43. Sic autem incredibile vis videri, »quod in utero baptizatae, cujus corpus est templum Dei, formatur homo futurus sub diabolo, nisi Deo renascatur ex Deo:« quasi non majoris admirationis sit, quod Deus et ubi non habitat operatur. Non enim habitat in corpore subdito peccatis (Sap. I, 4): et tamen operatur hominem in utero meretricis. Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eum incurrit (Id. VII, 24 et 25). Et quod multo est mirabilius, aliquando adoptat in filium, quem format in utero immundissimae feminae; et aliquando non vult esse suum filium, quem format in utero suae filiae. Ille quippe ad baptismum nescio qua provisione [PL44.847] pervenit; iste repentina morte non pervenit. Atque ita Deus, in cujus potestate sunt omnia, facit esse in Christi consortio, quem formavit in diaboli domicilio; et non vult esse in regno suo, quem formavit in templo suo. Aut si vult, cur non facit quod vult? Non enim quod soletis de majoribus dicere, Deus vult, et parvulus non vult. Certe hic ubi fati nulla est immobilitas, nulla fortunae temeritas, nulla personae dignitas, quid restat nisi misericordiae veritatisque profunditas? Ut sciamus et ex hoc incomprehensibili comprehendamus, juxta duos homines, unum per quem peccatum intravit in mundum, alterum qui tollit peccatum mundi, omnes filios concupiscentiae carnalis undecumque nascantur, ad jugum grave filiorum Adam merito pertinere; et ex his omnes filios gratiae spiritualis undecumque nascantur, ad jugum suave filiorum Dei sine merito pervenire. Proinde conditionem suam gerit, qui in alterius corpore, quod est templum Dei, ita construitur, ut non ideo sit et ipse templum Dei, quia aedificatur in templo Dei. Matris quippe corpus ut esset templum Dei, gratiae beneficium est, non naturae: quae gratia non conceptione, sed regeneratione confertur. Nam si ad matris corpus id quod in ea concipitur pertineret, ita ut ejus pars deputaretur; non baptizaretur infans, cujus mater baptizata est aliquo mortis urgente periculo, cum eum gestaret in utero. Nunc vero cum etiam ipse baptizatur, non utique bis baptizatus habebitur. Non itaque ad maternum corpus, cum esset in utero, pertinebat: et tamen creabatur in templo Dei non templum Dei. Ita in femina fideli creatus est infidelis, et in eum parentes infidelitatem trajecerunt, quam non habebant quando ex ipsis natus est, sed tunc habebant quando et ipsi similiter nati sunt. Trajecerunt ergo, quod jam non erat in eis, propter semen spirituale quo regenerati sunt; sed erat in eorum carnali semine, quo eum generaverunt.

44. Quamvis itaque sacro Baptismate sanctificetur et corpus; ad hoc tamen sanctificatur, ut per remissionem peccatorum non solum praeteritis peccatis omnibus, verum etiam ipsi quae inest carnis concupiscentiae non sit obnoxium; cui necesse est obnoxius omnis homo nascatur, etiam moriturus obnoxius, si non renascatur. Ubi ergo me audisti sive legisti dicentem, »non innovari homines per Baptismum, sed quasi innovari; non liberari, sed quasi liberari; non salvari, sed quasi salvari?« Absit ut ego inanem dicerem gratiam lavacri illius, in quo renatus sum ex aqua et spiritu, qua liberatus sum a reatu omnium peccatorum, vel quae nascendo traxeram, vel quae male vivendo contraxeram: qua liberor ut sciam ne intrem in tentationem, a concupiscentia mea abstractus et illectus, atque ut exaudiar dicens cum consortibus meis, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); qua liberabor, ut spero, in aeternum, ubi jam nulla lex in membris meis repugnet legi mentis meae (Rom. VII, 23). Non igitur ego inanem [PL44.848] facio Dei gratiam: sed tu ejus inimicus inanem quaesisse videris jactantiam, ut in tuam disputationem introduceres Epicurum, »qui negavit esse corpus deorum, sed tanquam corpus; nec sanguinem, sed tanquam sanguinem« (Cicero, lib. 3 de Natura deorum); et hac occasione de philosophorum litteris ad rem quae inter nos agitur non pertinentibus, tanto ineptius quanto velut doctius delirares. Quis autem nostrum dicit, »Quidquid in praesenti saeculo agitur, esse culpandum;« cum hic ipse Christus tanta egerit bona, sed ut nos erueret de praesenti saeculo malo?

CAPUT XV

45. Quam porro diligenter et congruenter exponas apostolicum testimonium, ubi ait, Spe salvi facti sumus, et caetera, usque ad redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 24, 23), operae pretium est intueri. Dicis enim quod »illa resurrectio non peccata dimittat aliquorum, sed expurget merita singulorum. Reddit enim unicuique,« inquis, »secundum opera sua,« nec tamen dicis, secundum quae opera sua regnum Dei parvulis reddat. Et peccata quidem nulla remittuntur in regno: sed si nulla remitterentur in judicio illo novissimo, puto quod Dominus non dixisset de quodam peccato, Non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32); quando sibi remitti sperabat latro ille, qui dicebat, Memento mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). De qua re, quoniam profundissima quaestio est, non est modo praecipitanda sententia. Cur autem in regno nulla peccata remittit Deus filiis suis, nisi quia non invenit quod remittat? Non enim poterunt ibi esse peccata, ubi spiritus, non dico non consentit concupiscentiae carnis, sed nec concupiscit adversus carnem, quia nec caro adversus eum; illa ineffabili salute perfecta, quae nunc non fit in Baptismo, ubi remittuntur quidem cuncta peccata, sed remanent carnalium concupiscentiarum mala, cum quibus post Baptismum, si tamen proficiunt, exerceant sive conjugati gloriosa, sive continentes gloriosiora certamina: quod et ipse confiteris (Supra, lib. 3, n. 42); sed nescio qua miseria, quando pro veritate loqueris, tunc te ipse non audis.

46. Describens quippe illam summam resurrectionis felicitatem, dicis, »neminem jam ibi justorum lividum facere corpus suum, et servituti subjicere; neminem humiliare animam suam stratis duris et paedore membrorum.« Responde ergo cur hic ista faciat, qui omni malo in Baptismate caruit: cur audet lividum facere templum Dei? Nonne membra ejus membra sunt utique templi Dei? Cur ergo non suavi odore, sed paedore templi ejus, aut invitat praesentiam, aut impetrat misericordiam, aut placat iram ejus? Nihilne mali castigat, domat, vincit, opprimit in templo Dei, etiam livore et paedore ipsius templi Dei? Nonne attendis, nonne perspicis, quia tam vehementer corpus suum persequens, si nihil ibi persequitur quod displicet Deo, frustra persequendo templum [PL44.849] ejus facit injuriam magnam Deo? Quid tergiversaris, quid cunctaris apertius confiteri? Illud profecto, illud est quod iste, cujus livorem paedoremque praedicas, in sua carne persequitur, unde dicebat Apostolus, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum (Rom. VII, 18). Quam vocem baptizati esse cur negas, cum opera vocis hujus in livore corporis et membrorum paedore cognoscas? Neque enim haec sancti, vel Dei flagellis, vel ab inimicis tolerant patiendo, sed ipsi sibi ingerunt continendo. Et utquid hoc, nisi contra carnis concupiscentiam spiritu concupiscendo? Quod nimirum et ipse sensisti. Cum enim describens felicitatem futurae vitae, addidisses atque dixisses, »Nemo conviciis felicem impudentiam, nemo maxillas palmis, nemo subjiciet terga verberibus; nec conflare studebit de infirmitate virtutem; nec cum inopia frugalitas, nec cum moeroribus magnanimitas:« quare dicere noluisti, Nec cum carnis concupiscentia castitas; sed festinasti sensum concludere, atque dixisti, »nec patientia cum dolore luctabitur;« nihil aliud commemorans nisi quod forinsecus irruens fortitudine toleratur, non quod intus se commovens castitate comprimitur? An forte nos arguis tarditatis, qui non intellexerimus, hoc te jam significasse superius, cum de livore corporis diceres et labore ac paedore membrorum? Quando enim non ab hoste, sed a se ipso affligitur fortis, in ipso intus est qui vincendus est hostis.

47. Memento sane non te exposuisse cur Apostolus dixerit, adoptionem exspectantes (Id. VIII, 23), qui jam in lavacro regenerationis fuerat adoptatus. Iterum dicis, »quod carnem suam nullus oderit.« Quis enim hoc negat? Sed tamen disciplinae rigore asseris conterendam. Iterum ergo pro veritate loqueris, et audire te non vis. Cur enim caro conteritur a fidelibus, si nihil remansit in Baptismo quod adversus spiritum concupiscat? cur, inquam, conteritur a se ipso templum Dei, si nihil ibi est quod resistat Spiritui Dei? Non autem tantum inesset, verum et graviter obesset, nisi reatus quo nos obstrinxerat, per remissionem peccatorum solutus esset. Solvitur ergo per indulgentiam, quia tenebat in noxa: conteritur per continentiam, ne vincat in pugna. Agitur itaque ne obsit, donec ita sanetur ut non sit. Quapropter dimittuntur in Baptismate cuncta peccata, et originaliter tracta, et ignoranter vel scienter adjecta. Sed cum dicit Apostolus Jacobus, Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum (Jacobi I, 14, 15); profecto in his verbis partus a pariente discernitur. Pariens enim est concupiscentia, partus peccatum. Sed concupiscentia non parit, nisi conceperit; nec concipit, nisi illexerit, hoc est, ad malum perpetrandum obtinuerit volentis assensum. Quod ergo adversus eam dimicatur, hoc agitur, ne concipiat pariatque peccatum. Dimissis itaque in Baptismo peccatis [PL44.850] omnibus, id est omnibus concupiscentiae fetibus, si illic etiam ipsa consumpta est, quomodo contra eam ne concipiat, dimicant sancti »livore corporis, paedore membrorum, contritione carnis?« quae verba tua sunt. Quomodo, inquam, livore, paedore, contritione templi Dei contra eam belligeratur a sanctis, si et ipsa est ablata Baptismate? Manet igitur: nec ea regenerationis lavacro caruimus, si non ibi caruimus sensu, quo eam manere sentimus.

48. Quis autem ita sit imprudens atque impudens, ita procax, pertinax, pervicax, ita postremo insanus et demens, qui cum peccata mala esse fateatur, neget esse malum concupiscentiam peccatorum, etiamsi adversus eam concupiscente spiritu, peccata concipere ac parere non sinatur? Tale porro ac tam magnum malum, tantum quia inest, quomodo non teneret in morte et pertraheret in ultimam mortem, nisi et ejus vinculum in illa quae fit in Baptismo remissione peccatorum omnium solveretur? Propter hoc enim vinculum quod connectitur ex primo Adam, nec solvi potest nisi in secundo Adam; propter hoc, inquam, vinculum mortis, mortui reperiuntur infantes, non ista morte notissima quae a corpore animam separat, sed ea morte qua tenebantur omnes, pro quibus mortuus est Christus. Scimus enim, ait Apostolus (quod a nobis saepissime repetendum est), quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est, et resurrexit (II Cor. V, 14, 15). Illi ergo vivunt, pro quibus ut vivant, mortuus est qui vivebat. Quod apertius ita dicitur: Illi sunt a mortis vinculo liberi, pro quibus mortuus est inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6). Vel sic multo apertius: Illi sunt liberati a peccato, pro quibus mortuus est qui nunquam fuerat in peccato. Et cum semel sit mortuus, tamen pro unoquoque tunc moritur, quando in ejus morte, quantaelibet aetatis fuerit, baptizatur: id est, tunc ei proderit mors ejus qui fuit sine peccato, quando in ejus morte baptizatus mortuus fuerit etiam ipse peccato, qui mortuus fuerat in peccato.

CAPUT XVI

49. Ingeris Apostoli testimonium, ubi ait, Nolite errare; neque fornicarii, neque simulacris servientes, et caetera, quibus commemoratis, concludit quod regnum Dei non possidebunt. Sed agunt talia qui concupiscentiae, quam laudas, motibus ad mala et turpia quaeque consentiunt. Quod ergo ait, Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis (I Cor. VI, 9-11): mutatos eos dixit in melius, non ut ea carerent, quod in hac vita fieri non potest; sed ut ei non obedirent, quod in bona vita fieri potest; atque ut ab eo, quo erant vinculo ejus obnoxii, liberatos se esse cognoscerent, quod nisi regeneratione fieri non potest. Tu autem, qui putas, »quod si malum esset concupiscentia, careret ea qui baptizatur,« multum erras. Omni enim peccato caret, non [PL44.851] omni malo. Quod planius ita dicitur: Omni reatu omnium malorum caret, non omnibus malis. Numquid enim caret corruptione corporis? Annon est malum quod aggravat animam? et erravit qui dixit, Corpus enim corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15)? Numquid caret ignorantiae malo, per quod a nescientibus innumerabilia perpetrantur mala? An parvum malum est, per quod homo non percipit quae sunt Spiritus Dei? De baptizatis nempe dicebat Apostolus: Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia est enim illi, et non potest scire, quoniam spiritualiter dijudicatur (I Cor. II, 14, 15). Deinde paulo post: Et ego, inquit, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Vide quae dicat mala de ignorantiae malo venientia. Et puto quod non de catechumenis ista dicebat. Parvuli quippe in Christo quomodo essent, nisi jam renati essent? Quod si nondum credis, quid eis post pauca dicat, attende: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (Id. III, 1, 2, 16)? An adhuc dubitabis, vel negabis, non eos potuisse esse templum Dei, in quo habitaret Spiritus Dei, nisi baptizatos? Saltem ergo illud respice quod eis dixit: Numquid in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 13)? Non igitur caruerant tanto ignorantiae malo in lavacro regenerationis, ubi tamen omnibus caruerant sine dubitatione peccatis. Et per hoc ignorantiae malum templo Dei, in quo habitabat Spiritus Dei, stultitia erant quae sunt Spiritus Dei. Sed de die in diem si proficerent, et in quod pervenerant in eo ambularent, sana profecto accedente doctrina minueretur hoc malum. Credamus etiam non tantum minui, verum etiam in hac vita posse consumi: tamen post Baptismum; numquid in Baptismo? Concupiscentiam vero quis ambigat in hac vita posse minui, non posse consumi?

50. Horum itaque malorum praeteritus omnis reatus sacro fonte diluitur. Remittuntur ergo in renascentibus, minuuntur in proficientibus. Ignorantia minuitur veritate magis magisque lucente: concupiscentia minuitur charitate magis magisque fervente. Nihil boni horum duorum est a nobis. Non enim spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (Id. II, 12). Ex hoc autem concupiscentia pejor est quam ignorantia, quia ignorantia sine concupiscentia minus peccat; concupiscentia vero sine ignorantia gravius peccat. Et nescire malum, non semper est malum: concupiscere autem malum, semper est malum. Bonum quoque ipsum utiliter aliquando ignoratur, ut opportune sciatur: nullo autem modo fieri potest ut carnali concupiscentia bonum hominis concupiscatur: quandoquidem nec ipsa proles libidine corporis, sed voluntate [PL44.852] animi concupiscitur, quamvis non sine libidine corporis seminetur. De hac quippe agimus concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum; non de illa bona, qua spiritus concupiscit adversus carnem (Galat. V, 17), et qua concupiscitur continentia per quam concupiscentia vincatur. Hac ergo concupiscentia carnis nunquam concupiscitur hominis ullum bonum, si voluptas carnis non est hominis bonum. Si autem, ut aliquo loco significasti, »placet tibi secta Dinomachi, honestatem voluptatemque conjungens« (Supra, lib. 4, n. 76); quod philosophi quoque hujus mundi qui honestiores videbantur, Scyllaeum bonum esse dixerunt, ex humana scilicet natura belluinaque compactum: si hoc ergo monstrum tua opinione sectaris; satis est nobis, quod confiteris aliam esse illicitam, aliam licitam voluptatem. Ac per hoc mala est concupiscentia quae indifferenter utrumque appetit, nisi ab illicita voluptate licita voluptate frenetur. Hoc autem malum non in Baptismate ponitur: sed baptizatis per gratiam regenerationis ab ejus obligatione jam liberis, ne ad illicita pertrahat, salubriter vincitur. Ut autem resurrectionis tempore non sit omnino in vivente corpore nec dolente, praemium est eorum qui contra eam fideliter certaverunt, qui languore sanato immortalitate beatissima vestientur. In eis vero qui non ad vitam resurgent, non feliciter, sed poenaliter non erit: non quia tunc ab ea quisquam mundabitur; sed quia tunc malis non in delectamenta excitabitur, sed in tormenta vertetur.

CAPUT XVII

51. Jam videamus illud excellentissimum acumen tuum, quo vidisti quemadmodum refelleres quod a me dictum est, »dimitti concupiscentiam carnis in Baptismo, non ut non sit, sed ut in peccatum non imputetur; quamvis autem reatu suo jam soluto, manet tamen« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 28). Adversus haec mea verba sic argumentaris homo acutissimus, tanquam ipsam concupiscentiam dixerim per Baptismum reatu liberari; quoniam dixi, »reatu suo jam soluto:« velut »suo« dixerim, quo ipsa rea est, eoque soluto illa permaneat absoluta. Quod utique si sensissem, profecto eam malam esse non dicerem, sed fuisse. Ac per hoc, secundum mirabilem intelligentiam tuam, quando audis in aliquo homicidii reatum solutum, non hominem, sed ipsum homicidium a reatu existimas absolutum. Sic intelligat quis, nisi qui non erubescit laudare, cum qua compellitur dimicare? Et quomodo te jactas et exsultas in redarguendo istam sententiam, non meam plane, sed tuam? Talia [PL44.853] quippe dicis, qualia dicenda sunt in eos, qui per Baptismum sanctificatam et fidelem factam concupiscentiam carnis affirmant in eis, in quibus regeneratis manet tamen. Sed hoc tibi potius qui eam bonam praedicas, convenit dicere, »ut bono ejus naturali,« sicut de infantibus dicitis, »bonum sanctificationis accedat,« et sit carnis concupiscentia sancta Dei filia. Nos autem qui eam malam dicimus, et manere tamen in baptizatis, quamvis reatus ejus, non quo ipsa erat rea (neque enim aliqua persona est), sed quo reum hominem originaliter faciebat, fuerit remissus atque vacuatus; absit ut dicamus sanctificari, cum qua necesse habent regenerati, si non in vacuum Dei gratiam susceperunt, intestino quodam bello tanquam cum hoste confligere, et ab ea peste desiderare atque optare sanari.

52. Nam si propterea dicis, nulla mala remanere in baptizatis, ne ipsa mala baptizata et sanctificata credantur; vide quanta te sequatur absurditas. Si enim quidquid est in homine quando baptizatur, baptizari et sanctificari putandum est; dicturus es et ipsa in illo baptizari et sanctificari, quae in intestinis et vesica sunt per digestiones corporis egerenda. Dicturus es baptizari et sanctificari hominem in matris utero constitutum, si ad hoc Sacramentum accipiendum gravidam necessitas cogat; et ideo baptizari jam non debere qui nascitur. Postremo dicturus es et ipsas baptizari et sanctificari febres, quando baptizantur aegroti; ac per hoc baptizari et sanctificari etiam opera diaboli: velut si mulier illa baptizaretur antequam curaretur, quam satanas in infirmitate alligaverat per decem et octo annos (Luc. XIII, 11). Quid de malis ipsius animi loquar? Cogita quantum mali sit, stultitiam putare quae sunt Spiritus Dei; et tamen tales erant quos Apostolus alebat lacte, non cibo. Numquid et stultitiae illius tam magnum malum, quia non fuerat Baptismate ablatum, baptizatum sanctificatumque dicturus es? Sic ergo et concupiscentia, quae manet oppugnanda atque sananda, quamvis in Baptismo dimissa sint cuncta omnino peccata, non solum non sanctificatur, sed potius ne sanctificatos aeternae morti obnoxios possit tenere, evacuatur: quia et illi qui lacte alebantur, non solido cibo, et adhuc erant animales, non percipientes quae sunt Spiritus Dei, quoniam stultitia illis adhuc erat; si in illa mentis aetate, non carnis, de corpore exissent, in qua aetate novi homines appellabantur parvuli in Christo, nullo reatu stultitiae illius tenerentur: quia hoc eis beneficium fuerat regeneratione collatum, ut omnium malorum, quibus et postea vel moriendo vel proficiendo fuerant exuendi, reatus continuo solveretur remissione peccatorum omnium, nondum omnium sanitate morborum. Qui tamen reatus teneat necesse est eum, qui secundum carnem generatur; quia non nisi ei remittitur, qui secundum spiritum regeneratur. A morte quippe justissimae damnationis [PL44.854] per unum Mediatorem Dei et hominum liberatur genus humanum, non a morte corporis tantum, sed a morte qua mortui sunt, pro quibus unus mortuus est. Et quia pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt.

CAPUT XVIII

53. Quod vero te libuit tam multum de qualitatum differentia disputare, quia ego semel nominavi qualitatem, dicens, »non substantialiter manere concupiscentiam, sicut corpus aliquod aut spiritum; sed esse affectionem quamdam malae qualitatis, sicut est languor« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 28): itane nihil ad rem pertinere non sentis? Primo enim dicis, »me mutasse sententiam, et immemorem totius libri mei professum fuisse substantiam esse libidinem.« Revera evoluto et enucleato libro meo non es reperturus me libidinem substantiam dixisse vel semel. Dixerunt eam quidam philosophi partem animi esse vitiosam: et utique pars animi substantia est, quia substantia est ipse animus. Sed ego ipsum vitium, quo animus vel ulla pars ejus isto modo vitiosa est, libidinem dico, ut omni vitio sanato salva sit tota substantia. Quia et illi philosophi locutione tropica mihi videntur vitiosam partem animi appellasse libidinem, in qua parte est vitium quod vocatur libido, sicut appellatur domus pro eis qui sunt in domo.

54. Deinde te nimis acutis dialecticorum telis incautius exercendo, nosque jactantius territando, sectam vestram lethaliter vulnerasti. Dividens quippe atque definiens vel etiam describens differentias qualitatum, inter caetera: »Tertia species qualitatis est,« inquis, »affectio et affectionalis qualitas. Affectio autem in qualitate ob hoc ponitur,« ais, »quia principium qualitatum est; cui etiam reputantur ad momentum accedentes recedentesque aut animi aut corporis passiones. Affectionalis vero qualitas,« inquis, »omnibus quibus evenerit, ex majoribus orta causis ita inhaerescit, ut aut magnis molitionibus, aut nullis omnino separetur.« Haec quidem satis explicasti scientibus: sed quia contemnendi non sunt, qui lecturi libros nostros disciplinae hujus ignari sunt: quod deesse video, faciam ut a me illustrentur exemplis. Quantum ad animum attinet, affectio est timere; affectionalis qualitas, timidum esse, sicut aliud est iratus, aliud iracundus; aliud ebrius, aliud ebriosus: illae affectiones, istae affectionales sunt qualitates. Quantum autem ad corpus, sicut aliud est pallens, aliud pallidus; aliud rubens, aliud rubicundus: et si qua hujusmodi, quorum plurimis desunt usitata vocabula. Cum itaque dixeris, »affectionalem qualitatem ortam ex majoribus causis, atque ita inhaerescere, ut aut magnis molitionibus, aut nullis separetur:« quando secundum eam dicitur animus malus, vel potius homo malus; nonne metuis, ne voluntas bona aut non ibi esse possit, aut valere nihil possit? Nonne concedis, hominem miserum, quicumque ille sit vel fuerit, certe adversus talem clamasse qualitatem, Velle adjacet mihi; perficere autem bonum non invenio? Hic saltem fatemini esse istorum verborum [PL44.855] gemitum necessarium: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 18, 24, 25).

55. Quapropter, quantolibet te adversus oculos imperitorum dialectico tegmine involvas, manifesta veritate nudaberis. Ego tanquam valetudinem malam ex origine vitiata ingenitum esse homini dico vitium, quo caro concupiscit adversus spiritum; et hoc malo bene uti pudica conjugia, cum eo utuntur generandi causa; sed isto mali usu bono laudari utentem, non ipsum malum. Neque enim malum ipsum est innocens, sed homo, qui facit ut malum suum, quo bene utitur ei nocere non possit. Sicut mors, cum sit supplicium peccatoris, bono mali usu accedente fit meritum martyris. Percipitur autem in Baptismate christiano perfecta novitas, et perfecta sanitas ab eis malis nostris quibus eramus rei; non ab eis cum quibus adhuc confligendum est ne simus rei; cum et ipsa in nobis sint, nec aliena, sed nostra sint. Nam et rinolentiae consuetudini utique malae, quam sibi homines fecerunt, non nascendo traxerunt, resistunt post Baptismum, ne eos ad mala solita pertrahat: et tamen malo resistitur, dum concupiscentiae per continentiam denegatur, quod per consuetudinem concupiscitur. Unde etiam contra istam genitalium concupiscentiam, quae ingenita nobis est per originale peccatum, vehementius vidua quam virgo; vehementius meretrix quando casta esse voluerit, quam quae semper fuit casta, confligit: et tanto amplius in ea superanda voluntas laborabit, quanto majores ei consuetudo vires dedit. Ex isto et cum isto hominis malo nascitur homo: quod malum per se ipsum tam magnum est, et ad hominis damnationem atque a regno Dei separationem tantum habet obligationis, ut etiamsi de parentibus regeneratis trahatur, nonnisi, quemadmodum in illis, sola regeneratione solvatur, atque isto unico remedio praepositus mortis a prole pellatur, quo a parentibus est pulsus. Qualitas autem mali non in substantiam de substantia tanquam de loco in locum migrat, ut deserat ubi erat, et quae fuit ibi, ipsa sit alibi; sed alia ejusdem generis, quodam operante contagio, quod etiam de morbidis parentum corporibus solet evenire nascentibus.

56. Quid autem dicere voluisti, quasi »claudens,« ut loqueris, »Aristotelis palaestram, ut inde ad sacras Litteras revertaris?« Ais enim: »Sensus est igitur concupiscentia, et mala qualitas non est: ergo quando minuitur concupiscentia, sensus minuitur.« Annon per concupiscentiam castitatis et continentiae quotidie carnis concupiscentia magis magisque minuitur? Vellem itaque mihi diceres, utrum a morbo [PL44.856] fornicationis sanior non fiat, quem fornicari minus minusque delectat; quamvis opus illud malum una conversione sibi amputaverit, nec unquam hoc fecerit ex quo lavacrum regenerationis accepit. Itemque post consuetudinem vinolentiae baptizatus, et nunquam se deinceps prorsus inebrians, vellem diceres, utrum ab isto morbo non fiat in dies sanior quam fuerat, cum potationis gurgitem minus minusque desiderat quam solebat. Sensus est igitur, non ipsa concupiscentia, sed ille potius quo nos eam majorem minoremve habere sentimus: sicut in corporis passionibus non sensus est dolor, sed ille sensus est quo sentitur dolor; nec sensus est morbus, sed ille sensus est quo nos morbum habere sentimus. Porro si continuo fit bonus, et utique bona qualitate fit bonus, qui fornicationi vinolentiaeque renuntians ab hujusmodi operibus sese abstinet; nonne recte audit, Ecce sanus factus es, jam noli peccare (Joan. V, 14); recteque appellatur castus et sobrius? Deinde, si provectu concupiscentiae bonae, qua concupiscentias malas fornicandi potandique debellat, talis efficitur, qualis recenti conversione nondum fuit, ut illorum in eo desideria peccatorum minus minusque moveantur, ut adversus ea mala non tanta quanta prius exerceat, sed minora certamina, non virtutum diminutione, sed hostium, nec deficiente pugna, sed crescente victoria, dubitabis eum pronuntiare meliorem? Unde, obsecro, nisi quia bona qualitas aucta, et mala minuta est? Auctum est igitur quo bonus esse coepit, minutum est quo malus fuit; et hoc egit post Baptismum, non peregit in Baptismo. Ita, quamvis ibi peracta fuerit plena peccatorum remissio; remansit tamen, qua proficeretur in melius, adversus catervas desideriorum malorum in nobis ipsis utique tumultuantium vigilanter exserenda et instanter exercenda luctatio, propter quam dicitur etiam baptizatis, Mortificate membra vestra quae sunt super terram (Coloss. III, 5); et, Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13); et, Exuite vos veterem hominem (Coloss. III, 9). Nempe dicuntur haec magna consensione veritatis, nulla reprehensione Baptismatis.

57. Si ergo nolis esse contentiosus, puto quod jam videas quam recte intelligatur, quod aliter conaris exponere, quod propheta cum dixisset, Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis; quod fit utique remissione omnium peccatorum; continuo subjecit, Qui sanat omnes languores tuos (Psal. CII, 3): ea mala volens intelligi, cum quibus donec sanentur, vel quantum possunt in hac vita magis magisque minuantur, non quiescunt intestina bella sanctorum. [PL44.857] Neque enim nullus est languor, quo caro concupiscit adversus spiritum, etiam manente virtute castitatis invicta. Si nullus languor est, non ergo adversus eum spiritus concupiscat. Ad hoc enim concupiscit, ut si non potest non certandi, saltem non consentiendi obtineat sanitatem. Hoc quippe unde nunc agimus, quod nobis resistere sentimus in nobis, aut aliena est natura separanda, aut nostra sananda. Si alienam dicimus separandam, Manichaeis favemus. Fateamur ergo nostram esse sanandam, ut Manichaeos simul Pelagianosque vitemus.

CAPUT XIX

58. Hoc ergo »generi humano inflictum vulnus a diabolo, quidquid per illud nascitur, cogit esse sub diabolo, tanquam de suo frutice fructum jure decerpat« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 26). Haec verba de libro meo tibi refellenda posuisti: quibus ita insidiaris, tanquam »naturae humanae auctorem dixerim diabolum, et ipsius qua homo constat substantiae conditorem;« quasi vulnus in corpore possis appellare substantiam. Sed si propterea me putas dixisse diabolum substantiae conditorem, quia in ea similitudine quae a me adhibita est, fruticem dixi; frutex quippe nullo dubitante substantia est: cur usque adeo te vel ostendis vel fingis indoctum, ut eis rebus quae substantiae non sunt, adhibendas de substantiis similitudines non existimes? Nisi forte et ipsi Domino dialectice calumniaberis, quia dixit, Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit (Matth. VII, 17). Quis enim malitiam sive bonitatem, vel opera bona seu mala, quos velut fructus illarum arborum voluit intelligi, dicat esse substantias, nisi nesciens quid loquatur? Quis vero arbores et earum fructus neget esse substantias, si novit quod loquitur? De his ergo rebus quae substantiae sunt, videmus adhibitas similitudines eis rebus quae non sunt substantiae. Quod si arbor bona vel mala, non bonitas hominis vel malitia, sed ipsi homines accipiendi sunt, in quibus subjectis istas esse intelligimus qualitates, bonitatem scilicet in homine bono, malitiamque in homine malo, ut ipsae substantiae sint arbores, id est, ipsi homines; certe fructus eorum (quae nihil aliud quam opera intelliguntur), nemo nisi imperitus dicit esse substantias: cum omnium arborum fructus, unde istae similitudines datae sunt, nemo nisi imperitus neget esse substantias. Ac per hoc ei rei quae non est substantia, fas est adhibere similitudinem de substantia. Propter quod ego vitio quod generi humano diabolus tanquam vulnus inflixit, quamvis nullo modo substantia sit, recte tamen adhibui de substantia similitudinem, ut fruticem dicerem, et fructus ejus vitia etiam illa cum quibus homines, vobis quidem negantibus, sed veritate convincente, nascuntur, et ex quibus in aeternum Dei regno pereunt, si veritate liberante non renascuntur.

59. Proinde vitiatorem, non conditorem substantiae diabolum dixi. Subdit autem sibi quod non condidit, [PL44.858] per id quod inflixit, Deo justo tribuente hanc potestatem; cujus non subtrahit potestati, nec quod sibi est subditum, nec se ipsum. Ideo est enim secunda nativitas instituta, quia nativitas est prima damnata. Cui tamen etiam damnatae Dei bonitas exhibetur, ut de maledicto semine rationalis natura formetur: qua ejus affluentissima bonitate apertissime malorum hominum tanta multitudo nutritur, et occulto Dei opere vegetatur. Quae bonitas operationis ejus si subtrahatur formandis promovendisque seminibus, et vivificandis quibusque viventibus, non solum gignenda non aguntur, sed ad nihilum penitus etiam genita rediguntur. Cum ergo Deum nisi stulta impietas non reprehendat, quod homines vitiosa voluntate damnabiles illo vivificante vivunt, qui vivificat omnia: cur putamus ab ejus operibus abhorrere, quod origine vitiata damnabiles illo creante nascuntur, qui creator est omnium; et per Mediatorem regenerati a damnatione liberantur debita, sed gratuita miseratione, non debita, quos elegit ante constitutionem mundi per electionem gratiae, non ex operibus vel praeteritis, vel praesentibus, vel futuris? Alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6). Quod maxime apparet in parvulis, quorum nec praeterita dici possunt opera, quia non fuerunt; nec praesentia, quia nihil operantur; nec futura, quando in illa aetate moriuntur.

60. Dixi sane: »Quomodo manent peccata reatu, quae praeterierunt actu; sic e contrario fieri potest, ut concupiscentia maneat actu, et praetereat reatu« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. I, nn. 29, 30). Quod error quidem tuus falsum esse dicit, sed veritas verum esse convincit. Nam tu id non valendo refellere, primo dialecticas tenebras imperitis conaris offundere dicens, »te cogitare non posse, in qua dialexi invenerim contrariorum omnium reciprocationem.« Quam sententiam tuam si exponere voluero, et ad eorum perducere intelligentiam, qui nunquam ista didicerunt, opus erit pleno fortasse volumine. Sed nunc satis est, quod ipse dixisti, »in nulla dialexi posse inveniri contrariorum omnium reciprocationem.« Hinc enim ostendisti aliquorum esse posse, non omnium. In his ergo aliquibus et hoc reperi. Si enim dixisses, contrariorum reciprocationem esse nullorum, et per hoc ostenderes ea quae posui contraria reciproca esse non posse, quia nulla esse possunt, ego aliqua esse posse ostendere debui, ac deinde in his esse quod posui. Sed esse aliqua jam ipse concedis, qui non dicis nullorum contrariorum esse reciprocationem, sed non omnium. Est igitur aliquorum. Sed utrum in his etiam hoc sit quod a me positum est, restat ostendere: id est, utrum, sicut verum est, reatu manere peccata, quae praeterierunt actu; ita sit verum, quod concupiscentia maneat actu, et praetereat reatu. Quod tu fieri non posse volens ostendere, hoc dixisti, quod ego non dixi. Ego enim de concupiscentia dixi, quae est in membris repugnans legi mentis (Rom. VII, 23), quamvis reatus ejus in omnium peccatorum remissione transierit: sicut e contrario, sacrificium idolis factum, si deinceps non fiat, praeteriit actu, sed manet reatu, nisi per indulgentiam [PL44.859] remittatur. Quiddam enim tale est sacrificare idolis, ut opus ipsum cum fit praetereat, eodemque praeterito reatus ejus maneat venia resolvendus. Quiddam vero tale est carnis concupiscentia, ut maneat in homine, secum per continentiam confligente, quamvis ejus reatus qui fuerat generatione contractus, jam sit regeneratione transactus. Actu enim manet non quidem abstrahendo et illiciendo mentem, ejusque consensu concipiendo et pariendo peccata; sed mala, quibus mens resistat, desideria commovendo. Ipse quippe motus actus est ejus, quamvis mente non consentiente desit effectus. Inest enim homini malum et praeter istum actum, id est, praeter hunc motum, unde surgit hic motus; quem motum dicimus desiderium. Non enim semper est desiderium contra quod pugnemus: sed si tunc non est, quando non occurrit quod concupiscatur sive animo cogitantis, sive sensibus corporis; fieri potest ut insit qualitas mala, sed nulla sit tentatione commota: sicut inest timiditas homini timido, et quando non timet. Cum vero occurrit quod concupiscatur, nec desideria mala nobis etiam nolentibus commoventur, sanitas plena est. Hoc ergo vitium non posset nisi reatu tenere hominem, quamvis ejusdem mali bono usu de castis conjugibus procreatum: qui reatus, quamvis eo manente malo, solvitur in remissione omnium peccatorum per Dei gratiam qua liberamur ab omni malo, cum Dominus non solum propitius fit omnibus iniquitatibus nostris, verum etiam sanat omnes languores nostros. Nam recole quid responderit Liberator ipse atque Salvator his qui ei dixerant, ut exiret de Jerosolymis: Ecce, inquit, ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor (Luc. XIII, 32). Lege Evangelium, et vide post quantum passus fuerit et resurrexerit. Ergo mentitus est? Absit. Sed significavit aliquid, quod ista inter nos quaestione versatur. Expulsio quippe est daemoniorum remissio peccatorum: perfectio sanitatum, quae fit proficiendo post Baptismum: tertia consummatio est, quam suae quoque carnis immortalitate monstravit, incorruptibilium beatitudo gaudiorum.

[PL44.860] 61. Tu autem in exemplum rei, de qua loquebaris, sacrilegum sacrificium posuisti atque dixisti, »quidquid ad hoc genus pertinet, de isto uno posse monstrari: quoniam si semel aliquis idolis sacrificaverit, potest, donec consequatur veniam, premi impietate commissi, et manet reatus actione finita. Nullo autem pacto,« inquis, »fieri potest ut maneat actio, et abscedat reatus; id est, ut daemonibus,« inquis, »sacrificare non desinat, et tamen liber a profanitate videatur.« Hoc de sacrificio idolis oblato verissime dicis: actus est enim qui opere ipso peragitur, et non erit; et si iterum fit, alterum fit. Impietas vero ipsa qua haec fiunt, tamdiu manet, donec idolis renuntietur et credatur in Deum. Idolis itaque sacrificatum factum est transiens, non vitium manens: impietas vero qua sacrificatum est, quia et illo peracto manet, videtur esse concupiscentiae similis, qua commissum est adulterium. Sed errore sublato, quo illa impietas pietas putabatur, numquid idolis aliquem sacrificare delectat, et in illo hujusmodi desiderium commovetur? Nullo modo igitur simile est, quod pro simili ponendum putasti. Nullo modo, inquam, simile est sacrificium transiens manenti concupiscentiae, quae hominem jam non committentem quod solet ei consentiendo committere, jam plena fide et cognitione retinentem non esse talia facienda, stimulis tamen illicitorum desideriorum, quibus resistit castitas, inquietare non cessat: neque scientia finitur, ut non sit; sed continentia refrenatur, ut quo tendit pervenire non possit. Quapropter sicut idolis immolatio, quae jam nec in actione est, quia praeteriit; nec in voluntate, quia error quo fiebat absumptus est; manet tamen reatus ejus, donec in lavacro regenerationis peccatorum omnium remissione solvatur: sic e contrario quamvis reatus malae concupiscentiae eodem Baptismate sit solutus; manet tamen ipsa, donec ab eo qui post ejecta daemonia perficit sanitates, medicina perficiente sanetur.

62. Sed quaeso te, cum et ipse concedas peccati facti atque transacti reatum manere, nisi sacro fonte diluatur; dic mihi reatus iste quis sit, et ubi maneat jam homine correcto recteque vivente, nondum tamen peccatorum remissione liberato. Subjectum est reatus iste, id est substantia, sicut spiritus, sicut corpus; an in subjecto, sicut febris aut vulnus in corpore, sive avaritia vel error in animo? In subjecto esse dicturus es: neque enim reatum affirmabis esse substantiam. In quo igitur tibi videtur esse subjecto? Cur quaeram quid respondeas, et non potius verba tua ponam? »Actu,« inquis, »praetereunte, manet ejus reatus in illius conscientia qui deliquit, donec dimittatur.« Ergo in subjecto est, hoc est, in animo ejus qui deliquisse se meminit, et scrupulo angitur conscientiae, donec fiat delicti remissione securus. Quid si obliviscatur se deliquisse, nec ejus conscientia stimuletur, ubi erit reatus ille, quem transeunte peccato manere concedis, donec remittatur? Non est certe in corpore, quia non est eorum accidentium [PL44.861] quae accidunt corpori; non est in animo, quia ejus memoriam delevit oblivio: et tamen est. Ubi est igitur, cum jam bene vivat homo, nihil tale committens; nec dici possit, eorum peccatorum ejus reatum manere quae meminit; eorum vero quae oblitus est, non manere? Manet quippe omnino donec remittatur. Ubi ergo manet, nisi in occultis legibus Dei, quae conscriptae sunt quodam modo in mentibus Angelorum, ut nulla sit iniquitas impunita, nisi quam sanguis Mediatoris expiaverit; cujus signo crucis consecratur unda Baptismatis, ut ea diluatur reatus tanquam in chirographo scriptus, in notitia spiritualium potestatum, per quas poena exigitur peccatorum? Huic chirographo nascuntur obnoxii omnes in carne de carne carnaliter nati; ejus ab hoc debito sanguine liberandi, qui in carne quidem et de carne, non tamen carnaliter, sed spiritualiter natus est. Natus est enim de Spiritu sancto et virgine Maria. De Spiritu scilicet sancto, ne esset in illo caro peccati; ex virgine autem Maria, ut esset in illo similitudo carnis peccati. Ideo illi chirographo non venit obnoxius, et ab illo solvit obnoxios. Neque enim nulla est iniquitas, cum in uno homine vel superiora inferioribus turpiter serviunt, vel inferiora superioribus contumaciter reluctantur, etiamsi vincere non sinantur. Hanc iniquitatem si homo ab homine altero forinsecus adversante pateretur, quia in illo non esset, sine illo utique puniretur: quia vero in illo est, aut cum illo punietur, aut illo ab ejus reatu liberato, sic in certamine adversus spiritum perseverat, ut hominem jam non reum ad nulla post mortem tormenta transmittat, non alienet a regno Dei, nulla damnatione faciat detineri; neque ut ea penitus careamus, velut aliena natura sejungatur a nobis, sed quia nostrae naturae languor est, sanctur in nobis.

CAPUT XX

63. Propter hoc ergo vitium, sicut in eo libro, cui resistis, a me positum est, »humana natura damnatur: et propter quod damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subjugatur; quia et ipse diabolus spiritus immundus est: et utique bonum quod spiritus, malum quod immundus; quoniam spiritus est natura, immundus est vitio: quorum duorum illud a Deo est, hoc ab ipso. Non itaque tenet homines sive majoris sive infantilis aetatis, propter quod homines, sed propter quod immundi sunt« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, nn. 25, 26). His verbis meis ex libro meo abs te positis, ita resistendum putasti, ut diceres, »hanc formam etiam in homine malo debuisse servari, quae servatur in diabolo; ne quisquam damnetur, nisi ex vitiis propriae voluntatis; atque ideo nullum sit originale peccatum: alioquin opus ejus,« ut dicis, »qui etiam diabolum bonum condidit, non potest approbari.« Nec attendis quod diabolum non ex alio diabolo creavit Deus, nec ex aliquo angelo licet [PL44.862] bono, cujus tamen lex esset in membris repugnans legi mentis, per quam et cum qua de homine nascitur omnis homo. Adjuvaret itaque te fortasse hoc argumentum, si ut homo, ita diabolus gigneret filios, eosque paterno peccato negaremus obnoxios. Nunc vero aliud est ille, qui homicida erat ab initio, quia hominem ab initio quo est homo institutus, occidit per feminae seductionem, et in veritate per liberum arbitrium non stetit (Joan. VIII, 44), cadensque dejecit: et aliud est quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Ubi evidenter expressum est, exceptis cujusque hominis propriis, commune omnibus hominibus originale peccatum.

64. Quod autem dixi, »Qui miratur quia creatura Dei subditur diabolo, non miretur; subditur enim creatura Dei creaturae Dei, minor majori« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 26): cur ita posuisti, ut sequentia mea verba non adderes, quibus ostendi, quemadmodum dixerim, »minor majori« humana scilicet angelicae; nisi ut minus intelligeretur sensus meus, ut faceres tibi locum, ubi, sicut soles, de Aristotelicis categoriis obtenderes nebulas imperitis, in quibus latentem putarent te aliquid dicere, quid diceres nescientes? Ad hoc enim redacta est haeresis vestra, ut gemant sectatores vestri non inveniri dialecticos judices in Ecclesia, de scholis Peripateticorum sive Stoicorum, a quibus possitis absolvi. Quo enim pertinet, quid sibi vult, utquid dictum est quod dixisti, »quia major et minor ad finitam speciem pertinet quantitatis? Sed quantitas,« inquis, »non solum contrariorum capax non est, quod ei cum qualitate atque aliis praedicamentis; verum etiam nec contrarium habet, quod ei cum substantiae est definitione commune: bonum vero et malum contraria sunt.« Haec profecto nunquam diceres, si lectores vel auditores librorum tuorum putares intellecturos esse quod dicis. Itane vero ideo immundus homo immundo angelo subdendus non fuit, quoniam quantitas qua homine major est angelus, non solum contrariorum capax non est, verum etiam nec contrarium habet: quasi tunc diabolo fuisset homo subdendus, si ei reperiretur esse contrarius; et mala subdenda non sint malis, quia bona malis, non mala malis videntur esse contraria? Quid vanius cogitari, quid ineptius dici potest? Nonne domino subditur servus, et bonus bono, et malus malo, et malus bono, et bonus malo? Nonne uxor subditur viro, et bono bona, et malo mala, et bono mala, et malo bona? Quid igitur pertinet ad vim sive rationem, qua quidque cuique subdendum est, utrum haec res aut illa possit vel non possit capere vel habere contrarium? Verum tu plane inconsiderate ista non funderes, si stultitiae quae tibi ista suggerit, sapientiam contrariam cogitares.

65. Jam porro illa qualis est argumentatio tua? [PL44.863] »Si res,« inquis, »quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae ad Deum pertinet, bona est; bonum est itaque subditum esse diabolo, quoniam institutus a Deo per hoc ordo servatur. Sequiturque,« inquis, »ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur.« Posses dicere, Deo resistere agricolas, ejusque ordinem perturbare, purgando agros a spinis et tribulis, quae ille peccatoribus nasci jussit in poenam (Gen. III, 18). Quid, quod ista tua ratione dici potest: si res quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae ad Deum pertinet bona est; bonum est malis esse in gehenna, quoniam institutus a Deo per hoc ordo servatur? Quod vero tu addis, »Sequiturque ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur;« cur hoc dicis? Quis enim rebellat diabolo, nisi ab ejus potestate per Mediatoris sanguinem liberatus? Melius ergo fuerat hostem non habere, quam vincere. Sed quia peccati merito humana natura subdita est hosti; prius homo, ut adversus eum pugnare possit, ab ejus eruitur potestate. Deinde si vita est in hac carne prolixior, certans adjuvatur, ut superet. Postremo victor beatificatur, ut regnet, dicturus in fine, Ubi est, mors, contentio tua (Osee XIII, 14)? Vel, sicut dicit Apostolus, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55)?

CAPUT XXI

66. Quin etiam visa sunt tibi de Manichaei libris nonnulla esse ponenda, quibus meam sententiam comparares: cum ego commixtionem duarum naturarum, boni scilicet et mali, unde illorum tota fabulosa manat insania, non solum fide verboque detester et damnem; verum etiam tibi ipsi suffragatori eorum resistendo teque refellendo convincam. Cum enim contra eos veritas clamet, mala nisi de bonis orta non esse: nonne tu pro ipsis et cum ipsis contra veritatem reclamas, »Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Non potest mali radix in dono Dei locari. Rerum ratio non sinit, ut de bono malum, et de justo iniquum aliquid proferatur. Non nascuntur peccata de ea re, quae libera est a peccato. De hoc opere quod non habet culpam, nasci culpa non potest« (Supra, lib. 1, capp. 8, 9, et lib. 5, cap. 16, nn. 59, 64)? Quibus omnibus vocibus tuis conficitur, non esse mala exorta de bonis; ut restet, secundum Manichaeos, non esse mala exorta nisi de malis. Quomodo ergo quemquam Manichaeorum nomine, tanquam eorum adversarius criminaris; cum sic ab eorum parte consistas, ut vinci omnino non possint, nisi cum illis et ipse vincaris? Quod in primo hujus operis libro aliquanto copiosius (Cap. 8), et in quinto brevius (Cap. 16), et hic hactenus nos egisse suffecerit.

67. Ipsa vero quae communis est vobis haeresis vestra quantum Manichaeos adjuvet, jam quidem saepe monstravi, sed ne hic quidem est omittendum. Enumerant Manichaei mala quae in parvulis monstrant, [PL44.864] quae Cicero quoque commemorat in libris de Republica, unde ipsa ejus verba jam transtuli (Supra, lib. 4, cap. 12). In quorum malorum commemoratione dicit, »non ut a matre natura, sed ut a noverca hominem in has aerumnas esse projectum.« Huc accedunt etiam illa, quae non quidem omnes parvulos, sed tamen plurimos cernimus perpeti multa et varia mala, usque ad daemonum incursus. Atque concludunt dicentes, Cum sit justus et omnipotens Deus, unde ista mala patitur imago ejus in parvulis, nisi quia vera est, inquiunt, quam nos asserimus duarum naturarum, boni scilicet malique commixtio? Hos catholica redarguit veritas, confitens originale peccatum, per quod factum est daemonum ludibrium genus humanum, et laboriosae miseriae destinata propago mortalium. Non autem ita esset, si humana natura per liberum arbitrium in quo statu primum condita est perstitisset. Vos autem negantes originale peccatum, profecto aut cogemini dicere Deum vel invalidum, vel injustum, sub cujus potestate imago ejus in parvulis sine ullo vel proprii vel originalis peccati merito tantis affligitur malis; non enim per haec exercetur virtus, quod recte de bonis hominibus majoribus dicitur, in quibus rationis est usus: aut, quia Deum vel impotentem vel iniquum dicere non potestis, Manichaei contra vos errorem suum nefarium de duarum inter se inimicarum substantiarum permixtione firmabunt. Non igitur »me ab infectione Manichaeorum, nulla,« sicut dicis, »mundat herba fullonis.« Quibus petulantibus verbis facis lavacro regenerationis injuriam, quod in sinu Catholicae matris accepi. Sed vobis tam malitiosum venenum antiqui draconis irrepsit, ut et Catholicos horrore Manichaei nominis infametis, et Manichaeos perversitate vestri dogmatis adjuvetis.

CAPUT XXII

68. Illud vero de alio libro meo, quod ad Marcellinum scribens dixi, »Filios mulieris quae serpenti credidit ut libidine corrumperetur, non liberari nisi per Filium Virginis, quae angelo credidit ut sine libidine fetaretur« (Lib. 1 de peccatorum Meritis et Remissione, cap. 28): ita posuisti atque ita voluisti accipi, tanquam dixerim, »quod Evae serpens commixtus fuerit concubitu corporali;« sicut Manichaei principem tenebrarum ejusdem mulieris patrem cum illa concubuisse delirant. Hoc ego de serpente non dixi. Sed numquid tu contra Apostolum negas, mentem mulieris a serpente corruptam? An eum non audis, ubi dicit, Timeo ne sicut serpens Evam fefellit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo (II Cor. XI, 3)? Ex ista utique corruptione serpentis, qualis fit etiam quando corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33), pervenit libido peccandi in mentem mulieris; ut et viro praevaricatione corrupto, deinde illa, de qua erubuerunt et pudenda [PL44.865] texerunt, sequeretur in carne, non diaboli accedente concubitu corporali, sed spirituali Dei gratia recedente.

69. Non igitur »tota disputatione tua contrivisti,« sicut te jactas, »assertionem meam, de malo carnalis concupiscentiae originalisque peccati;« manente laude nuptiarum, quae bene utuntur malo, non quod fecerunt, sed quod invenerunt. Verum nec ipsos Manichaeos contrivisti, quos potius adjuvisti, tu maxime, et in commune omnes Pelagianae novitatis errorisque participes, sicut jam demonstravi. De testimoniis etiam tractatorum catholicorum sancti Basilii Caesareensis et sancti Joannis Constantinopolitani, quorum dixisti sensum vestris convenire sententiis, in primo hujus mei operis libro, tibi sufficientissima et certissima veritate respondi (Capp. 5 et 6); ostendens quemadmodum non intelligendo quaedam verba eorum, adversus dogma eorum, quod est dogma catholicum, mirabili caecitate pugnetis. In secundo quoque libro satis egimus, ut appareat quam non sit, quemadmodum conviciaris, »conspiratio perditorum« (Supra, lib. 1, cap. 7); sed sanctorum et eruditorum Ecclesiae catholicae patrum pius fidelisque consensus, qui haereticae vestrae novitati resistunt pro antiquissima catholica veritate. Unde etiam »populi murmur, quod solum vobis a nobis« dicis »opponi,« nec solum est, quia tantorum nititur auctoritate doctorum; et justum est, quia non vult ut evertatis sibi quoque notissimam salutem quae in Christo est parvulorum.

CAPUT XXIII

70. Quod autem verba apostolica, ubi dicit, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et caetera usque ad illud, ubi ait, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? »me« affirmas »aliter intelligere, quam totum ipsum capitulum debet intelligi;« nesciens mihi plurimum tribuis. Non enim ego solus aut primus sic istum locum intellexi, quo evertitur haeresis vestra, quemadmodum vere intelligendus est: imo vero ego prius cum aliter intellexeram, vel potius non intellexeram; quod mea quaedam illius temporis etiam scripta testantur. Non mihi enim videbatur Apostolus et de se ipso dicere potuisse, Ego autem carnalis sum, cum esset spiritualis: et quod captivus duceretur sub lege peccati, quae in membris erat ejus (Rom. VII, 14, 18-24). Ego enim putabam dici ista non posse, nisi de iis quos ita haberet carnis concupiscentia subjugatos, ut facerent quidquid illa compelleret; quod de Apostolo dementis est credere: cum etiam innumerabilis multitudo sanctorum, ne concupiscentias carnis perficiat, contra carnem spiritu concupiscat. Sed postea melioribus et intelligentioribus cessi, vel potius ipsi, quod fatendum est, veritati, ut viderem in illis Apostoli [PL44.866] vocibus gemitum esse sanctorum contra carnales concupiscentias dimicantium. Qui cum mente sint spirituales, adhuc tamen isto corruptibili corpore quod aggravat animam (Sap. IX, 15), recte intelliguntur esse carnales; quia erunt et corpore spirituales, quando seminatum corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44): et recte adhuc intelliguntur ea parte captivi sub lege peccati, quae desideriorum, quibus non consentiunt, motibus subjacet. Hinc factum est ut sic ista intelligerem, quemadmodum intellexit Hilarius, Gregorius, Ambrosius, et caeteri Ecclesiae sancti notique doctores, qui et ipsum Apostolum adversus carnales concupiscentias quas habere nolebat, et tamen habebat, strenue conflixisse, eumdemque conflictum suum illis suis verbis contestatum fuisse senserunt (Supra, lib. 2, capp. 3 et 4). Contra quos motus, prius utique debellandos ne dominentur, et postea sanandos ut penitus exstinguantur, etiam ipse gloriosa certamina sanctos exercere confessus es (Supra, lib. 3, cap. 21). Simul itaque cognoscamus verba pugnantium, si pugnamus. Hoc enim modo non vivimus nos, sed vivit Christus in nobis, si et ad pugnam contra concupiscentias exercendam, et ad victoriam usque ad consumptionem eorumdem hostium capessendam, in illo fidimus, non in nobis. Ipse quippe factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30, 31).

71. Non est ergo »contrarium,« sicut putas, »ut qui dicit, Vivo non ego jam, vivit vero in me Christus« (Galat. II, 20); »dicat etiam, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.« In quantum quippe in illo vivit Christus, in tantum expugnat et superat quod non habitat bonum in ejus carne, sed malum. Neque enim recte cujusquam spiritus concupisceret adversus carnem suam, nisi habitaret in illo spiritus Christi. Absit ergo ut dicamus, quod nos dicere insimulas, »Apostolum sic ista dixisse, quasi qui se vellet intelligi renitentem, in scorta aliqua manu pestiferae voluptatis abduci:« cum dicat, Non ego operor illud (Rom. VII, 18, 20), ostendens concupiscentias carnis solum impulsum libidinis operari, sine consensione peccati.

72. Quid est, quod »in Judaeorum superbiam« frustra conaris »ista verba transferre, tanquam ipsos in se transfiguraverit Apostolus, qui contemnebant dona Christi, velut sibi non necessaria?« Sic enim suspicaris: atque utinam ipsa dona Christi saltem ita saperes, ut ad vincendam concupiscentiam valere aliquid crederes. Sed ideo dicis a Judaeis fuisse contempta, » quod veniam daret ille peccatis, quae ipsi legis admonitione vitassent.« Quasi hoc conferat homini remissio peccatorum, ut caro non concupiscat adversus spiritum (Galat. V, 17), unde illa verba nata sunt, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et caetera hujusmodi. Verum tu a vestro dogmate [PL44.867] non recedis, quo putatis gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum sic in sola peccatorum remissione versari, ut non adjuvet ad vitanda peccata et desideria vincenda carnalia, diffundendo charitatem in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui ab illo datus est nobis (Rom. V, 5). Neque consideras eum qui dicit, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; et ab hoc malo non se liberari clamat, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum; nec Judaeum esse, nec quia peccavit, sed ne peccet potius laborare.

73. »Exaggerat,« inquis, »Apostolus vim consuetudinis.« Tu ergo responde, utrum contra istam vim non dimicet baptizatus. Quod si negas, omnibus christianis sensibus contradicis: si autem dimicat, cur non in verbis Apostoli vocem dimicantis agnoscis? »Per legem,« inquis, »bonam et per mandatum sanctum pravorum animi ferocierant; quoniam sine voluntate propria nulla eruditio poterat inspirare virtutem.« O acutum intellectorem! O divinorum eloquiorum egregium tractatorem! Quid agis de verbis dicentis, Non quod volo ago; et, Velle adjacet mihi; et, Quod nolo, hoc ago; et, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem? Audis haec, et dicis, quia voluntas defuit, ideo defuisse virtutem. Quid, quod non solum voluntas, verum etiam virtus adfuit, ne consentiret concupiscentiae carnis, quae legi peccati pravis ipsis motibus serviebat? Quibus ille non cedens, nec arma iniquitatis exhibens membra peccato (Rom. VI, 13), et tamen quod nollet sentiens in carne contra spiritum concupiscente, et adversus eam vicissim spiritu concupiscens, verissima castitatis voce dicebat, Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Illa sane verba quae posuisti, ubi ait Apostolus, Lex sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccatum peccans per mandatum: bene intelligitur de vita sua dixisse praeterita, quando sub lege fuerat, nondum sub gratia. Nam et verbis praeteriti temporis utitur, dicendo, Peccatum non cognovi, nisi per legem: et, Concupiscentiam nesciebam: et, Operatum est in me omnem concupiscentiam: et, Vivebam aliquando sine lege; utique quando nondum poterat usum habere rationis: et, Adveniente mandato peccatum revixit, ego autem mortuus sum: et, Peccatum occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit: et, Per bonum mihi operatum est mortem. His omnibus tempus significare intelligitur, quo sub lege vivebat, et nondum adjutus gratia concupiscentiis carnalibus vincebatur. Ubi vero jam dicit, Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum: jam quod confligens patiebatur ostendit. Non enim dixit, carnalis fui, vel [PL44.868] eram; sed, sum. Et apertius tempora ipsa distinguit, ubi dicit, Nunc autem jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Jam enim motus desideriorum malorum non ipse operabatur, quibus non consentiebat ad perpetranda peccata. Peccati autem nomine quod in illo habitabat, ipsam nuncupabat concupiscentiam; quia peccato facta est, et si consentientem traxerit atque illexerit, concipit paritque peccatum. Et caetera usque ad eum locum, ubi ait, Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 7-25), verba sunt jam sub gratia constituti, sed adhuc contra concupiscentiam suam dimicantis, nec ei consentientis ut peccet; sed tamen quibus renititur, peccati desideria patientis.

74. Nemo nostrum substantiam corporis, nemo naturam carnis accusat: frustra purgatur abs te, quod non culpatur a nobis. Concupiscentias malas, quibus si bene vivimus non consentimus, tamen esse non negamus in nobis; castigandae sunt, frenandae sunt, expugnandae sunt, vincendae sunt: tamen sunt, nec alienae sunt. Nec bona ista nostra, sed mala sunt. Nec sicut dixit Manichaea vanitas, separata extra nos erunt: sed, sicut dicit catholica veritas, sanata non erunt.

CAPUT XXIV

75. De illis quoque apostolicis verbis, in quibus impudentia mirabili, imo dementia, resistitis fundatissimae fidei, ubi ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Id. V, 12); frustra sensum alium novum atque distortum et a vero abhorrentem moliris exsculpere, affirmans »ea locutione dictum esse, In quo omnes peccaverunt, ac si diceretur, Propter quod omnes peccaverunt: sicut dictum est, In quo corrigit junior viam suam« (Psal. CXVIII, 9): ut scilicet, non in uno homine omnes homines peccasse intelligantur originaliter, et tanquam in massae unione communiter; sed propterea quia primus hominum ille peccavit; id est, cum imitantur illum, non cum generantur ex illo. Non ergo huic sensui convenit illa locutio, ita dictum esse, in quo, velut dictum esset, »propter quod.« Nam propter hoc quisque peccat, quod sibi proponit ut peccet, vel quoquo modo quod illi est causa peccandi. Quis vero ab omni humano sensu tam sit absurdus, ut dicat, Propter hoc fecit homo iste homicidium, quia in paradiso Adam de ligno prohibito cibum sumpsit; cum iste latrocinando occiderit hominem nihil de Adam cogitans, sed propter hoc ut aurum quod ferebat auferret? Sic et caetera cuncta peccata, quae propria quisque committit, habent causas propter quas fiant, etiamsi nemo cogitet quod ille primus homo commisit, neque illud sibi ad peccandum proponat exemplum. Propter hoc itaque, id est, quoniam peccavit Adam, nec ipse Cain peccasse dicendus est, qui eumdem patrem suum noverat. [PL44.869] Propter quid enim fratrem suum occiderit, notum est: quia non propter hoc quod perpetravit Adam, sed quia bono ejus invidit.

76. Denique nec ipsa tibi ad hunc vestrum sensum quae posuisti testimonia suffragantur. Recte enim dicitur, In quo corrigit junior viam suam? »propter quid corrigit?« quoniam sequitur, in custodiendo verba tua. Propter hoc enim corrigit viam suam, quia verba Dei sicut cogitanda sunt cogitat, et cogitando custodit, custodiendo recte vivit. Ipsa ergo illi causa est ut viam suam corrigat, quia Dei verba custodit. Et quod ait beatissimus Stephanus, Fugit Moyses in verbo hoc (Act. VII, 29); bene intelligitur, propter »verbum hoc«; quia hoc audivit, hoc timuit, hoc cogitavit ut fugeret; haec illi fuit causa fugiendi. Numquid in his locutionibus aliquid dictum est, quod pertineat ad imitationem, qua sic alterum alter imitatur, ut eum omnino non cogitet: et ideo nullo modo dici possit propter hoc peccasse, quia ille peccavit, in quo nec originaliter fuit, nec de illo quidquam in peccato proprio cogitavit?

77. »Sed, inquis,« si de peccati traduce loquebatur, nusquam congruentius diceret, Ideo pertransiit peccatum, quia omnes sunt de conjugum voluptate generati: et adderet, In eo transiit, in quo ex tabida primi hominis carne fluxerunt.« Nec vides eodem modo tibi posse dici, Si de imitatione peccati Apostolus loquebatur, nusquam congruentius diceret, Ideo pertransiit peccatum, quia primi hominis praecessit exemplum: et adderet, In eo transiit, in quo omnes illius unius imitatione peccaverunt. Aliquo enim duorum istorum modo loqueretur Apostolus hoc loco, si ad tuum vel meum loqueretur arbitrium. Quia ergo nec illud dixit quod tu, nec illud quod ego; numquid vis ut credamus in his ejus verbis, nec originale secundum Catholicos, nec imitatorium secundum Pelagianos intelligendum esse peccatum? Puto quod nolis. Remove igitur ista quae possunt ex utraque parte momentis aequalibus dici, et si tibi placet sine contentione quid Apostolus dixerit intueri, adverte, ut hoc diceret, quid agebat: et invenies per unum hominem iram Dei super humanum genus, et per unum hominem reconciliationem Deo, eorum qui ex damnatione totius generis liberantur gratis. Ille est primus Adam factus ex terra, iste est secundus Adam factus ex femina. Sed ibi per Verbum caro facta est, hic autem ipsum Verbum caro factum est; ut per ejus mortem vivamus, quo relicto mortui fueramus. Commendat, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum (Rom V, 8, 9.)

78. De hac ira dicit: Eramus et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). De hac ira dicit Jeremias propheta: Maledictus dies in quo natus sum (Jerem. XX, 14). De hac ira dicit sanctus Job: Pereat dies ille in quo natus sum (Job III, 3). De hac ira item dicit idem ipse: Homo enim natus ex muliere, brevis vitae, et plenus iracundiae, sicut flos feni decidit, fugit autem sicut umbra et non stabit. Nonne et hujus curam [PL44.870] fecisti, et hunc fecisti intrare in conspectu tuo in judicium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram (Id. XIV, 1-5, sec. LXX). De hac ira dicit liber Ecclesiasticus: Omnis caro sicut vestis veterascit; testamentum enim a saeculo, morte morieris (Eccli. XIV, 18, 12). Itemque ipse: A muliere, inquit, initium est peccati, et propter illam morimur omnes (Id. XXV, 33). Et alio loco: Occupatio magna creata est omni homini, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Id. XL, 1). De hac ira dicit Ecclesiastes: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2, 3)? De hac ira vox apostolica est: Omnis creatura vanitati subjecta est (Rom. VIII, 20). De hac ira plangit Psalmus: Ecce veteres posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihilum ante te; verumtamen universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6). De hac ira plangit et alius: Quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt. Mane sicut herba transeat, mane floreat et praetereat, vespere decidat, durescat et arescat. Quoniam defecimus in ira tua, et in indignatione tua conturbati sumus. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur (Psal. LXXXIX, 5-9).

79. Nemo liberatur ab hac ira Dei, nisi per Mediatorem reconcilietur Deo. Unde dicit etiam ipse Mediator: Qui non credit Filio, non habebit vitam; sed ira Dei manet super eum (I Joan. III, 36). Non dixit, Veniet; sed, manet super eum. Ideo ergo credunt atque confitentur et majores per cor et os proprium, et parvuli per alienum, ut reconcilientur Deo per mortem Filii ejus, ne ira Dei maneat super eos, quos etiam origo vitiata efficit reos. De hac itaque re loquens Apostolus, Cum adhuc, inquit, peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius: non solum autem, sed et gloriantes in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et nunc reconciliationem accepimus. Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Nempe manifestum est, ut hoc diceret, quid agebat Apostolus. Ite adhuc, et huic reconciliationi, quae fit per mortem Filii Dei, qui sine peccato venit in mundum, subtrahite parvulos, ut propter eum per quem peccatum intravit in mundum, ira Dei maneat super eos. Quid hic facit imitatio, quaeso te, ubi audis, Nam [PL44.871] judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem (Rom. V, 8-12, 16)? Unde gratia ex multis delictis in justificationem; nisi quia praeter unum illud originis, addita multa quae simul deleret invenit? Alioquin sic esset ex multis condemnatio, quae homines unum imitando commiserant; sicut ex eisdem multis justificatio, quibus remissis in gratiam respirabant. Sed quia unum ilud sufficiebat, propter quod etiam solum fieret condemnatio; gratiae vero non sufficiebat illud unum delere, sed et multa quae adjecta sunt, ut omnium remissione fieret justificatio: ideo utique dictum est, Judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Nam sicut non imitantur Christum parvuli, quia nondum possunt, et tamen ad ejus gratiam spiritualem pertinere possunt: ita sine imitatione primi hominis, contagione tamen ex ipso carnalis generationis obstricti sunt. Si autem propterea vis eos a primi hominis alienos esse peccato, quia eum non sunt imitati propria voluntate; ista ratione alienabis eos et a justitia Christi, quia nec ipsum imitati sunt propria voluntate.

80. Cum vero Multos, quod dixit postea, non vis intelligi omnes, quod prius dixerat; »ideo existimans dictum fuisse multos, ne omnes intelligerentur:« poteris hoc dicere et de semine Abrahae, cui promissae sunt omnes gentes (Gen. XXII, 18), non omnes gentes ei fuisse promissas; quia dictum est alio loco, Patrem multarum gentium posui te (Id. XVII, 5). Est autem sanus intellectus, ideo sic locutam Scripturam, quia possunt esse aliqua omnia, quae non sunt multa: sicut omnia dicimus Evangelia, et tamen brevi numero, id est, quaternario continentur. Et rursus possunt aliqua esse multa, non tamen omnia: sicut multos dicimus credere in Christum, nec tamen omnes credunt. Non enim omnium est fides, ait Apostolus (II Thess. III, 2). Quod autem dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes; et, Patrem multarum gentium posui te: easdem omnes, multas; et easdem multas, omnes esse monstratum est. Ita etiam cum dictum est, Per unum in omnes transisse peccatum; et postea, Per unius inobedientiam peccatores constitutos multos: ipsi sunt multi, qui et omnes. Similiter cum dictum est, Per unius justificationem in omnes homines, ad justificationem vitae; et rursus dictum est, Per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 12, 18, 19): non aliquibus exceptis, sed eosdem multos, omnes oportet intelligi: non quia omnes homines justificantur in Christo; sed quia omnes qui justificantur, non aliter possunt justificari quam in Christo. Sicut possumus dicere, in aliquam domum per unam januam intrare omnes; non quia omnes homines intrant in eamdem domum, sed quia nemo intrat nisi per illam. Omnes ergo ad mortem per Adam, omnes ad vitam per Christum. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur [PL44.872] (I Cor. XV, 22): id est, ex prima origine generis humani nemo ad mortem nisi per Adam, et nemo per Adam nisi ad mortem; et nemo ad vitam nisi per Christum, et nemo per Christum nisi ad vitam.

81. Vos autem dum non omnes, sed multos sive per Adam, condemnatos esse, sive per Christum liberatos vultis intelligi, horrenda perversitate christianae religioni estis infesti. Si enim salvi erunt aliqui sine Christo, et justificantur aliqui sine Christo; ergo Christus gratis mortuus est. Erat enim et alius modus, sicut vultis, in natura, in libero arbitrio, in lege naturali, sive conscripta, quo possent salvi et justi esse qui vellent. Justas autem imagines Dei, quis nisi injustus prohiberet a regno Dei? Hic forte dicis: Sed facilius per Christum. Numquid non posset etiam de lege dici: Est per legem justitia, sed facilius per Christum? Et tamen ait Apostolus, Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Non est itaque praeter unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. II, 5), aliud nomen sub coelo, in quo oporteat salvos fieri nos (Act. IV, 12). Et ideo dictum est, In Christo omnes vivificabuntur: quoniam in illo Deus definivit fidem omnibus, suscitans illum a mortuis (Id. XVII, 31). Vestrum autem dogma id persuadere conatur, velut inculpatae praedicatione naturae, et potentiae liberi arbitrii, et legis sive naturalis sive per Moysen datae, ut et si opus sit, necesse tamen non sit ad Christum pro aeterna salute transire: eo quod per sacramentum mortis et resurrectionis ejus (si tamen vel hoc putatis) commodior via sit, non quod alia via esse non possit. Unde quantum vos detestari debeant Christiani considerantes, renuntiate vobis etiam tacentibus nobis.

CAPUT XXV

82. Quod vero causae tuae postremum et quasi fortissimum firmamentum, propheticum testimonium esse voluisti, ubi per Ezechielem dictum legimus, Quod non erit parabola, qua dicebant, parentes uvas acerbas edisse, et dentes obstupuisse filiorum; nec morietur filius in peccato patris, nec pater in peccato filii, sed anima quae peccat ipsa morietur (Ezech. XVIII, 2-4): non intelligis hanc esse promissionem Testamenti Novi, et spiritualis haereditatis ad alterum saeculum pertinentis. Id enim agit gratia Redemptoris, ut paternum chirographum deleat (Coloss. II, 14), et unusquisque pro se rationem reddat. Caeterum quam multa sint divinarum testimonia Litterarum, quae parentum peccatis obligant filios, numerare quis possit? Cur enim peccavit Cham, et in ejus filium Chanaan vindicta prolata est (Gen. IX, 22, 24, 25)? Cur pro peccato Salomonis filius ejus diminutione regni punitus est (III Reg. XII)? Cur peccatorum Achab regis Israel in ejus posteros poena dilata est (Id. XXI)? Utquid legitur in sanctis Libris, Reddens peccata patrum in sinum filiorum eorum post eos (Jerem. XXXII, 18); et, Reddens peccata [PL44.873] patrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem (Exod. XX, 5)? Qui numerus etiam pro universitate accipi potest. Numquid haec falsa sunt? Quis hoc dixerit, nisi divinorum eloquiorum apertissimus inimicus? Sed carnalis generatio etiam populi Dei pertinens ad Testamentum vetus, quod in servitutem generat (Galat. IV, 24), parentum peccatis obligat filios; spiritualis autem generatio, sicut haereditatem, ita poenarum atque praemiorum comminationes promissionesque mutavit. Quod Prophetae in spiritu praevidentes, ista dixerunt; sed apertius Jeremias: In diebus illis, inquit, non dicent, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt: sed unusquisque in suo peccato morietur; et ejus qui manducaverit uvam acerbam, obstupescent dentes ipsius. Nempe manifestum est, ita hoc prophetice pronuntiari, sicut ipsum Testamentum novum, quod prius occultum fuit, et per Christum postea revelatum est. Denique, ne nos moverent ea quae commemoravi, et caetera hujusmodi plurima de reddendis in filios peccatis parentum, quae utique veraciter scripta sunt, et huic prophetiae contraria putarentur; continuo solvit istam molestissimam quaestionem, conjungendo atque dicendo: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda Testamentum novum, non secundum Testamentum quod disposui patribus eorum (Jerem. XXXI, 29-32). In hoc igitur Testamento novo per sanguinem testatoris deleto paterno chirographo, incipit homo paternis debitis non esse obnoxius renascendo, quibus nascendo fuerat obligatus, ipso Mediatore dicente, Ne vobis patrem dicatis in terra (Matth. XXIII, 9): secundum hoc utique, quod alios natales quibus non patri succederemus, sed cum patre semper viveremus, invenimus.

CAPUT XXVI

83. Ad omnia me tibi respondisse, Juliane, et omnia refellisse, quibus putasti et disputasti voluminibus quatuor credendum non esse originale peccatum, et concupiscentiam carnis non posse culpari sine damnatione nuptiarum; puto quod perspicis, si pervicax non sis. Demonstratum enim est, eum tantum paterno antiquo debito non teneri, [PL44.874] qui haereditatem patremque mutavit; ubi cohaeredem invenit unicum per naturam, adoptatus ipse per gratiam: eique tantum concupiscentiam carnalem mortem non inferre post mortem, qui in Christi morte invenerit mortem, qua moriatur peccato, et evaserit mortem qua natus fuerat in peccato. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14): et pro omnibus mortuus est; nec aliqui poterunt vivere pro quibus non est mortuus, qui pro mortuis vivus est mortuus. Haec negans, his repugnans, ista convellere moliens catholicae fidei munimenta, ipsosque nervos disrumpere christianae religionis, veraeque pietatis; audes insuper dicere, quod contra impios bella susceperis: cum adversum matrem quae te spiritualiter peperit, armis impietatis induaris. Audes te agmini sanctorum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, martyrum, sacerdotumque miscere: cum tibi dicant Patriarchae, Etiam pro parvulis natis oblata sacrificia pro peccatis (Levit. XII); eo quod non sit mundus a sordibus nec infans diei unius super terram (Job XIV, 5, sec. LXX): cum tibi dicant Prophetae, in iniquitatibus concepti sumus (Psal. L, 7): cum tibi dicant Apostoli, Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; ut existimemus nos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. VI, 3, 11): cum tibi dicant martyres, Secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, unde parvulis dimittantur in Baptismo, non propria, sed aliena peccata (Cyprianus, Epist. 64, ad Fidum. Vide supra, lib. 1, cap. 3): cum tibi dicant sacerdotes, Carnali voluptate concretos prius subire delictorum contagium, quam vitae hujus haurire munus (Ambrosius, libro de Sacramento regenerationis. Vide supra, lib. 2, cap. 6). His te consociare praesumis, quorum fidem debellare conaris. Audes dicere, quod a Manichaeorum consortio vincaris, qui Manichaeos invictos facis, nisi cum eis et ipse vincaris. Falleris, fili, miserabiliter falleris, vel etiam detestabiliter falleris: quando animositatem qua teneris viceris, tunc veritatem poteris tenere qua vinceris.

Okyjylaryň reaksiýalary

Bellikler

Fons: Patrologia Latina, t. 44, coll. 847-874 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ulanyjy tarapyndan ýazyldy: Rodion Vlasov
Sahypanyň döredilen senesi: 2026-11-22, Täzelenme: 2026-11-22