Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Enchiridion ad Laurentium de Fide Spe et Caritate (1/2)

Bu tekst başga dillerde hem elýeterli:

CAPUT PRIMUM

1. Sapientiae verae donum exoptat Laurentio. Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter, quamque te cupiam esse sapientem: non ex eorum numero de quibus dicitur, Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. 1, 20)! sed ex eorum de quibus scriptum est, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum (Sap. VI, 26); et quales vult Apostolus fieri, quibus dicit, Volo autem vos sapientes quidem esse in bono, simplices autem in malo (Rom. XVI, 19). [Sicut autem nemo a se ipso esse potest; ita etiam nemo a se ipso sapiens esse potest, sed ab illo illustrante, de quo scriptum est, Omnis sapientia a Deo est (Eccli. I, 1).]

CAPUT II

Sapientia hominis, pietas. Hominis autem sapientia pietas est. Habes hoc in libro sancti Job: nam ibi legitur, quod ipsa Sapientia dixerit homini, Ecce pietas est sapientia (Job XXVIII, 28). Si autem quaeras quam dixerit eo loco pietatem, distinctius in graeco reperies θεοσέβειαν, qui est Dei cultus. Dicitur enim graece pietas et aliter, id est εὑσέβεια quo nomine significatur bonus cultus, quamvis et hoc praecipue referatur ad colendum Deum. Sed nihil est commodius illo nomine, quo evidenter Dei cultus expressus [PL40.232] est, cum quid esset homini sapientia diceretur. Quaerisne aliquid dici brevius, qui petis a me ut breviter magna dicantur? An hoc ipsum tibi fortasse desideras breviter aperiri, atque in sermonem colligi brevem, quonam modo sit colendus Deus?

CAPUT III

Deum coli fide, spe et charitate. Hic si respondero, fide, spe, charitate colendum Deum; profecto dicturus es, brevius hoc dictum esse quam velles: ac deinde petiturus ea tibi breviter explicari, quae ad singula tria ista pertineant; quid credendum scilicet, quid sperandum, quid amandum sit. Quod cum fecero, ibi erunt omnia illa quae in epistola tua quaerendo posuisti: cujus exemplum si est penes te, facile est ut ea revolvas et relegas; si autem non est, commemorante me recolas.

CAPUT IV

Quaestiones Laurentii. Responsiones Angustini. Vis enim tibi, ut scribis, librum a me fieri, quem Enchiridion (ut dicunt) habeas, et de tuis manibus non recedat: continens postulata, id est, quid sequendum maxime, quid propter diversas principaliter haereses sit fugiendum; in quantum ratio pro religione contendat, vel quid in ratione, cum fides sit sola, non conveniat; quid primum, quid ultimum teneatur, quae totius definitionis summa sit; quod certum [PL40.233] propriumque fidei catholicae fundamentum. Haec omnia quae requiris procul dubio scies, diligenter sciendo quid credi, quid sperari debeat, quid amari. Haec enim maxime, imo vero sola in religione sequenda sunt. His qui contradicit, aut omnino a Christi nomine alienus est, aut haereticus. Haec sunt defendenda ratione, vel a sensibus corporis inchoata, vel ab intelligentia mentis inventa. Quae autem nec corporeo sensu experti sumus, nec mente assequi valuimus aut valemus, eis sine ulla dubitatione credenda sunt testibus, a quibus ea quae divina vocari jam meruit, Scriptura confecta est: qui ea sive per corpus, sive per animum, divinitus adjuti, vel videre, vel etiam praevidere potuerunt.

CAPUT V

Responsio ad q. 3 et ad q. 4. Cum autem initio fidei quae per dilectionem operatur, imbuta mens fuerit, tendit bene vivendo etiam ad speciem pervenire, ubi est sanctis et perfectis cordibus nota ineffabilis pulchritudo, cujus plena visio est summa felicitas. Hoc est nimirum quod requiris, quid primum, quid ultimum teneatur: inchoari fide, perfici specie. Haec etiam totius definitionis est summa. Certum vero propriumque fidei catholicae fundamentum Christus est: Fundamentum enim aliud, ait Apostolus, nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Neque hoc ideo negandum est proprium fundamentum esse fidei catholicae, quia putari potest aliquibus haereticis hoc nobiscum esse commune. Si enim diligenter quae ad Christum pertinent cogitentur, nomine tenus invenitur Christus apud quoslibet haereticos, qui se christianos vocari volunt; re ipsa vero non est apud eos. Quod ostendere nimis longum est; quoniam commemorandae sunt omnes haereses, sive quae fuerunt, sive quae sunt, sive quae potuerunt esse sub vocabulo christiano, et quam sit hoc verum per singulas quasque monstrandum. Quae disputatio tam multorum est voluminum, ut etiam infinita videatur.

CAPUT VI

Quod mole exiguum possit manu contineri. Tu autem Enchiridion a nobis postulas, id est, quod manu possit astringi, non quod armaria possit onerare. Ut igitur ad illa tria redeamus, per quae diximus colendum Deum, fidem, spem, charitatem; facile est ut dicatur quid credendum, quid sperandum, quid amandum sit: sed quemadmodum adversus eorum qui diversa sentiunt calumnias defendatur, [PL40.234] operosioris uberiorisque doctrinae est; quae ut habeatur, non brevi enchiridio manus debet impleri, sed grandi studio pectus accendi.

CAPUT VII

2. Symbolum et oratio dominica complectuntur fidem, spem et charitatem. Nam ecce tibi est Symbolum et dominica oratio; quid brevius auditur aut legitur? quid facilius memoriae commendatur? Quia enim de peccato, gravi miseria premebatur genus humanum, et divina indigebat misericordia, gratiae Dei tempus propheta praedicens ait, Et erit; omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel II, 32): propter hoc oratio. Sed Apostolus cum ad ipsam gratiam commendandam hoc propheticum commemorasset testimonium, continuo subjecit, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? propter hoc Symbolum. In his duobus tria illa intuere: fides credit, spes et charitas orant. Sed sine fide esse non possunt; ac per hoc et fides orat. Propterea quippe dictum est, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt?

CAPUT VIII

Generalis explicatio fidei, spei et charitatis, et earum nexus. Quid autem sperari potest quod non creditur? Porro aliquid etiam quod non speratur, credi potest. Quis namque fidelium poenas non credit impiorum? nec sperat tamen, et quisquis eas imminere sibi credit ac fugaci motu animi exhorret, rectius timere dicitur quam sperare. Quae duo quidam distinguens ait: Liceat sperare timenti. (Lucanus, Pharsal. lib. 2, v. 15.) Non autem ab alio poeta, quamvis meliore, proprie dictum est: Hunc ego si potui tantum sperare dolorem. (Virgil., Aeneid. lib. 4, v. 419.) Denique nonnulli in arte grammatica verbi hujus utuntur exemplo ad ostendendam impropriam dictionem, et aiunt, Sperare dixit pro timere. Est itaque fides et malarum rerum, et bonarum: quia et bona creduntur, et mala; et hoc fide bona, non mala. Est etiam fides et praeteritarum rerum, et praesentium, et futurarum. Credimus enim Christum mortuum; quod jam praeteriit; credimus sedere ad dexteram Patris; quod nunc est: credimus venturum ad judicandum; quod futurum est. Item fides et suarum rerum est, et alienarum. Nam et se quisque credit aliquando esse coepisse, nec fuisse utique sempiternum; et alios, atque alia: nec solum de aliis hominibus multa, quae ad religionem pertinent, verum etiam [PL40.235] de angelis credimus. Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad eum pertinentium qui earum spem gerere perhibetur. Quae cum ita sint, propter has causas distinguenda erit fides ab spe, sicut vocabulo, ita et rationabili differentia. Nam quod attinet ad non videre, sive quae creduntur, sive quae sperantur, fidei speique commune est. In Epistola quippe ad Hebraeos, qua teste usi sunt illustres catholicae Regulae defensores, fides esse dicta est Convictio rerum quae non videntur (Hebr. XI, 1). Quamvis quando se quisque non verbis, non testibus, non denique ullis argumentis, sed praesentium rerum evidentiae credidisse, hoc est, fidem accommodasse dicit, non ita videtur absurdus, ut recte reprehendatur in verbo, eique dicatur, Vidisti; ergo non credidisti: unde putari potest non esse consequens ut non videatur res quaecumque creditur. Sed melius hanc appellamus fidem, quam divina eloquia docuerunt, earum scilicet rerum quae non videntur. De spe quoque ait Apostolus: Spes quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Cum ergo bona nobis futura esse creduntur, nihil aliud quam sperantur. Jam de amore quid dicam, sine quo fides nihil prodest? Spes vero esse sine amore non potest. Denique, ut ait Apostolus Jacobus, Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19): nec tamen sperant vel amant; sed potius quod speramus et amamus credendo venturum esse formidant. Propter quod apostolus Paulus fidem quae per dilectionem operatur, approbat atque commendat (Galat. V, 6), quae utique sine spe non potest esse. Proinde nec amor sine spe est, nec sine amore spes, nec utrumque sine fide.

CAPUT IX

3. Quid credendum, servato Symboli ordine, deinceps explicatur. Non opus esse curiosa inquisitione rerum naturalium. Christiano sufficere si credat a summe bona Trinitate omnia creata esse, eaque bona. Cum ergo quaeritur quid credendum sit quod ad religionem pertineat, non rerum natura ita rimanda est, quemadmodum ab eis quos physicos Graeci vocant: nec metuendum est, ne aliquid de vi et numero elementorum, de motu atque ordine et defectibus siderum, de figura coeli, de generibus et naturis animalium, fruticum, lapidum, fontium, fluminum, montium, de spatiis locorum et temporum, de signis imminentium tempestatum, et alia sexcenta de iis rebus quas illi vel invenerunt vel invenisse se existimant, christianus ignoret; quia nec ipsi omnia repererunt tanto excellentes ingenio, flagrantes studio, abundantes otio, et quaedam humana conjectura investigantes, quaedam vero historica experientia perscrutantes, et in eis quae se invenisse gloriantur, plura opinantes potius quam scientes. Satis est christiano [PL40.236] rerum creatarum causam, sive coelestium sive terrestrium, sive visibilium sive invisibilium, non nisi bonitatem credere Creatoris, qui est Deus unus et verus; nullamque esse naturam quae non aut ipse sit, aut ab ipso: eumque esse Trinitatem, Patrem scilicet, et Filium a Patre genitum, et Spiritum sanctum ab eodem Patre procedentem, sed unum eumdemque Spiritum Patris et Filii.

CAPUT X

Contra Manichaeorum haeresim de origine mali. Ab hac summe et aequaliter et immutabiliter bona Trinitate creata sunt omnia, et nec summe, nec aequaliter, nec immutabiliter bona, sed tamen bona etiam singula: simul vero universa valde bona (Gen. I, 31); quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo.

CAPUT XI

Mala cur esse sinat Deus. Malum nihil aliud nisi privatio boni. In qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabiliora sint dum comparantur malis. Neque enim Deus omnipotens, quod etiam infideles fatentur, rerum cui summa potestas (Virgil., Aeneid. lib. 10, V\. 100), cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali aliquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et de malo. Quid est autem aliud quod malum dicitur, nisi privatio boni? Nam sicut corporibus animalium nihil est aliud morbis et vulneribus affici, quam sanitate privari (neque enim id agitur, cum adhibetur curatio, ut mala ista quae inerant, id est, morbi ac vulnera recedant hinc, et alibi sint; sed utique ut non sint. Non enim ulla substantia, sed carnalis substantiae vitium est vulnus aut morbus: cum caro sit ipsa substantia, profecto aliquod bonum cui accidunt ista mala, id est privationes ejus boni quod dicitur sanitas); ita et animorum quaecumque sunt vitia, naturalium sunt privationes bonorum: quae cum sanantur, non aliquo transferuntur; sed ea quae ibi erant, nusquam erunt, quando in illa sanitate non erunt.

CAPUT XII

4. Creaturae omnes bonae, sed quia non summe bonae, ideo corruptibiles. Naturae igitur omnes, quoniam naturarum prorsus omnium Conditor summe bonus est, bonae sunt: sed quia non sicut earum Conditor summe atque incommutabiliter bonae sunt, ideo in eis et minui bonum et augeri potest. Sed bonum minui malum est; quamvis, quantumcumque minuatur, remaneat aliquid necesse est (si adhuc natura est) unde natura sit. Neque enim, si qualiscumque et quantulacumque natura est, consumi bonum quo natura est, nisi et ipsa consumatur, [PL40.237] potest. Merito quippe natura incorrupta laudatur: porro si et incorruptibilis sit, quae corrumpi omnino non possit, multo est procul dubio laudabilior. Cum vero corrumpitur, ideo malum est ejus corruptio, quia eam qualicumque privat bono; nam si nullo bono privat, non nocet: nocet autem; adimit igitur bonum. Quamdiu itaque natura corrumpitur, inest ei bonum quo privetur: ac per hoc si naturae aliquid remanebit quod jam corrumpi nequeat, profecto natura incorruptibilis erit, et ad hoc tam magnum bonum corruptione perveniet. At si corrumpi non desinet, nec bonum habere utique desinet, quo eam possit privare corruptio. Quam si penitus totamque consumpserit, ideo nullum bonum inerit, quia natura nulla erit. Quocirca bonum consumere corruptio non potest, nisi consumendo naturam. Omnis ergo natura bonum est; magnum, si corrumpi non potest; parvum, si potest: negari tamen bonum esse, nisi stulte atque imperite prorsus non potest. Quae si corruptione consumitur, nec ipsa corruptio remanebit, nulla ubi esse possit subsistente natura.

CAPUT XIII

Nullum malum, nisi quod et bonum sit. Ac per hoc nullum est quod dicitur malum, si nullum sit bonum. Sed bonum omni malo carens, integrum bonum est; cui verum inest malum, vitiatum vel vitiosum bonum est: nec malum unquam potest esse ullum, ubi bonum est nullum. Unde res mira conficitur, ut quia omnis natura, in quantum natura est, bonum est, nihil aliud dici videatur, cum vitiosa natura mala esse natura dicitur, nisi malum esse quod bonum est: nec malum esse, nisi quod bonum est; quoniam omnis natura bonum est, nec res aliqua mala esset, si res ipsa quae mala est, natura non esset. Non igitur potest esse malum, nisi aliquod bonum. Quod cum dici videatur absurde, connexio tamen ratiocinationis hujus velut inevitabiliter nos compellit hoc dicere. Et cavendum est, ne incidamus in illam propheticam sententiam, ubi legitur: Vae iis qui dicunt quod bonum est malum, et quod malum est bonum; qui dicunt tenebras lucem, et lucem tenebras; qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce (Isai. V, 20). Et tamen Dominus ait: Malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala (Matth. XII, 35). Quid est autem malus homo, nisi mala natura; quia homo natura est? Porro si homo aliquod bonum est, quia natura est, quid est malus homo, nisi malum bonum? Tamen cum duo ista discernimus, invenimus nec ideo malum quia homo est, nec ideo bonum quia iniquus est; sed bonum quia homo, malum quia iniquus. Quisquis ergo dicit, Malum est hominem esse; aut, Bonum est iniquum esse: ipse incidit in propheticam illam sententiam, Vae iis qui dicunt quod bonum est malum, et quod malum est bonum. Opus enim Dei culpat, [PL40.238] quod est homo: et vitium hominis laudat, quod est iniquitas. Omnis itaque natura, etiamsi vitiosa est, in quantum natura est, bona est; in quantum vitiosa est, mala est.

CAPUT XIV

Bonum et malum, licet contraria, simul in eadem re esse posse. Ex bonis mala, et in bonis. Quapropter in iis contrariis quae mala et bona vocantur, illa dialecticorum regula deficit, qua dicunt nulli rei duo simul inesse contraria. Nullus enim aer simul est et tenebrosus et lucidus: nullus cibus aut potus simul dulcis et amarus: nullum corpus simul ubi album, ibi et nigrum; nullum simul ubi deforme, ibi et formosum. Et hoc in multis ac pene in omnibus contrariis reperitur, ut in una re simul esse non possint. Cum autem bona et mala nullus ambigat esse contraria, non solum simul esse possunt, sed mala omnino sine bonis et nisi in bonis esse non possunt: quamvis bona sine malis possint. Potest enim homo vel angelus non esse injustus; injustus autem non potest esse nisi homo vel angelus: et bonum quod homo, bonum quod angelus; malum quod injustus. Et haec duo contraria ita simul sunt, ut si bonum non esset in quo malum esset, prorsus nec malum esse potuisset: quia non modo ubi consisteret, sed unde oriretur corruptio non haberet, nisi esset quod corrumperetur; quod nisi bonum esset, nec corrumperetur; quoniam nihil est aliud corruptio, quam boni exterminatio. Ex bonis igitur mala orta sunt, et nisi in aliquibus bonis non sunt: nec erat alias unde oriretur ulla mali natura. Nam si esset, in quantum natura esset, profecto bona esset: et aut incorruptibilis natura magnum esset bonum, aut etiam natura corruptibilis nullo modo esset nisi aliquod bonum, quod bonum corrumpendo posset ei nocere corruptio.

CAPUT XV

Quomodo intelligendum illud, Non potest arbor bona, etc. Sed cum mala ex bonis orta esse dicimus, non putetur hoc dominicae sententiae refragari, qua dixit, Non potest arbor bona fructus malos facere. Non potest enim, sicut Veritas ait, colligi uva de spinis (Matth. VII, 18, 16), quia non potest nasci uva de spinis; sed ex bona terra et vites nasci posse videmus et spinas. Et eodem modo tanquam arbor mala fructus bonos, id est, opera bona non potest facere voluntas mala: sed ex bona hominis natura oriri voluntas et bona potest et mala; nec fuit prorsus unde primitus oriretur voluntas mala, nisi ex angeli et hominis natura bona. Quod et ipse Dominus eodem loco, ubi de arbore et fructibus loquebatur, apertissime ostendit: ait enim, Aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam et fructum ejus malum (Id. XII, 33): satis admonens ex arbore quidem bona malos, aut ex mala bonos nasci fructus non posse; ex ipsa tamen terra cui loquebatur, utramque arborem posse.

CAPUT XVI

5. Rerum causas nosse an pertineat [PL40.239] ad felicitatem. Quae cum ita sint, quando nobis Maronis ille versus placet, Felix qui potuit rerum cognoscere causas. (Georg. lib. 2, v. 490.) non nobis videatur ad felicitatem consequendam pertinere, si sciamus causas magnarum in mundo corporalium motionum, quae abditissimis naturae sinibus occuluntur; Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant, Objicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant. (Ibid., vv. 479, 480.) et caetera hujusmodi: sed bonarum et malarum rerum causas nosse debemus, et id hactenus, quatenus eas homini in hac vita erroribus aerumnisque plenissima, ad eosdem errores et aerumnas evadendas nosse conceditur. Ad illam quippe felicitatem tendendum est, ubi nulla quatiamur aerumna, nullo errore fallamur. Nam si causae corporalium motionum noscendae nobis essent, nullas magis nosse quam nostrae valetudinis deberemus. Cum vero eis ignoratis, medicos quaerimus, quis non videat quod de secretis coeli et terrae nos latet, quanta sit patientia nesciendum?

CAPUT XVII

Error quid sit. Non omnis error noxius. Augustini error felix in bivio. Quamvis enim error quanta possumus cura cavendus sit, non solum in majoribus, verum etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari; non est tamen consequens ut continuo erret quisquis aliquid nescit, sed quisquis se existimat scire quod nescit: pro vero quippe approbat falsum, quod est erroris proprium. Verumtamen in qua re quisque erret, interest plurimum. Nam in una eademque re et nescienti sciens, et erranti non errans, recta ratione praeponitur. In diversis autem rebus, id est, cum iste sciat alia, ille alia; et iste utiliora, ille minus utilia, vel etiam noxia: quis non in eis quae ille scit, ei praeferat nescientem? Sunt enim quaedam quae nescire quam scire sit melius. Itemque nonnullis errare profuit aliquando, sed in via pedum, non in via morum. Nam nobis ipsis accidit ut in quodam bivio falleremur, et non iremus per eum locum ubi opperiens transitum nostrum Donatistarum manus armata subsederat: atque ita factum est ut eo quo tendebamus, per devium circuitum veniremus; cognitisque insidiis illorum, nos gratularemur errasse, atque inde gratias ageremus Deo. Quis ergo viatorem sic errantem sic non erranti latroni praeponere dubitaverit? Et fortasse ideo apud illum summum poetam loquens quidam miser amator, Ut vidi (inquit), ut perii, ut me malus abstulit error! (Virgil. Eclog. 8, v. 41.) quoniam est et error bonus, qui non solum nihil obsit, verum etiam prosit aliquid. Sed diligentius considerata veritate, cum aliud nihil sit errare, quam verum putare quod falsum est, falsumque quod verum est; vel certum habere pro incerto, incertumve pro certo, sive falsum, sive sit verum; idque tam sit [PL40.240] in animo deforme atque indecens, quam pulchrum et decorum esse sentimus, vel in loquendo, vel in assentiendo, Est, est, Non, non (Matth. V, 37): profecto et ob hoc ipsum est vita misera ista qua vivimus, quod ei nonnunquam, ut non amittatur, error est necessarius. Absit ut talis sit illa vita, ubi est animae nostrae ipsa veritas vita: ubi nemo fallit, fallitur nemo. Hic autem homines fallunt atque falluntur; miserioresque sunt cum mentiendo fallunt, quam cum mentientibus credendo falluntur. Usque adeo tamen rationalis natura refugit falsitatem, et quantum potest devitat errorem, ut falli nolint etiam quicumque amant fallere. Non enim sibi qui mentitur videtur errare, sed alium in errorem mittere credentem sibi. Et in ea quidem re non errat quam mendacio contegit, si novit ipse quid verum sit: sed in hoc fallitur, quod putat sibi suum non obesse mendacium; cum magis facienti quam patienti obsit omne peccatum.

CAPUT XVIII

6. Mendacium omne est peccatum, sed aliud alio gravius. Non mentiri qui nesciens falsum dicit, sed potius qui verum dicit quod putat falsum. Verum hic difficillima et latebrosissima gignitur quaestio, de qua jam grandem librum, cum respondendi necessitas nos urgeret, absolvimus: utrum ad officium hominis justi pertineat aliquando mentiri. Nonnulli enim eo usque progrediuntur, ut et pejerare, et de rebus ad Dei cultum pertinentibus ac de ipsa Dei natura falsum aliquid dicere, nonnunquam bonum piumque opus esse contendant. Mihi autem videtur peccatum quidem esse omne mendacium, sed multum interesse quo animo et quibus de rebus quisque mentiatur. Non enim sic peccat ille qui consulendi, quomodo ille qui nocendi voluntate mentitur: aut vero tantum nocet qui viatorem mentiendo in diversum iter mittit, quantum is qui viam vitae mendacio fallente depravat. Nemo sane mentiens judicandus est, qui dicit falsum quod putat verum: quoniam quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur. Non itaque mendacii, sed aliquando temeritatis arguendus est, qui falsa incautius credita pro veris habet. Potiusque e contrario, quantum in ipso est, ille mentitur, qui dicit verum quod putat falsum. Quantum enim ad animum ejus attinet, quia non quod sentit hoc dicit, non verum dicit, quamvis verum inveniatur esse quod dicit: nec ullo modo liber est a mendacio, qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur. Non consideratis itaque rebus ipsis de quibus aliquid dicitur, sed sola intentione dicentis, melior est qui nesciens falsum dicit, quoniam id verum putat, quam qui mentiendi animum sciens gerit, nesciens verum esse quod dicit. Ille namque non aliud habet in animo, aliud in verbo: huic vero qualecumque per se ipsum sit quod ab eo dicitur, [PL40.241] aliud tamen clausum in pectore, aliud in lingua promptum est; quod malum est proprium mentientis. In ipsarum autem quae dicuntur consideratione rerum tantum interest, qua in re quisque fallatur sive mentiatur, ut cum falli quam mentiri minus sit malum, quantum pertinet ad hominis voluntatem; tamen longe tolerabilius sit in his quae a religione sunt sejuncta, mentiri, quam in iis sine quorum fide vel notitia Deus coli non potest, falli. Quod ut illustretur exemplis, intueamur quale sit, si quispiam dum mentitur, vivere nuntiet aliquem mortuum; et alius dum fallitur, credat iterum Christum post quamlibet longa tempora moriturum: nonne illo modo mentiri quam isto modo falli imcomparabiliter praestat, multoque minoris mali est in illum errorem aliquem inducere, quam in istum ab aliquo induci?

CAPUT XIX

Error alius quidem alio perniciosior, sed semper est malus. In quibusdam ergo rebus magno, in quibusdam parvo, in quibusdam nullo malo, in quibusdam nonnullo etiam bono fallimur. Nam magno malo fallitur homo, cum hoc non credit quod ad vitam ducit aeternam, vel hoc credit quod ad mortem ducit aeternam. Parvo autem malo fallitur, qui falsum pro vero approbando incidit in aliquas molestias temporales, quibus tamen adhibita fidelis patientia convertit eas in usum bonum. Velut si quisquam bonum hominem putando qui malus est, aliquid ab eo patiatur mali. Qui vero malum hominem ita bonum credit, ut nihil ab eo patiatur mali, nullo malo fallitur: nec in eum cadit illa prophetica detestatio, Vae iis qui dicunt quod malum est bonum. De ipsis enim rebus quibus homines mali sunt, non de hominibus dictum intelligendum est. Unde qui adulterium dicit bonum, recte arguitur illa voce prophetica. Qui vero ipsum hominem dicit bonum, quem putat castum, nescit adulterum, non in doctrina rerum bonarum et malarum, sed in occultis humanorum fallitur morum; vocans hominem bonum, in quo putat esse quod esse non dubitat bonum, et dicens malum adulterum et bonum castum: sed hunc bonum dicens, nesciendo adulterum esse, non castum. Porro si per errorem evadit quisque perniciem, sicut superius dixi nobis in itinere contigisse, etiam boni aliquid homini errore confertur. Sed cum dico in quibusdam rebus nullo malo aliquem, vel nonnullo etiam bono falli; non ipsum errorem dico nullum malum vel nonnullum bonum; sed malum quo non venitur, vel bonum quo venitur errando, id est, ex ipso errore quid non eveniat vel quid proveniat. Nam ipse per se ipsum error aut magnum in re magna, aut parvum in re parva, tamen semper est malum. Quis enim nisi errans malum neget, approbare [PL40.242] falsa pro veris aut improbare vera pro falsis, aut habere incerta pro certis, vel certa pro incertis? Sed aliud est bonum hominem putare qui malus est, quod est erroris; et aliud est ex hoc malo aliud malum non pati, si nihil noceat homo malus, qui est putatus bonus. Itemque aliud est ipsam viam putare, quae non est ipsa; et aliud est ex hoc erroris malo aliquid boni consequi, velut est ab insidiis malorum hominum liberari.

CAPUT XX

7. Non omne genus erroris esse peccatum. Academicos refellit, qui ut error vitetur, omnem assensionem suspendi volunt. Nescio sane utrum etiam hujusmodi errores: cum homo de malo homine bene sentit, qualis sit nesciens; aut pro eis quae per sensus corporis capimus, occurrunt similia, quae spiritu tanquam corpore, aut corpore tanquam spiritu sentiuntur; quale putabat esse apostolus Petrus, quando existimabat se visum videre, repente de claustris et vinculis per angelum liberatus (Act. XII, 9): aut in ipsis rebus corporeis lene putatur esse quod asperum est, aut dulce quod amarum est, aut bene olere quod putidum est, aut tonare cum rheda transit, aut illum esse hominem cum alius sit, quando duo simillimi sibi sunt, quod in geminis saepe contingit; unde ait ille, Gratusque parentibus error: (Virgil., Aeneid. lib. 10, v. 392.) et caetera talia etiam peccata dicenda sint. Nec quaestio nodosissima, quae homines acutissimos, Academicos torsit, nunc mihi enodanda suscepta est; utrum aliquid debeat sapiens approbare, ne incidat in errorem, si pro veris approbaverit falsa, cum omnia, sicut affirmant, vel occulta sint, vel incerta. Unde tria confeci volumina in initio conversionis meae, ne impedimento nobis essent, quae tanquam in ostio contradicebant. Et utique fuerat removenda inveniendae desperatio veritatis, quae illorum videtur argumentationibus roborari. Apud illos ergo error omnis putatur esse peccatum, quod vitari non posse contendunt, nisi omnis suspendatur assensio. Errare quippe dicunt eum quisquis assentitur incertis: nihilque certum esse in hominum visis, propter indiscretam similitudinem falsi, etiamsi quod videtur, forte sit verum, acutissimis quidem, sed impudentissimis conflictationibus disputant. Apud nos autem, Justus ex fide vivit (Rom. I, 17). At si tollatur assensio, fides tollitur; quia sine assensione nihil creditur. Et sunt vera quamvis non videantur, quae nisi credantur, ad vitam beatam, quae non nisi aeterna est, non potest perveniri. Cum istis vero utrum loqui debeamus ignoro, qui, non victuros in aeternum, sed in praesentia se vivere nesciunt: imo nescire se dicunt, quod nescire non possunt. Neque enim quisquam sinitur nescire se vivere: quandoquidem si [PL40.243] non vivit, non potest aliquid vel nescire; quoniam non solum scire, verum etiam nescire viventis est. Sed videlicet non assentiendo quod vivant, cavere sibi videntur errorem: cum etiam errando convincantur vivere; quoniam non potest qui non vivit errare. Sicut ergo nos vivere non solum verum, sed etiam certum est; ita vera et certa sunt multa, quibus non assentiri, absit ut sapientia potius quam dementia nominanda sit.

CAPUT XXI

Error non semper peccatum, sed semper malum. In quibus autem rebus nihil interest ad capessendum Dei regnum, utrum credantur, an non; vel utrum vera sive sint sive putentur, an falsa: in his errare, id est, aliud pro alio putare, non arbitrandum est esse peccatum; aut si est, minimum esse atque levissimum. Postremo, qualecumque illud et quantumcumque sit, ad illam viam non pertinet, qua imus ad Deum: quae via fides est Christi, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Neque enim ab hac via deviabat in geminis filiis gratus ille parentibus error: aut ab hac via deviabat apostolus Petrus, quando se existimans visum videre, aliud pro alio sic putabat, ut a corporum imaginibus, in quibus se esse arbitrabatur, vera in quibus erat corpora non dignosceret, nisi cum ab illo angelus, per quem fuerat liberatus, abscessit: aut ab hac via deviabat Jacob patriarcha, quando viventem filium a bestia credebat occisum (Gen. XXXVII, 33). In his atque hujusmodi falsitatibus, salva fide, quae in Deum nobis est, fallimur, et via non relicta quae ad illum ducit, erramus: qui errores etiamsi peccata non sunt, tamen in malis hujus vitae deputandi sunt, quae ita subjecta est vanitati, ut approbentur hic falsa pro veris, respuantur vera pro falsis, teneantur incerta pro certis. Quamvis enim haec ab ea fide absint, per quam veram certamque ad aeternam beatitudinem tendimus; ab ea tamen miseria non absunt, in qua adhuc sumus. Nullo modo quippe falleremur in aliquo vel animi vel corporis sensu, si jam vera illa atque perfecta felicitate frueremur.

CAPUT XXII

Omne mendacium esse peccatum. Porro autem omne mendacium ideo dicendum est esse peccatum, quia homo non solum quando scit ipse quod verum sit, sed etiam si quando errat et fallitur sicut homo, hoc debet loqui quod animo gerit; sive illud verum sit, sive putetur et non sit. Omnis autem qui mentitur, contra id quod animo sentit loquitur voluntate fallendi. Et utique verba propterea sunt instituta, non per quae se homines invicem fallant, sed per quae in alterius quisque notitiam cogitationes suas perferat. Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod instituta sunt, peccatum est. Nec ideo ullum mendacium putandum est non esse peccatum, quia possumus aliquando alicui prodesse mentiendo. [PL40.244] Possumus enim et furando, si pauper cui palam datur, sentit commodum, et dives cui clam tollitur, non sentit incommodum: nec ideo tale furtum quisquam dixerit non esse peccatum. Possumus et adulterando, si aliqua, nisi ad hoc ei consentiatur, appareat amando moritura, et si vixerit, poenitendo purganda: nec ideo peccatum negabitur tale adulterium. Si autem merito nobis placet castitas, quid offendit veritas, ut propter alienam utilitatem illa non violetur adulterando, et violetur ista mentiendo? Plurimum quidem ad bonum profecisse homines, qui non nisi pro salute hominis mentiuntur, non est negandum: sed in eorum tali profectu merito laudatur, vel etiam temporaliter remuneratur benevolentia, non fallacia, quae ut ignoscatur sat est, non ut etiam praedicetur, maxime in haeredibus Testamenti Novi, quibus dicitur, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non: quod enim amplius est, a malo est (Matth. V, 37). Propter quod malum, quia subrepere in hac mortalitate non desinit, etiam ipsi cohaeredes Christi dicunt, Dimitte nobis debita nostra (Id. VI, 12).

CAPUT XXIII

8. Causa rerum bonarum, bonitas Dei; malarum, voluntas deficiens boni mutabilis. His itaque pro hujus brevitatis necessitate tractatis, quoniam causae cognoscendae sunt rerum bonarum et malarum, quantum viae satis est quae nos perducat ad regnum, ubi erit vita sine morte, sine errore veritas, sine perturbatione felicitas: nequaquam dubitare debemus, rerum quae ad nos pertinent bonarum causam non esse nisi bonitatem Dei; malarum vero ab immutabili bono deficientem boni mutabilis voluntatem, prius angeli, hominis postea.

CAPUT XXIV

Secundae malorum causae, ignorantia et concupiscentia. Hoc primum est creaturae rationalis malum, id est, prima privatio boni: deinde jam etiam nolentibus subintravit ignorantia rerum agendarum, et concupiscentia noxiarum; quibus comites subinferuntur error et dolor: quae duo mala quando imminentia sentiuntur, ea fugitantis animi motus vocatur metus. Porro animus cum adipiscitur concupita, quamvis perniciosa vel inania, quoniam id errore non sentit, vel delectatione morbida vincitur, vel vana etiam laetitia ventilatur. Ex his morborum, non ubertatis, sed indigentiae tanquam fontibus omnis miseria naturae rationalis emanat.

CAPUT XXV

Poenae peccatis irrogatae. Quae tamen natura in malis suis non potuit amittere beatitudinis appetitum. Verum haec communia mala sunt et hominum et angelorum pro sua malitia Domini justitia damnatorum. Sed homo habet et poenam propriam, qua etiam corporis morte punitus est. Mortis ei quippe supplicium Deus comminatus fuerat, si peccaret: sic eum munerans libero arbitrio, ut tamen [PL40.245] regeret imperio, terreret exitio; atque in paradisi felicitate tanquam in umbra vitae, unde justitia custodita in meliora conscenderet, collocavit (Gen. II, 17, 15).

CAPUT XXVI

Peccati Adae poena in tota ipsius stirpe. Contra Pelagianos. Hinc post peccatum exsul effectus, stirpem quoque suam, quam peccando in se tanquam in radice vitiaverat, poena mortis et damnationis obstrinxit: ut quidquid prolis ex illo et simul damnata per quam peccaverat conjuge, per carnalem concupiscentiam, in qua inobedientiae poena similis retributa est, nasceretur, traheret originale peccatum, quo traheretur per errores doloresque diversos ad illud extremum cum desertoribus angelis vitiatoribus et possessoribus et consortibus suis sine fine supplicium. Sic per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Mudum quippe appellavit eo loco Apostolus universum genus humanum.

CAPUT XXVII

Hominis conditio post Adae peccatum. Hominis reformatio ex sola Dei misericordia. Ita ergo se res habebat: jacebat in malis, vel etiam volvebatur, et de malis in mala praecipitabatur totius humani generis massa damnata; et adjuncta parti eorum qui peccaverant angelorum, luebat impiae desertionis dignissimas poenas. Ad iram quippe Dei pertinet justam, quidquid caeca et indomita concupiscentia faciunt libenter mali, et quidquid manifestis opertisque poenis patiuntur inviti: non sane Creatoris desistente bonitate et malis angelis subministrare vitam vivacemque potentiam, quae subministratio si auferatur, interibunt; et hominum, quamvis de propagine vitiata damnataque nascentium, formare semina et animare, ordinare membra, per temporum aetates, per locorum spatia vegetare sensus, alimenta donare. Melius enim judicavit de malis bene facere, quam mala nulla esse permittere. Et si quidem in melius hominum reformationem nullam prorsus esse voluisset, sicut impiorum nulla est angelorum, nonne merito fieret, ut natura quae Deum deseruit, quae praeceptum sui Creatoris, quod custodire facillime posset, sua male utens potestate calcavit atque transgressa est, quae in se sui Conditoris imaginem ab ejus lumine contumaciter aversa violavit, quae salubrem servitutem ab ejus legibus male libero abrupit arbitrio, universa in aeternum desereretur ab eo, et pro suo merito poenam penderet sempiternam? Plane ita faceret, si tantum justus, non etiam misericors esset, suamque indebitam misericordiam multo evidentius in indignorum potius liberatione monstraret.

CAPUT XXVIII

9. Dejectis desertoribus angelis, caeteri in beatitudine formati. Angelis igitur aliquibus impia superbia deserentibus Deum, et in hujus aeris imam caliginem de superna coelesti habitatione dejectis, residuus numerus angelorum in aeterna cum Deo beatitudine et sanctitate permansit. Neque enim ex uno angelo lapso atque damnato caeteri propagati sunt, ut eos sicut homines originale malum obnoxiae successionis vinculis obligaret, atque universos traheret ad debitas poenas: sed eo qui diabolus factus est, cum sociis impietatis elato, et ipsa cum eis elatione prostrato, caeteri pia obedientia Domino cohaeserunt, accipientes etiam, quod illi non habuerunt, certam scientiam, qua essent de sua sempiterna et nunquam casura stabilitate securi.

CAPUT XXIX

In locum angelorum ejectorum succedit pars hominum reparata. Placuit itaque universitatis creatori atque moderatori Deo, ut quoniam non tota multitudo angelorum Deum deserendo perierat, ea quae perierat in perpetua perditione remaneret; quae autem cum Deo illa deserente perstiterat, de sua certissime cognita semper futura felicitate gauderet: alia vero creatura rationalis quae in hominibus erat, quoniam peccatis atque suppliciis et originalibus et propriis tota perierat, ex ejus parte reparata, quod angelicae societati ruina illa diabolica minuerat, suppleretur. Hoc enim promissum est resurgentibus sanctis, quod erunt aequales angelis Dei (Luc. XX, 36). Ita superna Jerusalem mater nostra, civitas Dei, nulla civium suorum numerositate fraudabitur, aut uberiore etiam copia fortasse regnabit. Neque enim numerum aut sanctorum hominum, aut immundorum daemonum novimus, in quorum locum succedentes filii sanctae matris, quae sterilis apparebat in terris, in ea pace de qua illi ceciderunt, sine ullo temporis termino permanebunt. Sed illorum civium numerus, sive qui est, sive qui futurus est, in contemplatione est ejus artificis, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt (Rom. IV, 17), atque in mensura et numero et pondere cuncta disponit (Sap. XI, 21).

CAPUT XXX

Non meritis, nec libero arbitrio reparari homines, sed gratia. Verum haec pars generis humani, cui liberationem Deus regnumque promisit aeternum, numquid meritis operum suorum reparari potest? Absit. Quid enim boni operatur perditus, nisi quantum fuerit a perditione liberatus? Numquid libero voluntatis arbitrio? Et hoc absit: nam libero arbitrio male utens homo, et se perdidit et ipsum. [PL40.247] Sicut enim qui se occidit, utique vivendo se occidit, sed se occidendo non vivit, nec se ipsum poterit resuscitare cum occiderit: ita cum libero peccaretur arbitrio, victore peccato amissum est liberum arbitrium; A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19). Petri certe apostoli est ista sententia: quae cum vera sit, qualis, quaeso, potest servi addicti esse libertas, nisi quando eum peccare delectat? Liberaliter enim servit, qui sui domini voluntatem libenter facit. Ac per hoc ad peccandum liber est, qui peccati servus est. Unde ad juste faciendum liber non erit, nisi a peccato liberatus esse justitiae coeperit servus. Ipsa est vera libertas propter recti facti laetitiam, simul et pia servitus propter praecepti obedientiam. Sed ad bene faciendum ista libertas unde erit homini addicto et vendito, nisi redimat cujus illa vox est, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36)? Quod antequam fieri in homine incipiat, quomodo quisquam de libero arbitrio in bono gloriatur opere, qui nondum est liber ad operandum bene, nisi se vana superbia inflatus extollat? quam cohibet Apostolus dicens, Gratia salvi facti estis per fidem.

CAPUT XXXI

Fides et opera bona ex Dei dono. Et ne ipsam sibi saltem fidem sic arrogarent, ut non intelligerent divinitus esse donatam, sicut idem apostolus alio loco dicit, se ut fidelis esset misericordiam consecutum (I Cor. VII, 25); hic quoque adjunxit, atque ait, Et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Et ne putarentur fidelibus bona opera defutura, rursus adjecit: Ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8-10). Tunc ergo efficimur vere liberi, cum Deus nos fingit, id est, format et creat, non ut homines, quod jam fecit; sed ut boni homines simus, quod nunc gratia sua facit: ut simus in Christo Jesu nova creatura (Galat. VI, 15), secundum quod dictum est, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12). Neque enim cor ejus, quantum pertinet ad naturam cordis humani, non jam creaverat Deus.

CAPUT XXXII

Bona voluntas a Deo. Item ne quisquam, etsi non de operibus, de ipso glorietur libero arbitrio voluntatis, tanquam ab ipso incipiat meritum, cui tanquam debitum reddatur praemium, bene operandi ipsa libertas; audiat eumdem gratiae praeconem dicentem, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Et alio loco: Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). Cum procul dubio, si homo ejus aetatis est ut ratione jam utatur, non possit credere, sperare, diligere, nisi velit, [PL40.248] nec pervenire ad palmam supernae vocationis Dei, nisi voluntate cucurrerit (Philipp. III, 14). Quomodo ergo non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, nisi quia et ipsa voluntas, sicut scriptum est, a Domino praeparatur (Prov. VIII, 35, sec. LXX)? Alioquin si propterea dictum est, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, quia ex utroque fit, id est, et voluntate hominis, et misericordia Dei; ut sic dictum accipiamus, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, tanquam diceretur, Non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei: non ergo sufficit et sola misericordia Dei, si non sit etiam voluntas hominis: ac per hoc si recte dictum est, Non volentis hominis, sed miserentis est Dei, quia id voluntas hominis sola non implet; cur non et e contrario recte dicitur, Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, quia id misericordia Dei sola non implet? Porro si nullus dicere christianus audebit, Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, ne Apostolo apertissime contradicat; restat ut propterea recte dictum intelligatur, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, ut totum Deo detur, qui hominis voluntatem bonam et praeparat adjuvandam, et adjuvat praeparatam. Praecedit enim bona voluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia: quae autem non praecedit ipsa, in eis est et ipsa. Nam utrumque legitur in sanctis eloquiis; et, Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); et, Misericordia ejus subsequetur me (Psal. XXII, 6). Nolentem praevenit, ut velit; volentem subsequitur, ne frustra velit. Cur enim admonemur orare pro inimicis nostris (Matth. V, 44), utique nolentibus pie vivere, nisi ut Deus in illis operetur et velle? Itemque cur admonemur petere ut accipiamus (Id. VII, 7), nisi ut ab illo fiat quod volumus, a quo factum est ut velimus? Oramus ergo pro inimicis nostris, ut misericordia Dei praeveniat eos, sicut praevenit et nos: oramus autem pro nobis, ut misericordia ejus subsequatur nos.

CAPUT XXXIII

10. Homines natos omnes irae filios eguisse reconciliatore Christo. Ira Dei quid. Tenebatur itaque justa damnatione genus humanum, et omnes erant irae filii. De qua ira scriptum est: Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus; anni nostri sicut aranea meditabuntur (Psal. LXXXIX, 9). De qua ira dicit etiam Job: Homo enim natus ex muliere, brevis vitae et plenus irae (Job XIV, 1). De qua ira dicit et Dominus Jesus: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem non credit in Filium, non habet vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 36): non ait, veniet; sed, manet. Cum hac quippe omnis homo nascitur. Propter quod dicit Apostolus: Fuimus enim et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). In hac ira cum essent homines per originale peccatum, tanto gravius et perniciosius, quanto majora vel plura insuper addiderant, [PL40.249] necessarius erat mediator, hoc est reconciliator, qui hanc iram sacrificii singularis, cujus umbrae omnia sacrificia Legis et Prophetarum, oblatione placaret. Unde dicit Apostolus: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati nunc in sanguine ejus salvi erimus ab ira per ipsum (Rom. V, 10, 9). Cum autem Deus irasci dicitur, non ejus significatur perturbatio, qualis est in animo irascentis hominis; sed ex humanis motibus translato vocabulo, vindicta ejus, quae non nisi justa est, irae nomen accepit. Quod ergo per mediatorem reconciliamur Deo, et accipimus Spiritum sanctum, ut ex inimicis efficiamur filii: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Id. VIII, 14): haec est gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.

CAPUT XXXIV

Christus mediator ineffabili Verbi incarnatione natus ex Maria. Contra Apollinaristas. De quo mediatore longum est, ut quanta dignum est, tanta dicantur, quamvis ab homine dici digne non possint. Quis enim hoc solum congruentibus explicet verbis, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), ut crederemus in Dei Patris omnipotentis unicum Filium natum de Spiritu sancto et Maria virgine? Ita quippe Verbum caro factum est, a divinitate carne suscepta, non in carnem divinitate mutata. Carnem porro hic hominem debemus accipere, a parte totum significante locutione: sicut dictum est, Quoniam ex operibus Legis non justificabitur omnis caro (Rom. III, 20), id est omnis homo. Nam nihil naturae humanae in illa susceptione fas est dicere defuisse; sed naturae ab omni peccati nexu omni modo liberae: non qualis de utroque sexu nascitur per concupiscentiam carnis cum obligatione delicti, cujus reatus regeneratione diluitur; sed qualem de virgine nasci oportebat, quem fides matris, non libido conceperat: quo si vel nascente corrumperetur ejus integritas, non jam ille de virgine nasceretur; eumque falso, quod absit, natum de virgine Maria tota confiteretur Ecclesia; quae imitans ejus matrem quotidie parit membra ejus, et virgo est. Lege, si placet, de virginitate sanctae Mariae meas litteras ad illustrem virum, quem cum honore ac dilectione nomino Volusianum (Epist. 137).

CAPUT XXXV

Christus Deus simul et homo. Contra errorem qui Leporii, et postea Nestorianorum fuit. Proinde Christus Jesus Dei Filius, est et Deus et homo. Deus ante omnia saecula, homo in nostro saeculo. Deus, quia Dei Verbum; Deus enim erat Verbum (Joan. I, 1): homo autem, quia in unitatem personae accessit Verbo anima rationalis et caro. [PL40.250] Quocirca in quantum Deus est, ipse et Pater unum sunt (Joan. X, 30): in quantum autem homo est, Pater major est illo (Id. XIV, 28). Cum enim esset unicus Dei Filius, non gratia, sed natura, ut esset etiam plenus gratia, factus est et hominis filius: idemque ipse utrumque ex utroque unus Christus. Quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, quod natura erat, id est, esse aequalis Deo. Exinanivit autem se, accipiens formam servi (Philipp. II, 6 et 7), non amittens vel minuens formam Dei. Ac per hoc et minor est factus, et mansit aequalis, utrumque unus, sicut dictum est: sed aliud propter Verbum, aliud propter hominem: propter Verbum aequalis Patri, propter hominem minor. Unus Dei Filius, idemque hominis filius; unus hominis filius, idemque Dei Filius: non duo filii Dei Deus et homo, sed unus Dei Filius; Deus sine initio, homo a certo initio, Dominus noster Jesus Christus.

CAPUT XXXVI

11. Gratia commendata in homine Christo ad dignitatem Filii Dei nullis meritis evecto. Hic omnino granditer et evidenter Dei gratia commendatur. Quid enim natura humana in homine Christo meruit, ut in unitatem personae unici Filii Dei singulariter esset assumpta? Quae bona voluntas, cujus boni propositi studium, quae bona opera praecesserunt, quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo? Numquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium praestitum est, cum singulariter promereretur Deum? Nempe ex quo esse homo coepit, non aliud coepit esse homo quam Dei Filius; et hoc unicus, et propter Deum Verbum, quod illo suscepto caro factum est, utique Deus: ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona, Verbum et homo. Unde naturae humanae tanta gloria, nullis praecedentibus meritis sine dubitatione gratuita, nisi quia magna hic et sola Dei gratia fideliter et sobrie considerantibus evidenter ostenditur, ut intelligant homines per eamdem gratiam se justificari a peccatis, per quam factum est ut homo Christus nullum habere posset peccatum? Sic et ejus matrem angelus salutavit, quando ei futurum annuntiavit hunc partum: Ave, inquit, gratia plena. Et paulo post: Invenisti, ait, gratiam apud Deum (Luc. I, 28 et 30). Et haec quidem gratia plena, et invenisse apud Deum gratiam dicitur, ut Domini sui, imo omnium Domini mater esset. De ipso autem Christo Joannes evangelista cum dixisset, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; Et vidimus, inquit, gloriam ejus quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Quod ait, Verbum caro factum est; hoc est, plenum gratiae: quod ait, gloriam unigeniti a Patre; hoc est, plenum veritatis. Veritas quippe ipsa, unigenitus Dei Filius, non gratia, sed natura, gratia suscepit hominem tanta [PL40.251] unitate personae, ut idem ipse esset etiam hominis filius.

CAPUT XXXVII

Nativitas Christi eo quod est de Spiritu sancto, gratiam demonstrat. Idem namque Jesus Christus Filius Dei unigenitus, id est unicus, Dominus noster, natus est de Spiritu sancto et virgine Maria. Et utique Spiritus sanctus Dei donum est, quod quidem et ipsum est aequale donanti: et ideo Deus est etiam Spiritus sanctus, Patre Filioque non minor. Ex hoc ergo quod de Spiritu sancto est secundum hominem nativitas Christi, quid aliud quam ipsa gratia demonstratur? Cum enim virgo quaesivisset ab angelo, quomodo id fieret quod ei nuntiabat, quandoquidem illa virum non cognosceret; respondit Angelus: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Et Joseph cum vellet eam dimittere, suspicatus adulteram, quam sciebat non de se gravidam, tale responsum ab angelo accepit: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20): id est, quod tu esse de alio viro suspicaris, de Spiritu sancto est.

CAPUT XXXVIII

12. Christus de Spiritu sancto non ut de patre natus, sed de Maria ut de matre. Numquid tamen ideo dicturi sumus patrem hominis Christi esse Spiritum sanctum, ut Deus Pater Verbum genuerit, Spiritus sanctus hominem, ex qua utraque substantia Christus unus esset, et Dei Patris filius secundum Verbum, et Spiritus sancti filius secundum hominem; quod eum Spiritus sanctus tanquam pater ejus de matre virgine genuisset? Quis hoc dicere audebit? Nec opus est ostendere disputando quanta alia sequantur absurda, cum hoc ipsum jam ita sit absurdum, ut nullae fideles aures id valeant sustinere. Proinde, sicut confitemur, Dominus noster Jesus Christus, qui de Deo Deus, homo autem natus est de Spiritu sancto et virgine Maria, utraque substantia, divina scilicet atque humana, Filius est unicus Dei Patris omnipotentis, de quo procedit Spiritus sanctus. Quomodo ergo dicimus Christum natum de Spiritu sancto, si non eum genuit Spiritus sanctus? An quia fecit eum? Quoniam Dominus noster Jesus Christus in quantum Deus est, omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3): in quantum autem homo est, et ipse factus est, sicut Apostolus dicit: Factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Sed cum illam creaturam quam Virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam Filii pertinentem, tota Trinitas fecerit; neque enim separabilia sunt opera Trinitatis; cur in ea facienda solus Spiritus sanctus nominatus est? An et quando unus trium in aliquo opere nominatur, universa operari Trinitas intelligitur? Ita vero est, et exemplis doceri potest. Sed non est in hoc diutius immorandum. Illud enim movet [PL40.252] quomodo dictum sit, Natus de Spiritu sancto, cum filius nullo modo sit Spiritus sancti. Neque enim quia mundum istum fecit Deus, dici eum fas est Dei filium, aut eum natum de Deo; sed factum, vel creatum, vel conditum, vel institutum ab illo, vel si quid hujusmodi recte possumus dicere. Hic ergo, cum confiteamur natum de Spiritu sancto et virgine Maria, quomodo non sit filius Spiritus sancti, et sit filius virginis Mariae, cum et de illo et de illa sit natus, explicare difficile est. Procul dubio quippe non sic de illo ut de patre, sic autem de illa ut de matre natus est.

CAPUT XXXIX

Non quidquid ex aliquo nascitur, ejus filius dicendus. Non igitur concedendum est quidquid de aliqua re nascitur, continuo ejusdem rei filium nuncupandum. Ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum, pediculum, lumbricum, quorum nihil est filius: ut ergo haec omittam, quoniam tantae rei deformiter comparantur; certe qui nascuntur ex aqua et Spiritu sancto, non aquae filios eos rite dixerit quispiam: sed plane dicuntur filii Dei Patris et matris Ecclesiae. Sic ergo de Spiritu sancto natus est filius Dei Patris, non Spiritus sancti. Nam et illud quod de capillo et de caeteris diximus, ad hoc tantum valet, ut admoneamur non omne quod de aliquo nascitur, etiam filium ejus de quo nascitur posse dici. Sicut non omnes qui dicuntur alicujus filii, consequens est ut de illo etiam nati esse dicantur; sicut sunt qui adoptantur. Dicuntur etiam filii gehennae, non ex illa nati, sed in illam praeparati, sicut filii regni qui praeparantur in regnum.

CAPUT XL

Modus quo natus est Christus de Spiritu sancto, insinuat gratiam unionis hypostaticae. Cum itaque de aliquo nascatur aliquid etiam non eo modo ut sit filius, nec rursus omnis qui dicitur filius, de illo sit natus cujus dicitur filius; profecto modus iste quo natus est Christus de Spiritu sancto non sicut filius, et de Maria virgine sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis, in ipso exordio naturae suae quo esse coepit, Verbo Deo copularetur in tantam personae unitatem, ut idem ipse esset filius Dei qui filius hominis, et filius hominis qui filius Dei: ac sic in naturae humanae susceptione fieret quodam modo ipsa gratia illi homini naturalis, quae nullum peccatum posset admittere. Quae gratia propterea per Spiritum sanctum fuerat significanda, quia ipse proprie sic est Deus, ut dicatur etiam Dei donum (Act. VIII, 20). Unde sufficienter loqui (si tamen id fieri potest), valde prolixae disputationis est.

CAPUT XLI

13. Christus sine peccato, sed peccatum factus. Nulla igitur voluptate carnalis concupiscentiae seminatus sive conceptus, et ideo nullum peccatum originaliter trahens; Dei quoque gratia Verbo Patris unigenito, non gratia Filio, sed natura, [PL40.253] in unitate personae modo mirabili et ineffabili adjunctus atque concretus, et ideo nullum peccatum et ipse committens; tamen propter similitudinem carnis peccati in qua venerat (Rom. VIII, 3), dictus est et ipse peccatum, sacrificandus ad diluenda peccata. In vetere quippe lege peccata vocabantur sacrificia pro peccatis (Osee IV, 8): quod vere iste factus est cujus umbrae erant illa. Hinc Apostolus cum dixisset, Obsecramus pro Christo reconciliari Deo; continuo subjunxit atque ait: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 20, 21). Non ait, ut in quibusdam mendosis codicibus legitur, Is qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit; tanquam pro nobis Christus ipse peccaverit: sed ait, Eum qui non noverat peccatum, id est Christum, pro nobis peccatum fecit Deus, cui reconciliandi sumus, hoc est, sacrificium pro peccatis, per quod reconciliari valeremus. Ipse ergo peccatum, ut nos justitia; nec nostra, sed Dei; nec in nobis, sed in ipso: sicut ipse peccatum, non suum, sed nostrum; nec in se, sed in nobis constitutum, similitudine carnis peccati, in qua crucifixus est, demonstravit: ut quoniam peccatum ei non inerat, ita quodam modo peccato moreretur, dum moritur carni, in qua erat similitudo peccati; et cum secundum vetustatem peccati nunquam ipse vixisset, nostram ex morte veteri, qua in peccato mortui fueramus, reviviscentem vitam novam sua resurrectione signaret.

CAPUT XLII

Baptismus datur, ut moriamur, et reviviscamus. Ipsum est quod in nobis celebratur, magnum Baptismatis sacramentum, ut quicumque ad istam pertinent gratiam, moriantur peccato, sicut ipse peccato mortuus dicitur, quia mortuus est carni, hoc est, peccati similitudini: et vivant a lavacro renascendo, sicut ipse a sepulcro resurgendo, quamlibet corporis aetatem gerant.

CAPUT XLIII

In Baptismo omnes peccato mori, et parvulos, et majores. A parvulo enim recens nato usque ad decrepitum senem, sicut nullus est prohibendus a Baptismo, ita nullus est qui non peccato moriatur in Baptismo: sed parvuli tantum originali, majores autem etiam iis omnibus moriuntur peccatis, quaecumque male vivendo addiderunt ad illud quod nascendo traxerunt.

CAPUT XLIV

Figura, ἑτέρωσις, qua numerus accipitur pro numero. Sed ideo etiam ipsi peccato mori plerumque dicuntur, cum procul dubio non uni, sed multis peccatis omnibusque moriantur, quaecumque jam propria commiserunt, vel cogitatione, vel locutione, vel opere; quia etiam per singularem numerum pluralis numerus significari solet: sicut ait ille, »Uterumque armato milite complent« (Virgil. Aeneid, lib. 2, V\. 20); quamvis hoc multis militibus fecerint. Et in nostris Litteris legitur, Ora ergo ad Dominum, ut auferat [PL40.254] a nobis serpentem (Num. XXI, 7, sec. LXX); non ait serpentes, quos patiebatur populus, ut hoc diceret: et innumerabilia talia. Cum vero et illud originale unum plurali numero significatur, quando dicimus in peccatorum remissionem baptizari parvulos, nec dicimus in remissionem peccati; illa est e contrario locutio, qua per pluralem significatur numerus singularis. Sicut in Evangelio Herode mortuo dictum est, Mortui sunt enim qui quaerebant animam pueri (Matth. II, 20): non dictum est, mortuus est. Et in Exodo, Fecerunt, inquit, sibi deos aureos; cum unum vitulum fecerint, de quo dixerunt, Hi sunt dii tui Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti (Exod. XXXII, 31, 4): et hic pluralem ponentes pro singulari.

CAPUT XLV

In primo hominis peccato plures peccati species. Quamvis et in illo peccato uno, quod per unum hominem intravit in mundum, et in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12), propter quod etiam parvuli baptizantur, possint intelligi plura peccata, si unum ipsum in sua quasi membra singula dividatur. Nam et superbia estillic, quia homo in sua potius esse, quam in Dei potestate dilexit; et sacrilegium, quia Deo non credidit; et homicidium, quia se praecipitavit in mortem; et fornicatio spiritualis, quia integritas mentis humanae serpentina suasione corrupta est; et furtum, quia cibus prohibitus usurpatus est; et avaritia, quia plus quam illi sufficere debuit appetivit: et si quid aliud in hoc uno admisso diligenti consideratione inveniri potest.

CAPUT XLVI

Peccatis parentum non tantum primorum obligari filios, probabile est. Parentum quoque peccatis parvulos obligari, non solum primorum hominum, sed etiam suorum, de quibus ipsi nati sunt, non improbabiliter dicitur. Illa quippe divina sententia, Reddam peccata patrum in filios (Deut. V, 9); tenet eos utique antequam per regenerationem ad Testamentum Novum incipiant pertinere. Quod Testamentum prophetabatur, cum diceretur per Ezechielem non accepturos filios peccata patrum suorum, nec ulterius futuram in Israel parabolam illam: Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt (Ezech. XVIII, 1-20). Ideo enim quisque renascitur, ut solvatur in eo quidquid peccati est cum quo nascitur. Nam peccata quae male agendo postea committuntur, possunt et poenitendo sanari, sicut etiam post Baptismum fieri videmus. Ac per hoc non est instituta regeneratio, nisi quia vitiosa est generatio; usque adeo ut etiam de legitimo matrimonio procreatus dicat, In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit (Psal. L, 7). Neque hic dixit, In iniquitate, vel peccato, cum et hoc recte dici posset: sed iniquitates et peccata dicere maluit. Quia et in illo uno, quod in omnes homines pertransiit, atque tam magnum est, ut eo mutaretur [PL40.255] et converteretur in necessitatem mortis humana natura, reperiuntur, sicut supra disserui, plura peccata, et alia parentum, quae etsi non ita possunt mutare naturam, reatu tamen obligant filios, nisi gratuita gratia et misericordia divina subveniat.

CAPUT XLVII

Quousque parentum peccata propagentur in filios, non temere definiendum. Sed de peccatis aliorum parentum, quibus ab ipso Adam usque ad patrem suum progeneratoribus suis quisque succedit, non immerito disceptari potest: utrum omnium malis actibus et multiplicatis delictis originalibus qui nascitur implicetur, ut tanto pejus quanto posterius quisque nascatur; an propterea Deus in tertiam et quartam generationem de peccatis parentum eorum posteris comminetur, quia iram suam quantum ad progeneratorum culpas non extendit ulterius moderatione miserationis suae; ne illi quibus regenerationis gratia non confertur, nimia sarcina in ipsa sua aeterna damnatione premerentur, si cogerentur ab initio generis humani omnium praecedentium parentum suorum originaliter peccata contrahere, et poenas pro eis debitas pendere: an aliud aliquid de re tanta, Scripturis sanctis diligentius perscrutatis atque tractatis, valeat vel non valeat reperiri, temere affirmare non audeo.

CAPUT XLVIII

14. Peccatum originale non aboletur nisi per Christum. Illud tamen unum peccatum, quod tam magnum in loco et habitu tantae felicitatis admissum est, ut in uno homine originaliter, atque, ut ita dixerim, radicaliter totum genus humanum damnaretur, non solvitur ac diluitur nisi per unum mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum (I Tim. II, 5), qui solus potuit ita nasci, ut ei non opus esset renasci.

CAPUT XLIX

Baptismo Joannis non fiebat regeneratio. Christus cur baptizari a Joanne voluit. Non enim renascebantur, qui baptismate Joannis baptizabantur (Matth. III, 13), a quo et ipse baptizatus est: sed quodam praecursorio illius ministerio qui dicebat, Parate viam Domino (Luc. III, 4), huic uni in quo solo renasci poterant parabantur. Hujus enim baptismus est non in aqua tantum, sicut fuit Joannis, verum etiam in Spiritu sancto (Marc. I, 8); ut de illo Spiritu regeneretur quisquis in Christum credit, de quo Christus generatus regeneratione non eguit. Unde vox illa Patris quae super baptizatum facta est, Ego hodie genui te (Psal. II, 7; Hebr. V, 5); non unum illum temporis diem quo baptizatus est, sed immutabilis aeternitatis ostendit, ut illum hominem ad Unigeniti personam pertinere monstraret. Ubi enim dies nec hesterni fine inchoatur, nec initio crastini terminatur, semper hodiernus est. In aqua ergo baptizari voluit a Joanne, non ut ejus iniquitas ulla dilueretur, sed ut magna commendaretur humilitas. Ita quippe nihil in eo baptismus quod ablueret, sicut mors nihil quod [PL40.256] puniret, invenit; ut diabolus veritate justitiae, non violentia potestatis oppressus et victus, quoniam ipsum sine ullo peccati merito iniquissime occiderat, per ipsum justissime amitteret quos peccati merito detinebat. Utrumque igitur ab illo, id est, et baptismus et mors, certae dispensationis causa, non miseranda necessitate, sed miserante potius voluntate susceptum est; ut unus peccatum tolleret mundi, sicut unus peccatum misit in mundum, hoc est, in universum genus humanum.

CAPUT L

Per Christum tolli non tantum originale peccatum, sed et caetera superaddita. Nisi quod ille unus unum peccatum misit in mundum, iste vero unus non solum illud unum, sed cuncta simul abstulit quae addita invenit. Unde dicit Apostolus: Non sicut per unum peccantem, ita est et donum: nam judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Quia utique illud unum quod originaliter trahitur, etiam si solum sit, obnoxios damnationi facit: gratia vero ex multis delictis justificat hominem, qui praeter illud unum quod communiter cum omnibus originaliter traxit, sua quoque propria multa commisit.

CAPUT LI

A damnatione Adae nemo liberatus nisi in Christo renatus. Verumtamen quod paulo post dicit, Sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius justitiam in omnes homines ad justificationem vitae (Rom. V, 16, 18); satis indicat, ex Adam neminem natum nisi damnatione detineri, et neminem nisi in Christo renatum a damnatione liberari.

CAPUT LII

Baptismus mortis ac resurrectionis Christi similitudo in parvulis perinde ac in majoribus. De qua per unum hominem poena et per unum hominem gratia cum locutus fuisset, quantum illi Epistolae suae loco sufficere judicavit, deinde sacri baptismatis in cruce Christi grande mysterium commendavit eo modo, ut intelligamus nihil aliud esse in Christo baptismum, nisi mortis Christi similitudinem; nihil autem aliud mortem Christi crucifixi, nisi remissionis peccati similitudinem: ut quemadmodum in illo vera mors facta est, sic in nobis vera remissio peccatorum; et quemadmodum in illo vera resurrectio, ita in nobis vera justificatio. Ait enim, Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Dixerat enim superius, Ubi, enim abundavit peccatum, superabundavit gratia (Ibid. 20). Et ideo quaestionem sibi ipse proposuit, utrum propter abundantiam gratiae consequendam in peccato sit permanendum. Sed respondit, Absit: atque subjecit, Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Deinde ut ostenderet nos mortuos esse peccato: An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Si ergo hinc ostendimur mortui esse peccato, quia in morte Christi baptizati sumus; profecto et parvuli qui baptizantur in Christo, peccato moriuntur, quia in morte ipsius [PL40.257] baptizantur. Nullo enim excepto dictum est, Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Et ideo dictum est, ut probaretur mortuos nos esse peccato. Cui autem peccato parvuli renascendo moriuntur, nisi quod nascendo traxerunt? Ac per hoc etiam ad ipsos pertinet quod sequitur dicens: Consepulti sumus ergo illi per Baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus: hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum illo: scientes quia Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate mortuos quidem vos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. VI, 1-11). Hinc enim probare coeperat non esse nobis permanendum in peccato, ut gratia abundet; et dixerat, Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Atque ut ostenderet mortuos nos esse peccato, subjecerat, An ignoratis, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Sic itaque totum locum istum clausit, ut coepit. Mortem quippe Christi sic insinuavit, ut etiam ipsum mortuum diceret esse peccato. Cui peccato, nisi carni, in qua erat, non peccatum, sed similitudo peccati, et ideo nomine appellata est peccati? Baptizatis itaque in morte Christi, in qua non solum majores, verum etiam parvuli baptizantur, ait, Sic et vos, id est quemadmodum Christus, sic et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu.

CAPUT LIII

Crux Christi, sepultura, resurrectio, etc., figura vitae christianae. Quidquid igitur gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione tertio die, in ascensione in coelum, in sede ad dexteram Patris; ita gestum est, ut his rebus non mystice tantum dictis, sed etiam gestis configuraretur vita christiana quae hic geritur. Nam propter ejus crucem dictum est: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Galat. V, 24). Propter sepulturam: Consepulti sumus Christo per Baptismum in mortem. Propter resurrectionem: Ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Propter ascensionem in coelum sedemque ad dexteram Patris: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram [PL40.258] Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.

CAPUT LIV

Judicium ultimum pertinens ad res in fine saeculi gerendas. Jam vero quod de Christo confitemur futurum, quoniam de coelo venturus est, vivos judicaturus ac mortuos, non pertinet ad vitam nostram quae hic geritur; quia nec in rebus gestis ejus est, sed in fine saeculi gerendis. Ad hoc pertinet quod Apostolus secutus adjunxit: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria (Coloss. III, 1-4).

CAPUT LV

Judicare vivos et mortuos, duplici modo intellectum. Duobus autem modis accipi potest quod vivos et mortuos judicabit: sive ut vivos intelligamus, quos hic nondum mortuos, sed adhuc in ista carne viventes inventurus est ejus adventus; mortuos, autem qui de corpore, prius quam veniat, exierunt vel exituri sunt: sive vivos justos, mortuos autem injustos; quoniam justi quoque judicabuntur. Aliquando enim judicium Dei ponitur in malo; unde illud est, Qui autem male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 29): aliquando et in bono, secundum quod dictum est, Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me (Psal. LIII, 3). Per judicium quippe Dei fit ipsa bonorum malorumque discretio, ut liberandi a malo, non perdendi cum malis, boni ad dexteram segregentur (Matth. XXV, 32, 33). Propter quod ille clamabat, Judica me, Deus: et quid dixerat velut exponens, Et discerne, inquit, causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1).

CAPUT LVI

15. De Spiritu sancto et Ecclesia recto ordine dictum in Symbolo. Ecclesia coelestis terrenae opitulatur. Cum autem de Jesu Christo Filio Dei unico Domino nostro, quod ad brevitatem Confessionis pertinet, dixerimus, adjungimus sic credere nos et in Spiritum sanctum, ut illa Trinitas compleatur, quae Deus est: deinde sancta commemoratur Ecclesia. Unde datur intelligi rationalem creaturam ad Jerusalem liberam pertinentem (Galat. IV, 26), post commemorationem Creatoris, id est summae illius Trinitatis, fuisse subdendam. Quoniam quidquid de homine Christo dictum est, ad unitatem personae Unigeniti pertinet. Rectus itaque Confessionis ordo poscebat, ut Trinitati subjungeretur Ecclesia, tanquam habitatori domus sua, et Deo templum suum, et conditori civitas sua. Quae tota hic accipienda est, non solum ex parte qua peregrinatur in terris, a solis ortu usque ad occasum laudans nomen Domini (Psal. CXII, 3), et post captivitatem vetustatis cantans canticum novum; verum etiam ex illa quae in coelis semper, ex quo condita est, cohaesit Deo, nec ullum malum sui casus experta est. Haec in sanctis Angelis beata persistit, et suae parti peregrinanti sicut oportet opitulatur; quia utraque una erit consortio [PL40.259] aeternitatis, et nunc una est vinculo charitatis, quae tota instituta est ad colendum unum Deum. Unde nec tota, nec ulla pars ejus vult se coli pro Deo, nec cuiquam esse Deus pertinenti ad templum Dei, quod aedificatur ex diis quos facit non factus Deus. Ac per hoc Spiritus sanctus si creatura, non creator, esset, profecto creatura rationalis esset; ipsa est enim summa creatura. Et ideo in Regula fidei non poneretur ante Ecclesiam, quia et ipse ad Ecclesiam pertineret in illa ejus parte quae in coelis est. Nec haberet templum, sed etiam ipse templum esset. Templum autem habet, de quo dicit Apostolus: Nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo? De quibus alio loco dicit: Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi (I Cor. VI, 19, 15)? Quomodo ergo Deus non est, qui templum habet? aut minor Christo est, cujus membra templum habet? Neque enim aliud templum ejus, aliud templum Dei est, cum idem dicat Apostolus, Nescitis quia templum Dei estis: quod ut probaret, adjecit, Et Spiritus Dei habitat in vobis (Id. III, 16). Deus ergo habitat in templo suo, non solum Spiritus sanctus, sed etiam Pater et Filius, qui etiam de corpore suo, per quod factus est caput Ecclesiae, quae in hominibus est, ut sit ipse in omnibus primatum tenens (Coloss. I, 18), ait, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Templum ergo Dei, hoc est totius summae Trinitatis, sancta est Ecclesia, scilicet universa in coelo et in terra.

CAPUT LVII

Stabilitas Ecclesiae coelestis. Sed de illa quae in coelo est, affirmare quid possumus, nisi quod nullus in ea malus est, nec quisquam deinceps inde cecidit aut casurus est, ex quo Deus angelis peccantibus non pepercit, sicut scribit apostolus Petrus; sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in judicio puniendos reservari (II Petr. II, 4)?

CAPUT LVIII

Angelorum quae sint differentiae, et an Angeli sint sidera, incertum. Quomodo autem se habeat beatissima illa et superna societas, quae ibi sint differentiae praepositurarum, ut cum omnes tanquam generali nomine Angeli nuncupentur (sicut in Epistola ad Hebraeos legimus: Cui enim Angelorum dixit aliquando, Sede a dextris meis (Hebr. I, 13)? hoc quippe modo significavit omnes universaliter Angelos dici), sint tamen illic Archangeli: et utrum iidem Archangeli appellentur Virtutes; atque ita dictum sit, Laudate eum, omnes Angeli ejus; laudate eum, omnes Virtutes ejus (Psal. CXLVIII, 2); ac si diceretur, Laudate eum omnes Angeli ejus, laudate eum omnes Archangeli ejus: et quid inter se distent quatuor illa vocabula, quibus universam ipsam coelestem societatem videtur Apostolus esse complexus, dicendo, Sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates (Coloss. I, 16), dicant qui possunt, si tamen possunt probare quod dicunt: ego me [PL40.260] ista ignorare confiteor. Sed ne illud quidem certum habeo, utrum ad eamdem societatem pertineant sol et luna et cuncta sidera: quamvis nonnullis lucida corpora esse, non cum sensu vel intelligentia, videantur.

CAPUT LIX

Angelorum qualia sint in quibus apparuerunt corpora, difficile explicatur. Itemque angeli quis explicet cum qualibus corporibus apparuerint hominibus, ut non solum cernerentur, verum etiam tangerentur; et rursus non solida corpulentia, sed spirituali potentia quasdam visiones, non oculis corporeis, sed spiritualibus, vel mentibus ingerant, vel dicant aliquid non ad aurem forinsecus, sed intus in animo hominis, etiam ipsi ibidem constituti: sicut scriptum est in Prophetarum libro, Et dixit mihi angelus qui loquebatur in me (Zach. I, 9): non enim ait, qui loquebatur ad me; sed, in me. Vel appareant et in somnis, et colloquantur more somniorum: habemus quippe in Evangelio, Ecce Angelus Domini apparuit illi in somnis, dicens (Matth. I, 20). His enim modis velut indicant se angeli contrectabilia corpora non habere: faciuntque difficillimam quaestionem, quomodo patres eis pedes laverint (Gen. XVIII, 4, et XIX, 2), quomodo Jacob cum angelo tam solida contrectatione luctatus sit (Id. XXXII, 24). Cum ista quaeruntur, et ea sicut potest, quisque conjectat, non inutiliter exercentur ingenia, si adhibeatur disceptatio moderata, et absit error opinantium se scire quod nesciunt. Quid enim opus est ut haec atque hujusmodi affirmentur, vel negentur, vel definiantur cum discrimine, quando sine crimine nesciuntur?

CAPUT LX

16. Artes satanae transfigurantis se ut angelum lucis, utilius dignoscuntur. Magis opus est dijudicare atque dignoscere, cum se satanas transfigurat velut angelum lucis (II Cor. XI, 14), no fallendo ad aliqua perniciosa seducat. Nam quando sensus corporis fallit, mentem vero non movet a vera rectaque sententia, qua quisque vitam fidelem gerit, nullum est in religione periculum: vel cum se bonum fingens, ea facit sive dicit, quae bonis angelis congruunt, etiam si credatur bonus, non est error christianae fidei periculosus aut morbidus. Cum vero per haec aliena ad sua incipit ducere, tunc eum dignoscere, nec ire post eum, magna et necessaria vigilantia est. Sed quotusquisque hominum idoneus est omnes mortiferos ejus dolos evadere, nisi regat atque tueatur Deus? Et ipsa hujus rei difficultas ad hoc est utilis, ne sit spes sibi quisque, aut homo alter alteri, sed Deus suis omnibus. Id enim nobis potius expedire prorsus piorum ambigit nemo.

CAPUT LXI

Ecclesia in Angelis et in hominibus. Christus pro angelis non est mortuus. Angelos quomodo spectat hominum redemptio. Haec ergo quae in sanctis Angelis et Virtutibus Dei est Ecclesia, tunc nobis sicuti est innotescet, cum ei conjuncti [PL40.261] fuerimus in finem, ad simul habendam beatitudinem sempiternam. Ista vero quae ab illa peregrinatur in terris, eo nobis notior est, quod in illa sumus, et quia hominum est, quod et nos sumus. Haec sanguine Mediatoris nullum habentis peccatum, ab omni redempta est peccato, ejusque vox est, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 31, 32). Non enim pro Angelis mortuus est Christus. Sed ideo etiam pro Angelis fit, quidquid hominum per ejus mortem redimitur et liberatur a malo, quoniam cum eis quodammodo redit in gratiam, post inimicitias quas inter homines et sanctos Angelos peccata fecerunt, et ex ipsa hominum redemptione ruinae illius angelicae detrimenta reparantur.

CAPUT LXII

Quomodo in Christo instaurantur omnia, et pacificantur. Et utique noverunt Angeli sancti docti de Deo, cujus veritatis aeterna contemplatione beati sunt, quanti numeri supplementum de genere humano integritas illius civitatis exspectet. Propter hoc ait Apostolus instaurari omnia in Christo, quae in coelis sunt, et quae in terris, in ipso (Ephes. I, 10). Instaurantur quippe quae in coelis sunt, cum id quod inde in angelis lapsum est, ex hominibus redditur: instaurantur autem quae in terris sunt, cum ipsi homines qui praedestinati sunt ad aeternam vitam, a corruptionis vetustate renovantur. Ac sic per illud singulare sacrificium in quo Mediator est immolatus, quod unum multae in Lege victimae figurabant, pacificantur coelestia cum terrestribus, et terrestria cum coelestibus. Quoniam sicut idem apostolus dicit, In ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliari omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris sunt, sive quae in coelis (Coloss. I, 19 et 20).

CAPUT LXIII

Pax regni coelestis, quomodo praecellit omnem intellectum.---Pax ista praecellit, sicut scriptum est, omnem intellectum (Philipp. IV, 7); neque sciri a nobis, nisi cum ad ea venerimus, potest. Quomodo enim pacificantur coelestia nisi nobis, id est, concordando nobiscum? Nam ibi semper est pax, et inter se universis intellectualibus creaturis, et cum suo Creatore. Quae pax praecellit, ut dictum est, omnem intellectum; sed utique nostrum, non eorum qui semper vident faciem Patris. Nos autem, quantuscumque sit in nobis intellectus humanus, ex parte scimus, et videmus nunc per speculum in aenigmate: cum vero aequales Angelis Dei fuerimus (Luc. XX, 36); tunc quemadmodum et ipsi, videbimus facie ad faciem (I Cor. XIII, 12); tantamque pacem habebimus erga eos, quantam et ipsi erga nos; quia tantum eos dilecturi sumus, quantum ab eis diligimur. Itaque pax eorum nota nobis erit, quia et nostra talis ac tanta erit, nec praecellet tunc intellectum nostrum: Dei vero pax quae illic est erga eos, et nostrum et illorum intellectum sine dubitatione praecellet. De [PL40.262] ipso quippe beata est rationalis creatura, quaecumque beata est, non ipse de illa. Unde secundum hoc melius accipitur quod scriptum est, Pax Dei quae praecellit omnem intellectum: ut in eo quod dixit omnem, nec ipse intellectus sanctorum Angelorum esse possit exceptus; sed Dei solius: neque enim et ipsius intellectum pax ejus excellit.

CAPUT LXIV

17. Remissio peccatorum expressa in Symbolo. Sanctorum vita sine crimine, non sine peccato. Concordant autem nobiscum Angeli etiam nunc, cum remittuntur nostra peccata. Ideo post commemorationem sanctae Ecclesiae in ordine Confessionis ponitur remissio peccatorum. Per hanc enim stat Ecclesia quae in terris est: per hanc non perit quod perierat et inventum est (Luc. XV, 24). Excepto quippe Baptismatis munere, quod contra originale peccatum donatum est, ut quod generatione attractum est, regeneratione detrahatur; et tamen activa quoque peccata, quaecumque corde, ore, opere commissa invenerit, tollit: hac ergo excepta magna indulgentia, unde incipit hominis renovatio, in qua solvitur omnis reatus et ingeneratus et additus; ipsa etiam vita caetera jam ratione utentis aetatis, quantalibet praepolleat fecunditate justitiae, sine peccatorum remissione non agitur. Quoniam filii Dei quamdiu mortaliter vivunt, cum morte confligunt. Et quamvis de illis sit veraciter dictum, Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14); sic tamen Spiritu Dei excitantur, et tanquam filii Dei proficiunt ad Deum, ut etiam spiritu suo, maxime aggravante corruptibili corpore (Sap. IX, 15), tanquam filii hominum quibusdam humanis motibus deficiant ad se ipsos, et ideo peccent. Interest quidem quantum: neque enim quia peccatum est omne crimen, ideo crimen est etiam omne peccatum. Itaque sanctorum hominum vitam quamdiu in hac mortali vivitur, inveniri posse dicimus sine crimine: Peccatum autem si dixerimus quia non habemus, ut ait tantus apostolus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).

CAPUT LXV

Crimina quaelibet in Ecclesia remitti per poenitentiam. Extra Ecclesiam non remittuntur peccata. Sed neque de ipsis criminibus quamlibet magnis remittendis in sancta Ecclesia, Dei misericordia desperanda est agentibus poenitentiam secundum modum sui cujusque peccati. In actione autem poenitentiae, ubi tale commissum est, ut is qui commisit a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam doloris. Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, neque in aliorum notitiam per verba vel quaecumque alia signa procedit; cum [PL40.263] sit coram illo cui dicitur, Gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII, 10): recte constituuntur ab iis qui Ecclesiis praesunt tempora poenitentiae, ut fiat satis etiam Ecclesiae, in qua remittuntur ipsa peccata; extra eam quippe non remittuntur. Ipsa namque proprie Spiritum sanctum pignus accepit (II Cor. I, 22), sine quo non remittuntur ulla peccata, ita ut quibus remittuntur, consequantur vitam aeternam.

CAPUT LXVI

Remissio peccatorum fit propter futurum judicium. Magis enim propter futurum judicium fit remissio peccatorum. In hac autem vita usque adeo valet quod scriptum est, Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1); ut etiam parvulos videamus post lavacrum regenerationis diversorum malorum afflictione cruciari: ut intelligamus, totum quod salutaribus agitur Sacramentis, magis ad spem venturorum bonorum, quam ad retentionem vel adeptionem praesentium pertinere. Multa etiam hic videntur ignosci et nullis suppliciis vindicari; sed eorum poenae reservantur in posterum. Neque enim frustra ille proprie dicitur dies judicii, quando venturus est judex vivorum atque mortuorum. Sicut e contrario vindicantur hic aliqua, et tamen si remittuntur, profecto in futuro saeculo non nocebunt. Propterea de quibusdam temporalibus poenis, quae in hac vita peccantibus irrogantur, eis quorum peccata delentur, ne reserventur in finem, ait Apostolus: Si enim nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur: cum judicamur autem a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 31 et 32).

CAPUT LXVII

18. Refelluntur qui putabant fideles omnes, quantumlibet scelerate vixissent, salvandos per ignem. Creduntur autem a quibusdam etiam ii qui nomen Christi non relinquunt, et ejus lavacro in Ecclesia baptizantur, nec ab ea ullo schismate vel haeresi praeciduntur, in quantislibet sceleribus vivant, quae nec diluant poenitendo, nec eleemosynis redimant, sed in eis usque ad hujus vitae ultimum diem pertinacissime perseverent, salvi futuri per ignem; licet pro magnitudine facinorum flagitiorumque diuturno, non tamen aeterno igne puniri. Sed qui hoc credunt, et tamen catholici sunt, humana quadam benevolentia mihi falli videntur: nam Scriptura divina aliud consulta respondet. Librum autem de hac quaestione conscripsi, cujus titulus est, de Fide et Operibus; ubi secundum Scripturas sanctas, quantum Deo adjuvante potui, demonstravi, eam fidem salvos facere, quam satis evidenter expressit Paulus apostolus, dicens: In Christo enim Jesu neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium, sed fides [PL40.264] quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Si autem male et non bene operatur, procul dubio, secundum apostolum Jacobum, mortua est in semetipsa. Qui rursus ait: Si fidem dicat se quis habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides salvare eum (Jacobi II, 17, 14)? Porro autem si homo sceleratus propter fidem solam per ignem salvabitur, et sic est accipiendum quod ait beatus Paulus, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem; poterit ergo salvare sine operibus fides, et falsum erit quod dixit ejus coapostolus Jacobus: falsum erit et illud quod idem ipse Paulus dixit, Nolite, inquit, errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Si enim etiam in istis perseverantes criminibus, tamen propter fidem Christi salvi erunt, quomodo in regno Dei non erunt?

CAPUT LXVIII

Locus Apostoli de salvandis per ignem ut intelligendus. Ignis quidam in hac vita, per quem salvantur aedificantes ligna. Sed quia haec apostolica manifestissima et apertissima testimonia falsa esse non possunt; illud quod obscure dictum est de iis qui superaedificant super fundamentum, quod est Christus, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam (de his enim dictum est quod per ignem salvi erunt, quoniam fundamenti merito non peribunt), sic intelligendum est, ut his manifestis non inveniatur esse contrarium. Ligna quippe et fenum et stipula non absurde accipi possunt rerum saecularium, quamvis licite concessarum, tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint. Cum autem iste dolor urit, si Christus in corde fundamenti habet locum, id est, ut ei nihil anteponatur, et malit homo qui tali dolore uritur, rebus quas ita diligit magis carere quam Christo; per ignem fit salvus. Si autem res hujusmodi temporales ac saeculares tempore tentationis maluerit tenere quam Christum, eum in fundamento non habuit; quia haec priore loco habuit, cum in aedificio prius non sit aliquid fundamento. Ignis enim, de quo eo loco est locutus Apostolus, talis debet intelligi, ut ambo per eum transeant; id est, et qui aedificat super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, et qui aedificat ligna, fenum et stipulam. Cum enim hoc dixisset, adjunxit: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus permanserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus autem exustum fuerit, damnum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (Id. III, 11-15). Non ergo unius eorum, sed utriusque opus ignis probabit. Est quidam ignis tentatio tribulationis, de quo aperte alio loco scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Iste ignis in hac interim vita facit quod Apostolus dixit, si accidat duobus fidelibus, uni scilicet cogitanti quae Dei [PL40.265] sunt, quomodo placeat Deo, hoc est, aedificanti super Christum fundamentum, aurum argentum, lapides pretiosos; alteri autem cogitanti ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 32, 33), id est, aedificanti super idem fundamentum ligna, fenum, stipulam: illius enim opus non exuritur, quia non ea dilexit quorum amissione crucietur; exuritur autem hujus, quoniam sine dolore non pereunt, quae cum amore possessa sunt. Sed quoniam alterutra conditione proposita, eis potius carere mallet quam Christo, nec timore amittendi talia deserit Christum, quamvis doleat cum amittit, salvus est quidem, sic tamen quasi per ignem: quia urit eum rerum dolor, quas dilexerat, amissarum; sed non subvertit neque consumit fundamenti stabilitate atque incorruptione munitum.

CAPUT LXIX

Ignis etiam purgatorius quidam post hanc vitam. Tale aliquid etiam post hanc vitam fieri, incredibile non est, et utrum ita sit, quaeri potest: et aut inveniri, aut latere, nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari; non tamen tales de quibus dictum est, quod regnum Dei non possidebunt, nisi convenienter poenitentibus eadem crimina remittantur. Convenienter autem dixi, ut steriles in eleemosynis non sint, quibus tantum tribuit Scriptura divina, ut earum tantummodo fructum se imputaturum praenuntiet Dominus dextris, et earum tantummodo sterilitatem sinistris; quando his dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: illis autem, Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 34, 41).

CAPUT LXX

19. Crimina eleemosynis non redimi, nisi vita mutetur. Sane cavendum est ne quisquam existimet infanda illa crimina, qualia qui agunt, regnum Dei non possidebunt, quotidie perpetranda, et eleemosynis quotidie redimenda. In melius quippe est vita mutanda, et per eleemosynas de peccatis praeteritis est propitiandus Deus; non ad hoc emendus quodam modo, ut ea semper liceat impune committere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi (Eccli. XV, 21): quamvis miserando deleat jam facta peccata, si non satisfactio congrua negligatur.

CAPUT LXXI

Oratione Dominica expiari leviora peccata. De quotidianis autem brevibus levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana fidelium oratio satisfacit. Eorum est enim dicere, Pater noster qui es in coelis, qui jam Patri tali regenerati sunt ex aqua et Spiritu (Joan. III, 5). Delet omnino haec oratio minima et quotidiana peccata. Delet et illa a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta, sed poenitendo in melius mutata discedit: si quemadmodum veraciter dicitur, Dimitte nobis debita nostra, quoniam non desunt quae dimittantur; ita veraciter [PL40.266] dicatur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 9, 12): id est, si fiat quod dicitur; quia et ipsa eleemosyna est, veniam petenti homini ignoscere.

CAPUT LXXII

Eleemosynarum genera multa. Ac per hoc ad omnia quae utili misericordia fiunt, valet quod Dominus ait, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Non solum ergo qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, aegroto vel incluso visitationem, captivo redemptionem, debili subvectionem, caeco deductionem, tristi consolationem, non sano medelam, erranti viam, deliberanti consilium, et quod cuique necessarium est indigenti; verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat; et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum ejus, quo ab illo laesus aut offensus est, dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur, non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit, et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat; quia misericordiam praestat. Multa enim bona praestantur invitis, quando eorum consulitur utilitati, non voluntati: quia ipsi sibi inveniuntur esse inimici, amici vero eorum potius illi quos inimicos putant; et reddunt errando mala pro bonis, cum reddere mala christianus non debeat nec pro malis. Multa itaque genera sunt eleemosynarum, quae cum facimus, adjuvamur ut dimittantur nostra peccata.

CAPUT LXXIII

Eleemosynae genus maximum, parcere inimicis. Sed ea nihil est majus, qua ex corde dimittimus, quod in nos quisque peccavit. Minus enim magnum est erga eum esse benevolum, sive etiam beneficum, qui tibi mali nihil fecerit: illud multo grandius et magnificentissimae bonitatis est, ut tuum quoque inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult, et si potest facit, tu bonum semper velis, faciasque cum possis, audiens dicentem Deum, Diligite inimicos vestros, bene facite eis qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur (Matth. V, 44). Sed quoniam perfectorum sunt ista filiorum Dei, quo quidem se debet omnis fidelis extendere, et humanum animum ad hunc affectum, orando Deum, secumque agendo luctandoque perducere: tamen quia hoc tam magnum bonum tantae multitudinis non est, quantam credimus exaudiri, cum in oratione dicitur, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; procul dubio verba sponsionis hujus implentur, si homo qui nondum ita profecit, ut jam diligat inimicum, tamen quando rogatur ab homine qui peccavit in eum, ut ei [PL40.267] dimittat, dimittit ex corde: quia etiam sibi roganti utique vult dimitti, cum orat et dicit, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; id est, Sic dimitte debita nostra rogantibus nobis, sicut et nos dimittimus rogantibus debitoribus nostris.

CAPUT LXXIV

Peccata non dimittenti non dimittuntur a Deo. Jam vero qui eum, in quem peccavit, hominem rogat, si peccato suo movetur ut roget, non est adhuc deputandus inimicus, ut eum diligere sit difficile, sicut difficile erat quando inimicitias exercebat. Quisquis autem roganti et peccati sui poenitenti non ex corde dimittit, nullo modo existimet a Domino sua peccata dimitti; quoniam mentiri veritas non potest. Quem vero lateat Evangelii auditorem sive lectorem, quis dixerit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6)? Qui cum docuisset orationem, hanc in ea positam sententiam vehementer commendavit, dicens: Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra (Matth. VI, 14, 15). Ad tam magnum tonitruum qui non expergiscitur, non dormit, sed mortuus est: et tamen potens est ille etiam mortuos suscitare.

CAPUT LXXV

20. Eleemosyna sceleratos et infideles non mundat, nisi mutentur. Sane qui sceleratissime vivunt, nec curant talem vitam moresque corrigere, et inter ipsa facinora et flagitia sua eleemosynas frequentare non cessant, frustra ideo sibi blandiuntur, quoniam Dominus ait, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Hoc enim quam late pateat, non intelligunt. Sed ut intelligant, attendant quibus dixerit. Nempe in Evangelio sic scriptum est: Cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se; et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum: Nunc vos, Pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Stulti, nonne qui fecit id quod deforis est, etiam id quod intus est fecit? Verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 37-41). Itane hoc intellecturi sumus, ut Pharisaeis non habentibus fidem Christi, etiamsi non in eum crediderint, nec renati fuerint ex aqua et Spiritu, munda sint omnia, tantum si eleemosynas dederint, sicut isti eas dandas putant? cum sint immundi omnes quos non mundat fides Christi, de qua scriptum est, Mundans fide corda eorum (Act. XV, 9); et dicat Apostolus, Immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15). Quomodo ergo Pharisaeis omnia munda essent, si eleemosynas, darent et fideles non essent? Aut quomodo fideles essent, si in Christum credere atque in ejus renasci gratia noluissent? Et tamen verum est quod audierunt, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.

CAPUT LXXVI

Prima eleemosyna, animae suae misereri et recte vivere. Qui enim vult ordinate dare eleemosynam, a se ipso debet incipere, et eam sibi primum dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae; verissimeque dictum est, Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Propter hoc renascimur, ut Deo placeamus, cui merito displicet quod nascendo contraximus. Haec est prima eleemosyna, quam nobis dedimus, quoniam nos ipsos miseros per miserantis Dei misericordiam requisivimus, justum judicium ejus confitentes, quo miseri effecti sumus, de quo dicit Apostolus, Judicium quidem ex uno in condemnationem: et magnae charitati ejus gratias agentes, de qua idem ipse dicit gratiae praedicator, Commendat autem suam dilectionem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V, 16, 8, 9); ut et nos veraciter de nostra miseria judicantes, et Deum charitate quam donavit ipse diligentes, pie recteque vivamus. Quod judicium et charitatem Dei cum Pharisaei praeterirent, decimabant tamen propter eleemosynas quas faciebant etiam quaeque minutissima fructuum suorum: et ideo non dabant eleemosynas a se incipientes, secumque prius misericordiam facientes. Propter quem dilectionis ordinem dictum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Luc. X, 27). Cum ergo increpasset eos quod forinsecus se lavabant, intus autem rapina et iniquitate pleni erant, admonens quadam eleemosyna, quam sibi homo debet primitus dare, interiora mundari: Verumtamen, inquit, quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Deinde ut ostenderet quid admonuisset, et quid ipsi facere non curarent, ne illum putarent eorum eleemosynas ignorare: Sed vae vobis, inquit Pharisaeis: tanquam diceret, Ego quidem commonui vos eleemosynam dandam, per quam vobis munda sint omnia; Sed vae vobis qui decimatis mentam et rutam et omne olus; has enim novi eleemosynas vestras, ne de illis me nunc vos admonuisse arbitremini: et praeteritis judicium et charitatem Dei; qua eleemosyna possetis ab omni inquinamento interiori mundari, ut vobis munda essent et corpora quae lavatis: hoc est enim omnia, et interiora scilicet et exteriora; sicut alibi legitur, Mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt (Matth. XXIII, 26). Sed ne istas eleemosynas, quae fiunt de fructibus terrae, respuisse videretur: Haec, inquit, oportuit facere, id est, judicium et charitatem Dei; et illa non omittere (Luc. XI, 42), id est, eleemosynas fructuum terrenorum.

CAPUT LXXVII

Iniquitas deserenda, ut prosint eleemosynae. Non ergo se fallant, qui per eleemosynas quaslibet largissimas fructuum suorum vel cujuscumque pecuniae, impunitatem se emere existimant in facinorum [PL40.269] immanitate ac flagitiorum nequitia permanendi: non solum enim haec faciunt, sed ita diligunt, ut in eis semper optent, tantum si possint impune, versari. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6); et qui odit animam suam, non est in eam misericors, sed crudelis: diligendo eam quippe secundum saeculum, odit eam secundum Deum. Si ergo vellet ei dare eleemosynam, per quam illi essent munda omnia, odisset eam secundum saeculum, et diligeret secundum Deum. Nemo autem dat eleemosynam qualemlibet, nisi unde det ab illo accipiat qui non eget: ideo dictum est, Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11).

Okyjylaryň reaksiýalary

Bellikler

Fons: Patrologia Latina, t. 40, coll. 232-269 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ulanyjy tarapyndan ýazyldy: Rodion Vlasov
Sahypanyň döredilen senesi: 2026-11-22, Täzelenme: 2026-11-22