Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarii in Titum (2/3)

INCIPIT LIBER

[PL26.555C] (Cap. I.---Vers. 1.) Paulus servus Dei: Apostolus, autem Jesu Christi. In Epistola ad Romanos ita exorsus est: Paulus servus Jesu Christi vocatus Apostolus. In hac autem servum se Dei dicit: Apostolum vero Jesu Christi. Si enim Pater et Filius unum sunt, et qui crediderit in Filium, credit et in Patrem: servitus quoque indifferenter apostoli Pauli, vel ad Patrem est referenda, vel ad Filium. Haec autem servitus non est illa de qua ipse Apostolus ait: Nec enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore [Al. timorem], sed accepistis spiritum [PL26.556C] adoptionis [Al. addit filiorum], in quo clamamus Abba, Pater (Rom. VIII, 28), verum nobilis servitus, de qua et David ad Deum loquitur: Ego servus tuus, filius ancillae tuae (Psal. CXV, 16). Et beata Maria ad Angelum: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum [Al. juxta] verbum tuum (Luc. I, 38). Hanc servitutem habuit et Moyses, de quo Dominus ad Jesum filium Nave: Moyses, inquit, famulus meus mortuus est (Jos. I, 2). Et in alio loco: Mortuus est Moyses famulus Domini in terra Moab per verbum Domini (Deut. XXXIV, 5). Absit quippe ut spiritum [PL26.557A] servitutis Moysen et Mariam in timore, et non in dilectione Dei habuisse credamus. Nec mirum quamvis sanctos homines, tamen Dei servos nobiliter appellari, cum per Isaiam prophetam Pater loquatur ad Filium: Magnum tibi est vocari te puerum meum (Isai. XLIX, 6), quod Graece dicitur: μέγα σοί ἐστι τοῦ κληθῆναί σε παῖδά μου. Puer autem, hoc est, παῖς quia potest, secundum Graecos, et famulum et filium significare, in Hebraeo quaesivimus, et invenimus non filium meum scriptum esse, sed servum meum, id est, ABDI (). Unde et Abdias propheta qui interpretatur servus Domini, ex famulatu Dei nomen accepit. Si moveat quempiam, Dominum Salvatorem, qui universitatis est conditor, servum Dei dici; non movebitur, si ipsum ad apostolos audiet [PL26.557B] loquentem: Qui voluerit inter vos esse major, sit omnium servus; et: Filius hominis venit, non ut ministraretur sibi, sed ut ministraret (Matth. XX, 27, 28): quod ne docere tantum verbis videretur, monstravit exemplo. Assumpto quippe linteo, accinxit se, et aqua pelvim replens, discipulorum pedes lavit (Joan. XIII). Non est itaque impium credere eum qui formam servi assumpserat, haec fecisse quae servi sunt, ut paternae voluntati servisse dicatur, cum servis suis ipse servierit. Haec autem servitus, charitatis est, per quam nobis invicem servire praecipimur. Et ipse Apostolus cum esset liber ex omnibus, omnium se servum fecit (I Cor. IX). Et in alio loco: Vester, inquit, servus propter Christum. Servus Dei ille est, qui non est servus peccati. Omnis enim [PL26.557C] qui facit peccatum, servus est peccati (Joan., VIII, 34). Apostolus igitur, qui peccati non fuit servus, recte Dei Patris vocatur servus et Christi. Porro quod ait: Apostolus autem Jesu Christi, tale mihi videtur, quale si dixisset, praefectus praetorio Augusti Caesaris, magister exercitus Tiberii imperatoris. Ut enim judices saeculi hujus quo nobiliores esse videantur, ex regibus quibus serviunt, et ex dignitate qua intumescunt, vocabula sortiuntur: ita et Apostolum grandem inter Christianos sibi vindicans dignitatem, apostolum [Al. apostolorum] se Christi titulo praenotavit, ut ex ipsa lecturos nominis auctoritate terreret: indicans omnes qui 689 in Christo crederent, debere sibi esse subjectos. Nec non quod paulo ante scriptum posuimus ad Romanos: Servus Jesu [PL26.557D] Christi, non differt ab eo si dixisset, servus sapientiae, servus justitiae, servus sanctificationis, servus [PL26.558A] redemptionis: Christus quippe factus est nobis a Deo Patre, sapientia, justitia, sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30).

(Vers. 2 seqq.) Secundum fidem electorum Dei, et cognitionem veritatis, quae est juxta pietatem in spe vitae aeternae: quam promisit non mendax Deus ante saecula aeterna: manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum imperium Salvatoris nostri Dei. Tito charissimo filio juxta communem fidem: Gratia et pax a Deo Patre, et Jesu Christo Salvatore nostro. Qui non juxta humilitatem, ut plerique aestimant, sed vere dixerat: Et si imperitus sermone, non tamen scientia, Hebraeus ex Hebraeis juxta legem Pharisaeus, profundos sensus Graeco sermone non explicat, et quod [PL26.558B] cogitat, in verba vix promit. Juxta ordinem igitur sensuum, et textum rerum potius, quam verborum, de singulis ut scripta sunt, disseramus. Secundum fidem, inquit, electorum Dei, refer ad superiora, quod intulit: Paulus servus Dei: Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, id est, eorum qui non tantum vocati sunt, sed et electi. Electorum quoque ipsorum magna diversitas est pro varietate operum, sensuum atque sermonum. Nec statim qui electus Dei est, vel juxta electionem possidet fidem, vel juxta fidem habet scientiam veritatis. Unde et Salvator ad Judaeos qui in eum crediderant, est locutus: Si permanseritis in verbo meo, cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31, 32). Et evangelista testatur, quod [PL26.558C] haec credentibus quidem dixerit, sed nescientibus veritatem, quam consequi possent, si in sermone ipsius permanerent, et liberi effecti, servi esse desinerent. Quaeritur quare ad id quod ait: secundum fidem electorum Dei et cognitionem veritatis, junxerit, quae juxta pietatem est: utrumnam sit aliqua veritas quae non in pietate sit posita, et nunc ad distinctionem illius inferatur cognitio veritatis, quae juxta pietatem est. Est plane veritas, quae non habet pietatem. 690 Si quis Grammaticam artem noverit, vel dialecticam, ut rationem recte loquendi habeat, et inter falsa et vera dijudicet. Geometria quoque et arithmetica et musica habent in sua scientia veritatem; sed non est scientia illa [Al. addit scientia] pietatis. Scientia pietatis est nosse [PL26.558D] Legem, intelligere prophetas, Evangelio credere, apostolos non ignorare. Et econtrario multi sunt [PL26.559A] qui habent pietatis veram cognitionem: sed non statim et caeterarum artium et earum, de quibus supra mentionem fecimus, veritatem. Haec igitur veritas, cujus cognitio juxta pietatem est, in spe vitae aeternae posita est: quia statim ei qui se cognoverit, praemium tribuit immortalitatis. Absque pietate vero notitia veritatis delectat ad praesens: sed aeternitatem non habet praemiorum, quam promisit non mendax Deus ante saecula aeterna: et manifestavit eam temporibus suis in Christo Jesu. Cui autem promisit ante, et postea fecit esse perspicuam, nisi sapientiae suae, quae erat semper cum Patre, cum laetaretur orbe perfecto, et gauderet super filiis hominum, et repromisit eos quicumque in illa credituri essent, habituros esse vitam aeternam? [PL26.559B] Antequam orbis jaceret fundamenta, antequam maria diffunderet, montes statueret, coelum suspenderet, terram dejecta mole solidaret, haec repromisit Deus, in quo mendacium non est. Non quia possit mentiri, et nolit in falsitatis verba prorumpere: sed quia qui pater sit veritatis, nullum in se habet mendacium, secundum illud: Fiat autem Deus verax: omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). Propterea autem non mendax Deus dicitur: etenim [Al. et] cum jurejurando quaedam in prophetis pollicetur, ut nos securiores effecti, magis speremus futura esse quae praedicta sunt, et tota mente credentes, ad consequenda ea quae ventura sunt, praeparemur.

Non ab re videtur breviter perstringere, cur Deus [PL26.559C] solus verax, et omnis homo mendax, Apostoli voce dicatur. Et nisi fallor, quomodo solus habere dicitur immortalitatem, cum et angelos et multas rationabiles fecerit creaturas, quibus dederit immortalitatem: ita et solus dicitur esse 691 verax: non quod et caeteri, non immortales, et veritatis sint amatores, sed quod ille solus naturaliter sit, et immortalis, et verus. Caeteri vero immortalitatem et veritatem ex largitione illius consequantur, et aliud sit verum esse, quid habere per semet: aliud in potestate donantis esse quod habeas. Sed nec hoc silentio praetereundum puto, quomodo non mendax Deus, ante aeterna saecula, aeternam spoponderit vitam: ex quo juxta historiam Geneseos factus est mundus, et per vices noctium ac dierum, mensium [PL26.559D] pariter et annorum, tempora constituta sunt. In hoc curriculo et rota mundi, tempora labuntur et veniunt, et aut futura sunt, aut fuerunt. Unde quidam philosophorum non putant esse tempus praesens: sed aut praeteritum, aut futurum; quia omne quod loquimur, agimus, cogitamus, aut dum fit, praeterit, aut si nondum factum est, exspectamus. Ante haec igitur mundi tempora, aeternitatem quamdam saeculorum [PL26.560A] fuisse credendum est, quibus semper cum Filio et Spiritu sancto fuerit Pater: et ut ita dicam, unum tempus Dei, est omnis aeternitas: immo innumerabilia tempora sunt, cum infinitus sit ipse qui ante tempora omne tempus excedit. Sed mille necdum nostri orbis implentur anni: et quantas prius aeternitates, quanta tempora, quantas saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus angeli, throni, dominationes, caeteraeque virtutes servierint Deo: et absque temporum vicibus atque mensuris, Deo jubente, substiterint! Ante haec itaque omnia tempora, quae nec sermo eloqui, nec mens comprehendere, nec cogitatio tacita audet attingere, promisit Deus Pater sapientiae suae verbum suum, et ipsam sapientiam suam, et vitam eorum [PL26.560B] qui credituri erant, mundo esse venturam. Diligenter attendite textum et ordinem lectionis: quoniam vita aeterna quam non mendax Deus ante saecula aeterna promisit, non alia sit absque verbo Dei. Manifestavit enim, inquit, temporibus suis verbum suum: Ergo quam promiserat vitam aeternam, ipsa est Verbum suum, quod in principio 692 erat apud Patrem: et Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). Quod autem Verbum Dei, hoc est, Christus ipse sit vita, in alio loco testatur dicens: Ego sum vita (Joan. XIV, 6). Vita vero non brevis, non aliquibus circumscripta temporibus; sed perpetua, sed aeterna: quae manifestata est in novissimis saeculis, in praedicatione quae credita est Paulo doctori gentium, [PL26.560C] et magistro: ut annuntiaretur in mundo, et hominibus nota fieret, juxta imperium Salvatoris Dei, qui nos salvos esse voluit, id quod pollicitus fuerat implendo. Scribit autem Apostolus Tito charissimo filio, quod Graece dicitur, γνησίωι τέκνωι: et Latino sermone non potest explicari: γνήσιος enim hoc potius sonat, cum quis fidelis et proprius, et (ut ita dicam) legitimus sive germanus absque comparatione alterius appellatur. Ex quo intelligimus fuisse et in filiis Pauli plurimam differentiam, quod alios haberet γνησίους, id est, germanissimos, sibique conjunctos, et de vero matrimonio, ac de libera procreatos: alios vero quasi ex ancilla et ex Agar, qui non possunt haereditatem accipere cum liberae filio Isaac. Sermo quippe et sapientia, et doctrina qua Titus [PL26.560D] Christi Ecclesias instruebat, efficiebant eum proprium Apostoli filium, et ab omni aliorum consortio separatum. Videamus post haec quod sequitur: Secundum communem fidem, utrumnam omnium qui in Christo credebant, communem dixerit fidem: an communem, suam tantum et Titi? Quod quidem mihi melius videtur apostoli Pauli et Titi fidem fuisse communem, quam omnium credentium; in [PL26.561A] quibus pro varietate mentium, fides quoque communis esse non poterat, sed diversa. Ad extremum praefatio Epistolae, et salutatio praefationis Apostoli ad Titum, tali fine completur: Gratia et pax a Deo Patre et Christo Jesu Salvatore nostro. Sive quod et gratia, et pax, tam a Deo Patre sit quam a Christo Jesu, et utrumque ab utroque datum possit intelligi: sive quod gratia ad Patrem, et pax referatur ad Filium. Non absque scrupulo transeundum est, quod quibusdam Apostolus 693 imprecatus est, ut eis gratia et pax multiplicarentur: nunc vero ad Titum pax et gratia, sine multiplicatione sint positae. Noe vir justus, et naufrago orbe solus servatus non dicitur plures gratias, sed unam gratiam invenisse in conspectu Dei. Et Moyses ad Dominum: [PL26.561B] Si inveni, inquit, gratiam apud te (Exod. XXXIII, 13). Et sicubi alibi in persona sanctorum gratia posita est, quaere et invenies [Al. reperies], non eos gratias invenisse, sed gratiam. Mercator ille de Evangelio qui plures habuit margaritas, ad extremum unam pretiosam reperit, quam de multis margaritis solam emit (Matth. XIII). Perfectorum quippe est unam margaritam, et unum thesaurum, omnibus margaritis et totius substantiae suae emere commercio: incipientium vero et adhuc in itinere positorum, nedum unam et solam, sed plures habere margaritas.

(Vers. 5.) Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant corrigeres. Apostolicae dignitatis est Ecclesiae jacere fundamentum, quod nemo potest ponere, [PL26.561C] nisi architectus. Fundamentum autem non est aliud praeter Christum Jesum (I Cor. III, 11). Qui inferiores artifices sunt, hi possunt aedes super fundamenta construere. Paulus itaque ut sapiens architectus, et hoc omni labore contendens, ne in praeparatis gloriaretur, sed ubi necdum Christus fuerat annuntiatus, postquam dura Cretensium ad fidem Christi corda mollierat, et tam sermone quam signis edomuerat, et edocuerat eos non vernaculum Jovem, sed in Deum Patrem et in Christum credere, reliquit Titum discipulum Cretae, ut rudimenta nascentis Ecclesiae confirmaret, et si quid videbatur deesse, corrigeret, ipse pergens ad alias nationes, ut rursum in eis Christi jaceret fundamentum. Quod autem ait: ut ea quae deerant, corrigeres, ostendit [PL26.561D] necdum eos ad plenam venisse scientiam veritatis: et licet ab Apostolo correcti fuerint, tamen adhuc indigere correctione. Omne autem quod corrigitur, imperfectum est. Nam et in Graeco praepositionis adjectio, [PL26.562A] qua scribitur ἐπιδιορθώσηι, non idipsum sonat quod διορθώσηι, id est, corrigeres: sed ut ita dicam, supercorrigeres: ut scilicet ea quae a me correcta sunt, 694 et necdum ad plenam veri lineam sunt retracta [Al. retractata], a te corrigantur, et normam aequalitatis accipiant.

Et [Al. Ut] constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Audiant episcopi qui habent constituendi presbyteros per urbes singulas potestatem, sub quali lege Ecclesiasticae constitutionis ordo teneatur: nec putent apostoli verba esse, sed Christi, qui ad discipulos ait: Qui vos spernit, me spernit: qui autem me spernit, spernit eum qui me misit (Luc. X, 16). Sic et qui vos audit, me audit: qui autem me audit, audit eum qui me misit. Ex quo [PL26.562B] manifestum est, eos qui, Apostoli lege contempta, Ecclesiasticum gradum non merito voluerint alicui deferre, sed gratia, contra Christum facere, qui qualis in Ecclesia presbyter constituendus sit, per Apostolum suum in sequentibus exsecutus est. Moyses amicus Dei, cui facie ad faciem Deus locutus est (Deut. V et XXXI), potuit utique successores principatus, filios suos facere, et posteris propriam relinquere dignitatem; sed extraneus de alia tribu eligitur Jesus, ut sciremus principatum in populos non sanguini deferendum esse, sed vitae. At nunc cernimus plurimos hanc rem beneficium facere, ut non quaerant eos, qui possunt Ecclesiae plus prodesse, in Ecclesiae erigere columnas: sed quos vel ipsi amant, vel quorum sunt obsequiis deliniti: vel [PL26.562C] pro quibus majorum quispiam rogaverit, et, ut deteriora taceam, qui ut clerici fierent, muneribus impetrarunt. Diligenter Apostoli verba attendamus dicentis: Ut constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Qui qualis presbyter debeat ordinari, in consequentibus disserens, hoc ait: Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, et caetera, postea intulit: Oportet enim episcopum sine crimine esse, tamquam Dei dispensatorem. Idem est ergo presbyter qui et episcopus, et antequam diaboli instinctu, studia in religione fierent, et diceretur in populis: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephae (I Cor. I, 12), communi presbyterorum consilio, Ecclesiae gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos quos baptizaverat suos putabat esse, non Christi, in [PL26.562D] toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris 695 electus superponeretur caeteris, ad quem omnis Ecclesiae cura pertineret, et schismatum semina tollerentur. Putet [Al. putat] aliquis non [PL26.563A] Scripturarum, sed nostram esse sententiam, episcopum et presbyterum unum esse, et aliud aetatis, aliud esse nomen officii: relegat Apostoli ad Philippenses verba dicentis: Paulus et Timothaeus servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum [Al. et] episcopis et diaconis, gratia vobis et pax (Philipp. I, 1, 2), et reliqua. Philippi una est urbs Macedoniae, et certe in una civitate plures, ut nuncupantur, episcopi esse non poterant. Sed quia eosdem episcopos illo tempore quis et presbyteros appellabant: propterea indifferenter de episcopis quasi de presbyteris est locutus. Adhuc hoc alicui videatur ambiguum, nisi altero testimonio comprobetur. In Actibus apostolorum scriptum est, quod cum venisset Apostolus Miletum, [PL26.563B] miserit Ephesum, et vocaverit presbyteros Ecclesiae ejusdem, quibus postea inter caetera sit locutus: Attendite vobis, et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos pascere Ecclesiam Domini, quam acquisivit per sanguinem suum (Act. XX, 28). Et hic diligentius observate, quomodo unius civitatis Ephesi presbyteros vocans, postea eosdem episcopos dixerit. Si quis vult recipere eam Epistolam, quae sub nomine Pauli ad Hebraeos scripta est, et ibi aequaliter inter plures Ecclesiae cura dividitur. Siquidem ad plebem scribit: Parete principibus vestris, et subjecti estote: ipsi enim sunt qui vigilant pro animabus vestris, quasi rationem reddentes, ne suspirantes hoc faciant: siquidem hoc utile vobis est (Hebr. XIII, 17). Et Petrus, qui ex fidei firmitate nomen [PL26.563C] accepit, in Epistola sua loquitur dicens: Presbyteros ergo in vobis obsecro compresbyter, et testis Christi passionum, qui et ejus gloriae quae in futuro revelanda est, socius sum, pascite eum qui in vobis est, gregem Domini, non quasi cum necessitate, sed voluntarie (I Petr. V, 1, 2). Haec propterea, ut ostenderemus apud veteres eosdem fuisse presbyteros quos et episcopos: paulatim vero ut dissensionum plantaria evellerentur, ad unum omnem sollicitudinem esse delatam. Sicut ergo presbyteri sciunt se ex Ecclesiae consuetudine ei qui sibi praepositus fuerit, esse subjectos: ita episcopi noverint 696 se magis consuetudine, quam dispositionis Dominicae veritate, presbyteris esse majores, et in commune debere Ecclesiam regere, imitantes Moysen, qui [PL26.563D] cum haberet in potestate solum praeesse populo Israel, septuaginta elegit, cum quibus populum judicaret (Num. XI). Videamus igitur qualis presbyter, sive episcopus ordinandus sit.

(Vers. 6.) Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Primum itaque sine crimine sit: quod puto alio verbo ad Timotheum irreprehensibilem nominatum (I Tim. III): non quod [Al. quo] [PL26.564A] eo tantum tempore quo ordinandus est, sine ullo sit crimine, et praeteritas maculas nova conversatione diluerit: sed ex eo tempore quo in Christo renatus est, nulla peccati conscientia remordeatur. Quomodo enim potest praeses Ecclesiae auferre malum de medio ejus, qui in delicto simili corruerit? Aut qua libertate corripere peccantem, cum tacitus sibi ipse respondeat, eadem admisisse quae corripit? Itaque qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Opus, inquit, non honorem, non gloriam. Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. Quod autem ait, unius uxoris vir, sic intelligere debemus: ut non omnem monogamum digamo putemus esse meliorem; sed quo is [PL26.564B] possit ad monogamiam et continentiam cohortari, qui sui exemplum praeferat in docendo. Esto quippe aliquem adolescentulum conjugem perdidisse, et carnis necessitate superatum, accepisse uxorem secundam, quam et ipsam statim amiserit, et deinceps vixerit continenter; alium vero usque ad senectam habuisse matrimonium, et uxoris usum, ut plerique existimant felicitatem, numquam a carnis opere cessasse: quis vobis e duobus videtur esse melior, pudicitior, continentior? Utique ille qui infelix etiam in secundo matrimonio fuit, et postea pudice, et sancte conversatus est, et non is qui ab uxoris amplexu nec senili est separatus aetate. Non sibi ergo applaudat, quicumque quasi monogamus eligitur, quod omni digamo sit melior, cum in eo [PL26.564C] magis sit electa felicitas, quam voluntas. Quidam 697 de hoc loco ita sentiunt: Judaicae, inquiunt, consuetudinis fuit, vel binas uxores habere, vel plures: quod etiam in veteri Lege de Abraham et Jacob legimus: et hoc nunc volunt esse praeceptum, ne is qui episcopus eligendus est, uno tempore duas pariter habeat uxores. Multi superstitiosius magis quam verius, etiam eos qui cum Gentiles fuerint, et unam uxorem habuerint, qua amissa, post baptismum Christi, alteram duxerint, putant in sacerdotio non legendos: cum utique, si hoc observandum sit, illi magis ab episcopatu arceri debeant, qui vagam per meretrices ante exercentes libidinem, unam regenerati uxorem acceperint: et multo detestabilius sit fornicatum esse cum pluribus, quam digamum [PL26.564D] reperiri; quia in alio infelicitas matrimonii est, in alio ad peccandum prona lascivia. Montanus et qui Novati schisma sectantur, nomen sibi munditiae praesumpsere: putantque secunda matrimonia ab Ecclesiae communione prohibenda: cum Apostolus de episcopis et presbyteris hoc praecipiens, utique in caeteris relaxarit: non quod hortetur ad secunda matrimonia; sed quod necessitati carnis indulgeat. Scripsit et Tertullianus de Monogamia librum haereticum: [PL26.565A] quem Apostolo contraire, nemo qui Apostolum legerit, ignorabit. Et quidem esse sine crimine episcopum, sive presbyterum, et unam uxorem habere, in nostra est potestate. Caeterum illud quod sequitur: Habere filios fideles, non in accusatione luxuriae, ac non subditos, extra nostram est voluntatem. Esto quippe, parentes bene instituisse liberos suos, et a parva aetate semper Dominicis erudisse praeceptis: hi si postea se luxuriae dederint, et superati vitiis, libidini frena permiserint, numquid culpa ad parentes redundabit, et sanctitatem patris filii peccata maculabunt? Si quis bene erudivit filios suos, in his puto fuisse et Isaac, qui utique Esau filium suum bene instituisse credendus est. Verum Esau fornicarius, et profanus, pro una esca vendidit [PL26.565B] primogenita sua (Gen. XV). Samuel quoque qui talis fuit, ut invocaret Dominum, et Dominus exaudiret [Al. exaudisset] eum, et in tempore messis pluviam hyemis impetraret, habuit filios qui declinaverunt 698 post avaritiam, et accipiebant munera, et tam iniqui judices exstiterunt, ut populus nequaquam ferens, regem sibi in similitudinem caeterarum gentium postularet (I Reg. XII). Ergo si electio sacerdotum fieret, et Isaac propter Esau, et Samuel propter filios suos, indigni sacerdotio putarentur. Et cum peccata parentum filiis non imputentur, nequaquam jam illa vigente sententia, parentes uvam acerbam comederunt, et dentes filiorum obstupuerunt (Ezech. XVIII, 2), filiorum vitia parentibus praejudicabunt? Primum itaque dicendum est, [PL26.565C] quod tam sanctum nomen sit sacerdotii, ut nobis etiam ea quae extra nos sunt posita, reputentur, non quo propter vitia nostra episcopi non fiamus: sed quod propter filiorum incontinentiam ab hoc gradu arcendi simus. Qua enim libertate possumus alienos filios corripere, et docere quae recta sunt: cum nobis statim possit qui fuerit correptus ingerere: Ante doce filios tuos? Aut qua fronte extraneum corripio fornicantem, cum mihi conscientia mea ipsa respondeat: Exhaereda ergo fornicantem filium: abjice filios tuos vitiis servientes? Cum autem nequam filius in una tecum conveniat domo, tu audes ab alterius oculo festucam detrahere, in tuo trabem non videns (Matth. VII et Luc. VI)? Non itaque justus polluitur ex filiorum vitiis: sed libertas ab Apostolo Ecclesiae [PL26.565D] principi reservatur: quod [Al. ut] talis fiat qui non timeat propter vitia liberorum extraneos reprehendere. Deinde etiam illud est inferendum adversum eos qui de episcopatu intumescunt, et putant se non dispensationem Christi, sed imperium consecutos: quia non statim omnibus his meliores sint, quicumque episcopi non fuerint ordinati: et ex eo quod electi sunt, ipsi se magis existiment comprobatos: sed intelligant proptera quosdam a sacerdotio remotos, quia eos vitia liberorum impedierint. Si autem peccata filiorum justum ab episcopatu prohibent: [PL26.566A] quanto magis unusquisque se considerans, et sciens, quia potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI), retrahet [Al. retrahit] se ab hoc non tam honore quam onere: et aliorum locum, qui magis digni sunt, non ambiet occupare! Ad extremum hoc dicendum est in Scripturis per filios λογισμοὺς, 699 id est, cogitationes; per filias vero, πράξεις, id est, opera intelligi, et eum nunc praecipi debere Episcopum fieri, qui et cogitationes, et opera in sua habeat potestate, et vere credat in Christo, et nulla subrepentium vitiorum labe maculetur.

(Vers. 7.) Oportet enim episcopum sine crimine esse, tamquam Dei dispensatorem: non protervum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri appetitorem. Quaeritur ergo inter dispensatores, [PL26.566B] ut fidelis quis inveniatur: et non comedens et bibens cum ebriosis, percutiat servos et ancillas; sed incertum Dei exspectet adventum, et det conservis in tempore cibaria. Inter villicum autem et familiam haec sola distantia est quod conservus praepositus est conservis suis. Sciat itaque episcopus et presbyter, sibi populum conservum esse, non servum. Caetera quae sequuntur, in nobis posita sunt: Non protervum, id est, non tumentem et placentem sibi quod episcopus sit, sed quasi bonum villicum, id requirentem, quod pluribus prosit. Non iracundum. Iracundus est, qui semper irascitur, et ad levem responsionis auram atque peccati, quasi a vento folium commovetur. Et revera nihil est foedius praeceptore furioso, qui cum debeat esse mansuetus (et secundum illud quod [PL26.566C] scriptum est (I Tim. II): Servum autem Domini non oportet rixari; sed humilem esse ad omnes, doctorem, patientem, in mansuetudine erudientem eos qui contra veniunt), ille e diverso torvo vultu, trementibus labiis, rugata fronte, effrenatis conviciis, facie inter pallorem ruboremque variata, clamore perstrepat: et errantes non tam ad bonum retrahat, quam ad malum sua saevitia praecipitet; inde est quod et Salomon ait: Ira perdit etiam sapientes (Prov. XXI); Et: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacob. I, 20). Neque vero qui aliquando irascitur, iracundus est: sed ille dicitur iracundus, qui crebro hac passione superatur. Prohibet quoque episcopum esse vinolentum, de quo ad Timotheum scribitur: Non multo vino deditum (I Tim. III, 8). Quale est autem episcopum [PL26.566D] videre vinolentum, ut sensu occupato, vel exaltet risum contra gravitatis decorem, et labiis dissolutis cachinnet: vel si paululum tristis cujusdam 700 rei fuerit recordatus, inter pocula in singultus prorumpat et lacrymas. Longum est ire per singula, et insanias quas ebrietas suggerit, explicare. Videas alios pocula in tela vertentes, scyphum in faciem jacere convivae: alios scissis vestibus in vulnera aliena proruere: alios clamare: alios dormitare: qui plus biberit, fortior computatur: accusationis occasio est, adjuratum per regem, frequentius [PL26.567A] non bibisse. Vomunt ut bibant, bibunt ut vomant. Digestio ventris, et guttur, uno occupantur officio. Hoc nunc dixisse sufficiat, quod secundum Apostolum, in vino luxuria est. Et ubicumque saturitas atque ebrietas fuerint, ibi libido dominetur. Specta ventrem et genitalia, pro qualitate vitiorum ordo membrorum. Numquam ego ebrium castum putabo, qui et si vino consopitus dormierit, tamen potuit peccare per vinum. Miramur autem Apostolum in episcopis sive presbyteris damnasse vinolentiam, cum in vetere quoque lege praeceptum sit, sacerdotes cum ingrediuntur templum ministrare Deo, vinum omnino non bibere (Levit. X): et Nazaraeum quamdiu sanctam comam nutriat, et nihil contaminatum, nihil mortale conspiciat, et a vino abstinere, [PL26.567B] et ab uva passa, et a dilutiori quae solet ex vinaceis fieri, potione, omnique sicera, quae mentem ab integra sanitate pervertit (Num. VI). Dicat quisque quod volet: ego loquor conscientiam meam: scio mihi abstinentiam, et nocuisse intermissam, et profuisse repetitam. Post vinolentiam autem hoc praecipit, ne percussor sit: quod quidem et simpliciter intellectum aedificat audientem, ne facile manum porrigat ad caedendum: ne in os alterius verberandum insanus erumpat. Melius autem est, ut non percussorem illum dicamus esse, qui mansuetus et patiens, scit in tempore quid loquendum sit, quidve tacendum: nec sermone inutili, conscientiam percutit infirmorum. Non enim Apostolus ecclesiae principem formans, vetat esse pugilem et pancratiasten [παγκρατιαστὴν, [PL26.567C] id est, athletam] (quod etiam in plebeio et quocumque gentili si fuerit, reprehenditur), sed hoc ut dixi: ne contumeliosus et garrulus perdat eum, 701 quem potuit modestia et lenitate corrigere. Turpis quoque lucri appetitus ab eo qui episcopus futurus est, esse debet alienus. Sunt enim multi docentes quae non oportet, turpis lucri gratia: qui totas domos subvertunt, et putant quaestum esse pietatem. Melior autem est, juxta Salomonem, modica acceptio cum justitia, quam multa genimina [Al. germinata] cum iniquitate (Prov. XVI, 8): et magis eligendum in paupertate nomen bonum, quam in divitiis nomen pessimum. Episcopus qui imitator Apostoli esse cupit, habens victum et vestitum, his tantum debet esse contentus (I Tim. VI). Qui altario servierint, [PL26.567D] de altario vivant (I Cor. IX). Vivant, inquit, non divites fiant. Unde et aes nobis excutitur de zona: et una tantum tunica induimur (Matt. X et Marc. VI): nec de crastino cogitamus. Turpis lucri appetitio est, plusquam de praesentibus cogitare. Hucusque quid non debeat habere episcopus sive presbyter, Apostoli sermone praeceptum est: nunc econtrario quid habere debeat, explicatur.

(Vers. 8, 9.) Sed hospitalem, bonorum amatorem, [PL26.568A] castum, justum, sanctum, continentem, sive abstinentem, obtinentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit consolari in doctrina sana, et contradicentes arguere. Ante omnia hospitalitas futuro episcopo denuntiatur. Si enim omnes illud de Evangelio audire desiderant: Hospes fui, et suscepistis me (Matt. XXV, 35): quanto magis episcopus, cujus domus omnium commune esse debet hospitium! Laicus enim unum aut duos, aut paucos recipiens, implebit [Al. implevit] hospitalitatis officium. Episcopus nisi omnes receperit, inhumanus est. Sed vereor ne, quomodo regina Austri veniens a finibus terrae audire sapientiam Salomonis (Matt. XII), judicatura est homines temporis sui: et viri Ninivitae, acta poenitentia ad praedicationem Jonae, [PL26.568B] condemnabunt eos qui majorem Jona Salvatorem audire contempserunt: sic plurimi in populis episcopos judicent, subtrahentes se ab ecclesiastico gradu, et ea quae episcopo non conveniunt exercentes; de quibus puto et Joannem ad Caium scribere: Charissime, fideliter facis quodcumque operaris in fratribus, et hoc peregrinis, qui testimonium dederunt dilectioni tuae coram Ecclesia: quos optime facis, si praemiseris Deo digne: pro nomine enim Domini 702 exierunt, nihil accipientes a gentilibus (III Joan. 5 seqq.). Et vere sancto Spiritu in se loquente, quod futurum erat in Ecclesiis, jam tunc reprehendit dicens: Scripsi etiam Ecclesiae: sed qui primatus agere cupit eorum, Diotrephes [Al. Dioprepes], non recipit nos. Propterea cum venero, admonebo ejus opera, [PL26.568C] quae facit malis verbis detrahens de nobis: et non sufficit ei quod ipse non recipit fratres, sed et volentes prohibet, et de Ecclesia ejicit. Vere nunc est cernere quod praedictum est, in plerisque urbibus, episcopos, sive presbyteros, si laicos viderint hospitales, amatores bonorum; invidere, fremere, excommunicare, de Ecclesia expellere, quasi non liceat facere quod episcopus non faciat: et tales esse laicos, damnatio sacerdotum sit [Al. est]. Graves itaque eos habent, et quasi cervicibus suis impositos, ut a bono abducant opere, variis persecutionibus inquietant. Sit autem episcopus et pudicus, quem Graeci σώφρονα vocant: et Latinus interpres verbi ambiguitate deceptus, pro pudico, prudentem transtulit. Si autem laicis imperatur, ut propter orationem abstineant se [PL26.568D] ab uxorum coitu: quid de episcopo sentiendum est, qui quotidie pro suis populique peccatis, illibatas Deo oblaturus est victimas? relegamus Regum [Al. Regnorum] libros, et inveniemus sacerdotem Abimelech de panibus propositionis noluisse prius dare David et pueris ejus, nisi interrogaret, utrum mundi essent pueri a muliere: non utique aliena, sed conjuge (I Reg. XI). Et nisi eos audisset ab heri et nudiustertius vacasse ab opere conjugali, nequaquam [PL26.569A] panes quos prius negaverat, concessisset. Tantum interest inter propositionis panes et corpus Christi, quantum inter umbram et corpora, inter imaginem et veritatem, inter exemplaria futurorum et ea ipsa quae per exemplaria praefigurabantur. Quomodo itaque mansuetudo, patientia, sobrietas, moderatio, abstinentia lucri, hospitalitas quoque et benignitas, praecipue esse debent in episcopo, et inter cunctos laicos eminentia: sic et castitas propria et (ut ita dixerim) pudicitia sacerdotalis, ut non solum ab opere se immundo abstineat, sed etiam a jactu oculi et cogitationis errore, mens Christi corpus confectura sit libera. Justus quoque et sanctus episcopus 703 esse debet, ut justitiam in populis quibus praeest, exerceat, reddens unicuique quod meretur: [PL26.569B] nec accipiat personam in judicio. Inter laici autem et episcopi justitiam hoc interest, quod laicus potest apparere justus in paucis, episcopus vero in tot exercere justitiam potest, quot et subditos habet. Sanctus autem quod Graece ὅσιος dicitur, magis id significat, cum ipsa sanctitas est mixta pietati, et ad Deum refertur. Quem enim nos sanctum, Graeci ἅγιον vocant: quem autem illi ὅσιον, nos pium in Deum possumus appellare. Sit quoque episcopus et abstinens: non tantum (ut quidam putant) a libidine et ab uxoris amplexu, sed ab omnibus animi perturbationibus: ne ad iracundiam concitetur: ne illum tristitia dejiciat: ne terror exagitet, ne laetitia immoderata sustollat. Abstinentia autem in fructibus spiritus ab Apostolo numerata est. Et si exigitur [PL26.569C] ab omnibus, quanto magis ab episcopo, qui patiens et mansuetus debet vitia ferre peccantium: consolari pusillanimes: sustentare infirmos: nulli malum pro malo reddere; sed vincere in bono malum. Ad extremum obtineat eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut quomodo sermo Dei fidelis est, et omni acceptione dignus; sic et ille talem se praebeat, ut omne quod loquitur, fide dignum existimetur, et verba ipsius sint regula veritatis. Potens quoque sit eos qui saeculi istius turbinibus exagitantur, consolari, et per sanam doctrinam infirma praecepta destruere. Sana autem doctrina dicitur, ad distinctionem languidae infirmaeque doctrinae. Talis quoque sit, ut contradicentes arguat haereticos sive Judaeos, et saeculi istius sapientes. Et superiora [PL26.569D] quidem quae in episcopi virtutibus posuit, ad vitam pertinent. Hoc vero quod ait: Ut potens sit consolari in doctrina sana: et contradicentes arguere, referendum est ad scientiam. Quia si episcopi tantum sit sancta vita, sibi potest prodesse sic vivens. Porro si doctrina et sermone fuerit eruditus, potest se caeterosque instruere: et non solum instruere, et docere suos: sed et adversarios repercutere: qui nisi refutati fuerint atque convicti, facile queunt simplicium corda 704 pervertere. Hic locus adversus [PL26.570A] eos facit, qui inertiae se, et otio, et somno dantes, putant peccatum esse, si scripturas legerint: et eos qui in Lege Domini meditantur die ac nocte, quasi garrulos inutilesque contemnunt: non animadvertentes Apostolum post catalogum conversationis episcopi, etiam doctrinam similiter praecepisse.

(Vers. 10, 11.) Sunt enim multi et non subditi, vaniloqui, et mentium deceptores: maxime qui de circumcisione sunt, quibus oportet silentium indici: qui universas subvertunt domos, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Qui Ecclesiae futurus est princeps habeat eloquentiam cum vitae integritate sociatam, ne opera absque sermone sint tacita, et dicta factis deficientibus erubescant: maxime cum sint non pauci, sed plures: nec subditi, sed protervi, qui [PL26.570B] non curent illud Psalmistae dicere: Nonne subjecta est Deo anima mea (Ps. LXI, 1)? Sed bonam [Al. bonarum] mentium sementem, quae naturaliter habet notitiam Dei, inani persuasione pervertant. Hoc quippe mihi Paulus videtur sensisse, cum dicit φρεναπάται: non ut simpliciter Latinus interpres transtulit, deceptores, sed mentium deceptores. Et quidem sine Scripturarum auctoritate garrulitas non haberet fidem, nisi viderentur perversam doctrinam etiam divinis testimoniis roborare. Hi sunt de circumcisione Judaei, qui tunc temporis nascentem Christi Ecclesiam subvertere nitebantur, et introducere praecepta legalia: de quibus et ad Romanos, et ad Galatas plenius Paulus exsequitur. Et nos ante paucos menses, tria volumina in Epistolae ad Galatas [PL26.570C] explanatione dictavimus. Tales homines Doctor Ecclesiae, cui animae populorum creditae sunt, Scripturarum debet ratione superare, et silentium illis testimonium pondere imponere: qui non unam, aut paucas domos, sed universas cum dominis familiisque subvertunt, docentes de ciborum differentiis, de sabbati jam olim abolitione, de circumcisionis injuria: atque utinam hoc ipsum zelo fidei facerent, ex parte aliqua posset ignosci, dicente Apostolo: Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2). Verum quia Deus est venter ipsorum, turpis lucri gratia volunt proprios facere discipulos, 705 ut quasi magistri a sectatoribus suis alantur. Possumus autem et aliter interpretari hoc quod dictum est, turpis lucri gratia: ut putemus Apostolum [PL26.570D] communi verbo usum, quo omnes haeretici cum perversa docent, se hominum solent asserere lucratores: cum non lucrum sit, sed perditio, animas interficere deceptorum. Contra, qui errantem fratrem suum juxta Evangelium corripuerit, si fuerit ille conversus, lucratus est eum. Quod enim majus lucrum potest esse, aut quid pretiosius, quam si humanam animam quis lucretur? Omnis igitur doctor Ecclesiae, qui ad fidem Christi recta ratione persuadet, honestus lucrator est. Et omnis haereticus, [PL26.571A] qui quibusdam praestigiis homines fallit et fallitur, loquitur quae non oportet, turpis lucri gratia.

(Vers. 12 seqq.) Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum est: ob quam causam increpa illos acriter, ut sani sint in fide, non attendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium se a veritate. Quantum ad textum sermonis, et ad continentiam loci pertinet, hoc quod ait: Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta, videtur ad eos referri, de quibus superius est locutus: maxime qui de circumcisione sunt: quos oportet refrenari, qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia, et sequatur: dixit quidam ex illis proprius eorum propheta. [PL26.571B] Quia vero in nullo prophetarum qui apud Judaeam vaticinati sunt, hic hexameter versiculus reperitur, videtur mihi dupliciter legendum, ut hoc quod ait: Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta, cum superioribus copuletur, hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant, corrigeres, et sequatur: dixit quidam ex illis proprius eorum Propheta, id est, Cretensium. Sed quia multa in medio sunt, et hoc absurdum videtur, et forte nemo recipiat: propterea cum superioribus, quae magis vicina sunt, aliter aptandum est, ut legamus: Sunt enim multi et 706 non subditi, vaniloqui, et mentium deceptores, maxime autem qui de circumcisione sunt; quos multos et non subditos, vaniloquos, et mentium deceptores, cum his qui de circumcisione sunt, oportet refrenari, qui [PL26.571C] universas domos subvertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia: dixit quidam ex illis proprius eorum Propheta: ut id quod ait, proprius eorum Propheta, non specialiter ad Judaeos, et eos maxime qui de circumcisione sunt, sed ad multos referatur, qui non subditi sunt, et vaniloqui, et mentium deceptores, qui utique quia in Creta erant, Cretenses fuisse credendi sunt. Dicitur autem iste versiculus in Epimenidis Cretensis poetae oraculis [PL26.572A] reperiri; quem in praesentiarum sive illudens [Al. alludens] prophetam vocavit, quod scilicet tales Christiani, tales habere mereantur prophetas: quomodo et prophetae erant Baal, et prophetae confusionis, et alii offensionum; et quoscumque vitiosos prophetas Scriptura commemorat: sive vere, quia de Oraculis scripserit atque responsis, quae et ipsa futura praenuntient, et ea quae ventura sunt multo ante praedicant. Denique ipse liber, Oraculorum titulo praenotatur: quem quia videbatur divinum aliquid repromittere, propterea Apostolum arbitror inspexisse, ut videret quid gentilium divinatio polliceretur: et in tempore abusum esse versiculo, scribentem ad Titum qui erat Cretae: ut falsos Cretensium doctores proprio [PL26.572B] insulae doctore conviceret. Hoc autem Paulus non solum in hoc loco, sed etiam in aliis fecisse deprehenditur. In Actibus quippe apostolorum, cum concionaretur ad populum, et in Areopago, quae est curia Atheniensium, disputaret, inter caetera ait: Sicut et quidam de vestris poetis dixerunt: Ipsius enim et genus sumus (Act. XVII), quod hemistichium in Phoenomenis Arati legitur: quem Cicero in Latinum sermonem transtulit; et Germanicus Caesar, et nuper Avienus, et multi, quos enumerare perlongum est. Ad Corinthios quoque (I Cor. XV, 33), qui et ipsi Attica facundia expoliti; et propter locorum 707 viciniam Atheniensium sapore conditi sunt, de Menandri comoedia versum sumpsit iambicum: Corrumpunt mores bonos colloquia mala Nec mirum [PL26.572C] si pro opportunitate temporis, gentilium poetarum versibus abutatur: cum etiam de inscriptione arae aliqua commutans, ad Athenienses locutus sit: pertransiens enim, inquit, et contemplans culturas vestras, inveni et aram in qua superscriptum est: Ignoto Deo. Quod itaque ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. Inscriptio autem arae non ita erat, ut Paulus asseruit, ignoto Deo, sed ita: Diis Asiae et Europae, et Africae; diis ignotis et peregrinis. Verum [PL26.573A] quia Paulus non pluribus diis indigebat ignotis, sed uno tantum ignoto Deo, singulari verbo usus est: ut doceret illum suum esse Deum, quem Athenienses in arae titulo praenotassent: et recte eum scientes colere deberent, quem ignorantes venerabantur, et nescire non poterant. Hoc autem Paulus faciebat raro, et ut loci potius quam ostentationis opportunitas exigebat, in morem apium, quae de diversis floribus solent mella componere, et favorum cellulas coaptare. Sunt qui putent hunc versum de Callimacho Cyrenensi poeta sumptum, et aliqua ex parte non errant. Siquidem et ipse in laudibus Jovis adversus Cretenses scriptitans, qui sepulcrum ejus se ostendere gloriabantur, ait: Cretenses semper mendaces: qui et sepulcrum ejus sacrilega mente fabricati [PL26.573B] sunt. Verum, ut supra diximus, integer versus de Epimenide poeta ab Apostolo sumptus est; et ejus Callimachus in suo poemate est usus exordio. Sive vulgare proverbium, quo Cretenses fallaces appellabantur, sine furto 708 alieni operis in metrum retulit. Putant quidam Apostolum reprehendendum, quod imprudenter lapsus sit; et [Al. ut] dum falsos doctores arguit, illum versiculum comprobarit: quod propterea Cretenses dicuntur [Al. dicunt] esse fallaces, quod Jovis sepulcrum inane construxerint. Si enim, inquiunt Epimenides sive Callimachus, propterea Cretenses fallaces, et malas bestias arguunt, et ventres pigros, quod divina non sentiant; et Jovem, qui regnet in coelo, in sua insula fingant sepultum: et hoc quod illi dixerunt, esse verum [PL26.573C] Apostoli sententia comprobatur: sequitur Jovem non mortuum esse, sed vivum. Imperite igitur Paulus idololatriae destructor, dum adversus perversos doctores agit, deos quos impugnabat, asseruit. Quibus breviter respondendum est, sicut in eo quod ait: Corrumpunt mores bonos colloquia prava [Al. mala]. Et in illo, Ipsius enim et genus sumus, non statim totam Menandri comoediam, et Arati librum probavit; sed opportunitate versiculi abusus est: ita et in praesenti loco non totum opus Callimachi, sive Epimenidis, quorum alter laudes Jovis canit, alter de Oraculis scriptitat, per unum versiculum confirmavit: sed Cretenses tantum mendaces vitio gentis increpavit: non ob illam opinionem, qua sunt arguti a poetis, sed ob ingenitam mentiendi facilitatem, [PL26.573D] de proprio eos gentis auctore confutans. Qui autem putant totum librum debere sequi eum qui libri parte usus sit, videntur mihi et apocryphum Enochi [Al. apocryphorum Enoc], de quo apostolus [PL26.574A] Judas in Epistola sua testimonium posuit, inter Ecclesiae Scripturas recipere; et multa alia quae apostolus Paulus de reconditis est locutus. Possumus 709 enim hoc argumento dicere: quia apud Athenienses ignotum Deum colere se dixit, quem illi in ara annotaverant, debere Paulum et caetera, quae in ara scripta fuerant, sequi, et ea quae Athenienses faciebant, facere: quia cum Atheniensibus in cultura ignoti Dei ex parte consenserat. Absit ut argumentum et scholasticam elegantiam in calumniam traham. Nemo est tam sicarius, et tam parricida, tam veneficus, qui non aliquid boni aliquando fecerit. Ergo si unum bonum illius videns probavero, et in caeteris mihi incumbet necessitas, quae mala fuerint approbandi? Si inimicus adversus nos jurgetur [PL26.574B] et clamitet, nonne inter verba simultatis et rixae aliquid loquetur veritatis? quod et a nobis quoque adversus quos loquitur, non usquequaque reprehenditur. Itaque et Callimachus et Epimenides, non ideo vera dixerunt, Jovem deum esse, et reliqua quae in eorum carminibus continentur, quia Cretenses fallaces sunt; sed in eo tantummodo verum locuti sunt, quia ingenitum Cretensium vitium expressere mendacii: qui quia fallaces sunt, non statim et verum non aliquando dixerunt. Nec enim Jupiter deus idcirco non esset, si Cretenses vera loquerentur; sed tamen illis tacentibus, qui mortuus erat, dei vocabulum non haberet. Denique ut sciamus Apostolum non fortuito, et ut libet transitorie (ut illi arbitrantur), sed considerate et circumspecte, [PL26.574C] et ex omni parte se protegentem adversus Cretenses locutum: Testimonium, inquit, hoc verum est; non totum carmen, de quo testimonium sumptum, non universum opus: sed tantum hoc testimonium, hic versiculus quo mendaces vocantur. Et utique qui in una tantum poematis parte consensit, caetera confutasse credendus est. Quomodo autem vel Cretenses mendaces, et stulti Galatae, vel dura cervice Israel, vel unaquaeque provincia proprio vitio denotetur, in Epistola Pauli ad Galatas disseruimus. Et quia nihil amplius est quod hic possimus afferre, illo contenti sumus. Quamobrem increpa, ait, illos acriter: mendaces quippe sunt, et malae bestiae, et ventres pigri: qui falsa persuadent, qui ferarum ritu sanguinem sitiunt deceptorum: et non cum silentio operantes, [PL26.574D] suum panem manducant: quorum deus 710 venter est, et gloria in confusione eorum: et increpa, ut sani sint in fide. De qua fidei sanitate et in consequentibus loquitur: Senes sobrios esse, honestos, [PL26.575A] pudicos, sanos in fide, et charitate, et patientia: ad quam fidei similitudinem, doctrinae quoque sanitas appellatur. Erit, ait [Al. enim], tempus quando sanae doctrinae non acquiescent. Sunt et sermones sanitatis, de quibus ad Timotheum in prima Epistola loquitur: Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et quae secundum pietatem est doctrinae (I Tim. VI, 3). Et in secunda: Exemplum habens sanorum verborum quae a me audisti (II Tim. I, 13). Qui hanc habent fidei et doctrinae sanitatem atque verborum, non attendent Judaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate. Acquiescamus paulisper Judaeis, et eorum, qui apud eos sapientes vocantur, patienter ineptias audiamus; et tunc intelligemus quae sunt [Al. sint] [PL26.575B] Judaicae fabulae sine auctoritate Scripturae, sine ulla assertione rationis, animalia quaedam et fabulosa fingentium, de quibus Isaias prophetavit, dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sine causa autem me colunt: docentes doctrinas et mandata hominum (Isai. XXIX, 13). Quod testimonium Salvator in Evangelio comprobans, arguit eos Legi Dei mandata hominum praetulisse. Deus quippe ait: Honora patrem et matrem: Illi vero tradiderunt: Quia quicumque dixerit patri et matri: munus quodcumque est ex me, tibi proderit, et non honorificabit patrem suum et matrem (Matth. XV, 3 seqq.). Si quis post adventum Christi conciditur, et non circumciditur: Judaicis servit fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem [Al. veritate]. Non [PL26.575C] enim qui in manifesto Judaeus est, sed qui in occulto: et circumcisio cordis in spiritu, non littera. Si quis Pascha agit, non in azymis sinceritatis et veritatis: ut exterminet ex anima sua omne vetus fermentum malitiae et nequitiae: iste attendit fabulas, et umbras sequitur, veritate neglecta. Si quis non resurgens cum Christo, nec quaerens ea quae sursum sunt, sed quae deorsum, dicit: Ne tetigeris, ne gustaveris, ne tractaveris quae sunt in corruptione, ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum, iste sequitur justitias non bonas, et praecepta non bona. Ubi autem est veritas, et lex 711 spiritualis, ubi justificationes bonae, et praecepta sunt optima: quae qui fecerit, vivet in eis.

(Vers. 15.) Omnia munda mundis, coinquinatis autem [PL26.575D] et infidelibus nihil mundum: sed polluta est eorum et mens, et conscientia. Quia superius dixerat: Sunt enim multi et non subditi, vaniloqui, et deceptores, maxime qui de circumcisione sunt, et de his qui ab eis decepti fuerant, consequenter addiderat: Increpa illos acriter, ut sani sint in fide, non intendentes Judaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem. Et quomodo ad Galatas et ad Romanos plenissime disputatur, putabant inter cibos esse distantiam, cum aliqui mundi, aliqui viderentur immundi, propterea nunc infert: Omnia munda [PL26.576A] mundis, his videlicet qui in Christo credunt, et sciunt omnem creaturam bonam esse: et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum: quia polluta est eorum et mens, et conscientia: propterea etiam quae munda sunt per naturam, eis immunda fiunt. Non quod vel mundum sit aliquid, vel immundum: sed pro qualitate vescentium, et mundum mundis, et immundum contaminatis fiat. Alioquin infideles quosque atque pollutos, etiam panis benedictionis, et calix Dominicus non juvat; quia qui indigne comederit de pane illo, et de calice biberit, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI). Adventu Christi purgata sunt omnia. Quae ille mundavit, nos communicare non possumus. Sed considerandum [PL26.576B] ne ista tractantes, occasionem illi haeresi demus, quae juxta Apocalypsim (Cap. II), et ipsum quoque apostolum Paulum scribentem ad Corinthios, putat de idolothytis esse vescendum: quia omnia munda sunt mundis (I Cor. VIII). Nunc enim Apostolo non fuit propositum de his quae immolantur daemonibus disputare: sed adversus Judaeos, qui secundum Legis abolitae disciplinam, quaedam munda, quaedam arbitrabantur immunda. Non enim, inquit, possumus mensae Domini participare, et mensae daemoniorum: nec valemus simul bibere calicem Domini, et calicem daemoniorum (I Cor. X, 20, 21). In nobis itaque est comedere vel munda, vel immunda. Si enim mundi sumus, munda nobis est creatura. Si autem immundi et infideles, fiunt nobis universa communia: [PL26.576C] sive per inhabitantem in cordibus nostris haeresim, 712 sive per conscientiam delictorum. Porro si conscientia nostra nos non reprehenderit, et habuerimus fiduciam pietatis ad Dominum; orabimus spiritu, orabimus et mente: psallemus spiritu, psallemus et mente (I Cor. XIV): et procul erimus ab his, de quibus nunc scribitur: Polluta est eorum et mens et conscientia.

(Vers. 16.) Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: exsecrabiles, et inobedientes, et ad omne opus bonum reprobi. Hi quorum polluta est, et mens, et conscientia, Deum se nosse confitentur, factis autem negant secundum illud quod in Isaia dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Quomodo igitur labiis qui [PL26.576D] honorat, et corde procul recedit: ita Deum sermone quis confitens, operibus negat. Negans autem operibus Deum, confessione simulata recte exsecrabilis et profanus est: et nulla veritatis ratione persuasus, inobediens et incredulus appellatur. Unde evenit ut ad omne opus bonum reprobus sit: quod scilicet, etiam ea quae naturali bonitate superatus forte bona fecerit, non sint bona, dum mentis perversitate sunt reproba. Existimant quidam in eo tantum Deum negari, si in persecutione quis a Gentilibus comprehensus, se renuerit Christianum [Al. [PL26.577A] addit esse]. Sed ecce Apostolus omnibus quae perversa sunt factis, Deum asserit denegari. Christus sapientia est, justitia, veritas, sanctitas, fortitudo. Negatur per insipientiam sapientia, per iniquitatem justitia, per mendacium veritas, per turpitudinem sanctitas, per imbecillitatem animi fortitudo. Et quotiescumque vincimur vitiis atque peccatis, toties Deum negamus. Ut [Al. Et] econtrario, quoties bene quid agimus, Deum confitemur. Nec arbitrandum est in die judicii illos tantum a Dei Filio denegandos, qui in martyrio Christum denegarunt sed per omnia opera, sermones, cogitationes, Christus, vel negatus negat, vel confessus confitetur. De hac puto confessione et discipulis praecepit, dicens: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, [PL26.577B] et usque ad extremum terrae (Act. I, 8), ut in omnibus bonis operibus atque sermonibus, mens Christum ipsi dedita confiteatur. Est et quaedam laudanda negatio, de qua et ipse Apostolus ait: Ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, caste, et juste, et pie vivamus in praesenti saeculo: exspectantes beatam 713 spem et adventum Salvatoris nostri Dei (Tit. II, 12). Quam negationem qui negaverit, et sequi voluerit Salvatorem loquentem: Quicumque voluerit [Al. vult] venire ad me, abneget semetipsum (Luc. IX, 23), exutus veterem hominem cum operibus ejus, et indutus novum, sequetur Deum suum. Quomodo autem se quis abneget, contemplandum est. Pudicus fornicatorem, quod prius fuerat, negat: sapiens imprudentem, justus injustum, [PL26.577C] fortis infirmum. Et ut in commune de omnibus loquar, toties negamus nos, quoties priora vitia calcantes, desinimus esse quod fuimus, et incipimus esse quod ante non fuimus.

(Cap. II.---Vers. 1) Tu vero loquere quae decet sanam doctrinam. Aliud est sanam doctrinam loqui, aliud ea quae sanae conveniunt docere doctrinae: qui in altero simplex tantum institutio est: in altero cum eo quod docens, vitae quoque correctio est. Qui enim solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19): Domino praecipiente discipulis, non solum in meditatione Scripturarum eos laborare debere, ut quae scripta sunt, replicent, et condant in memoriae thesauro: sed prius faciant quae praecepta [PL26.577D] sunt. Quicumque vero fecerit et docuerit, ille vocabitur magnus in regno coelorum. Nisi enim supergressa fuerit nostra justitia Scribarum justitiam et Pharisaeorum, non possumus ingredi regna coelorum (Matth. V). Qui supra Moysi cathedram sedentes, dicunt et non faciunt, et alligant onera importabilia, quae cervicibus hominum imponunt, et ipsi minimo digito nolunt ea contingere. Hoc igitur nunc Apostolus Titum filium [PL26.578A] in Christo, et discipulum suum docet, ut ea loquatur quae sanae doctrinae conveniant: quia tunc doctrinae sit sanitas, cum doctoris doctrina pariter, et vita consentiant.

Miitikio ya wasomaji

Vidokezo

Fons: Patrologia Latina, t. 26, coll. 555C-578A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ilichapishwa na mtumiaji: Rodion Vlasov
Tarehe ya kuunda ukurasa: 2026-11-22, Sasisha: 2026-11-22