Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

De Diversis Quaestionibus 83 (3/3)

LXXIII. De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7)

1. Multis modis habitum dicimus: vel habitum animi, sicut est cujuscumque disciplinae perceptio, usu roborata atque firmata; vel habitum corporis, secundum quem dicimus alium alio esse succulentiorem et validiorem, quae magis proprie habitudo dici solet; vel habitum eorum quae membris nostris accommodantur extrinsecus, secundum quem dicimus vestitum, calceatum, armatum, et si quod ejusmodi est. In quibus omnibus generibus (si quidem nomen hoc ductum est ab illo verbo, quod est habere) manifestum est in ea re dici habitum, quae accidit alicui, ita ut eam possit etiam non habere. Nam et doctrina accidit animo, et succus ac robur corpori; et vestis atque arma, non dubium est quin accidant membris nostris: ita ut et imperitus possit esse animus, si ei doctrina non accideret; et exile atque languidum corpus, sine succo viscerum et robore; et nudus sine veste, et inermis sine armis, et pede nudo sine calceamentis esse homo potest. Habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habeatur accidit. Verumtamen hoc interest, quod quaedam eorum quae accidunt nobis, ut habitum faciant, non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant in se, ipsa integra et inconcussa manentia: sicuti sapientia, cum accidit homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quaedam vero sic accidunt, ut et mutent et mutentur: sicuti cibus ipse amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur; et nos refecti cibo, ab exilitate atque languore in robur atque valentiam commutamur. Tertium vero genus est, cum ipsa quae accidunt, mutantur ut habitum faciant, et quodam modo formantur ab eis quibus habitum faciunt, sicuti est vestis: nam cum reposita vel projecta est, non habet eam formam, quam sumit cum induitur atque inducitur membris. Ergo induta accipit formam quam non habebat exuta; cum ipsa membra, et cum exuuntur, et cum induuntur, in suo statu maneant. Potest esse et quartum genus, cum ea quae accidunt, ad faciendum habitum, nec ea mutant quibus accidunt, nec ab eis ipsa mutantur: sicuti annulus digito, si non nimis subtiliter attendatur. Verumtamen hoc genus aut nullum est, si diligenter discutias, aut omnino rarissimum.

[PL40.85] 2. Cum ergo Apostolus de unigenito Dei Filio loqueretur, quantum pertinet ad ejus divinitatem, secundum id quod verissimus Deus est, aequalem dixit esse Patri, quod non ei fuit tanquam rapinam, id est, quasi alienum appetere, si semper manens in ea aequalitate, nollet homine indui, et hominibus ut homo apparere: sed semetipsum exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens; neque conversus aut transmutatus in hominem, amissa incommutabili stabilitate, sed quanquam verum hominem suscipiendo, ipse susceptor, in similitudinem hominum factus, non sibi, sed eis quibus in homine apparuit, habitu inventus est ut homo (Philipp. II, 6, 7); id est, habendo hominem, inventus est ut homo. Non enim poterat inveniri Deus ab iis qui cor immundum habebant, et Verbum apud Patrem videre non poterant, nisi hoc suscipiendo quod possent videre, et per quod ad illud lumen interius ducerentur. Iste autem habitus non est ex primo genere; non enim manens in se natura hominis naturam Dei commutavit: neque ex secundo; non enim et mutavit homo Deum, et mutatus est ab illo: neque ex quarto; non enim sic assumptus est homo, ut neque ipse mutaret Deum, nec ab illo mutaretur: sed potius ex tertio; sic enim assumptus est, ut commutaretur in melius, et ab eo formaretur ineffabiliter excellentius atque conjunctius quam vestis, cum ab homine induitur. Hoc ergo habitus nomine satis significavit Apostolus quemadmodum dixerit, in similitudinem hominum factus; quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est homine, quem sibi uniens quodam modo atque conformans, immortalitati aeternitatique sociaret. Sed illum habitum, qui est in perceptione sapientiae et disciplinae, Graeci ἔξιν vocant: hunc autem, secundum quem dicimus vestitum vel armatum σχῆμα potius vocant. Ex quo intelligitur de isto genere habitus locutum Apostolum; quandoquidem in graecis exemplaribus σχήματι scriptum est, quod nos in latinis habitu habemus. Quo nomine oportet intelligi non mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicuti nec membra veste induta mutantur: quanquam illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copulaverit: sed quantum verba humana rebus ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intelligatur Deus humanae fragilitatis assumptione, electum est ut graece σχῆμα, et latine diceretur habitus illa susceptio.

LXXIV. De eo quod scriptum est in Epistola Pauli ad Colossenses: In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 14, 15)

Imago et aequalitas et similitudo distinguenda sunt. Quia ubi imago, continuo similitudo, non continuo aequalitas: ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago: ubi similitudo, non continuo imago, non continuo aequalitas. Ubi imago, continuo [PL40.86] similitudo, non continuo aequalitas: ut in speculo est imago hominis, quia de illo expressa est; est etiam necessario similitudo, non tamen aequalitas, quia multa desunt imagini, quae tamen insunt illi rei de qua expressa est. Ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago: velut in duobus ovis paribus, quia inest aequalitas, inest et similitudo; quaecumque enim adsunt uni, adsunt et alteri; imago tamen non est, quia neutrum de altero expressum est. Ubi similitudo, non continuo imago, non continuo aequalitas: omne quippe ovum omni ovo, in quantum ovum est, simile est; sed ovum perdicis, quamvis in quantum ovum est, simile sit ovo gallinae, nec imago tamen ejus est, quia de illo expressum non est; nec aequale, quia brevius est, et alterius generis animantium. Sed ubi dicitur, Non continuo, utique intelligitur quia esse aliquando potest. Potest ergo esse aliqua imago in qua sit etiam aequalitas: ut in parentibus et filiis inveniretur imago et aequalitas et similitudo, si intervallum temporis defuisset; nam et de parente expressa est similitudo filii, ut recte dicatur imago, et potest esse tanta, ut recte etiam dicatur aequalitas, nisi quod parens tempore praecessit. Ex quo intelligitur et aliquando aequalitatem non solum similitudinem habere, sed etiam imaginem; quod in superiori exemplo manifestum est. Potest etiam aliquando similitudo esse et aequalitas, quamvis non sit imago; ut de duobus ovis paribus dictum est. Potest etiam similitudo et imago esse, quamvis non sit aequalitas; ut in speculo ostendimus. Potest et similitudo esse, ubi et aequalitas et imago sit; sicut de filiis commemoravimus, excepto tempore, quo praecedunt parentes. Sic enim aequalem syllabam syllabae dicimus; quamvis altera praecedat, altera subsequatur. In Deo autem, quia conditio temporis vacat; non enim potest recte videri Deus in tempore generasse Filium, per quem condidit tempora: consequens est ut non solum sit imago ejus, quia de illo est, et similitudo, quia imago (Coloss. I, 15); sed etiam aequalitas tanta, nec temporis quidem intervallum impedimento sit.

LXXV. De haereditate Dei

1. Sicut Apostolus ad Hebraeos dicit, Testamentum testatoris morte firmatur (Hebr. IX, 17); propterea mortuo pro nobis Christo, Novum Testamentum firmatum esse asserit: cujus similitudo Vetus Testamentum erat, in quo mors testatoris per victimam praefigurabatur. Si ergo quaeratur quomodo simus, secundum ejusdem Apostoli verba, cohaeredes Christi, et filii atque haeredes Dei (Rom. VIII, 17); cum etiam haereditas morte decessoris firma teneatur, nec ullo alio modo possit haereditas intelligi: respondetur, ipso quidem mortuo factos nos esse haeredes, quoniam filii ejus etiam dicti sumus. Non jejunant, inquit, filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus (Matth. IX, 15). Haeredes ergo ejus dicimur, quia reliquit nobis pacis ecclesiasticae possessionem per fidem temporalis dispensationis, quam in hac vita possidemus, quod testatus est dicens, Pacem meam do vobis, pacem [PL40.87] relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Cohaeredes autem ejus efficiemur, cum in fine saeculi mors absorbebitur in victoriam (I Cor. XV, 54). Tunc enim similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Quam haereditatem non ejus Patris morte adipiscimur, qui mori non potest; quandoquidem ipse fit haereditas nostra, secundum illud quod scriptum est, Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5): sed quoniam, cum vocati sumus adhuc parvuli, et ad spiritualia contemplanda minus idonei, usque ad humillimas nostras cogitationes se divina miseratio porrexit, ut quomodocumque cernere niteremur, quod non evidenter atque perspicue cernebamus, idipsum moritur quod in aenigmate cernebamus, cum facie ad faciem cernere coeperimus. Convenienter ergo dicitur moriturum esse quod auferetur: Cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod ex parte est (I Cor. XIII, 10). Ita nobis quodam modo moritur Pater in aenigmate, et idem ipse fit haereditas, cum facie ad faciem videtur; non quia ipse moritur, sed imperfecta in eum nostra visio perfecta visione perimitur: et tamen nisi illa prior nos nutriret, ad aliam plenissimam et evidentissimam non efficeremur idonei.

2. Quod si etiam de Domino Jesu Christo, non secundum Verbum in principio Deum apud Deum (Joan. I, 1), sed secundum puerum, qui proficiebat aetate ac sapientia (Luc. II, 40), pius intellectus admittit, propria illa susceptione servata, quae communis ei cum caeteris hominibus non est, cujus tanquam morte possideat haereditatem, manifestum est. Non enim nos cohaeredes ejus esse possumus, nisi et ipse haeres sit. Si autem pietas hoc non admittit, ut primo ex parte videret homo Dominicus, deinde ex toto quanquam in sapientia proficere dictus sit; in corpore suo intelligatur haeres, id est Ecclesia, cujus cohaeredes sumus: quemadmodum filii ejus matris dicimur, quamvis ex nobis constet.

3. Sed rursum quaeri potest, cujus morte facti simus etiam nos haereditas Dei, secundum illud, Dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8): nisi forte hujus mundi, quo prius tanquam dominante tenebamur. Post autem cum dicimus, Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14); possidet nos Christus, mortuo illo qui nos possidebat: cum ei renuntiamus morimur illi, et ipse nobis.

LXXVI. De eo quod apostolus Jacobus dicit: Vis autem scire, o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est (Jacobi II, 20)?

1. Quoniam Paulus apostolus praedicans justificari hominem per fidem sine operibus, non bene intellectus est ab eis qui sic acceperunt dictum, ut putarent, cum semel in Christum credidissent, etiamsi male operarentur, et facinorose flagitioseque viverent, salvos se esse posse per fidem: locus iste hujus [PL40.88] Epistolae eumdem sensum Pauli apostoli, quomodo sit intelligendus, exponit (Jacobi II, 17-24). Ideoque magis Abrahae utitur exemplo, vacuam esse fidem, si non bene operetur; quoniam Abrahae exemplo etiam Paulus apostolus usus est, ut probaret justificari hominem per fidem sine operibus Legis (Rom. IV, 2). Cum enim bona opera commemorat Abrahae, quae ejus fidem comitata sunt, satis ostendit Paulum apostolum non ita per Abraham docere justificari hominem per fidem sine operibus, ut si quis crediderit, non ad eum pertineat bene operari; sed ad hoc potius, ut nemo meritis priorum operum arbitretur se pervenisse ad donum justificationis, quae est in fide. In hoc enim se Gentibus in Christum credentibus Judaei praeferre cupiebant, quod dicebant se meritis bonorum operum quae in Lege sunt, ad evangelicam gratiam pervenisse: ideoque scandalizabantur multi, qui ex eis crediderant, quod incircumcisis Gentibus Christi gratia traderetur. Unde apostolus Paulus dicit posse hominem sine operibus, sed praecedentibus, justificari per fidem. Nam justificatus per fidem quomodo potest nisi juste deinceps operari, quamvis antea nihil operatus juste, ad fidei justificationem pervenerit, non merito bonorum operum, sed gratia Dei, quae in illo jam vacua esse non potest cum jam per dilectionem bene operatur? Quod si cum crediderit, mox de hac vita decesserit, justificatio fidei manet cum illo, nec praecedentibus bonis operibus, quia non merito ad illam, sed gratia pervenit; nec consequentibus, quia in hac vita esse non sinitur. Unde manifestum est, quod Paulus apostolus dicit, Arbitramur enim hominem justificari per fidem sine operibus (Id. III, 28), non ita intelligendum esse, ut accepta fide, si vixerit, dicamus eum justum, etiamsi male vixerit. Ideo exemplo Abrahae et apostolus Paulus utitur, quia sine operibus legis, quam non acceperat, per fidem justificatus est; et Jacobus, quia fidem ipsius Abrahae opera bona consecuta esse demonstrat, ostendens quemadmodum intelligendum sit quod Paulus apostolus praedicavit.

2. Nam qui putant istam Jacobi apostoli sententiam contrariam esse illi Pauli apostoli sententiae, possunt arbitrari etiam ipsum Paulum sibi esse contrarium, quia dicit alio loco: Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Id. II, 13). Et alio loco: Sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Et iterum: Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13). Quae sint autem facta carnis, quae operibus spiritualibus mortificanda sunt, alio loco demonstrat, dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, impudicitia, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, commessationes, [PL40.89] et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21). Et ad Corinthios ait: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 9-11). Quibus sententiis manifestissime docet non eos praeterito bono opere ad fidei justificationem pervenisse; nec meritis eorum istam gratiam datam, quando dicit, Et haec quidem fuistis: sed cum dicit, Qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt; satis ostendit, jam ex quo crediderunt, bene operari debere. Quod et Jacobus dicit, et multis omnino locis idem apostolus Paulus satis aperteque praedicat, recte vivendum omnibus qui in Christo crediderunt, ne ad poenas perveniant. Quod et ipse Dominus commemorat, dicens: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Et alibi: Utquid dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quae dico vobis (Luc. VI, 46)? Et, Omnis qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti, qui aedificavit domum suam supra petram, etc. Et qui audit verba mea haec et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam, etc. (Matth. VII, 24-27). Quapropter non sunt sibi contrariae duorum apostolorum sententiae, Pauli et Jacobi, cum dicit unus justificari hominem per fidem sine operibus, et alius dicit inanem esse fidem sine operibus: quia ille dicit de operibus quae fidem praecedunt, iste de iis quae fidem sequuntur; sicut etiam ipse Paulus multis locis ostendit.

LXXVII. De timore, utrum peccatum sit

Omnis perturbatio, passio; omnis cupiditas, perturbatio: omnis igitur cupiditas, passio. Omnis autem passio, cum est in nobis, ipsa passione patimur; et in quantum passio est, patimur: omnis igitur cupiditas, cum est in nobis, ipsa cupiditate patimur; et in quantum cupiditas est, patimur. Omnis autem passio, in quantum ipsa passione patimur, non est peccatum: sic et si patimur timorem, non est peccatum. Tanquam si diceretur, Si bipes est, non est pecus. Si ergo propterea hoc non est consequens, quia multa sunt pecora bipedia; propterea et illud non est consequens, quia multa sunt peccata quae patimur. Hoc enim contra dicitur, non esse consequens ut si patimur timorem, ideo non sit peccatum. Tu autem dicis consequens esse ut si patimur timorem, non sit peccatum; cum tamen concedas aliqua esse peccata quae patimur.

LXXVIII. De pulchritudine simulacrorum

Ars illa summa omnipotentis Dei, per quam ex nihilo facta sunt omnia, quae etiam sapientia ejus dicitur, [PL40.90] ipsa operatur etiam per artifices, ut pulchra atque congruentia faciant; quamvis non de nihilo, sed de aliqua materia operentur, velut ligno, aut marmore, aut ebore, et si quod aliud materiae genus manibus artificis subditur. Sed ideo isti non possunt de nihilo aliquid fabricare, quia per corpus operantur; cum tamen eos numeros, et lineamentorum convenientiam, quae per corpus corpori imprimunt, in animo accipiant ab illa summa sapientia, quae ipsos numeros et ipsam convenientiam longe artificiosius universo mundi corpori impressit, quod de nihilo fabricatum est: in quo sunt etiam corpora animalium, quae jam de aliquo, id est, de elementis mundi fabricantur; sed longe potentius excellentiusque, quam cum artifices homines easdem figuras corporum et formas in suis operibus imitantur. Non enim omnis numerositas humani corporis invenitur in statua; sed tamen quaecumque ibi invenitur, ab illa sapientia per artificis manum trajicitur, quae ipsum corpus humanum naturaliter fabricat. Nec ideo tamen pro magno habendi sunt, qui talia opera fabricant, aut diligunt; quia minoribus rebus intenta anima, quas per corpus corporaliter facit, minus inhaeret ipsi summae sapientiae, unde istas potentias habet: quibus male utitur, dum foris eas exercet; illa enim in quibus eas exercet, diligens, interiorem earum formam stabilem negligit, et inanior infirmiorque efficitur. Qui vero talia opera etiam coluerunt, quantum deviaverint a veritate, hinc intelligi potest, quia si ipsa animalium corpora colerent, quae multo excellentius fabricata sunt, et quorum sunt illa imitamenta, quid eis infelicius diceremus?

LXXIX. Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei (Exod. VII, VIII)?

1. Omnis anima partim privati cujusdam juris sui potestatem gerit, partim universitatis legibus sicut publicis coercetur et regitur. Quia ergo unaquaeque res visibilis in hoc mundo habet potestatem angelicam sibi praepositam, sicut aliquot locis divina Scriptura testatur, de ea re cui praeposita est, aliter quasi privato jure agit, aliter tanquam publice agere cogitur. Potentior est enim parte universitas; quoniam illud quod ibi privatim agit, tantum agere sinitur, quantum lex universitatis sinit. Sed unaquaeque anima tanto est pietate purgatior, quanto privato suo minus delectata, legem universitatis intuetur, eique devote ac libenter obtemperat. Est enim lex universitatis divina sapientia. Quanto autem amplius privato suo gaudet, et neglecto Deo, qui omnibus animis utiliter ac salubriter praesidet, ipsa sibi vel aliis quibus potuerit, vult esse pro Deo, suam potius in se vel in alios, quam illius in omnes diligens potestatem, [PL40.91] tanto est sordidior, tantoque magis poenaliter divinis legibus, tanquam publicis servire cogitur. Quanto igitur etiam humana anima deserto Deo, suis honoribus vel sua potestate fuerit delectata, tanto magis subditur talibus potestatibus, quae privato suo gaudent, et honorari ab hominibus sicut dii cupiunt: quibus divina lege saepe conceditur, ut eis quos sibi secundum eorum merita subjugaverint, privato illo jure etiam miraculorum aliquid praestent, in his rebus exhibendorum, quibus sunt infimo, sed tamen ordinatissimo potestatum gradu praepositae. Sed ubi divina tanquam publica lex jubet, vincit utique privatam licentiam: quanquam et ipsa privata licentia, nisi universalis potestatis divinae permissione, nulla esset. Ideoque fit ut sancti Dei servi, quando hoc donum eos habere utile est, secundum publicam et quodammodo imperialem legem, hoc est, summi Dei potestatem imperent infimis potestatibus ad quaedam visibilia miracula facienda: in illis enim Deus ipse imperat, cujus templum sunt, et quem contempta sua privata potestate ardentissime diligunt. In magicis autem imprecationibus, ad illecebram deceptionis, ut sibi subjugent eos quibus talia concedunt, praestant effectum precibus et ministeriis eorum, privato illo jure largientes, quod sibi licet largiri honorantibus se, sibique servientibus, et quaedam secum in sacramentis suis pacta servantibus. Et quando videntur imperare magi, per sublimiorum nomina inferiores terrent; et nonnulla visibilia, quae propter infirmitatem carnis magna videntur hominibus non valentibus aeterna contueri, quae per seipsum praestat dilectoribus suis verus Deus, mirantibus exhibent. Haec autem permittit Deus juste omnia moderans, ut pro cupiditatibus et electionibus suis servitutes eorum libertatesque distribuat. Et si quando invocatione summi Dei, aliquid pro suis malis cupiditatibus impetrant, vindicta est illa, non gratia. Non enim frustra dicit Apostolus, Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum (Rom. I, 26). Quorumdam enim peccatorum perpetrandorum facilitas poena est aliorum praecedentium.

2. Quod autem Dominus dicit, Non potest satanas satanam excludere (Marc. III, 23): ne forte quisquam utens nominibus aliquarum infimarum potestatum, cum daemonium excluserit, falsam putet esse istam Domini sententiam; ad hoc intelligat dictum, quia hoc modo satanas, etiamsi corpori aut corporis sensibus parcit, ideo parcit, ut ipsius hominis voluntati per impietatis errorem triumpho majore dominetur. Hoc autem modo non exit satanas, sed potius in intima ingreditur, ut in eo sic operetur, quemadmodum dicit Apostolus: Secundum principem potestatis aeris hujus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2). Non enim sensus corporis eorum turbabat atque torquebat, aut eorum corpora collidebat, sed in eorum voluntate, vel potius cupiditate regnabat.

[PL40.92] 3. Quod autem dicit pseudoprophetas multa signa et prodigia facturos, ita ut fallant etiam, si fieri potest, electos (Matth. XXIV, 24); admonet utique ut intelligamus quaedam miracula etiam sceleratos homines facere, qualia sancti facere non possunt: nec tamen ideo potioris loci apud Deum esse arbitrandi sunt. Non enim acceptiores erant Deo, quam populus Israel, magi Aegyptiorum; quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant: quamvis Moyses in virtute Dei majora potuerit (Exod. VII-XII). Sed ideo non omnibus sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis majora dona esse, quam in operibus justitiae, quibus aeterna vita comparatur. Propterea Dominus prohibet hinc gaudere discipulos, cum ait: Nolite in hoc gaudere, quoniam spiritus vobis subjiciuntur; sed in hoc gaudete, quoniam nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20).

4. Cum ergo talia faciunt magi, qualia nonnunquam sancti faciunt, talia quidem visibiliter esse apparent, sed et diverso fine et diverso jure fiunt. Illi enim faciunt quaerentes gloriam suam, isti quaerentes gloriam Dei: et illi faciunt per quaedam potestatibus concessa in ordine suo, quasi privata commercia vel veneficia; isti autem publica administratione, jussu ejus cui cuncta creatura subjecta est. Aliter enim cogitur possessor equum dare militi, aliter eum tradit emptori, vel cuilibet donat aut commodat. Et quemadmodum plerique mali milites quos imperialis disciplina condemnat, signis imperatoris sui nonnullos possessores territant, et ab eis aliquid, quod publice non jubetur, extorquent: ita nonnunquam mali christiani, vel schismatici, vel haeretici per nomen Christi aut verba aut sacramenta christiana exigunt aliquid a potestatibus, quibus honori Christi cedere indictum est. Cum autem malis jubentibus cedunt, voluntate ad seducendos homines cedunt, quorum errore laetantur. Quapropter aliter magi faciunt miracula, aliter boni christiani, aliter mali christiani: magi per privatos contractus, boni christiani per publicam justitiam, mali christiani per signa publicae justitiae. Nec mirum est quod haec signa valent, cum ab eis adhibentur; quando etiam cum usurpantur ab extraneis, qui omnino suum nomen ad istam militiam non dederunt, propter honorem tamen excellentissimi Imperatoris valent. Ex quibus fuit ille, de quo discipuli Domino nuntiaverunt, quod in nomine ejus ejiceret daemonia, quamvis cum eis eum non sequeretur (Id. IX, 49). Cum autem non cedunt his signis hujusmodi potestates, Deus ipse prohibet occultis modis, cum id justum atque utile judicat. Nam nullo modo ulli spiritus audent haec signa contemnere: contremiscunt enim haec, ubicumque illa conspexerint. Sed nescientibus hominibus aliud jubetur divinitus, vel ad confundendos malos, cum eos oportet confundi; sicut de Scevae filiis in Actibus Apostolorum legimus, quibus ait immundus spiritus, Jesum scio, et Paulum novi: [PL40.93] vos autem, qui estis (Act. XIX, 14, 15)? vel ad admonendos bonos, ut proficiant in fide, atque ista non jactanter, sed utiliter possint: vel ad discernenda dona membrorum Ecclesiae; sicut Apostolus ait, Numquid omnes virtutes? numquid omnes habent dona curationum (I Cor. XII, 30)? Propter has igitur causas plerumque, ut dictum est, nescientibus hominibus jubetur divinitus, id est, ut his signis adhibitis hujusmodi potestates voluntati hominum non obtemperent.

5. Ut autem mali bonis saepe temporaliter noceant, potestatem in eos accipiunt, ad majorem bonorum utilitatem, propter exercitationem patientiae. Itaque anima christiana semper invigilet in tribulationibus suis sequi voluntatem Domini sui, ne ordinationi Dei resistendo acquirat sibi gravius judicium. Quod enim ipse Dominus agens hominem Pontio Pilato dixit, hoc et Job diabolo posset dicere: Non haberes in me potestatem, nisi data esset tibi desuper (Joan. XIX, 11). Non ergo ejus voluntas cujus malitiae potestas in bonos datur, sed ejus voluntas a quo haec potestas datur, debet nobis esse charissima. Quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 3-5).

LXXX. Adversus Apollinaristas

1. Cum quidam haeretici, qui Apollinaristae ex Apollinari quodam auctore suo dicti esse perhibentur, assererent Dominum nostrum Jesum Christum, in quantum homo fieri dignatus est, non habuisse humanam mentem, inhaerentes eis nonnulli, et eos studiose audientes, delectati sunt quidem ea perversitate, qua ille hominem in Deo minuebat, dicens eum non habuisse mentem, hoc est rationalem animam, qua homo a pecoribus secundum animum differt. Sed cum secum ipsi cogitarent, fatendum esse, si ita est, ut unigenitus Dei Filius, Sapientia et Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, belluam quamdam cum figura humani corporis suscepisse credatur; displicuerunt sibi, non tamen ad correctionem, ut redirent ad veritatis viam, totumque hominem a Sapientia Dei susceptum esse confiterentur, nulla diminutione naturae: sed ampliore usi audacia, ipsam etiam animam totumque utile hominis alienantes ab eo, solam carnem humanam eum suscepisse dixerunt, adhibentes etiam testimonium ex Evangelio; imo illam sententiam non intelligendo, perversi confligere audent adversus catholicam veritatem, dicentes scriptum esse, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Sub his enim verbis ita Verbum volunt carni esse copulatum atque concretum, ut nulla ibi non solum mens, sed nec anima humana intersistat.

2. Quibus primo respondendum est, ideo sic esse illud in Evangelio positum, quia usque ad visibilem [PL40.94] carnem assumptio illa humanae naturae a Domino facta est, atque in tota illa unitate susceptionis principaliter Verbum est, extrema autem atque ultima caro. Volens itaque Evangelista commendare pro nobis dejectionem humilitatis Dei, qui sese humiliaverit, et quousque humiliaverit exprimens, Verbum carnemque nominavit, praetermittens animae naturam, quae Verbo inferior est, carne vero praestantior. Magis enim commendat humilitatem, quia dictum est, Verbum caro factum est; quam si diceretur, Verbum homo factum est. Nam si nimis haec intuentur verba, potest alius non minus perversus ex istis verbis ita calumniari fidei nostrae, ut dicat ipsum Verbum conversum et commutatum esse in carnem, et Verbum esse destitisse; quia scriptum est, Verbum caro factum est: sicut caro humana, cum fit cinis, non est caro et cinis, sed ex carne cinis. Et secundum loquendi modum consuetudinemque celebriorem, quidquid fit quod non erat, desinit esse quod erat. Nec tamen ita haec verba intelligimus; sed etiam ipsi nobiscum ita intelligunt, ut manente Verbo quod est, ex eo quod accepit formam servi, non ex eo quod in illam formam aliqua mutatione conversum est, dictum sit, Verbum caro factum est. Deinde si ubicumque caro fuerit nominata et anima tacita, sic intelligendum est ut anima ibi non esse credatur, nec illi habebunt animam, de quibus dictum est, Et videbit omnis caro salutare Dei (Isai. XL, 5; Luc. III, 6); et illud in Psalmo, Exaudi preces meas; ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3); et illud in Evangelio, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. XVII, 2). Unde intelligitur, solere homines per nominationem solius carnis significari, ut secundum hanc locutionem etiam illud possit intelligi; ut quod dictum est, Verbum caro factum est, nihil sit dictum, nisi, Verbum homo factum est. Sicut enim a parte totum plerumque nominata sola anima homo intelligitur, sicut est illud, Tot animae descenderunt in Aegyptum (Gen. XLVI, 22, 27): sic rursus a parte totum, etiam nominata sola carne homo intelligitur, sicut sunt ista quae posuimus.

3. Proinde, quemadmodum nos huic objectioni eorum, quam ex Evangelio proponunt, ita respondemus, ut nullus hominum ita desipiat, ut putet nos per haec verba cogi ad credendum et confitendum, quod Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) animam humanam non habuit; sic quaero quomodo ipsi respondeant tam manifestis objectionibus nostris, quibus ostendimus per innumerabiles locos evangelicae Scripturae narratum de illo ab Evangelistis, quod in his affectionibus fuerit, quae sine anima esse non possunt. Non enim ea profero, quae ipse Dominus tam multa commemorat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); et, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. X, 18); et, Majorem dilectionem nemo habet, [PL40.95] quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13): quae mihi pervicax contradictor potest dicere figurate a Domino dicta; sicut multa in parabolis eum locutum esse manifestum est. Nam etsi ista non ita sunt, non tamen opus est pugnaciter agere, ubi habemus Evangelistarum narrationes, per quas eum et natum de Maria virgine cognovimus, et comprehensum a Judaeis, et flagellatum, et crucifixum atque interfectum, et sepultum in monumento; quae omnia sine corpore intelligere facta nemo potest. Nec ficte aut figurate accipienda quisquam vel dementissimus dixerit; cum dicta sint ab eis qui res gestas, ut meminerant, narraverunt. Sicut ergo ista corpus eum habuisse testantur, sic eum indicant habuisse animam affectiones illae, quae non possunt esse nisi in anima: quas nihilominus eisdem Evangelistis narrantibus legimus. Et miratus est Jesus (Matth. VIII, 10), et iratus (Joan. XI, 15), et contristatus (Marc. III, 5), et exhilaratus (Joan. XI, 15), et multa talia innumerabilia. Sicut etiam illa quae conjuncta simul officia et corporis et animae ostendunt: sicut sunt quod esurivit (Matth. IV, 2), quod dormivit (Id. VIII, 24), quod fatigatus ab itinere sedit (Joan. IV, 6), et alia hujuscemodi. Non enim possunt dicere; etiam in veteribus Libris dictam esse iram Dei et laetitiam, et nonnullos hujus generis motus, nec ideo tamen esse consequens ut Deum habuisse animam credendum sit. Dicta sunt enim illa propheticis imaginationibus, non narratoria manifestatione. Nam et membra Dei dicta sunt, et manus, et pedes, et oculi, et facies, et similia: et quemadmodum ista non indicant eum habere corpus, sic nec illa animam. Quemadmodum autem narratum aliquid, ubi nominata sunt manus Christi et caput, et caetera quae indicant ejus corpus; ita etiam quae de animae affectionibus eodem narrationis tenore nominata sunt, indicant ejus animam. Stultum est autem credere narranti evangelistae quod manducaverit, et non ei credere quod esurierit. Etsi enim non est consequens ut omnis qui manducat esuriat; nam et angelum legimus manducasse (Gen. XVIII, 8, 9, et Tob. XII, 19), sed esurisse non legimus: neque ut omnis qui esurit manducet, si aut officio aliquo se cohibeat, aut desit ei cibus facultasque manducandi: tamen cum utrumque narrat evangelista (Matth. IV, 2, et IX, 11), utrumque credendum est; quia utrumque sicut rerum gestarum index factum gestumque conscripsit. Sicut autem quia manducavit, sine corpore intelligi non potest; sic quia esurivit, sine anima fieri non potuit.

4. Nec illa nos terret inanis atque inepta calumnia, qua invidiose resistentes aiunt: Ergo sub necessitate positus fuit, si has affectiones animi veras habuit. Facile quippe respondemus: Ergo sub necessitate positus fuit, quia comprehensus, flagellatus, crucifixus et mortuus est: ut tandem sine pertinacia, si volunt, intelligant sic eum passiones animi, hoc est affectiones, voluntate dispensationis, veras tamen, ut placuit, suscepisse, quemadmodum passiones corporis [PL40.96] eadem dispensationis voluntate sine ulla necessitate suscepit. Quemadmodum nos non voluntate morimur, sic et non voluntate nascimur: ille autem voluntate utrumque, ut opportebat, exhibuit, et tamen verissime exhibuit. Sicut ergo necessitatis nomine nec nos nec illos quisquam avellit a fide verissimae passionis, per quam corpus ejus ostenditur: sic et nos ipso nomine necessitatis nemo deterret a fide verissimae affectionis, per quam animam ejus agnoscimus; nec ipsos debet deterrere a consentiendo catholicae fidei, si non eos deterret exitiabilis pudor mutandae, quamvis falsae, diu tamen et cum temeritate defensae sententiae.

LXXXI. De Quadragesima et Quinquagesima

1. Omnis sapientiae disciplina, quae ad homines erudiendos pertinet, est Creatorem creaturamque dignoscere, et illum colere dominantem, istam subjectam fateri. Est autem creator Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36), et ideo Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Creatura vero partim est invisibilis, sicut anima; partim visibilis, sicut corpus. Invisibili ternarius numerus tribuitur; quare diligere Deum tripliciter jubemur, ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente (Matth. XXII, 37): corpori quaternarius numerus, propter evidentissimam naturam ejus, id est, calidam et frigidam, humidam et siccam. Universae ergo creaturae tribuitur septenarius. Quapropter omnis disciplina dignoscens et discernens Creatorem atque creaturam, denario numero insinuatur: quae disciplina, quamdiu corporeis motibus temporaliter significatur, credendo constat, et rerum gestarum venientium atque transeuntium auctoritate quasi lacte parvulos nutrit; ut idoneos faciat contemplationi, quae non venit et transit, sed semper manet: in qua quisque narratis sibi rebus divinitus temporaliter pro salute hominum gestis, sive gerendis quae adhuc futura praedicantur, si permanserit in fide et promissa speraverit, et quae divina auctoritas praecipit infatigabili charitate implere curaverit, recte aget vitam hujus necessitatis et temporis, quae numero quadragenario commendatur. Quoniam denarius numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater ductus, id est, numero qui corpori tribuitur multiplicatus, quia per motum corporalis administratio geritur, qua dictum est fidem constare, quadragenarium numerum conficit. Ita impetrat etiam stabilem et nullius temporis indigentem sapientiam, quae denario numero commendatur, ut ad quadraginta addantur decem; quia et partes aequales quadragenarii numeri simul ductae ad quinquaginta perveniunt. Partes autem aequales habet quadragenarius numerus, primo quadraginta in singulis, deinde viginti in binis, decem in quaternis, octo in quinis, quinque in octonis, quatuor in denis, duas in vicenis. Unum ergo et duo et quatuor et quinque et octo et decem et viginti simul ducta efficiunt quinquaginta. Quapropter sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus computatis parit amplius denarium, et fit quinquagenarius: sic [PL40.97] tempus fidei rerum pro salute nostra gestarum et gerendarum cum aequitate vitae actum impetrat intellectum stabilis sapientiae; ut non solum credendo, sed etiam intelligendo disciplina firmetur.

2. Et ideo ea quae nunc est Ecclesia, quamvis filii Dei simus, ante tamen quam appareat quid erimus, in laboribus et afflictionibus agit, et in ea justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Nisi enim credideritis, inquit, non intelligetis (Isai. VII, 9). Et hoc est tempus quo ingemiscimus et dolemus, exspectantes redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23), quod Quadragesima celebratur. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): cum addetur denarius quadragenario, ut non solum credere quae pertinent ad fidem, sed etiam perspicuam veritatem intelligere mereamur. Talis Ecclesia, in qua nullus erit moeror, nulla permixtio malorum hominum, nulla iniquitas, sed laetitia et pax et gaudium, Quinquagesimae celebratione praefiguratur. Propterea, posteaquam Dominus noster resurrexit a mortuis, quadraginta diebus peractis cum discipulis suis, eadem ipsa scilicet per hunc numerum insinuata temporali dispensatione, quae ad fidem pertinet, ascendit in coelum (Act. I, 3, 9), et decem aliis diebus peractis misit Spiritum sanctum (Id. II, 1-4): id est, ut non ad humana et temporalia, sed ad divina et aeterna contuenda quodam amoris et charitatis spiramento et incendio, quadragenario denarius adderetur. Et ideo jam hoc totum, id est, quinquagenarius numerus dierum, laetitiae celebratione, signandus est.

3. Haec autem duo tempora, id est, unum laboris et sollicitudinis, alterum gaudii et securitatis, etiam retibus missis in mare Dominus noster significat. Nam ante passionem de reticulo dicitur misso in mare, quia tantum piscium ceperunt, ut vix ad littus trahendo perducerent, et ut retia rumperentur (Luc. V, 6, 7). Non enim missa sunt in dexteram partem; habet enim multos malos Ecclesia hujus temporis: neque in sinistram; habet enim etiam bonos: sed passim, ut permixtionem bonorum malorumque significaret. Quod autem rupta sunt retia, charitate violata multas haereses exiisse significat. Post resurrectionem vero, cum vellet Ecclesiam futuri temporis praemonstrare, ubi omnes perfecti atque sancti futuri sunt, jussit mitti retia in dexteram partem; et capti sunt ingentes pisces centum quinquaginta tres, mirantibus discipulis quod cum tam magni essent, retia non sunt disrupta (Joan. XXI, 6, 11). Horum magnitudo magnitudinem sapientiae justitiaeque significat; numerus vero, ipsam disciplinam et temporali dispensatione et aeterna regeneratione perfectam, quam diximus quinquagenario numero commendari. Quia enim tunc non erit opus corporalibus adjumentis, et animo continebitur fides atque sapientia; quia animo ternarium numerum tributum diximus, quinquaginta ducimus ter, et fiunt centum quinquaginta; cui numero trinitas additur, quia omnis illa perfectio in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti consecrata est: ita fiunt centum quinquaginta tres, qui numerus piscium ad dexteram [PL40.98] partem captorum invenitur.

LXXXII. De eo quod scriptum est: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6)

1. Multi murmurantes sub disciplina Dei, quaestionem movent, cum vident justos saepe graves molestias secundum hanc vitam pati: quasi propterea nihil eis prosit quod Deo serviunt, quia vel communes labores, atque indifferenter corporum atque damnorum et contumeliarum caeterorumque omnium, quae mala mortales putant, vel etiam caeteris ampliores patiuntur propter verbum Dei atque justitiam, quae onerosa peccantibus in ejus praedicatores tumultuosas seditiones aut insidias aut odia concitat. Quibus respondetur, quia si vita ista sola esset hominum, aut nihil prodesse, aut etiam nocere justa vita non usquequaque absurde videretur. Quanquam non defuerint qui justitiae suavitatem et internum ejus gaudium cum corporalibus omnibus laboribus et molestiis, quas genus humanum pro conditione suae mortalitatis patitur, cum omnibus etiam quae propter ipsam justitiam in eos qui juste vivunt, injuriosissime cogitantur, ita compensarent, ut sequestrata spe futurae vitae jucundius et laetius prae amore veritatis torquerentur, quam luxuriosi prae cupiditate ebrietatis epulentur.

2. Sed iis tamen qui putant injustum Deum, cum justos in doloribus et laboribus vident, aut certe si non audent injustum Deum dicere, vel res humanas non curare arbitrantur, vel semel statuisse necessitates fatorum, contra quas nec ipse aliquid facit, ne ordinem rerum a se dispositum inconstantia turbare credatur; aut aliquid aliud opinantur, quod Deus in aliquo invalidus non possit a justis ista mala prohibere: dicendum est nullam fuisse futuram justitiam in hominibus, si res humanas non curaret Deus. Quia omnis ista hominum justitia, quam et tenere animus humanus recte faciendo potest, et peccando amittere, non imprimeretur animae, nisi esset aliqua incommutabilis justitia, quae integra inveniretur a justis, cum ad eam converterentur; integra relinqueretur a peccantibus, cum ab ejus lumine averterentur. Quae justitia incommutabilis utique Dei est, nec eam porrigeret ad illustrandos ad se conversos, si res humanas non curaret. Si vero propterea gravia perpeti justos sineret, quia contra ordinem rerum a se dispositum nollet venire, nec ipse justus esset; non quia dispositionem suam servare vult, sed quia ita disposuit ipsum ordinem rerum, ut immeritis poenis justi affligantur. In aliquo autem Deum esse invalidum ad repellenda mala quae justi patiuntur, quisquis opinatur, ideo desipit, quia non intelligit, sicut nefas est injustum Deum dicere, ita nefas esse omnipotentem negare.

3. Quibus pro tempore susceptae quaestionis breviter constitutis, quia et ipsum Deum et justum atque omnipotentem esse, perniciosissimae iniquitatis est [PL40.99] dubitare; nulla causa probabilior occurrit, cur justi homines laborent plerumque in hac vita, nisi quia hoc eis expedit. Alia est enim quae nunc est justitia hominum ad recipiendam sempiternam salutem, alia tunc in paradiso constituti hominis esse debuit ad retinendam et non amittendam eamdem sempiternam salutem. Sicut enim justitia Dei est utilia praecipere, et inobedientibus poenas, obedientibus autem praemia distribuere; ita justitia est hominis, praeceptis utilibus obedire. Sed quoniam sic est in animo beatitudo, ut in corpore sanitas: quemadmodum in ipso corpore alia praecipitur medicina, ne bona valetudo amittatur, alia vero, ut amissa recuperetur; sic in toto statu hominis, alia tunc praecepta data sunt, ne amitteret immortalitatem, alia nunc praecipiuntur, ut eam recipiat. Et sicut in valetudine corporis, si quis praeceptis medici, quibus eadem bona valetudo custodienda est, non obtemperando in aliquem morbum inciderit, accipit alia praecepta ut sanari possit; quae saepe non sufficiunt, si talis est morbus, nisi adhibeantur a medico quaedam adjutoria, plerumque aspera et dolores importantia, quae tamen valent ad recuperandam salutem; unde fit ut homo, quamvis jam obtemperans medico, patiatur tamen adhuc dolores, non solum de ipso morbo nondum sanato, verum etiam de adjutorio medicinae: ita homo per peccatum lapsus in hujus vitae morbidam et calamitosam mortalitatem, quia primo praecepto obtemperare noluit, quo sempiternam custodiret ac teneret salutem, secunda praecepta aeger accepit, quibus obtemperans jam quidem non absurde dicitur juste vivere, sed tamen molestias quas patitur, vel de ipso morbo nondum sanato patitur, vel de adjutorio medicinae. Cui adjutorio deputatur quod scriptum est, Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. Qui vero non obtemperantes praeceptis saluberrimis inique vivunt, augent etiam atque etiam morbos suos: et aut ex ipsis patiuntur innumerabiles miseriarum labores doloresque etiam in hac vita; aut poenis quoque adhibitis, ut quod sanum non est, tangatur et doleat, in quo malo sint, misericorditer admonentur, ut ad medicinam conversi per gratiam Dei sani fiant. Quae omnia si contempserint, id est praecepta verborum et dolorum, justam post hanc vitam sempiternam damnationem merebuntur. Ideoque ille potest dicere injuste ista fieri, qui solam vitam mortalem, quam nunc agimus, esse existimans, quae divinitus praedicta sunt futura non credit, pensurus [PL40.100] gravissima supplicia perseverantiae peccatorum atque infidelitatis suae.

LXXXIII. De conjugio, in eo quod Dominus ait: Si quis dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, etc. (Matth. V, 32)

Si Dominus dimittendae conjugis solam causam fornicationis admittit, et paganum conjugium dimitti non prohibet, consequens est ut paganismus fornicatio deputetur. Solam autem fornicationis causam exceptam facere Dominum, cum de dimittenda conjuge loquitur in Evangelio, manifestum est. Paganum vero conjugium hinc non prohibetur dimitti, quia cum Apostolus de hac re consilium daret, ut fidelis volentem secum esse conjugem infidelem, non dimittat, ait, Ego dico, non Dominus: ut Dominus intelligatur, non quidem jubere ut dimittatur, ne contra jussum ejus consilium dare videatur Apostolus, sed tamen permittere; ut nemo in ea re jussionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere faciat. Verumtamen si quisquam asserat solam illam fornicationem Dominum admittere ad causam relinquendae conjugis, quae vulgo dicitur fornicatio, id est quae concubitu illicito perpetratur: hoc potest dicere, Dominum, cum de hac re loqueretur, de utroque fideli dixisse, et marito et uxore, ut si ambo fideles sint, neutri liceat alterum relinquere, nisi causa fornicationis; ubi non potest paganismus intelligi, quia uterque fidelis est. Sic enim et Apostolus videtur distinguere, cum ait: His autem qui in conjugio sunt praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si recesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Ubi etiam intelligitur quod si una illa causa, qua sola relectio conjugii permittitur, mulier a viro recesserit, innupta perseverare debet: aut si se non continet, viro potius reconciliari vel correcto vel certe tolerando, quam alteri nubere. Sequitur autem, et dicit, Et vir uxorem non dimittat: breviter eamdem formam intimans in viro, quam praecipiebat in femina. Quibus ex praecepto Domini insinuatis ita sequitur: Caeteris autem ego dico, non Dominus, Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam: et mulier si habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum (I Cor. VII, 10-13). Ubi dat intelligi Dominum de his locutum, ut neuter alterum dimitteret, si fideles ambo essent.

DE DIVERSIS QUAESTIONIBUS AD SIMPLICIANUM

DE SUBSEQUENTI OPERE

EX LIBRO DE PRAEDESTINATIONE SANCTORUM, CAP. IV

»Videtis certe quid tunc de fide atque operibus sentiebam, quamvis de commendanda gratia Dei laborarem: in qua sententia istos fratres nostros esse nunc video; quia non sicut legere libros meos, ita etiam [PL40.101] in eis curaverunt proficere mecum. Nam si curassent, invenissent istam quaestionem secundum veritatem divinarum Scripturarum solutam in primo libro duorum, quos ad beatae memoriae Simplicianum scripsi, episcopum Mediolanensis Ecclesiae, sancti Ambrosii successorem, in ipso exordio episcopatus mei.«

Ibid. infra:---»Ecce quare dixi superius, hoc apostolico praecipue testimonio (I Cor. IV, 7) etiam me ipsum fuisse convictum, cum de hac re aliter saperem; quam mihi Deus in hac quaestione solvenda, cum ad episcopum Simplicianum, sicut dixi, scriberem, revelavit.«

EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX

»Plenius sapere coepi in ea disputatione quam scripsi ad beatae memoriae Simplicianum, episcopum Mediolanensis Ecclesiae, in mei episcopatus exordio, quando et initium fidei donum Dei esse cognovi et asserui.«

Ibid. cap. 21:---»Videant utrum in primi libri posterioribus partibus, eorum duorum quos mei episcopatus initio, antequam Pelagiana haeresis appareret, ad Simplicianum Mediolanensem episcopum scripsi, remanserit aliquid quo vocetur in dubium, gratiam Dei non secundum merita nostra dari: et utrum ibi non satis egerim, etiam initium fidei esse donum Dei; et utrum ex iis quae ibi dicta sunt, non consequenter eluceat, etsi non sit expressum, etiam usque in finem perseverantiam nonnisi ab eo donari, qui nos praedestinavit in suum regnum et gloriam.«

EX II TOMO EPISTOLA XXXVII

»Domino beatissimo et venerabiliter sincerissima charitate amplectendo patri SIMPLICIANO AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. »Plenas bonorum gaudiorum litteras, quod sis memor mei, meque, ut soles, diligas, magnaeque gratulationi tibi sit quidquid in me donorum suorum Dominus conferre dignatus est misericodia sua, non meritis meis, missas munere Sanctitatis tuae accepi: in quibus affectum in me paternum de tuo benignissimo corde non repentinum et novum hausi, sed expertum plane cognitumque repetivi, domine beatissime et venerabiliter sincerissima charitate amplectende.

2. »Unde autem tanta exorta est felicitas litterario labori nostro, quo in librorum quorumdam conscriptione sudavimus, ut a tua Dignatione legerentur? nisi quia Dominus, cui subdita est anima mea, consolari voluit curas meas, et a timore recreare, quo me in talibus operibus necesse est esse sollicitum, necubi forte indoctior vel incautior, quamvis in planissimo campo veritatis, offendam. Cum enim tibi placet quod scribo, novi cui placeat; quoniam quis te inhabitet novi. Idem quippe omnium munerum spiritualium distributor atque largitor per tuam sententiam confirmabit obedientiam meam. Quidquid enim habent illa scripta delectatione tua dignum, in meo ministerio dixit Deus, Fiat, et factum est; in tua vero approbatione vidit Deus quia bonum est.

3. »Quaestiunculas sane, quas mihi enodandas jubere dignatus es, etsi mea tarditate implicatus non intelligerem, tuis meritis adjutus aperirem. Tantum illud quaeso, ut pro mea infirmitate depreceris Deum; et sive in iis quibus me exercere benigne paterneque voluisti, sive in aliis quaecumque nostra in tuas sanctas manus forte pervenerint, quia sicut Dei data, sic etiam mea errata cognosco, non solum curam legentis impendas, sed etiam censuram corrigentis assumas. Vale.«

Miitikio ya wasomaji

Vidokezo

Fons: Patrologia Latina, t. 40, coll. 85-101 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ilichapishwa na mtumiaji: Rodion Vlasov
Tarehe ya kuunda ukurasa: 2026-11-22, Sasisha: 2026-11-22