit tristitia, nullus timor, nulla infirmitas, nulla mors. Nullus nobis obstabit ad serviendum Deo nostro, nulla jam nobis obstabit infirmitas, nulla contradicet miserae carnis adversitas, nulla vel ulterius remanebit pugnandi necessitas. Veniet, inquam, tempus, quando nullus desideretur cibus, omnisque refectio; nulla sentiatur jejunii lassitudo, nulla timeatur vel de carne inquietudo, vel de hoste tentatio: sed adversario in inferni profunda detruso, perfruemur hac primum felicitate, ut incipiamus nec velle ultra peccare, nec posse. Cessante omni iniquitate, omni miseria, omni moerore, totum innocentia, totum felicitas possidebit: nullam inferior miseriam, nullam felicior timebit invidiam; quia exinanita et penitus exstincta transivit. In pectoribus hominum charitas Angelorum, quibus admixti homines jam coelesti recepta carne, sine carnis infirmitate fulgebunt: et ideo nullum ulterius patientur de sempiterna Domini sui virtute fastidium, nullum sub perenni laudum suarum exsultatione defectum. Habebimus plenam beatitudinem, fratres, inter illa immensa beneficia Domini nostri, ut nunquam cessemus in referenda ei gratiarum actione de beatitudine, qua sumus fruituri, cohaeredes effecti ejus qui dicet: Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Id. XXV, 34), donante ipso cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXI. De verbis Apostoli, Ephes. cap. V, 15, 16, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Addunt insuper manuscripti: »Et in illud, Das nummos ut emas tibi panem; dimitte aliquid malo homini, ut emas tibi requiem«

1. Dies malos faciunt malitia et miseria. Apostolum cum legeretur, audistis, imo omnes audivimus dicentem nobis: Videte quomodo caute ambuletis, non ut insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam [PL39.1965] dies mali sunt. Dies malos, fratres, duae res faciunt, malitia et miseria. Per malitiam hominum et miseriam hominum dicuntur dies mali. Caeterum dies isti, quantum pertinet ad spatia horarum, ordinati sunt, ducunt vices suas, agunt tempora. Oritur sol, et occidit: sol iterum oritur, et occidit: veniunt tempora, transeunt tempora. Cui molesta sunt tempora, si homines sibi molesti non sunt? Ergo dies malos, sicut dixi, duae res faciunt, miseria hominum et malitia hominum. Sed miseria hominum communis est: non debet malitia esse communis.

2. Regeneratio liberat a miseria et qua. Christiani servitii merces non in hac vita. Christiani animus circa temporalia et aeterna bona. [Ex quo enim de peccato Adam omnes miseri nati sumus, communis est miseria. Sed contra generationem quae nos miseros fecit, providit Deus regenerationem, unde nos a miseria liberaret. Generatio mittit in miseriam: regeneratio designat ad beatitudinem. Non enim quia dixi, regeneratio liberat a miseria; jam nos continuo ut regenerati sumus, beati sumus. Si mox regenerati, jam beati essemus, et dies bonos ageremus; non nobis diceret Apostolus, qui jam regeneratis et fidelibus loquitur, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Et regenerati dies malos ducimus, quousque finiatur poena mortalitatis, et succedat gratia summae felicitatis. Si nihil nobis ad futurum saeculum prodest quod colimus Deum; utquid colimus eum? Ut hic habeamus felicitatem? Quanti illam habent qui non colunt Deum? Ut hic senescamus et decrepiti efficiamur? Quanti senescunt blasphematores Dei? Ideo colendus est Deus, ut cultores illius habeant filios et non sint steriles? Filios Deus et leonibus, et onagris, et serpentibus dat. Non ergo pro magno et vero bono petendum est, quod et Judaeis, et Paganis, et haereticis, etiam et ipsis bestiis datur. Aurum enim et argentum, honores, filios, et patrimonia multa habent etiam et mali. Qui enim vere christianus est, non ista omnia transitoria debet petere: sed totum pondus intentionis vel orationis suae ad expetendam aeternam beatitudinem debet impendere. Ista enim temporalia bona, et quando dat Deus, gratiae agantur: et quando tollit, similiter gratiae agantur. Ista quando voluerit tribuat, quando voluerit tollat: tantum est, ut se ipsum nobis non auferat.

3. Tempora praesentia non sunt infeliciora prioribus. Nemo ergo dicat in corde suo, fratres, quando auditis lectionem istam beati Apostoli, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt: nemo dicat in corde suo, Parentes nostri dies bonos habuerunt, nos malos dies habemus. Quare parentes nostri? numquid non christiani fuerunt? Ista lectio nonne recitata est ipsis temporibus Apostolorum? Ante tot annos, quando recitabatur, non ad eam gemebatur, et quod dicebat agnoscebatur?] Ex quo lapsus est Adam, et de paradiso projectus, nunquam fuerunt dies nisi mali. Istos pueros qui nascuntur interrogemus, quare a ploratu incipiunt, qui et ridere possunt. Nascitur, et statim plorat: post nescio quot dies ridet. Quando plorabat nascens, propheta suae calamitatis erat: lacrymae enim testes sunt miseriae. Nondum loquitur, et jam prophetat in labore se futurum et in timore: et si bene vixerit, et justus fuerit, certe in mediis tentationibus positus semper timebit. [Quid enim quia justus est? Ecce justus est.] Quid ait Apostolus? Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Ecce quia dies mali sunt, sine persecutione hic vivere justi non possunt.

4. Piorum persecutio pacis tempore. Periculum in falsis fratribus. [Sed dicitis mihi: Quid? quando pax est, quando provinciarum judices honorant Ecclesiam, quando inimicos reges Ecclesia non patitur, [PL39.1966] quando omnes leges pro ipsa sunt; quomodo qui pie vivunt, persecutionem patiuntur? Qui inter malos vivunt, persecutionem patiuntur. Quare?] Quia omnes mali persequuntur bonos, non ferro et lapidibus, sed vita et moribus. Numquid aliquis sanctum Loth persequebatur in Sodomis? Nemo illi molestus erat: et tamen inter impios vivebat, inter impuros, immundos, superbos, blasphemos; persecutionem patiebatur, non vapulando, sed inter malos vivendo. [Omnis enim qui justus et pius est, quando videt aliquos male vivere, luxuriae servire, justitiam non tenere, superbiam sectari, charitatem contemnere; quando istos tales vident illi qui boni sunt, dolent, affliguntur et contristantur. Lugent enim cum Apostolo eos qui peccaverunt, et non egerunt poenitentiam (II Cor. XII, 21).] Quisquis me audis, et nondum vivis in Christo pie, incipe in Christo pie vivere. Et pro quo dico? [Numquid apostolus Paulus, qui eo tempore fuit quando adhuc in mundo fides nova emanabat, et necesse erat ut multos adversarios pateretur, quia hoc dictum est de Christo, In signum cui contradicetur (Luc. II, 34): numquid eas tantum persecutiones commemorat, quas patiebatur vel a Judaeis vel a Gentibus? Non ipsas tantum: nam illas sic commemorat. A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi: lapidatus sum (II Cor. XI, 24, 25), et caetera quae novimus, quando legimus. Sed illi erant etiam persecutiones, sine quibus in hoc saeculo nullus justus vivere potest. Foris pugnae, intus timores (Id. VII, 5).] Denique cum commemoraret pericula sua, Periculis, inquit, in mari, periculis in fluminibus, periculis in deserto, periculis in latronibus, periculis in falsis fratribus (Id. XI, 26). Caetera pericula possunt quiescere: pericula a falsis fratribus quiescere usque ad finem saeculi non noverunt.

5. Redimere tempus. Redimamus ergo tempus, quoniam dies mali sunt. Exspectatis a me forte scire quid est tempus redimere, quomodo habemus redimere tempus. Dicturus sum quod pauci audiunt, pauci ferunt, pauci aggrediuntur, pauci agunt: tamen dicam, quoniam ipsi pauci qui me audituri sunt, inter malos vivunt; quoniam dies mali sunt. Redimentes tempus; hoc est, quando aliquis tibi ingerit litem, perde aliquid ut Deo vaces, non litibus perde; ex eo quod perdis, pretium est temporis. Certe quando pro tuis necessitatibus procedis ad publicum, das nummos, et emis tibi panem, aut vinum, aut oleum, aut lignum, aut vestem, aut aliquam supellectilem, aut quodcumque tibi opus est; das et accipis, aliquid amittis, aliquid acquiris; hoc est emere. Nam si nihil amittas, et habeas quod non habebas; aut invenisti, aut donatum accepisti, aut haereditate acquisisti: quando autem aliquid amittis, ut aliquid habeas, tunc emis: quod habes, emptum est; quod amittis, pretium est. Quomodo ergo perdis nummos, ut emas tibi panem; sic perde nummos, ut emas tibi quietem. Ecce hoc est tempus redimere.

6. Proverbium Punicum. Lites vitare. Proverbium notum est punicum, quod quidem latine vobis dicam; quia punice non omnes nostis. Punicum est proverbium antiquum, Ut enim habeas quietem, perde aliquid. Audi proverbium antiquum, utile et necessarium. Pestilentia ante ostium venit et nummum quaerit: duos illi da, et ducat se. [Pestilentia est homo malus, qui te vult per calumniam exspoliare: pestilentia est homo malus, calumniator, proditor. Iste talis sic est, quomodo pustula mala in corpore. Sicut enim quando pustulam incurrit homo, desiderat ut cito spondylum faciat, et optat ut sine aliqua mora, ipsa mala pustula aliquam particulam [PL39.1967] tollat de corpore, et cum ipsa discedat; ne venenum ipsius totum corpus occupet, et animam petat: ita et quando iniquus et malus homo, qui non vult nisi litibus vacare, aliquam tibi calumniam facit; puta illum esse pustulam malam, et acquiesce ut qualemcumque particulam de substantia tua perdas; ne dum te nimium litigando occupas, quietum cor habere, et Deo vacare non possis.] Numquid non supra dictum proverbium de Evangelio videtur natum? Numquid aliud dixit Dominus, quam, Redime tempus, quando ait, Si quis vult judicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte illi et pallium (Matth. V, 40)? Judicio vult tecum contendere, et tunicam tuam tollere? Avocare te habet litibus a Deo tuo; non habebis quietum cor, non habebis tranquillum animum. Everteris cogitationibus tuis, irritaris adversus ipsum adversarium tuum? Ecce tempus perdidisti. Quanto melius nummum amitteres, et tempus redimeres? Certe omnibus placuit quod dictum est; [venio ad negotia vestra, et ibi vos invenio.]

7. Sequitur de litibus. Et tamen, fratres mei, in causis vestris, in negotiis vestris, quando ad nos dijudicandi veniunt, si homini christiano dico, ut pro tempore redimendo perdat aliquid suum; quanto majore cura et fiducia debeo illi dicere, ut reddat alienum? Ambos enim christianos audio. Ille calumniosus qui vult facere alteri causam, et tollere ab illo, velut pro compositione gaudet ad ista verba, Apostolus dixit, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt: faciam calumniam christiano; ille velit nolit, dat mihi aliquid, ut tempus redimat; quia Apostolum audivit. [Vide ne forte, cum te putas astutum, invenias litigiosum, et malit erogare, ut vincat te, quam perdere, ut careat te.] Tamen si illi dicturus sum, Perde aliquid otiosus, redime tempus, Apostolum audis, quoniam dies mali sunt; si illi qui bonus et justus est dico, Perde aliquid, ut sis quietus: tibi non sum dicturus, calumniose, perdite, fili diaboli, Nullam causam habes, et res alienas auferre moliris; causam non habes, et calumnia plenus es? Christianus es tu; numquid volo illum acquirere, et te perdere? Si illi dixero, Da illi aliquid, ut recedat a calumnia; tu ubi eris, qui habebis pecuniam de calumnia? Ille qui propter vitandam calumniam tempus a te redemit, hic tolerat dies malos: tu qui calumniis pasceris, et hic habes dies malos, et post dies ipsos habiturus es in die judicii pejores. Sed forte rides, quia nummum attendis. Ride, ride, et contemne: ego erogem, veniet qui exigat. [Sed credimus de Dei misericordia, quod sic omnibus non solum sanctis et Deum timentibus christianis, sed etiam illis qui multis litibus et se et alios inquietant, ipse pius Dominus inspirare dignabitur, ut omni contentione et aemulatione semota, ita paci et charitati studeant: ut non propter discordiam, Dei iracundiam incurrere; sed magis propter dilectionem et pacem ad aeterna mereantur praemia pervenire: praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.]

SERMO CXII. De verbis Apostoli, I Tim. cap. I, 5, Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta

1. Charitas aliquid breve et magnum. Charitas dulcis. Si charitati vestrae nos possimus frequentius praesentari, fratres charissimi, Christo adjuvante, de sanctarum Scripturarum copiosis fontibus, etsi non abundantes rivulos, certe vel qualescumque [PL39.1968] guttulas poterimus sanctis animabus vestris infundere: ut uberrima atque fructifera cordis vestri terra, accepta verbi Dei pluvia, copiosam messem bonorum operum germinet; ut veniens Dominus, in agro cordis vestri non solum tricesimum, sed sexagesimum et centesimum fructum se invenire congaudeat, quibus fructibus horreum praeparet in coelo, non incendium in inferno. Sed quia multis occupationibus impedimur, humilitatem nostram vobis secundum desiderium vestrum si praesentare possumus, aliquid breve in sermone, sed satis magnum in animarum salute, Deo donante, insinuare vobis volumus: in qua brevitate si diligenter attenditis, quid animae vestrae convenit potestis invenire. Quid ergo est istud breve et ita magnum, ut possit generi humano sufficere? Apostolus dicit, Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Attendite, fratres, quid in verbis brevius, et quid in rebus magnificentius poterit inveniri, quam charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta? Ista brevitas et ut teneatur memoriter est suavis; et ut custodiatur fideliter, dulcis. Quid dulcius charitate, fratres charissimi? Qui nescit, gustet et videat. Quid ergo gustare debet, qui vult ut illi dulcedo sapiat charitatis? Audite, fratres, Apostolum dicentem, Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Quid dulcius, fratres? Qui nescit, audiat Psalmistam dicentem, Gustate et videte quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Deus ergo charitas est. Qui habet charitatem, Deus in illo manet, et ipse in Deo.

2. Divitem facit. Si charitatem habes, Deum habes; et si Deum habes, quid non habes? Dives, si charitatem non habet, quid habet? Pauper, si charitatem habet, quid non habet? Tu forte putas quod ille sit dives, cujus arca plena est auro; et ille non sit dives, cujus conscientia plena est Deo? Non ita est, fratres: ille vero dives esse videtur, in quo Deus habitare dignatur. Quid enim de Scripturis poteris ignorare, si te charitas, hoc est, Deus coeperit possidere? Quid enim de bonis operibus non poteris implere, si fontem bonorum operum merueris in corde portare? Quem adversarium timebis, si regem Deum in te habere merueris?. Tenete ergo et custodite, fratres dilectissimi, dulce ac salubre vinculum charitatis. Sed ante omnia veram charitatem tenete, non illam quae tantum promittitur ore, et non servatur in corde; sed illam quae sic ex ore profertur, ut tamen in corde jugiter teneatur: ut impleatur in vobis illud quod Apostolus dicit, In charitate radicati atque fundati (Ephes. III, 27). Radix enim omnium bonorum est charitas; sicut et radix omnium malorum est cupiditas: sicut in charitate nihil unquam mali, ita in cupiditate nihil unquam boni poterit inveniri.

3. Radices duae in cordibus hominum plantatae. Ex una nihil mali, ex alia nihil prodit boni. Istae duae radices, fratres dilectissimi, in duobus agris a duobus plantantur agricolis: unam in cordibus bonorum plantat Christus, aliam in cordibus malorum plantat diabolus. Nec de charitatis radice nascitur aliquid mali, nec de radice cupiditatis aliquid boni. Non enim mentitur veritas, quae in Evangelio, cum de istis duabus radicibus loqueretur, ita definivit dicens, Arbor bona fructus bonos facit; et iterum, Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Haec sententia non est mea, fratres, sed Domini. Tanta ergo sit in nobis abundantia charitatis, quae non solum usque ad amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos. Et ideo quia audistis et laudem charitatis, et vituperationem cupiditatis, attendat unusquisque et consideret agrum cordis sui: et qui in se charitatem viderit, gaudeat, et tota cordis vigilantia germina in se sancta custodiat. Qui vero in agro cordis sui qualemcumque stirpem cupiditatis inspexerit, Christo adjuvante, exstirpet [PL39.1969] cupiditatem, et plantet charitatem. Nam quamdiu hoc facere noluerit, fructus bonos afferre non poterit. Et cum bonos fructus non attulerit, dicit de ipso Christus Dominus coeli et terrae, Arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. (Matth. VII, 17-19). Si te non delectat dulces fructus charitatis afferre, vel spinis peccatorum tuorum ignem non debes metuere? Omnis, inquit, arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Quamdiu radicem non mutaveris, fructus legitimos afferre non poteris: et sine causa quod bonum est promittis in ore; quia hoc implere non potes, quamdiu radix bonitatis non tenetur in corde. Istas ergo duas radices, sicut supra dixi, duo agricolae plantare consueverunt. Unam plantat Christus in cordibus fidelium, alteram plantat diabolus in cordibus superborum: ac sic una plantatur in coelo, altera in inferno.

4. Fidelium corda, coelum. Corda cupidorum, terra. Sed dicit aliquis: Si in cordibus fidelium plantatur, utique fideles adhuc in mundo esse videntur; quomodo ergo radix illa in coelo plantatur? Vis scire quomodo? Quia corda fidelium coelum sunt, quia in coelos quotidie eriguntur. Nam dicente sacerdote, Sursum corda; securi respondent, Habemus ad Dominum: quia, ut Apostolus dicit, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Si ergo fidelium conversatio in coelis est, quia vera charitas in illis est, radix charitatis in coelo plantata est. E contrario radix cupiditatis, quae in cordibus superborum est, quia semper terram cupiunt, terram sapiunt, terram diligunt, et omnem spem suam in terra constituunt, in inferno plantata est.

5. Malis cavenda desperatio, justis praesumptio. Poenitentia non differenda. Et licet haec ita sint, attamen nec peccatores superbi debent desperare, nec humiles justi in aliquo quasi de suis meritis superbire: quia et justi si de se praesumpserint, cito perdunt radicem charitatis, et peccatores si ad poenitentiam convertuntur, evulsa cupiditate, cito plantam recipiunt charitatis. Et ideo qui boni sunt, custodiant quod Dei munere perceperunt; et qui mali sunt, studeant reparare quod infeliciter perdiderunt. Nemo se ad illud tempus reservet tunc poenitentiam vel charitatis dulcedinem retinere, quando coeperit de hac luce migrare. Non se ad hoc reservet, ut in senectute ad poenitentiae medicamenta confugiat: quia nescit quid superventura pariat dies. Qua fronte salutem suam in tempore senectutis dissimulat, cum unius diei spatio certus esse non possit? Et ideo si mortem timere nolumus, semper parati esse debemus, ut cum nos Dominus de hoc saeculo jusserit vocari, cum secura conscientia, et non cum desperatione, sed cum gaudio ante conspectum aeterni Judicis veniamus, ut ibi feliciter audire possimus, Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Ad quod gaudium nos Dominus pro sua pietate perducat, qui vivit et regnat per cuncta saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXIII. De verbis Apostoli, ad Hebr. cap. I, 3. Splendor est enim lucis aeternae, et imago invisibilis Dei

1. De Deo qualis aut quantus sit, non dijudicandum. Quid sit Deus. Apostoli lectionem mecum pariter audistis, dilectissimi. Ait enim de Domino Jesu Christo, Splendor est enim lucis aeternae, et imago invisibilis Dei, eo quod et imago solis lux sua sit, quae de eodem sole procedit. Quippe cum constet, [PL39.1970] lumen istud divinitatis aestimari, comprehendi et definiri non posse, ideo praemoneo ut tantum de unitate substantiae spiritualiter credatis, et Filium verum de vero Patre cognoscatis. De qualitate autem rei requirere non debetis: quia Deus credi se voluit, non dijudicari, nec examinari; quia qualis aut quantus sit, sciri non potest. Hoc enim Prophetae hoc Apostoli praedicaverunt. Denique pro captu, pro viribus, pro fide nostra intueamur, Deus quid sit: et videamus an ei possit aliquid comparari. Certe hoc est Deus, quod et cum dicitur non potest dici, cum aestimatur non potest aestimari, cum comparatur non potest comparari, cum definitur ipsa definitione crescit: qui coelum manu sua cooperit, pugno omnem mundi ambitum claudit; quem totum omnia nesciunt, et metuendo sciunt; cujus nomini et virtuti famulatur hic orbis, et ipsa sibi elementorum succedentium momentanea vicissitudo serviendum testatur.

2. Filii diversa nomina. Singulorum rationes. Videte ergo, si potest aliquid esse, cui possit Pater et Filius comparari, quia talis est Filius qualis et Pater. Non enim ipse cum Patre unum se diceret, nisi talem se de Patre, qualis est Pater, sciret. Ratio quaedam, quae apud Graecos λόγος nuncupatur, quae inter Patrem et Filium personas vel vocabula distinguit, quia et ipse Filius ratio dicitur: quae tamen ratio multis nominibus appellatur, modo verbum, modo virtus, modo sapientia, modo dextera, modo brachium, modo margarita, modo thesaurus, modo retia, modo aratrum, modo fons, modo petra, modo lapis angularis, modo homo, modo agnus, modo vitulus, modo aquila, modo leo, modo via, veritas et vita, cum sit Deus omnia in omnibus: ut per haec vocabula divinarum dispositionum mysteria cognoscantur, non ut ipsa majestas Filii Dei proprie definita monstretur. Hoc enim Filius Dei, quod Pater est, non aliud, id est, per quem omnia facta sunt. Nam et hoc Verbum nuncupatur; quia semper in Patre, et de Patre, et nihil Pater sine eo jussit aut fecit. Virtus dicitur, quia proprie de Deo est, et omnis potestas in ipso consistit. Sapientia appellatur, quia non aliunde quam de Patre veniens, credentibus arcana coelestia reseravit. Dextera nuncupatur, quia per eum omnia divina opera perfecta sunt. Brachium dicitur, quia ab ipso omnia continentur. Margarita appellatur, ut nihil eo pretiosius habeatur. Thesaurus dicitur, quia in ipso omnes opes, divitiae coelestium regnorum reconditae cognoscuntur. Retia dicitur, quia per ipsum et in ipso de mari saeculi diversarum gentium multitudo, more piscium, per Baptismum in Ecclesia congregatur, ubi bonorum malorumque discrimen agnoscitur. Aratrum nuncupatur, quia signo crucis ejus dura pectora subjugantur, ut necessario semini praeparentur. Fons aquae vivae appellatur, quia ex eo sitientia corda coelestis aquae gratia irrigantur. Petra dicitur, quia credentibus fortitudinem, incredulis duritiam praestat. Lapis angularis dicitur, quia utrosque parietes Novi et Veteris Testamenti ipse unus et mediator in semetipso continens, copulavit. Agnus appellatur, ut innocentia et passio Christi demonstretur. Homo dicitur, quia secundum carnem propter nos homines nasci dignatus est. Vitulus dicitur, quia propter nostram salutem immolari sustinuit. Aquila dicitur, quia post venerabilem resurrectionem ad Patris sui revolavit sedem. Leo est dictus, quia ipse est rex regum, quia mortem ac diabolum virtutis suae potestate comminuit. Via est, quia per ipsum ad Patrem accessus est. Veritas est, quia mendacium nescit. Vita est, quia dat vitam. Ipse universa significat.

[PL39.1971] 3. Filii cum Patre aequalitas. Est ergo Pater Deus, immensus, aeternus, incomprehensibilis, inaestimabilis. Est et Filius Deus et Dominus noster tantus quantus est Pater; sed non aliunde quam de Patre: quia Ego, inquit, de Deo Patre exivi (Joan. XVI, 27, 28), hoc est, lumen de lumine. Sed ne ex eo occasionem aliquam haereticus capiat, cum duo nomina vel duas personas, id est, Patris et Filii statuo, quasi duos deos ex diversitate confingam: nos vero Patrem et Filium ita nominamus, ut unum Deum in his personis et in omnibus assignemus. Porro Pater ac Filius etsi duae personae creduntur, ratione tamen et substantia unum sunt: quia inaequalium societas melioris offensa est, et injuria est ejus qui verus est Deus, si non verus alius comparetur. Deum enim qui injuste comparat, violat. Cum autem ego Patrem et Filium statuo, unitatem generis assigno: et si illam in personis divido, discretio tamen personarum rursum eadem nomina in unitatem sui, naturalis foederis lege, consignat.

SERMO CXIV. De verbis Apostoli, ad Hebr. cap. XII, 1, Tantam habentes et nos nubem testium, etc

1. In agone grande certamen. Apostolica lectio, fratres mei, nuper auribus nostris insonuit; et quantum optatum est cordibus nostris inseri? Hortabatur quippe nos cum patientia ad promissum nobis praemium agonis: in qua parte, fateor, pusillanimitatis meae animum valde permovit. Quis enim potest cum patientia currere? Solet in agone grande esse certamen; studet unusquisque ab alio non vinci. Quomodo ergo patiens erit, qui superare contendit? Si lentus est, vincitur; si currit, impietas certat, sudat, dimicat: quam patientiam servat? Nisi quia forte, fratres, certamen hoc nostrum non est corporis, sed animi; currere nostrum non est loci, sed mentis.

2. Sancti, nubes. Sanctis jam requies est et patientia. Superius ostendit beatus Apostolus, ad quale nos certamen provocaverit. Enumerat enim omnium sanctorum certamina nominatim, et cum turbam sanctorum enumerasset, ait: Tantam habentes et nos nubem testium. Si testes sunt, obscuri non sunt. Quomodo ergo nubes sunt? Non obscuritate, sed celsitudine. De his enim loquebatur, qui jam cum Deo requiescebant, et desuper nos in terra abscondebant; et tamen ait, Postquam certaverunt, exspectant, ne sine nobis perfecti perficiantur (Hebr. XI, 39 et 40). Cucurrerunt, pervenerunt; et tamen nondum acceperunt, quia nos exspectant. Et ibi ergo patientia, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet consilia cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Laus erit tunc. Quid nunc? Requies et patientia. Tantam ergo habentes nubem testium, Abraham, Isaac, et Jacob, Joseph, Eliam, Elisaeum, Paulum, Jacobum. Et quis numeret tantam nubem testium?

3. Stephani patientia. De isto numero sanctorum virorum Stephanus beatissimus erat, qui primus in hujus cucurrit cum patientia stadio saeculi, qui dum ab incredulis saxeo caederetur crebrius imbre, patientiam sacro non amisit ex corde. Tunc adversus [PL39.1972] eum excitatur infelix Judaeorum innumera multitudo, et fremens in delicatos duros mittit lapides artus. Cur, insana Judaea, fremis? Cur in Martyrem duros oculos figis? Quem putas tuis lapidibus mori, jam secreta coepit conspicere coeli; nec tuas jam formidat lapidiferas saevire suo in corpore manus, quia coelum jam ei aperuit Christus.

4. Currendum, et ideo peccati onus deponendum. Peccatum agile. Et nos, fratres, cum patientia curramus ad propositum nobis fidei agonem. Quomodo currimus, qui onerati sumus? Gravant nos pondera. Nam nemo currit onustus, dum vix cum sudore perveniat levis. Vocamur, veniamus: et ne non perveniamus, curramus. Quod consilium oneratis? Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28). Volumus, o Domine, volumus; et non possumus: aut forte nec volumus, praeveniente sarcina gravamur, et nolumus. Adjuva nos et miserere nostri. Tu dixisti, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Propter hoc onus, imploremus Dei auxilium, et audiamus Pauli consilium. Videte enim quod secutus adjunxit. Dum nobis ostenderet tantam nubem testium, quasi cogitantibus et dicentibus, Quis illuc surgit? quis ad illos attingit? vidit onus et pressuram nostram; praestitit consilium debilibus et infirmis et gravatis, et ait, Exponentes onus omne. Et ut ostenderet quid sit onus, secutus adjunxit, Et agile peccatum. Onus tardum, forte peccatum possit quisque vitare. Quid est vitare agile peccatum? Surgit subito in cogitatione, facit delectationem: mox trahit mentem. O agilitas certa! Curre contra istum, non te vincat, praeveni, exspecta, expone peccatum, projice foras iniquitatem, suggestionem, delectationem. Sed ut hoc possis, implora eum sine quo nihil facere potes. Irrita peccatum, offer medicamentum.

5. Patientia, Dei res est. Cum patientia curramus, non stemus, sed nec perturbemur: sed cum patientia. Quid ergo? tua est patientia? Absit. Audi beatum martyrem Cyprianum: in quodam capitulo suo sic ait, »Patientia, Dei res est« (Serm. de Bono patientiae). Unde hoc et ipse de Spiritu sancto per David, Tu es patientia mea. Et ut ostenderet qua curreret, et quo pervenit: Domine, inquit, spes mea a juventute mea (Psal. LXX, 5). Dicens autem multiplicem nubem testium Paulus, obtulit solem, per quem lumen videre debeamus. Ait enim tanquam in tenebris constitutis: Respicientibus ad principem fidei, et perfectorem Jesum. Si ipse princeps, ipse perfectio; verum est, quia sine ipso nihil possumus facere. Quid autem fecit quod nos imitari debeamus? Numquid quod Deus est? numquid quod Patri aequalis est? numquid quod creator coeli et terrae est? Quis hoc imitetur? O homo, quando creatura aequabitur Creatori? Noli superbe sapere, audi quid debeas imitari. Proposito sibi gaudio, sustinuit crucem: ad exemplum passionis sarmentis obtulit vitem. Quod in sarmentis superfluum est, abscindendum est, ut fructum afferat multum.

6. Laus Stephani protomartyris. Charissimi, quomodo sustinuit passionem nisi per patientiam? De tali palmite fuit beatissimus et primus martyr Stephanus, qui primus secutus est cohaerens viti. Securus cum videret sanguinem vitis, fudit sanguinem suum; et lapidatus pro Christo Domino, saeculorum rege, primus meruit martyrii sui immarcessibilem coronam accipere.

Appendicis CLASSIS II. SERMONES DE TEMPORE

SERMO CXV. De Adventu Domini, I

1. Quid praestandum ante celebritatem Natalis Domini. Laborandum ut Christi corpus digne percipiatur. Appropinquante jam sacratissima solemnitate, qua Salvator noster inter homines nasci misericorditer voluit, fratres charissimi, attentius considerate qualiter oporteat nos in adventu tantae potentiae praeparari, ut Regem et Dominum nostrum laeti atque gaudentes cum gloria et laudibus mereamur suscipere, et in conspectu ejus inter coetus felices sanctorum gratulando exsultare, magis quam ab eo propter foeditatem nostram repulsi inter peccatores aeternam confusionem mereri. Et ideo rogo et moneo, ut quantum possumus, cum Dei adjutorio laboremus, ut in illo die cum pura et sincera conscientia, mundo corde et casto corpore ad altare Domini possimus accedere, et corpus et sanguinem ejus non ad judicium, sed ad remedium animae nostrae mereamur accipere. In Christi enim corpore vita nostra consistit, sicut et ipse dixit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Mutet ergo vitam, qui vult accipere vitam. Nam si non mutet vitam, ad judicium accipiet vitam: et magis ex ipsa corrumpitur, quam sanetur; magis occiditur, quam vivificetur. Sic enim dixit Apostolus: Qui manducat corpus Domini, et bibit sanguinem ejus indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 27).

2. Mundanda conscientia. Et licet nos omni tempore bonis operibus ornatos ac splendidos esse conveniat, praecipue tamen in die Natalis Domini, sicut in Evangelio ipse dixit, lucere debent hominibus opera vestra (Matth. V, 16). Considerate, quaeso, fratres, quando aliquis homo potens aut nobilis natalem aut suum aut filii sui celebrare desiderat, quanto studio ante plures dies quidquid in domo sua sordidum viderit, ordinat emundari, quidquid ineptum et incongruum projici, quidquid utile et necessarium, praecipit exhiberi: domus etiam, si subobscura fuerit, dealbatur, pavimenta scopis mundantur, et diversis respersa floribus adornantur; quidquid etiam ad laetitiam animi et corporis delicias pertinet, omni sollicitudine [PL39.1974] providetur. Utquid ista omnia, fratres charissimi, nisi ut dies natalitius cum gaudio celebretur hominis morituri? Si ergo tanta praeparas in natalitio tuo, aut filii tui; quanta et qualia praeparare debes suscepturus natalem Domini tui? Si talia praeparas morituro; qualia praeparare debes aeterno? Quidquid ergo non vis invenire in domo tua, quantum potes, labora ut non inveniat Deus in anima tua.

3. Ornanda bonis operibus anima. Culpam statim sequatur poenitentia. Certe si te rex terrenus aut quicumque paterfamilias ad suum natalitium invitaret, qualibus vestimentis studeres ornatus incedere, quam novis ac nitidis, quam splendidis; quorum nec vetustas, nec vilitas, nec aliqua foeditas oculos invitantis offenderet? Tali ergo studio, in quantum praevales, Christo auxiliante contende, ut diversis virtutum ornamentis anima tua composita, simplicitatis gemmis, et sobrietatis floribus adornata, ad solemnitatem Regis aeterni, id est, ad Natalem Domini Salvatoris cum secura conscientia procedat, castitate nitida, charitate splendida, eleemosynis candida. Christus enim Dominus si te ita compositum natalitium suum celebrare cognoverit, ipse per se venire, et animam tuam non solum visitare, sed etiam requiescere et in perpetuum in illa dignabitur habitare: sicut scriptum est, Et inhabitabo in illis, et inambulabo (II Cor. VI, 16); et iterum, Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis surrexerit et aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ille mecum (Apoc. III, 20). Quam felix est illa anima, quae vitam suam ita, Deo auxiliante, studuerit gubernare, ut Christum hospitem et habitatorem mereatur excipere: sicut e contrario quam infelix est illa conscientia, toto lacrymarum fonte lugenda, quae se ita malis operibus cruentavit, ut in ea non Christus requiescere, sed diabolus incipiat dominari! Talis enim anima, si medicamentum poenitentiae non cito subvenerit, a luce relinquitur, a tenebris occupatur; vacuatur dulcedine, impletur amaritudine; a morte invaditur, a vita repudiatur. Non tamen de Domini pietate diffidat qui talis est, nec mortifera desperatione frangatur; sed magis ad poenitentiam cito confugiat, et dum adhuc nova sunt et calent peccatorum suorum vulnera, sic sibi adhibeat medicamenta salubria; quia medicus noster omnipotens Deus est, et sic consuevit plagas nostras curare, ut nec cicatricum vestigia post ipsius medicamina remaneant. Ideo etiam ab omni inquinamento ante ejus Natalem multis diebus abstinere debetis.

4. Vitia ante solemnitates cavenda. Odium praesertim. Quotiescumque aut Natalem Domini, aut reliquas solemnitates celebrare disponitis, ebrietatem ante omnia fugite, iracundiae quasi bestiae crudelissimae repugnate, odium velut venenum mortiferum de corde vestro repellite: et tanta sit in vobis charitas, quae non solum usque ad amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos; ut securi possitis dicere in oratione dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Nam qui se scit vel unum hominem odio habere, nescio ad altare Domini quomodo securus possit accedere: cum praecipue beatus Joannes evangelista terribiliter clamet, et dicat, Qui fratrem suum odit, homicida est (I Joan. III, 15). Nam vestrum est judicare, utrum homicida antequam poenitentiam agat, praesumere debeat Eucharistiam accipere. Addit etiam adhuc sanctus Joannes, et clamat dicens, Qui fratrem [PL39.1975] suum odit, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus; et iterum, Omnis, inquit, qui fratrem suum non diligit, manet in morte; et iterum, Si quis dixerit quia diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere (I Joan. II, 11; III, 14; IV, 20)? Quicumque ergo odium vel iracundiam servat in corde, et sub tali tonitruo nec terretur nec expergiscitur, non dormiens, sed mortuus esse credendus est.

5. Adhortatio. Haec ergo, fratres charissimi, quotidie cogitantes, qui boni sunt, cum Dei gratia contendant perseverare in operibus bonis: quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Qui vero se ad eleemosynam tardos, et ad iracundiam promptos, et ad exercendam luxuriam praecipites esse cognoscunt, auxiliante Domino, festinent se a malis eruere, ut quae bona sunt mereantur implere: ut cum dies judicii venerit, non cum impiis, sed cum justis et misericordibus pervenire ad aeterna praemia mereantur; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXVI. De Adventu Domini, II

1. Natalis Domini non inveniat imparatos. Sanctam et desiderabilem, gloriosam ac singularem solemnitatem, hoc est, nativitatem Domini Salvatoris, fratres dilectissimi, devotione fidelissima suscepturi, totis viribus nos debemus cum ipsius adjutorio praeparare, et omnes latebras animae nostrae diligenter aspicere; ne forte sit in nobis aliquod peccatum absconditum, quod et conscientiam nostram confundat ac mordeat, et oculos divinae majestatis offendat. Nam licet Christus Dominus noster post passionem suam resurrexerit, et in coelum ascenderit; considerat tamen, ut credimus, et diligenter attendit, qualiter se unusquisque servorum ejus sine avaritia, sine ira, sine superbia atque luxuria ad celebrandam ejus nativitatem studeat praeparare atque componere: et secundum quod unumquemque bonis operibus ornatum viderit, ita illi gratiam suae misericordiae dispensabit. Si enim viderit charitatis luce vestitum, justitiae vel misericordiae margaritis ornatum, castum, humilem, misericordem, benignum et sobrium; si talem agnoverit, corpus et sanguinem suum ei non ad judicium, sed ad remedium per sacerdotum suorum ministerium dispensabit. Si vero aliquem viderit adulterum, ebriosum, cupidum et superbum, timeo ne hoc illi dicatur, quod in Evangelio Dominus ipse dixit, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Et, quod avertat Deus, fiat illud quod sequitur, Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 12, 13). Ecce qualem sententiam in die judicii excipiet, qui sine remedio poenitentiae ad festivitatem Domini vitiorum sordibus inquinatus accesserit.

2. Dies est nuptialis Christi. In nuptiis Christi quae sponsa, quis cibus. In Natali enim Domini, fratres dilectissimi, quasi in nuptiis spiritualibus, sponsae suae Ecclesiae Christus adjunctus est. Tunc veritas de terra orta est, tunc justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 12); tunc processit sponsus de thalamo suo (Psal. XVIII, 6), hoc est, Verbum Dei de utero virginali. Processit enim cum sponsa sua Ecclesia, id est, humanam carnem suscepit. Ad istas ergo tam sanctas nuptias [PL39.1976] invitati, et ad convivium Patris et Filii et Spiritus sancti intraturi, videte qualibus indumentis debeamus ornari. Et ideo mundemus, quantum possumus cum Dei adjutorio, corda simul et corpora nostra: ut coelestis ille invitator nihil in nobis sordidum, nihil foetidum, nihil obscurum, nihil oculis suis deprehendat indignum. Haec ergo, fratres dilectissimi, non transitorie, sed cum ingenti tremore debemus attendere. Invitati enim sumus ad nuptias, ubi nos ipsi, si bene agimus, sponsae erimus. Cogitemus ad quales nuptias, consideremus ad qualem sponsum, vel ad quale convivium invitati sumus. Invitati enim sumus ad mensam, ubi non invenitur cibus hominum, sed panis ponitur Angelorum. Et ideo videamus ne forte intus in anima, ubi debemus bonorum operum margaritis ornari, ibi appareamus vitiorum pannis veteribus involuti: et quando eos qui boni sunt in oculis Dei castitas reddet candidos, tunc eos qui mali sunt, reddet luxuria sordidatos.

3. Ante solemnitates quid agendum. Et ideo quotiescumque aut dies Natalis Domini, aut reliquae festivitates adveniunt, sicut frequenter admonui, ante plures dies, non solum ab infelici concubinarum consortio, sed etiam a propriis uxoribus abstinete, ab omni iracundia vos alienos efficite: peccata praeterita per eleemosynam et poenitentiam redimantur: contra nullum hominem odium in corde teneatur: quod solebat vanitas per gulam perdere, incipiat justitia per misericordiam pauperibus erogare; quod luxuria vel gula dissipavit in mundo, pietas reponat in coelo.

4. Pauperes ad convivium vocandi. Et licet hoc expediat, ut semper eleemosynas facere debeamus: praecipue tamen in sanctis solemnitatibus secundum vires nostras abundantius erogemus, pauperes ante omnia frequentius ad convivium vocemus. Non enim est justum ut in sancta solemnitate in populo christiano ad unum Dominum pertinente, alii inebrientur, alii famis periculo crucientur. Et nos et omnis populus unius Domini servi sumus, uno pretio redempti sumus, pari conditione in hunc mundum intravimus, simili etiam exitu migraturi sumus; et si bene agimus, ad unam beatitudinem pariter veniemus. Et quare pauper tecum non capiat cibum, qui tecum accepturus est regnum? Quare pauper non accipiat vel veterem tunicam, qui tecum recepturus est immortalitatis stolam? Quare pauper non mereatur accipere panem tuum, qui tecum meruit accipere Baptismi sacramentum? Cur indignus est accipere reliquias ciborum tuorum, qui tecum ad convivium venturus est Angelorum? Audite, fratres, audite non meum, sed Domini commune praeceptum. Sic enim ait in Evangelio: Cum facis prandium aut coenam, noli invitare divites, qui te iterum reinvitent, et fiat tibi retributio: sed voca pauperes et claudos; et beatus eris, quia non habent unde retribuant tibi; retribuetur autem tibi in retributione justorum (Luc. XIV, 12-14).

5. Amici etiam invitandi, sed rarius et ad parca convivia. Sed dicit aliquis: Ergo amicos aut parentes non debeo ad convivium invitare? Rogandi sunt et parentes et vicini; sed rarius rogandi sunt. Et non nimis sumptuosa et deliciosa, sed tam parca et sobria vel honesta illis debent convivia praeparari, ut remaneat unde possint pauperes refici, unde possit aliquid indigentibus erogari: ut cum dies judicii venerit, non cum impiis, qui nunc pauperes despiciunt, audiamus, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; sed cum justis et misericordibus audire mereamur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere (Matth. XXV, 41, 34 et 35): simul etiam nobis illa vox desiderabilis dirigatur, Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Ibid. 21).

6. Recapitulatio. Sed ut haec quae suggessimus, sensibus vestrae Charitatis tenacius inhaereant, breviter quae dicta sunt iteramus. Hoc enim admonuimus, fratres, ut quia Natalis Domini imminet, tanquam ad [PL39.1977] nuptiale et coeleste convivium ab omni luxuria nitidi et bonis operibus adornati nos per Christi adjutorium praeparemus, eleemosynas pauperibus erogemus, iracundiam vel odium quasi venenum diaboli de cordibus nostris respuamus. Castitatem etiam cum propriis uxoribus fideliter conservate: ad convivia vestra frequentius pauperes evocate: ad vigilias maturius surgite: in ecclesia stantes aut orate aut psallite; verba otiosa aut saecularia nec ipsi ex ore vestro proferte, et eos qui proferre voluerint, castigate: pacem cum omnibus custodite, et quos discordes agnoscitis, ad concordiam revocate. Haec si fideliter, Christo adjuvante, volueritis implere, et in hoc saeculo ad altare Dominicum secura conscientia poteritis accedere, et in futuro ad aeternam beatitudinem feliciter pervenire; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXVII. In Natali Domini, I

1. Gratia diei hujus. Rogo vos, fratres charissimi, ut libenti animo sermones quos Dominus dabit, suscipiatis in hac dulcissima die, in qua compunctio etiam infidelibus venit, in qua misericordia tangitur impius, veniam sperat compunctus, reditum non desperat captivus, remedium desiderat vulneratus; in qua nascitur Agnus, qui tollit peccatum mundi. In cujus nativitate qui conscientiam securam habet, dulcius gaudet; qui miseram, attentius timet: qui bonus est, affectuose orat; qui peccator, devotissime supplicat. Dulcis dies, vere dulcis, et cunctis poenitentibus veniam portans. Promitto vobis, filioli, et certus sum, quia in hac die si quis ex corde poenituerit, et ad vomitum peccati reversus non fuerit, quodcumque petierit, dabitur ei: tantum in fide non dubitet, delectationem non repetat. Hodie totius mundi peccatum tollitur, et peccator desperat?

2. Poenitentiam certam quid faciat. Poenitentia vera seu libera. Sed videte qualis debet esse poenitentia: quia multi assidue se dicunt esse peccatores, et tamen adhuc illos delectat peccare. Professio est, non emendatio: accusatur anima, non sanatur: pronuntiatur offensa, non tollitur. Poenitentiam certam non facit, nisi odium peccati, et amor Dei. Quando sic poenites, ut tibi amarum sapiat in anima, quod ante dulce fuit in vita; et quod te prius oblectabat in corpore, ipsum te cruciet in corde; jam tunc bene ingemiscis ad Deum, et dicis, Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Psal. L, 6). Bene, Tibi soli peccavi; quia nullus hominum sine peccato: et ideo, Tibi soli peccavi, quia tu solus hominum sine peccato. Da, Domine misericordiam misero, qui tamdiu pepercisti criminoso. Inclinet ad remedium humilitas poenitentis, quem permovere non potuit diuturnitas peccatoris. Dic illi in fletu cordis: Aspice infelicem, pietas immensa; respice crudelem, misericordia publica. Desperatus ad omnipotentem venio, vulneratus ad medicum curro. Serva pietatem mansuetudinis, qui tamdiu suspendisti gladium ultionis: dele numerositatem criminum multitudine misericordiarum. Ista est, filioli, vera poenitentia, quando sic convertitur [PL39.1978] quis, ut ad peccatum non revertatur; quando sic poenitet, ut non repetat.

3. Vanitas delectationis transiturae. Felicitas hujus vitae vera. Sint, videamus, aliqui vestrum fortes et virtutem animarum exercentes, qui in ista die verba mea pro sua salute sic audiant, ut viriliter vitiorum mollitiem abjiciant, tanquam qui pugnant: revera fortius pugnant, qui contra se pugnant. Aperiant aures suas ad praecepta Christi, quae fortasse patuerunt huc usque ad audienda ludibria. Aperiant oculos suos ad nitorem, qui huc usque ad ignominiam patuerunt. Compungat poenitentia criminum, quem huc usque transpunxit delectatio voluptatum. Erigat adjuncta virtus, quem vitia prostraverunt. Aperiant medicamento nares suas, quibus illa fetet consuetudo peccati. Aperiat vobis ille oculos cordis, qui hodie propter nos dignatus est nasci, ut videamus illum. Quod putatur dulce modo satis esse in brevitate temporum, quam amarum erit in igne aeterno! quam gravi et perpetua poena punienda erit brevitas delectationis! Delectatio occidit, et praeteriit; vulneravit, et transiit; miserum fecit, et abiit; infelicem reddidit, et reliquit. Quam speciosus est animi nitor! quam felix conscientia bonis operibus plena! Si beatum se credit, qui hoc possidet quod dimissurus est post mortem; quam securus est, qui illud praemium sperat, quod nunquam amissurus est per aeternitatem! Si potens dicitur, qui mundo imperat; quam beatus est qui Deum in conscientia pura portat! Et ideo, dulcissimi filii, concupiscite munditiam cordis, habete dilectionem Dei et proximi. Peccatores, dimittite, ut dimittatur vobis. Justi, non peccate, ut permaneat Christus in vobis.

4. Vovendum Deo nascenti. Vota diversa. Votum optimum. Quae cum ita sint, videtur mihi, charissimi, ut nascenti Domino et Redemptori nostro vota promittamus hodie, et reddamus; sicut scriptum est, Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12). Nos dulciter et confidenter voveamus; ille dabit possibilitatem, ut reddere possimus: nos tantum quidquid illi promittimus, de illo speremus. Sed fortasse interrogatis me, quid debeatis hodie vovere vel reddere. Sunt multi qui vovent, alius pallam, alius oleum vel ceram ad luminaria noctis; alius, ut vinum non bibat per aliquot annos; alius, ut jejunia certo tempore faciat; alius, ut carnes non comedat. Non est istud votum optimum nec perfectum: adhuc melius volo. Non eget Deus nec specie tua, nec oleo tuo, nec jejunio tuo: sed hoc quod in te hodie redemit, ipsum offer, hoc est, animam tuam. Et si interrogas me, Quomodo offeram animam meam, quam ipse habet in potestate? ego tibi respondeo quomodo: Moribus sanctis, cogitationibus castis, operibus fructuosis; divertendo a malo, convertendo in bonum; damnando vitium, amando Deum; diligendo proximum, impendendo misericordiam miseris; quia et ipsi miseri fuimus, antequam redimeremur: dimittendo illis qui in nos peccant; quia et nos omnes sub peccato fuimus: superbiam calcando; quia per superbiam primus homo deceptus est: abjiciendo invidiam, quia per invidiam decepit diabolus genus humanum.

5. Qualiter de suo quisque voveat. Iracundus. Impudicus. Invidus. Homicida. Detractor Immitis. Superbus. Ebriosus. Quae cum ita sint, erigite omnes animos vestros, et nullus sit, sive liber, sive servus, sive ingenuus, qui non hodie Deo votum offerat simul et reddat: quia nimis miserum est ut Deo aliquid non offeramus de nostro, qui animam suam pro nobis posuit; et propter nos, cum esset aeternus, [PL39.1979] carnem suscepit. Nunc itaque quicumque iram contra alterum tenet, tamen propter amorem Dei dimittat; et obtulit votum. Si quis consuevit jam longa diuturnitate in luxuria volutari, resipiscat aliquando, et excutiat sordes suas per compunctionem; et clamet in corde suo in oratione secretius ad Dominum: Piissime Domine, misericordissime Deus, sufficiat mihi quod huc usque peccavi, quod te contempsi, quod fetoribus carnis meae satisfeci: jam nunc, te inspirante, voveo me a nequitia mea conversurum. Cum haec fecerit, et iste obtulit votum. Iterum si quis invidia tenetur fratris, et felicitate illius aut actione prospera non delectatur, quod est peccatum usque ad mortem; promittat et ipse in corde suo, imitaturum se potius actus bonos, quam livorem ejusdem habiturum: et cum haec fecerit, et ipse obtulit votum. Si quis vero sibi conscius est de homicidio, indicat sibi ipse in corde suo poenitentiam, et vindicet in se ipso mala sua, et statuat sibi ante Deum cruciatum poenitentiae et spatium; et animum plenum veneno, quem ante effusio sanguinis proximi sauciavit, cruciet per abstinentiam et humilitatem: et communicare nullatenus praesumat; ut non dupliciter se infelix damnet, dum in corde criminum horroribus pleno sacratissimum corpus Domini periculose praesumit accipere. Quod si quis se talem agnoscit, et haec fecerit; et ipse offert votum. Si quis forte, ut assolet, detrahere semper consuevit, et aliorum actiones obloqui, nec suas respicere; voveat hodie Deo in corde suo, et dicat: Huc usque de aliis dixi, me non inspexi; ego eram miserior, et alios miseros existimabam: et ideo nunc sufficit quod peccavit lingua mea, amodo emendare delibero. Ecce qui haec facit, offert votum. Si quis crudelem se sentit, misericordiam animi voveat Deo; si quis superbum, voveat humilitatem. Si quis vino nimium est deditus, sobrietatem voveat Deo. Si quis seniori suo peccavit, veniam petat; et si ille non sapuerit petere, ille tamen dimittat.

6. Votorum talium fructus. Angeli custodes vota nostra offerunt Deo. Et cum haec omnia feceritis, charissimi, offertis votum Deo placitum, et quasi remuneratis Christum. Et post haec veniet vobis benedictio, et vota vestra offerentur ante tribunal Christi, et, sicut dixit Salomon, monumentum vestrum non accipiet oblivionem (Sap. II, 24): et dicetur de vobis, Ecce populus meus quem acquisivi sanguine meo; saturavit me votis, implevit me odoramentis: ego ero eis quasi Dominus, et ipsi erunt mihi in populum, et non erit ultra in eis captivitas aut desolatio. Putemus quam dulce est, quando vota nostra talia, qualia dixi, Angeli qui custodes vitae nostrae sunt, ante conspectum divinae majestatis obtulerint. Si aliquid offerimus homini terreno et morituro, et tamen speramus nos ab illo multum recepturos et adjuvandos: si Deo aliquid de nostris moribus offeramus, quantum recipiemus?

7. Incarnati Christi recordationis fructus. Nunc itaque exsultemus in Domino, gaudeamus cum fletu, memores simus dignationis divinae et captivitatis nostrae. Quemcumque potentia elevat, veniat illi in mentem humilitas Christi; ut non dirigatur ad illum sententia ista, Quid superbis, terra et cinis (Eccli. X, 9)? Quando videmus quemcumque miserum aut egenum, veniat nobis in mentem misericordia Dei; quando captivum, veniat nobis in mentem redemptio Domini nostri. Quando peccatum quodcumque delectat aut subrepit, sit nobis in memoria quod jam deleta sunt peccata nostra. Non perdamus pretium sanguinis Christi, nec maculemus stolam animae per iniquitatem, aut rapinam, aut concupiscentiam. Jacuimus, jam erecti sumus; vulnerati fueramus, jam sumus sanati. Non erit excusatio qualiscumque. Diabolus potest ad malum invitare, non potest trahere; delectationem infert, non potestatem; consilium ingerit, non conflictum.

[PL39.1980] 8. Virginibus quid curandum aut cavendum. Nunc ergo propter partum beatae Mariae sit mihi sermo ad virgines, sive ad viros, sive ad feminas, sive viduas, sive poenitentes, sive pauperes, sive servos. Non est apud Deum nisi meritorum discretio. Audite me itaque, quicumque dono Christi in corpore virgines estis. Generaliter loquor ad omnes, audite me. Quicumque agnoscit se esse quod dico, studeat ut corpore et corde sit virgo. Sic gaudeat de lucro corporis, si non habeat damnum animae. Gaudeat tamen de tam pretioso dono Christi; gaudeat cum humilitate, fleat cum pietate. Gratias agat, quia tantam felicitatem in integritate portat: laetetur, quia secuturus est Agnum quocumque ierit; si tamen in ore ejus, sicut legimus in Apocalypsi, mendacium non inveniatur (Apoc. XIV, 4, 5). Oret perseverantiam, ut non illi qualiscumque delectatio saeculi aut invidia diaboli tantum donum tollat, tantam claritatem innubilet, tantum nitorem infuscet. Teneat fortiter, non perdat rem irreparabilem, non uno momento delectationis amittat gratiam corporis, non contrahat turpitudinem animae per pulchritudinem formae corruptae, non illum concupiscentia vincat. Si me audierit, permanet: quod si non audierit, amissurus est quod nunquam est reparaturus.

9. Quid conjugatis. Quid viduis. Quid mulieribus. Iterum ad vos mihi sermo est, qui conjuges habetis; moneo ut caste habeatis. Nam et Elisabeth quae longaevis temporibus caste cum marito vixerat, et ambo fideles ante Dominum fuerant, meruit jam de emortuo semine habere filium, qui et sanctitate parentes ornaret, et praedicatione multos infideles converteret (Luc. I). Iterum vobis loquor, quae estis viduae: custodite viduitatem, non estote verbosae; sed cum silentio exspectate Dominum, qui pupillum et viduam suscipit; sed bonam viduam, sed illam quae in oratione, in humilitate, in eleemosynis est prompta: si certe unde faciat non habet, voluntatem bonam et cogitationem sinceram habeat. Mulieres, non maledicite, non jurate, non estote promptae ad loquendum. Forte dicis importunum esse quod dico. Non mihi tacere licet: plus timeo illum qui jubet, quam illum qui detrahit. Ego dico: qui agnoscit, emendet; qui in se non recognoscit, audiat et teneat, ut aliis pro salute dicere possit.

10. Quid poenitentibus. Plangere docte. Nunc jam ad vos loquor, poenitentes, qui poenitentiam in ecclesia accepistis et agitis. Perseverate in fletu, in compunctione docte plangite. Quid est, docte plangite? Id est, ut non quaeratis in oratione temporales res, sed aeternam beatitudinem et remissionem peccatorum. Qui sic orat, ipse docte plangit. Non cadent ad terram lacrymae vestrae; quia verax est ille cui propheta dixit: Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo (Psal. LV, 9). Vos modo satis debetis amare Deum, et de timore jam ad dilectionem transire; quia sic legimus in Evangelio de peccatrice illa, Cui multum dimittitur, multum diligit (Luc. VII, 47). Et ideo multum debetis diligere Deum, qui vos exspectando, et non puniendo, ad poenitentiam perducere dignatus est.

11. Apostrophe ad pauperes. Nunc iterum ad vos mihi sermo est, pauperes. Vos dico pauperes, qui mendicatis, qui de eleemosyna Christianorum vivitis. Consolamini, consolamini: tribulatio vestra convertetur in gaudium, et dolor vester in laetitiam. Non vobis sit ingratum, quod mendicatis, nec ideo in corde vestro aliquid contra Deum dicatis; quia ille justus et pius est in omnibus operibus suis. Et ideo te fecit pauperem, ut sufferendo brevem inopiam, aeternam vitam acquireres: et divitem ideo fecit, ut dum tibi superflua daret, remedium peccatis suis acquireret. Et ideo patientes estote, et exspectate Dominum.

12. Ad servos. Etiam sermo mihi est ad vos, servi, quicumque dominos carnales habetis, cuicumque servitii conditionem debetis: obedite dominis vestris, diligite ex corde, non ad oculum servientes, sed ministerium [PL39.1981] ex amore facientes (Ephes. VI, 5-7); quia et illos Deus constituit ut vobis dominentur, et vos ut serviatis. Bene servite propter Deum, quia de bono servitio mercedem habebitis. Si boni fueritis, meliores eritis dominis malis: quia apud Deum anima uniuscujusque non est discernenda nobilitate, sed opere; nec genere, sed actione. Ideo nunc ad omnes mihi sermo fuit, quia Christus pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 15). Et ideo servate quae dixi, ut de vobis fructum habeam, et vos omnes in coelestibus horreis, ubi frumenta congreganda sunt, misericors Dominus intromittat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Okyjylaryň reaksiýalary

Bellikler

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 1950-1981 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ulanyjy tarapyndan ýazyldy: Rodion Vlasov
Sahypanyň döredilen senesi: 2026-11-22, Täzelenme: 2026-11-22