LIBER TERTIUS. De vers. 20: Et dixit Deus, Educant aquae, et reliquis usque ad primi capitis finem
CAPUT PRIMUM. Animalium ex aquis eductio prius narratur quam quae de terra; quod aqua aeri, aer coelo proximum elementum sit
1. Et dixit Deus, Educant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia super terram, secundum firmamentum coeli. Et factum est sic. Et fecit Deus cetos magnos et omne animal reptilium, quae eduxerunt aquae secundum genus eorum; et omne volatile pennatum secundum genus. Et vidit Deus quia bona sunt, et benedixit ea Deus dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas in mari, et volatilia multiplicentur super terram. Et facta est vespera, et factum est mane dies quintus. Nunc in inferiore parte mundi, ea quae spiritu vitae moventur, fiunt, et primum aquarum, quod aeris qualitati proximum elementum est; quia huic coelo, in quo sunt luminaria, ita vicinus est aer, ut et ipse coeli nomen acceperit; sed nescio utrum etiam firmamentum possit vocari. Dicuntur autem coeli pluraliter in una eademque re, quae dicitur unum coelum. Nam cum in hoc libro singulari numero dicatur coelum, quod dividit inter aquas quae supra, et eas quae infra sunt; in illo tamen psalmo, Et aquae, inquit, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. Et coelos coelorum si bene intelligimus sidereos aeriorum, tanquam superiores inferiorum, et hos in eodem psalmo accipimus, ubi dictum est, Laudate eum, coeli coelorum (Psal. CXLVIII, 4, 5). Satis apparet hunc aerem, non solum coelum, sed etiam coelos dici: sicut dicuntur et terrae, nec aliud significatur, quam illa quae singulariter terra dicitur, quando dicimus orbem terrarum, et orbem terrae.
CAPUT II. Coelos diluvio periisse, et aerem in aquae naturam transisse
2. Hos etiam aerios coelos quondam periisse diluvio in quadam earum quae canonicae appellantur, Epistola legimus (II Pet. III, 6). Neque enim humida illa natura, quae ita concreverat, ut cubitis quindecim altissimorum montium transcenderet vertices (Gen. VII, 20), potuit ad sidera pervenire. Sed quia hujus aeris humidioris, in quo aves volitant, vel tota vel prope tota spatia compleverat, [PL34.280] periisse qui fuerant coelos in illa Epistola scribitur. Quod nescio quemadmodum possit intelligi, nisi in aquarum naturam pinguioris hujus aeris qualitate conversa: alioquin non perierunt tunc isti coeli, sed sublimius erecti sunt, cum locum eorum aqua occupaverat. Itaque facilius eos secundum illius Epistolae auctoritatem periisse credimus, et alios, sicut ibi scribitur, repositos (II Petr. III, 5-7), extenuatis videlicet exhalationibus, quam sic erectos, ut eis superioris coeli natura loco suo cederet.
3. Oportebat itaque ut in creandis habitatoribus inferioris hujus mundi partis, quae saepe terrae nomine tota commemoratur, prius producerentur ex aquis animalia, postea vero de terra: quod ita sit aeri aqua similis, ut ejus exhalationibus pinguescere probetur, ut et spiritum procellae faciat, id est ventum, et nubila contrahat, et possit volatus avium sustinere. Quapropter etiamsi verum dixit quidam saecularium poetarum, Nubes excedit Olympus, et, Pacem summa tenent (Lucanus, lib. 2); quia perhibetur in Olympi vertice aer esse tam tennis, ut neque nubibus obumbretur, neque turbetur vento, neque sustentare alites possit, neque ipsos qui forte ascenderint homines, crassioris aurae spiritu alere, sicut in isto aere consueverunt: tamen et ipse aer est, unde aquis vicina qualitate diffunditur, et propterea ipse quoque in humidam naturam conversus diluvii tempore creditur. Neque enim arbitrandum est aliquid de spatiis siderei coeli usurpasse, cum omnes etiam altissimos montes aqua transcenderat.
CAPUT III. De elementorum commutatione sententiae. Aer in Genesis historia non praetermissus
4. Quanquam de conversione elementorum, etiam inter ipsos qui haec otiosa cura subtilissime perscrutati sunt, non parva quaestio est. Alii enim dicunt omnia in omnia posse mutari, atque converti: alii vero esse aliquid omnino proprium singulis perhibent elementis, quod in alterius elementi qualitatem nullo modo vertatur. Unde fortassis suo loco, si Dominus [PL34.281] voluerit, diligentius disputabimus: nunc autem quod ad praesentem sermonem attinet, haec commemoranda existimavi, ut intelligamus servatum esse ordinem rerum quo prius oportuit aquarum animalia quam terrarum narrari creata.
5. Nec ullo modo arbitrandum est praetermissum esse in hac Scriptura ullum mundi hujus elementum, cum quatuor notissimis eum constare persuasum sit, quia videtur hic coelum, et aqua, et terra commemorari, de aere autem taceri. Consuetudo quippe nostrarum Scripturarum est, aut coeli et terrae nomine mundum appellare, aut interdum addere et mare. Aer itaque vel ad coelum pertinere intelligitur, si qua sunt in ejus superioribus partibus tranquillissima et pacatissima spatia; vel ad terram propter hunc turbulentum et caliginosum locum, qui humida exhalatione pinguescit, quamvis et ipse saepius coeli nomine nuncupetur: ac per hoc non scriptum est, Producant aquae reptilia animarum vivarum, et producat aer volatilia volantia super terram; sed utrumque hoc animantium genus ex aquis productum esse narratur. Quidquid ergo aquarum sive labiliter undosum et fluidum est, sive vaporaliter tenuatum atque suspensum, ut illud reptilibus animarum vivarum, hoc volatilibus appareat distributum, utrumque tamen humidae naturae deputatur.
CAPUT IV. Quinque sensus ad quatuor elementa referri
6. Ideoque sunt etiam qui subtilissima consideratione quinque istos manifestissimos corporis sensus secundum quatuor usitata elementa ita distinguant, ut oculos ad ignem, aures ad aerem dicant pertinere. Olfaciendi autem gustandique sensum naturae humidae attribuunt: et olfactum quidem istis exhalationibus humidis, quibus crassatur hoc spatium, in quo aves volitant; gustatum vero istis fluxibilibus et corpulentis humoribus. Nam quaecumque in ore sapiunt, ipsius oris humori commiscentur ut sapiant, etiamsi arida cum acciperentur fuisse videantur. Ignis tamen omnia penetrat, ut motum in eis faciat. Nam et humor privatione caloris congelascit, et cum possint fervescere caetera elementa, ignis frigescere non potest: facilius quippe exstinguitur, ut ignis non sit, quam frigidus maneat, aut sit alicujus frigidi contactu tepidior. Tactus autem, qui est quintus in sensibus, terreno elemento magis congruit: proinde per totum corpus animantis, quod maxime ex terra est, quaeque tacta sentiuntur. Dicunt etiam nec videri sine igne posse aliquid, nec tangi sine terra. Ac per hoc elementa omnia in omnibus inesse; sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet accepisse vocabulum. Ideo autem caloris privatione, cum corpus nimie frigescit, obtundi sensum, quia motus pigrescit, qui ex calore inest corpori, dum ignis aerem, et aer humida, et humor terrena quaeque afficit, subtilioribus scilicet crassiora penetrantibus.
7. Quanto autem quidque subtilius est in natura corporali, tanto est vicinius naturae spirituali; quamvis [PL34.282] longe distante genere, quandoquidem illud corpus est, illud non est.
CAPUT V. Ut ad quatuor elementa varie se habet sentiendi vis in quinque sensibus
Ac per hoc quoniam sentire non est corporis, sed animae per corpus, licet acute disseratur secundum diversitatem corporeorum elementorum sensus esse corporis distributos; anima tamen cui sentiendi vis inest, cum corporea non sit, per subtilius corpus agitat vigorem sentiendi. Inchoat itaque motum in omnibus sensibus a subtilitate ignis, sed non in omnibus ad idem pervenit. In visu enim pervenit represso calore usque ad ejus lucem. In auditu usque ad liquidiorem aerem calore ignis penetrat. In olfactu autem transit aerem purum, et pervenit ad humidam exhalationem, unde crassior haec aura subsistit. In gustatu et hanc transit, et pervenit usque ad humorem corpulentiorem: quo etiam penetrato atque trajecto, cum ad terrenam gravitatem pervenit, tangendi ultimum sensum agit.
CAPUT VI. Aeris elementum non esse praetermissum a scriptore Genesis
8. Non igitur ignorabat naturas elementorum eorumque ordinem, qui cum visibilium, quae intra mundum in elementis natura moventur, conditionem introduceret, prius coelestia luminaria, deinde aquarum animantia, terrarum autem postrema narravit: non quod aerem praetermiserit, sed quod purissimi et quietissimi aeris, ubi volare aves non posse dicuntur, si qua sunt spatia, coelo superiori conjunguntur, et coeli nuncupatione in Scripturis ad superiorem mundi partem pertinere intelliguntur: ut terrae nomine universaliter hoc totum significetur, ex quo incipit deorsum versus, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, et omnes abyssi, donec perveniatur ad aridam quae proprio nomine terra dicitur. Aer itaque ille superior, sive quod ad coelestem mundi pertinet partem, sive quod nullum habet visibilem habitatorem, de qualibus nunc sermo narrantis est, neque praetermissus est coelo nominato, neque annumeratus in creandis animalibus: iste vero inferior qui excipit exhalationes humidas maris ac terrae, et ad sustinendas aves quodammodo crassatur, nonnisi ex aquis accipit animalia. Quod enim ejus humidum est, hoc portat alitum corpora, quae ita nituntur pennis volantes, quemadmodum pisces quibusdam suis alis natantes.
CAPUT VII. Volatilia ex aquis non immerito dicuntur creata
9. Proinde scienter tanquam Spiritus Dei, qui scribenti aderat, ex aquis dicit producta volatilia. Quorum natura bipartitum locum sortita est; inferiorem scilicet in unda labili, superiorem vero in aura flabili: illum deputatum natantibus, istum volantibus. Sicut huic elemento congruos duos etiam sensus animalibus datos videmus; olfactum explorandis vaporibus, gustatum explorandis liquoribus. Quod enim et tactu aquas ventosque sentimus, hoc est quod terrae [PL34.283] solidum omnibus admiscetur elementis; sed in his crassioribus sentitur amplius, ita ut etiam tangendo contrectari valeant. Ideoque et ista in duabus maxime mundi partibus generaliter terrae nomine complectuntur: sicut ille psalmus ostendit, omnia superiora ab illo principio enumerans, Laudate Dominum de coelis; omniaque inferiora ab alio principio, Laudate Dominum de terra; ubi et spiritus tempestatis et omnes abyssi nominantur, et ignis iste qui urit tangentem (Psal. CXLVIII, 1-8), quia de terrenis et humidis motibus ita existit, ut subinde vertatur in aliud elementum. Et quamvis naturae suae sursum nitendo indicet appetitum, in coelestem tamen superiorem tranquillitatem non potest evadere; quia multo aere superatus et in eum conversus exstinguitur: ac per hoc in ista rerum parte corruptibiliore atque pigriore turbulentis motibus agitatur ad temperandum ejus rigorem, et ad usus terroresque mortalium.
10. Quia ergo etiam tactu, qui ad terram proprie pertinet, sentiri possunt et fluctus undarum, et flatus aurarum, propterea ipsa quoque aquatilium animalium corpora et terrenis vescuntur, et maxime aves; in terra etiam requiescunt, fetusque propagant: pars enim humoris quae vaporaliter exhalatur, etiam super terras extenditur. Ideoque cum dixisset Scriptura, Educant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia, inquit, super terram; addidit sane, dicens, secundum firmamentum coeli, in quo potest aliquanto manifestius apparere illud quod antea videbatur obscurum. Non enim ait, In firmamento coeli, sicut de luminaribus; sed, volantia, inquit, super terram, secundum firmamentum coeli, id est juxta firmamentum coeli: quia videlicet hoc caliginosum et humidum spatium, in quo aves volant, illi spatio contiguum est, ubi volare non possunt, quod jam merito tranquillitatis et quietis pertinet ad firmamentum coeli. In coelo ergo volant aves, sed in isto, quod ille psalmus etiam terrae nomine includit; propter quod coelum vocantur multis locis volatilia coeli: non tamen in firmamento, sed secundum firmamentum.
CAPUT VIII. Reptilia animarum vivarum pisces cur appellati
11. Nonnulli putant propter sensus tarditatem non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum appellata. Sed si propterea sic appellarentur, avibus daretur nomen animae vivae. Cum vero et ipsa volatilia dicta sunt, sicut illa, reptilia, ut subaudiatur animarum vivarum; fatendum est, ut arbitror, ita dictum, ac si diceretur, Quae sunt in animabus vivis reptilia vel volatilia: sicut dici posset, Ignobilia hominum, ut intelligeremus, quicumque sunt in hominibus ignobiles. Quanquam enim sint et animalia terrestria quae repunt super terram; tamen ex multo majore numero pedibus moventur, et tam pauca fortasse in terris repunt, quam pauca in aquis gradiuntur.
12. Nonnulli autem putaverunt propterea non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum pisces esse appellatos, quod eis memoria nulla sit, nec aliqua [PL34.284] qua vita velut rationi vicinior. Sed fallit eos experientia minor. Nam quidam scripserunt, quae animadvertere potuerunt in vivariis piscium, multa miranda. Sed etiamsi forte falsa scripserunt, memoriam tamen pisces habere certissimum est. Quod ipse sum expertus, et experiantur qui possunt et volunt. Nam fons quidam magnus Bullensium-regiorum, fere plenus est piscium. Solent autem homines desuper intuentes eis aliquid jacere, quod sibi vel praeripiant confluentes, vel inter se diripiant concertantes. Quo pastu assueti, deambulantibus super oram fontis hominibus, ipsi quoque cum eis congregatim natando eunt et redeunt, exspectantes unde aliquid jactent, quorum praesentiam sentiunt. Non itaque frustra mihi videtur aquarum animalia sic appellata reptilia, quemadmodum aves volatilia: nam si vel nulla memoria, vel sensus tardior, animae vivae nomen repulisset a piscibus, volatilibus certe adhiberetur, quorum vita in oculis nostris est et memor et garrula, et in nidis construendis educandisque fetibus solertissima.
CAPUT IX. Quod quidam philosophi cuique elemento sua animalia tribuerunt
13. Nec ignoro, ita quosdam philosophos sua cujusque elementi distribuisse animalia, ut terrena esse dicerent, non tantum quae in terra repunt atque gradiuntur, sed aves etiam quod et ipsae in terra requiescant, volando fatigatae: aeria vero animalia daemones esse; coelestia, deos; quorum quidem nos partim luminaria, partim Angelos dicimus. Iidem tamen aquis pisces et sui generis belluas attribuunt, ut nullum elementum suis animalibus vacet; quasi vero sub aquis terra non sit, aut probare possint pisces non in ea requiescere ac reparare natandi vires, sicut volandi aves; et si forte rarius pisces id faciunt, quod ad gestanda corpora sit unda quam aura validior, ita ut terrena quoque animalia natantia ferat, sive usu docta, ut homines, sive natura, ut quadrupedia vel serpentes. Aut si propterea non putant, quia non insunt pedes piscibus; nec phocae aquarum sunt, nec colubri cochleaeque terrarum: nam et illae pedes habent, et haec genera sine ullis pedibus, non dico, requiescunt in terra, sed ab ea vix aut nunquam recedunt. Dracones autem sine pedibus et in speluncis requiescere, et in aerem sustolli perhibentur: qui quanquam non facile noti sint, litterae tamen, non tantum nostrae, sed etiam Gentilium, nequaquam de istorum animantium genere tacuerunt.
CAPUT X. Concesso daemones esse aeria animalia, nihil detrahitur Scripturae docenti producta fuisse ex aquis volatilia. Venti, tonitrua, nubes, pluvia, nix, grando, serenitas
14. Quapropter, etsi daemones aeria sunt animalia, quoniam corporum aeriorum natura vigent; et propterea morte non dissolvuntur; quia praevalet in eis elementum, quod ad faciendum quam ad patiendum est aptius; duobus subterpositis, aqua scilicet et terra, uno autem superposito, id est igne sidereo: distribuuntur enim elementa ad patiendum duo, [PL34.285] humor et humus; ad faciendum autem alia duo, aer et ignis: si ergo haec ita sunt, non impedit ista distinctio nostram Scripturam, quae non ex aere, sed ex aquis producta indicat volatilia; quia subtilioris quidem et in auras exhalati atque distenti, sed tamen humoris locus volatilibus datus est. Aer autem a confinio luminosi coeli usque ad aquarum fluida et nuda terrarum pervenit. Non tamen totum spatium ejus exhalationes humidae infuscant, sed usque ad eum finem, unde incipit etiam terra nominari, secundum illum psalmum ubi dicitur, Laudate Dominum de terra (Psal. CXLVIII, 7). Superior vero pars aeris, propter puram tranquillitatem, coelo cui collimitatur, communi pace conjungitur, et ejus vocabulo nuncupatur. In qua fortassis parte si fuerunt ante transgressionem suam transgressores angeli cum principe suo, nunc diabolo, tunc archangelo (nam nonnulli nostri, non eos putant coelestes vel supercoelestes angelos fuisse), non mirum si post peccatum in istam sunt detrusi caliginem; ubi tamen et aer sit, et humore tenui contexatur, qui commotus ventos, et vehementius concitatus etiam ignes et tonitrua, et contractus nubila, et conspissatus pluviam, et congelantibus nubilis nivem, et turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem, et distentus serenum facit, occultis imperiis et opere Dei, a summis ad infima universa quae creavit administrantis. Unde in illo psalmo cum commemorata essent, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis; ne talia sine divina providentia fieri moverique putarentur, continuo subjecit, Quae faciunt verbum ejus (Id. 8).
15. Si autem transgressores illi antequam transgrederentur, coelestia corpora gerebant, neque hoc mirum est, si conversa sunt ex poena in aeriam qualitatem, ut jam possint ab igne, id est ab elemento naturae superioris aliquid pati: nec aeris saltem spatia superiora atque puriora, sed ista caliginosa tenere permissi sunt, qui eis pro suo genere quidam quasi carcer est, usque ad tempus judicii. Et si quid de his transgressoribus angelis diligentius requirendum est, alius erit accommodatior Scripturae locus. Proinde quod nunc satis est, si haec spatia turbida et procellosa, propter aeris naturam usque ad undas terrasque porrectam, possunt aeria corpora sustinere; possunt et avium quae producta sunt ex aquis, propter aquarum tenues halitus: qui scilicet eidem aeri juxta undas et terras circumfuso, atque ob hoc infimae ac terrenae parti deputato, vaporaliter inseruntur, et auras intexunt, quae nocturnis rigoribus aggravatae sereno etiam rore distillant; si autem vehementius frigus est, etiam gelu candidius inalbescunt.
CAPUT XI. Tractatur vers. 24 et 25, ubi de variis animantium generibus creatis de terra
16. Et dixit Deus, Educat terra animam vivam secundum genus: quadrupedia, et reptilia, et bestias terrae secundum genus, et pecora secundum genus. Et factum est sic. Et fecit Deus bestias terrae secundum genus, et pecora secundum genus, et omnia reptilia terrae secundum [PL34.286] genus. Et vidit Deus quia bona sunt. Jam nunc consequens erat ut alteram partem, quae proprie terra dicitur, infimi hujus loci, quem totum cum omnibus abyssis et nebuloso aere universaliter vocabulo terrae alibi Scriptura complectitur, ornaret animalibus suis. Et manifesta quidem sunt animalium genera, quae in verbo Dei terra produxit. Sed quia saepe nomine pecorum vel nomine bestiarum, animalia omnia rationis expertia solent intelligi, merito quaeritur quas nunc proprie bestias, et quae pecora dicat. Et repentia quidem sive reptilia terrena, non est dubitandum quod omnes serpentes intelligi voluit; quanquam et bestiae dici possint: pecorum autem nomen non usitate serpentibus convenit. Rursum leonibus, et pardis, et tigridibus, et lupis, et vulpibus, canibus etiam et simiis, atque id genus caeteris usitate convenit vocabulum bestiarum. Pecorum autem nomen his animalibus accommodatius aptari solet, quae sunt in usu hominum: sive adjuvandis laboribus, ut hoves et equi, et si qua talia; sive ad lanificium, vel ad vescendum, ut oves et sues.
17. Quid ergo sunt quadrupedia? Quanquam enim haec omnia, praeter quaedam serpentia, quatuor pedibus gradiantur, nisi tamen hoc nomine proprie quaedam vellet intelligi, non utique hic etiam quadrupedia nominaret, quamvis de his in repetitione tacuerit. An cervi, et damulae, et onagri, et apri (quia neque illis bestiis ubi leones sunt, conjungi possunt; similes enim sunt illis pecoribus, neque tamen sub humana cura sunt) proprie quadrupedia nuncupata sunt; quasi reliqua essent haec animalia, quibus ista appellatio generalis quidem cum multis propter numerum pedum, sed tamen speciali significatione tribueretur? An quia ter dixit, secundum genus, tria quaedam genera nos invitat attendere? Primo, secundum genus quadrupedia et reptilia; ubi arbitror significatum quae quadrupedia dixerit, scilicet quae in genere sunt reptilium, sicut sunt lacerti, stelliones, et si quid hujusmodi est. Ideoque in repetitione quadrupedum nomen non iteravit, quia reptilium vocabulo fortasse complexus est: unde ibi non simpliciter ait, reptilia; sed addit, omnia reptilia terrae. Ideo terrae, quia sunt et aquarum; et ideo omnia, ut illic intelligantur quae quatuor etiam pedibus nituntur, quae superius quadrupedum nomine proprie significata sunt. Bestias autem, de quibus item ait, secundum genus, quidquid ore aut etiam unguibus saevit, exceptis serpentibus. Pecora vero de quibus tertio ait, secundum genus, quae neutra vi lacerant, sed aut cornibus, aut ne hoc quidem. Praedixi enim et quadrupedum nomen quam late pateat, ipso pedum numero facile agnosci, et nomine pecorum vel bestiarum omne irrationale animal aliquando comprehendi. Sed etiam ferarum vocabulum solet in latina lingua tantumdem valere: non ideo tamen negligenda fuit consideratio, quomodo possint haec nomina, quae non frustra in hoc Scripturarum loco posita sunt, etiam speciali distinctione discerni, [PL34.287] quod in usu loquendi quotidiano facile animadverti potest.
CAPUT XII. Quid secundum genus, quod de quibusdam creaturis, non de homine dicitur
18. Non frustra etiam lectorem movet utrumne passim et quasi fortuito an aliqua ratione dicatur, secundum genus, tanquam fuerint et antea, cum primo creata narrentur: an genus eorum in superioribus rationibus intelligendum est, utique spiritualibus, secundum quas creantur inferius. Sed si ita esset, hoc de luce, hoc de coelo, hoc de aquis et terris, hoc de coeli luminaribus diceretur. Quid enim eorum est, cujus non aeterna et incommutabilis ratio in ipsa Dei Sapientia vigeat, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter? (Sap. VIII, 1.) Incipit autem hoc dici de herbis et lignis, usque ad haec terrena animantia. Nam et in eis quae ex aquis creata sunt, quamvis in prima commemoratione dictum non sit; in illa tamen iteratione dictum est, Et fecit Deus cetos magnos et omnem animam animalium reptilium, quae eduxerunt aquae secundum genus eorum; et omne volatile pennatum secundum genus.
19. An quia haec ita exorta sunt, ut ex eis alia nascerentur, et originis formam successione servarent, ideo dicuntur secundum genus, propter propagationem prolis, qua permansura creabantur? Sed cur de herbis et lignis non solum dicitur, secundum genus, verum etiam secundum similitudinem, cum et animalia sive aquarum sive terrarum secundum similitudinem suam generent? An, quia genus sequitur similitudo, noluit eam ubique repetere? Nam et semen non ubique repetivit; cum tam herbis et lignis insit, quam animalibus, etsi non omnibus. Observatum est enim quaedam ita nasci ex aquis vel terra, ut sexus eis nullus sit; et ideo semen eorum non sit in eis, sed in elementis ex quibus oriuntur. Hoc est ergo secundum genus, ubi et seminum vis et similitudo intelligitur succedentium decedentibus; quia nihil eorum ita creatum est, ut semel existeret, vel permansurum, vel nullo succedente decessurum.
20. Cur ergo et de homine non ita dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, secundum genus, cum et hominis propago manifesta sit? An quia non ita Deus fecerat hominem ut moreretur, si praeceptum servare voluisset, et ideo non erat necessarius decessori successor: sed post peccatum comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis (Psal. XLVIII, 13); ut jam filii saeculi hujus generent et generentur, quo possit mortalium genus servata successione subsistere? Quid sibi ergo vult post hominem factum illa benedictio, Crescite et multiplicamini, et implete terram; quod utique fieri posset generando? An nihil hinc temere dicendum, donec ad eum Scripturae locum perveniamus, ubi diligentius ista requirenda atque tractanda sunt? Potest enim nunc fortasse sufficere, propterea de homine non dictum esse, secundum genus, quia unus fiebat, [PL34.288] de quo etiam femina facta est. Non enim multa genera hominum, sicut herbarum, lignorum, piscium, volatilium, serpentium, pecorum, bestiarum: ut sic dictum accipiamus, secundum genus, ac si diceretur generatim, ut inter se similia atque ad unam originem seminis pertinentia distinguerentur a caeteris.
CAPUT XIII. Benedictio cur solis aquatilibus sicut homini impertita. Officium gignendi
21. Item quaeritur quid tantum aquarum animalia de Creatore meruerint, ut sola benedicerentur, sicut homines. Nam et ipsa benedixit Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete aquas maris, et volatilia multiplicentur super terram. An in uno creaturae genere dicendum fuit, ut in caeteris consequenter intelligeretur, quae generationibus crescunt? Prius ergo diceretur in eo quod primum tale creatum est, in herba scilicet atque ligno. An forte quae nullum haberent propagandae prolis affectum, ac sine ullo sensu generarent, indigna judicavit illis benedictionis verbis, Crescite et multiplicamini: ubi autem talis inesset affectus, ibi primum hoc dixit, ut in terrenis animalibus etiam non dictum intelligeretur? Necessarium autem fuit hoc in homine repetere, ne quisquam diceret in officio gignendi filios ullum esse peccatum, sicut est in libidine, sive fornicandi, sive ipso conjugio immoderatius abutendi.
CAPUT XIV. De insectorum creatione
22. Nonnulla etiam de quibusdam minutissimis animalibus quaestio est, utrum in primis rerum conditionibus creata sint, an ex consequentibus rerum mortalium corruptionibus? Nam pleraque eorum aut de vivorum corporum vitiis, vel purgamentis, vel exhalationibus aut cadaverum tabe gignuntur; quaedam etiam de corruptione lignorum et herbarum, quaedam de corruptionibus fructuum: quorum omnium non possumus recte dicere Deum non esse creatorem. Inest enim omnibus quoddam naturae sui generis decus, sic ut in his major sit admiratio bene considerantis, et laus uberior omnipotentis artificis; qui omnia in sapientia fecit (Psal. CIII, 24), quae a fine usque ad finem pertendens, et suaviter cuncta disponens (Sap. VIII, 1), nec ea ipsa rerum novissima, quae pro sui generis ordine dissolvuntur, et quarum dissolutionem ex poena nostrae mortalitatis horremus, relinquit informia: sed creat minima corpore, acuta sensu, animantia; ut majore attentione stupeamus agilitatem muscae volantis, quam magnitudinem jumenti gradientis, ampliusque miremur opera formicularum, quam onera camelorum.
23. Sed utrum in primis, ut dixi, rerum conditionibus, quae isto sex dierum ordine creatae narrantur, haec quoque minima instituta credamus, an postea consequentibus corruptibilium corporum solutionibus, hoc quaeritur. Et potest quidem dici ea minutissima, quae ex aquis vel terris oriuntur, tunc creata: in quibus etiam illa non absurde intelliguntur, quae nascuntur ex iis quae terra germinante orta sunt; et quia [PL34.289] praecesserant conditionem, non solum animalium, sed etiam luminarium; et quia terrae continuantur per radicum connexionem, unde illo die quo apparuit arida, exorta sunt, ut potius ad supplementum habitationis, quam ad numerum habitatorum pertinere intelligantur. Caetera vero quae de animalium gignuntur corporibus, et maxime mortuorum, absurdissimum est dicere tunc creata, cum animalia ipsa creata sunt: nisi quia inerat jam omnibus animatis corporibus vis quaedam naturalis, et quasi praeseminata et quodammodo liciata primordia futurorum animalium, quae de corruptionibus talium corporum pro suo quaeque genere ac differentiis erant exortura, per administrationem ineffabilem omnia movente incommutabili Creatore.
CAPUT XV. De creatione animalium venenatorum
24. De generibus quoque animalium venenosis et perniciosis quaeri solet, utrum post peccatum hominis ad vindictam creata sint; an potius cum jam creata essent innoxia, nonnisi postea peccatoribus nocere coeperint. Neque hoc mirum est, quandoquidem etiam temporibus hujus vitae laboriosae atque aerumnosae, cum ita sit nemo justus ut perfectum se audeat dicere, fideliter attestante Apostolo et dicente, Non quia jam acceperim, aut etiam perfectus sim (Philipp. III, 12); cumque adhuc exercendae atque in infirmitate perficiendae virtuti necessariae sint tentationes et molestiae corporales, eodem rursus Apostolo manifestante qui ait, in magnitudine revelationum ne extolleretur, datum sibi esse stimulum carnis, angelum satanae, ut eum colaphizaret, rogatumque a se Dominum tertio, ut discederet ab eo, respondisse sibi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9): tamen et sanctus Daniel inter leones salvus atque intrepidus vixit (Dan. VI, 22; et XIV, 38), qui non utique Deo mentiens in oratione, non tantum peccata populi sui, sed etiam sua fatetur (Id. IX, 4-19); et in ipsius Apostoli manu mortifera vipera inhaesit, nec laesit (Act. XXVIII, 5). Potuerunt ergo ista etiam creata nihil nocere, si causa non exstitisset vel terrendorum puniendorumque vitiorum, vel probandae perficiendaeque virtutis: quia et exempla sunt demonstranda patientiae, ad profectum caeterorum; et ipse sibi homo in tentationibus certius innotescit; et juste salus illa perpetua, quae turpiter amissa est per voluptatem, fortiter recipitur per dolorem.
CAPUT XVI. Bestiae invicem nocentes cur creatae
25. Dicet aliquis: Cur ergo invicem bestiae nocent, quibus nec peccata ulla sunt, ut vindicta ista dicatur, nec ullam recipiunt tali exercitatione virtutem? Ideo nimirum, quia scilicet aliae cibi sunt aliarum. Nec recte possumus dicere: Non essent aliae quibus aliae [PL34.290] vescerentur. Habent enim omnia, quamdiu sunt, mensuras, numeros, ordines suos; quae cuncta merito considerata laudantur, nec sine occulta pro suo genere moderatione pulchritudinis temporalis, etiam ex alio in aliud transeundo, mutantur. Quod etsi stultos latet, sublucet proficientibus, clarumque perfectis est. Et certe omnibus talibus inferioris creaturae motibus praebentur homini salubres admonitiones, ut videat quantum sibi satagendum sit pro salute spirituali et sempiterna, qua omnibus irrationalibus animantibus antecellit; cum illa videat a maximis elephantis usque ad minimos vermiculos pro salute corporali et temporali, quam pro sui generis inferiore ordinatione sortita sunt, sive resistendo, sive cavendo, agere quidquid valent: quod non apparet, nisi cum quaedam refectionem corporis sui ex aliorum corporibus quaerunt; alia se vel repugnandi viribus, vel fugae praesidio, vel latebrarum munimine tuentur. Nam et ipse corporis dolor in quolibet animante magna et mirabilis animae vis est, quae illam compagem ineffabili permixtione vitaliter continet, et in quamdam sui moduli redigit unitatem, cum eam non indifferenter, sed, ut ita dicam, indignanter, patitur corrumpi atque dissolvi.
CAPUT XVII. Scrupulus de corporibus mortuorum devoratis
26. Illud etiam fortasse aliquem moveat, si animalia noxia vivos homines aut poenaliter laedunt, aut salubriter exercent, aut utiliter probant, aut ignoranter docent, cur in escas suas dilacerant etiam corpora hominum mortuorum? Quasi vero quidquam intersit ad nostram utilitatem, ista caro jam exanimis in naturae profunda secreta per quos transitus eat, unde mirabili omnipotentia Creatoris reformanda rursus eruatur. Quanquam et hinc fiat quaedam prudentibus admonitio, ut se ita commendent fideli Creatori, omnia maxima et minima occulto nutu administranti, cui nostri etiam capilli numerati sunt (Luc. XII, 7), ne propter inanes curas exanimatorum corporum suorum ulla genera mortium perhorrescant, sed piae fortitudinis nervos ad omnia praeparare non dubitent.
CAPUT XVIII. Spinae et tribuli lignaque infructuosa cur et quando creata
27. Talis etiam quaestio de spinis et tribulis solet oboriri, et de quibusdam lignis infructuosis, vel cur vel quando creata sint, cum Deus dixerit, Producat terra herbam pabuli seminantem semen, et lignum fructiferum faciens fructum. Sed qui ita moventur, non intelligunt saltem de usitatis formulis humani juris, quemadmodum appelletur ususfructus. Utilitas enim quaedam fruentium in fructus nomine consideratur. Quantae autem sint utilitates, sive manifestae, sive occultae, omnium quae terra gignens radicitus alit, et ipsi quaedam intueantur, et ab expertis caetera inquirant.
28. Et de spinis quidem ac tribulis absolutior potest esse responsio, quia post peccatum dictum est homini de terra, Spinas et tribulos pariet tibi (Gen. III, 18). Nec tamen facile dicendum est tunc coepisse ista oriri ex terra. Fortassis enim quoniam in ipsis [PL34.291] quoque generibus seminum multae reperiuntur utilitates, poterant habere locum suum sine ulla poena hominis. Sed ut in agris in quibus jam poenaliter laborabat, etiam ista nascerentur, hoc ad cumulum poenae valere credi potest, cum possent alibi nasci, vel ad avium pecorumque pastus, vel ad ipsorum hominum aliquos usus. Quanquam et ille sensus non abhorret ab his verbis, quo ita intelligitur dictum Spinas et tribulos pariet tibi; ut haec etiam antea terra pariens, non tamen homini pareret ad laborem, sed cujuscemodi animalibus convenientem cibum; sunt enim quae his generibus, et mollioribus et aridioribus commode suaviterque vescantur: tunc autem coeperit ista homini parere ad aerumnosum negotium, cum post peccatum coepit in terra laborare. Non quod aliis locis haec antea nascerentur, et post in agris quos homo ad capiendas fruges coleret; sed et prius et postea in eisdem locis: prius tamen non homini, post autem homini; ut hoc significetur quod additum est, tibi: quia non est dictum, Spinas et tribulos pariet, sed, pariet tibi; id est ut tibi jam ista nasci incipiant ad laborem, quae ad pastum tantummodo aliis animalibus antea nascebantur.
CAPUT XIX. De vers. 26, 27, etc. Cur in solius hominis creatione dictum, Faciamus
29. Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et dominetur piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium repentium super terram. Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum: masculum et feminam fecit eos. Et benedixit eos Deus dicens: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et dominamini ejus, et principamini piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium repentium super terram. Et dixit Deus, Ecce dedi vobis omne pabulum seminale, seminans semen quod est super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis seminalis; vobis erit ad escam, et omnibus bestiis terrae, et omnibus volatilibus coeli, et omni reptili repenti super terram, quod habet in se spiritum vitae; et omne pabulum viride in escam. Et factum est sic. Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde. Et facta est vespera, et factum est mane dies sextus. Etiam atque etiam de natura hominis post erit uberior considerandi et diligentius disserendi locus. Nunc tamen, ut opera sex dierum nostra inquisitio pertractatioque concludat, hoc primum breviter dicimus, non indifferenter accipiendum quod in aliis operibus dicitur, Dixit Deus, Fiat; hic autem, Dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: ad insinuandam scilicet, ut ita dicam, pluralitatem personarum propter Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Quam tamen deitatis unitatem intelligendam statim admonet, dicens, Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei; non quasi Pater ad imaginem Filii, aut Filius ad imaginem Patris; alioquin non vere dictum est, ad imaginem nostram, si ad Patris solius, aut Filii solius imaginem factus est homo: sed ita dictum est, fecit Deus ad imaginem Dei: tanquam diceretur, [PL34.292] fecit Deus ad imaginem suam. Cum autem nunc dicitur, ad imaginem Dei, cum superius dictum sit, ad imaginem nostram; significatur quod non id agat illa pluralitas personarum, ut plures deos vel dicamus, vel credamus, vel intelligamus; sed Patrem et Filium et Spiritum sanctum, propter quam Trinitatem dictum est ad imaginem nostram, unum Deum accipiamus, propter quod dictum est, ad imaginem Dei.
CAPUT XX. In quo homo factus sit ad imaginem Dei. Cur de hominis creatione non dicitur, Et sic est factum
30. Hic etiam illud non est praetereundum, quia cum dixisset, ad imaginem nostram; statim subjunxit, et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et caeterorum animalium rationis expertium: ut videlicet intelligamus in eo factum hominem ad imaginem Dei, in quo irrationalibus animantibus antecellit. Id autem est ipsa ratio, vel mens, vel intelligentia, vel si quo alio vocabulo commodius appellatur. Unde et Apostolus dicit, Renovamini in spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem (Ephes. IV, 23, 24), qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 10); satis ostendens ubi sit homo creatus ad imaginem Dei, quia non corporeis lineamentis, sed quadam forma intelligibili mentis illuminatae.
31. Ac per hoc sicut in illa prima luce, si eo nomine recte intelligitur facta lux intellectualis particeps aeternae atque incommutabilis sapientiae Dei, non dictum est, Et sic est factum, ut deinde repeteretur, Et fecit Deus: quia sicut jam, quantum potuimus, disseruimus, non fiebat cognitio aliqua Verbi Dei in prima creatura, ut post eam cognitionem inferius crearetur, quod in eo Verbo creabatur; sed ipsa prima creabatur lux, in qua fieret cognitio Verbi Dei, per quod creabatur, atque ipsa cognitio illi esset ab informitate sua converti ad formantem Deum, et creari, atque formari: postea vero in caeteris creaturis dicitur, Et sic est factum; ubi significatur in illa luce, hoc est in intellectuali creatura, prius facta Verbi cognitio; ac deinde cum dicitur, Et fecit Deus, ipsius creaturae genus fieri demonstratur, quod in Verbo Dei dictum erat ut fieret: hoc et in hominis conditione servatur. Dixit enim Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, etc. Ac deinde non dicitur, Et sic est factum; sed jam subinfertur, Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei: quia et ipsa natura scilicet intellectualis est, sicut illa lux, et propterea hoc est ei fieri, quod est agnoscere Verbum Dei per quod fit.
32. Nam si diceretur, Et sic est factum, et postea subinferretur, Et fecit Deus; quasi prius factum intelligeretur in cognitione rationalis creaturae, ac deinde in aliqua creatura quae rationalis non esset: quia vero et ipsa rationalis creatura est, et ipsa eadem cognitione perfecta est. Sicut enim post lapsum peccati homo in agnitione Dei renovatur, secundum imaginem ejus qui creavit eum; ita in ipsa agnitione creatus est, antequam delicto veterasceret, unde rursum in eadem agnitione renovaretur. Quae autem non in ea cognitione [PL34.293] creata sunt, quia sive corpora sive irrationales animae creabantur, primo facta est in creatura intellectuali cognitio eorum a Verbo, quo dictum est ut fierent: propter quam cognitionem primo dicebatur, Et sic est factum: ut ostenderetur facta ipsa cognitio in ea natura, quae hoc in Verbo Dei ante cognoscere poterat; ac deinde fiebant ipsae corporales et irrationales creaturae, propter quod deinceps addebatur, Et fecit Deus.
CAPUT XXI. De hominis immortalitate difficultas ex cibo ipsi praestito
33. Quomodo autem homo immortalis factus sit, et acceperit escam cum aliis animalibus, herbam pabuli ferentem semen, et lignum fructiferum, et herbam viridem, difficile est dicere. Si enim peccato mortalis effectus est, utique ante peccatum non indigebat talibus cibis. Neque enim posset corpus illud fame corrumpi. Nam illud quod dictum est, Crescite et multiplicamini, et implete terram, quanquam nisi per concubitum maris et feminae fieri non posse videatur; unde hinc quoque mortalium corporum exstitit indicium: potest tamen dici, alium modum esse potuisse in corporibus immortalibus, ut solo piae charitatis affectu, nulla corruptionis concupiscentia filii nascerentur, nec mortuis parentibus successuri, nec ipsi morituri; donec terra immortalibus hominibus impleretur, ac sic instituto justo et sancto populo, qualem post resurrectionem futurum credimus, nascendi etiam modus fieret: potest quidem dici, et quomodo dicatur, alia consideratio est; sed non etiam hoc quisquam dicere audebit, ciborum indigentiam quibus reficiantur, nisi mortalibus corporibus esse posse.
CAPUT XXII. Opinio quorumdam animae creationem signari his verbis, Et fecit, etc., corporis vero istis, Et finxit Deus, etc
34. Nonnulli autem etiam hoc suspicati sunt, nunc interiorem hominem factum, corpus autem hominis postea, cum ait Scriptura, Et finxit Deus hominem de limo terrae: ut quod dictum est, fecit, ad spiritum pertineat; quod autem, finxit, ad corpus. Nec attendunt masculum et feminam nonnisi secundum corpus fieri potuisse. Licet enim subtilissime disseratur, ipsam mentem hominis in qua factus est ad imaginem Dei, quamdam scilicet rationalem vitam, distribui in aeternae contemplationis veritatem, et in rerum temporalium administrationem; atque ita fieri quasi masculum et feminam, illa parte consulente, hac obtemperante: in hac tamen distributione non recte dicitur imago Dei, nisi illud quod inhaeret contemplandae incommutabili veritati. In cujus rei figura Paulus apostolus virum tantum dicit imaginem et gloriam Dei: Mulier autem, inquit, gloria viri est (I Cor. XI, 7). Itaque quamvis hoc in duobus hominibus diversi sexus exterius secundum corpus figuratum sit, quod etiam in una hominis interius mente intelligitur; tamen et femina quae est corpore femina, renovatur etiam ipsa in spiritu [PL34.294] mentis suae in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit, ubi non est masculus et femina. Sicut autem ab hac gratia renovationis, et reformatione imaginis Dei, non separantur feminae, quamvis in sexu corporis earum aliud figuratum sit, propter quod vir solus dicitur esse imago et gloria Dei; sic et in ipsa prima conditione hominis, secundum id quod et femina homo erat, habebat utique mentem suam eamdemque rationalem, secundum quam ipsa quoque facta est ad imaginem Dei. Sed propter unitatem conjunctionis, Fecit Deus, inquit, hominem ad imaginem Dei. Ac ne quisquam putaret solum spiritum hominis factum, quamvis secundum solum spiritum fieret ad imaginem Dei, Fecit illum, inquit, masculum et feminam, ut jam etiam corpus factum intelligatur. Rursum ne quisquam arbitraretur ita factum, ut in homine singulari uterque sexus exprimeretur, sicut interdum nascuntur, quos androgynos vocant; ostendit se singularem numerum propter conjunctionis unitatem posuisse, et quod de viro mulier facta est, sicut postea manifestabitur, cum id quod hic breviter dictum est, diligentius coeperit explicari: et ideo pluralem numerum continuo subjecit, dicens, Fecit eos, et benedixit eos. Sed, ut jam dixi, diligentius in consequenti Scriptura de hominis creatione requiremus.
CAPUT XXIII. Quo spectet illud vers. 30, Et sic est factum
35. Nunc advertendum est, quod posteaquam dixit, Et sic factum est; statim subjecit, Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde: ubi intelligitur potestas et facultas ipsa data naturae humanae sumendi ad escam pabulum agri et fructus ligni. Ad hoc enim intulit, Et sic est factum, quod ab illo loco inchoaverat, ubi ait, Et dixit Deus, Ecce dedi vobis pabulum seminale, etc. Nam si ad omnia quae supra dicta sunt retulerimus quod ait, Et sic est factum; consequens erit ut confiteamur etiam crevisse illos jam, et multiplicatos implevisse terram in eodem sexto die; quod eadem Scriptura testante post multos annos factum invenimus. Quapropter, cum data esset haec facultas edendi, et hoc Deo dicente homo cognovisset, dicitur, Et sic est factum; in hoc utique quod Deo dicente homo cognovit. Nam si id etiam tunc egisset, id est in escam illa quae data sunt etiam vescendo assumpsisset, servaretur illa consuetudo Scripturae, ut posteaquam dictum est, Et sic est factum, quod ad exprimendam praecedentem cognitionem pertinet, deinde inferretur etiam ipsa operatio, ac diceretur, Et acceperunt et ederunt. Poterat enim ita dici, etiamsi non rursus nominaretur Deus. Sicut in illo loco posteaquam dictum est, Congregetur aqua quae sub coelo est in congregationem unam, et appareat arida; subinfertur, Et sic est factum: ac deinde non dicitur, Et fecit Deus; sed tamen ita repetitur, Et congregata est aqua in congregationes suas, etc.
CAPUT XXIV. Cur de homine non singulatim, uti de caeteris, dictum sit, Vidit Deus quia bonum est
36. Quod autem non singulatim, ut in caeteris, etiam de humana creatura dixit, Et vidit Deus quia [PL34.295] bonum est: sed post hominem factum, datamque illi potestatem vel dominandi vel edendi, subintulit de omnibus, Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, merito quaeri potest. Potuit enim primo reddi homini singulatim, quod singulatim caeteris quae antea facta sunt redditum est; tum demum de omnibus dici quae fecit Deus, Ecce bona valde. An forte quia sexto die perficiuntur omnia, propterea de omnibus dicendum fuit, Vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde; non singillatim de iis quae ipso die facta sunt? Cur ergo de pecoribus et bestiis et reptilibus terrae dictum est, quae ad eumdem diem sextum pertinent? nisi forte illa et singillatim in suo genere, et cum caeteris universaliter dici bona meruerunt; et homo factus ad imaginem Dei, nonnisi cum caeteris hoc dici meruit. An quia perfectus nondum erat, quia nondum erat in paradiso constitutus? quasi vero posteaquam ibi constitutus est, dictum sit quod hic praetermissum est.
37. Quid ergo dicemus? An quia praesciebat Deus hominem peccaturum, nec in suae imaginis perfectione mansurum, non singillatim, sed cum caeteris eum dicere voluit bonum, velut intimans quid esset futurum? Quia cum ea quae facta sunt, in eo quod facta sunt, quantum acceperunt, manent, sicut vel illa quae non peccaverunt, [PL34.296] vel illa quae peccare non possunt; et singula bona, et in universo bona valde sunt. Non enim frustra est additum, valde; quia et corporis membra si etiam singula pulchra sunt, multo sunt tamen in universi corporis compage omnia pulchriora. Quia oculum, verbi gratia, placitum atque laudatum, tamen si separatum a corpore videremus, non diceremus tam pulchrum, quam in illa connexione membrorum, cum loco suo positus in universo corpore cerneretur. Ea vero quae peccando amittunt decus proprium, nullo tamen modo efficiunt ut non etiam ipsa recte ordinata, cum toto atque universo bona sint. Homo igitur ante peccatum et in suo utique genere bonus erat; sed Scriptura praetermisit hoc dicere, ut illud potius diceret quod futurum aliquid praenuntiaret. Non enim falsum de illo dictum est. Qui enim singillatim bonus est, magis utique cum omnibus bonus est. Non autem quando cum omnibus bonus est, sequitur ut etiam singillatim bonus sit. Moderatum est itaque ut id diceretur, quod in praesenti verum esset, et praescientiam significaret futuri. Deus enim naturarum optimus conditor, peccantium vero justissimus ordinator est; ut etiam si qua singillatim fiunt delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas pulchra sit. Sed jam ea quae sequuntur in sequenti volumine pertractemus.
LIBER QUARTUS. Tractatur initium cap. 2 Geneseos. Postque nonnulla de senarii numeri perfectione, movetur quaestio rursum, circa vers. 5 cap. 1, quomodo scilicet creata luce, facta sit vespera et factum mane, sicque dies numerati usque ad sextum et septimum
CAPUT PRIMUM. Dies sex quomodo accipiendi
1. Et consummata sunt coelum et terra, et omnis ornatus eorum. Et consummavit Deus in die sexto opera suae quae fecit; et requievit Deus in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit. Et benedixit Deus diem septimum, et sanctificavit eum; quia in ipso requievit ab omnibus operibus suis quae inchoavit Deus facere. Arduum quidem atque difficillimum est viribus intentionis nostrae, voluntatem scriptoris in istis sex diebus, mentis vivacitate penetrare, utrum praeterierint dies illi, et addito septimo, nunc per volumina temporum, non re, sed nomine repetantur. In toto enim tempore multi dies veniunt praeteritis similes, nullus autem idem redit. Utrum ergo praeterierint dies illi; an istis qui eorum vocabulis et numero censentur, in temporum ordine quotidie transcurrentibus, illi in ipsis rerum conditionibus maneant ut non solum in illis tribus antequam fierent luminaria, sed etiam in reliquis item tribus, diei nomen intelligamus in specie rei quae creata est, noctemque ejus in privatione vel defectu, vel si quo alio nomine melius significatur, cum amittitur species, aliqua mutatione a forma ad informitatem declinante atque vergente: quae mutatio in omni creatura sive possibilitate inest, etiamsi desit effectu, sicut in coelestibus superioribus; sive ad implendam in infimis rebus pulchritudinem temporalem, per ordinatas vices quorumque mutabilium decessionibus [PL34.296] successionibusque peragitur, sicut manifestum est in rebus terrenis atque mortalibus: vespera vero in omnibus perfectae conditionis quasi quidam terminus sit: mane autem incipientis exordium; omnis enim creata natura certis suis initiis et finibus continetur: indagare difficile est. Sed sive hoc, sive illud, sive aliquid etiam tertium probabilius, quod dicatur, possit inveniri, quod in progressu disputationis forsitan apparebit, quemadmodum in illis diebus et nox et vespera et mane intelligatur: non est tamen abs re, ut consideremus senarii numeri perfectionem in ipsa interiori natura numerorum; quam mente intuentes, ea quae sensibus etiam corporis adjacent, numeramus, numeroseque disponimus.
CAPUT II. De senarii numeri perfectione
2. Invenimus ergo senarium numerum primum esse perfectum, ea ratione quod suis partibus compleatur. Sunt enim et alii numeri aliis causis rationibusque perfecti. Proinde istum senarium ea ratione perfectum diximus, quod suis partibus compleatur, talibus duntaxat partibus, quae multiplicatae possint consummare numerum cujus partes sunt. Talis enim pars numeri dici potest quota sit. Nam ternarius numerus potest dici pars, non tantum senarii, cujus dimidia est, sed omnium ampliorum quam est ipse ternarius. Nam et quaternarii et quinarii pars major [PL34.297] ternarius est: potest enim dividi et quaternarius in tria et unum, et quinarius in tria et duo. Et septenarii et octonarii et novenarii, et quidquid ultra est numerorum, pars est ternarius, non major vel dimidia, sed minor. Nam septenarius quoque dividi potest in tria et quatuor, et octonarius in tria et quinque, et novenarius in tria et sex: sed nullius horum potest dici ternarius quota sit pars, nisi tantum novenarii, cujus pars tertia est, sicut senarii dimidia. Itaque horum omnium quos commemoravi, nullus consummatur ex aliquot ternariis, nisi senarius et novenarius. Nam ille constat ex duobus ternariis, iste autem ex tribus.
3. Senarius ergo numerus, ut dicere coeperam, partibus suis connumeratis et in summam ductis, in se completur. Alii namque sunt numeri, quorum partes simul ductae minorem summam faciunt, alii vero ampliorem: certis vero intervallorum rationibus pauciores inveniuntur, qui suis partibus compleantur, quarum summa nec citra insistat, nec ultra excrescat, sed ad tantum occurrat, quantus est ipse numerus cujus partes sunt. Horum primus senarius est. Nam unius in numeris nullae partes sunt. Sic enim dicitur unum in numeris quibus numeramus, ut non habeat dimidium vel aliquam partem, sed vere ac pure et simpliciter unum sit. Duorum autem pars unum est, et ea dimidia, nec ulla altera. Ternarius vero duas habet, unam quae dici possit quota sit, quod est unum, nam tertia ejus est; et aliam majorem quae non possit dici quota sit, id est duo: nec hujus ergo partes computari possunt illae, de quibus agimus, id est quae dici possunt quotae sint. Porro quaternarius duas habet tales: nam unum, quarta ejus est; duo, dimidia; sed ambae in summam ductae, id est unum et duo simul, ternarium faciunt, non quaternarium. Non ergo eum complent partes suae, quia in summa minore consistunt. Quinarius non habet talem nisi unam, id est ipsum unum, quae quinta pars ejus est: nam et duo quamvis pars ejus minor sit et tria major; neutra tamen earum dici potest quota pars ejus sit. Senarius vero tres partes tales habet, sextam, tertiam, dimidiam: sexta ejus, unum est; tertia, duo, dimidia, tria. Hae autem partes in summam ductae, id est unum et duo et tria, simul eumdem consummant perficiuntque senarium.
4. Jam septenarius non habet talem partem nisi septimam, quod est unum. Octonarius tres, octavam, quartam, dimidiam, id est unum, duo et quatuor: sed hae simul ductae septenarium faciunt infra insistentem, non ergo complent eumdem octonarium. Novenarius duas habet, nonam, quod est unum; et tertiam, quod est tria: hae autem simul, quaternarium faciunt longe novenario minorem. Denarius tres habet tales partes; unum decimam, duo quintam, quinque dimidiam, qui numeri simul ducti ad octonarium perveniunt, non ad denarium. Undenarius non habet nisi solam undecimam, sicut septenarius solam septimam, et quinarius solam quintam, et ternarius solam tertiam, et binarius solam dimidiam, [PL34.298] quod in omnibus unum est. Duodenarius vero partibus suis talibus simul ductis, non ipse consummatur, sed exceditur; ampliorem quippe duodenario numerum faciunt: nam usque ad sexdecim perveniunt. Habet enim eas quinque, duodecimam, sextam, quartam, tertiam, dimidiam: nam duodecima ejus unum est; sexta, duo; quarta, tria; tertia, quatuor; dimidia, sex: unum autem, et duo, et tria, et quatuor, et sex, in summam ducta sexdecim sunt.
5. Et ne multis morer, in infinita serie numerorum plures numeri reperiuntur, qui tales partes aut non habent nisi singulas, sicut ternarius, et quinarius, et caeteri ejusmodi; aut ita plures habent tales partes, ut in unum ductae atque in summam redactae vel citra insistant, sicut est octonarius, et novenarius et alii plurimi, vel ultra excedant, sicut duodecimus et duodevigesimus, et multitales. Plures ergo reperiuntur quilibet horum, quam illi qui perfecti vocantur, eo quod suis simul ductis talibus partibus compleantur. Nam post senarium duodetrigesimus invenitur, qui similiter suis talibus partibus constat: habet enim eas quinque vigesimam octavam, quartamdecimam, septimam, quartam, dimidiam; id est unum, et duo, et quatuor, et septem, et quatuordecim; quae simul ductae eumdem duodetrigesimum complent: fiunt enim viginti octo. Et quanto numerorum ordo procedit, tanto productioribus pro rata portione intervallis reperiuntur hi numeri, qui suis talibas partibus in summam redactis, ad seipsos occurrunt, dicunturque perfecti. Quorum enim numerorum tales partes simul ductae non implent eosdem numeros quorum partes sunt, imperfecti nominantur: quorum autem etiam excedunt, plus quam perfecti appellantur.
6. Perfecto ergo numero dierum, hoc est senario, perfecit Deus opera sua quae fecit. Ita enim scriptum est: Et consummavit Deus in die sexto opera sua quae fecit. Magis autem in istum numerum intentus fio, cum considero etiam ordinem operum ipsorum. Sicut enim idem numerus gradatim partibus suis in trigonum surgit; nam ita sequuntur unum, duo, tria, ut nullus alius interponi possit, quae singulae senarii partes sunt quibus constat; unum, sexta; duo, tertia; tria, dimidia: ita uno die facta est lux, duobus autem sequentibus fabrica mundi hujus; uno superior pars, id est firmamentum, altero inferior, id est mare et terra: sed partem superiorem nullis alimentorum corporalium generibus implevit, quia non ibi erat positurus corpora tali refectione indigentia; at inferiorem, quam sibi congruentibus animalibus ornaturus erat, necessariis eorum indigentiae cibis ante ditavit. Reliquis ergo tribus diebus ea creata sunt, quae intra mundum, id est intra istam universitatem visibilem ex elementis omnibus factam, visibilia suis et congruis motibus agerentur: primo in firmamento luminaria, quia prius erat factum firmamentum; deinde in inferiore [PL34.299] animantia, sicut ordo ipse poscebat, uno die, aquarum; alio, terrarum. Nec quisquam ita demens est, ut audeat dicere non potuisse Deum facere uno die cuncta, si vellet; aut si vellet biduo, uno die spiritualem creaturam, et alio corporalem; sive uno die coelum cum omnibus pertinentibus, et alio terram cum omnibus quae in ea sunt; et omnino quando vellet, quamdiu vellet, et quomodo vellet: quis est qui dicat voluntati ejus aliquid potuisse resistere?
CAPUT III. De eo quod scriptum est Sap. XI, 21, Omnia in mensura, etc
7. Quapropter cum eum legimus sex diebus omnia perfecisse, et senarium numerum considerantes, invenimus esse perfectum, atque ita creaturarum ordinem currere, ut etiam ipsarum partium, quibus iste numerus perficitur, appareat quasi gradata distinctio; veniat etiam illud in mentem, quod alio loco Scripturarum ei dicitur, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti (Sap. XI, 21); atque ita cogitet anima, quae potest, invocato in auxilium Deo, et impertiente atque inspirante vires, utrum haec tria, mensura, numerus, pondus, in quibus Deum disposuisse omnia scriptum est, erant alicubi antequam crearetur universa creatura, an etiam ipsa creata sunt; et si erant antea, ubi erant. Neque enim ante creaturam erat aliquid nisi creator. In ipso ergo erant. Sed quomodo? nam et ista quae creata sunt, in ipso esse legimus (Rom. XI, 36): an illa sicut ipse, ista vero sicut in illo a quo reguntur et gubernantur? Et quomodo illa ipse? Neque enim Deus mensura est, aut numerus, aut pondus, aut ista omnia. An secundum id quod novimus mensuram in eis quae metimur, et numerum in eis quae numeramus, et pondus in eis quae appendimus, non est Deus ista: secundum id vero quod mensura omni rei modum praefigit, et numerus omni rei speciem praebet, et pondus omnem rem ad quietem ac stabilitatem trahit, ille primitus et veraciter et singulariter ista est, qui terminat omnia et format omnia, et ordinat omnia; nihilque aliud dictum intelligitur, quomodo per cor et linguam humanam potuit, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti, nisi, Omnia in te disposuisti?
8. Magnum est paucisque concessum, excedere omnia quae metiri possunt, ut videatur mensura sine mensura; excedere omnia quae numerari possunt, ut videatur numerus sine numero; excedere omnia quae appendi possunt, ut videatur pondus sine pondere.
CAPUT IV. In Deo esse mensuram sine mensura, numerum sine numero, et pondus sine pondere
Neque enim mensura et numerus et pondus in lapidibus tantummodo et lignis atque hujusmodi molibus, et quantiscumque corporalibus vel terrestribus vel coelestibus animadverti et cogitari potest. Est etiam mensura aliquid agendi, ne sit irrevocabilis et immoderata progressio; et est numerus et affectionum animi et virtutum, quo ab stultitiae deformitate, ad sapientiae formam decusque colligitur; et est pondus voluntatis et amoris, ubi apparet quanti quidque in appetendo, fugiendo, praeponendo, postponendoque [PL34.300] pendatur: sed haec animorum atque mentium et mensura alia mensura cohibetur, et numerus alio numero formatur, et pondus alio pondere rapitur. Mensura autem sine mensura est, cui aequatur quod de illa est, nec aliunde ipsa est: numerus sine numero est, quo formantur omnia, nec formatur ipse: pondus sine pondere est, quo referuntur ut quiescant, quorum quies purum gaudium est, nec illud jam refertur ad aliud.
9. Sed nomina mensurae et numeri et ponderis, quisquis nonnisi visibiliter novit, serviliter novit. Transcendat itaque omne quod ita novit, aut si nondum potest, nec ipsis nominibus haereat, de quibus cogitare nisi sordide non potest. Tanto enim magis cuique ista in superioribus chara sunt, quanto ipse minus est in inferioribus caro. Quod si non vult aliquis ea vocabula, quae in rebus infimis et abjectissimis didicit, transferre ad illa sublimia, quibus intuendis mentem serenare conatur, non est urgendus ut faciat. Dum enim hoc intelligatur quod intelligendum est, non magnopere curandum est quid vocetur. Scire oportet tamen cujusmodi similitudo est inferiorum ad superiora. Non enim aliter recte hinc illuc ratio tendit, et nititur.
10. Jam vero si quisquam dicit creatam esse mensuram et numerum et pondus, in quibus Deum omnia disposuisse Scriptura testatur; si in illis omnia disposuit, eadem ipsa ubi disposuit? si in aliis, quomodo ergo in ipsis omnia, quando ipsa in aliis? Non itaque dubitandum est illa esse extra ea quae disposita sunt, in quibus omnia disposita sunt.
CAPUT V. In Deo ipso exstat ratio mensurae, numeri et ponderis, ad quam disposita sunt omnia
11. An forte putabimus ita dictum esse, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti, ac si diceretur, Omnia sic disposuisti, ut haberent mensuram, et numerum, et pondus? Quia et si diceretur, Omnia corpora in coloribus disposuisti; non hinc esset consequens ut ipsa Dei Sapientia, per quam facta sunt omnia, colores in se prius habuisse intelligeretur, in quibus faceret corpora: sed ita acciperetur, Omnia corpora in coloribus disposuisti, ac si diceretur, Omnia corpora sic disposuisti, ut haberent colores. Quasi vero a creatore Deo disposita in coloribus corpora, id est ita disposita ut colorata essent, possit aliter intelligi, nisi aliqua ratio colorum singulis corporum generibus distribuendorum in ipsa disponentis sapientia non defuisse intelligatur, etsi color ibi non appellatur. Hoc est enim quod dixi: dum res cognoscitur non esse de vocabulis laborandum.
12. Faciamus ergo ita dictum esse, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti, tanquam dictum esset, ita disposita ut haberent proprias mensuras suas, et proprios numeros, et proprium pondus, quae in eis pro sui cujusque generis mutabilitate mutarentur, augmentis et diminutionibus, multitudine et paucitate, levitate et gravitate, secundum dispositionem Dei: numquid sicut ista mutantur, ita ipsum [PL34.301] Dei consilium, in quo ea disposuit, mutabile dicimus? Averterit ipse tantam dementiam.
CAPUT VI. Ubi cernebat Deus unde omnia disponeret
Cum ergo haec ita disponerentur, ut haberent mensuras, et numeros, et pondera sua, ubi ea cernebat ipse disponens? Neque enim extra seipsum, sicut cernimus oculis corpora; quae utique nondum erant, cum disponerentur ut fierent. Nec intra seipsum ista cernebat, sicut animo cernimus phantasias corporum, quae non praesto sunt oculis, sed ea quae vidimus, vel ex eis quae vidimus imaginando cogitamus. Quo modo ergo ista cernebat, ut ita disponeret? Quo, nisi eo quo solus potest?
13. Verum etiam nos mortales et peccatores, quorum animas aggravant corpora corruptibilia, et quorum sensum multa cogitantem terrena deprimit habitatio (Sap. IX, 15); quanquam etsi corda mundissima et mentes simplicissimas gereremus, sanctisque Angelis jam essemus aequales, non utique nobis ita nota esset divina substantia sicut ipsa sibi.
CAPUT VII. Senarii numeri perfectionem quomodo cernamus
Tamen istam senarii numeri perfectionem, nec extra nos ipsos cernimus, sicut oculis corpora; nec ita intra nosmetipsos, quemadmodum corporum phantasias, et visibilium imagines rerum, sed alio quodam longe differenti modo. Quamvis enim se objectent mentis aspectui quasi corpusculorum quaedam simulacra, cum senarii numeri compositio vel ordo vel partitio cogitatur: tamen validior et praepotentior desuper ratio non eis annuit, interiusque numeri vim contuetur; per quem contuitum fidenter dicit, id quod dicitur unum in numeris, in nullas partes dividi posse; nulla autem corpora nisi in partes innumerabiles dividi; et facilius coelum et terram transire, quae secundum senarium numerum fabricata sunt, quam effici posse ut senarius numerus non suis partibus compleatur. Gratias itaque Creatori semper agat animus humanus, a quo ita creatus est, ut hoc possit videre, quod avium nulla, nulla bestiarum, quae tamen nobiscum vident et coelum, et terram, et luminaria, et mare, et aridam, et omnia quae in eis sunt.
14. Quamobrem non possumus dicere, propterea senarium numerum esse perfectum, quia sex diebus perfecit Deus omnia opera sua; sed propterea Deum sex diebus perfecisse opera sua, quia senarius numerus perfectus est. Itaque, etiamsi ista non essent, perfectus ille esset; nisi autem ille perfectus esset, ista secundum eum perfecta non fierent.
CAPUT VIII. Quies Dei in die septimo ut intelligenda
15. Jamvero quod scriptum est, requievisse Deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit; et ideo eumdem diem benedixisse, et sanctificasse, quia in ipso requievit; ut quomodo possumus, quantum ab ipso adjuti fuerimus, intellectu conemur attingere, prius de hoc carnales hominum suspiciones a nostris [PL34.302] mentibus abigamus. Numquid enim dici vel credi fas est Deum laborasse in operando, cum ea quae supra scripta sunt condidit, quando dicebat, et fiebant? Ita quippe nec homo laborat, si aliquid faciendum, mox ut dixerit, fiat. Quamvis enim humana verba sonis adminiculata ita proferantur, ut sermo diuturnus fatiget: tamen cum tam pauca sunt, quam pauca legimus in eo quod scriptum est, cum Deus dixit, Fiat lux, Fiat firmamentum, et caetera usque in finem operum, quae sexto die consummavit; nimis absurdi deliramenti est, istum vel hominis, nedum Dei, laborem putare.
16. An forte quis dixerit, dicendo quidem ut fierent, quae continuo facta sunt, Deum non laborasse, sed forte cogitando quid fieri debuisset; qua cura velut liberatus rerum perfectione requieverit, et eo merito diem quo primo factus est ab hac animi intentione securus, benedicere, et sanctificare voluerit? Quod si haec sapere, multum desipere est (rerum enim condendarum tam facultas, quam facilitas incomparabilis atque ineffabilis est apud Deum),
CAPUT IX. Quo sensu Deus requiescere dicitur. Tristitia laudabilis
Quid restat ut intelligamus, nisi forte creaturae rationali, in qua et hominem creavit, in seipso requiem praebuisse, post ejus perfectionem, per donum Spiritus sancti, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. V, 5) ut illuc feramur appetitu desiderii, quo cum pervenerimus requiescamus, id est nihil amplius requiramus? Sicut enim recte dicitur Deus facere, quidquid ipso in nobis operante fecerimus; ita recte dicitur Deus requiescere, cum ejus munere requiescemus.
17. Hoc quidem recte intelligimus; quia et verum est, et non magnae intentionis indiget, ut videamus ita dici requiescere Deum, cum requiescere eos facit, sicut dicitur cognoscere, cum efficit ut cognoscamus. Neque enim Deus temporaliter cognoscit quod antea non noverat; et tamen dicit ad Abraham, Nunc cognovi quoniam times Deum (Gen. XXII, 12): ubi quid aliud accipimus, nisi, Nunc feci ut cognosceretur? His locutionum modis, cum ea quae non accidunt Deo tanquam illi accidant loquimur, eum facere agnoscimus ut nobis accidant; ea duntaxat quae laudabilia sunt: et haec quantum Scripturarum usus admittis. Neque enim nos temere aliquid tale de Deo dicere debemus, quod in Scriptura ejus non legimus.
18. Ex hoc locutionis modo arbitror dictum illud ab Apostolo: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30). Neque enim ipsa Spiritus sancti, qua est quidquid ipse est, substantia contristari potest; cum habeat aeternam atque incommutabilem beatitudinem, magisque sit ipsa aeterna et incommutabilis beatitudo. Sed quia ita in sanctis habitat, ut eos impleat charitate, qua necesse est ut homines ex tempore gaudeant profectu fidelium et bonis operibus; et ideo necesse est etiam contristentur lapsu vel peccatis eorum, de quorum fide ac pietate gaudebant; quae tristitia laudabilis est, quia venit ex dilectione quam Spiritus sanctus infundit: [PL34.303] propterea ipse Spiritus dicitur contristari ab eis qui sic agunt, ut eorum factis contristentur sancti, non ob aliud nisi quia Spiritum sanctum habent; quo dono tam boni sunt, ut eos mali moestificent, hi maxime quos bonos fuisse sive noverunt sive crediderunt. Quae profecto tristitia non solum non culpanda, verum etiam praecipue laudanda ac praedicanda est.
19. Hoc genere locutionis rursus idem apostolus mirabiliter usus est, ubi ait: Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9). Neque enim tunc eos cognoverat Deus, praecognitos videlicet ante constitutionem mundi (I Petr. I, 10); sed quia tunc ipsi eum illius munere, non suo merito vel facultate cognoverant, maluit tropice loqui, ut tunc ab illo cognitos diceret, cum eis cognoscendum se praestitit, et verbum corrigere, quasi hoc minus recte dixerit, quod proprie dixerat, quam sinere ut hoc sibi arrogarent se potuisse quod eis posse ille donaverat.
CAPUT X. Quaestio an ipse Deus proprie requies cere potuerit
20. Hic ergo intellectus, in eo quod positum est requievisse Deum ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, quia ipse nos facit requiescere, cum bona opera fecerimus, quibusdam forte suffecerit: sed nos hujus sententiae Scripturarum consideratione suscepta, urgemur quaerere quonammodo et ipse requiescere potuerit; quamvis requie sua nobis insinuata, sperare admonuerit in se requiem nostram futuram. Sicut enim ipse fecit coelum et terram, et ea quae in eis sunt, et omnia sexto die consummavit; nec in eis aliquid dici potest nos creasse, illo donante ut crearemus, et ideo dictum esse, Consummavit Deus in die sexto opera sua quae fecit, quia ut a nobis consummarentur ipse praestitit: ita et quod dictum est, Requievit Deus in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, non utique nostram requiem, quam concedente ipso adepturi sumus, sed ipsius primitus intelligere debemus, qua in septimo die requievit, consummatis operibus; ut prius omnia quae scripta sunt facta monstrentur, et deinde si opus est, etiam aliquid significasse doceantur. Recte quippe dicitur, sicut Deus post opera sua bona requievit, ita et nos post opera nostra bona requieturos. Sed ob hoc etiam recte flagitatur, ut quemadmodum disputatum est de operibus Dei, quae ipsius esse satis apparet; ita de requie Dei satis disseratur, quae propria ipsius demonstretur.
CAPUT XI. Quomodo utrumque constat, Deum in die septimo requievisse, et nunc usque operari
21. Quapropter justissima ratione compellimur indagare, si valeamus, atque eloqui, quomodo utrumque sit verum, et quod hic scriptum est, in septimo die requievisse Deum ab operibus suis, quae fecit; et quod in Evangelio dicit ipse, per quem facta sunt omnia, Pater meus usque nunc operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Eis enim hoc respondit, qui propter requiem Dei Scripturae hujus auctoritate antiquitus commendatum sabbatum, ab eo non observari querebantur. [PL34.304] Et dici quidem probabiliter potest, observandum sabbatum Judaeis fuisse praeceptum in umbra futuri, quae spiritualem requiem figuraret, quam Deus exemplo hujus quietis suae fidelibus bona opera facientibus arcana significatione pollicebatur. Cujus quietis et ipse Dominus Christus, qui nonnisi quando voluit passus est, etiam sepultura sua mysterium confirmavit. Ipso quippe die sabbati requievit in sepulcro, eumque totum diem habuit sanctae cujusdam vacationis, posteaquam sexto die, id est parasceve, quam dicunt sextam sabbati, consummavit omnia opera sua, cum de illo quae scripta sunt, in ipso crucis patibulo complerentur. Nam et hoc verbo usus est quando ait: Consummatum est; et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 30). Quid ergo mirum si Deus istum diem, quo erat Christus in sepultura quieturus, volens etiam hoc modo praenuntiare, ab operibus suis in uno die requievit, deinceps operaturus ordinem saeculorum, ut et illud vere diceretur, Pater meus usque nunc operatur?
CAPUT XII. Alia ratio conciliandi Scripturam de requie et de continua operatione Dei
22. Potest etiam intelligi Deum requievisse a condendis generibus creaturae, quia ultra jam non condidit aliqua genera nova: deinceps autem usque nunc et ultra operari eorumdem generum administrationem, quae tunc instituta sunt; non ut ipso saltem die septimo potentia ejus a coeli et terrae, omniumque rerum quas condiderat, gubernatione cessaret, alioquin continuo dilaberentur. Creatoris namque potentia, et omnipotentis atque omnitenentis virtus, causa subsistendi est omni creaturae: quae virtus ab eis quae creata sunt regendis, si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species, omnisque natura concideret. Neque enim, sicut structor aedium cum fabricaverit, abscedit, atque illo cessante atque abscedente stat opus ejus; ita mundus vel ictu oculi stare poterit, si ei Deus regimen sui subtraxerit.
23. Proinde et quod Dominus ait, Pater meus usque nunc operatur, continuationem quamdam operis ejus, qua universam creaturam continet atque administrat, ostendit. Aliter enim posset intelligi si diceret, Et nunc operatur, ubi non esset necesse ut operis continuationem acciperemus: aliter autem cogit intelligi cum ait, Usque nunc, ex illo scilicet quo cuncta cum conderet operatus est. Et quod scriptum est de sapientia ejus, Pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1); de qua item scriptum est, quod motus ejus agilior celeriorque sit omnibus motibus (Ibid. VII, 24): satis apparet recte intuentibus, hunc ipsum incomparabilem et ineffabilem, et si possit intelligi, stabilem motum suum, rebus eam praebere suaviter disponendis; quo utique subtracto, si ab hac operatione cessaverit, eas continuo perituras. Et illud quod ait Apostolus cum Deum Atheniensibus praedicaret. In illo vivimus, et movemur et sumus (Act. XVII, 28), liquide cogitatum quantum humana mens valet, adjuvat hanc sententiam, qua [PL34.305] credimus et dicimus Deum in iis quae creavit, indesinenter operari. Neque enim tanquam substantia ejus sic in illo sumus, quemadmodum dictum est, quod habeat vitam in semetipso (Joan. V, 26): sed utique cum aliud simus quam ipse, non ob aliud in illo sumus, nisi quia id operatur, et hoc est opus ejus, quo continet omnia, et quo ejus sapientia pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter; per quam dispositionem in illo vivimus, et movemur, et sumus. Unde colligitur quod si hoc opus suum rebus subtraxerit, nec vivemus, nec movebimur, nec erimus. Claret igitur ne uno quidem die cessasse Deum ab opere regendi quae creavit, ne motus suos naturales quibus aguntur atque vegetantur, ut omnino naturae sint, et in eo quod sunt pro suo quaeque genere maneant, illico amitterent, et esse aliquid omnino desinerent, si eis subtraheretur motus ille Sapientiae Dei, quo disponit omnia suaviter. Quapropter sic accipimus Deum requievisse ab omnibus operibus suis quae fecit, ut jam novam naturam ulterius nullam conderet; non ut ea quae condiderat, continere et gubernare cessaret. Unde et illud verum est, quod in septimo die requievit Deus; et illud, quod usque nunc operatur.
CAPUT XIII. De Sabbati observatione. Sabbatum christianum
24. Et opera quidem ejus videmus bona; quietem vero ejus post bona opera nostra videbimus. Ob quam significandam mandavit Hebraeo populo unum diem observandum (Exod. XX, 8): quod tam carnaliter agebant, ut eo die salutem nostram Dominum videntes operari criminarentur, ac si eis de opere Patris rectissime responderet, cum quo et ipse operabatur aequaliter, non solum creaturae universae administrationem, sed etiam ipsam nostram salutem. Jam vero tempore gratiae revelatae, observatio illa sabbati, quae unius diei vacatione figurabatur, ablata est ab observatione fidelium. In ea quippe gratia perpetuum sabbatum jam observat, qui spe futurae quietis operatur quidquid boni operatur, nec in ipsis bonis operibus suis, quasi habens bonum quod non acceperit, gloriatur: ita enim tanquam diem sabbati, hoc est Dominicae cessationis in sepultura, suscipiens atque intelligens Baptismi sacramentum, quiescit a pristinis operibus suis; ut jam in novitate vitae ambulans (Rom. VI, 4), Deum in se operari cognoscat, qui simul et operatur, et quiescit, et creaturae praebens congruam gubernationem, et apud se habens aeternam tranquillitatem.
CAPUT XIV. Cur Deus sanctificaverit diem quietis suae
25. Denique ipse nec cum creavit defessus, nec cum cessavit refectus est; sed nos voluit per Scripturam suam ad quietis exhortari desiderium, intimando nobis eum diem se sanctificasse, in quo quievit ab omnibus operibus suis. Nam nusquam omnium sex dierum quibus creata sunt omnia, legitur aliquid sanctificasse, nec ante ipsos sex dies ubi scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), additum est. Et sanctificavit: sed diem istum, in quo requievit ab omnibus operibus suis quae fecit, voluit [PL34.306] sanctificare, tanquam et apud ipsum, qui nihil in opere suo laborat, plus quies quam operatio valeat. Hoc quidem in hominibus Evangelium nobis intimat, ubi Salvator noster meliorem partem dicit Mariae, quod sedens ad pedes ejus requiescebat in verbo ejus, quam Marthae, quamvis propter obsequium quo ei ministrabat circa multa occupatae, et licet bonum opus operantis (Luc. X, 39-42). Verum hoc in Deo quomodo sit vel intelligatur, difficile dictum est, etiamsi cogitatu aliquantulum attingi potest, cur Deus sanctificaverit diem quietis suae, qui nullum sanctificaverit operis sui, nec ipsum sextum quo et hominem fecit, et cuncta perfecit. Ac primum ipsum requiescere Dei quale sit, cujus humanae mentis acies assequi potest? Quod tamen nisi esset, hoc omnino ista Scriptura non poneret. Dicam sane quod sentio, haec duo indubitata praeloquens, nec Deum, velut post laborem desideratumve negotii sui finem, temporali quadam requie delectatum; nec has Litteras auctoritate tanta merito praeminentes, frustra falsoque dixisse quod Deus ab omnibus operibus suis quae fecit, in septimo die requieverit, eaque causa eumdem diem sanctificaverit.
CAPUT XV. Solvitur quaestio superius proposita
26. Nimirum ergo quia vitium est et infirmitas animae, ita suis operibus delectari, ut potius in eis, quam in se requiescat ab eis; cum procul dubio melius aliquid in illa sit quo ea facta sunt, quam ipsa quae facta sunt: insinuatur nobis Deus per hanc Scripturam, qua dicitur requievisse ab omnibus operibus suis quae fecit, nullo opere suo sic delectatus, quasi faciendi ejus eguerit, vel minor futurus nisi fecisset, vel beatior cum fecisset. Quia enim ex illo ita est quidquid ex illo est, ut ei debeat quod est, ipse autem nulli quod ex ipso est, debeat quod beatus est; se rebus quas fecit diligendo praeposuit: non sanctificans diem quo ea facienda inchoavit, nec illum quo ea perfecit, ne illis vel faciendis vel factis auctum ejus gaudium videretur; sed eum quo ab ipsis in seipso requievit. Et ipse quidem nunquam ista requie caruit, sed nobis eam per diem septimum ostendit: hinc etiam significans non percipi requiem suam nisi a perfectis, cum ad eam intimandam non deputavit diem, nisi qui perfectionem rerum omnium sequebatur. Nam qui semper est quietus, tunc nobis requievit, cum se requievisse monstravit.
CAPUT XVI. Dei requies ab operibus suis in septimo die
27. Illud quoque attendendum est, quod Dei requiem, qua de seipso beatus est, nobis insinuari oportebat, ut intelligamus quomodo dicatur etiam requiescere in nobis; quod non dicitur, nisi cum in se requiem praestat et nobis. Requies igitur Dei recte intelligentibus ea est, qua nullius indiget bono: et ideo certa et nobis in illo est, quia et nos beatificamur bono quod ipse est, non ipse bono quod nos sumus. Nam et nos aliquod bonum ab illo sumus, qui fecit omnia bona valde, in quibus fecit et nos. Porro alia res bona praeter ipsum nulla est, quam ipse non fecit; ac per hoc nullo praeter se alio [PL34.307] bono eget, qui bono quod fecit non eget. Haec est ejus requies ab omnibus operibus suis quae fecit. Quibus autem bonis laudabiliter non egeret, si nulla fecisset? Nam etiam sic dici posset nullis egens bonis, non a factis in seipso requiescendo, verum omnino nulla faciendo. Sed bona facere si non posset, nulla esset potentia: si autem posset nec faceret, magna esset invidentia. Quia ergo est omnipotens et bonus, omnia valde bona fecit: quia vero seipso bono perfecte beatus est, a bonis quae fecit, in seipso requievit, ea scilicet requie a qua nunquam recessit. Sed si diceretur requievisse a faciendis, nihil aliud quam non fecisse intelligeretur. Nisi autem diceretur requievisse a factis, non eis egere quae fecit minus commendaretur.
28. Quo itaque die hoc commendari oportuisset, nisi septimo? Quod sane intelligit quisquis senarii numeri perfectionem, de qua supra locuti sumus, perfectioni creaturae congruenter adhibitam recolit. Si enim senario numero perficienda fuerat creatura, sicuti perfecta est, eaque requies Dei erat nobis commendanda, qua demonstraretur nec perfectis beatificari creaturis; procul dubio dies erat in hac commendatione sanctificandus qui sequitur sextum, quo erigeremur ad hanc requiem concupiscendam, ut et nos in illo requiescamus.
CAPUT XVII. Quies nostra in Deo
29. Neque enim similitudo pia est, si velimus ita similes esse Deo, ut et nos ab operibus nostris requiescamus in nobis, sicut ipse requievit in se ab operibus suis. In quodam quippe incommutabili bono requiescere debemus, quod ille nobis est qui nos fecit. Haec erit igitur summa, minimeque superba, et vere pia requies nostra, ut sicut ipse requievit ab omnibus operibus suis, quia non ei opera sua, sed ipse sibi bonum est, quo beatus est: ita et nos ab omnibus operibus, non tantum nostris, verum etiam ipsius, nonnisi in illo requieturos nos esse speremus; idque desideremus post bona opera nostra, quae in nobis agnoscimus illius potius esse quam nostra: ut etiam sic post bona opera sua ipse requiescat, cum post bona opera quae ab illo justificati fecerimus, in se nobis requiem praestat. Magnum est enim nobis ab illo exstitisse, sed majus erit in illo requievisse. Sicut ipse non ideo beatus est, quia haec fecit; sed quia etiam factis non egens, in se potius quam in ipsis requievit. Unde non operis, sed quietis diem sanctificavit; quia non haec faciendo, sed eis quae fecit non egendo, se beatum intimavit.
30. Quid ergo tam humile ac facile effatu, et quid tam sublime atque arduum cogitatu, quam Deus requiescens ab omnibus operibus suis quae fecit? Et ubi requiescens nisi in seipso, quia beatus nonnisi seipso? Quando, nisi semper? In diebus autem quibus rerum quas condidit consummatio narratur, et ab eis quietis Dei ordo distinguitur, quando, nisi in septimo die, qui earum sequitur perfectionem? A perfectis enim [PL34.308] requiescit, qui nec perfectis eget, quo beatior esse possit.
CAPUT XVIII. Septimus dies cur mane habuerit, non vesperam
31. Et quod apud illum quidem, quieti ejus nec mane nec vespera est; quia nec aperitur initio, nec clauditur fine: perfectis autem operibus ejus mane habet et vesperam non habet; perfecta quippe creatura habet quoddam initium suae conversionis ad quietem Creatoris sui, sed illa non habet finem quasi terminum perfectionis suae, sicut ea quae facta sunt. Ac per hoc requies Dei non ipsi Deo, sed rerum ab eo conditarum perfectioni inchoatur, ut in illo incipiat requiescere quod ab illo perficitur, et in eo habere mane; in suo enim genere tanquam vespera terminatum est: sed in Deo vesperam habere jam non potest, quia non erit aliquid illa perfectione perfectius.
32. In illis enim diebus quibus omnia creabantur, vesperam terminum conditae creaturae; mane autem initium condendae alterius accipiebamus. Ac per hoc quinti diei vespera terminus est conditae quinto die creaturae: mane autem quod post ipsam vesperam factum est, initium est condendae sexto die creaturae; qua condita tanquam ejus terminus facta est vespera. Et quia nihil aliud condendum restiterat, ita post illam vesperam mane factum est, ut non esset initium condendae alterius creaturae, sed initium quietis universae creaturae in requie Creatoris. Neque enim coelum et terra et omnia quae in eis sunt, universa scilicet spiritualis corporalisque creatura in seipsa manet; sed utique in illo de quo dictum est, In illo enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Quia etsi unaquaeque pars potest esse in toto cujus pars est; ipsum tamen totum non est nisi in illo a quo conditum est. Et ideo non absurde intelligitur sexto die completo post ejus vesperam factum mane, non quo significaretur initium condendae alterius creaturae, sicut in caeteris; sed quo significaretur initium manendi et quiescendi totius quod conditum est, in illius quiete qui condidit. Quae quies Deo nec initium habet nec terminum: creaturae autem habet initium, sed non habet terminum; et ideo septimus dies eidem creaturae coepit a mane, sed nullo vespere terminatur.
33. Nam si in caeteris diebus vespera et mane talium temporum vices significant, qualia nunc per haec quotidiana spatia peraguntur; non video quid prohibuerit et septimum diem vespera, noctemque ejusdem mane concludere, ut similiter diceretur, Et facta est vespera, et factum est mane dies septimus: quando quidem et ipse unus est dierum, qui omnes septem sunt, quorum repetitione menses et anni et saecula peraguntur; ut mane quod poneretur post vesperam septimi, hoc esset initium octavi diei, de quo jam deinceps silendum fuit, quia idem primus est ad quem reditur, a quo rursus hebdomadis series ordiatur. [PL34.309] Unde probabilius est istos quidem septem dies, illorum nominibus et numero, alios atque alios sibimet succedentes currendo temporalia peragere spatia: illos autem primos sex dies inexperta nobis atque inusitata specie in ipsis rerum conditionibus explicatos; in quibus et vespera et mane sicut ipsa lux et tenebrae, id est dies et nox, non eam vicissitudinem praebuerunt, quam praebent isti per solis circuitus: quod certe de illis tribus fateri cogimur, qui ante condita luminaria commemorati atque numerati sunt.
34. Ac per hoc qualiscumque in eis vespera et mane fuerit, nullo modo tamen opinandum est, eo mane quod post sexti diei vesperam factum est, initium accepisse requiem Dei; ne temporale aliquod bonum illi aeternitati et incommutabilitati accidisse vanitate temeraria suspicemur: sed illam quidem requiem Dei, qua in seipso requiescit, eoque bono beatus est quod ipse sibi est, nec initium eidem ipsi habere nec terminum; consummatae autem creaturae habere initium, eamdem requiem Dei. Quoniam rei cujusque perfectio, non tam in universo cujus pars est, quam in eo a quo est, in quo et ipsum universum est, pro sui generis modulo stabilitur ut quiescat, id est, ut sui momenti ordinem teneat. Ac per hoc ipsa universitas creaturae, quae sex diebus consummata est, aliud habet in sua natura, aliud in ordine quo in Deo est, non sicut Deus, sed tamen ita ut ei quies propriae stabilitatis non sit, nisi in illius quiete qui nihil praeter se appetit, quo adepto requiescat. Et ideo dum ipse manet in se, quidquid ex illo est retorquet ad se; ut omnis creatura in se habeat naturae suae terminum, quo non sit quod ipse est; in illo autem quietis locum, quo servet quod ipsa est. Scio quod non proprie dixerim locum; nam proprie dicitur in spatiis quae corporibus occupantur: sed quia et ipsa corpora non manent in loco, nisi quo sui ponderis tanquam appetitu perveniunt, ut eo comperto requiescant; ideo non incongruenter a corporalibus ad spiritualia verbum transfertur, ut dicatur locus, cum res ipsa plurimum distet.
35. Initium ergo creaturae in quiete Creatoris illo mane significatum arbitror, quod factum est post vesperam sexti diei; non enim posset in illo nisi perfecta requiescere: proinde sexto die consummatis omnibus, factaque vespera, factum est et mane, quo inciperet consummata creatura in illo a quo facta est requiescere. Quo initio Deum in seipso requiescentem, ubi et ipsa requiescere posset invenit, tanto stabilius atque firmius, quanto ipsa illius, non ille hujus eguit ad quietem suam. Sed quoniam quidquid erit universa creatura quibuslibet mutationibus suis, non utique nihil erit, ideo creatura universa in Creatore suo semper manebit; ac per hoc post illud mane nulla deinde vespera fuit.
36. Hoc diximus, cur septimus dies, in quo requievit [PL34.310] Deus ab omnibus operibus suis, mane habuerit post vesperam sexti, vesperam vero non habuerit.
CAPUT XIX. Alia ratio qua intelligitur septimus dies habuisse mane sine vespera
Est aliud quod de hac re magis proprie atque melius possit, quantum existimo, intelligi, sed aliquanto difficilius explicari; ut non creaturae, sed etiam sibi requies Dei septimo die mane habuerit sine vespera, id est initium sine termino. Si enim ita diceretur, Requievit Deus in die septimo, nec adderetur, Ab omnibus operibus suis quae fecit, frustra hujus quietis initium quaereremus. Non enim incipit Deus requiescere, cujus requies sine initio, sine termino sempiterna est. Sed quoniam ab omnibus operibus suis quae fecit, eis non egendo, requievit, intelligitur requies quidem Dei nec coepta nec terminata; requies autem ejus ab omnibus operibus suis quae fecit, ex eo coepta est ex quo illa perfecit. Neque enim operibus suis non egendo requievisset, prius quam essent, quibus nec perfectis eguisset; et quia eis omnino nunquam eguit, nec ista beatitudo qua non eis eget, tanquam proficiendo perficietur, ideo septimo diei nulla vespera accessit.
CAPUT XX. Dies septimus an creatus
37. Sed plane quaeri potest, dignaque consideratione movet, quomodo intelligatur in seipso Deus requievisse ab omnibus operibus suis quae fecit; cum scriptum sit, Et requievit Deus in die septimo. Non enim dictum est, In seipso; sed, in die septimo. Quid est ergo dies septimus? utrum creatura est aliqua, an temporis tantummodo spatium? Sed etiam temporis spatium creaturae temporali concreatum est; ac per hoc et ipsum sine dubio creatura est. Neque enim ulla tempora vel sunt, vel esse potuerunt, vel poterunt, quorum Deus non sit creator: ac per hoc et istum septimum diem, si tempus est, quis creavit, nisi omnium temporum creator? Sed illi sex dies cum quibus vel in quibus creaturis creati sint, superior Scripturae sanctae sermo indicat. Quocirca in his diebus septem, quorum species nota nobis est, qui re quidem ipsa praetereunt, sed aliis succedentibus nomina sua quodammodo tradunt, ut illi sex dies nominentur; novimus eorum primi quando creati sunt: septimum autem diem, qui nomine sabbati nuncupatur, quando Deus creaverit, non videmus. In ipso quippe die non fecit aliquid, imo ab eis quae sex diebus fecerat, in eodem septimo requievit. Quomodo ergo requievit in die quem non creavit? Aut quomodo eum post sex dies continuo creavit, cum sexto die consummaverit omnia quae creavit, nec aliquid septimo die creaverit, sed in eo potius ab omnibus quae creaverat, requieverit? An unum tantummodo diem creavit Deus, ut ejus repetitione multi, qui dicuntur dies, praeterirent atque transcurrerent; nec opus erat ut septimum diem crearet, quia illius quem creaverat, septima repetitio hunc utique faciebat? Lucem quippe de qua scriptum est, Et dixit [PL34.311] Deus, Fiat lux; et facta est lux (Gen. I, 3), discrevit a tenebris, eamque vocavit diem, et tenebras vocavit noctem. Tunc itaque Deus diem fecit, cujus repetitionem Scriptura appellat secundum diem, deinde tertium, et usque ad sextum, quo consummavit Deus opera sua: atque inde illius diei primitus creati septima repetitio septimi diei nomen accepit, in quo requievit Deus. Ac per hoc nulla creatura est septimus dies, nisi eadem ipsa septies rediens, quae condita est, quando vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem.
CAPUT XXI. De luce quae ante luminaria fuit ad vicissitudinem diei et noctis
38. Rursus ergo ad eam quaestionem relabimur, de qua in primo libro exiisse videbamur; ut item quaeramus quomodo circuire potuerit lux ad exhibendam diurnam nocturnamque vicissitudinem, non solum antequam coeli luminaria, sed antequam ipsum coelum quod firmamentum appellatum est, factum esset, antequam denique ulla species terrae vel maris, quae circuitum lucis admitteret, sequente nocte unde illa transisset. Cujus quaestionis difficultate compulsi, ausi sumus disceptationem nostram quasi ad hanc terminare sententiam, ut diceremus illam lucem quae primitus facta est, conformationem esse creaturae spiritualis; noctem vero, adhuc formandam in reliquis operibus rerum materiem, quae fuerat instituta, cum in principio fecit Deus coelum et terram, antequam verbo faceret diem. Sed nunc diei septimi consideratione commoniti, facilius est ut nos ignorare fateamur, quod remotum est a sensibus nostris, quonam modo lux illa quae dies appellata est, vel circuitu suo, vel contractione et emissione, si corporalis est, vices diurnas nocturnasque peregerit, vel si spiritualis est, condendis creaturis omnibus praesentata sit, suaque ipsa praesentia diem, noctem vero absentia, vesperam initio absentiae, mane initio praesentiae fecerit; quam ut in re aperta contra divinae Scripturae verba conemur, dicendo aliud esse diem septimum, quam illius diei quem fecit Deus septimam repetitionem. Alioquin aut non creavit Deus septimum diem, aut aliquid creavit post illos sex dies, id est ipsum diem septimum; falsumque erit quod scriptum est, in sexto die consummasse omnia opera sua, et in septimo requievisse ab omnibus operibus suis. Quod utique quoniam falsum esse non potest, restat ut praesentia lucis illius, quem diem Deus fecit, per omnia opera ejus repetita sit, quoties dies nominatus est, et in ipso septimo in quo requievit ab operibus suis.
CAPUT XXII. Lux spiritualis quomodo diei et noctis vicissitudinem exhibuisse intelligitur
39. Sed quoniam lux corporalis, antequam fieret coelum, quod firmamentum vocatur, in quo etiam luminaria facta sunt, quo circuitu vel quo processu et recessu vices diei et noctis exhibere potuerit, non invenimus; istam quaestionem relinquere non debemus sine aliqua nostrae prolatione sententiae: ut si lux illa quae primitus creata est, non corporalis sed spiritualis est, sicut post tenebras facta est ubi intelligitur a [PL34.312] sua quadam informitate ad Creatorem conversa atque formata; ita et post vesperam fiat mane, cum post cognitionem suae propriae naturae, qua non est quod Deus, refert se ad laudandam lucem, quod ipse Deus est, cujus contemplatione formatur. Et quia caeterae creaturae, quae infra ipsam fiunt, sine cognitione ejus non fiunt, propterea nimirum idem dies ubique repetitur, ut ejus repetitione fiant tot dies, quoties distinguuntur rerum genera creatarum, perfectione senarii numeri terminanda: ut vespera primi diei sit etiam sui cognitio, non se esse quod Deus est; mane autem post hanc vesperam, quo concluditur dies unus, et inchoatur secundus, conversio sit ejus, qua id quod creata est, ad laudem referat Creatoris, et percipiat de Verbo Dei cognitionem creaturae quae post ipsam fit, hoc est firmamenti: quod in ejus cognitione fit prius cum dicitur, Et sic est factum; deinde in natura ipsius firmamenti, quod conditur, cum additur etiam postea, jam dicto, Et sic est factum, Et fecit Deus firmamentum. Deinde fit vespera illius lucis, cum ipsum firmamentum, non in Verbo Dei sicut ante, sed in ipsa ejus natura cognoscit: quae cognitio quoniam minor est, recte vesperae nomine significatur. Post quam fit mane, quo concluditur secundus dies, et incipit tertius: in quo itidem mane conversio est lucis hujus, id est diei hujus ad laudandum Deum, quod operatus sit firmamentum, et percipiendam de Verbo ejus cognitionem creaturae, quae condenda est post firmamentum. Ac per hoc cum dicit Deus, Congregetur aqua quae est sub coelo, in collectionem unam et appareat arida, cognoscit hoc illa lux in Verbo Dei quo id dicitur; et ideo sequitur, Et sic est factum, hoc est in ejus cognitione ex Verbo Dei: deinde cum additur, Et congregata est aqua, etc. (Gen., I, 9, 10), cum jam dictum esset, Et sic factum est, in suo genere ipsa creatura fit; quae item cum in suo genere facta cognoscitur ab ea luce, quae jam in Verbo Dei faciendam cognoverat, fit tertio vespera: et inde hoc modo caetera usque ad mane post vesperam sexti diei.
CAPUT XXIII. Cognitio rerum in verbo Dei et in seipsis
40. Multum quippe interest inter cognitionem rei cujusque in Verbo Dei, et cognitionem ejus in natura ejus; ut illud merito ad diem pertineat, hoc ad vesperam. In comparatione enim lucis illius quae in Verbo Dei conspicitur, omnis cognitio qua creaturam quamlibet in seipsa novimus, non immerito nox dici potest: quae rursus tantum differt ab errore vel ignorantia eorum qui nec ipsam creaturam sciunt, ut in ejus comparatione non incongrue dicatur dies. Sicut ipsa vita fidelium quae in hac carne atque in hoc saeculo ducitur, in comparatione vitae infidelis atque impiae non irrationabiliter lux et dies appellatur, dicente Apostolo, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. 5, 8); et illud, Abjiciamus opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis; sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 12, 13): qui tamen [PL34.313] dies nisi rursus in comparatione illius diei quo aequales Angelis facti videbimus Deum sicuti est, ipse quoque nox esset; non hic prophetiae lucerna indigeremus: unde apostolus Petrus dicit, Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes sicut lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19).
CAPUT XXIV. Scientia Angelorum
41. Quapropter cum sancti Angeli, quibus post resurrectionem coaequabimur (Matth. XXII, 30), si viam (quod nobis Christus factus est) usque in finem tenuerimus, semper videant faciem Dei, Verboque ejus unigenito Filio sicut Patri aequalis est perfruantur, in quibus prima omnium creata est sapientia; procul dubio universam creaturam, in qua ipsi sunt principaliter conditi, in ipso Verbo Dei prius noverunt, in quo sunt omnium, etiam quae temporaliter facta sunt, aeternae rationes, tanquam in eo per quod facta sunt omnia: ac deinde in ipsa creatura, quam sic noverunt tanquam infra despicientes, eamque referentes ad illius laudem, in cujus incommutabili veritate rationes secundum quas facta est, principaliter vident. Ibi ergo tanquam per diem, unde et concordissima unitas eorum ejusdem veritatis participatione dies est primitus creatus; hic autem tanquam per vesperam: sed continuo fit mane (quod in omnibus sex diebus animadverti potest), quia non remanet angelica scientia in eo quod creatum est, quin hoc continuo referat ad ejus laudem atque charitatem, in quo id non factum esse, sed faciendum fuisse cognoscitur; in qua veritate stando dies est. Nam si vel ad seipsam natura angelica converteretur, seque amplius delectaretur, quam illo cujus participatione beata est; intumescens superbia caderet, sicut diabolus: de quo suo loco loquendum est, cum de serpente hominis seductore sermo debitus flagitabitur.
CAPUT XXV. Cur sex diebus non addatur nox
42. Quia ergo Angeli creaturam in ea ipsa creatura sic sciunt, ut ei scientiae electione ac dilectione praeponant quod eam sciunt in Veritate, per quam facta sunt omnia, participes ejus effecti; ideo per omnes sex dies non nominatur nox, sed post vesperam et mane dies unus: item post vesperam et mane dies secundus; deinde post vesperam et mane dies tertius: ac sic usque in mane sexti diei, unde incipit septimus quietis Dei, quamvis cum suis noctibus, dies tamen non noctes narrantur. Tunc enim nox ad diem pertinet, non dies ad noctem, cum sublimes et sancti Angeli id quod creaturam in ipsa creatura noverunt, referunt ad illius honorem et amorem, in quo aeternas rationes quibus creata est contemplantur; eaque concordissima contemplatione sunt unus dies, quem fecit Dominus, cui conjungetur Ecclesia de hac peregrinatione liberata, ut et nos exsultemus et jucundemur in eo (Psal. CXVII, 24).
CAPUT XXVI. Numerus dierum quomodo accipiendus
43. Hujus ergo diei, cujus et vespera et mane secundum supra dictam rationem accipi potest, sexta repetitione consummata est universa creatura; factumque est mane, quo finiretur sextus dies; et unde inciperet septimus vesperam non habiturus, quia Dei requies non est creatura: quae cum per dies caeteros conderetur, aliter in seipsa facta cognoscebatur, quam in illo in cujus veritate facienda videbatur, cujus cognitionis quasi decolor species vesperam faciebat. Non itaque jam forma ipsius operis dies, et terminus vespera, et alterius operis initium mane, in hac rerum conditarum narratione debet intelligi; ne cogamur contra Scripturam dicere, praeter sex dies conditam diei septimi creaturam, aut ipsum diem septimum nullam esse creaturam: sed dies ille quem fecit Deus, per opera ejus ipse repetitur, non circuitu corporali, sed cognitione spirituali, cum beata illa societas Angelorum et primitus contemplatur in Verbo Dei, quo dicit Deus, Fiat; atque ideo prius in ejus cognitione fit, cum dicitur, Et sic est factum; et postea rem ipsam factam, in ea ipsa cognoscit, quod significatur facta vespera; et eam deinde cognitionem rei factae ad illius veritatis laudem refert, ubi rationem viderat faciendae, quod significatur facto mane. Ac sic per omnes illos dies unus est dies, non istorum dierum consuetudine intelligendus, quos videmus solis circuitu determinari atque numerari; sed alio quodam modo, a quo et illi tres dies, qui ante conditionem istorum luminarium commemorati sunt, alieni esse non possunt. Is enim modus non usque ad diem quartum, ut inde jam istos usitatos cogitaremus, sed usque ad sextum septimumque perductus est; ut longe aliter accipiendus sit dies et nox, inter quae duo divisit Deus, et aliter iste dies et nox, inter quae dixit ut dividant luminaria quae creavit, cum ait, Et dividant inter diem et noctem (Gen. I, 14). Tunc enim hunc diem condidit, cum condidit solem, cujus praesentia eumdem exhibet diem: ille autem dies primitus conditus jam triduum peregerat, cum haec luminaria illius diei quarta repetitione creata sunt.
CAPUT XXVII. Usitati dies hebdomadae longe dispares septem diebus Geneseos
44. Quapropter quod illum diem vel illos dies, qui ejus repetitione numerati sunt, in hac nostra mortalitate terrena experiri ac sentire non possumus, et si quid ad eos intelligendos conari possumus, non debemus temerariam praecipitare sententiam, tanquam de his aliud sentiri congruentius probabiliusque non possit; istos septem dies, qui pro illis agunt hebdomadam, cujus cursu et recursu tempora rapiuntur, in qua dies unus est a solis ortu usque in ortum circuitus, sic illorum vicem quamdam exhibere credamus, ut non eos illis similes, sed multum impares minime dubitemus.
CAPUT XXVIII. Interpretatio data de luce et die spirituali non existimetur impropria et figurata
45. Nec quisquam arbitretur, illud quod dixi de [PL34.315] luce spirituali, et de condito die spirituali et angelica creatura, et de contemplatione quam habet in Verbo Dei, et de cognitione qua in seipsa creatura cognoscitur, ejusque relatione ad laudem incommutabilis veritatis, ubi prius ratio videbatur rei faciendae, quae cognita est facta; non jam proprie, sed quasi figurate atque allegorice convenire ad intelligendum diem et vesperam et mane: sed aliter quidem quam in hac consuetudine quotidianae lucis hujus et corporalis; non tamen tanquam hic proprie, ibi figurate. Ubi enim melior et certior lux, ibi verior etiam dies: cur ergo non et verior vespera et verius mane? Nam si in istis diebus habet quamdam declinationem suam lux in occasum, quam vespere nomine nuncupamus, et ad ortum iterum reditum, quod mane dicimus; cur et illic vesperam non dicamus, cum a contemplatione Creatoris creatura despicitur, et mane cum a cognitione creaturae in laudem Creatoris assurgitur? Neque enim et Christus sic dicitur lux (Joan. VIII, 12), quomodo dicitur lapis (Act. IV, 11); sed illud proprie, hoc utique figurate. Quisquis ergo non eam quam pro nostro modulo vel indagare vel putare potuimus, sed aliam requirit in illorum dierum enumeratione sententiam, quae non in prophetia figurate, sed in hac creaturarum conditione proprie meliusque possit intelligi; quaerat, et divinitus adjutus inveniat. Fieri enim potest ut etiam ego aliam his divinae Scripturae verbis congruentiorem fortassis inveniam. Neque enim ita hanc confirmo, ut aliam quae praeponenda sit, inveniri non posse contendam, sicut confirmo requiem Dei Scripturam sanctam, non quasi post lassitudinem vel curae molestiam, nobis insinuare voluisse.
CAPUT XXIX. In angelica cognitione dies, vespera et mane
46. Quamobrem potest aliquis fortasse mecum disputando certare, ut dicat sublimium coelorum Angelos non alternatim contueri, primo rationes creaturarum incommutabiliter in Verbi Dei incommutabili veritate, ac deinde ipsas creaturas, et tertio earum etiam in seipsis cognitionem ad laudem referre Creatoris; sed eorum mentem mirabili facilitate haec omnia simul posse. Numquid tamen dicet, aut si quisquam dixerit audiendus est, illam coelestem in Angelorum millibus civitatem, aut non contemplari Creatoris aeternitatem, aut mutabilitatem ignorare creaturae, aut ex ejus quoque inferiore quadam cognitione non laudare Creatorem? Simul hoc totum possint, simul hoc totum faciant; possunt tamen et faciunt. Simul ergo habent et diem, et vesperam, et mane.
CAPUT XXX. Nihilo ignobilior angelica scientia, licet in hac sit vespera et mane
47. Neque enim verendum est ne forte qui est idoneus jam illa sentire, ideo non putet hoc ibi posse fieri, quia in his diebus, qui solis hujus circuitu peraguntur, fieri non potest. Et hoc quidem non potest eisdem partibus terrae: universum autem mundum [PL34.316] quis non videat, si attendere velit, et diem ubi sol est, et noctem ubi non est, et vesperam unde discedit, et mane quo accedit, simul habere? Sed nos plane in terris haec omnia simul habere non possumus: nec ideo tamen istam terrenam conditionem lucisque corporeae temporalem localemque circuitum illi patriae spirituali coaequare debemus, ubi semper est dies in contemplatione incommutabilis veritatis, semper vespera in cognitione in seipsa creaturae, semper mane etiam ex hac cognitione in laude Creatoris. Quia non ibi abscessu lucis superioris, sed inferioris cognitionis distinctione fit vespera; nec mane tanquam nocti ignorantiae scientia matutina succedat, sed quod vespertinam etiam cognitionem in gloriam conditoris attollat. Denique et ille, nocte non nominata, Vespere, inquit, et mane, et meridie enarrabo et annuntiabo; et exaudies vocem meam (Psal. LIV, 18): hic fortasse per temporum vices, sed tamen, quantum puto, significans quid sine temporum vicibus ageretur in patria, cui ejus peregrinatio suspirabat.
CAPUT XXXI. Initio creationis rerum quomodo non simul dies, vespera et mane in angelica cognitione
48. Sed numquid si jam nunc simul ista omnia gerit atque habet angelica illa societas et unitas diei, quem primitus condidit Deus, tunc etiam cum haec conderentur simul haec habuit? Nonne per omnes sex dies, cum ea quae per singulos Deo condere placuit, conderentur, primo haec accipiebat in Verbo Dei, ut in ejus notitia primitus fierent, cum dicebatur, Et sic est factum; deinde cum facta essent, in sua propria natura qua sunt, Deoque placuissent quia bona sunt, tunc itidem ea cognoscebat alia quadam inferiore cognitione, quae nomine vesperae significata est; ac deinde facta vespera fiebat mane, cum de suo Deus opere laudaretur, et alterius creaturae quae deinceps facienda erat, ex Dei Verbo notitia, priusquam fieret, acciperetur? Non ergo tunc simul omnia, et dies et vespera et mane; sed singillatim, per ordinem quem Scriptura commemorat.
CAPUT XXXII. Si tunc ista omnia simul in Angelorum scientia, saltem non sine quodam ordine fuerunt
49. An etiam tunc simul omnia, quia non secundum temporum moras, sicut fiunt dies isti, cum oritur et occidit sol, et in locum suum redit, ut rursus oriatur; sed secundum potentiam spiritualem mentis angelicae, cuncta quae voluerit simul notitia facillima comprehendentem? Nec ideo tamen sine ordine, quo apparet connexio praecedentium sequentiumque causarum. Neque enim cognitio fieri potest, nisi cognoscenda praecedant; quae item priora sunt in Verbo, per quod facta sunt omnia, quam in iis quae facta sunt omnibus. Mens itaque humana prius haec quae facta sunt, per sensus corporis experitur, eorumque notitiam pro infirmitatis humanae modulo capit: et deinde quaerit eorum causas, si quo modo possit ad eas pervenire principaliter atque incommutabiliter manentes in Verbo Dei, ac sic invisibilia ejus, per ea [PL34.317] quae facta sunt, intellecta conspicere (Rom. I, 20). Quod quanta tarditate ac difficultate agat, et quanta temporis mora propter corpus corruptibile quod aggravat animam (Sap. IX, 15), etiam quae ferventissimo studio rapitur ut instanter ac perseveranter hoc agat, quis ignorat? Mens vero angelica pura charitate inhaerens Verbo Dei, posteaquam illo ordine creata est, ut praecederet caetera, prius ea vidit in Verbo Dei facienda, quam facta sunt; ac sic prius in ejus fiebant cognitione, cum Deus dicebat ut fierent, quam in sua propria natura: quae itidem facta in eis ipsis etiam cognovit, minore utique notitia, quae vespera dicta est. Quam notitiam sane praecedebant quae fiebant; quia praecedit cognitionem quidquid cognosci potest. Nisi enim prius sit quod cognoscatur, cognosci non potest. Post hoc si eo modo sibi placeret, ut amplius seipsa quam Creatore suo delectaretur, non fieret mane, id est non de sua cognitione in laudem Creatoris assurgeret. Cum vero factum est mane, faciendum erat aliud et cognoscendum Deo dicente, Fiat; ut prius itidem fieret in cognitione mentis angelicae, et posset rursus dici, Et sic est factum; ac deinde in natura propria, ubi subsequente vespera nosceretur.
50. Ac per hoc etiamsi nulla hic morarum temporalium sint intervalla, praecessit tamen ratio condendae creaturae in Verbo Dei, cum dixit, Fiat lux; et secuta est ipsa lux qua angelica mens formata est, atque in sua natura facta est, non autem alibi sequebatur ut fieret: et ideo non prius dictum est, Et sic est factum, et postea dictum, Et fecit Deus lucem; sed continuo post Verbum Dei facta est lux, adhaesitque creanti luci lux creata, videns illam et se in illa, id est rationem qua facta est. Vidit etiam se in se, id est, distante quod factum est ab eo qui fecit. Et ideo cum placuisset Deo factum, videnti quia bonum est, et divisa esset lux a tenebris, et vocata lux dies, et tenebrae nox; facta est et vespera: quia necessaria erat et ista cognitio, qua distingueretur a Creatore creatura, aliter in seipsa cognita quam in illo; atque inde mane ad aliud praecognoscendum, quod fuerat Verbo Dei faciendum, prius in cognitione mentis angelicae, deinde in natura ipsius firmamenti. Et ideo dixit Deus, Fiat firmamentum; et sic est factum, in cognitione creaturae spiritualis, hoc priusquam fieret in eo ipso praenoscentis. Deinde fecit Deus firmamentum; iam utique ipsam firmamenti naturam, cujus minor esset tanquam vespertina cognitio: ac sic usque ad omnium operum finem, et usque ad requiem Dei, quae non habet vesperam, quia non est facta sicut creatura, ut posset etiam ipsius geminari cognitio, tanquam prior et major in Verbo Dei sicut in die, et posterior ac minor in seipsa sicut in vespera.
CAPUT XXXIII. An simul omnia, an per intervalla dierum condita fuerint
51. Sed si omnia mens simul angelica potest, quae singillatim per ordinem connexarum causarum sermo [PL34.318] distinguit; numquid etiam quae fiebant, velut ipsum firmamentum, velut aquarum congregatio, speciesque terrarum nudata, velut fruticum et arborum germinatio, luminarium et siderum conformatio, aquatilia terrestriaque animantia simul omnia facta sunt? annon potius per intervalla temporum secundum praefinitos dies? An forte non sicut ea secundum motus eorum naturales nunc experimur, ita etiam cum primitus instituta sunt cogitare debemus; sed secundum mirabilem atque ineffabilem virtutem Sapientiae Dei, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1)? Neque enim et ipsa gradibus attingit, aut tanquam gressibus pervenit. Quapropter quam facilis ei efficacissimus motus est, tam facile Deus condidit omnia; quoniam per illam sunt condita: ut hoc quod nunc videmus temporalibus intervallis ea moveri ad peragenda quae suo cuique generi competunt, ex illis insitis rationibus veniat, quas tanquam seminaliter sparsit Deus in ictu condendi, cum dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9).
52. Non itaque tarde institutum est, ut essent tarda quae tarda sunt; nec ea mora condita sunt saecula, qua transcurrunt. Hos enim numeros tempora peragunt, quos cum crearentur, non temporaliter acceperunt. Alioquin si rerum naturales motiones, dierumque istorum, quos novimus, usitata spatia, cum haec primitus Verbo Dei facta sunt, cogitemus; non uno die opus erat, sed pluribus, ut ea quae radicibus pullulant, terramque vestiunt, subter primitus germinarent; deinde certo numero dierum pro suo quaeque genere in auras erumperent, etiam si hoc usque fieret, quod de creata natura eorum die uno, id est tertio, factum Scriptura narravit. Deinde quot diebus opus erat, ut aves volarent, si a suis primordiis existentes, ad plumas et pennas per naturae suae numeros pervenerunt? An forte ova tantum creata erant, cum quinto die dictum est quod ejecerint aquae omne volatile pennatum secundum suum genus? Aut si propterea recte hoc dici potuit, quia in illo humore ovorum jam erant omnia, quae per numeros certos dierum coalescunt, et explicantur quodammodo, quia inerant jam ipsae numerosae rationes incorporaliter corporeis rebus intextae; cur non et ante ova idipsum recte dici potuerit, cum jam eaedem rationes in elemento humido fierent, quibus alites per temporales sui cujusque generis moras oriri et perfici possent? De quo enim Creatore Scriptura ista narravit, quod sex diebus consummaverit omnia opera sua, de illo alibi non utique dissonanter scriptum est, quod creaverit omnia simul (Eccli. XVIII, 1). Ac per hoc et istos dies sex vel septem, vel potius unum sexies septiesve repetitum simul fecit, qui fecit omnia simul. Quid ergo opus erat sex dies tam distincte dispositeque narrari? Quia scilicet ii qui non possunt videre quod dictum est, Creavit omnia simul, nisi cum eis sermo tardius incedat; ad id quo eos ducit, pervenire non possunt.
CAPUT XXXIV. Omnia et simul facta, et nihilominus per sex dies facta
53. Quomodo ergo dicimus sexies repetitam lucis illius praesentiam per angelicam cognitionem a vespera ad mane; cum ipsa tria simul, id est et diem et vesperam et mane, semel ei habere suffecerit: cum simul universam creaturam, sicut simul facta est, et in primis atque incommutabilibus rationibus, per quas condita est, contemplaretur propter diem, et in ejus ipsius natura cognosceret propter vesperam, et Creatorem ex ipsa etiam inferiore cognitione propter mane laudaret? Aut quomodo praecedebat mane, ut in Verbo cognosceret quid esset Deo postea faciendum, idipsum etiam consequenter vespere cognitura, si prius et posterius nihil factum est, quia simul omnia facta sunt? Imo vero et prius atque posterius per sex dies quae commemorata sunt facta sunt, et simul omnia facta sunt: quia et haec Scriptura, quae per memoratos dies narrat opera Dei, et illa quae simul eum dicit fecisse omnia, verax est; et utraque una est, quia uno Spiritu veritatis inspirante conscripta est.
54. Sed in his rebus, in quibus quid prius sit vel posterius, intervalla temporum non demonstrant, quamvis utrumque dici possit, id est simul, et prius et posterius, facilius tamen intelligitur quod dicitur simul, quam quod prius atque posterius: velut cum solem intuemur orientem, certe manifestum est quod ad eum acies nostra pervenire non posset, nisi transiret totum aeris coelique spatium, quod inter nos et ipsum est; hoc autem cujus longinquitatis sit, quis aestimare sufficiat? Nec utique perveniret eadem acies vel radius oculorum nostrorum ad transeundum aerem qui est super mare, nisi prius transisset eum qui est super terram, in qualibet mediterranea regione simus, ab eo loco ubi sumus usque ad littus maris. Deinde si ad eamdem lineam contuitus nostri adhuc post mare terrae adjacent, eum quoque aerem qui super illas transmarinas terras est, transire acies nostra non potest, nisi prius peracto spatio aeris illius qui super mare quod prius occurrit, extenditur. Faciamus jam post illas transmarinas terras nonnisi Oceanum remanere; numquid et aerem qui super Oceanum diffunditur, potest transire acies nostra, nisi prius transierit quidquid aeris citra Oceanum supra terram est? Oceani autem magnitudo incomparabilis perhibetur; sed quantacumque sit, prius oportet aerem qui supra est, transeant radii nostrorum oculorum; et postea quidquid ultra est; tum demum ad solem perveniant, quem videmus. Num igitur quia toties hic diximus, Prius, et postea, ideo non simul omnia uno ictu transit noster obtutus? Si enim clausis oculis faciem contra visuri solem ponamus, nonne mox ut eos aperuerimus, ibi potius aciem nostram nos invenisse, quam illuc eam perduxisse putabimus; [PL34.320] ita ut nec ipsi oculi prius aperti fuisse videantur, quam illa quo intenderat pervenisse? Et certe iste corporeae lucis est radius, emicans ex oculis nostris, et tam longe posita tanta celeritate contingens, ut aestimari compararique non possit. Nempe hic et illa omnia tam ampla immensaque spatia simul uno ictu transiri manifestum est, et quod prius posteriusque transeatur, nihilo minus certum est.
55. Merito resurrectionis nostrae celeritatem cum exprimere vellet Apostolus, in ictu oculi dixit fieri (I Cor. XV, 52). Neque enim aliquid in rerum corporearum motibus vel ictibus potest celerius inveniri. Quod si oculorum carnalium acies celeritate tantum potest, quid mentis acies vel humanae? quanto magis angelicae? Quid jam de ipsius summae Dei Sapientiae celeritate dicatur, quae attingit ubique propter suam munditiem, et nihil inquinatum in eam incurrit (Sap. VII, 24)? In his ergo quae simul facta sunt, nemo videt quid prius posteriusve fieri debuerit, nisi in illa Sapientia, per quam facta sunt omnia per ordinem simul.
CAPUT XXXV. Conclusio de diebus Geneseos
56. Dies ergo ille quem Deus primitus fecit, si spiritualis rationalisque creatura est, id est Angelorum supercoelestium atque Virtutum, praesentatus est omnibus operibus Dei hoc ordine praesentiae, quo ordine scientiae, qua et in Verbo Dei facienda praenosceret, et in creatura facta cognosceret, non per intervallorum temporalium moras, sed prius et posterius habens in connexione creaturarum, in efficacia vero Creatoris omnia simul. Sic enim fecit quae futura essent, ut non temporaliter faceret temporalia, sed ab eo facta currerent tempora. Ac per hoc isti dies septem, quos lux corporis coelestis circumeundo explicat atque replicat, secundum quamdam umbram significationis admonent nos quaerere illos dies, in quibus lux creata spiritualis omnibus operibus Dei per senariam numeri perfectionem praesentari potuerit; atque inde septimam requiem Dei mane habere, et vesperam non habere: ut non sit hoc Deo requievisse in die septimo, tanquam ipso die septimo eguerit ad requiem suam; sed quod in conspectu Angelorum suorum requieverit ab omnibus operibus suis quae fecit, non utique nisi in seipso, qui factus non est; id est, ut creatura ejus angelica, quae cognoscendis omnibus operibus ejus in ipso et in illis, tanquam dies cum vespera praesentata est, nihil post omnia valde bona opera ejus melius cognosceret, quam illum ab omnibus in seipso requiescere, nullo eorum egentem quo sit beatior.