Explicat versiculos duos Psalmi 140: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea: ne declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis. Captoque inde sermonis argumento docet Continentiae virtutem pro suo officio coercendas habere libidines et corporis et animi, atque universim delectationibus concupiscentiae, quae delectationi sapientiae adversantur, cohibendis invigilare. Jubet ne de propriis viribus confidamus pugnantes contra concupiscentiam, quae per legem quidem cognoscitur, sed non vincitur nisi per gratiam. Superbos reprehendit excusationes varias in peccatis afferentes: quo in genere iniquiores Manichaeos, qui peccata sua in mali naturam in se ipsis insitam referebant, operosius refellit, et locum Apostoli ad Galat. V, 17, Caro enim concupiscit adversus spiritum, etc., quo demonstratas duas boni et mali naturas volebant, perperam ab iis haereticis intellectum esse ex apostolo eodem evincit.

CAPUT PRIMUM

1. Continentia a libidine carnis Dei donum. Continentia oris et ipsa donum Dei. Os corporis et os cordis. De virtute animae, quae Continentia nominatur, satis convenienter et digne disputare difficile est: sed exiguitatem nostram sub tanti ponderis sarcina ille cujus haec virtus magnum munus est, adjuvabit. Nam qui eam donat continentibus fidelibus suis, ipse dat sermonem de illa loquentibus ministris suis. Denique de re tanta, quod ipse dederit locuturi, Dei donum esse continentiam primum dicimus et probamus. In libro Sapientiae scriptum habemus, nisi Deus det, continentem esse neminem posse (Sap. VIII, 21). Dominus autem de ipsa majore et gloriosiore continentia, qua a conjugali vinculo continetur, ait: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. XIX, 11). Et quoniam ipsa quoque castitas conjugalis, nisi contineatur ab illicito concubitu, non potest custodiri; utrumque Apostolus donum Dei esse praedicavit, cum de vita utraque, id est, et conjugali, et ea quae est sine conjugio, loqueretur dicens: Vellem omnes homines sic esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7).

2. Et ne in sola inferiorum partium carnis libidine continentia necessaria videretur a Domino speranda, etiam in Psalmo canitur, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea. In hoc autem divini eloquii testimonio, si os intelligamus sicut intelligere debemus, ibi posita continentia quantum sit Dei munus agnoscimus. Parum est quippe os corporis continere, ne aliquid inde quod non expedit per sonum vocis erumpat. Intus est enim os cordis, ubi sibi custodiam et ostium continentiae poni desideravit a Domino, qui verba illa dixit, nobisque dicenda [PL40.350] conscripsit. Multa enim corporis ore non dicimus, et corde clamamus: nullum autem procedit rei alicujus ex ore corporis verbum, cujus est in corde silentium. Inde igitur quod non emanat, foris non sonat: quod vero emanat inde, si malum est, etsi non moveat linguam, inquinat animam. Ibi ergo ponenda est continentia, ubi et tacentium loquitur conscientia. Fit enim per ostium continentiae, ut non inde exeat quod etiam clausis labiis carnis vitam polluat cogitantis.

CAPUT II

3. Os cordis, quo consensus tanquam verbum interius exprimitur. Cordis continentia nomine oris commendata a Christo. Continentiam cordis interdum violari non violato corpore. Continentia cordis retenta non peccari contra continentiam corporis. Denique ut apertius os interius, quod per illa verba significavit, ostenderet, cum dixisset, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea; continuo subdidit, Ne declines cor meum in verba maligna (Psal. CXL, 3, 4). Declinatio cordis quid est, nisi consensio? Nondum enim dixit, quisquis in corde occurrentibus suggestionibus quorumque visorum nulla cordis declinatione consensit. Si autem consensit, jam corde dixit, etiamsi ore non sonuit: etiamsi manu vel qualibet corporis parte non fecit, fecit tamen quod cogitatione faciendum sibi esse jam statuit; divinis legibus reus, quamvis humanis sensibus absconditus; verbo in corde dicto, nullo facto per corpus admisso. Nequaquam vero membrum foris movisset in facto, cujus facti initium non intus praecessisset in verbo. Neque enim mendaciter scriptum est, initium omnis operis, verbum. Multa quippe homines faciunt ore clauso, quieta lingua, voce frenata: sed tamen nihil agunt corporis opere, quod non prius [PL40.351] dixerint corde. Ac per hoc quoniam multa sunt peccata in interioribus dictis, quae non sunt in exterioribus factis; nulla sunt autem in exterioribus factis, quae non praecedant in interioribus dictis: erit ab utrisque puritas innocentiae, si circum interiora labia ponatur ostium continentiae.

4. Propter quod etiam ipse ore proprio Dominus ait: Mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt (Matth. XXIII, 26). Itemque alio loco cum Judaeorum stultiloquia refutaret, quia calumniabantur discipulis ejus non lotis manibus manducantibus: Non quod intrat in os, inquit, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Quae sententia si tota de ore corporis accipiatur, absurda est. Neque enim quem non coinquinat cibus, coinquinat vomitus. Cibus quippe in os intrat, vomitus ex ore procedit. Sed procul dubio priora verba pertinent ad os carnis, ubi ait, Non quod intrat in os, coinquinat hominem; posteriora vero ad os cordis, ubi ait, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Denique cum ab illo apostolus Petrus expositionem velut parabolae hujus exquireret, ille respondit: Adhuc et vos sine intellectu estis? non intelligitis, quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Hic certe in quod intrat cibus, os carnis agnoscimus. In his vero quae adjungit, ut agnosceremus os cordis, non sequeretur nostri tarditas cordis, nisi et cum tardis ambulare Veritas dignaretur. Ait enim, Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt; tanquam diceret, Cum audis de ore, de corde intellige. Utrumque dico; sed alterum ex altero expono. Habet os interius homo interior, et hoc discernit auris interior: de hoc ore quae procedunt, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Deinde jam relicto oris nomine, quod potest et de corpore intelligi, apertius quid dicat ostendit: De corde enim exeunt, inquit, cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae: haec sunt quae coinquinant hominem (Id. XV, 11-20). Nihil est certe istorum malorum, quae perpetrari etiam membris corporis possunt, quod cogitatio non antecedat mala, et coinquinet hominem, etiamsi aliquid impediat ne subsequantur opera flagitiosa et facinorosa membrorum. Si enim quia potestas non datur, vacat manus ab hominis interfectione, numquid ideo mundum est ab scelere cor homicidae? Aut si rem subripere alienam, non ut quis vult potest, numquid ideo in ipsa voluntate fur non est? Aut si casta est, quam vult adulterare non castus, ideo eam non est in corde moechatus? Aut si meretrix non inveniatur in fornice, ideo qui eam quaerit, non fornicatur in mente? Aut si cupienti per mendacium laedere proximum, tempus vel locus desit, ideo falsum testimonium non ore interiore jam dixit? Aut si quisquam homines timens, non audeat lingua carnis sonare blasphemiam, ideo non est hujus criminis reus, qui dicit in corde suo, Non est Deus (Psal. [PL40.352] XIII, 1)? Ita caetera mala facta hominum, quae nullus agit corporis motus, quae nescit ullus corporis sensus, reos suos occultos habent; quos etiam solus inquinat in cogitatione consensus, id est, oris interioris verbum malignum. In quod timens ille declinari cor suum, ostium continentiae circum labia oris hujus poni poscit a Domino, quod contineat cor, ne declinetur in verba maligna: contineat autem, non sinendo cogitationem procedere in consensionem; sic enim secundum praeceptum apostolicum, non regnat peccatum in nostro mortali corpore, neque exhibemus membra nostra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13). A quo praecepto implendo utique alieni sunt, qui ob hoc ad peccandum membra non movent, quia potestas nulla permittitur: quae si adsit, protinus ex membrorum velut armorum motibus, quis in eis intus regnet, ostendunt. Proinde quantum in ipsis est, membra sua exhibent arma iniquitatis peccato; quia hoc volunt, quod propterea non exhibent, quia non possunt.

5. Ac per hoc illa quae genitalibus membris pudicitia refrenatis, solet maxime ac proprie continentia nominari, nulla transgressione violatur, si superior continentia, de qua jamdiu loquimur, in corde servetur. Propterea Dominus cum dixisset, De corde enim exeunt cogitationes malae; deinde quid pertineat ad cogitationes malas secutus adjunxit, homicidia, adulteria, et caetera. Nec dixit omnia; sed quibusdam exempli gratia nominatis et alia intelligenda commonuit. Quorum nihil est quod fieri possit, si mala cogitatio non praecesserit, qua intus instituitur quod foris agitur; et ex ore cordis procedens, jam coinquinat hominem, etiamsi nulla facultate permissa foris per membra corporis non agatur. Posito igitur ostio continentiae in ore cordis, unde cuncta exeunt quae coinquinant hominem, si nil tale inde permittatur exire, sequitur munditia qua possit jam gaudere conscientia; quamvis nondum sit illa perfectio, ubi non luctabitur cum vitio continentia. Nunc autem quamdiu concupiscit caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17), sat est nobis non consentire malis quae sentimus in nobis. Cum autem fit ista consensio, tunc exit ex ore cordis quod coinquinat hominem. Cum vero per continentiam consensio non tenetur, malum concupiscentiae carnalis, contra quod pugnat concupiscentia spiritualis, nocere non sinitur.

CAPUT III

6. Continentiae pugna contra libidines quamdiu sumus in hac vita. Pugna interna concupiscentiarum non experta nisi bellatoribus virtutum. Concupiscentia per legem cognoscitur, nonnisi per gratiam vincitur. Pugnandum ne peccati concupiscentia regnet. Opera carnis mortificanda. Sed aliud est bene pugnare, quod nunc est, quando mortis contentioni resistitur; aliud adversarium non habere, quod tunc erit, [PL40.353] quando mors novissima inimica destruetur (I Cor. XV, 55, 26). Nam et ipsa continentia cum frenat cohibetque libidines, simul et appetit bonum ad cujus immortalitatem tendimus, et respuit malum cum quo in hac mortalitate contendimus. Illius quippe amatrix et spectatrix, hujus vero et hostis et testis est; et decus appetens, et dedecus fugiens. Non utique in cupiditatibus frenandis continentia laboraret, si nihil nos contra quod decet liberet, si nihil nostrae bonae voluntati ex mala concupiscentia repugnaret. Clamat Apostolus: Scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Nunc enim fieri bonum potest, ut malae concupiscentiae non consentiatur; perficietur autem bonum, quando ipsa mala concupiscentia finietur. Itemque idem doctor Gentium clamat: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 18, 22, 23).

7. Hanc pugnam non experiuntur in semetipsis nisi bellatores virtutum debellatoresque vitiorum: nec expugnat concupiscentiae malum, nisi continentiae bonum. Sunt autem qui legem Dei omnino nescientes, malas concupiscentias nec in hostibus deputant, eisque miserabili caecitate servientes, insuper etiam beatos se putant, satiando eas potius quam domando. Qui vero per legem cognoverunt eas (Per legem enim cognitio peccati [Id. III, 20]; et, Concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces, [Id. VII, 7]), et earum tamen oppugnatione vincuntur, quia sub lege vivunt, qua jubetur quod bonum est, non et datur; non vivunt sub gratia, quae dat per Spiritum sanctum quod per legem jubetur: his ideo subintravit lex, ut in eis abundaret delictum (Id. V, 20). Auxit prohibitio concupiscentiam, eamque fecit invictam; ut accederet praevaricatio, quae sine lege non fuit, etiamsi peccatum fuit. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Id. IV, 15). Ita lex gratia non juvante, prohibens peccatum, virtus est insuper facta peccati: unde ait Apostolus, Virtus peccati lex (I Cor. XV, 56). Nec mirandum est quod humana infirmitas etiam de lege bona vires malo addidit, dum ad ipsam legem faciendam de suis viribus fidit. Ignorans quippe Dei justitiam, quam dat infirmo, et suam volens constituere, qua caret infirmus, justitiae Dei non est subjectus, reprobus et superbus (Rom. X, 3). Si autem lex factum praevaricatorem, tanquam ad hoc gravius vulneratum ut desideret medicum, tanquam paedagogus perducit ad gratiam; contra suavitatem noxiam [PL40.354] qua vincebat concupiscentia, Dominus dat suavitatem beneficam qua delectet amplius continentia, et terra nostra dat fructum suum (Psal. LXXXIV, 13), quo pascitur miles, qui debellat Deo juvante peccatum.

8. Tales milites apostolica tuba isto sonitu accendit in praelium: Non ergo regnet, inquit, peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus; neque exhibueritis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo. Peccatum enim vobis non dominabitur. Non enim estis sub lege, sed sub gratia (Rom. VI, 12-14). Et alio loco: Ergo, inquit, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Id. VIII, 12-14). Id ergo nunc agitur, quamdiu est mortalis haec vita nostra sub gratia, ne peccatum, id est, concupiscentia peccati (hanc enim hoc loco peccati nomine appellat), regnet in nostro mortali corpore. Tunc autem regnare ostenditur, si desideriis ejus obeditur. Est ergo in nobis peccati concupiscentia, quae non est permittenda regnare: sunt ejus desideria, quibus non est obediendum, ne obedientibus regnet. Propter quod membra nostra non sibi usurpet concupiscentia, sed sibi vindicet continentia; ut sint arma justitiae Deo, ne sint iniquitatis arma peccato: sic enim nobis peccatum non dominabitur. Non enim sumus sub lege, bonum quidem jubente, non tamen dante: sed sumus sub gratia, quae id quod lex jubet faciens nos amare, potest liberis imperare.

9. Itemque cum hortatur ut non secundum carnem vivamus, ne moriamur, sed spiritu facta carnis mortificemus, ut vivamus; tuba utique quae canit, bellum in quo versamur ostendit, et ut acriter dimicemus et hostes nostros mortificemus, ne ab eis mortificemur, accendit. Qui sint vero isti hostes, satis evidenter expressit. Quos enim a nobis voluit mortificari, ipsi sunt, scilicet opera carnis. Sic enim ait: Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Et ista quae sint ut sciamus, eumdem itidem audiamus ad Galatas scribentem et dicentem: Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ipsum enim etiam ibi bellum, ut haec diceret ostendebat, et ad hos hostes mortificandos eadem coelesti et spirituali tuba Christi milites excitabat. Supra enim dixerat: Dico autem, spiritu ambulate, et desideria carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Ergo sub gratia constitutos vult istum adversus opera carnis habere conflictum. Et haec opera carnis ut demonstraret, adjunxit quae supra [PL40.355] commemoravi: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, et caetera, sive quae commemoravit, sive quae intelligenda commonuit, maxime adjiciens, et his similia. Denique in hoc praelio adversus carnalem quodam modo exercitum velut aliam producens aciem spiritualem: Fructus autem spiritus est, inquit, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia: adversus hujusmodi non est lex. Non ait, adversus haec; ne sola esse putarentur: quamvis et si hoc diceret, omnia deberemus intelligere, quae ejusdem generis bona cogitare possemus: sed ait, adversus hujusmodi; et haec scilicet et quaecumque similia. Verumtamen quod in eis bonis quae commemoravit, ultimo loco posuit continentiam, de qua nunc disputare suscepimus, et propter quam multa jam diximus, praecipue voluit eam nostris mentibus inhaerere. Ipsa quippe in hoc bello valet plurimum, in quo adversus carnem spiritus concupiscit; quoniam ipsas carnis concupiscentias quodam modo crucifigit. Unde cum haec dixisset Apostolus, continuo subjecit, Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Galat. V, 16-24). Haec est actio continentiae: sic opera carnis mortificantur. Mortificant vero eos, quos deficientes a continentia ad consensionem perpetrandorum talium operum trahit concupiscentia.

CAPUT IV

10. Ut continentia servari possit, cavenda praesumptio de propriis viribus. Vivere secundum hominem, et vivere secundum carnem, idem est. Ut autem a continentia non deficiamus, adversus illas praecipue diabolicarum suggestionum insidias vigilare debemus, ne de nostris viribus praesumamus. Maledictus enim omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Et quis est iste, nisi homo? Non potest ergo veraciter dicere non se spem ponere in homine, qui eam ponit in se. Nam et hoc secundum hominem vivere, quid est nisi secundum carnem vivere? Audiat ergo qui tali suggestione tentatur, et si ullus ei christianus sensus est, contremiscat: audiat, inquam, Si secundum carnem vixeritis, moriemini.

11. Sed quispiam dicturus est mihi aliud esse secundum hominem, aliud secundum carnem vivere: quia homo videlicet rationalis creatura est, et in eo rationalis est animus, quo distat a pecore; caro autem est infima et terrena pars hominis, et ideo secundum eam vivere vitiosum est: propter quod ille qui secundum hominem vivit, non utique secundum carnem, sed potius secundum eam partem hominis vivit qua homo est, hoc est, secundum spiritum mentis, quo pecoribus praeeminet. Verum haec disputatio valet fortassis aliquid in scholis philosophorum: nos autem ut intelligamus Apostolum Christi, libri christiani quemadmodum loqui soleant, debemus advertere. Fides certe omnium nostrum est, quibus Christus vivere est, hominem a Verbo Dei assumptum, [PL40.356] non utique sine anima rationali, sicut quidam haeretici volunt; et tamen legimus, Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Quid hic caro intelligenda est, nisi homo? Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6); quid potest intelligi, nisi, omnis homo? Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3); quid est, nisi, omnis homo? Dedisti ei potestatem omnis carnis (Joan. XVII, 2); quid est, nisi, omnis hominis? Ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Rom. III, 20); quid est, nisi, nullus justificabitur homo? Quod idem apostolus alibi exprimens manifestius, Non, inquit, justificabitur homo ex operibus legis (Galat. II, 16). Corinthios quoque increpat dicens: Nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3)? Cum carnales eos dixisset, non ait, secundum carnem ambulatis; sed, secundum hominem: quia et hoc quid voluit intelligi, nisi, secundum carnem? Nam utique si culpabiliter quidem secundum carnem, laudabiliter autem secundum hominem ambularetur, id est, viveretur, non exprobrans diceret, secundum hominem ambulatis. Agnoscat homo opprobrium, mutet propositum, vitet interitum. Audi, homo; noli ambulare secundum hominem, sed secundum eum qui fecit hominem: ab eo qui fecit te, noli deficere nec ad te. Homo enim dicebat, qui tamen non secundum hominem vivebat: Non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Vide si secundum hominem vivebat, qui veraciter ista dicebat. Admonens ergo Apostolus hominem, ne vivat secundum hominem, hominem Deo reddit. Qui autem non vivit secundum hominem, sed secundum Deum, profecto non vivit etiam secundum seipsum; quia homo est et ipse. Sed ideo dicitur etiam secundum carnem vivere, cum ita vivit; quia et carne sola nominata intelligitur homo, quod jam ostendimus: sicut sola anima nominata intelligitur homo; unde dictum est, Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit (Rom. XIII, 1), id est, omnis homo; et, Septuaginta quinque animae descenderunt in Aegyptum cum Jacob (Gen. XLVI, 27), id est, septuaginta quinque homines. Noli ergo vivere secundum te ipsum, o homo: inde perieras, sed quaesitus es. Noli, inquam, vivere secundum te ipsum: inde perieras, et inventus es. Noli carnis accusare naturam, quando audis, Si secundum carnem vixeritis, moriemini. Sic enim dici potuit, et verissime potuit, Si secundum vos vixeritis, moriemini. Nam diabolus non habet carnem, et tamen quia secundum se ipsum vivere voluit, in veritate non stetit. Quid ergo mirum si secundum se ipsum vivens, cum loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44)? quod verum de illo Veritas dixit.

CAPUT V

12. Non fidat de se qui vult peccati concupiscentiam [PL40.357] vincere. Excusatio peccatorum cohibenda per continentiam. Excusationes in peccatis diversae. Fati accusatio, fortunae, diaboli, Dei vero ipsius a Manichaeis. Cum ergo audis, Peccatum vobis non dominabitur; noli de te fidere, ut peccatum tibi non dominetur; sed de illo cui dicit orans quidam sanctus, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133). Etenim ne forte, cum audissemus, Peccatum vobis non dominabitur, nos ipsos extolleremus, et viribus nostris hoc tribueremus, statim hoc vidit Apostolus, atque subjecit, Non enim estis sub lege, sed sub gratia (Rom. VI, 14). Gratia itaque facit ut peccatum tibi non dominetur. Noli ergo de te fidere, ne multo amplius inde tibi dominetur. Et cum audimus, Si spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis; non hoc tantum bonum spiritui nostro, quasi per se ipsum possit ista, tribuamus. Nam ne istum carnalem sensum spiritu mortuo potius quam mortificante saperemus, illico addidit, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Id. VIII, 13, 14). Itaque ut spiritu nostro opera carnis mortificemus, Spiritu Dei agimur qui dat continentiam, qua frenemus, domemus, vincamus concupiscentiam.

13. In hoc tam magno praelio, in quo vivit homo sub gratia, et cum bene pugnat adjutus, exsultat in Domino cum tremore, non desunt tamen etiam strenuis bellatoribus, et operum carnis quamvis invictis mortificatoribus, aliqua vulnera peccatorum, propter quae sananda quotidie veraciter dicant, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12): contra eadem vitia, et contra diabolum principem regemque vitiorum, multo vigilantius et acrius ipsa oratione certantes, ne valeant aliquid mortiferae suggestiones ejus, quibus instigat insuper peccatorem ad sua excusanda potius quam accusanda peccata; ac sic illa vulnera non modo non sanentur, verum etiam, etsi mortifera non erant, graviter et lethaliter infligantur. Et hic ergo cautiore opus est continentia, qua cohibeatur superbus hominis appetitus, quo placet sibi et non vult culpabilis inveniri, dedignaturque cum peccat, convinci quod ipse peccaverit; non salubri humilitate suscipiens accusationem sui, sed excusationem potius ruinosa elatione conquirens. Ad hanc superbiam coercendam, continentiam petivit a Domino ille, cujus superius verba jam posui, et sicut potui, commendavi. Namque cum dixisset, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea; ne declines cor meum in verba maligna; unde hoc diceret evidentius explicans, ad excusandas, inquit, excusationes in peccatis (Psal. CXL, 3, 4). Quid enim malignius his verbis, quibus malus malum se negat, etiam de opere malo convictus quod negare non valeat? Et quoniam factum non potest tegere, nec benefactum potest dicere, et a se factum videt patere, quaerit in alium referre quod fecit, tanquam inde possit auferre quod meruit. Nolens se esse reum, [PL40.358] addit potius ad reatum, et sua excusando non accusando peccata, ignorat non se poenam removere, sed veniam. Apud homines enim judices, quoniam falli possunt, quacumque velut purgare fallacia quod perperam factum est, prodesse aliquid videtur ad tempus: apud Deum autem, qui falli non potest, non est adhibenda fallax defensio, sed verax confessio peccatorum.

14. Et alii quidem qui sua consueverunt excusare peccata, fato se ad peccandum queruntur impelli, tanquam hoc decreverint sidera, et coelum prius talia decernendo peccaverit, ut homo postea talia committendo peccaret. Alii fortunae malunt imputare quod peccant: qui omnia fortuitis easibus agitari putant; nec tamen hoc se fortuita temeritate, sed perspecta ratione sapere atque asseverare contendunt. Qualis ergo dementia est, disputationes suas rationi tribuere, et actiones suas casibus subjugare? Alii totum quod male faciunt, in diabolum referunt: nec volunt cum illo habere vel partem, cum illum sibi occultis suggestionibus mala suasisse suspicari possint, se autem illis suggestionibus, undecumque fuerint, consensisse dubitare non possint. Sunt etiam qui excusationem suam extendunt in accusationem Dei, divino judicio miseri, suo autem furore blasphemi. Etenim adversus eum ex contrario principio inducunt mali substantiam rebellantem, cui non potuisset resistere, nisi substantiae naturaeque suae partem eidem rebellanti contaminandam corrumpendamque miscuisset: et tunc se peccare dicunt, quando natura mali praevalet naturae Dei. Haec Manichaeorum est immundissima insania, quorum machinamenta diabolica facillime veritas indubitata subvertit, quae Dei naturam incontaminabilem atque incorruptibilem confitetur. Quid autem flagitiosae contaminationis et corruptionis de istis merito non creditur, a quibus Deus, qui summe atque incomparabiliter bonus est, contaminabilis et corruptibilis creditur?

CAPUT VI

15. Contra alios qui ut se excusent, dicunt placere Deo peccata. Deus et de malis facit bona. Homo cum potestate peccandi factus, pro praemio accepturus non posse peccare. Sunt et qui eo modo in excusatione peccatorum suorum accusant Deum, ut dicant ei placere peccata. Nam si displicerent, inquiunt, nullo modo ea fieri omnipotentissima utique potestate permitteret. Quasi vero peccata Deus impunita esse permiserit, etiam in eis quos a supplicio sempiterno remissione liberat peccatorum. Nullus quippe debitae gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debebat, solverit poenam: atque ita impartitur largitas misericordiae, ut non relinquatur etiam justitia disciplinae. Nam et peccatum quod inultum videtur, habet pedissequam poenam suam, ut nemo de admisso nisi aut amaritudine doleat, aut caecitate non doleat. Sicut ergo tu dicis, Cur permittit ista, si displicent? ita ego dico, Cur punit ista, si placent? Ac per hoc sicut ego confiteor quod omnino ista non fierent, nisi ab Omnipotente permitterentur; ita tu confitere facienda non esse quae a justo puniantur: ut non faciendo quae [PL40.359] punit, mereamur ab eo discere cur permittit esse quae puniat. Perfectorum est enim, sicut scriptum est, solidus cibus (Hebr. V, 14): in quo hi qui bene profecerunt, jam intelligunt ad omnipotentiam Dei potius id pertinuisse, ut ex libero arbitrio voluntatis venientia mala esse permitteret. Tanta quippe est omnipotens ejus bonitas, ut etiam de malis possit facere bona, sive ignoscendo, sive sanando, sive ad utilitates piorum coaptando atque vertendo, sive etiam justissime vindicando. Omnia namque ista bona sunt, et Deo bono atque omnipotente dignissima: nec tamen fiunt nisi de malis. Quid igitur melius, quid omnipotentius eo qui cum mali nihil faciat, bene etiam de malis facit? Clamant ad eum qui male fecerunt, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12): exaudit, ignoscit. Nocuerunt sua mala peccantibus: subvenit eorum medeturque languoribus. Saeviunt suorum hostes: de illorum saevitia facit martyres. Postremo etiam condemnat eos quos damnatione judicat dignos: sua licet illi mala patiantur, facit tamen ille quod bonum est. Non potest enim bonum non esse, quod justum est: et utique sicut injustum est peccatum, ita justum est peccati supplicium.

16. Non autem potestas Deo defuit, talem facere hominem qui peccare non posset: sed maluit eum talem facere, cui adjaceret peccare, si vellet; non peccare, si nollet: hoc prohibens, illud praecipiens: ut prius illi esset bonum meritum non peccare, et postea justum praemium non posse peccare. Nam etiam tales sanctos suos in fine facturus est, qui omnino peccare non possint. Tales habet quippe etiam nunc Angelos suos, quos in illo sic amamus, ut de nullo eorum ne peccando fiat diabolus formidemus. Quod de nemine homine justo in hujus vitae mortalitate praesumimus. Tales autem omnes futuros in illius vitae immortalitate confidimus. Omnipotens enim Deus qui operatur bona etiam de nostris malis, qualia dabit bona, cum liberaverit ab omnibus malis? Multa de bono usu mali copiosius possunt et subtilius disputari: sed neque hoc isto sermone suscepimus, et ejus nimia vitanda est longitudo.

CAPUT VII

17. Continentiae et justitiae officia pariter tendunt ad pacem. Contra Manichaeorum insaniam de duabus naturis inter se confligentibus. Bellum inesse in homine ex languore per culpam contracto, pacem sanato languore futuram esse. Nunc ergo ad illud, propter quod diximus ista, redeamus. Continentia nobis opus est, et eam divinum esse munus cognoscimus, ne declinetur cor nostrum in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis. Cui autem peccato cohibendo non habemus necessariam continentiam, ne committatur, quando et hoc ipsa cohibet, ne commissum si fuerit nefaria superbia defendatur? Universaliter ergo continentia nobis opus est, ut declinemus a malo. Ut autem faciamus bonum, ad aliam videtur virtutem, hoc est, ad justitiam pertinere. Hoc nos admonet sacer Psalmus, ubi legimus: Declina a malo, et fac bonum. Quo autem fine [PL40.360] ista faciamus, mox addidit, dicens: Quaere pacem, et sequere eam (Psal. XXXIII, 15). Pax enim perfecta tunc erit nobis, quando natura nostra Creatori suo inseparabiliter cohaerente, nihil nobis repugnabit ex nobis. Hoc et ipse Salvator voluit, quantum mihi videtur, intelligi, ubi ait: Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes. Quid est lumbos accingere? Libidines coercere, quod est continentiae. Lucernas vero ardentes habere, est bonis operibus lucere atque fervere, quod est justitiae. Neque hic tacuit quo fine ista faciamus, addendo atque dicendo: Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII, 35, 36). Cum enim venerit, nos remunerabit, qui continuimus nos ab his quae cupiditas, et ea quae imperavit charitas fecimus: ut in ejus perfecta et sempiterna pace, sine ulla mali contentione et cum summa boni delectatione, regnemus.

18. Omnes ergo qui credimus in Deum vivum et verum, cujus summe bona immutabilisque natura nec mali aliquid facit, nec mali aliquid patitur, a quo est omne bonum, quod etiam minui potest, et qui suo bono quod ipse est omnino minui non potest, cum audimus Apostolum dicentem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis: caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem sibi adversantur, ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 16, 17); absit ut credamus, quod Manichaeorum credit insania, duas hic demonstratas esse naturas ex contrariis inter se principiis confligentes, unam boni, alteram mali. Prorsus ista duo ambo sunt bona: et spiritus bonum est, et caro bonum; et homo qui ex utroque constat, uno imperante, alio serviente, utique bonum est, sed mutabile bonum: quod tamen fieri non posset, nisi ab incommutabili bono, a quo est omne bonum creatum, sive parvum, sive magnum; sed quamlibet parvum, a magno tamen factum; et quamlibet magnum, nullo modo tamen factoris magnitudini comparandum. Verum in hac bona hominis et bene a bono condita institutaque natura nunc bellum est, quoniam salus nondum est. Languor sanetur, pax est. Languorem autem istum culpa meruit, natura non habuit. Quam sane culpam per lavacrum regenerationis Dei gratia fidelibus jam remisit; sed sub ejusdem medici manibus adhuc natura cum suo languore confligit. In tali autem pugna sanitas erit tota victoria: nec temporaria sanitas, sed aeterna; ubi non solum finiatur hic languor, verum etiam deinceps nullus oriatur. Propter quod alloquitur animam suam justus, et dicit: Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus: qui propitius fit omnibus iniquitatibus [PL40.361] tuis, qui sanat omnes languores tuos (Psal. CII, 2 et 3). Propitius fit iniquitatibus, cum peccata dimittit: sanat languores, cum desideria prava compescit. Propitius fit iniquitatibus, dando indulgentiam: sanat languores, dando continentiam. Illud factum est in Baptismate confitentibus, hoc fit in agone certantibus; in quo a nobis noster per ejus adjutorium vincendus est morbus. Etiam nunc illud fit, cum exaudimur dicentes, Dimitte nobis debita nostra: hoc autem, cum exaudimur dicentes, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 12, 13). Unusquisque enim tentatur, sicut ait apostolus Jacobus, a concupiscentia sua abstractus et illectus (Jacobi I, 14). Contra quod vitium medicinale poscitur adjutorium ab illo qui potest omnes hujuscemodi sanare languores, non a nobis alienae separatione, sed in nostrae reparatione naturae. Unde et praedictus apostolus non ait, Unusquisque tentatur a concupiscentia; sed addidit, sua: ut qui hoc audit intelligat quomodo clamare debeat, Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Non enim sanatione indiguisset, nisi se ipsa peccando vitiasset, ut adversus eam caro sua concupisceret, id est, ipsa sibimetipsi ex ea parte qua in carne infirmata est repugnaret.

CAPUT VIII

19. Caro adversus spiritum concupiscit, non quia inimica natura, sed quia vitiata. Carnis concupiscentias ex vitio esse, easque hic minui quidem posse, non penitus auferri nisi in altera vita. Concupiscentia carnis hic poena peccati, carne sanata in beatis non erit. Caro enim nihil nisi per animam concupiscit; sed concupiscere caro adversus spiritum dicitur, quando anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur. Totum hoc nos sumus: et caro ipsa quae discedente anima moritur, nostra pars infima, non fugienda dimittitur, sed recipienda deponitur, nec recepta ulterius relinquetur. Seminatur autem corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44). Tunc jam caro nihil concupiscet adversus spiritum, quando et ipsa spiritualis vocabitur, quoniam spiritui non solum sine ulla repugnantia, verum etiam sine ulla corporalis alimenti indigentia in aeternum vivificanda subdetur. Haec igitur duo, quae nunc invicem adversantur in nobis, quoniam in utroque nos sumus, ut concordent oremus et agamus. Non enim alterum eorum putare debemus inimicum, sed vitium quo caro concupiscit adversus spiritum: quod sanatum, nec ipsum erit, et substantia utraque salva erit, et inter utramque nulla pugna erit. Audiamus Apostolum: Scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Hoc utique ait, quia vitium carnis in re bona non est bonum: quod cum esse destiterit, caro erit, sed jam vitiata vel vitiosa non erit. Quam tamen ad nostram pertinere naturam, idem doctor ostendit, prius dicendo, Scio quia non habitat in me: quod ut exponeret, addidit, hoc est in carne mea, bonum. Se itaque dicit esse carnem suam. Non ergo ipsa est inimica nostra: et quando ejus vitiis resistitur, ipsa amatur, [PL40.362] quia ipsa curatur. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29); sicut ipse Apostolus dicit. Et alio loco ait: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Audiant qui aures habent: Igitur ipse ego; ego mente, ego carne; sed mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Quomodo carne legi peccati? numquid concupiscentiae consentiendo carnali? Absit: sed motus desideriorum illic habendo, quos habere nolebat, et tamen habebat. Sed eis non consentiendo mente serviebat legi Dei, et tenebat membra, ne fierent arma peccati.

20. Sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo non vivimus male: sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, quibus non obediendo non perficimus malum, sed eas habendo nondum perficimus bonum. Utrumque ostendit Apostolus, nec bonum hic perfici, ubi malum sic concupiscitur; nec malum hic perfici, quando tali concupiscentiae non obeditur. Illud quippe ostendit ubi ait, Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non (Rom. VII, 18, 25): hoc vero, ubi ait, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Neque ibi enim dicit non sibi adjacere facere bonum; sed, perficere: neque hic dicit, Concupiscentias carnis ne habueritis; sed, ne perfeceritis. Fiunt itaque in nobis concupiscentiae malae, quando id quod non licet libet: sed non perficiuntur, cum legi Dei mente serviente libidines continentur. Et bonum fit, cum id quod male libet, vincente bona delectatione non fit: sed boni perfectio non impletur, quamdiu legi peccati carne serviente libido illicit, et quamvis contineatur, tamen movetur. Non enim opus esset ut contineretur, nisi moveretur. Erit quandoque etiam perfectio boni, quando consumptio mali: illud summum, hoc erit nullum. Quod si in ista mortalitate sperandum putamus, fallimur. Tunc enim erit, quando mors non erit; et ibi erit, ubi vita aeterna erit. In illo enim saeculo et in illo regno erit bonum summum, malum nullum; quando erit et ubi erit sapientiae amor summus, continentiae labor nullus. Non igitur mala est caro, si malo careat, id est, vitio quo vitiatus est homo, non factus male, sed ipse faciens. Ex utraque enim parte, id est, et anima et corpore a bono Deo factus bonus, ipse fecit malum quo factus est malus. A cujus mali reatu jam etiam solutus per indulgentiam, ne leve existimet esse quod fecit, adhuc cum suo vitio pugnat per continentiam Absit autem ut insint ulla vitia in illa quae futura est pace regnantibus; quandoquidem in isto bello quotidie minuuntur in proficientibus, non peccata solum, sed ipsae quoque concupiscentiae, cum quibus non consentiendo confligitur, et quibus consentiendo peccatur.

21. Quod ergo caro concupiscit adversus spiritum, quod non habitat in carne nostra bonum, quod lex in membris nostris repugnat legi mentis, non est duarum naturarum ex contrariis principiis facta commixtio, [PL40.363] sed unius adversus se ipsam propter peccati meritum facta divisio. Non sic fuimus in Adam, antequam natura suo deceptore audito ac secuto, suum contempsisset atque offendisset auctorem: non est ista prior vita creati hominis, sed posterior poena damnati. Ex qua damnatione per Jesum Christum gratia liberati, cum poena sua dimicant liberi, nondum salute plena, sed jam pignore salutis accepto: non liberati autem, et peccatis rei sunt, et suppliciis implicati. Post hanc vero vitam reis manebit in aeternum poena pro culpa; liberis non remanebit in aeternum nec culpa, nec poena: sed permanebunt in aeternum substantiae bonae spiritus et caro; quas Deus bonus et immutabilis bonas, quamvis mutabiles, condidit. Permanebunt autem in melius commutatae, nunquam jam in deterius mutandae; consumpto penitus omni malo, et quod homo fecit injuste, et quod passus est juste. Quibus duobus mali generibus omnino pereuntibus, quorum est unum praecedentis iniquitatis, alterum consequentis infelicitatis, erit hominis sine ulla pravitate voluntas recta. Ibi omnibus erit clarum atque perspicuum, quod nunc a fidelibus multis creditur, a paucis intelligitur, malum non esse substantiam; sed sicut vulnus in corpore, ita in substantia quae se ipsam vitiavit, esse coepisse peste inchoata, atque ibi esse desinere sanitate perfecta. Omni ergo malo exorto a nobis, et perdito in nobis, bono etiam nostro usque ad culmen felicissimae incorruptionis et immortalitatis aucto atque perfecto, qualis erit utraque nostra substantia? Quandoquidem nunc in ista corruptione et mortalitate, cum adhuc corpus corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15), et quod Apostolus dicit, corpus mortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10), tale tamen testimonium perhibet idem ipse carni nostrae, id est parti nostrae infimae atque terrenae, ut dicat quod paulo ante commemoravi, Nemo unquam carnem suam odio habuit; statimque subjungat, sed nutrit eam et fovet, sicut et Christus Ecclesiam?

CAPUT IX

22. Carnem natura non esse malam, cum ejus exemplo diligendas uxores hortetur Apostolus. Tres copulae insinuatae ab Apostolo, omnes bonae, quarum tertia est carnis et spiritus. Mulieri subjectionis exemplum a carne cur non datum. Quo igitur, non dico, errore, sed prorsus furore, Manichaei carnem nostram nescio cui fabulosae genti tribuunt tenebrarum, quam volunt suam sine ullo initio malam semper habuisse naturam: cum verax doctor viros diligere uxores suas exemplo suae carnis hortetur, quos ad hoc ipsum Christi quoque et Ecclesiae hortatur exemplo? Totus denique ipse apostolicae Epistolae locus, valde ad rem pertinens, recordandus est: Viri, inquit, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo; ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi; sed ut [PL40.364] sit sancta et immaculata. Ita, inquit, et viri debent diligere uxores suas, sicut corpora sua. Qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit (Ephes. V, 25-29). Deinde subjunxit, quod jam commemoravimus: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Quid ad haec dicit immundissimae impietatis insania? Quid ad haec dicitis, Manichaei? qui nobis velut ex apostolicis Litteris duas sine initio naturas, unam boni, alteram mali, conamini inducere; et apostolicas Litteras, quae vos ab ista sacrilega perversitate corrigant, non vultis audire. Sicut legitis, Caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17); et, Non habitat in carne mea bonum: ita legite, Nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Sicut legitis, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 18, 23): ita legite, Sicut Christus dilexit Ecclesiam, ita et viri debent diligere uxores suas, sicut sua corpora. Nolite in illis sanctae Scripturae testimoniis esse insidiosi, in his surdi; et eritis in utrisque correcti. Haec enim si accipiatis ut dignum est, conabimini et illa intelligere ut verum est.

23. Tres quasdam copulas nobis insinuavit Apostolus, Christum et Ecclesiam, virum et uxorem, spiritum et carnem. Horum priora posterioribus consulunt, posteriora prioribus famulantur. Omnia bona sunt, cum in eis quaedam ordinis pulchritudinem excellenter praeposita, quaedam decenter subjecta custodiunt. Vir et uxor, quales secum esse debeant, praeceptum accipiunt et exemplum. Praeceptum est: Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino; quia vir caput mulieris est; et, Viri, diligite uxores vestras. Exemplum autem datur mulieribus de Ecclesia, viris de Christo: Sicut Ecclesia, inquit, subdita est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Similiter et viris dato praecepto, ut uxores suas diligant, adjecit exemplum, Sicut Christus dilexit Ecclesiam. Sed viros et a re inferiore adhortatus est, id est, a corpore suo; non tantum a superiore, id est, a Domino suo. Non enim solum ait, Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, quod est a superiore; verum etiam dixit, Viri debent diligere uxores suas sicut corpora sua (Ephes. V, 22-28), quod est ab inferiore: quia et superiora et inferiora bona sunt omnia. Nec tamen mulier a corpore vel carne accepit exemplum, ut ita esset subdita viro, sicut spiritui caro: sed aut consequenter Apostolus intelligi voluit, quod dicere praetermisit; aut forte quia caro concupiscit adversus spiritum in hujus vitae mortalitate atque languore, ideo de illa noluit mulieri exemplum subjectionis adhibere. Viris autem ideo voluit, quia etsi concupiscit spiritus adversus carnem, etiam in hoc ipso consulit carni: non sicut caro concupiscens adversus spiritum, nec spiritui consulit tali repugnatione, nec sibi. Non tamen ei spiritus bonus, sive ejus naturam per providentiam nutriendo ac fovendo, sive ejus vitiis per continentiam resistendo, [PL40.365] consuleret, nisi utraque substantia utriusque artificem Deum, etiam decore sui hujus ordinis indicaret. Quid est ergo quod vos vera dementia et christianos esse jactatis, et contra Scripturas christianas oculis clausis, vel potius exstinctis, tanta perversitate contenditis, et Christum asserentes in falsa carne apparuisse mortalibus, et Ecclesiam in anima ad Christum, in corpore ad diabolum pertinere, et sexum virilem atque muliebrem diaboli opera esse, non Dei, et spiritui carnem tanquam malam substantiam bonae substantiae cohaerere?

CAPUT X

24. Manichaeorum haeresis negat fuisse in Christo carnem veram. Dicit animas ad Christum, corpora ad diabolum pertinere, et sexum utrumque esse ex diabolo. Si parum vobis videntur respondere quae de apostolicis commemoravimus Litteris, audite adhuc alia, si aures habetis. Quid de carne Christi dicit insanissimus Manichaeus? Quod non fuerit vera, sed falsa. Quid ad hoc dicit beatus Apostolus? Memor esto Christum Jesum surrexisse a mortuis ex semine David, secundum evangelium meum (II Tim. II, 8). Et ipse Christus Jesus, Palpate, inquit, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Quomodo est in eorum doctrina veritas, quae praedicat quod in carne Christi erat falsitas? Quomodo in Christo non erat ullum malum, in quo erat tam grande mendacium. Quia videlicet hominibus nimium mundis malum est caro vera, et non est malum falsa pro vera: malum est caro vera nascentis ex David semine, et non est malum lingua falsa dicentis, Palpate, et videte quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere! De Ecclesia quid dicit deceptor hominum in mortifero errore? Quod ex parte animarum pertineat ad Christum, ex parte corporum ad diabolum. Quid ad haec dicit Doctor Gentium in fide et veritate? Nescitis, inquit, quia corpora vestra membra sunt Christi (I Cor. VI, 15)? De sexu masculi et feminae quid dicit filius perditionis? Quod uterque sexus non ex Deo sit, sed ex diabolo. Quid ad haec dicit Vas electionis? Sicut, inquit, mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo (Id. XI, 12). De carne quid dicit per Manichaeum spiritus immundus? Quod sit mala substantia, nec Dei, sed inimici creatura. Quid ad haec dicit per Paulum Spiritus sanctus? Sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus. Et paulo post: Posuit, inquit, Deus membra, singulum quodque eorum in corpore, prout voluit. Item paulo post: Deus, inquit, temperavit corpus, ei cui deerat majorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro invicem sollicita sint membra: et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (Id. XII, 12-26). Quomodo est mala caro, quando ipsae animae pacem membrorum [PL40.366] ejus ut imitentur, monentur? Quomodo est inimici creatura, quando ipsae animae quae corpora regunt, ut inter se inimicitiarum scissuras non habeant, exemplum de membris corporis sumunt, ut quod praestitit Deus corpori per naturam, ament et ipsae hoc habere per gratiam? Merito ad Romanos cum scriberet, Obsecro, inquit, vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1). Sine causa non tenebras lucem, et lucem tenebras esse contendimus, si hostiam vivam, sanctam, Deo placentem de gentis tenebrarum corporibus exhibemus.

CAPUT XI

25. Carnis et Ecclesiae comparatio in quibus consistat. Sed, inquiunt, quomodo caro per quamdam similitudinem comparatur Ecclesiae? Numquid Ecclesia concupiscit adversus Christum; cum idem apostolus dixerit, Ecclesia subdita est Christo (Ephes. V, 24)? Plane Ecclesia subdita est Christo: quia ideo spiritus concupiscit adversus carnem, ut omni ex parte Christo subdatur Ecclesia; caro autem concupiscit adversus spiritum, quia nondum pacem, quae perfecta promissa est, accepit Ecclesia. Ac per hoc Ecclesia subdita est Christo ex pignore salutis, et caro concupiscit adversus spiritum ex infirmitate languoris. Neque enim non Ecclesiae membra erant iidem, quibus ista dicebat: Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur; ut non ea quae vultis, faciatis (Galat. V, 16 et 17). Haec utique Ecclesiae dicebantur, quae si Christo subdita non esset, non in ea spiritus adversus carnem per continentiam concupisceret. Propter quod poterant quidem concupiscentias carnis non perficere, sed carne concupiscente adversus spiritum non poterant ea facere quae volebant, id est, etiam ipsas carnis concupiscentias non habere. Deinde, cur non confiteamur in hominibus spiritualibus Ecclesiam subditam Christo, in carnalibus autem adhuc concupiscere adversus Christum? An adversus Christum non concupiscebant, quibus dicebatur, Divisus est Christus (I Cor. I, 13)? et, Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed ne nunc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. Cum enim sint in vobis aemulatio et contentio, nonne carnales estis (Id. III, 1-3)? Adversus quem concupiscit aemulatio et contentio, nisi adversus Christum? Has enim carnis concupiscentias Christus in suis sanat, sed in nullis amat. Unde sancta Ecclesia quamdiu habet etiam membra talia, nondum est sine macula et ruga. Huc accedunt et illa peccata, pro quibus quotidiana vox totius Ecclesiae est, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12): a quibus ne spirituales putaremus alienos, non quicumque carnalium, nec ipsorum quicumque spiritualium, sed qui super pectus Domini discumbebat, et quem prae caeteris diligebat (Joan. XIII, 23), [PL40.367] Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). In omni autem peccato, plus in majore, minus in minore, tamen contra justitiam concupiscitur. Et de Christo scriptum est: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30). In omni igitur peccato contra Christum sine dubio concupiscitur: sed qui sanat omnes languores nostros (Psal. CII, 3), cum perduxerit Ecclesiam ad promissam languoris sanitatem, tunc in nullo membrorum ejus quamlibet minima erit ulla macula aut ruga. Tunc nullo modo caro adversus spiritum concupiscet; et ideo nulla erit causa cur adversus carnem etiam spiritus concupiscat. Tunc finem accipiet omnis haec pugna, tunc ambarum substantiarum erit summa concordia: tunc usque adeo ibi nullus erit carnalis, ut etiam caro ipsa sit spiritualis. Quod ergo nunc agit cum carne sua quisque secundum Christum vivens, cum et concupiscit adversus ejus malam concupiscentiam, quam sanandam continet, quam nondum sanatam tenet; et tamen ejus bonam nutrit naturam fovetque, quoniam nemo unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29): hoc etiam agit cum Ecclesia Christus, quantum fas est comparare minora majoribus. Nam et correptionibus eam reprimit, ne impunitate inflata dissiliat; et consolationibus erigit, ne gravata infirmitate succumbat. Hinc est illud Apostoli: Si enim nos ipsos dijudicaremus, non judicaremur: cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 31 et 32). Et illud in Psalmo: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae jucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). Tunc ergo speranda est carnis nostrae sine ulla repugnatione perfecta sanitas, quando erit Ecclesiae Christi sine ullo timore certa securitas.

CAPUT XII

26. Continentia Manichaeorum et aliorum quorumdam, praesertim haereticorum, falsa. Continentia item quorumdam immunda, ut per magicas artes perveniant ad uxores alienas. Haec adversus Manichaeos fallaciter continentes, pro veraci continentia disputasse suffecerit, ne continentiae fructuosus et gloriosus labor, partem infimam nostram, id est, corpus, quando ab immoderatis et illicitis voluptatibus cohibet et refrenat, non salubriter castigare, sed insectari credatur hostiliter. Corpus quippe ab animi est quidem natura diversum, sed non est a natura hominis alienum. Non enim animus constat ex corpore; sed tamen homo ex animo constat et corpore: et utique Deus quem liberat, totum hominem liberat. Unde totum hominem etiam Salvator ipse suscepit, dignatus in nobis totum liberare quod fecit. Qui contra istam sentiunt veritatem, quid eis prodest libidines continere? si tamen aliquas continent. Quid in eis per continentiam potest fieri mundum, quorum continentia talis immunda est? quae nec continentia nominanda est. Sentire quippe quod sentiunt, virus est diaboli; continentia vero munus est Dei. Sicut autem [PL40.368] non omnis qui aliquid patitur, aut quoslibet dolores tolerantissime patitur, habet eam virtutem, quae similiter Dei munus est, et patientia nuncupatur: multi enim tolerant multa tormenta, ne in suis criminibus prodant aut male sibi conscios, aut se ipsos; multi pro explendis ardentissimis libidinibus, et obtinendis, vel non relinquendis eis rebus quibus vinculo pravi amoris obstricti sunt; multi pro diversis et perniciosis, quibus vehementer tenentur, erroribus; quos omnes absit ut veram dicamus habere patientiam: ita non omnis qui aliquid continet, vel ipsas etiam carnis aut animi libidines mirabiliter continet, istam continentiam, de cujus utilitate et decore disserimus, habere dicendus est. Quidam enim, quod mirum dictu videri potest, per incontinentiam se continent; velut si se mulier contineat a marito, quia hoc juravit adultero. Quidam per injustitiam, velut si miscendi sexus non reddat conjux conjugi debitum, quia ipse vel ipsa jam potest vincere talem corporis appetitum. Item quidam continent decepti fide falsa, et vana sperantes, et vana sectantes: in quibus sunt omnes haeretici, et quicumque sub nomine religionis aliquo errore falluntur; quorum continentia vera esset, si esset et fides vera: cum vero illa propterea nec fides sit appellanda, quia falsa est, sine dubio et ista continentiae nomine indigna est. Numquid enim continentiam, quam munus Dei verissime dicimus, dicturi sumus esse peccatum? Absit a nostris cordibus tam detestanda dementia. Beatus autem Apostolus ait, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Quae igitur non habet fidem, nec continentia nominanda est.

27. Sunt etiam qui aperte malignis serviendo daemonibus, a corporis voluptatibus continent, ut per eos expleant nefarias voluptates, quarum impetum ardoremque non continent. Unde ut aliquid dicam, et caetera propter sermonis longitudinem taceam; quidam non attingunt etiam uxores suas, dum quasi mundi per magicas artes pervenire ad uxores moliuntur alienas. O mirabilem continentiam, imo vero nequitiam atque immunditiam singularem! Si enim vera esset continentia, magis ab adulterio, quam propter adulterium perpetrandum, carnis concupiscentia debuit a conjugio continere. Hanc quippe concupiscentiam carnis relaxare solet continentia conjugalis, ejusque frenis hactenus moderamen imponere, ut nec in ipso conjugio immoderata licentia diffluatur, sed custodiatur modus, aut infirmitati conjugis debitus, cui hoc non secundum imperium praecipit, sed secundum veniam concedit Apostolus (I Cor. VII, 6), aut filiis procreandis accommodatus, quae una fuit causa miscendae invicem carnis et patribus quondam et matribus sanctis. Id autem faciens continentia, id est, moderans et quodam modo limitans in conjugibus carnis concupiscentiam, et ejus inquietum atque inordinatum motum certis quodam modo finibus ordinans, bene utitur hominis malo, quem facit [PL40.369] et vult perficere bonum: sicut Deus utitur etiam hominibus malis, propter eos quos perficit bonos.

CAPUT XIII

28. Continentia non tantum libidines corporis, sed et animi cupiditates coercet et regit. Motus animae pravi continentia cohibendi, negato consensu et rejecta vel cogitationis delectatione. Absit ergo ut continentiam, de qua Scriptura dicit, Et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21), etiam eos habere dicamus, qui continendo, vel erroribus serviunt, vel aliquas minores cupiditates ideo vincunt, ut alias expleant, quarum granditate vincuntur. Ea vero quae vera est desuper veniens continentia, non aliis malis mala premere alia, sed bonis mala sanare vult omnia. Cujus ut breviter complectar actionem; omnibus prorsus delectationibus concupiscentiae, quae adversantur delectationi sapientiae, coercendis atque sanandis invigilat officium continentiae. Unde angustius eam sine dubitatione metiuntur, qui solas libidines corporis cohibere definiunt: melius profecto illi, qui non addunt corporis, sed generaliter libidinem sive cupiditatem regendam dicunt ad continentiam pertinere. Quae cupiditas in vitio ponitur, nec tantum est corporis, verum et animi. Etenim si cupiditas corporis est in fornicationibus et ebrietatibus, numquid inimicitiae, contentiones, aemulationes, postremo animositates, in corporis voluptatibus, ac non potius in animi motibus et perturbationibus exercentur? Carnis tamen opera haec omnia nuncupavit Apostolus, sive quae ad animum, sive quae ad carnem proprie pertinerent, ipsum scilicet hominem nomine carnis appellans (Galat. V, 19-21). Opera quippe hominis sunt quae non dicuntur Dei; quoniam homo qui haec agit, secundum se ipsum vivit, non secundum Deum, in quantum haec agit. Sunt autem alia opera hominis, quae magis dicenda sunt opera Dei. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Inde est et illud: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14).

29. Spiritus itaque hominis adhaerens Spiritui Dei, concupiscit adversus carnem, id est, adversus se ipsum; sed pro se ipso, ut motus illi sive in carne, sive in anima, secundum hominem, non secundum Deum, qui sunt adhuc per acquisitum languorem, continentia cohibeantur, propter acquirendam salutem: ut homo non secundum hominem vivens, jam possit dicere, Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Ubi enim non ego, ibi felicius ego; ut quando secundum hominem reprobus ullus motus exsurgit, cui non consentit qui mente legi Dei servit, dicat etiam illud, Jam non ego operor illud (Rom. VII, 17). Talibus quippe et illa dicuntur, quae sicut eorum socii participesque debemus audire: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis [PL40.370] cum illo in gloria. Quibus loquatur intelligamus, imo vero attentius audiamus. Nam quid hoc planius? quid apertius? Eis certe loquitur, qui consurrexerant cum Christo, nondum utique carne, sed mente; quos mortuos dicit, et magis hinc vivos: nam vita vestra, inquit, abscondita est cum Christo in Deo. Talium mortuorum vox est: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Quorum ergo vita erat abscondita in Deo, admonentur et exhortantur ut membra sua mortificent quae sunt super terram. Id enim sequitur: Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram. Et ne quisquam nimis tardus membra ista visibilia corporis mortificanda putaret a talibus, continuo quid dicat aperiens: Fornicationem, inquit, immunditiam, perturbationem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus. Itane vero credendum est quod isti qui jam mortui erant, eorumque vita abscondita erat cum Christo in Deo, adhuc fornicabantur, adhuc in moribus immundis operibusque vivebant, adhuc perturbationibus concupiscentiae malae atque avaritiae serviebant? Quis demens ista de talibus senserit? Quid ergo vult ut mortificent, opere scilicet continentiae, nisi motus ipsos adhuc in sua quadam interpellatione, sine nostrae mentis consensione, sine membrorum corporalium operatione viventes? Et quomodo isti mortificantur opere continentiae, nisi cum eis mente non consentitur, nec exhibentur eis arma corporis membra; et quod est majus, atque vigilantia continentiae majore curandum, ipsa etiam nostra cogitatio, quamvis eorum quodam modo suggestione et quasi susurratione tangatur, tamen ab eis ne oblectetur avertitur, et ad superna delectabilius cogitanda convertitur; ob hoc ea nominans in sermonibus, ne habitetur in eis, sed fugiatur ab eis? Quod fit, si efficaciter audiamus, ipso adjuvante qui hoc per Apostolum suum praecipit: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite; non quae super terram.

CAPUT XIV

30. Fidem sine operibus non salvare. Vitia carnis constanter debellanda. In continentiae praelio vires et victoria referenda in Deum. Cum autem mala illa commemorasset, adjunxit atque ait: Propter quae venit ira Dei in filios infidelitatis. Utique salubriter terruit, ne putarent fideles propter solam fidem suam, etiamsi in his malis viverent, se posse salvari; apostolo Jacobo contra istum sensum voce manifestissima reclamante ac dicente, Si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides salvare eum (Jacobi II, 14)? Unde et hic Doctor Gentium propter illa mala venire iram Dei dixit in filios infidelitatis. Cum autem dicit, In quibus et vos aliquando ambulastis, cum viveretis in illis; satis ostendit quod in illis jam non viverent. His quippe mortui erant, ut eorum vita in Deo cum Christo esset abscondita. Cum ergo jam in illis non viverent, mortificare jam talia jubebantur. Ipsis quippe in eisdem non viventibus illa vivebant; sicut paulo ante jam ostendi: et membra dicebantur ipsorum, ea videlicet vitia quae in membris habitabant ipsorum, [PL40.371] modo locutionis per id quod continet id quod continetur; sicut dicitur, Totum forum inde loquitur, cum homines loquantur qui sunt in foro. Ipso locutionis modo in Psalmo canitur, Omnis terra adoret te (Psal. LXV, 4); id est, omnes homines qui sunt in terra.

31. Nunc autem deponite, inquit, et vos universa (Coloss. III, 1-8); et commemorat plura ejusmodi mala. Sed quid est, quod ei non sufficit dicere, Deponite vos universa; sed addita conjunctione dixit, et vos? Nisi ne propterea se putarent haec mala facere, atque impune in eis vivere, quia fides eorum liberaret eos ab ira, quae venit in filios infidelitatis ista facientes, et in his sine fide viventes. Deponite, inquit, et vos illa mala propter quae venit ira Dei in filios infidelitatis; nec vobis eorum impunitatem propter fidei meritum promittatis. Non autem diceret, Deponite, eis qui jam deposuerant ex ea parte qua talibus vitiis non consentiebant, nec sua membra eis arma peccati dabant, nisi quia in hoc facto est, et in hac adhuc operatione versatur, quamdiu mortales sumus, vita sanctorum. Dum enim spiritus concupiscit adversus carnem, haec magna intentione res agitur, delectationibus pravis, libidinibus immundis, motibus carnalibus atque turpibus, suavitate sanctitatis, amore castitatis, spirituali vigore, et continentiae decore resistitur: sic deponuntur ab eis qui mortui sunt eis, nec consentiendo vivunt in eis. Sic, inquam, deponuntur, dum continuata continentia, ne resurgant, premuntur. Quisquis quasi securus ab hac eorum depositione cessaverit, illico in arcem mentis prosilient, [PL40.372] eamque inde ipsa deponent, atque in suam redigent servitutem, turpiter deformiterque captivam. Tunc regnabit peccatum in hominis mortali corpore ad obediendum desideriis ejus; tunc sua membra exhibebit arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12), et erunt novissima illius pejora prioribus (Matth. XII, 45). Multo est enim tolerabilius certamen hujusmodi non coepisse, quam coeptum reliquisse conflictum, et factum ex bono praeliatore vel etiam ex victore captivum. Unde Dominus non ait, Qui coeperit; sed, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. X, 22).

32. Sive autem ne vincamur acriter confligentes, sive aliquoties vel etiam insperata vel inopinata facilitate vincentes, ei qui nobis dat continentiam demus gloriam. Meminerimus quemdam justum dixisse in abundantia sua, Non movebor in aeternum; demonstratumque illi esse quam temere hoc dixerit, tanquam suis viribus tribuens, quod ei de super praestabatur. Hoc autem ipso confitente didicimus: mox enim adjunxit, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Per medicinalem providentiam paululum desertus est a rectore, ne per exitialem superbiam desereret ipse rectorem. Sive ergo hic, ubi cum vitiis nostris domandis minuendisque confligimus; sive ibi, quod in fine futurum est, ubi omni hoste, quia omni peste carebimus; id nobiscum salubriter agitur, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31).

Okyjylaryň reaksiýalary

Bellikler

Fons: Patrologia Latina, t. 40, coll. 350-372 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ulanyjy tarapyndan ýazyldy: Rodion Vlasov
Sahypanyň döredilen senesi: 2026-11-22, Täzelenme: 2026-11-22