1. In vetere via, novam semitam quaerimus, et in antiqua detritaque materia, rudem artis excogitamus [PL22.1047] elegantiam, ut nec eadem sint, et eadem sint. Unum iter, et perveniendi quo cupias, multa compendia. Saepe ad viduas scripsimus, et in exhortationem eadum multa de Scripturis sanctis exempla repetentes, varios testimoniorum flores in unam pudicitiae coronam texuimus. Nunc ad Ageruchiam nobis sermo est, quae quodam vaticinio futurorum, ac Dei praesidentis auxilio, nomen accepit. Quam aviae, matris, amitaeque, probatarum in Christo feminarum, nobilis turba circumstat. Quarum avia Metronia, per quadraginta annos vidua perseverans, Annam nobis filiam Phanuelis de Evangelio retulit (Luc. 3. 36). Benigna, mater quartum, et decimum viduitatis implens annum, centenario virginum choro cingitur. Soror Celerini, patris Ageruchiae, qui parvulam nutrivit infantem, et in suo natam suscepit gremio, per annos viginti mariti solatio destituta, erudit neptem; docens quod a matre didicit.

2. 901 Haec brevi sermone perstrinxi, ut ostendam adolescentulam meam non praestare monogamiam generi suo, sed reddere: nec tam laudandam esse, si tribuat, quam omnibus execrandam, si negare tentaverit: praesertim cum posthumus ejus Simplicius nomen patris referat, et nulla sit excusatio desertae ac sine haeredibus domus; sub quorum patrocinio interdum sibi libido blanditur, ut quod propter intemperantiam suam faciunt, videantur facere desiderio liberorum. Sed quid ego quasi ad retrectantem loquor, cum audiam eam multos Palatii procos, Ecclesiae vitare praesidio, quos certatim diabolus inflammat, ut viduae nostrae castitatem probent, quam et nobilitas, et forma, et aetas, et opes faciunt cunctis appetibilem: ut quanto plura sunt, quae impugnant pudicitiam, tanto victricis majora sint praemia?

3. Et quia nobis de portu egredientibus, quasi quidam scopulus opponitur, ne possimus ad pelagi tuta decurrere, et Apostoli Pauli scribentis ad Timotheum profertur auctoritas, in qua de viduis disputans ait: Volo autem juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario, maledicti gratia. Jam enim quaedam abierunt retro post Satanam (1. Tim. 5. 14. et 15): oportet primum sensum tractare praecepti, et omnem loci hujus continentiam (contextum sive complexum orationis) discutere; atque ita Apostolicis vestigiis insistentem, ne transversum quidem, ut dici solet, unguem in partem alteram declinare. Supra scripserat qualis vidua esse deberet: Unius viri uxor, quae liberos educavit, quae in bonis operibus habuit testimonium, suae tribulatis de sua substantiola subministravit (Ibid. 9. et 10); cujus spes Deus est, et quae permanet in obsecratione, et orationibus nocte ac die (Ibid. 5). [PL22.1048] Post quae jungit contraria: Quae autem iu deliciis est, vivens mortua est. Statimque infert, ut discipulum suum muniat omni arte doctrinae: Adolescentiores autem viduas devita, quae cum lascivierint in Christo, nubere volunt: habentes damnationem quod primam fidem irritam fecerunt (1 Tim. 11 et 12). Propter has igitur, quae fornicatae sunt in injuriam viri sui Christi (hoc enim καταστρηνιάσωσι Graecus sermo significat) vult Apostolus alterum 902 matrimonium, praeterens digamiam fornicationi: secundum indulgentiam duntaxat, non secundum imperium.

4. Simulque singula testimonii verba tractanda sunt. Volo, inquit, adolescentulas nubere. Cur quaeso? quia nolo adolescentulas fornicari. Procreare filios. Quam ob causam? ne metu partus ex adulterio, filios necare cogantur. Matresfamilias esse. Quare obsecro? quia multo tolerabilius est digamam esse, quam scortum, et secundum habere virum, quam plures adulteros. In altero enim miseriarum consolatio, in altero poena peccati est. Sequitur: Nullam occasionem dare adversario maledicti gratia; in quo brevi accinctoque praecepto, multa simul monita continentur. Ne propositum viduae exquisitior cultus infamet. Ne oculorum nutibus, et hilaritate vultus, juvenum post se greges trahat. Ne aliud verbo, aliud habitu polliceatur, et conveniat ei versiculus ille vulgatus: Risit, et arguto quiddam promisit ocello, (OVID. in Elegiis amatoriis, lib. 3. Eleg. 22).

Atque ut omnes nubendi causas brevi sermone concluderet, cur hoc praecepisset, ostendit, dicens: Jam enim quaedam abierunt retro post Satanam. Ideo ergo secunda, et, si necesse est, tertia incontinentibus aperit matrimonia, ut a Satana abstrahat, ut magis mulierem qualicumque viro junctam faciat esse, quam diabolo. Sed et ad Corinthios tale quid loquitur: Dico autem innuptis, et viduis: bonum est illis, si sic permanserint, ut ego. Si autem non se continent, nubant: Melius enim est nubere, quam uri (1. Cor. 7. 8. 9). Cur Apostole? Statim intulit, quia pejus est uri.

5. Alioquin absolutum bonum est, et sine comparatione pejoris, esse quod Apostolus est, id est, solutum, non ligatum; nec servum, sed liberum; cogitantem ea quae Dei sunt, non ea quae uxoris. Et protinus in consequentibus: Mulier, inquit, alligata est viro, quamdiu vir ejus vivit; quod si dormierit vir ejus, libera est: cui vult nubat; tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit secundum consilium meum. Puto autem quod, et ego spiritum Dei habeam (Ibid. 39), et in hoc idem sensus est, quia idem spiritus; 903 Diversae Epistolae, sed unus auctor Epistolarum. Vivente viro, mulier alligata est; et mortuo, soluta. Ergo matrimonium vinculum est, et [PL22.1049] viduitas solutio. Uxor alligata est viro, et vir uxori alligatus est: in tantum, ut sui corporis non habeant potestatem, et alterutrum debitum reddant. Nec possint habere pudicitiae libertatem, qui serviunt dominatui nuptiarum. Quodque addidit, tantum in Domino, amputat Ethnicorum conjugia, de quibus in alio loco dixerat: Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? Aut quae societas lucis cum tenebris? Quae conventio Christi cum Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui consensus templo Dei cum idolis (2. Cor. 6. 14. et seqq.)? Ne scilicet aremus in bove, et asino (Deuter. 22. 10): ne tunica nuptialis, vario sit texta subtegmine. Extemploque tollit quod concesserat, et quasi poeniteat cum sententiae suae, retrahit: Beatior erit, si sic permanserit; suique hoc magis dicit esse consilii. Quod ne contemnatur ut hominis: Spiritus Sancti auctoritate confirmat, ut non indulgens homo fragilitati carnis humanae; sed in Apostolo Spiritus Sanctus praecipiens audiatur. Nec sibi in eo annorum puellarium debet vidua blandiri, quod non minus sexagenariam eligi praecipit (1. Tim. 5. 9). Neque enim innuptas, vel juvenculas cogit, ut nubant, qui de nuptis quoque loquitur: Tempus breve est: Superest, ut, et qui habent uxores sic sint, quasi non habeant (1. Cor. 7. 29); sed de his viduis disputat, quae suorum nutriuntur alimentis, quae filiorum, et nepotum cervicibus imponuntur. Quibus imperat, ut discant domum suam colere, et remunerare parentes et sufficienter eis tribuere, ut non gravetur Ecclesia, et possit certis viduis ministrare. De quibus scriptum est: Honora viduas, quae verae viduae sunt (1. Tim. 5. 3), hoc est, quae omni suorum auxilio destitutae, quae manibus suis laborare non possunt, quas paupertas debilitat, aetasque conficit: quibus Deus spes est, et omne opus oratio. Ex quo datur intelligi, adolescentulas viduas, exceptis his quas excusat infirmitas, vel suo labori, vel liberorum, 904 et propinquorum ministerio delegari. Honor autem impraesentiarum, vel pro eleemosyna, vel pro munere accipitur, ut est illud, Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo, et doctrina (1. Tim. 5. 17). Et in Evangelio Dominus disserit mandatum Legis, in quo dicitur: Honora patrem tuum, et matrem tuam (Exod. 20. 21); non in verborum sono, qui inopiam parentum, cassa potest adulatione frustrari, sed in victus necessariis ministrandis debere intelligi. Jubente enim Domino, ut filii alerent parentes pauperes, et redderent beneficia senibus, quae parvuli acceperant, Scribae, et Pharisaei e contrario docebant filios, ut parentibus responderent: Corban, hoc est, donum, quod altari pollicitus sum, et in templi dona promisi, si tu a me [PL22.1050] acceperis cibos, vertetur in tuum refrigerium. Atque ita fiebat, ut egentibus patre, et matre, sacrificium offerrent filii, quod Sacerdotes Scribaeque consumerent. Si ergo Apostolus pauperes viduas (eas tamen quae adolescentulae sunt, et nulla debilitate franguntur) cogit suis manibus laborare, ne gravetur Ecclesia, et possit anus viduas sustentare; qua excusatione utetur, quae opibus mundi affluit, quae potest etiam aliis ministrare, et de iniquo mammona sibi facere amicos, qui possint eam in aeterna tabernacula recipere? Simulque considera, quod vidua non eligatur nisi unius viri uxor: et nos putamus Sacerdotum hoc tantum esse privilegium, ut non admittatur ad altare, nisi qui unam habuerit uxorem. Non solum enim ab officio Sacerdotii digamus excluditur; sed et ab eleemosyna Ecclesiae, dum indigna putatur stipe, quae ad secunda conjugia devoluta est. Quanquam lege Sacerdotali teneatur, et laicus, qui talem praebere se debet, ut possit eligi in Sacerdotium. Non enim eligitur, si digamus fuerit. Porro eliguntur ex laicis sacerdotes. Ergo et laicus tenetur mandato, per quod ad sacerdotium pervenitur.

7. Aliud est quod vult Apostolus: aliud quod cogitur velle. Ut concedat secunda matrimonia meae est incontinentiae, 905 non illius voluntatis. Vult omnes esse sicut seipsum, et ea cogitare quae Dei sunt, et solutos nequaquam ultra alligari. Sed si labentes, per incontinentiam ad barathrum stupri viderit pervenire; digamiae porrigit manum, ut cum una magis, quam cum pluribus volutentur. Quod nequaquam ut amare dictum, et contra Apostoli regulam, secundus nuptiator exaudiat. Duae enim sunt Apostoli voluntates: una qua praecepit, Dico autem innuptis, et viduis: bonum est illis si sic permanserint, sicut et ego. Altera qua indulget: Si autem non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. Primum quid velit: deinde quid cogatur velle, demonstrat. Vult nos permanere post nuptias, sicut seipsum: et propositae beatitudinis Apostolicum ponit exemplum. Sin autem nos viderit nolle quod ipse vult, incontinentiae nostrae tribuit indulgentiam. Quam e duabus eligimus voluntatem, quod magis vult, et quod per se bonum est: an quod mali comparatione fit levius, et quodam modo nec bonum est, quia praefertur malo? Ergo si eligimus, quod Apostolus non vult, sed velle compellitur, imo acquiescit deteriora cupientibus, non Apostoli, sed nostram facimus voluntatem Legimus in veteri [PL22.1051] Testamento (Levit. 22; et Ezech. 44): Semel maritatas filias Sacerdotum, si viduae fuerint, vesci debere de sacerdotalibus cibis: mortuisque sicut patri, et matri sic exhibendum inferiarum officium. Sin autem alios viros acceperint, alienas eas, et a patre, et a sacrificis fieri, et inter externas debere deputari.

8. Quod quidem observat, et gentilitas, in condemnationem nostri, si hoc non exhibeat veritas Christo, quod tribuit mendacium diabolo; qui et castitatem reperit perditricem. Hierophanta apud Athenas ejurat virum, et aeterna debilitate fit castus. Flamen unius uxoris 906 ad sacerdotium admittitur. Flaminea quoque unius mariti eligitur uxor. Ad tauri Aegyptii sacra semel maritus assumitur. Ut omittam virgines Vestae, et Apollinis, Junonisque Achivae, et Dianae ac Minervae, quae perpetua sacerdotii virginitate marcescunt. Stringam breviter reginam Carthaginis, quae magis ardere voluit, quam Hiarbae regi nubere: et Hasdrubalis uxorem, quae apprehensis utraque manu liberis, in subjectum se praecipitavit incendium, ne pudicitiae damna sentiret: et Lucretiam, quae amissa gloria castitatis, noluit pollutae conscientiae supervivere. Ac ne multa longo sermone contexam, quae potes de primo contra Jovinianum volumine ad aedificationem tuam sumere, unum tantum, quod in patria tua gestum est, repetam; ut scias pudicitiam etiam barbaris ac feris, et sanguinariis gentibus esse venerabilem. Gens Theutonum ex ultimis Oceani atque Germaniae profecta littoribus, omnes Gallias inundavit; saepiusque caesis Romanis exercitibus, apud Aquas Sextias Mario pugnante, superata est. Quorum trecentae [PL22.1052] matronae, cum aliis se viris captivitatis conditione tradendas esse didicissent, primum Consulem deprecatae sunt, ut templo Cereris ac Veneris in servitium traderentur. Quod cum non impetrarent, submovente eas lictore, parvulis caesis liberis, mane mortuae sunt repertae, suffocatis laqueo faucibus, et mutuis complexibus se tenentes.

9. Quod igitur barbarae castitati non potuit inferre captivitas, hoc matrona nobilis faciet? et experietur alterum virum, quae priorem aut bonum perdidit, aut malum experta est, ut rursum contra judicium Dei facere nitatur? Quid si statim secundum perdiderit, sortietur et tertium [al. societur et tertio]? et si ille dormierit, in quartum quintumque procedet, ut nihil 907 sit quo a meretricibus differat? Omni ratione viduae providendum est, ne castitatis primos excedat limites. Quos si excesserit, et verecundiam ruperit matronalem, in omnem debacchabitur luxuriam, ita ut Prophetam mereatur audire dicentem: Facies meretricis facta est tibi: Impudorata es tu (Jerem. 3. 3). Quid igitur? Damnamus secunda matrimonia? Minime; sed prima laudamus. Abjicimus de Ecclesia digamos? Absit: sed monogamos ad continentiam provocamus. In Arca Noe non solum munda, sed et immunda fuerunt animalia. Habuit homines, habuit et serpentes. In domo quoque magna, vasa diversa sunt; alia in honorem, alia in contumeliam (2. Tim. 2. 20). Est crater ad bibendum; est et matula ad secretiora naturae. Nam cum in semente terrae bonae, centesimum, et sexagesimum, et trigesimum fructum Evangelia doceant (Matth. 13. 8); et centenarius pro virginitatis corona, primum gradum teneat; sexagenarius pro labore viduarum, in secundo sit numero; tricenarius foedera nuptiarum, ipsa digitorum conjunctione testetur, digamia in quo erit numero? Imo extra numerum. Certe in bona terra non oritur, sed in vepribus, et spinetis vulpium, quae Herodi impiissimo comparantur, ut in eo se putet esse laudabilem, si scortis melior sit: si publicarum libidinum victimas superet, si uni sit prostituta, non pluribus.

10. Rem dicturus sum incredibilem, sed multorum testimoniis approbatam. Ante annos plurimos, cum in chartis Ecclesiasticis juvarem Damasum Romanae urbis Episcopum, et Orientis atque Occidentis Synodicis consultationibus responderem, vidi duo inter se paria, vilissimorum e plebe hominum comparata, unum qui viginti sepelisset uxores, alteram quae vicesimum secundum habuisset maritum, extremo sibi, ut ipsi putabant, matrimonio copulatos. Summa omnium exspectatio virorum pariter ac feminarum, post tantas rudes quis quem prius efferret. Vicit maritus, et totius urbis populo confluente, coronatus, [PL22.1053] et palmam tenens, adoreamque per singulos sibi acclamantes, uxoris multinubae feretrum praecedebat. Quid dicemus tali mulieri? Nempe illud, quod 908 Dominus Samaritanae: Viginti duos habuisti maritos, et iste a quo nunc sepeliris, non est tuus (Joan. 4).

11. Itaque obsecro te, religiosa in Christo filia, ut testimonia ista non noveris, quibus incontinentibus et miseris subvenitur; sed illa potius lectites, quibus pudicitia coronatur. Sufficit tibi quod primum perdidisti virginitatis gradum, et per tertium venisti ad secundum, id est, per officium conjugale, ad viduitatis continentiam. Extrema, imo abjecta ne cogites: nec aliena et longe posita exempla perquiras. Habes aviam, matrem, et amitam, quarum tibi abundans imitatio atque doctrina, et praecepta vivendi, norma virtutum est. Si enim multae in conjugio, viventibus adhuc viris, intelligunt illud Apostoli: Omnia licent, sed non omnia expediunt (1. Cor. 6. 12), et castrant se propter regna coelorum, vel a secunda nativitate post lavacrum ex consensu, vel post nuptias ex ardore fidei; cur vidua quae judicio Dei, virum habere desiit, non illud laetabunda congeminet, Dominus dedit, Dominus abstulit (Job. 1); et oblatam occasionem arripiat libertatis, ut sui corporis habeat potestatem, nec rursum ancilla fiat hominis? Et certe multo laboriosius est, non frui eo quod habeas, quam desiderare quod amiseris. Unde et virginitas in eo facilior est, quod carnis incentiva non novit: et viduitas in eo sollicitior, quod praeteritas animo recolit voluptates: MAXIME SI SE virum putet perdidisse, non praemisisse: quorum alterum doloris, alterum gaudii est.

12. Primi hominis creatura nos doceat, plures nuptias refutare. Unus Adam, et una Eva, imo una ex eo costa separatur in feminam. Rursumque quod divisum fuerat, nuptiis copulatur, dicente Scriptura: Erunt duo in carnem unam; non in duas, nec in tres. Propter quod relinquet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae (Genes. 2. 24); certe non uxoribus. Quod testimonium Paulus edisserens, ad Christum refert, et ad Ecclesiam (1. Cor. 6. 16. et seqq.); ut primus Adam in carne, et secundus in spiritu monogamus sit. Sit una Eva mater cunctorum viventium, et una Ecclesia parens omnium 909 Christianorum. Sicut illam maledictus Lamech in duas divisit uxores, sic hanc haeretici in plures Ecclesias lacerant, quae juxta Apocalypsim Joannis, synagogae magis diaboli appellandae sunt (Apoc. 2. 9), quam Christi conciliabula. Legimus in Carminum libro, Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentulae, quarum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea: una est matri suae, electa genitrici suae (Cant. 6). Ad quam scribit idem Joannes [PL22.1054] Epistolam, Senior, Electae dominae, et filiis ejus (2. Joan. 1). Sed et in Arcam quam Petrus Apostolus sub typo interpretatur Ecclesiae (1. Petr. 3), Noe cum tribus filiis, singulas, non binas uxores introduxit (Genes. 6). Etiam de immundis animalibus bina sumuntur, masculus, et femina: ut ne in bestiis quidem, serpentibusque, crocodilis, ac lacertis, digamia habeat locum. Quod si de mundis septena ponuntur, id est, imparia: et in hoc virginitatis ac pudicitiae palma monstratur. Egressus enim de Arca Noe, Deo victimas immolavit: non utique de pari, sed de impari numero, quia alterum foetibus atque conjugio, alterum sacrificio praeparatum est.

13. At [al. Atqui] Patriarchae non singulas habuerunt uxores, imo et concubinas habuere plurimas. Et, ne hoc parum sit, David multas, et Salomon habuit innumerabiles. Judas ad Thamar, quasi ad scortum ingreditur. Et juxta occidentem litteram, Osee Propheta non solum meretrici, sed etiam adulterae copulatur (Osee 1). Quod si et nobis jure conceditur, adhinniamus ad omnes feminas, et in exemplum Sodomae et Gomorrae, ab ultimo die deprehendamur vendentes, et ementes, nubentes, et nuptui tradentes (Matth. 24. 38), et tunc sit finis conjugii, quando terminus vitae. Quod et si post Diluvium, et ante Diluvium viguit ista sententia: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Genes. 1. 28), quid ad nos, in quos fines saeculorum decurrerunt, quibus dicitur: Tempus breve est (1. Cor. 7. 29): Et, Jam securis ad radices arborum posita est, quae silvam Legis, et nuptiarum Evangelica castitate succidat? Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus (Eccles. 3. 5). Jeremias, captivitate propinqua, uxorem prohibetur accipere. Ezechiel in Babylone, Mortua est, inquit, uxor mea; et apertum est os meum (Ezech. 24. 28). 910 Nec ducturus uxorem, nec ille qui duxerat, possunt in opere conjugali libere prophetare. Olim gloriae erat illum audire versiculum: Filii tui sicut novellae [al. novellatio cum August. et Hilario] olivarum, in circuitu mensae tuae; Et, Videas filios filiorum tuorum (Psal. 127). Nunc de continentibus dicitur: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (1 Cor. 6. 17). Et, Adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua (Ps. 62. 9). Tunc oculum pro oculo: nunc verberanti maxillam, praebemus et alteram. Illo tempore bellatoribus dicebatur: Accingere gladio tuo super femur tuum, Potentissime (Psal. 44. 4); modo audit Petrus: Conde gladium tuum in vaginam. Qui enim gladio percutit, gladio morietur (Matth. 26. 52). Haec dicimus, non separantes Legem, et Evangelium, ut Marcion calumniatur; sed unum atque eumdem suscipientes Deum, qui pro varietate temporum atque causarum principium, et finis; serit, ut metat; plantat, ut habeat quod succidat; jacit fundamentum, ut aedificationi, consummato saeculo, culmen imponat. Alioqui si ad sacramenta veniamus, et futurorum typos, non nostro arbitrio, sed [PL22.1055] Apostolo disserente consideremus; Agar, et Sara, vel mons Sina, et Sion, duo Testamenta significant. Lia lippientibus oculis, et Rachel, quam Jacob amabat plurimum (Genes. 29), Synagogam Ecclesiamque testantur. Unde et Anna prius sterilis, Fennenae ubertate foecundior est (1. Reg. 1). Licet et monogamia nos in Isaac, et Rebecca praecesserit: cujus solius partus Domini revelatio est. Nec ulla alia feminarum Deum per seipsam consuluit. Quid loquar de Thamar, quae Zaram, et Pharez geminos fudit infantes? In quorum nativitate divisa maceria, duos populos separavit: et ligata manus coccino, conscientiam Judaeorum jam tunc Christi passione respersit. Ac de scorto prophetico, cujus similitudo vel Ecclesiam significat de gentibus congregatam: vel (quod ipsi loco magis convenit) Synagogam primum assumptam de idololatris per Abraham, et Moysen: deinde post adulterium, et negationem Salvatoris, sedentem plurimo tempore sine altari, Sacerdotibus ac Prophetis, et viri pristini consortium praestolantem; ut postquam subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat (Rom. 11).

911 14. Quasi in brevi tabella latissimos terrarum situs ostendere volui, ut pergam ad alias quaestiunculas; quarum prima de Annae consilio est: Solane perpetua moerens carpere juventa? Nec dulces natos, Veneris nec praemia noris? Id cinerem, aut manes credis curare sepultos? Cui breviter respondeat ipsa, quae passa est: Tu lacrymis evicta meis: tu prima furentem His, germana, malis oneras, atque objicis hosti. Non licuit thalami expertem sine crimine vitam Degere more ferae, tales nec tangere curas. Non servata fides cineri promissa Sichaei (Aeneid. 4).

Proponis mihi gaudia nuptiarum: ego tibi opponam pyram, gladium, et incendium. Non tantum boni est in nuptiis quod speramus, quantum mali, quod accidere potest, et timendum est. LIBIDO TRANSACTA semper sui relinquit poenitudinem: nunquam satiatur; et extincta reaccenditur. Usu crescit, et deficit: nec rationi paret, quae impetu ducitur. Sed dices: Amplae opes, et dispensatio rei familiaris egent auctoritate viri. Scilicet perierunt domus coelibum, et nisi cum servulis tuis ipsa servieris, familiae tuae imperare non poteris. Avia tua, mater et amita, nonne auctoritatis pristinae, honorisque majoris sunt, dum eas, et tota provincia, et Ecclesiarum principes suspiciunt? Ergo milites, et peregrinantes, sine [PL22.1056] uxoribus sua hospitiola non regunt, et nec invitant ad convivia, nec invitantur? Quasi non possis probatae aetatis habere famulos, vel libertos, in quorum nutrita es manibus; qui praesint domui, ad publicum respondeant, tributa persolvant; qui te suspiciant, ut patronam, diligant, ut alumnam, venerentur, ut sanctam. Quaere primum regnum Dei, et haec omnia adjicientur tibi (Matth. 6. 33). Si de veste cogitaveris, lilia tibi de Evangelio proponuntur. Si de cibo, remitteris ad aves, quae non serunt, neque metunt, et Pater tuus coelestis pascit illas. Quantae virgines et 912 viduae absque ulla sorde rumoris, suam substantiolam gubernarunt?

15. Cave ne jungaris adolescentulis: ne his adhaereas, propter quas Apostolus concedit secunda matrimonia, et sustineas in media tranquillitate naufragium. Si Timotheo dicitur: Adolescentiores viduas devita: Et iterum: Ama anus, ut matres: adolescentulas, ut sorores cum omni castitate; quare tu me commonentem non audias? Fuge personas, in quibus potest malae conversationis esse suspicio, nec paratum habeas illud e trivio: Sufficit mihi conscientia mea: non curo quid de me loquantur homines. Et certe Apostolus providebat bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. 12), ne per illum nomen Dei blasphemaretur in gentibus (Ibid. 2. 24). Habebat utique potestatem sororem mulierem circumducendi, sed nolebat se judicari ab infideli conscientia. Et cum posset de Evangelio vivere, diebus ac noctibus laborabat manibus suis, ne quem gravaret credentium. Si scandalizat, inquit, esca fratrem, in aeternum carnem non manducabo (1. Cor. 2. 13). Dicamus et nos: Si scandalizat soror, vel frater, non unum, et alterum, sed totam Ecclesiam; nec sororem videbo, nec fratrem. Melius est rem familiarem minui, quam salutem animae perire. Melius est amittere, quod velimus, nolimus, aliquando periturum est. Melius est sponte dimittere; quam id amittere, pro quo omnia dimittenda sunt. Quis nostrum, non dicam cubitum, quod enorme est; sed unius unciolae decimam partem adjicere potest ad staturam suam? et solliciti sumus quid manducemus, aut quid bibamus? Ne cogitemus ergo de crastino: Sufficit diei malitia sua (Matth. 6. 34). Jacob fratrem fugiens, magnis in patris domo divitiis derelictis, nudus pergit [al. profugit] in Mesopotamiam; et ut nobis fortitudinis suae praeberet exemplum, lapide capiti supposito, vidit scalam ad coelum usque subrectam, et Dominum innitentem super eam: per quam ascendebant Angeli et descendebant (Gen. 28. 5); ut nec peccator desperet salutem, nec justus in sua virtute [PL22.1057] securus sit. Atque, ut multa praeteream (neque enim tempus est, ut assumpti testimonii omnia edisseram) 913 post annos viginti dives dominus, et pater [al. patre] ditior, qui dudum Jordanem in baculo transierat, cum tribus turmis gregum in patriam revertitur. Apostoli toto orbe peregrini, non aes in zona, non virgam in manu, non caligas habuere in pedibus, et tamen dicere poterant: Nihil habentes, et omnia possidentes (2. Cor. 6. 10). Et, aurum et argentum non est nobis, quod autem habemus, hoc tibi damus: in nomine Jesu Christi Nazareni, surge, et ambula (Act. 3. 6). Non enim erant divitiarum sarcina praegravati. Et ideo stantes cum Elia in foramine petrae, per angustias acus transire poterant, et posteriora Domini contemplari (3. Reg. 19). Nos vero ardemus avaritia, et contra pecunias disputantes, auro sinum expandimus; nihilque nobis satis est. Et illud, quod de Megarensibus dicitur, jure miseris coaptari potest: Aedificant quasi semper victuri: vivunt quasi altera die morituri. Et haec facimus, quia Domini verbis non credimus; et quia aetas optata cunctis non viciniam mortis, quae debetur mortalibus lege naturae; sed cassa spe, annorum nobis spatia pollicetur. Nemo enim tam fractis viribus, et sic decrepitae senectutis est, ut non putet se unum adhuc annum esse victurum. Unde subrepit oblivio conditionis suae, ut terrenum animal, et jam jamque solvendum, erigatur in superbiam, et animo coelum teneat.

16. Verum quid ago? Fracta navi de mercibus disputo. Qui tenebat, de medio fit, et non intelligimus Antichristum appropinquare, quem Dominus Jesus Christus interficiet spiritu oris sui (2. Thes. 2. 8). Vae praegnantibus, et nutrientibus in illa die (Marc. 13. 17; et Luc. 21); quorum utrumque de fructibus nuptiarum est. Praesentium miseriarum pauca percurram. Quod rari hucusque residemus, non nostri meriti, sed Domini misericordiae est. Innumerabiles et ferocissimae nationes universas Gallias occuparunt. Quidquid inter Alpes et Pyrenaeum est, quod Oceano et Rheno includitur, Quadus, Wandalus, Sarmata, Halani, Gipedes, Heruli, Saxones, Burgundiones, Alemani, et, 914 o lugenda respublica! hostes Pannonii vastarunt. Etenim Assur venit cum illis (Psal. 82. 9). Moguntiacum [al. Maguntiacum], nobilis quondam civitas, capta atque subversa est, et in Ecclesia multa hominum millia trucidata. [PL22.1058] Vangiones longa obsidione deleti. Remorum urbs praepotens, Ambiani, Attrebatae, extremique hominum Morini, Tornacus, Nemetae, Argentoratus, translatae in Germaniam. Aquitaniae, Novemque populorum, Lugdunensis, et Narbonensis provinciae, praeter paucas urbes populata sunt cuncta. Quas et ipsas foris gladius, intus vastat fames. Non possum absque lacrymis Tolosae facere mentionem, quae ut hucusque non rueret, sancti Episcopi Exuperii merita praestiterunt. Ipsae Hispaniae jam jamque periturae, quotidie contremiscunt, recordantes irruptionis Cimbricae, et quidquid alii semel passi sunt, illae semper timore patiuntur.

17. Caetera taceo, ne videar de Dei desperare clementia. Olim a mari Pontico usque ad Alpes Julias, non erant nostra, quae nostra sunt. Et per annos triginta fracto Danubii limite, in mediis Romani imperii regionibus pugnabatur. Aruerunt vetustate lacrymae. Praeter paucos senes, omnes in captivitate et obsidione generati, non desiderabant, quam non noverant libertatem. Quis hoc credet? quae digno sermone historiae comprehendent? Romam in gremio suo, non pro gloria, sed pro salute pugnare? imo ne pugnare quidem, sed auro et cuncta supellectile vitam redimere? Quod non vitio Principum, qui vel religiosissimi sunt, sed scelere semibarbari accidit proditoris, qui nostris contra nos opibus armavit inimicos. Aeterno quondam dedecore Romanum laborabat imperium, quod Gallis cuncta vastantibus, fusoque apud Alliam exercitu, Romam Brennus intravit. Nec pristinam poterat abolere ignominiam, donec et Gallias, genitale Gallorum solum, et Gallograeciam, in qua consederant Orientis Occidentisque victores, suo imperio subjugasset. Hannibal, de Hispaniae finibus orta tempestas, cum vastasset 915 Italiam, vidit urbem, nec ausus est obsidere. Pyrrhum tanta tenuit Romani nominis reverentia, ut deletis omnibus, e propinquo recederet loco: nec audebat victor aspicere, quam regum didicerat civitatem. Et tamen pro hac injuria (non enim dicam superbia) quae bonos exitus habuit, alter toto orbe fugitivus, tandem Bithyniae mortem veneno reperit; alter reversus in patriam, in suo regno occubuit; et utriusque provinciae populi Romani vectigales sunt. Nunc ut omnia prospero fine eveniant, praeter nostra quae amisimus, non habemus quod victis hostibus auferamus. Potentiam Romanae urbis, ardens Poeta describens, ait: Quid satis est, si Roma parum est (Lucan. in V. Pharsal.) [PL22.1059] Quod nos alio mutemus elogio: Quid salvum est, si Roma perit? Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea vox, omnes captorum dicere poenas, Omnia caesorum percurrere nomina possim. (VIRGIL. Aeneid. 6). Et haec ipsa quae dixi, periculosa sunt, tam loquentibus, quam audientibus, ut ne gemitus quidem liber sit, nolentibus, imo nec audentibus nobis flere quae patimur.

18. Responde mihi, carissima in Christo filia, inter ista nuptura es? quem acceptura virum, cedo? fugiturum, an pugnaturum? Quid utrumque sequatur intelligis. Et pro Fescennino carmine terribilis tibi rauco sonitu buccina concrepabit: ut quas habes pronubas, habeas forte lugentes. Aut quibus deliciis affluas, quae possessionum tuarum redditus perdidisti; quae obsessam familiolam tuam, morbo et fame cernis contabescere? Sed absit, ut de te talia sentiam, ut sinistrum quippiam suspicer de ea, quae suam Domino animam consecravit. Non tam tibi, quam sub tuo nomine aliis sum locutus: quae otiosae et curiosae, atque verbosae domos circumeunt matronarum: quarum Deus venter est, et gloria in confusione earum (Philipp. 3), quae nihil aliud de Scripturis, nisi digamiae praecepta noverunt; quae in alieno corpore, sua desideria consolantur, ut quod ipsae fecerint, alias facere videant, et malarum 916 societate palpentur. Quarum cum impudentiam et propositiones, Apostolicarum sententiarum interpretatione contriveris, legito quomodo tibi in viduitate servanda vivendum sit, librum ad Eustochium de Virginitate servanda (Epistola XXII. ad Eustoch.), et alios ad Furiam, atque Salvinam (Epist. LIV. ad Furiam et LXXIX ad Salvinam), quarum altera Probi quondam consulis nurus, altera Gildonis, qui Africam tenuit, filia est. Hic libellus de Monogamia sub nomine tuo, titulum possidebit.

EPISTOLA CXXIV. AD AVITUM. Quid cavendum in Libris περὶ ἀρχῶν

1. Ante annos circiter decem, sanctus vir Pammachius ad me cujusdam schedulas misit, quae Origenis [PL22.1060] περὶ ἀρχῶν interpretata volumina continerent, imo vitiata; hoc magnopere postulans, ut Graecam veritatem Latina servaret translatio, et in utramque partem seu bene, seu male dixisset ille, qui scripsit, absque interpretis patrocinio, Romana lingua cognosceret. Feci ut voluit, misique ei libros, quos cum legisset, exhorruit, et reclusit scrinio, ne prolati in vulgus, multorum animos vulnerarent. A quodam fratre qui habebat zelum Dei, sed non secundum scientiam, rogatus ut traderet ad legendum, quasi statim reddituro, propter angustiam temporis, fraudem non potuit suspicari. Qui acceperat legendos, adhibitis notariis opus omne descripsit, et multo celerius quam promiserat, codicem reddidit. Eademque temeritate, et (ut levius dicam) ineptia, quod male surripuerat, pejus aliis credidit. Et quia difficile grandes libri de 917 rebus mysticis disputantes, notarum possunt servare compendia, praesertim qui furtim celeriterque dictantur; ita in illis confusa sunt omnia, ut et ordine in plerisque, et sensu careant. Quamobrem petis, Avite carissime, ut ipsum ad te exemplar dirigam, quod a me olim translatum, et nulli alii traditum, a supradicto fratre perverse editum est.

2. Accipe igitur quod petisti: sed ita, ut scias detestanda tibi in eis esse quam plurima, et juxta sermonem Domini, inter scorpiones, et colubros incedendum (Luc. 10), ut est illud statim in primo volumine: Christum Filium Dei non natum esse, sed factum: Deum Patrem per naturam invisibilem, etiam a Filio non videri. Filium, qui sit imago invisibilis Patris, comparatum Patri, non esse veritatem: apud nos autem qui Dei omnipotentis non possumus recipere veritatem, imaginariam veritatem videri; ut majestas ac magnitudo majoris, quodammodo circumscripta sentiatur in Filio. Deum Patrem esse lumen incomprehensibile. Christum collatione Patris, splendorem esse perparvum, qui apud nos pro imbecillitate nostra magnus esse videatur. Duarum statuarum majoris, et parvulae; unius, quae mundum impleat, et magnitudine sua quodammodo invisibilis sit, et alterius, quae sub oculos cadat, ponit exemplum: priori Patrem, posteriori Filium comparans. Deum Patrem omnipotentem appellat bonum, et perfectae bonitatis. Filium non esse bonum, sed auram quamdam, et imaginem bonitatis; ut non dicatur absolute bonus, sed cum additamento, pastor bonus, et caetera. 918 Tertium dignitate, et honore [PL22.1061] post Patrem, et Filium, asserit Spiritum Sanctum. De quo cum ignorare se dicat, utrum factus sit, an infectus, in posterioribus quid de eo sentiret, expressit: nihil absque solo Deo Patre infectum esse confirmans. Filium quoque minorem Patre, eo quod secundus ab illo sit, et Spiritum Sanctum inferiorem Filio, in sanctis quibusque versari. Atque hoc ordine majorem Patris fortitudinem esse, quam Filii, et Spiritus Sancti. Et rursum majorem Filii fortitudinem esse, quam Spiritus Sancti, et consequenter ipsius Sancti Spiritus majorem esse virtutem caeteris, quae sancta dicuntur.

3. Cumque venisset ad rationales creaturas, et dixisset eas per negligentiam [al. negligentias] ad terrena corpora esse delapsas, etiam hoc addidit: Grandis negligentiae atque desidiae est, in tantum unumquemque defluere atque evacuari, ut ad vitia veniens, irrationabilium jumentorum possit crasso corpore colligari. Et in consequentibns: Quibus, inquit, moti disputationibus, arbitramur sua sponte alios esse in numero Sanctorum, et ministerio Dei; alios ob culpam propriam de sanctimonia corruentes, in tantam negligentiam corruisse, ut etiam in contrarias fortitudines verterentur. Rursumque nasci ex fine principium, et ex principio finem, et ita cuncta variari, ut et qui nunc homo est, possit in alio mundo daemon fieri, et qui daemon est, et negligentius egerit, in crassiora corpora relegetur, id est, ut homo fiat. Sicque permiscet omnia, ut de Archangelo possit diabolus fieri, et rursus diabolus in 919 Angelum revertatur. Qui vero fluctuaverint, et motis pedibus nequaquam corruerint, subjicientur omnino dispensandi et regendi, [PL22.1062] atque ad meliora gubernandi Principatibus, Potestatibus, Thronis, Dominationibus, et forsitan ex his hominum constabit genus in uno aliquo ex mundis, quando juxta Isaiam, coelum, et terra nova fient (Is. 65). Qui vero non fuerint meriti, ut per genus hominum revertantur ad pristinum statum, fient diabolus et Angeli ejus, et pessimi daemones: ac pro varietate meritorum in singulis mundis diversa officia sortientur. Ipsosque daemones ac rectores tenebrarum in aliquo mundo, vel mundis, si voluerint ad meliora converti, fieri homines, et sic ad antiquum redire principium: Ita duntaxat, ut per supplicia atque tormenta, quae vel multo vel brevi tempore sustinuerint, in hominum eruditi corporibus, rursum veniant ad Angelorum fastigia. Ex quo consequenti ratione monstrari, omnes rationabiles creaturas ex hominibus posse fieri, non semel et subito, sed frequentius: nosque et Angelos, futuros daemones, si egerimus negligentius, et rursum daemones, si voluerint capere virtutes, pervenire ad Angelicam dignitatem.

4. Corporales quoque substantias penitus dilapsuras: aut certe in fine omnium hoc esse futura corpora, quod nunc est aether et coelum, et si quod aliud corpus sincerius, et purius intelligi potest. Quod cum ita sit, quid de resurrectione sentiat, perspicuum est. Solem quoque, et lunam et astra caetera, esse animantia: imo quomodo nos homines, ob quaedam peccata his sumus circumdati corporibus, quae crassa sunt et pigra [al. pinguia]: sic et coeli luminaria talia vel talia accepisse corpora, ut vel plus vel minus luceant, et daemones, ob majora delicta, aereo corpore esse vestitos. Omnem creaturam, secundum Apostolum, vanitati esse subjectam, et liberari in revelationem filiorum Dei (Rom. 18. 19. 20). Ac ne quis putet nostrum esse 920 quod dicimus, ipsius verba ponamus: In fine atque consummatione mundi, quando velut de quibusdam repagulis atque carceribus missae fuerint a Domino animae et rationabiles creaturae, alias earum tardius incedere ob segnitiem, alias pernici volare cursu propter industriam. Cumque omnes liberum habeant arbitrium, et sponte sua vel virtutes possint capere vel vitia; illae multo in pejori conditione erunt, quam nunc sunt. Hae ad meliorem statum pervenient: quia diversi motus, et variae voluntates in utramque partem diversum accipient [PL22.1063] statum, id est, ut Angeli, homines, vel daemones, et rursum ex his, homines, vel Angeli fiant. Cumque omnia vario sermone tractasset, asserens diabolum non incapacem esse virtutis, et tamen necdum velle capere virtutem, ad extremum sermone latissimo disputavit, Angelum, sive animam, aut certe daemonem, quos unius asserit esse naturae, sed diversarum voluntatum, pro magnitudine negligentiae, et stultitiae jumentum posse fieri, et pro dolore poenarum, et ignis ardore, magis eligere ut brutum animal sit, et in aquis habitet et fluctibus, ac corpus assumere hujus vel illius pecoris: ut nobis non solum quadrupedum, sed, et piscium corpora sint timenda. Et ad extremum, ne teneretur Pythagorici dogmatis reus, qui asserit μετεμψύχωσιν, post tam nefandam disputationem, qua lectoris animum vulneravit, Haec, inquit, juxta nostram sententiam non sint dogmata, sed quaesita tantum atque projecta, ne penitus intractata viderentur.

5. In secundo autem libro mundos asserit innumerabiles, non, juxta Epicurum, uno tempore plurimos et sui similes; sed post alterius mundi finem, alterius esse principium. Et ante hunc nostrum mundum, alium fuisse mundum, et post hunc, alium esse futurum, et post illum, alium: rursumque caeteros post caeteros. Et dubitat utrum futurus sit mundus alteri mundo ita ex parte [f. ex omni parte] consimilis, ut nullo inter 921 se distare videantur, an certe nunquam mundus alteri mundo ex toto indiscretus et similis sit futurus. Rursumque post modicum: »Si omnia, inquit, (ut ipse disputationis [PL22.1064] ordo compellit) sine corpore vixerint, consumetur corporalis universa natura, et redigetur in nihilum, quae aliquando facta est de nihilo: eritque tempus, quo usus ejus iterum necessarius sit. Et in consequentibus: Sin autem, ut ratione et Scripturarum auctoritate monstratum est, corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (1. Cor. 15), absorbebitur mors in victoriam, et corruptio in incorruptionem, et forsitan omnis corporea natura tolletur e medio, in qua sola potest mors operari.« Et post paululum: »Si haec non sunt contraria fidei, forsitan sine corporibus aliquando vivemus. Sin autem qui perfecte subjectus est Christo, absque corpore intelligitur; omnes autem subjiciendi sunt Christo, et nos erimus sine corporibus, quando ei ad perfectum subjecti fuerimus.« Et in eodem loco: »Si subjecti fuerint omnes Deo, omnes deposituri sunt corpora, et tunc corporalium rerum universa natura solvetur in nihilum. Quae si secundo necessitas postularit, ob lapsum rationabilium creaturarum rursus existet. Deus enim in certamen, et luctam animas dereliquit, ut intelligant plenam consummatamque victoriam, non ex propria se fortitudine, sed ex Dei gratia consecutas. Et idcirco arbitror pro varietate causarum diversos mundos fieri, et elidi errores eorum, qui similes sui mundos esse contendunt.« Et iterum: »Triplex ergo suspicio 922 nobis de fine suggeritur: e quibus quae vera et melior sit, lector inquirat. Aut enim sine corpore vivemus, cum subjecti Christo, subjiciemur Deo, et Deus fuerit omnia in omnibus: aut quomodo Christo subjecta, cum ipso Christo subjicientur Deo, et in unum foedus arctabuntur: ita omnis substantia redigetur in optimam qualitatem, et dissolvetur in aetherem, quod purioris simpliciorisque naturae est: aut certe sphaera illa, quam supra appellavimus ἀπλανῆ, et quidquid illius circulo continetur, dissolvetur in nihilum: illa vero qua αῖτιζώνη ipsa tenetur, et cingitur, vocabitur terra bona: nec non, et altera sphaera, quae hanc ipsam terram circum ambit vertigine, et dicitur coelum; in sanctorum habitaculum conservabitur.«

6. Cum haec dicat, nonne manifestissime gentium sequitur errorem, et Philosophorum deliramenta, simplicitati ingerit Christianae? Et in eodem libro: »Restat ut invisibilis sit Deus. Si autem invisibilis per naturam est, neque Salvatori visibilis erit. Et in inferioribus: Nulla alia anima, quae ad corpus descendit [PL22.1065] humanum, puram et germanam similitudinem signi in se prioris expressit, nisi illa de qua Salvator loquitur: Nemo tollet animam meam a me, sed ego pono eam a meipso (Joan. 10). Et in alio loco: Unde cum infinita cautione tractandum est, ne forte cum animae salutem fuerint consecutae, et ad beatam vitam pervenerint, animae esse desistant. Sicut enim venit Dominus atque Salvator quaerere, et salvum facere quod perierat (Luc. 19), ut perditum esse desistat: sic 923 anima quae perierat, et ob cujus salutem venit Dominus, cum salva facta fuerit, anima esse cessabit. Illud quoque pariter requirendum, utrum sicut perditum aliquando non fuit perditum, et erit tempus quando perditum non erit: sic et anima aliquando fuerit anima, et fore tempus, quando nequaquam anima perseveret. Et post multum de anima tractatum, haec intulit, νοῦς, id est, mens corruens, facta est anima, et rursum anima instructa virtutibus mens fiet. Quod et de anima Esau scrutantes possumus invenire, propter antiqua peccata eum in deteriori vita esse damnatum. Et de coelestibus requirendum est, quod non eo tempore quo factus est mundus, solis anima, vel quodcumque eam appellari oportet, esse coeperit, sed antequam lucens illud, et ardens corpus intraret. De luna et stellis similiter sentiamus, quod ex causis praecedentibus, licet invitae, compulsae sint subjici vanitati, ob praemia futurorum, non suam facere, sed Creatoris voluntatem, a quo in haec officia distributae sunt.«

7. Ignem quoque gehennae, et tormenta, quae Scriptura sancta peccatoribus comminatur, »non ponit in suppliciis, sed in conscientia peccatorum, quando Dei virtute, et potentia omnis memoria delictorum ante oculos nostros ponitur. Et veluti ex quibusdam seminibus in anima derelictis, universa vitiorum seges exoritur: et quidquid feceramus in vita vel turpe, vel impium, omnis eorum in conspectu nostro pictura describitur, ac praeteritas voluptates mens intuens, conscientiae punitur ardore, et poenitudinis stimulis confoditur. Et iterum: Nisi forte corpus hoc pingue atque terrenum caligo, et tenebrae nominandae sunt; per quod, consummato hoc mundo, cum necesse fuerit in alium transire mundum, rursum nascendi sumet exordia. Haec dicens, perspicue μετεμψύχωσιν Pythagorae Platonisque [PL22.1066] defendit.« Et in fine secundi voluminis de Perfectione nostra disputans, intulit: »Cumque in tantum profecerimus, ut nequaquam carnes, et corpora, forsitan ne animae quidem fuerimus, sed mens et sensus ad perfectum 924 veniens, nulloque perturbationum nubilo caligans, intuebitur [fort. intuebimur] rationabiles intelligibilesque substantias, facie ad faciem.«

8. In libro quoque tertio haec vitia continentur: »Sin autem semel recepimus, quod ex praecedentibus causis aliud vas in honorem, aliud in contumeliam sit creatum, cur non recurramus ad animae arcanum, et intelligamus eam egisse antiquitus, propter quod in altero dilecta, in altero odio habita sit (Malach. 1. 2), antequam in Jacob corpore supplantaret, et in Esau planta teneretur a fratre (Gen. 25. 25)?« Et iterum: »Ut autem aliae animae fierent in honorem, aliae in contumeliam, materiarum causarumque merita praecesserunt. Et in eodem loco: Juxta nos autem ex praecedentibus meritis, vas quod in honorem fuerit fabricatum, si non dignum vocabulo suo opus fecerit, in alio saeculo fiet vas contumeliae, et rursum vas illud, quod ex anteriori culpa contumeliae nomen acceperat, si in praesenti vita corrigi voluerit, in nova creatione fiet vas sanctificatum, et utile Domino, et in omne opus bonum paratum. Statimque subjungit: Ego arbitror posse quosdam homines, a parvis vitiis incipientes, ad tantam nequitiam pervenire, si tamen noluerint ad meliora converti, et poenitentia emendare peccata, ut et contrariae fortitudines fiant; et rursum ex inimicis contrariisque virtutibus, in tantum quosdam per multa tempora vulneribus suis adhibere medicinam, et fluentia prius delicta constringere, ut ad locum transeant optimorum. Saepius diximus, in infinitis perpetuisque saeculis, in quibus anima subsistit et vivit, sic nonnullas earum ad pejora corruere, ut ultimum malitiae locum teneant, et sic quasdam proficere, ut de ultimo malitiae gradu, ad perfectam veniant consummatamque virtutem.« Quibus dictis conatur ostendere, et homines, id est, animas posse fieri daemones, et rursum daemones in Angelicam redigi dignitatem. Atque in eodem volumine: »Sed et hoc requirendum, quare humana anima nunc ab his, nunc ab aliis virtutibus ad diversa moveatur.« Et putat quorumdam antequam venirent in corpora, merita 925 praecessisse, ut est illud Joannis exultantis in utero matris suae, quando ad vocem salutationis Mariae, indignam se confabulatione ejus Elizabeth confitetur. Statimque subjungit: »Et e contrario parvuli licet, et pene lactentes malis replentur spiritibus, et in divinos atque hariolos inspirantur: in tantum, ut etiam daemon Pythonicus quosdam a tenera aetate possideat; quos derelictos esse apud providentiam Dei, cum nihil tale fecerint, ut istiusmodi [PL22.1067] insaniam sustinerent, non est ejus qui nihil vult absque Deo fieri, et omnia illius justitia gubernari.«

9. Rursumque de mundo: »Nobis autem, inquit, placet, et ante hunc mundum alium fuisse mundum, et post istum alium futurum. Vis discere, quod post corruptionem hujus mundi alius sit futurus? audi Isaiam loquentem: Erit coelum novum, et terra nova, quae ego facio permanere in conspectu meo (Cap. 66. 22). Vis nosse, quod ante fabricam istius mundi, alii mundi in praeterito fuerint? Asculta Ecclesiasten: Quid est quod fuit? ipsum quod erit. Et quid est quod factum est? ipsum quod futurum est. Et non est omne novum sub sole, quod loquatur, et dicat: Ecce hoc novum est. Jam enim fuit in saeculis pristinis, quae fuerunt ante nos (Eccle. 1. 9. 10). Quod testimonium non solum fuisse, sed futuros mundos esse testatur: non quod simul, et pariter omnes fiant, sed alius post alium: statimque subjungit: Divinitatis habitaculum et veram requiem apud superos existimo intelligi, in qua creaturae rationabiles commorantes antequam ad inferiora descenderent, et de invisibilibus ad visibilia commigrarent, ruentesque ad terram, crassis corporibus indigerent, antiqua beatitudine fruebantur. Unde conditor Deus fecit eis congrua humilibus locis corpora, et mundum istum visibilem fabricatus est: ministrosque ob salutem et correptionem eorum, qui ceciderunt, misit in mundum: ex quibus alii certa obtinerent loca, et mundi necessitatibus obedirent: alii injuncta sibi officia, singulis quibusque temporibus, quae novit artifex Deus, sedula mente tractarent. Et ex his sublimiora mundi loca, sol, et luna, et stellae, quae ab Apostolo creatura dicuntur, acceperunt. Quae creatura vanitati subjecta est (Rom. 8), eo quod crassis circumdata corporibus, et aspectui 926 pateat. Et tamen non sponte subjecta est vanitati: sed propter voluntatem ejus, qui eam subjecit in spe. Et iterum: alii vero in singulis locis atque temporibus, quae solus artifex novit, mundi gubernaculis serviunt, quos Angelos ejus esse credimus.« Et post paululum: »Quem rerum ordinem totius mundi regit providentia, dum aliae virtutes de sublimioribus corruunt, aliae paulatim labuntur in terras. Istae voluntariae descendunt, aliae praecipitantur invitae. Hae sponte suscipiunt ministeria, ut ruentibus manum porrigant: illae coguntur ingratae, ut tanto tempore in suscepto officio perseverent.« Et iterum: »Ex quo sequitur, ut ob varios motus, varii creentur et mundi, et post hunc quem incolimus, alius multo dissimilis mundus fiat. Nullusque alius diversis casibus, et profectibus, et vel virtutum praemiis, vel vitiorum suppliciis, et in praesenti, et in [PL22.1068] futuro, atque in omnibus et retro et postea temporibus potest merita dispensare, et ad unum rursum finem cuncta pertrahere, nisi solus conditor omnium Deus, qui scit causas propter quas alios permittat sua perfrui voluntate, et de majoribus ad ultima paulatim delabi, alios incipiat visitare, et gradatim quasi manu data, ad pristinum retrahere statum, et in sublimibus collocare.«

9. Cumque de fine disputare coepisset, haec intulit: »Quia (ut crebro jam diximus) principium rursus ex fine generatur, quaeritur utrum, et tunc futura sint corpora, an sine corporibus aliquando vivendum sit, cum redacta in nihilum fuerint, et incorporalium vita, incorporalis esse credenda sit, qualem et Dei novimus. Nec dubium est, quin, si omnia corpora ad mundum istum sensibilem pertineant, quae appellantur ab Apostolo visibilia (Rom. 1), futura sit vita incorporalium incorporalis.« Et paulo post: »Illud quoque quod ab eodem Apostolo dicitur: Omnis creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. 8. 21), sic intelligimus, ut primam creaturam rationabilium et incorporalium esse dicamus, quae non serviat corruptioni, eo quod non sit vestita corporibus; et ubicumque 927 corpora fuerint, statim corruptio subsequatur. Postea autem liberabitur de servitute corruptionis, quando receperint gloriam filiorum [al. filii] Dei, et Deus fuerit omnia in omnibus.« Et in eodem loco: »Ut autem incorporeum finem omnium rerum esse credamus, illa nos Salvatoris oratio provocat, in qua ait: Ut quomodo ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint. Etenim scire debemus, quid sit Deus, et quid sit futurus in fine Salvator, et quomodo in sanctis similitudo Patris, et Filii repromissa sit, ut quomodo in se illi unum sunt, sic et isti in eis unum sint. Aut enim suscipiendum est universitatis Deum vestiri corpore, et quomodo nos carnibus, sic illum qualibet materia circumdari; ut similitudo vitae Dei, in fine sanctis possit aequari; aut si hoc indecens est, maxime apud eos, qui saltem ex minima parte Dei sentire cupiunt majestatem, et ingenitae atque omnia excedentis naturae gloriam suspicari; e duobus alterum suscipere cogimur, ut aut desperemus similitudinem Dei, si eadem semper sumus corpora habituri, aut si beatitudo nobis ejusdem cum Deo vitae promittitur, eadem qua vivit Deus, nobis conditione vivendum est.«

10. Ex quibus omnibus approbatur, quid de resurrectione sentiat, et quod omnia corpora interitura confirmet: ut simus absque corporibus, quomodo prius fuimus, antequam crassis corporibus vestiremur. Rursumque de mundorum varietate disputans, et vel ex Angelis daemones, vel de daemonibus Angelos, sive homines futuros esse contestans, et e contrario [PL22.1069] ex hominibus daemones, et omnia ex omnibus sententiam suam tali fine confirmat: »Nec dubium est, quin post quaedam intervalla temporum, rursus materia subsistat, et corpora fiant, et mundi diversitas construatur, propter varias voluntates rationabilium creaturarum, quae post perfectam beatitudinem usque ad finem omnium rerum paulatim ad inferiora dilapsae, tantam malitiam receperunt, ut in contrarium verterentur: dum nolunt servare principium, et incorruptam 928 beatitudinem possidere. Nec hoc ignorandum, quod multae rationabiles creaturae, usque ad secundum, et tertium, et quartum mundum servent principium, nec mutationi in se locum tribuant. Aliae vero tam parum de pristino statu amissurae sint, ut pene nihil perdidisse videantur, et nonnullae grandi ruina in ultimum praecipitandae sint barathrum. Novitque dispensator omnium Deus, in conditione mundorum singulis abuti juxta meritum, et opportunitates et causas, quibus mundi gubernacula sustentantur, et initiantur: ut qui omnes vicerit nequitia, et penitus se terrae coaequaverit, in alio mundo, qui postea fabricandus est, fiat diabolus, principium plasmationis Domini, ut illudatur ei ab Angelis, qui exordii amisere virtutem.« Quibus dictis, quid aliud conatur ostendere, nisi hujus mundi homines peccatores, in alio mundo posse diabolum et daemones fieri? Et rursum nunc daemones, in alio mundo posse vel Angelos, vel homines procreari? Et post disputationem longissimam, qua omnem creaturam corpoream in spiritualia corpora, et tenuia dicit esse mutandam: cunctamque substantiam in unum corpus mundissimum, et omni splendore purius convertendam, et talem, qualem nunc humana mens potest cogitare, ad extremum intulit: »Et erit Deus omnia in omnibus, ut universa natura corporea redigatur in eam substantiam, quae omnibus melior est, in divinam scilicet, qua nulla est melior.«

11. In quarto quoque libro, qui operis ejus extremus est, haec ab Ecclesia Christi damnanda interserit. »Et forsitan quomodo in isto mundo qui moriuntur separatione carnis et animae, juxta operum differentiam, diversa apud inferos obtinent loca: sic qui de coelestis Jerusalem (ut ita dicam) administratione moriuntur, ad nostri mundi inferna descendunt, ut pro qualitate meritorum, diversa in terris possideant loca.« Et iterum: »Et quia comparavimus, de isto mundo ad inferna pergentes animas, iis animabus, [PL22.1070] quae de superiori coelo ad nostra habitacula pervenientes quodammodo mortuae sunt, prudenti investigatione rimandum 929 est, an hoc ipsum possimus etiam in nativitate dicere singularum, ut quomodo quae in ista terra nostra nascuntur animae, vel de inferno rursum meliora cupientes, ad superiora veniunt, et humanum corpus assumunt, vel de melioribus locis ad nos usque descendunt; sic et ea loca quae supra sunt in firmamento, aliae animae possideant, quae de nostris sedibus ad meliora proficiant: aliae quae de coelestibus ad firmamentum usque delapsae sint, nec tantum fecere peccatum, ut ad loca quae incolimus, truderentur. Quibus dictis nititur approbare, et firmamentum, id est coelum, ad comparationem superioris coeli esse inferos, et hanc terram, quam incolimus, collatione firmamenti inferos appellari, et rursum ad comparationem inferorum, qui subter nos sunt, nos coelum dici: ut quod aliis infernus est, aliis coelum sit.« Nec hac disputatione contentus, dicit, »In fine omnium rerum, quando ad coelestem Jerusalem reversuri sumus, adversarium Fortitudinum contra populum Dei bella consurgere, ut non sit eorum otiosa virtus, sed exerceantur ad praelia, et habeant materiam roboris, quam consequi non possint, nisi fortes primum adversariis restiterint:« quos ratione, et ordine, et solertia repugnandi, in libro Numerorum legimus esse superatos (Num. 10. 26. 33).

12. Cumque dixisset juxta Joannis Apocalypsim (Cap. 4. v. 6), Evangelium sempiternum, id est, futurum in coelis, tantum praecedere hoc nostrum Evangelium, quantum Christi praedicatio Legis veteris sacramenta, ad extremum intulit (quod et cogitasse sacrilegium est) pro salute daemonum, Christum etiam in aere, et in supernis locis esse passurum. Et licet ille non dixerit, tamen quod consequens sit, intelligitur: sicut pro hominibus homo factus est, ut homines liberaret: sic et pro salute daemonum, Deum futurum quod sunt hi, ad quos venturus est liberandos. Quod ne forsitan de nostro sensu putemur asserere, ipsius verba ponenda sunt. »Sicut enim per umbram Evangelii, umbram Legis implevit: sic quia 830 omnis lex exemplum, et umbra est caeremoniarum coelestium, diligentius requirendum, utrum recte intelligamus Legem quoque coelestem, et caeremonias superni cultus plenitudinem non habere; sed indigere Evangelii veritate, quod in Joannis Apocalypsi Evangelium legimus sempiternum, ad comparationem videlicet hujus nostri Evangelii, quod temporale est, et in transituro mundo ac saeculo praedicatum. Quod quidem etiam si usque ad passionem Domini Salvatoris inquirere voluerimus, quanquam [PL22.1071] audax, et temerarium sit, in coelo ejus quaerere passionem: tamen si spiritualia nequitiae in coelestibus sunt, et non erubescimus crucem Domini confiteri propter destructionem eorum, quae sua passione destruxit: cur timeamus etiam in supernis locis, in consummatione saeculorum aliquid simile suspicari, ut omnium locorum gentes illius passione salventur?«

13. Rursumque blasphemans de Filio sic locutus est: »Si enim Patrem cognoscit Filius, videtur in eo quod novit Patrem, posse eum comprehendere: ut si dicamus artificis animum artis scire mensuram. Nec dubium, quin si Pater sit in Filio, et comprehendatur ab eo in quo est. Sin autem comprehensionem eam dicimus, ut non solum sensu quis, et sapientia comprehendat; sed et virtute, et potentia cuncta teneat, qui cognovit; non possumus dicere, quod comprehendat Filius Patrem: Pater vero omnia comprehendit. Inter omnia autem, et Filius est, ergo et Filium comprehendit.« Et ut sciremus causas, quibus Pater comprehendat Filium, et Filius Patrem non queat comprehendere, haec verba subnectit: »Curiosus lector inquirat utrum ita a semetipso cognoscatur Pater, quomodo cognoscitur a Filio: sciensque illud quod scriptum est: Pater qui misit, major me est in omnibus (Joan. 14. 28), verum esse contendet [fort. concedet], ut dicat, et in cognitione Filio Patrem esse majorem, dum perfectius, et purius a semetipso cognoscitur, quam a Filio«.

14. Μετεμψύχωσιν quoque, et abolitionem 931 corporum, per hoc rursum sentire convincitur. »Si quis autem potuerit ostendere incorporalem rationabilemque naturam, cum expoliaverit se corpore, vivere per semetipsam, et in pejori conditione esse, quando corporibus vestitur; in meliori, quando illa deponit: nulli dubium est corpora non principaliter subsistere, sed per intervalla, et ob varios motus rationabilium creaturarum nunc fieri; ut qui his indigent, vestiantur, et rursum cum illa depravatione lapsuum se ad meliora correxerint, dissolvi in nihilum, et hac semper successione variari.« Et ne parvam putaremus impietatem esse eorum, quae praemiserat, in ejusdem voluminis fine conjungit: Omnes rationabiles naturas, id est Patrem, et Filium et Spiritum Sanctum, Angelos, Potestates, Dominationes, caeterasque Virtutes, ipsum quoque hominem secundum animae dignitatem, unius esse substantiae. »Intellectualem, inquit, rationabilemque naturam sentit Deus, et unigenitus Filius ejus, et Spiritus Sanctus: [PL22.1072] sentiunt Angeli, et Potestates, caeteraeque Virtutes, sentit interior homo, qui ad imaginem, et similitudinem Dei conditus est. Ex quo concluditur, Deum, et haec quodammodo unius esse substantiae.« Unum addit verbum, quodammodo, ut tanti sacrilegii crimen effugeret, et qui in alio loco Filium, et Spiritum Sanctum non vult de Patris esse substantia, ne divinitatem in partes secare videatur, naturam omnipotentis Dei Angelis hominibusque largitur.

15. Cum haec ita se habeant, quae insania est, paucis de Filio et Spiritu Sancto commutatis, quae apertam blasphemiam praeferebant; caetera ita ut scripta sunt, protulisse in medium, et impia voce laudasse: cum utique, et illa, et ista de uno impietatis fonte processerint? Adversum omnia scribere, nec hujus est temporis, et omnes qui adversus Arium, et Eunomium, 932 Manichaeumque, et diversas scripserunt haereses, his quoque impietatibus respondisse credendi sunt. Quisquis igitur hos voluerit legere libros, et calciatis pedibus ad terram repromissionis pergere; ne alicubi a serpentibus mordeatur, et arcuato Scorpii vulnere verberetur, legat prius hunc librum, et antequam ingrediatur viam, quae sibi cavenda sint, noverit.

EPISTOLA CXXV. AD RUSTICUM MONACHUM

1. Nihil Christiano felicius, cui promittitur regnum coelorum. Nihil laboriosius, qui quotidie de vita periclitatur. Nihil fortius, qui vincit diabolum. Nihil imbecillius, qui a carne superatur. Utriusque rei exempla sunt plurima. Latro credit in cruce, et statim [PL22.1073] meretur audire: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso (Luc. 23. 43). Judas de Apostolatus fastigio, in perditionis tartarum labitur, et nec familiaritate convivii, nec instinctione buccellae, nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem Filium Dei noverat. Quid Samaritana vilius? Non solum ipsa credidit, et post sex viros unum invenit Dominum, Messiamque cognovit ad fontem, quem in Templo Judaeorum populus ignorabat: sed et auctor fit salutis multorum, et Apostolis ementibus cibos, esurientem reficit, lassumque sustentat (Joan. 4). Quid Salomone sapientius? Attamen 993 infatuatur amoribus mulierum (3. Reg. 11. 1). Bonum est sal, nullumque sacrificium absque hujus aspersione suscipitur (Lev. 2). Unde et Apostolus praecepit: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus (Coloss. 4. 6). Quod si infatuatur, foras projicitur (Marc. 8), in tantumque perdit nominis dignitatem, ut ne in sterquilinium quidem utile sit, quo solent credentium arva condiri, et sterile animarum solum pinguescere. Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus, magna cepisse, et excelsa sectari; et adolescentiae, imo pubertatis incentiva calcantem, perfectae quidem aetatis gradum scandere: sed lubricum iter esse, per quod ingrederis; NEC TANTUM SEQUI gloriae post victoriam, quantum ignominiae post ruinam.

2. Non mihi nunc per virtutum prata ducendus est rivulus: nec laborandum, ut ostendam tibi variorum pulchritudinem florum: quid in se lilia habeant puritatis, quid rosa verecundiae possideat, quid violae purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum. Jam enim, propitio Domino, stivam tenes. Jam tectum atque solarium cum Petro Apostolo conscendisti; qui esuriens in Judaeis, Cornelii saturatur fide; et famem incredulitatis eorum, gentium conversione restinguit: atque in vase Evangeliorum quadrangulo, quod de coelo descendit ad terram, docetur, et discit omnes homines posse salvari. Rursumque quod viderat, in specie candidissimi linteaminis in superna transfertur, et credentium turbam de terris ad coelum rapit: ut pollicitatio Domini compleatur: Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. 5. 8). Totum quod apprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta, post multa naufragia, rudem conor instruere vectorem, illud est, ut in quo littore pudicitiae pirata sit [al. pirata sint] noveris; ubi Charybdis, et radix omnium malorum avaritia; ubi Scyllaei obtrectatorum canes, de quibus Apostolus loquitur: Ne mordentes invicem, mutuo 934 consumamini (Galat. 5), quomodo in media tranquillitate securi, Lybicis interdum vitiorum Syrtibus obruamur; quid venenatorum animantium, desertum hujus saeculi nutriat [al. deserta his nutriant].

3. Navigantes Rubrum mare, in quo optandum nobis est, ut verus Pharao cum suo mergatur exercitu, [PL22.1074] multis difficultatibus ac periculis ad urbem Auxumam perveniunt. Utroque in littore Gentes vagae, imo belluae habitant ferocissimae. Semper solliciti, semper armati, totius anni vehunt cibaria. Latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator, et doctor in summa mali arbore sedeat, et inde regendae, et circumflectendae navis dictata praedicet. Felix cursus est, si post sex menses supradictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire Oceanus; per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervenitur, et ad Gangem fluvium (quem Phison Sancta Scriptura commemorat) qui circumit totam terram Evila, et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte devehere. Ubi nascitur carbunculus, et smaragdus; et margarita candentia, et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio: montesque aurei, quos adire propter gryphas, et dracones, et immensorum corporum monstra, hominibus impossibile est: ut ostendatur nobis, quales custodes habeat avaritia.

4. Quorsum ista? Perspicuum est, si negotiatores saeculi tanta sustinent, ut ad incertas periturasque divitias perveniant, et servent cum animae discrimine, quae multis periculis quaesierunt, quid Christi negotiatori faciendum est, qui venditis omnibus quaerit, pretiosissimum margaritum? qui totis substantiae suae opibus emit agrum, in quo reperiat thesaurum, quem nec fur effodere, nec latro possit auferre?

5. Scio me offensurum esse quamplurimos, qui generalem de vitiis disputationem, in suam referunt contumeliam; 935 et dum mihi irascuntur, suam indicant conscientiam: multoque pejus de se, quam de me judicant. Ego enim neminem nominabo: nec veteris Comoediae licentia certas personas eligam atque perstringam. PRUDENTIS VIRI EST, ac prudentium feminarum, dissimulare, imo emendare quod in se intelligunt, et indignari sibi magis quam mihi; nec in monitorem maledicta congerere. Qui etsi iisdem [PL22.1075] teneatur criminibus, certe in eo melior est, quod sua ei mala non placent.

6. Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem: ac post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam, non parcens sumptibus, et absentiam filii, spe sustinens futurorum; ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis, gravitas Romana condiret: nec calcaribus in te, sed fraenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabant sale, et luxuriantes flagellis vineas, falcibus reprimebant, ut eloquentiae torcularia, non verborum pampinis, sed sensuum, quasi uvarum, expressionibus redundarent. Hanc tu suspice, ut parentem: ama, ut nutricem: venerare, ut sanctam. Nec aliorum imiteris exemplum, qui relinquunt suas, et alienas appetunt: quorum dedecus in propatulo est, sub nominibus pietatis quaerentium suspecta consortia. Novi ego quasdam jam maturioris aetatis, et plerasque libertini generis adolescentibus delectari, et filios quaerere spirituales: paulatimque pudore superato, per ficta matrum nomina erumpere in licentiam maritalem. Aliae sorores virgines deserunt, et externis viduis copulantur. Sunt quae oderunt suos, et non suorum palpantur affectu: quarum impatientia, index animi, nullam recipit excusationem; et cassa impudicitiae velamenta, quasi aranearum fila disrumpit. Videas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa, a mulieribus non posse discedere, sub eodem manere tecto, simul inire convivia, ancillas juvenes habere in ministerio, et praeter vocabulum 936 nuptiarum, omnia esse matrimonii. Nec haec culpa est Christiani nominis, si simulator religionis in vitio sit: quinimo confusio gentilium, cum ea vident Ecclesiis displicere, quae omnibus bonis non placent.

7. Tu vero si monachus esse vis, non videri, habeto curam, non rei familiaris, cui renuntiando, hoc esse coepisti, sed animae tuae. SORDIDAE VESTES candidae mentis indicia sint: vilis tunica contemptum saeculi probet: ita duntaxat, ne animus tumeat, ne habitus sermoque dissentiant. Balnearum fomenta non quaerat, qui calorem corporis, jejuniorum cupit frigore extinguere. Quae et ipsa moderata sint, ne nimia debilitent stomachum, et majorem refectionem poscentia, erumpant in eruditatem, quae parens libidinum est. MODICUS AC temperatus cibus et carni et animae utilis est. Matrem ita vide, ne per illam alias videre [PL22.1076] cogaris: quarum vultus cordi tuo haereant, Et tacitum vivat sub pectore vulnus (Aeneid. 4). Ancillas quae illi in obsequio sunt, tibi scias esse in insidiis; quia quanto vilior earum conditio, tanto facilior est ruina. Et Joannes Baptista sanctam matrem habuit, Pontificisque filius erat; et tamen nec matris affectu, nec patris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis. Vivebat in eremo (Luc. 1), et oculis desiderantibus Christum, nihil aliud dignabatur aspicere. Vestis aspera, zona pellicea, cibus locustae, melque silvestre (Marc. 1), omnia virtuti, et continentiae praeparata. Filii Prophetarum (quos monachos in veteri Testamento legimus) aedificabant sibi casulas propter fluenta Jordanis, et turbis urbium derelictis, polenta, et herbis agrestibus victitabant (4. Reg. 6). Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso: varia Scripturarum poma decerpe: his utere deliciis: harum fruere complexu. Si scandalizat te oculus, pes, manus, projice ea (Matth. 5). Nulli parcas, ut soli parcas animae. Qui viderit, inquit Dominus, mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Quis gloriabitur castum se habere cor (Prov. 20. 9)? Astra non sunt munda in conspectu Domini: quanto magis homines (Job. 25. 5. 6), quorum 937 vita tentatio est? Vae nobis, qui quoties concupiscimus, toties fornica mur. Inebriatus est, inquit, gladius meus in coelo (Isai. 34. 5), multo amplius in terra, quae spinas, et tribulos generat. Vas electionis, in cujus ore Christus resonabat, macerat corpus suum, et subjicit servituti (1. Cor. 9. 27); et tamen cernit naturalem carnis ardorem suae repugnare sententiae, ut quod non vult, hoc agere compellatur, et quasi vim patiens, vociferatur, et dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. 7. 24)? Et tu te arbitraris absque lapsu et vulnere posse transire, nisi omni custodia servaveris cor tuum, et cum Salvatore dixeris: Mater mea, et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei (Matth. 12. 50; et Marc. 3. 35)? Crudelitas ista, pietas est; imo quid tam pium, quam sanctae matri sanctum filium custodire? Optat et illa te vivere, et non videre ad tempus, ut semper cum Christo videat. Anna Samuelem, non sibi, sed Tabernaculo genuit (1. Reg. 2). Filii Jonadab, qui vinum, et siceram non bibebant, qui habitabant in tentoriis, et quas nox compulerat, sedes habebant, scribuntur in Psalmo (Psal. 70. seq. LXX), quod primi captivitatem sustinuerint, qui ab exercitu Chaldaeorum vastante Judaeam, urbes introire compulsi sunt.

8. Viderint alii quid sentiant. Unusquisque enim suo sensu ducitur. MIHI OPPIDUM carcer, et solitudo paradisus est. Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularitate censemur? Moyses ut praeesset populo Judaeorum, quadraginta annis eruditur in eremo (Exod. 3): pastor ovium, hominum factus est [PL22.1077] pastor (Luc. 5. 10). Apostoli de piscatione lacus Genezareth, ad piscationem hominum transierunt. Tunc [al. qui tunc] habentes patrem, rete, naviculam, secuti Dominum, protinus omnia reliquerunt, portantes quotidie crucem suam, et ne virgam quidem in manu habentes. Haec dico, ut etiam si Clericatus te titillat desiderium, discas quod possis docere; et rationabilem hostiam offeras Christo: ne miles antequam tiro, ne prius magister sis, quam discipulus. Non est humilitatis meae, neque mensurae, judicare de Clericis, et de ministris Ecclesiarum sinistrum quippiam dicere. Habeant illi ordinem, et gradum suum, quem si tenueris, quomodo 938 tibi in eo vivendum sit, editus ad Nepotianum liber (Epist. LII), docere te poterit. Nunc monachi incunabula, moresque discutimus: et ejus monachi, qui liberalibus studiis eruditus in adolescentia, jugum Christi collo suo imposuit.

9. Primumque tractandum est, utrum solus, an cum aliis in monasterio vivere debeas. Mihi quidem placet, ut habeas Sanctorum contubernium, nec ipse te doceas, et absque ductore ingrediaris viam, quam nunquam ingressus es, statimque tibi in partem alteram declinandum sit, et errori pateas, plusque aut minus ambules, quam necesse est; ne aut currens lasseris, aut moram faciens, obdormias. In solitudine cito subrepit superbia: et si parumper jejunaverit, hominemque non viderit, putat se alicujus esse momenti: oblitusque sui, unde, et quo venerit, intus corde, lingua foris vagatur. Judicat, contra Apostoli voluntatem, alienos servos: quo gula voluerit, porrigit manum: dormit quantum voluerit: nullum veretur, facit quod voluerit, omnes inferiores se putat, crebriusque in urbibus, quam in cellula est: et inter fratres simulat verecundiam, qui platearum turbis colliditur. Quid igitur? Solitariam vitam reprehendimus? minime: quippe quam saepe laudavimus. Sed de ludo monasteriorum, hujuscemodi volumus egredi milites, quos eremi dura rudimenta non terreant: qui specimen conversationis suae multo tempore dederint: qui omnium fuerint minimi, ut primi omnium fierent: quos nec esuries aliquando, nec saturitas superavit: qui paupertate laetantur: quorum habitus, sermo, vultus, incessus, doctrina virtutum est: qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines, daemonum pugnantium contra se portenta confingere, ut apud imperitos, et vulgi homines miraculum sui faciant, et exinde lucra sectentur.

10. Vidimus nuper et planximus, Croesi opes unius morte deprehensas: urbisque stipes, quasi in usus pauperum congregatas, stirpi et posteris derelictas. [PL22.1078] 939 Tunc ferrum quod latebat in profundo, supernatavit aquae, et inter palmarum arbores, Merrhae amaritudo monstrata est. Nec mirum: talem et socium et magistrum habuit, qui egentium famem, suas fecit esse divitias; et miseris derelicta, in suam reservavit miseriam. Quorum clamor tandem pervenit ad coelum, et patientissimas Dei vicit aures, ut missus Angelus pessimus, Nabal Carmelio diceret: Stulte, hac nocte auferent animam tuam a te; quae autem praeparasti, cujus erunt? (Luc. 12. 2).

11. Volo ergo te, et propter causas quas supra exposui, non habitare cum matre; et praecipue, ne aut offerentem delicatos cibos, renuendo contristes: aut si acceperis, oleum igni adjicias; et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod nocte cogites. Nunquam de manu et oculis tuis recedat liber, discatur Psalterium ad verbum; oratio sine intermissione; vigil sensus, nec vanis cogitationibus patens. Corpus pariter et animus tendatur ad Dominum. Iram vince patientia: AMA SCIENTIAM Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Nec vacet mens tua variis perturbationibus, quae si pectori insederint dominabuntur tui; et te deducent ad delictum maximum. Facito aliquid operis, ut te semper diabolus inveniat occupatum. Si Apostoli habentes potestatem de Evangelio vivere, laborabant manibus suis, ne quem gravarent; et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritualibus debebant metere carnalia (1. Cor. 9. 11), cur tu in usus tuos cessura non praepares? Vel fiscellam texe junco, vel canistrum lentis plecte viminibus: sarriatur humus: areolae aequo limite dividantur: in quibus cum olerum jacta fuerint 940 semina, vel plantae per ordinem positae, aquae ducantur irriguae, ut pulcherrimorum versuum spectator assistas: Ecce supercilio, clivosi tramitis undam Elicit, illa cadens raucum per laevia murmur Saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva. (Georg. l. 3.) [PL22.1079] Inserantur infructuosae arbores, vel gemmis, vel surculis, ut parvo post tempore, laboris tui dulcia poma decerpas. Apum fabricare alvearia, ad quas te mittunt Salomonis Proverbia (Prov. 6. 8. juxta LXX); et monasteriorum ordinem, ac regiam disciplinam, in parvis disce corporibus. Texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur cibum, et animus lectione saturetur.. In desideriis est omnis otiosus (Prov. 13. 14. juxta LXX). Aegyptiorum Monasteria hunc morem tenent, ut nullum absque operis labore suscipiant, non tam propter victus necessitatem, quam propter animae salutem. Ne vagetur perniciosis cogitationibus mens, et instar fornicantis Jerusalem, omni transeunti divaricet pedes suos (Ezech. 17. 23).

12. Dum essem juvenis, et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum ardoremque naturae ferre non poteram, quem cum crebris jejuniis frangerem, mens tamen cogitationibus aestuabat. Ad quam edomandam, cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina, Ciceronis fluvios, gravitatemque Frontonis, et lenitatem Plinii, alphabetum discerem, et stridentia anhelantiaque verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quoties desperaverim, quotiesque cessaverim, et contentione 941 discendi rursus inceperim, testis est conscientia, tam mea qui passus sum, quam eorum qui mecum duxerunt vitam. Et gratias ago Domino, quod de amaro semine litterarum, dulces fructus carpo.

13. Dicam et aliud, quod in Aegypto viderim: Graecus adolescens erat in coenobio, qui nulla abstinentia [al. continentia], nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere. Hunc periclitantem Pater monasterii hac arte servavit: imperavit cuidam viro gravi, ut jurgiis atque conviciis insectaretur hominem, et post irrogatam injuriam, primus veniret ad querimoniam. Vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat. Flere ille contra mendacium, quod nullus crederet veritati: solus Pater defensionem suam callide opponere, ne abundantiori tristitia absorberetur frater. Quid multa? Ita annus ductus est: quo expleto, interrogatus adolescens [PL22.1080] super cogitationibus pristinis, an adhuc molestiae aliquid sustineret: papae, inquit, vivere mihi non licet: et fornicari libeat? Hic si solus fuisset, quo adjutore superasset?

14. Philosophi saeculi solent amorem veterem amore novo, quasi clavum clavo expellere. Quod et Assuero regi septem principes fecere Persarum, ut Vasthi reginae desiderium, aliarum puellarum amore compescerent (Esth. 2. 3). ILLI VITIUM VITIO, peccatumque peccato medicantur, nos amore virtutum, vitia superemus. Declina, ait, a malo, et fac bonum (Ps. 36. 37): Quaere pacem, et persequere eam. Nisi oderimus malum, bonum amare non possumus. Quin potius faciendum est bonum, ut declinemus a malo. Pax quaerenda, ut bella fugiamus. Nec sufficit eam quaerere, nisi inventam fugientemque omni studio persequamur, quae exsuperat omnem sensum: 942 in qua habitatio Dei est, dicente Propheta: Et factus est in pace locus ejus (75. 2). Pulchreque persecutio pacis dicitur, juxta illud Apostoli: Hospitalitatem persequentes [Rom. 12. 13], ut non levi usitatoque sermone, et (ut ita loquar) summis labiis hospites invitemus; sed toto mentis ardore teneamus, quasi auferentes secum de lucro nostro atque compendio.

15. Nulla ars absque magistro discitur. Etiam muta animalia, et ferarum greges, ductores sequuntur suos. In apibus principes sunt: grues unam sequuntur ordine litterato. Imperator unus: Judex unus provinciae. Roma ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit, et parricidio dedicatur. Iu Rebeccae utero, Esau, et Jacob bella gesserunt (Gen. 25. 22). Singuli Ecclesiarum Episcopi, singuli Archipresbyteri, singuli Archidiaconi: et omnis ordo Ecclesiasticus suis rectoribus nititur. In navi unus gubernator: in domo unus Dominus: in quamvis grandi exercitu, unius signum expectatur. Et ne plura replicando fastidium legenti faciam, per haec omnia ad illud tendit oratio; ut doceam te, non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina Patris, consortioque multorum, ut ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam: hic te silentium, ille doceat mansuetudinem. Non facias quod vis, comedas quod juberis, [PL22.1081] vestiare quod acceperis, operis tui pensum persolvas, subjiciaris cui non vis, lassus ad stratum venias, ambulansque dormites, et necdum [al. nec demum] expleto somno, surgere compellaris. Dicas Psalmum in ordine tuo; IN QUO NON dulcedo vocis, sed mentis affectus quaeritur, dicente Apostolo: Psallam spiritu, psallam et mente (1. Cor. 14. 15): Et, Cantantes in cordibus vestris Domino. Legerat enim esse praeceptum, Psallite sapienter. Servias 943 fratribus, hospitum laves pedes; passus injuriam taceas; Praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem. Credas tibi salutare quidquid ille praeceperit; nec de majorum sententia judices, cujus officii est obedire, et implere quae jussa sunt, dicente Moyse: Audi Israel, et tace (Deut. 27. 9. juxta LXX). Tantis negotiis occupatus, nullis vacabis cogitationibus, et dum ab alio transis ad aliud, opusque succedit operi, illud solum mente tenebis, quod agere compelleris.

16. Vidi ego quosdam, qui postquam renuntiavere saeculo, vestimentis duntaxat, et vocis professione, non rebus, nihil de pristina conversatione mutarunt. Res familiaris magis aucta quam imminuta. Eadem ministeria servulorum, idem apparatus convivii. In vitro, et patella fictili aurum comeditur, et inter turbas et examina ministrorum, nomen sibi vindicant solitarii. Qui vero pauperes sunt, et tenui substantiola, videnturque sibi scioli; pomparum ferculis similes procedunt in publicum, ut caninam exerceant facundiam. Alii sublatis in altum humeris, et intra se nescio quid cornicantes, stupentibusque in terram oculis, tumentia verba trutinantur, ut si Praeconem addideris, putes incedere [PL22.1082] Praefecturam. Sunt qui humore cellarum, immoderatisque jejuniis, taedio solitudinis, ac nimia lectione, dum diebus ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in melancholiam, et Hippocratis magis fomentis, quam nostris monitis indigent. Plerique artibus, et negotiationibus pristinis carere non possunt, mutatisque nominibus institorum, eadem exercent commercia: non victum et vestitum, quod Apostolus praecipit (2. Tim. 6), sed majora quam saeculi homines, emolumenta sectantes. Et prius quidem ab 944 Aedilibus, quos ἀγορανόμους Graeci appellant, vendentium coercebatur rabies, nec erat impune peccatum. Nunc autem sub religionis titulo exercentur injusta compendia [al. commercia], ET HONOR nominis Christiani fraudem magis facit, quam patitur. Quodque pudet dicere, sed necesse est, ut saltem sic ad nostrum erubescamus dedecus, publice extendentes manus, pannis aurum tegimus: et contra omnium opinionem, plenis sacculis morimur divites, qui quasi pauperes viximus. Tibi cum in monasterio fueris, haec facere non licebit: et inolescente paulatim consuetudine, quod primum cogebaris, vel incipies, et delectabit te labor tuus; oblitusque praeteritorum, semper priora sectaberis: nequaquam considerans, quid alii mali faciant, sed quid boni tu facere debeas.

17. Neque vero peccantium ducaris multitudine, et te pereuntium turba sollicitet, ut tacitus cogites: Quid? ergo omnes peribunt, qui in urbibus habitant? Ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant Ecclesiis, adeunt balneas, unguenta non spernunt; et tamen in omnium ore versantur. Ad quod et ante respondi, et nunc breviter respondeo, me in praesenti opusculo non de Clericis disputare, sed monachum instituere. Sancti sunt Clerici et omnium vita laudabilis. Ita ergo age, et vive in monasterio, ut Clericus esse merearis, ut adolescentiam tuam nulla sorde commacules, ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedas, et habeas de foris bonum testimonium: feminaeque nomen tuum noverint, et vultum tuum nesciant. Cum ad perfectam aetatem veneris, si tamen vita comes fuerit, et te vel populus, vel Pontifex civitatis, in Clericum elegerit, agito quae Clerici sunt, et inter 945 ipsos sectare meliores. QUIA IN OMNI conditione et gradu, optimis mixta sunt pessima.

18. Ne ad scribendum cito prosilias, et levi ducaris insania. Multo tempore disce quod doceas. Ne credas laudatoribus tuis, imo irrisoribus aurem ne libenter accommodes; qui cum te adulationibus foverint, et quodammodo impotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendes post te colla curvari, aut manu auriculas agitari asini, aut aestuantem canis protendi linguam. Nulli detrahas nec in eo te sanctum putes, si caeteros laceres. [PL22.1083] Accusamus saepe quod facimus, et contra nosmetipsos diserti, in nostra vitia invehimur, muti de eloquentibus judicantes. Testudineo Grunnius incedebat ad loquendum gradu, et per intervalla quaedam, vix pauca verba carpebat, ut eum putares singultire, non proloqui. Et tamen cum mensa posita, librorum exposuisset struem, adducto supercilio, contractisque naribus, ac fronte rugata, duobus digitulis concrepabat, hoc signo ad audiendum discipulos provocans. Tum nugas meras fundere, et adversum singulos declamare: criticum diceres esse Longinum, Censoremque Romanae facundiae, notare quem vellet, et de Senatu doctorum excludere. Hic bene nummatus, plus placebat in prandiis. Nec mirum, si qui multos inescare solitus erat, facto cuneo circumstrepentium garrulorum, procedebat in publicum: intus Nero, foris Cato. Totus ambiguus, ut ex contrariis diversisque naturis, unum monstrum novamque bestiam diceres esse compactam, juxta illud poeticum: Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera.

19. Nunquam ergo tales videas, nec hujusmodi hominibus appliceris, nec declines cor tuum in verba malitiae, et audias: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Et iterum: Filii hominum, 946 dentes eorum arma et sagittae (Psal. 56. 5). Et alibi: Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula (Ps. 54. 22). Et apertius in Ecclesiaste: Sicut mordet serpens in silentio, sic qui fratri suo occulte detrahit (Eccl. 10. 11). Sed dices: Ipse non detraho, aliis loquentibus quid facere possum? Ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. 140) ista praetendimus. Christus arte non illuditur. Nequaquam mea, sed Apostoli sententia est: Nolite errare: Deus non irridetur (Galat. 6. 7). Ille in corde, nos videmus in facie. Salomon loquitur in Proverbiis: Ventus aquilo dissipat nubes, et vultus tristis, linguas detrahentium (Prov. 25. 23). Sicut enim sagitta si mittatur contra duram materiam, nonnunquam in mittentem revertitur, et vulnerat vulnerantem; illudque completur: Facti sunt mihi in arcum pravum (Ps. 77. 57). Et alibi: Qui mittit in altum lapidem, recidet in caput ejus (Eccl. 27. 28): ita detractor cum tristem faciem viderit audientis, imo ne audientis quidem, sed obturantis aures suas, ne audiat judicium sanguinis, illico conticescit, pallet vultus, haerent labia, saliva siccatur. Unde [PL22.1084] idem vir sapiens: Cum detractoribus, inquit, ne miscearis: quoniam repente veniet perditio eorum et ruinam utriusque quis novit (Prov. 24. 21): tam scilicet ejus qui loquitur, quam illius, qui audit loquentem. VERITAS ANGULOS non amat, nec quaerit susurrones. Timotheo dicitur: Adversum presbyterum accusationem cito non receperis. Peccantem autem, coram omnibus argue, ut et caeteri metum habeant (1. Tim. 5. 19. et 20). Non est facile de provecta aetate credendum, quam et vita praeterita defendit, et honorat vocabulum dignitatis. Verum quia homines sumus, et interdum contra annorum maturitatem, puerorum vitiis labimur; si me vis corrigere delinquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas. Corripiet me justus in misericordia, et increpabit: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps. 140. 5). Quem enim diligit Dominus, 947 corripit: castigat autem omnem filium quem recipit (Prov. 3. 12). Et per Isaiam clamat Dominus: Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitas pedum vestrorunt supplantant (Isai. 3. 11). Quid enim mihi prodest, si aliis mala referas mea? Si me nesciente, peccatis meis, imo detractionibus tuis alium vulneres; et cum certatim omnibus narres, sic singulis loquaris, quasi nulli dixeris alteri? Hoc est non me emendare: sed vitio tuo satisfacere. Praecipit Dominus, peccantes in os argui debere secreto, vel adhibito teste; et si audire noluerint, referri ad Ecclesiam, habendosque in malo pertinaces, sicut ethnicos et publicanos (Matth. 18).

20. Haec expressius loquor, ut adolescentem meum, et linguae et aurium prurigine liberem: ut renatum in Christo, sine ruga et macula, quasi pudicam virginem exhibeam, castam tam mente quam corpore; ne solo nomine glorietur, et absque oleo bonorum operum, extincta lampade, excludatur a sponso. Habes istic sanctum doctissimumque Pontificem Proculum, qui viva et praesenti voce nostras schedulas superet, quotidianisque tractatibus iter tuum dirigat; nec patiatur te in partem alteram declinando, viam relinquere regiam, per quam Israel ad terram repromissionis properans, se transiturum esse promittit. Atque utinam exaudiatur vox Ecclesiae implorantis: Domine, pacem da nobis: omnia [PL22.1085] enim dedisti nobis (Is. 16. sec. LXX). Utinam quod renuntiamus saeculo, voluntas sit, non necessitas: ET PAUPERTAS habeat expetita gloriam, non illata cruciatum. Caeterum juxta miserias hujus temporis, et ubique gladios saevientes, satis dives est, qui pane non indiget. Nimium potens est, qui servire non cogitur. Sanctus Exuperius, Tolosae Episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios: et ore pallente jejuniis, fame torquetur aliena: omnemque substantiam Christi visceribus erogavit. Nihil illo ditius, qui Corpus Domini [al. Christi] canistro vimineo, Sanguinem 948 portat in vitro. Qui avaritiam ejecit e Templo: qui absque funiculo et increpatione, cathedras vendentium columbas, id est, dona Sancti Spiritus, mensasque subvertit mamonae, et nummulariorum aera dispersit; ut domus Dei, domus vocetur orationis, et non latronum spelunca. Hujus e vicino sectare vestigia, et caeterorum qui virtutum illius similes sunt, quos Sacerdotium et humiliores facit et pauperes. Aut si perfecta desideras, exi cum Abraham de patria et cognatione tua, et perge quo nescis. Si habes substantiam, vende, et da pauperibus. Si non habes, grandi onere liberatus es: nudum Christum, nudus sequere. Durum, grande, difficile; sed magna sunt praemia.

EPISTOLA CXXVI. AD MARCELLINUM ET ANAPSYCHIAM

Dominis vere sanctis atque omni officiorum caritate venerandis filiis MARCELLINO et ANAPSYCHIAE, HIERONYMUS in Christo salutem.

1. Tandem ex Africa vestrae litteras unanimitatis accepi; et non me poenitet impudentiae, qua tacentibus vobis epistolas meas frequenter ingessi, ut rescriptum mererer, et vos esse sospites, non aliis nuntiantibus, sed vestro potissimum sermone cognoscerem. Super animae statu memini vestrae quaestiunculae, imo maxime ecclesiasticae quaestionis: Utrum lapsa de coelo sit, ut Pythagoras philosophus, omnesque Platonici, et Origenes putant: An a propria Dei substantia, ut Stoici, Manichaeus, et Hispana Priscilliani haeresis suspicantur: An in thesauro habeantur Dei, olim 949 conditae, ut quidam Ecclesiastici [PL22.1086] stulta persuasione confidunt: An quotidie a Deo fiant, et mittantur in corpora, secundum illud, quod in Evangelio scriptum est, Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. 5. 17): An certe ex traduce, ut Tertullianus, Apollinaris, et maxima pars Occidentalium autumant; ut, quomodo corpus ex corpore, sic anima nascatur ex anima, et simili cum brutis animantibus conditione subsistat. Super quo quid mihi videretur [al. videatur], in opusculis contra Ruffinum scripsisse me novi, adversus eum libellum, quem sanctae memoriae Anastasio Episcopo Romanae Ecclesiae dedit [al. edidit]: in quo lubrica et subdola, imo stulta confessione, dum auditorum simplicitati illudere nititur, suae fidei, imo perfidiae illusit: quos libros reor sanctum parentem vestrum habere Oceanum. Olim enim editi sunt, multis Ruffini libris adversus calumnias respondentes. Certe habes ibi virum sanctum et eruditum Augustinum Episcopum, qui viva, ut aiunt, voce docere te poterit et suam, imo per se nostram explicare sententiam.

2. Ezechielis volumen olim aggredi volui, et sponsionem creberrimam studiosis lectoribus reddere; sed in ipso dictandi exordio ita animus meus Occidentalium provinciarum, et maxime urbis Romae [al. Romanae] vastatione confusus est, ut, juxta vulgare proverbium, proprium quoque ignorarem vocabulum: diuque tacui, sciens tempus esse lacrymarum. Hoc autem anno cum tres explicassem libros, subitus impetus barbarorum, de quibus tuus dicit Virgilius, lateque vagantes Barcaei (Aeneid. 4), et sancta Scriptura de Ismahel, Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit (Gen. 16. 12), sic Aegypti limitem, Palaestinae, Phoenicis, Syriae percurrit ad instar torrentis cuncta secum trahens, ut vix manus eorum misericordia Christi potuerimus evadere. Quod si, juxta inclytum oratorem, silent inter arma leges (Cicero pro Milone), quanto magis studia Scripturarum? quae et librorum multitudine, et silentio, ac librariorum sedulitate, quodque proprium 950 est, securitate et otio dictantium indigent. Duos itaque libros misi sanctae filiae meae Fabiolae, quorum exempla [al. exemplaria] si volueris, ab ipsa poteris mutuari. Pro angustia quippe temporis alios describere non [PL22.1087] potui: quos cum legeris et vestibula videris, facilis conjectura erit, qualis ipsa sit futura domus. Sed credo in Dei misericordia, qui nos adjuvit in difficillimo principio supradicti operis, quod ipse adjuvet et in penultimis Prophetae partibus, in quibus Gog et Magog bella narrantur: et in extremis, in quibus sacratissimi et inexplicabilis templi aedificatio, varietas, mensuraque describitur.

3. Sanctus frater noster Oceanus, cui vos cupitis commendari, tantus et talis est, et sic eruditus in Lege Domini, ut, absque nostro rogatu, instruere [al. instituere] vos possit, et nostram super cunctis quaestionibus Scripturarum pro modulo communis ingenii explicare sententiam. Incolumes vos et prolixa aetate florentes Christus Deus noster tueatur omnipotens, Domini vere sancti.

Miitikio ya wasomaji

Vidokezo

Fons: Patrologia Latina, t. 22, coll. 1047-1087 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ilichapishwa na mtumiaji: Rodion Vlasov
Tarehe ya kuunda ukurasa: 2026-11-22, Sasisha: 2026-11-22