Scriptum imperiale recitatur in Concilio

3. »Sabinianus diaconus recitavit: Ambigua dogmatum reverentia ne dissideant sacerdotes quamprimum experiri cupientes, convenire in Aquileiensium [PL16.917A] civitatem ex dioecesi meritis excellentiae tuae creditam, episcopos jusseramus. Neque enim controversiae dubiae sententiae rectius poterant expediri, quam si obortae altercationis interpretes ipsos constituissemus antistites; ut videlicet a quibus proficiscuntur instituta doctrinae, ab eisdem discordis eruditionis repugnantia solveretur.

4. »Neque sane nunc aliter jubemus ac jussimus, non invertentes praecepti tenorem, sed superfluam convenarum copiam recolentes. Nam quod Ambrosius et vitae merito, et Dei dignatione conspicuus episcopus Mediolanensium civitatis ibi multitudinem non opus esse suggerit, ubi veritas non laboraret in pluribus, si locata esset in paucis: seque eorum qui contra astarent assertionibus, et sacerdotes vicinarum [PL16.917B] ex Italia civitatum satis abundeque sufficere posse suggerit; abstinendum venerabilium virorum fatigatione censuimus, ne quis vel maturo aevo gravis, vel corporali debilitate confectus, vel laudabili paupertate mediocris, insuetas repetat terras. Et reliqua.«

AMBROSIUS lectam Arii epistolam damnari a Palladio petit: hic tergiversatur, et nisi in generali concilio negat se responsurum; Patres anathemate percellunt eos, qui Filii Dei vel divinitatem vel aeternitatem negarent. Effugium aucupatur in eo Palladius, quod se fateri dictitat Christum verum esse Dei Filium. Ejus fraus in confitendo eumdem esse Deum atque unigenitum. Postea transitur ad Christi immortalitatem, atque ab ea ad sapientiam, a qua similiter ad bonitatem; ubi more suo Palladius conatur illudere. [PL16.917C] Deinde utrum Dei Filium omnipotentem, utrum etiam judicem eum agnoscat, urgetur: ad quae post multam tergiversationem solita utitur ad plenum concilium provocatione. Sub haec Altalo condemnato, qui respondere etiam recusabat, Palladias auditores laicos petit, et condemnatur.

5. Ambrosius episcopus dixit: »Ecce quod Christianus constituit imperator. Noluit injuriam facere sacerdotibus; ipsos interpretes constituit episcopos. Ac per hoc, quoniam in sacerdotali Concilio considemus, responde ad ea quae tibi proponuntur. Arii epistola lecta est: etiam nunc recitabitur, si tibi 788 videtur. A principio habet blasphemias, solum Patrem aeternum dixit. Si tibi videtur quod Dei Filius sempiternus non sit, hoc ipsum [PL16.917D] quemadmodum vis, astrue: si damnandum putas, damna. Evangelium praesens est, et Apostolus, [PL16.918A] omnes Scripturae praesto sunt. Unde vis astrue, si putas non esse Dei Filium sempiternum.«

6. Palladius dixit: »Vestro studio factum est, sicut dictat lectio sacra a vobis prolata, ut non esset generale et plenum concilium: absentibus consortibus nostris, nos respondere non possumus.«

Ambrosius episcopus dixit: »Qui sunt consortes vestri?«

Palladius dixit: »Orientales episcopi.«

7. Ambrosius episcopus dixit: »Interim quia superioribus temporibus concilium sic factum est, ut Orientales in Orientis partibus constituti haberent concilium, Occidentales in Occidente; nos in Occidentis partibus constituti convenimus ad Aquileiensium civitatem, juxta imperatoris praeceptum. [PL16.918B] Denique etiam praefectus Italiae litteras dedit, ut si vellent orientales convenire, in potestate haberent: sed quia scierunt consuetudinem hujusmodi, ut in oriente orientalium esset concilium, intra Occidentem Occidentalium; ideo putaverunt non esse veniendum.«

8. Palladius dixit: »Imperator noster Gratianus jussit Orientales venire: negas tu jussisse eum? Ipse imperator nobis dixit se Orientales jussisse venire.«

Ambrosius episcopus dixit: »Utique jussit, qui non prohibuit huc venire.«

Palladius dixit: »Sed ne venirent tua petitio fecit: sub specie falsae voluntatis hoc impetrasti, et distulisti concilium.«

9. Ambrosius episcopus dixit: »Non opus est diutius [PL16.918C] evagari, responde nunc. Bene dixit Arius solum aeternum Patrem? Et secundum Scripturas hoc dixit, an non?«

Palladius dixit: »Non tibi respondeo.«

Constantius episcopus dixit: »Non respondes, qui tamdiu blasphemasti?«

Eusebius episcopus dixit: »Sed debebis simpliciter fidei tuae prodere libertatem. Si a te gentilis exigeret quemadmodum in Christum crederes, confiteri erubescere non deberes.«

10. Sabinus episcopus dixit: »Tu petisti ut responderemus: hodie ex voluntate tua, et te urgente, convenimus, et non exspectavimus reliquos fratres, qui poterant venire. Proinde non tibi liberum est evagari. Christum dicis esse creatum? aut sempiternum [PL16.918D] dicis esse Filium Dei?«

Palladius dixit: » Dixi tibi, nos ideo diximus [PL16.919A] vobis ut veniremus, et convinceremus quod non recte fecistis subrepere imperatori.«

789. Ambrosius episcopus dixit: »Legatur epistola Palladii, utrum nobis hoc mandaverit, et docebitur quod etiam nunc fallit.«

Palladius dixit: »Legatur plane.«

Episcopi dixerunt: »Imperator cum esset praesens Syrmio, tu illum interpellasti, an ipse te compulit? Et addiderunt: Quid ad ista respondes?«

Palladius respondit: »Dixit mihi: Vade. Diximus: Orientales, conventi sunt? Ait: Conventi sunt. Numquid si Orientales non fuissent conventi, numquid nos convenissemus?«

11. Ambrosius episcopus dixit: »Sequestrata sit causa Orientalium, sententiam tuam hodie quaero. [PL16.919B] Arii tibi epistola lecta est: soles te Arianum negare. Aut damna hodie Arium, aut defende.«

Palladius dixit: »Non est auctoritatis tuae, ut hoc a me quaeras.«

Eusebius episcopus dixit: »Non credimus religiosum imperatorem aliud dixisse, quam scripsit. Episcopos jussit convenire: non potuit tibi soli contra rescriptum suum dicere, ut sine orientalibus causa minime diceretur.«

Palladius dixit: »Si Itali soli jussi sunt convenire?«

Evagrius presbyter et legatus dixit: »Ut ante quatuor dies, et ante biduum responderet se affuturum. Quid ergo exspectabas? Orientalium, ut dicis, consortium tuorum sententiam exspectandam? Sic debuisti [PL16.919C] mandare, non promittere conflictum.«

Palladius dixit: »Quia quasi ad concilium plenum veneram, vidi non convenisse consortes meos, ut convenirem, et dicerem secundum jussionem ageretis in praejudicium futuri Concilii.«

12. Ambrosius episcopus dixit: »Ut hodie resideremus, ipse exegisti. Denique etiam hodie tu ipse dixisti quia christiani ad christianos venimus. Christianos igitur nos probasti. Promisisti te conflictaturum, promisisti te allaturum aut acceptaturum esse rationem. Libenter itaque accepimus praefationem tuam. Optavimus ut quasi christianus venires. Obtuli tibi epistolam Arii, quam scripsit Arius, de cujus nomine dicitis vos injuriam frequenter sustinere. Dicitis quod Arium non sequamini. [PL16.919D] Hodie aperta debet esse sententia: aut condemna illum, aut astrue quibusvis lectionibus.« Et addidit: »Ergo juxta epistolam Arii Christus Dei Filius non est sempiternus?

Palladius dixit: »Nos diximus probaturos nos christianos, sed in concilio pleno. Non vobis respondemus omnino in praejudicium concilii futuri.«

[PL16.920A] Eusebius episcopus dixit: »Sine calliditate, fidei tuae professionem debes exponere.«

Palladius dixit: »Et quid concilio reservamus?«

13. Ambrosius episcopus dixit: »Omni ore condemnatio facta est in eum, qui negaret Dei Filium sempiternum. Negavit Arius; hunc sequitur Palladius, qui non vult condemnare 790 Arium. Itaque utrum hujus probanda sententia sit, considerate: et utrum secundum Scripturas dicat, aut contra Scripturas, intelligere licet. Lectum est enim: Sempiterna virtus Dei atque divinitas. Dei virtus Christus est (Rom. I, 20)? Si igitur sempiterna Dei virtus est, sempiternus utique Christus est; quia Christus est Dei virtus« (I Cor. I, 8).

[PL16.920B] Eusebius episcopus dixit: »Haec fides nostra est, haec intelligentia catholica. Qui haec non dixerit, anathema.«

Omnes episcopi dixerunt: »Anathema.«

14. Eusebius episcopus dixit: »Specialiter dicit solum Patrem sempiternum, et Filium aliquando coepisse.«

Palladius dixit: »Arium nec vidi, nec scio qui sit.«

Eusebius episcopus dixit: »Arii blasphemia prolata est, in qua negat Dei Filium sempiternum. Hanc perfidiam damnas cum auctore, aut asseris?«

Palladius dixit: »Ubi auctoritas pleni concilii non est, non dico.«

15. Ambrosius episcopus dixit: »Dubitas post [PL16.920C] divina judicia damnare Arium, cum crepuerit medius?« Et addidit: »Dicant etiam sancti viri legati Gallorum.«

Constantius episcopus et legatus Gallorum dixit: »Hanc impietatem ejus hominis et semper damnavimus, et nunc damnamus non solum Arium; sed et quicumque Filium Dei non dixerit sempiternum.«

Ambrosius episcopus dixit: »Quid etiam dicit dominus meus Justus?«

Justus episcopus et legatus Gallorum dixit: »Qui Filium Dei coaeternum cum Patre non confitetur, anathema habeatur.«

Omnes episcopi dixerunt: »Anathema.«

16. Ambrosius episcopus dixit: »Dicant etiam Afrorum legati, qui omnium civium huc attulere [PL16.920D] sententias.«

Felix episcopus et legatus dixit: »Si quis Filium Dei negaverit sempiternum, et coaeternum negaverit, non solus ego legatus totius Africanae provinciae damno: sed et cunctus chorus sacerdotalis, qui ad hunc coetum sanctissimum me misit, etiam ipse ante damnavit.«

[PL16.921A] Anemius episcopus dixit: »Caput Illyrici non nisi civitas est Sirmiensis: ego igitur episcopus illius civitatis sum. Eum qui non confitetur Filium Dei aeternum, et coaeternum Patri, quod est sempiternum, anathema dico: sed etiam iis qui idem non confitentur.«

17. Ambrosius episcopus dixit: »Audite sequentia.«

Et recitatum est: »Solum aeternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem.«

Ambrosius episcopus dixit: »Et in hoc damna eum, qui negat Filium Deum verum. Cum enim ipse sit veritas, quemadmodum non est Deus verus?« Et addidit: »Quid ad hoc?«

[PL16.921B] Palladius dixit: »Filium verum quis non dicit?«

Ambrosius episcopus dixit: »Arius negavit.«

Palladius dixit: »Cum Apostolus dicat Christum 791 super omnia Deum, potest aliquis negare verum Filium Dei?«

18. Ambrosius episcopus dixit: »Ut scias quam simpliciter veritas a nobis requiratur, ecce dico ego, ut dicis: sed semiplenum habeo. Cum enim ita dicis, videris negare Deum verum: si autem simpliciter confiteris: verum Deum Filium Dei, eo ordine astrue, quo ipse propono.«

Palladius dixit: »Ego secundum Scripturas tibi loquor, verum Filium Dei Dominum dico.«

Ambrosius episcopus dixit: »Verum Dominum [PL16.921C] dicis Filium Dei?«

Palladius dixit: »Cum verum Filium dicam, quid amplius?«

Ambrosius episcopus dixit: »Non quaero tantummodo, ut verum Filium dicas, sed ut verum Dominum Dei Filium dicas.«

19. Eusebius episcopus dixit: »Christus Deus verus est, secundum omnium fidem, et catholicam professionem?«

Palladius dixit: »Verus Dei Filius est.«

Eusebius episcopus dixit: »Nam et nos per adoptionem filii sumus, ille secundum proprietatem generationis divinae« (Galat. IV, 7). Et addidit: »Confiteris ergo verum Filium Dei Dominum verum esse secundum nativitatem et proprietatem?«

[PL16.921D] Palladius dixit: »Verum Dei Filium unigenitum dico.«

Eusebius episcopus dixit: »Hoc ergo putas contra Scripturas, si Christus Deus verus esse dicatur?«

[PL16.922A] 20. Cumque Palladius reticeret, Ambrosius episcopus dixit: »Solum verum Filium Dei qui dicit, et non vult dicere dominum verum, videtur negare. Hoc igitur ordine confiteatur, si tamen confitetur, Palladius; et dicat utrum verum Dominum Dei Filium dicat.«

Palladius dixit: »Cum dicat Filius: Ut cognoscant te solum verum Dominum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3); affectu, an in veritate?«

Ambrosius episcopus dixit: »Joannes dixit in epistola sua: Hic est verus Deus (I Joan. V, 20). Nega hoc.«

Palladius dixit: »Cum dicam tibi verum Filium, profiteor veram etiam divinitatem.«

[PL16.922B] Ambrosius episcopus dixit: »Et in hoc est fraus; sic enim soletis dicere unam et veram divinitatem, ut Patris tantummodo, non etiam Filii veram et unam divinitatem dicatis. Ergo si aperte vis dicere, quia ad Scripturas me provocas, dic quod dixit evangelista Joannes: Hic est verus Deus: aut nega dictum.«

Palladius dixit: »Absque Filio alius genitus non est.«

21. Eusebius episcopus dixit: »Christus verus Deus secundum omnium fidem et catholicam professionem, an in sententia tua Deus verus non est?«

Palladius dixit: »Virtus Dei nostri est.«

Ambrosius episcopus dixit: »Non habes libertatem profitendi; ac per hoc anathema ei, qui non [PL16.922C] confitetur verum Dominum Filium Dei.«

Omnes episcopi dixerunt: »Anathema habeatur, qui 792 Christum Filium Dei Dominum verum non dixerit.«

22. Iterum addidit: »Solum verum, solum immortalitatem habentem.«

Ambrosius episcopus dixit: »Filius Dei habet immortalitatem, aut non habet secundum divinitatem?«

Palladius dixit: »Apostolum admittis, an non?« Rex regum, qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16).

Ambrosious episcopus dixit: »De Christo Filio Dei quid dicis?«

Palladius dixit: »Christus nomen divinum est, [PL16.922D] an humanum?«

23. Eusebius episcopus dixit: »Secundum carnis quidem sacramentum Christus dicitur, sed idem Deus et homo est.«

Palladius dixit: »Christus nomen carnis est: [PL16.923A] Christus nomen humanum est; et respondete vos mihi.«

Eusebius episcopus dixit: »Quid superfluis immoraris? Cum legeretur impietas Arii, qui hoc dicit de Patre, quia solus habet immortalitatem, attulisti testimonium ad consensum impietatis Arii, ex Apostolo dicens: Qui solus habet immortalitatem, et lucem inaccessibilem habitat (I Tim. VI, 16). Sed si intelligis, totius naturae dignitatem, in Dei nomine expressit: Siquidem in Dei nomine Pater et Filius designantur.«

Palladius dixit: »Et ego vos, quod interrogavi, respondere noluistis.«

24. Ambrosius episcopus dixit: »Aperte de te sententiam quaero: Filius Dei habet immortalitatem [PL16.923B] secundum generationem divinam, an non habet?«

Palladius dixit: »Secundum generationem divinam incorruptibilis, et per carnem mortuus est.«

Ambrosius episcopus dixit: »Non divinitas mortua est, sed caro mortua est.«

Palladius dixit: »Ante vos mihi respondete.«

Ambrosius episcopus dixit: »Filius Dei secundum divinitatem habet immortalitatem, an non habet? Sed et jam fraudes et insidias tuas non secundum Arii professionem prodidisti?« Et addidit: »Qui Filium Dei negat habere immortalitatem, quid vobis videtur?«

Omnes episcopi dixerunt: »Anathema habeatur.«

25. Palladius dixit: »Satus divinus immortalis [PL16.923C] est.«

Ambrosius episcopus dixit: »Astute et hoc, ut de Dei Filio nihil exprimas evidenter, et ego dico: Immortalitatem habet Dei Filius secundum divinitatem, aut nega quia non habet immortalitatem.«

Palladius dixit: »Christus mortuus est, an non?«

Ambrosius episcopus dixit: »Secundum carnem: anima nostra non moritur; scriptum est enim: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. XII, 28). Cum igitur anima nostra mori non possit, putas quod Christus secundum divinitatem mortuus sit?«

Palladius dixit: »Mortis appellationem quare tu horres?«

Ambrosius episcopus dixit: »Immo non horreo, [PL16.923D] confiteor secundum carnem meam; est enim 793 per quem a mortis vinculis sum revinctus.«

Palladius dixit: »Mortem separatio facit spiritus; nam Christus Filius Dei carnem suscepit, et per carnem mortuus est.«

Ambrosius episcopus dixit: »Scriptum est Christum passum. Secundum carnem igitur passus est, [PL16.924A] secundum divinitatem habet immortalitatem. Hoc qui negat, diabolus est.«

Palladius dixit: »Ego Arium non novi.«

26. Ambrosius episcopus dixit: »Ergo male dixit Arius, cum etiam Filius Dei habeat immortalitatem secundum divinitatem.« Et addidit: »Bene dixit ergo, an male?«

Palladius dixit: »Non consentio.«

Ambrosius episcopus dixit: »Cui non consentis? Anathema illi, qui non explicat fidei libertatem.«

Omnes episcopi dixerunt: »Anathema.«

Palladius dixit: »Dicite quod vultis, ejus est divinitas immortalis.«

Ambrosius episcopus dixit: »Cujus, Patris, an et Filii?« Et addidit: »Multas impietates congessit [PL16.924B] Arius. Sed ad alia transeamus.«

27. Et recitatum est: »Solum sapientem.«

Palladius dixit: »Pater a se sapit: Filius autem sapiens non est.«

Ambrosius episcopus dixit: »Ergo Filius non est sapiens, cum ipse sit sapientia (I Cor. I, 24)? Nam et nos dicimus, quia ex Patre natus est Filius.«

Eusebius episcopus dixit: »Est aliquid tam impium, tam profanum, quam quod dixit sapientem Filium Dei negare?«

Palladius dixit: »Sapientia dicitur, quis potest sapientiam denegare?«

Ambrosius episcopus dixit: »Sapiens est, an non?«

Palladius dixit: »Sapientia est.«

[PL16.924C] Ambrosius episcopus dixit: »Sapiens ergo, cum sit sapientia.«

Palladius dixit: »Secundum Scripturas vobis respondemus.«

Ambrosius episcopus dixit: »Etiam sapientem, quantum video, Filium Dei Palladius negare conatus est.«

Eusebius episcopus dixit: »Qui negat Filium Dei sapientem, anathema sit.«

Omnes episcopi dixerunt, »Anathema.«

28. Eusebius episcopus dixit: »Etiam Secundianus ad hoc respondeat.«

Cumque Secundianus reticeret, Ambrosius episcopus dixit: »Qui tacet, integrum vult habere judicium.« Et addidit: »Solum Patrem bonum cum [PL16.924D] dicit, Filium confessus est, an negavit?«

Palladius dixit: »Legimus: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11); et nos negamus? Quis non dicat bonum Dei Filium?«

Ambrosius episcopus dixit: »Ergo bonus est Christus?«

Palladius dixit: »Bonus.«

[PL16.925A] Ambrosius episcopus dixit: »Male ergo Arius de solo Patre dixit, cum etiam Filius Dei Deus omnibus sit.«

Palladius dixit: »Qui bonum non dicit Christum, male dicit.«

29. Eusebius episcopus dixit: »Christum bonum 794 confiteris? Nam et ego bonus sum. Mihi dixit: Euge, serve bone (Matth. XXV, 20), et: Homo bonus profert de thesauro suo bona« (Luc. VI, 45).

Palladius dixit: »Jam dixi, vobis non respondeo usque ad plenum concilium.«

Ambrosius episcopus dixit: »Judaei dicebant quia bonus est (Joan. VII, 12): et Arius negat quia Filius Dei bonus est.«

Palladius dixit: »Quis potest hot negare?« [PL16.925B] Eusebius episcopus dixit: »Bonus est ergo Deus Filius Dei.«

Palladius dixit: »Bonus Pater bonum Filium genuit.«

30. Ambrosius episcopus dixit: »Et nos bonos genuit (Gen. I, 31); sed non secundum divinitatem. Deum bonum Dei Filium dicis.«

Palladius dixit: »Filius Dei bonus est.«

Ambrosius episcopus dixit: »Vides ergo quia Christum bonum, bonum filium, non bonum Deum dicis; quod a te quaeritur.« Et addidit: »Qui bonum Filium Dei Deum non confitetur, anathema.«

Omnes episcopi dixerunt: »Anathema.«

31. Item recitavit: »Solum potentem.«

[PL16.925C] Ambrosius episcopus dixit: »Potens est Filius Dei, an non?«

Palladius dixit: »Qui omnia fecit, non est potens? Qui omnia fecit, minus potest?«

Ambrosius episcopus dixit: »Ergo Arius male dixit.« Et addidit: »Vel in hoc damnas Arium?«

Palladius dixit: »Unde scio qui sit? Ego pro me respondeo tibi.«

Ambrosius episcopus dixit: » Filius Domini Dei Deus potens est?«

Palladius dixit: »Potens.«

Ambrosius episcopus dixit: »Deus bonus est?«

Palladius dixit: »Jam dixi Filium Dei unigenitum esse potentem.«

Ambrosius episcopus dixit: »Dominum potentem.«

[PL16.925D] Palladius dixit: »Filium Dei potentem.«

32. Ambrosius episcopus dixit: »Potentes et homines sunt; scriptum est enim: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate (Psal. LI, 3)? Et alibi: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Illud a te requiro, ut confitearis Dominum potentem esse Christum Dei Filium: aut si negas, astrue. Nam qui unam potentiam dico Patris et [PL16.926A] Filii, sic Filium Dei dico potentem sicut et Patrem. Dubitas ergo confiteri Dominum potentem esse Dei Filium?«

Palladius dixit: »Jam dixi, secundum disputationem, prout possumus, respondemus vobis; vos enim soli vultis esse judices: vos litigatores esse vultis. Non vobis respondemus nunc, sed in concilio generali et pleno respondebimus vobis.

Ambrosius episcopus dixit: »Anathema illi, qui negat Dominum potentem Christum.«

Omnes episcopi dixerunt: »Anathema.«

33. Item recitatum est: »Solum potentem, omnium judicem.«

Palladius dixit: »Omnium judicem Filium Dei. Est qui dat, est qui accipit.«

[PL16.926B] Ambrosius episcopus dixit: »Per gratiam dedit, 795 an per naturam? Et hominibus datur judicium.«

Palladius dixit: »Patrem majorem dicis, an non?«

Ambrosius episcopus dixit: »Postea respondebo tibi.«

Palladius dixit: »Ego tibi non respondeo, si non respondes mihi.«

Eusebius episcopus dixit: »Nisi impietatem Arii ex ordine damnaveris, interrogandi non tibi dabimus facultatem.«

Palladius dixit: »Non tibi respondeo.«

Ambrosius episcopus dixit: »Filius Dei, sicut lectum est, judex est, an non?«

[PL16.926C] Palladius dixit: »Si non respondes mihi, ego tibi, ut impio, non respondeo.«

34. Ambrosius episcopus dixit: »Habes professionem meam, qua respondebo tibi, Interim perlegatur epistola Arii.« Et addidit: »In epistola Arii invenies et hoc sacrilegium, quod tu moliris.«

Palladius dixit: »Ego qui interrogo, non respondetis?«

Eusebius episcopus dixit: »Filium Dei Deum aequalem dicimus.«

Palladius dixit: »Tu judex es, tui exceptores hic sunt.«

Ambrosius episcopus dixit: »Scribant tui, qui volunt.«

[PL16.926D] 35. Palladius dixit: »Pater major est, an non?«

Eusebius episcopus dixit: »Secundum divinitatem aequalis est Filius Patri. Habes in Evangelio quod Judaei persequebantur eum; quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Quod ergo impii persequentes confessi sunt, nos credentes negare non possumus.«

Ambrosius episcopus dixit: Et alibi habes: »Qui [PL16.927A] cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus obediens usque ad mortem« (Philip. II, 6). Et »addidit: Vides quia in forma Dei aequalis est? Et formam, inquit, servi accepit (Ibid.). In quo ergo minor est? Secundum formam utique servi, non Dei.«

Eusebius episcopus dixit: »Sicut in forma servi constitutus, inferior servo non fuit: ita in forma Dei constitutus, inferior Deo esse non potuit.«

36. Ambrosius episcopus dixit: »Aut dic quia secundum divinitatem minor est Filius Dei.«

Palladius dixit: »Pater major est.«

Ambrosius episcopus dixit: »Secundum carnem.«

[PL16.927B] Palladius dixit: »Qui me misit, major est me (Joan. XIV, 27). Caro missa est a Deo, aut Filius Dei?«

Ambrosius episcopus dixit: »Falsari a vobis divinas Scripturas hodie comprobamus; sic enim scriptum est: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Non turbetur cor vestrum: non quomodo hic mundus dat, ego do vobis. Si diligeretis me, gauderetis quia dixi, vado ad Patrem; quia Pater major me est. Non dixit: Qui me misit, major me est« (Ibid.).

Palladius dixit: »Pater major est.«

Ambrosius episcopus dixit: »Anathema illi, qui divinis Scripturis addit aliquid, aut minuit.«

[PL16.927C] 796 Omnes episcopi dixerunt: »Anathema.«

37. Palladius dixit: »Pater major est Filio.«

Ambrosius episcopus dixit: »Secundum carnem Filius minor est Patre, secundum divinitatem aequalis est Patri: legi igitur Dei Filium aequalem Patri, sicut jam et prolata exemplaria testantur (Psal. CXV, 16). Secundum carnem autem quid miraris minorem; cum dixerit se servum (Matth. XXI, 42), cum dixerit se lapidem, cum dixerit se vermem (Psal. XXI, 7), cum dixerit se minorem angelis; quia scriptum est: Minorasti eum paulo minus ab angelis« (Psal. VIII, 6).

Palladius dixit: »Impie vos asserentes video: non respondemus vobis sine auditoribus.«

Sabinus episcopus dixit: »Nemo requirat ab eo [PL16.927D] sententiam, qui tam innumeris sententiis blasphemavit.«

Palladius dixit: »Non vobis respondemus.«

38. Sabinus episcopus dixit: »Ab omnibus jam damnatus est Palladius: Arii blasphemiae multo minores sunt quam Palladii. Et cum Palladius surrexisset, atque foras exire voluisset: Ideo, inquit surrexit Palladius, quoniam apertis Scripturarum testimoniis convincendum esse se cernit, sicut jam convictus est; sic enim lectum est, secundum divinitatem [PL16.928A] quod aequalis Patri Filius sit. Accipiat autem quia Filius Dei secundum divinitatem majorem non habet. Scriptum est: Abrahae cum repromisisset Deus... quoniam nullum alium habebat majorem, per quem juraret, juravit per semet ipsum (Hebr. VI, 13). Vides igitur Scripturam, quia nullum alium majorem habet, per quem juraret. Filius autem est, de quo dicitur quoniam ipse visus est Abrahae; unde et ait: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56).

Palladius dixit: »Pater major est.«

Eusebius episcopus dixit: »Quando ut Deus locutus est, majorem non habuit: quando ut homo locutus, majorem habuit.«

39. Palladius dixit: »Pater genuit Filium, Pater [PL16.928B] misit Filium.«

Ambrosius episcopus dixit: »Anathema illi, qui negat Filium secundum divinitatem aequalem Patri.«

Omnes episcopi dixerunt: »Anathema.«

Palladius dixit: »Filius subjectus Patri, Filius praecepta Patris custodit.«

Ambrosius episcopus dixit: »Subjectus secundum carnis rationem. Caeterum et ipse meministi quia legisti: Nemo venit ad me nisi quem Pater attraxerit« (Joan. VI, 44).

Sabinus episcopus dixit: »Dicat si secundum divinitatem subjectus est Patri, an secundum incarnationem?«

40. Palladius dixit: »Ergo Pater major est.«

[PL16.928C] Ambrosius episcopus dixit: »Et alibi scriptum est: Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii ejus (I Cor. I, 9). Ego dico Patrem majorem esse secundum carnis assumptionem, quam suscepit Filius Dei, non secundum divinitatem.«

Palladius dixit: »Quae enim comparatio est Filii Dei? Et caro potest dicere: Deus me major est? Caro loquebatur, aut divinitas; quia ibi erat caro?«

797 Ambrosius episcopus dixit: »Caro sine anima non loquitur.«

Eusebius episcopus dixit: »Deus in carne loquebatur secundum carnem, quando dicebat: Quid me persequimini hominem (Joan. VIII, 40)? Quis hoc dixit?«

[PL16.928D] Palladius dixit: »Filius Dei.«

Ambrosius episcopus dixit: »Deus ergo Filius Dei est secundum divinitatem, et homo est secundum carnem.«

Palladius dixit: »Carnem suscepit.«

Eusebius episcopus dixit: »Ergo humanis verbis usus est.«

Palladius dixit: »Carnem humanam suscepit.«

41. Ambrosius episcopus dixit: »Dicat quia non secundum divinitatem Apostolus dixit subjectum, [PL16.929A] sed secundum carnem; scriptum est enim: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 8). In quo ergo mortem gustavit?«

Palladius dixit: »Quia se humiliavit.«

Ambrosius episcopus dixit: »Non divinitas, sed caro humiliata est atque subjecta.« Et addidit: »Creaturam perfectam bene dixit Arius, an male dixit?«

Palladius dixit: »Ego tibi non respondeo auctoritatem non habenti.«

Ambrosius episcopus dixit: »Profitere quod vis?«

Palladius dixit: »Non respondeo vobis.«

42. Sabinus episcopus dixit: » Pro Ario non respondes, ad interrogata non respondes?«

Palladius dixit: »Pro Ario ego non respondi.«

[PL16.929B] Sabinus episcopus dixit: »Usque adeo respondisti, ut Filium Dei negares potentem, negares verum Deum.«

Palladius dixit: »Ego te judicem non patior, quem impietatis arguo.«

Sabinus episcopus dixit: »Ipse nos coegisti sedere.«

Palladius dixit: »Mandavi ut sederetis, ut arguerem vos. Quare subripuistis imperatori? Ut plenum concilium non esset, obripuistis.«

Ambrosius episcopus dixit: »Cum Arii impietates legerentur, et impietas tua pariter condemnata est, quae consensit Arianae impietati. Placuit tibi in epistola media lectionem proponere, quam volebas: responsum tibi est quemadmodum Filius Patrem [PL16.929C] majorem dixerit, eo quod secundum carnis susceptionem Pater major est eo. Proposuisti etiam subjectum esse Filium Dei; et in hoc responsum tibi est, quia subjectus Filius Dei secundum carnem est, non secundum divinitatem. Habes professionem nostram, nunc audi caetera. Quoniam tibi responsum est, responde ad ea, quae leguntur.«

43. Palladius dixit: »Non tibi respondeo; quia quaecumque ego dixi, non sunt scripta: vestra tantummodo scribuntur verba: non vobis respondeo.«

Ambrosius episcopus dixit: »Omnia vides scribi. Denique quae scripta sunt, abundant ad tuae impietatis indicium.« Et addidit: »Creaturam dicis Christum, an negas?«

Palladius dixit: »Non respondeo.«

[PL16.929D] 798 Ambrosius episcopus dixit: »Ante horam citra actam, cum legeretur quia Arius dixit creaturam Christum, negasti: oblatum est tibi, ut damnares perfidiam, noluisti: vel nunc dic utrum natus ex Patre Christus sit, an creatus?«

[PL16.930A] Palladius dixit: Si vultis, exceptores nostri veniant, et sic totum excipiatur.«

Sabinus episcopus dixit: »Adducat suos exceptores.«

Palladius dixit: »Pleno concilio vobis respondebimus.«

44. Ambrosius episcopus dixit: »Attalus in tractatu Nicaeni concilii subscripsit. Neget factum, quia venit ad concilium. Dicat hodie utrum subscripserit in tractatu Nicaeni concilii, an non.« Cumque Attalus reticeret, Ambrosius episcopus dixit: »Attalus presbyter licet inter Arianos sit, tamen habet auctoritatem loquendi: libere profiteatur utrum subscripserit in tractatu Nicaeni concilii sub episcopo suo Agrippino, an non.«

Attalus dixit: »Jam dixisti me aliquoties damnatum: [PL16.930B] non tibi respondeo.«

Ambrosius episcopus dixit: »Subscripsisti in tractatu concilii Nicaeni, an non?«

Attalus dixit: »Non tibi respondeo.«

45. Palladius dixit: »Modo vultis tractatum plenum haberi, an non?«

Chromatius presbyter dixit: » Creaturam non negasti, potentem negasti. Omnia negasti, quae fides catholica profitetur.«

Sabinus episcopus dixit: »Testes sumus nos Attalum subscripsisse in concilio Nicaeno, et nunc nolle respondere. Quid cunctis videtur?

Cumque Attalus reticeret, Ambrosius episcopus dixit: »Dicat utrum subscripserit in tractatu concilii Nicaeni, an non?«

[PL16.930C] 46. Palladius dixit: »Exceptor vester et noster stent, et omnia scribant.«

Valerianus episcopus dixit: »Jam quae dixisti, et quae negasti, scripta sunt omnia.«

Palladius dixit: »Dicite quod vultis.«

Ambrosius episcopus dixit: »Quia saepius vult damnari Palladius, qui jam frequenter damnatus est, lego epistolam Arii, quam ille noluit condemnare: profitemini quid vobis videtur?«

Omnes episcopi dixerunt: »Legatur.« Et recitata est: »Nato autem non putative,« et reliqua.

Ambrosius episcopus dixit: »Respondi tibi de majore, respondi tibi et de subjecto: nunc et ipse responde.«

47. Palladius dixit: Non respondebo nisi auditores [PL16.930D] veniant post Dominicam diem.«

Ambrosius episcopus dixit: »Veneras tractaturus, sed posteaquam objeci tibi, vidisti epistolam Arii, quam damnare noluisti, asserere autem non potes; idcirco nunc refugis et cavillaris. Plenarie ipsam recito ad singula. Dic utrum Christus [PL16.931A] creatus videatur; an fuit, quando non fuit: an vero semper fuit unigenitus Dei Filius? 799 Cum Arii epistolam audieris, aut damna, aut proba.«

48. Palladius dixit: »Cum impietatis te arguam, te judice non utor. Transgressor es.«

Sabinus episcopus dixit: »Quas impietates objicis fratri nostro et consacerdoti nostro Ambrosio, dicito.«

Palladius dixit: »Jam vobis dixi, pleno concilio respondebo, et praesentibus auditoribus.«

Ambrosius episcopus dixit: »In consessu fratrum meorum cupio confutari et redargui. Quae igitur impie dixerim, dicito: sed impius tibi videor, qui pietatem astruo.«

Sabinus episcopus dixit: »Ergo impius tibi videtur, qui Arii blasphemias arguit?«

[PL16.931B] 49. Palladius dixit: » Ego non negavi bonum Filium Dei.«

Ambrosius episcopus dixit: »Dicis ergo Christum Deum bonum?«

Palladius dixit: »Non vobis respondeo.«

Valerianus episcopus dixit: »Nolite multum adigere Palladium, non potest vera nostra simpliciter confiteri. Ipsius enim conscientia duplici blasphemia confusa est; nam a Photinianis est ordinatus, et cum ipsis est damnatus: et nunc plenius damnabitur.

Palladius dixit: »Hoc proba.«

Sabinus episcopus dixit: »Non aliter poterat Christum verum negare, nisi auctores suos sequeretur.«

[PL16.931C] 50. Ambrosius episcopus dixit: »Objecisti me esse impium, hoc proba.«

Palladius dixit: »Expositionem nostram afferemus; cum autem attulerimus, tunc disputatio habebitur.«

Ambrosius episcopus dixit: »Damna impietatem Arii.«

Cum reticeret Palladius, Eusebius episcopus dixit: »Superfluis immoratur. Tot impietates Arii Palladius noluit condemnare, immo potius asserendo confessus est. Hunc qui non damnat, similis illius est, et haereticus jure dicendus est.«

Omnes episcopi dixerunt: »A nobis omnibus anathema sit Palladio.«

51. Ambrosius episcopus dixit: »Acquiescis, [PL16.931D] Palladi, ut caetera legantur Arii.«

Palladius dixit: »Date auditores: veniant et ex [PL16.932A] utraque parte exceptores. Non potestis esse judices, si auditores non habuerimus; et nisi ex utraque parte venerint, qui audiant, non vobis respondemus.«

Ambrosius episcopus dixit: »Quos quaeris auditores?«

800 Palladius dixit: »Sunt hic viri honorati multi.«

Sabinus episcopus dixit: »Post tot blasphemias auditores petis?«

Ambrosius episcopus dixit: »Sacerdotes de laicis judicare debent, non laici de sacerdotibus. Sed tamen quos judices petas, dicito.«

Palladius dixit: »Auditores veniant.«

Chromatius presbyter dixit: »Salva condemnatione sacerdotali, quin et qui Palladii sunt, etiam [PL16.932B] nunc in pleno legantur.«

52. Palladius dixit: »Non permittuntur loqui. Auditores veniant, et ex utraque parte exceptores, et respondebunt vobis hi in concilio generali.«

Ambrosius episcopus dixit: »Etsi in multis impietatibus deprehensus sit, erubescemus tamen. ut videatur qui sacerdotium sibi vindicat, a laicis esse damnatus: ac per hoc quoque et in hoc ipso damnandus est, qui laicorum exspectat sententiam; cum magis de laicis sacerdotes debeant judicare. Juxta ea quae hodie audivimus Palladium profitentem, et juxta ea quae condemnare noluit, pronuntio illum sacerdotio indignum et carendum, ut in loco ejus catholicus ordinetur.«

Omnes episcopi dixerunt: »Anathema Palladio.«

[PL16.932C] 53. Ambrosius episcopus dixit: »Imperator clementissimus et christianus sacerdotum judicio causam, et ut ipsi arbitri essent altercationis, inquit, constituissemus. Quoniam igitur nobis judicium videtur delatum interpretes esse Scripturarum, condemnenus Palladium, qui impii Arii noluit damnare sententiam: et quia ipse Filium Dei sempiternum, et caetera quae actis inhaerent, negavit. Ergo anathema habeatur.«

Omnes episcopi dixerunt: »Omnes condemnamus eum, anathema habeatur.«

54. Ambrosius episcopus dixit: »Quoniam omnes consistunt viri christiani, et Deo probati fratres, et consacerdotes nostri, dicat unusquisque quid [PL16.932D] sibi videatur.

Valerianus episcopus dixit: »Mihi quidem videtur, [PL16.933A] quia qui Arium defendit, Arianus est: qui blasphemias ejus non condemnat, ipse blasphemus est; ideoque hujusmodi hominem a consortio sacerdotum censeo esse alienum.«

Palladius dixit: »Coepistis ludere, ludite. Sine concilio orientali vobis non respondemus.«

55. Anemius episcopus Sirmiensis dixit: »Quicumque haereses Arianas non condemnat, Arianus sit necesse est. Hunc igitur alienum etiam a 801 nostra communione, et sacerdotali coetu denuo privatum esse censemus.«

Constantius episcopus Arausicus dixit: »Palladium Arii discipulum, cnjus impietates jam olim damnatae sunt a patribus nostris in concilio Nicaeno, et nunc hodie probatae, cum recenserentur, a Palladio [PL16.933B] singulae; quia non confusus est dum Dei filium a Deo Patre esse alienum, cum creaturam confitetur: cum temporalem coepisse dicit, Dominum verum negat, in sempiternum censeo esse damnandum.«

56. Justus episcopus dixit: »Palladium, qui blasphemias Arii damnare noluit, sed etiam magis has confiteri videtur, censeo ulterius sacerdotem dici non posse, nec inter episcopos deputari.«

Eventius episcopus Ticiniensis dixit: »Palladium, qui impietatem Arii damnare noluit, arbitror a consortio sacerdotali in perpetuum esse remotum.

57. Abundantius episcopus Tridentinus dixit: »Cum evidentes blasphemias Palladius defendat, damnatum se ex concilio Aquileiensi cognoscat.«

Eusebius episcopus Bononiensis dixit: »Quia [PL16.934A] impietates Arii diabolico stylo conscriptas, quas non licebat nec ad aures admittere, Palladius non solum noluit condemnare; sed et earum exstitit assertor, negando Filium Dei Dominum verum, Dominum bonum, Dominum sapientem, Domicum sempiternum, hunc a coetu sacerdotali, et mea sententia et omnium catholicorum judicio arbitror jure esse damnatum.«

58. Sabinus episcopus Placentinus dixit: »Quoniam cunctis patefactum est, Palladium, qui Arianae perfidiae auctor est, etiam ejus impietatem tenere, quae contra evangelica et apostolica instituta venit, justa in eum totius concilii illata sententia est, qui meae licet parvitatis sententia sacerdotio denuo privatus, ex hoc sacrosancto coetu jure pellatur.«

[PL16.934B] Felix et Numidius legati Afrorum dixerunt: »Arianae heresis sectae in qua in Aquileiensi synodo Palladius declaratus est, anathema. Sed et eos qui contra veritatem Nicaenae synodi repugnantes sunt, condemnamus.«

59. Limenius episcopus Vercellensis dixit: »Arianam doctrinam saepe esse damnatam manifestum est; et ideo Palladius conventus in hac sacra synodo Aquileiensi, quia noluit se corrigere vel emendare: sed magis probavit reprehensibilem, et se oletavit perfidia, quam se publice confessus est tenere, hunc 802 sententia mea et ego profiteor a consortio sacerdotali esse privandum.«

Maximus episcopus Emonensis dixit: »Palladium, [PL16.935A] qui blasphemias Arii nec damnare voluit, sed magis ipse confessus est, juste ac merito esse damnatum, et Deus novit, et fidelium conscientia condemnavit.«

60. Exuperantius episcopus Dertonensis dixit: »Palladium, qui sectam Arii vel ejus doctrinam damnare noluit, sed defendit, ut caeteri consortes mei damnaverunt, etiam et ego condemno.«

Bassianus episcopus Laudensis dixit: »Audivi sicut et caeteri consortes mei, impietates Arii, quas Palladius non solum non condemnavit, sed confirmavit: hic anathema sit, et sacerdotio privabitur.«

61. Philaster episcopus Brixianus dixit: »Blasphemias et iniquitatem Palladii, qui Arianam doctrinam sequitur et defendit, una cum omnibus ego [PL16.935B] condemnavi.«

Constantius episcopus Sciscianensis dixit: »Palladium, qui blasphemias et impietates Arii non condemnavit, sicut et caeteri consacerdotes mei, et ego censeo damnandum.«

Heliodorus episcopus Altiniensis dixit: »Qui perfidiam Arii omniumque haereticorum, quorum consors est Palladius, cujus insipiens cor, qui veritatem non est confessus, cum caeteris consacerdotibus meis condemno.«

62. Felix episcopus Jadertinus dixit: »Palladium, qui blasphemias dicit in Filium sicut Arius, cum omnibus pariter condemno.«

Theodorus episcopus Octodorensis dixit: »Palladium, qui Christum Deum verum, coaeternum Patri [PL16.935C] negavit, nec christianum hunc, nec sacerdotem ullo modo censemus.«

Dominus episcopus Gratianopolitanus dixit: »Palladium in perfidia Arii permanentem in perpetuum, sicut et fratres damnaverunt, etiam et ego censeo esse damnandum.«

63. Proculus episcopus Massiliensis dixit: »Palladium, qui Arii blasphemias sub quadam impia haereditate non condemnando defendit, sicut hunc et plurimorum jam venerabilium sacerdotum sententia blasphemum designavit, atque a sacerdotio alienum dixit, ita mea pariter sententia in perpetuum condemnatum designat.«

Diogenes episcopus Genuensis dixit: »Palladium, [PL16.936A] qui Christum Dominum Deum verum similem et 803 aequalem Patri dum non confitetur, immo negavit, damnationem judico cum caeteris fratribus meis consacerdotibus sortiri.«

64. Amantius episcopus Niciensis dixit: »Palladium, qui sectam Arii non destruxit, secundum consacerdotum meorum judicium etiam et ego condemno.«

Januarius episcopus dixit: »Sicut omnes consacerdotes mei damnaverunt Palladium, ita et ego pari judicio eum censeo esse damnandum.«

[PL16.936B] 65. Et cum Secundianus subripuisset, Ambrosius episcopus dixit: »Audisti, Secundiane, cujusmodi Palladius impius sententiam, sacerdotali concilio damnatus exceperit; licet displicuerit nobis quod ejus, hoc est, Palladii non horrueris amentiam, tamen de te aliqua specialiter quaero. Utrum Dei Filium Dominum nostrum Jesum Christum, verum vel non verum Deum dicas?«

Secundianus dixit: »Qui negat Deum verum esse Patrem Domini et Dei nostri Jesu Christi, non est christianus: nec qui negat Dominum Filium Dei verum.«

Ambrosius episcopus dixit: »Deum verum Dei Filium confiteris?«

Secundianus dixit: »Verum Dei Filium, unigenitum [PL16.936C] Dei Filium verum dico.«

66. Ambrosius episcopus dixit: »Verum Dominum dicis?«

Secundianus dixit: »Verum unigenitum Filium: quis negat verum Filium Dei?«

Eusebius episcopus dixit: »Non sufficit quod Filium Dei unigenitum confiteris; nam hoc omnes confitentur: sed hoc movet, quod Arius dixit Dominum solum Patrem, solum verum: negavit Filium Dei Dominum verum. Simpliciter Filium Dei Deum verum confiteris?«

Secundianus dixit: »Quis fuerit Arius, ignoro: quid dixerit nescio. Mecum loqueris vivus ad vivum. Illud dico quod Christus dixit: Unigenitum qui est [PL16.937A] in sinu Patris (Joan. I, 18); ergo unigenitum Filium se asserit Patris: Filius igitur unigenitus est Dei Filius verus.«

67. Ambrosius episcopus dixit: »Deus verus est, verus Dei Filius Deus?« Et addidit: »In divinis libris scriptum est: Quia qui jurant super terram, jurabunt Deum verum (Esai. LXVI, 16). Quod utique de Christo esse non dubium est. Nos ergo verum Deum profitemur: et fides nostra haec est, et professio, quia unigenitus Patris Filius est verus Deus. Dic et tu de Deo vero, deinde Filium Deum verum.«

Secundianus dicit: »De Deo vero.«

804 68. Ambrosius episcopus dixit: »Filius Dei Deus verus est?«

[PL16.937B] Secundianus dixit: » Ergo mendax.«

Ambrosius episcopus dixit: »In hoc fraudem facis, ut non Deum verum dicas, sed Deum unigenitum verum, ac per hoc dic simpliciter: Unigenitus Dei Filius Deus verus est.«

Secundianus dixit: »Unigenitum dixi Dei Filium.«

69. Eusebius episcopus dixit: »Hoc Photinus non negat, hoc Sabellius confitetur.«

Ambrosius episcopus dixit: »Et qui hoc non confitetur, jure damnatur; ac per hoc saepe te convenio, licet cavillando negaveris veritatem. Non quaero ut tantummodo unigenitum verum Filium dicas Dei, sed etiam Deum verum.«

Secundianus dixit: Veritatis me servum profiteor. [PL16.937C] Quae dico, non scribuntur: et quae dicis, scribuntur. Christum verum Dei Filium dico. Quis negat Filium Dei verum esse?«

70. Ambrosius episcopus dixit: » Qui negat Deum verum unigenitum Dei Filium, anathema sit.«

Secundianus dixit: »Deum verum unigenitum Filium Dei: Quid mihi profiteris, quod non est scriptum?«

Ambrosius episcopus dixit: »Apertum sacrilegium est, quando Christum Dei Filium Arius Deum verum negavit.«

Secundianus dixit: »Jesum Christum Filium Dei Deum, qui Christus dicatur Filius verus, Filium Dei dico: sed verum Deum non est scriptum.«

[PL16.937D] 71. Ambrosius episcopus dixit: »Nondum resipuisti?« Et adjecit: »Ne quid illi videatur esse [PL16.938A] subreptum, confirmet sententiam suam. Dicat ergo unigenitum Christum Dei Filium Deum verum.«

Secundianus dixit: »Jam dixi. Quid mihi extorquere vis amplius?«

Ambrosius episcopus dixit: »Quid dixisti? Certe si dixisses tanta, quod gloriose dicitur, saepe repetendum est.«

72. Ambrosius episcopus dixit: »Qui dicit ipsum Patrem Filium, sacrilegus est. Hoc a te quaero, ut dicas de Deo vero Deum verum Dei Filium natum.«

Secundianus dixit: »Ego Filium a Deo genitum, [PL16.938B] dicente ipso: Genui te (Psal. CIX, 3); et confitentem se genitum esse, dico.«

73. Ambrosius episcopus dixit: »A Deo vero Deus verus est?«

Secundianus dixit: »Et cum nomini etiam addis, et verum, audis qualis in te fides sit, et christianus es?«

Eusebius episcopus dixit: »Qui negavit illum Deum verum? Arius et Palladius negavit. Tu si Deum 805 verum credis, debes simpliciter designare.

74. Ambrosius episcopus dixit: »Si non dixeris Deum verum de Deo vero natum esse, Christum negasti.«

Secundianus dixit: »Interrogatus de Filio, dedi responsum: quemadmodum deberem profiteri, respondi. [PL16.938C] Habemus vestram expositionem, afferemus, legatur.«

Ambrosius dixit: »Hodie afferre debueras, caeterum tu subterfugere conaris. Professionem a me exigis; et professionem a te exigo. Deus verus est Dei Filius?«

Secundianus dixit: »Unigenitus est Deus Dei Filius. Et ego eum interrogo: Unigenitus est?«

75. Ambrosius episcopus dixit: Ratio permoveat »nos, et impietas et insipientia tua. Cum dicis Deum verum unigenitum, non Deum verum dicis: sed verum unigenitum. Ac per hoc, ut istam adimas quaestionem, ita responde: Ex Deo vero Deus verus est?«

Secundianus dixit: »Ergo Deus Deum non genuit? [PL16.938D] Deus verus ille qui est, quod est, genuit; unum verum, unigenitum Filium genuit?«

[PL16.939A] Ambrosius dixit: »Non confiteris Deum verum, sed vis dicere verum unigenitum. Et ego unigenitum dico, sed et Deum verum.«

Secundianus dixit: »Ego dico genitum a Patre, verum genitum dico omnibus.«

Episcoporum et presbyterorum qui concilio interfuerunt, nomina

Artemius, Almachius, Januarius, Jovinus, Macedonius, Cassianus, Marcellus, Eustathius, Maximus, Chromatius presbyter.

EPISTOLA IX

Concilium quod convenit Aquileiae, dilectissimis fratribus episcopis Galliarum provinciae Viennensis et Narbonensis primae et secundae

1. Agimus gratias sanctae unanimitati vestrae, quod in dominis et fratribus nostris Constantio et Proculo omnium vestri praesentiam nobis contulistis: simulque praescripta majorum sequentes, non [PL16.940A] mediocre addidistis pondus sententiis nostris, cum quibus etiam vestrae sanctitatis convenit professio, domini fratres dilectissimi. Itaque ut libenter suscepimus memoratos de vestro nostroque consortio sanctos viros, ita etiam uberi gratiarum actione dimittimus.

2. Quam necessarius autem conventus hic fuerit, rebus ipsis patescet, quando adversarii et inimici Dei, Arianae sectae ac haeresis defensores, Palladius ac Secundianus, duo tantum, qui ausi sunt ad Concilium convenire, debitam praesentes excepere sententiam, super impietate convicti. Valete. Incolumes vos et florentissimos Deus noster tueatur omnipotens domini, fratres dilectissimi. Amen.

EPISTOLA X

Imperatoribus clementissimis et christianis, beatissimisque principibus GRATIANO, VALENTINIANO et THEODOSIO, sanctum Concilium quod convenit Aquileiae

1. Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui vobis Romanum imperium dedit, et benedictus Dominus noster Jesus Christus unigenitus Dei Filius, qui regnum vestrum sua pietate custodit, [PL16.940C] apud quem gratias agimus vobis, clementissimi principes, quod et fidei vestrae studium probavistis, qui ad removendas altercationes congregare studuistis sacerdotale Concilium, et episcopis dignatione vestra honorificentiam reservastis; ut nemo deesset volens, nemo cogeretur invitus.

2. Itaque juxta mansuetudinis vestrae praeceptum convenimus sine invidia multitudinis, et cum affectu disceptationis: nec ulli de haereticis episcopi sunt reperti, nisi Palladius et Secundianus, nomina vetustae perfidiae, propter quos congregari concilium postulabant de extrema orbis parte Romani. Ecce nullus senectutis 807 gravatus annis, cujus vel sola esset reverenda canities, de ultimo sinu maris Oceani venire compulsus est, et concilio nihil defuit: [PL16.940D] nullus debile corpus trahens, jejuniorum stipendiis oneratum, itineris est coactus injuria fortitudinis amissae damna deflere; nullus postremo pauperiem in sacerdotibus gloriosam subsidio veniendi destitutus ingemuit. Unde completum est in te, clementissime [PL16.941A] principum Gratiane, quod Scriptura divina laudavit: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2).

3. Quam vero grave fuisset propter duos tantum in perfidia cariosos sacerdotes toto orbe essent Ecclesiae summis sacerdotibus destitutae! Qui etiamsi venire propter prolixitatem itineris nequiverint, tamen omnes prope ex omnibus provinciis occidentalibus, missis adfuere legatis, et attestationibus evidentibus id se tenere, quod nos asserimus, et in tractatu Nicaeni congruere concilii designarunt, sicut subjecta declarant. Ubique ergo nunc pro vestro imperio concinunt vota populorum, nec tamen arbitrio vestro fidei assertores defuerunt. Nam licet evidentia essent praescripta majorum, a quibus impium [PL16.941B] est et sacrilegum deviare; tamen disceptandi obtulimus facultatem.

4. Ac primo principium ipsum obortae discussimus quaestionis, atque Arii epistolam putavimus esse recitandam, qui auctor Arianae haeresis invenitur, unde et haeresis nomen accepit; ea videlicet et gratia, ut quoniam Arianos se negare consueverant, Arii blasphemias aut incusando damnarent, aut astruendo defenderent, aut certe non recusarent nomen ejus, cujus impietatem perfidiamque sequerentur. Sed quia auctorem suum nec damnare poterant, nec probare volebant; cum ipsi ad disceptandum ante triduum provocassent loco et tempore constituto, non exspectata conventione, prodiissent, subito qui dixerant se quia christiani essent facile [PL16.941C] probaturos (quod nos libenter accepimus, et optavimus ut probarent), fugere congressum illico et disceptationem declinare coeperunt.

5. Multus tamen nobis cum his sermo fuit, propositae divinae in medio Scripturae, disceptandi de primo ortu diei in horam septimam copia data, delata patientia. Atque utinam pauca dixissent, vel certe quae audivimus, possemus abolere! Nam sacrilegis vocibus cum Arius solum Patrem sempiternum, solum bonum, solum verum Deum, solum immortalitatem habentem, solum sapientem, solum 808 potentem dicendo, expertem horum Filium impia commonitione voluisset intelligi; isti Arium [PL16.942A] potius sequi, quam sempiternum Deum Dei Filium, et verum Deum, et bonum Deum, et sapientem, et potentem, et immortalitatem habentem voluerunt fateri. Multas horas frustra consumpsimus. Crescebat illorum impietas, nec corrigi ullo poterat modo.

6. Denique cum viderent se Arii epistolae sacrilegiis perurgeri (quam ideo subdidimus, ut eam etiam vestra clementia perhorresceret), resilientes de media epistolae lectione, petierunt ut eorum propositis responderemus. Quamquam non esset ordinis neque rationis, ut proposita interrumperemus; responsumque esset a nobis ut damnarent Arii impietates, et de quibus vellent, ordine, locoque servato, eorum intentionibus responderemus: tamen acquievimus [PL16.942B] praeposterae voluntati. Ibi tum Evangelii scripta falsantes, proposuerunt nobis, dixisse Dominum: Qui me misit, major me est; cum aliter scriptum doceat series Scripturarum.

7. Redarguti de falsitate sunt, ut faterentur; nec tamen ratione correcti. Nam cum diceremus secundum carnis susceptionem minorem Patre suo Filium dici, secundum divinitatem autem pro testimoniis Scripturarum parem Patri et aequalem probari, nec posse ibi esse discretionis gradus alicujus, aut magnitudinis, ubi esset unitas potestatis; non solum illi noluerunt emendare errorem, sed etiam vesaniam augere coeperunt, ut et subjectum secundum divinitatem dicerent Filium, quasi ulla Dei secundum divinitatem et majestatem suam possit esse [PL16.942C] subjectio. Mortem denique ejus non ad sacramentum nostrae salutis, sed ad infirmitatem quamdam divinitatis referunt.

8. Horremus, clementissimi principes, tam dira sacrilegia, pravosque doctores; et ne ulterius populos deciperent quos tenebant, sacerdotio putavimus abdicandos; quoniam subditi libelli impietatibus concinebant. Neque enim dignum est ut ejus sacerdotium sibi vindicent, quem negarunt. Vestram fidem, vestram gloriam deprecamur, ut reverentiam imperii vestri deferatis auctori, censeatisque impietatis assertores, et adulteros veritatis, datis apicibus clementiae vestrae ad judicia competentia, ab Ecclesiae [PL16.943A] arcendos esse liminibus, et ut in damnatorum locum per nostrae parvitatis legatos sancti subrogentur sacerdotes.

9. Attalum quoque presbyterum de praevaricatione confessum, et Palladii sacrilegiis inhaerentem, 809 parilis sententia comprehendit. Nam quid de magistro ejus Juliano Valente dicamus? qui cum esset proximus, declinavit sacerdotale concilium; ne eversae patriae, proditorumque civium praestare causas sacerdotibus cogeretur. Qui etiam torquem, ut asseritur, et brachiale, Gothica profanatus impietate, more indutus gentilium, ausus sit in conspectu exercitus prodire Romani: quod sine dubio non solum in sacerdote sacrilegium, sed etiam in quocumque christiano est; etenim abhorret a more [PL16.943B] Romano. Nisi forte sic solent idololatrae sacerdotes prodire Gothorum.

10. Moveat pietatem vestram sacerdotale nomen, quod ille sacrilegus infamat; qui etiam suorum vocibus, si qui tamen superesse possunt, nefandi sceleris arguitur. Certe domum repetat suam, non contaminet florentissimae Italiae civitates, qui nunc illicitis ordinationibus consimiles sui sociat sibi, et seminarium quaerit suae impietatis atque perfidiae per quosque perditos derelinquere; qui episcopus esse nec coepit. Nam primo Patavione superpositus fuerat sancto viro Marco, admirabilis memoriae sacerdoti; sed posteaquam deformiter dejectus a plebe est, qui Patavione esse non potuit, is nunc Mediolani post eversionem patriae, dicamus proditionem, [PL16.943C] inequitavit.

11. Super omnibus ergo pietas vestra nobis consulere [PL16.944A] dignetur; ne nos obtemperantes vestrae tranquillitatis statutis, frustra convenisse videamur. Non solum enim cavendum est, ne nostra, sed etiam vestra decreta infamentur. Petimus igitur ut legatos concilii, sanctos viros aeque clementia vestra audire dignetur, et cum effectu eorum quae poscimus, maturius redire praecipiat; ut mercedem recipiatis a Domino Deo Christo, cujus ecclesias ab omni sacrilegorum labe purgastis.

12. Photinianos quoque, quos et superiori lege censuistis nullos facere debere conventus, et eam quae de sacerdotum concilio data est congregando, removistis; petimus, ut quoniam in Sirmiensi oppido adhuc conventus tentare cognovimus, clementia vestra, interdicta etiam nunc coitione, reverentiam [PL16.944B] primum Ecclesiae 810 catholicae, deinde etiam legibus vestris deferri jubeatis; ut et vos, Deo praesule, triumphetis, qui paci Ecclesiarum quietique consulitis.

EPISTOLA XI

Imperatoribus clementissimis, et principibus christianis, gloriosissimis ac beatissimis GRATIANO, VALENTINIANO, et THEODOSIO Concilium quod convenit Aquileiae

1. Provisum est quidem, clementissimi principes, [PL16.945A] vestrae tranquillitatis statutis, ne Arianorum perfidia possit ulterius vel latere, vel serpere; etenim effectum concilii decretis putamus minime defuturum: nam quantum ad partes spectat occidentis, duo tantum reperti sunt, qui auderent profanis et impiis vocibus obviare concilio, vix angulum Ripensis Daciae turbare consueti.

2. Aliud est quo magis angimur, de quo, quoniam convenimus, fuit rite tractandum; ne posset totum corpus Ecclesiae toto orbe diffusum, et universa turbare. Nam licet frequenter convenerimus Ursinum non potuisse obrepere pietati vestrae (quamvis quietum nihil esse patiatur, et inter tot bellicas necessitates obreptio importuna tentetur), tamen ne sancta mens vestra, animique tranquillitas, [PL16.945B] quae omnibus consulere gestit, importuni hominis simulata adulatione flectatur, deprecandos vos et obsecrandos, si dignanter ducitis, aestimamus, non solum praecaventes futura, sed etiam praeterita, quae jam ipsius temeritate gesta sunt, perhorrescentes. Nam si aliquam viam nactus fuerit audaciae, quid non ille confundat?

3. Sed si unius miseratio vos inflectere potest, multo magis vos precatio omnium moveat sacerdotum. Quis enim nostrum ei communionis societate jungetur, cum indebitum sibi gradum usurpare conatus sit, nec jure ad eum potuerit pervenire; et quem importune affectavit, importunissime 811 repetere moliatur? Turbarum toties damnatus, incedit adhuc quasi praeteritis non perhorrescendus [PL16.945C] exemplis. Qui plerumque (sicut in hoc concilio cognovimus, et vidimus) cum Arianis copulatus atque conjunctus erat eo tempore, quo turbare Mediolanensem Ecclesiam coetu detestabili moliebatur cum Valente: nunc ante Synagogae fores, nunc in Arianorum domibus miscens occulta concilia, et suos eis jungens; et quoniam ipse aperte in eorum congregationes [PL16.946A] prodire non poterat, instruens et informans quemadmodum pax Ecclesiae turbaretur: quorum furore respirabat, quod eorum posset fautores et socios emereri.

4. Cum igitur scriptum sit: Haereticum post unam correptionem devita (Tit. III, 10); cum et alius vir sancto locutus Spiritu, dixerit declinandas hujusmodi bestias, nec salutatione recipiendas (II Joan. 10), neque congressu: quomodo fieri potest, ut eum quem societati eorum insertum vidimus, non etiam assertorem perfidiae judicemus? Quid etiam si deforet? tamen totius orbis Romani caput Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam Apostolorum fidem, ne turbari sineret, obsecranda fuit clementia vestra; inde enim in omnes venerandae communionis [PL16.946B] jura dimanant. Et ideo petimus et rogamus ut obrependi ei adimere dignemini facultatem.

5. Scimus clementiae vestrae sanctum pudorem; ne auditu vestro indigna ingerat, non aliena ab officio et nomine sacerdotis interstrepat, non inverecunda vobis loquatur: quem cum habere oportuerit testimonium etiam ab his qui foris sunt (I Tim. III, 7), quali testimonio et cives proprii prosecuti sunt, clementia vestra meminisse dignetur. Pudet enim dicere, inverecundum est recensere quam turpis fama ejus convicio sauciaverit. Quo saltem pudore constrictus conticescere debuisset; et si haberet aliquam conscientiam sacerdotis, pacem Ecclesiae, concordiamque ambitioni suae et studio praeoptaret. Verum longe alienus ab omni verecundia, per abscissum [PL16.946C] hominem Paschasium, signiferum furoris sui, missis litteris, serit turbas, gentiles 812 quosque ac perditos homines concitare conatur.

6. Oramus igitur, ut jam et populo Romano, qui post relationem praefecti Urbis pendet incertus, et nobis sacerdotibus securitatem interdictam importunissimi hominis abjectione tribuatis. Quo impetrato, [PL16.947A] apud Deum omnipotentem Patrem, et Christum et Dominum Deum gratias jugi continuatione celebremus.

EPISTOLA XII

Imperatoribus clementissimis christianisque, et gloriosis, beatissimisque principibus GRATIANO, VALENTIANO, et THEODOSIO sanctum Concilium quod convenit Aquileiae.

[PL16.947B] 1. Quamlibet etiam redundantibus gratiarum actionibus, nequaquam tamen possumus beneficia vestrae pietatis aequare, imperatores clementissimi, atque beatissimi et gloriosissimi principes Gratiane, Valentiniane et Theodosi dilecti Deo Patri, et Filio ejus Domino nostro Jesu Christo. Nam cum post multa tempora, et persecutiones varias, quas Catholicis intulerunt Ariani, maximeque vel Lucius ille monachorum et virginum impia caede grassatus, sed etiam Demophilus dirum perfidiae caput, omnes Ecclesiae Dei, maxime quae per Orientem, Catholicis restitutae sint: in Occidentalibus autem partibus vix duo haeretici, qui obviare possint sancto concilio, sint reperti; quis est qui putet se gratiarum vestrarum fore idoneum relatorem?

[PL16.947C] 2. Sed tamen etsi beneficia vestra verbis explicare non possumus, votis tamen concilii compensare desideramus: qui licet per singulas quasque ecclesias quotidianas apud Deum nostrum pro imperio vestro celebremus excubias; tamen conducti in unum, quo munere 813 nihil esse pulchrius opinamur, Deo nostro omnipotenti et pro imperio, et pro pace ac salute [PL16.948A] vestra gratias agimus, quod per vos nobis pax et concordia ita sit refusa.

3. Equidem per Occidentales partes duobus in angulis tantum, hoc est, in latere Daciae Ripensis, ac Moesiae, fidei obstrepi videbatur: quibus tandem nunc post concilii sententiam, vestrae favore clementiae opinamur illico consulendum. Per omnes autem tractus atque regiones, et vicorum claustra usque ad oceanum manet una et intemerata fidelium communio. In Orientalibus autem partibus cognovimus quidem summo gaudio atque laetitia, ejectis Arianis qui Ecclesias violenter invaserant, sacra Dei templa per solos catholicos frequentari.

4. Sed tamen quoniam invidia diaboli numquam quiescere solet, inter ipsos catholicos audimus crebras [PL16.948B] dissensiones esse, impacatamque discordiam; totoque confundimur affectu, quod innovata pleraque comperimus, eosque gravari nunc, quos oportuit adjuvari, qui in nostra semper communione durabant. Denique Alexandrinae Ecclesiae Timotheus episcopus, sed et Antiochenae Paulinus, qui semper communionis nobiscum intemeratam habuere concordiam, dissensionibus aliorum, quorum fides superioribus temporibus haesitabat, feruntur urgeri. Quos quidem, si fieri potest, et fides plena commendat, ad consortia nostra optamus adjungi: sed ita ut vetustae communionis sociis sua praerogativa servetur, quorum nobis non superflua cura est: primo omnium, quia communionis societas nullam debet habere offensam: deinde, quia utriusque partis dudum [PL16.948C] accepimus litteras, praecipueque illorum, qui in Antiochena Ecclesia dissidebant.

5. Et quidem nisi hostilis impedimento fuisset irruptio, aliquos etiam de nostro numero disposueramus illo dirigere, qui sequestres et arbitri refundendae, si fieri posset, pacis existerent. Sed quia studia nostra tunc temporis habere effectum per [PL16.949A] tumultus publicos nequiverunt, oblatas pietati vestrae opinamur preces nostras, quibus juxta partium factum poposcimus ut altero decedente, penes superstitem Ecclesiae jura permanerent, nec aliqua superordinatio vi attentaretur. Ideoque petimus vos, clementissimi et christiani principes, ut et Alexandriae sacerdotum catholicorum omnium concilium fieri censeatis, qui inter se plenius tractent atque definiant quibus impertienda communio quibusque servanda sit.

814 6. Nam etsi Alexandrinae Ecclesiae semper dispositionem ordinemque tenuerimus, et juxta morem consuetudinemque majorum, ejus communionem indissolubili societate ad haec usque tempora servemus; tamen ne aut aliqui videantur esse posthabiti, [PL16.949B] qui etiam pacto, quod stare volumus, communionem nostram rogarunt: aut illius pacis et societatis fidelium neglecta compendia; id obsecramus, ut cum inter se coetu pleniore tractaverint, etiam auxilia decretis sacerdotalibus vestrae pietatis aspirent. Et nobis deferri in notitiam censeatis; ne titubanti nutemus affectu, sed laeti atque securi pietati vestrae apud Deum omnipotentem agamus gratias, non solum quia exclusa perfidia est, sed quia catholicis fides et concordia est restituta. Quod a vobis Africanae et Gallicanae Ecclesiae per legatos obsecrant, hoc est, ut toto vobis faciatis in orbe episcopos debitores; licet non mediocre sit debitum, quod virtuti vestrae debetur.

7. Ad deprecandam autem clementiam vestram, [PL16.949C] et impetranda quae poscimus, legatos fratres et compresbyteros nostros direximus, quos petimus ut et clementer audire dignemini, et redire maturius censeatis.

EPISTOLA XIII

Beatissimo Imperatori, et clementissimo principi THEODOSIO, AMBROSIUS et caeteri episcopi Italiae

1. Sanctum animum tuum Deo omnipotenti pura et sincera fide deditum sciebamus: sed recentibus cumulasti beneficiis, quod catholicos Ecclesiis reddidisti, Imperator Auguste. Atque utinam catholicos ipsos reverentiae veteri reddidisses, ut nihil novarent contra praescripta majorum, nec temere vel servanda [PL16.950B] rescinderent, vel rescindenda servarent. Itaque dolentius forte quam inconsultius ingemiscimus, Imperator, facilius expelli potuisse haereticos, quam inter catholicos convenire. Quanta enim nuper confusio facta sit, explicari non potest.

2. Scripseramus dudum, ut quoniam Antiochena civitas duos haberet episcopos, Paulinum atque Meletium, quos fidei concinere 815 putabamus, aut inter ipsos pax et concordia salvo ordine ecclesiastico conveniret: aut certe, si quis eorum. altero superstite, decessisset, nulla subrogatio in defuncti locum, superstite altero, gigneretur. At nunc Meletio defuncto, Paulino superstite, quem in communione nostra mansisse consortia, quae a majoribus inoffense ducta, testantur, contra fas atque ecclesiasticum ordinem [PL16.950C] in locum Meletii, non tam subrogatus, quam superpositus asseritur.

3. Atque hoc factum allegatur consensione et consilio Nectarii, cujus ordinatio quem ordinem habuerit, [PL16.951A] non videmus. Namque in concilio nuper, cum Maximus episcopus Alexandrinae Ecclesiae communionem manere secum, lectis Petri sanctae memoriae viri litteris, prodidisset; ejusque intra privatas aedes, quia Ariani Ecclesiae basilicas adhuc tenebant, secretum esse, mandatoribus episcopis ordinantibus, dilucida testificatione docuisset, nihil habuimus, beatissime principum, in quo de episcopatu ejus dubitare possemus; cum vim sibi repugnanti a plerisque etiam de populo et clero testatus esset illatam.

4. Tamen ne, absentibus partibus, praesumpte aliquid definisse videremur, clementiam tuam, datis litteris, putavimus instruendam; ut ei consuleretur ex usu publicae pacis atque concordiae; quia revera [PL16.951B] advertebamus Gregorium nequaquam secundum traditionem patrum, Constantinopolitanae Ecclesiae sibi sacerdotium vindicare. Nos igitur in synodo ea, quae totius orbis 816 episcopis videbatur esse praescripta, nihil temere statuendum esse censuimus. Adeo ipso tempore qui generale concilium declinaverunt, Constantinopolique gessisse dicuntur; nam cum cognovissent ad hoc partium venisse Maximum [PL16.952A] ut causam in synodo ageret suam (quod etiamsi indictum concilium non fuisset, jure et more majorum, sicut et sanctae memoriae Athanasius, et dudum Petrus, Alexandrinae Ecclesiae episcopi, et Orientalium plerique fecerunt; ut ad Ecclesiae Romanae, Italiae, et totius Occidentis confugisse judicium viderentur); cum eum, sicut diximus, experiri velle adversum eos, qui episcopatum ejus abnuerant, comperissent; praestolari utique etiam nostram super eo sententiam debuerunt. Non praerogativam vindicamus examinis, sed consortium tamen debuit esse communis arbitrii.

5. Postremo prius constare oportuit, utrum huic abrogandum, quam alii conferendum sacerdotium videretur; ab his praesertim, a quibus se Maximus [PL16.952B] vel destitutum, vel appetitum injuria querebatur. Itaque cum Maximum episcopum receperunt in communionem nostra consortia, quoniam eum a catholicis constitit episcopis ordinatum, nec ab episcopatus Constantinopolitani putavimus petitione removendum. Cujus allegationem praesentibus partibus aestimavimus esse pendendam. Nectarium autem cum nuper nostra mediocritas Constantinopoli cognoverit [PL16.953A] ordinatum, cohaerere communionem nostram cum Orientalibus partibus 817 non videmus; praesertim cum ab iisdem Nectarius dicitur illico sine communionis consortio destitutus, a quibus fuerat ordinatus.

6. Non mediocris igitur hic scrupulus. Nec quaedam nos angit de domestico studio et ambitione contentio, sed communio soluta et dissociata perturbat. Nec videmus eam posse aliter convenire; nisi aut is reddatur Constantinopoli, qui prior est ordinatus: aut certe super duorum ordinatione sit in urbe Roma nostrum Orientaliumque concilium.

7. Neque enim indignum videtur, Auguste, ut Romanae Ecclesiae antistitis, finitimorumque et Italorum episcoporum debeant subire tractatum, [PL16.953B] qui unius Acholii episcopi ita exspectandum esse putaverunt judicium, ut de Occidentalibus partibus Constantinopolim evocandum putarent. Si quid uni huic reservatum est, quanto magis pluribus reservandum est!

8. Nos autem a beatissimo principe fratre tuae pietatis admoniti, ut tuae clementiae scriberemus imperio; postulamus ut ubi una communio est, commune velit esse judicium, concordantemque consensum.

EPISTOLA XIV

Beatissimo imperatori, et clementissimo principi THEODOSIO, AMBROSIUS et caeteri episcopi Italiae

1. Fidei tuae diffusa toto orbe cognitio intimum nostrae mentis demulsit affectum; eoque, ut haec quoque gloria tuo imperio crearetur, quod unitatem reddidisse Occidentalium juxta atque Orientalium Ecclesiis videreris, clementiam tuam obsecrandam [PL16.954A] pariter, ac super Ecclesiasticis negotiis instruendam nostris litteris aestimavimus, Imperator tranquillissime ac fidelissime. Dolori enim erat inter Orientales atque Occidentales interrupta sacrae communionis esse consortia.

2. Silemus jam quorum errore, quorumve delicto, ne serere fabulas et alloquia cassa videamur. Nec nos tentasse poenitet, quod intentatum caderet in culpam. Isto enim saepe arguebamur, quod posthabere Orientalium societatem, et refutare gratiam videremur.

818 3. Laborem quin etiam nobis indicendum putavimus, non pro Italia, quae jamdudum ab Arianis quieta atque secura est, nec ulla haereticorum perturbatione vexatur: non, inquam, pro nobis; quia [PL16.954B] non quaerimus quae nostra sunt, sed quae sunt omnium: non pro Gallia atque Africa, quae omnium sacerdotum concordi societate potiuntur; sed ut ea quae communionem nostram de Orientis parte turbaverunt, cognoscerentur in synodo, et omnis e medio scrupulus tolleretur.

4. Non solum enim de his de quibus clementia tua dignata est scribere, sed etiam de illis, qui dogma nescio quod, Apollinaris asseritur, in Ecclesiam conantur inducere, nos pleraque moverunt, quae partibus fuerant resecanda praesentibus; ut convictus in dogmate novo, et redargutus in errore, nequaquam sub generali fidei lateret nomine: sed illico, quod doctrinae magisterio non teneret, et officium deponeret, et vocabulum sacerdotis; nec fibrae [PL16.954C] aliquae posthac fallere cupientibus, et praestigiarum commenta remanerent. Nam qui convictus non fuerit praesentibus partibus, quod vere augusto principalique responso tua clementia definivit, referendam semper ansulam quaestionis arripiet.

5. Eo igitur obsecravimus sacerdotale concilium, ut nemini liceret mendacium in absentem componere, et in concilio discuteretur quid esset in vero. Itaque non cadit in eos intentionis vel facilitatis ulla suspicio, qui omnia praesentibus partibus observarunt.

[PL16.955A] 6. Sane allegata texuimus, non definiendi, sed instruendi gratia: et qui judicium petivimus, non deferimus praejudicium. Neque ullum eorum aestimandum convicium fuit, cum rogarentur ad concilium sacerdotes, quorum frequenter praesentior absentia fuit, quando in commune consuluit. Neque enim vel nos aestimavimus esse convicium, cum unus Constantinopolitanae Ecclesiae presbyter, Paulus nomine, intra Achaiam synodum Orientalium juxta atque Occidentalium postulaverit.

7. Advertit clementia tua non fuisse irrationabile postulatum, quod etiam ab orientalibus est petitum. Sed quia Illyrici suspecta movetur, ideo maritima ac tutiora quaesita sunt. Neque plane nos tamquam ex forma aliquid innovavimus: sed sanctae memoriae [PL16.955B] Athanasii, qui quasi columen fidei fuit, et veteris sanctitatis patrum nostrorum in conciliis definita servantes, non evellimus terminos, quos posuerunt patres nostri; nec haereditariae communionis 819 jura violamus: sed debitam vestro imperio honorificentiam reservantes, studiosos nos pacis et quietis ostendimus.

EPISTOLA XV

AMBROSIUS ANATOLIO, NUMERIO, SEVERO, PHILIPPO, MACEDONIO, AMMIANO, THEODOSIO, EUTROPIO, CLARO, EUSEBIO, et TIMOTHEO Domini sacerdotibus, et omni clero et plebi Thessalonicensium dilectis, salutem

1. Dum semper affixum tenere animo desidero virum sanctum, atque omnes actus ejus quasi in specula positus exploro, hausi, nimia indagine sollicitudinis, amaritudinem nuntii celerioris, et quod adhuc mallem nescire, cognovi in coelestibus jam requiescere virum, quem in terris requirebamus.

2. Quaeritis quis hoc annuntiaverit, cum vestrae sanctitatis nondum venissent litterae? Non teneo [PL16.956A] auctorem nuntii: et usu quidem venit, ut non libenter teneamus nuntium moestitudinis; sed tamen clauso tunc temporis mari, occupatis terrarum barbarica infestatione regionibus, cum deesset qui advenire potuerit, non defuit qui nuntiaret: ut mihi videatur ipse sanctus annuntiasse se nobis, eo quod jam perpetuo laboris sui potiretur stipendio, et solutis vinculis corporis, inter angelorum ministeria Christo adhaereret, cupiens amantis sui errorem absolvere; ne illi longaevitatem vitae hujus deprecaremur, cui vitae aeternae jam praemia deferebantur.

3. Abiit ergo, non obiit, et emigravit a nobis veteranus Christi Jesu, coelo terrae istius solum mutans, et plaudens alis atque remigiis spiritalibus, dicit: Ecce elongavi fugiens (Psal. LIV, 8). Cupiebat [PL16.956B] enim Apostolico spiritu jamdudum terras relinquere: sed tenebatur votis universorum, sicut de Apostolo legimus (Philip. I, 23, 24), quia remorari eum diutius in carne erat Ecclesiae necessarium. Vivebat enim non sibi, sed omnibus: et populi erat vitae aeternae minister; ut prius ejus fructum etiam in aliis, quam cognitionem in se adipisceretur.

4. Est igitur jam superiorum incola, possessor civitatis aeternae illius Hierusalem, quae in coelo est. Videt illic urbis ejus mensuram immensam, purum aurum, lapidem pretiosum, lumen sine sole perpetuum: et haec omnia jamdudum quidem sibi comperta, sed nunc facie 820 ad faciem manifestata videns dicit: Sicut audivimus, ita et videmus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri (Psal. [PL16.956C] XLVII, 9). Ibi ergo positus appellat populum Dei, dicens: O Israel, quam magna est domus Dei, et quam ingens locus possessionis ejus! magnus et non habens finem (Baruch. III, 24, 25).

5. Sed quid hoc est? Dum merita viri considero, et quasi discedentem spiritu sequor, et sanctorum choris deducentibus intermisceor, non merito ullo, sed affectu, pene sum oblitus mei. Itane ergo raptus est nobis murus fidei, gratiae, et sanctitatis: quem toties ingruentibus Gothorum catervis, nequaquam tamen potuerunt barbarica penetrare tela, expugnare multarum gentium bellicus furor? Denique in caeteris populatores locis, illic pacem rogabant; mirantibusque quid sibi sine milite ullo obsisteret, a prudentioribus intimabatur Elisaei intus [PL16.957A] imitatorem degere, aetate supparem, non imparem spiritu: caverent ne exemplo Syriaci agminis sibi quoque caecitas offunderetur (IV Reg. VII, 1 et seq.).

6. Et tamen circa discipulos suos diversa dona Christi sunt. Elisaeus quidem in Samariam captivas acies induxit Syrorum; sanctus autem Acholius precibus suis fecit, ut de partibus Macedoniae victores fugaret. Nonne et hoc intelligimus virtutis superioris fuisse; ut ubi miles nullus aderat, illic pellerentur sine milite? Nonne et hoc caecitatis est, ut fugerent, quos nullus urgebat? Sed urgebat et praeliabatur sanctus Acholius non gladiis, sed orationibus: non telis, sed meritis.

7. An incognitum nobis est dimicare sanctos, etiam cum feriantur? Nonne otiosus erat Elisaeus? [PL16.957B] Otiosus scilicet corpore; sed vibrabat spiritu, et orationibus praeliabatur, quando in castris Syriae vox equitum et vox virtutis magnae audiebatur: adeo ut putarent Syri aliorum regum adversus se venire exercitus, qui populo Israel adjumento forent; unde perculsi magno fugerunt pavore, ita ut leprosi quatuor, qui mortis egressi fuerant desiderio, castra hostium depraedarentur. Nonne in Macedonia similia Dominus per orationes sancti Acholii fecit mira, aut prope majora? Non enim inani metu, nec superflua suspicione, sed saeviente lue, et ardenti pestilentia perturbati Gothi ac territi sunt. Denique tunc fugerunt, ut evaderent: regressi postea pacem rogaverunt, ut viverent.

8. Vidimus itaque in tanti viri meritis superiora [PL16.957C] saecula, et opera prophetarum, quae legebamus, aspeximus. Quasi Elisaeus inter arma, inter acies, dum vixit, versatus est, meritis suis componens praelia. Denique ubi securitas cohabitantibus reddita est, quod ipso fuit durius bello, sanctum exhalavit spiritum. Quasi Elias usque ad coelum elevatus est (IV Reg. II, 11), non curru quidem igneo, nec equis igneis, nisi forte illa non vidimus, nec in commotione aeris: sed in voluntate 821 et placiditate Dei nostri, et sanctorum angelorum laetitia, qui ad se tantum virum transisse gratulabantur.

9. Certe dubitare illa nequaquam possumus, quandoquidem reliqua congruerunt. Siquidem eodem momento, quo ille adhuc elevabatur, velut quodam melotidis suae dimisso amictu, sanctum Anysium [PL16.957D] discipulum suum induit, et sui vestivit infulis sacerdotii: cujus meritum et gratiam non nunc primum [PL16.958A] audio, nec in vestris epistolis didici, sed in vestris litteris recognovi. Nam quasi praescius successurum sibi, etsi promissis tegebat, tamen indiciis designabat, adjutum se ejus cura, labore, officio memorans; ut jam declarare consortem videretur, qui non quasi novus ad summum sacerdotium veniret, sed quasi vetus sacerdotii exsecutor accederet. Cui pulchre convenit dictum illud Evangelicum: Euge, bone serve et fidelis, quoniam super pauca fidelis fuisti, super multa te constituam (Matth. XXV, 23).

10. Haec mihi de sancto Acholio vobiscum communia: illud tamen speciale, quod devinctus sum beatae memoriae viro; quia tribuit mihi, ut eum non ignorarem. Nam cum eo veniente ad Italiam, aegritudine confectus tenerer, ut non possem occurrere, [PL16.958B] ipse ad me venit et visitavit. Quo studio, quo affectu ipse in me, et ego in eum irruimus! Quo gemitu mala istius saeculi, et ea quae hic acciderent, deploravimus! ita ut lacrymarum profluvio vestem infunderemus, dum salutatione exoptatissima, mutuo desiderio, et expetito diu fruimur, adhaeremus amplexu. Itaque quod voti mei erat, illius beneficii fuit, quia potui illum videre. Nam etsi major portio, et plenior cognitio sit in spiritu, quo diligimus; tamen etiam in figura corporis videre desideramus. Sic aliquando reges terrae quaerebant faciem Salomonis videre, et audire ejus sapientiam (III Reg. X, 24).

11. Discessit igitur a nobis, et nos in hoc reliquit salo: sed quod illi utile, id multis ipso barbarico furore est gravius; quia illum iste depellebat, hunc [PL16.958C] nobis quis poterit repraesentare? Sed repraesentat Dominus, et se ipse in discipulo repraesentat. Repraesentant judicia vestra, quibus dictum est: Date Levi manifestos ejus, et veritatem suam viro sancto (Deut. XXXIII, 18). Dedistis manifestum ejus, utpote ejus institutione fundatum: dedistis imitatorem viri ejus, qui dixit patri suo et matri suae: Non vidi te (Ibid., 9); et fratres suos non scivit, et filios non recognovit: custodivit verbum Domini, et Testamentum ejus observavit. Narrabunt populi justitiam ejus (Eccl. XLIV, 15).

12. Talis viri vita, talis haereditas est, talis conversatio, talis successio. Ille se monasteriis puer dedit, et intra Achaiam angusto clausus tugurio, 822 gratia tamen multarum terrarum peragravit [PL16.958D] divortia. Ad summum sacerdotium a Macedonicis obsecratus populis, electus a sacerdotibus; ut ubi [PL16.959A] ante fides per sacerdotem claudebatur, ibi postea per sacerdotem muralia fundamenta fidei confirmarentur.

13. Non alia etiam ejus discipulus imitatione, qui et ipse dixit patri suo et matri suae: Non vidi te (Deut. XXXIII, 9 et seq.). Non vidit enim studio, non vidit affectu; et fratres suos non scivit, quia Dominum scire desideravit. Et hic recognovit verbum Domini, et custodivit testamentum ejus, et imponet honorem in ara ejus semper. Benedic, Domine, fidem ejus, sanctitatem, sedulitatem. Benedictio tua veniat super caput ejus, et super cervicem ipsius. Sit honorificus inter fratres suos: sit in eo tauri species; ut ventilet corda inimicorum suorum, et sanctorum mentes demulceat, et judicium sacerdotum [PL16.959B] tuorum in eo sicut lilium floreat (Ibid., 16 et seq). Valete, fratres, et diligite me; quia ego vos diligo.

EPISTOLA XVI

AMBROSIUS episcopus ANYSIO fratri

1. Jamdudum teneo, etsi nunc primum lego; meritisque compertum habeo, quem oculis non videram. Doleo quidem illud accidisse, sed hoc successisse gaudeo; quia licet, superstite me, non optaverim illud contingere; speravi tamen, post illius sancti viri [PL16.959C] exitum, hoc solum posse merito succedere. Tenemus ergo te sanctae memoriae Acholii dudum discipulum, nunc successorem, haeredemque ejus vel honoris vel gratiae. Magnum meritum, frater. Gaudeo tibi, ne uno quidem momento de successore tanti dubitatum viri. Et magnum onus, frater, tanti nominis pondus subisse, tantae librae, tantique examinis. Quaeritur in te Acholius: et sicut erat in affectu tuo, ita in officiis desideratur illius virtutis, illius disciplinae effigies, illius fortitudo animi in tam senili corpore.

2. Vidi, fateor, virum; nam et hoc meritis illius debeo, quod illum viderim: vidi ita illum esse in corpore, ut extra corpus putarem: vidi imaginem illius, qui se sive in corpore, sive extra corpus [PL16.959D] nesciens, raptum ad paradisum viderat (II Cor. XII, 2); ita enim percurrebat omnia excursu frequenti, Constantinopolim, Achaiam, Epirum, Italiam, ut juniores eum non possent consequi. Cedebant fortiores corpore, quia eum sine impedimento 823 esse corporis noverant; ut eo tantum pro velamine uteretur, non pro officio: certe ad servitium, non [PL16.960A] ad subsidium; ita enim affecerat corpus suum, ut in eo mundum crucifigeret, et mundo semetipsum.

3. Benedictus Dominus, et benedicta adolescentia ejus, quam exegit in tabernaculis Dei Jacob, positus in monasteriis, in quibus cum quaereretur a parentibus vel proximis, dicebat: Qui sunt fratres mei, aut quae mater mea (Matth. XII, 48)? Non novi patrem, vel matrem, vel fratres meos; nisi qui audiunt verbum Dei, et faciunt. Benedictus etiam processus juventutis ipsius, in qua ad summum electus est sacerdotium, maturo jam probatus virtutum stipendio. Venit enim tamquam David ad pacem populi reformandam (II Reg. V, 3). Venit tamquam illa navis aurum secum intelligibile vehens, et ligna cedrina, et lapides pretiosos (II Paral. IX, 21), et illas columbae [PL16.960B] pennas deargentatas, quibus medias inter sortes somno pacis et tranquillitatis sopore dormivit (Psal. LXVII, 14).

4. Est enim sanctorum etiam somnus operarius, secundum quod scriptum est: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Et secundum quod Jacob sanctus (Gen. XXVIII, 13), divina dormiens videbat mysteria, quae vigilans non viderat, de coelo ad terras aerem pervium sanctis, respicientem Dominum, et pollicentem terrae ejus possessionem. Itaque brevi somno dormiens impetravit, quod magno labore postea acquisivit haereditas ejus. Est enim somnus sanctorum feriatus ab omnibus corporis voluptatibus, ab omni animi perturbatione, tranquillitatem menti invehens, placiditatem animae; ut tamquam [PL16.960C] soluta nexu corporis se ablevet, et Christo adhaereat.

5. Hic est somnus vita sanctorum, quam vivebat sanctus Acholius, cujus benedicta etiam senectus. Ipsa est vere senectus illa venerabilis, quae non canis, sed meritis albescit (Sap. IV, 8); ea est enim reverenda canities, quae est canities animae, in canis cogitationibus et operibus effulgens. Quae est enim vere aetas senectutis, nisi vita immaculata (Ibid. 9), quae non diebus aut mensibus, sed saeculis propagatur, cujus sine fine est diuturnitas, sine debilitate longaevitas? Quo enim diuturnior, eo fortior: et quo diutius eam vitam vixerit, eo fortius in virum perfectum excrescit.

6. Hujus igitur successorem te Dominus non solum honore, sed etiam moribus probet, et summa [PL16.960D] fundare dignetur gratia; ut ad te quoque populi concurrant, de quibus dicas: Qui sunt isti, qui sicut nebulae volant, et sicut columbae cum pullis suis (Esa. 60, 8)? Veniant quoque sicut naves Tharsis (II Paral. IX, 21), quae accipiant frumentum, quod Salomon verus impertivit viginti mensuras tritici. Accipiant oleum et sapientiam Salomonis, et sit pax inter te, [PL16.961A] et populum, et testamentum pacis 824 custodias. Vale, frater, et nos dilige, quia et nos te diligimus.

EPISTOLA XVII

AMBROSIUS episcopus beatissimo principi, et christianissimo imperatori VALENTINIANO

[PL16.961B] 1. Cum omnes homines, qui sub ditione Romana sunt, vobis militent imperatoribus, terrarum atque principibus, tum ipsi vos omnipotenti Deo et sacrae fidei militatis. Aliter enim salus tuta esse non poterit, nisi unusquisque Deum verum, hoc est, Deum christianorum, a quo cuncta reguntur, veraciter colat; ipse enim solus verus est Deus, qui intima mente veneretur: Dii enim gentium daemonia, sicut Scriptura dicit (Psal. XCV, 5).

2. Huic igitur Deo vero quisquis militat, et qui intimo colendum recipit affectu, non dissimulationem, non conniventiam, sed fidei studium et devotionis impendit. Postremo si non ista, consensum saltem aliquem non debet colendis idolis, et profanis ceremoniarum cultibus exhibere. Nemo enim Deum fallit, [PL16.961C] cui omnia etiam cordis occulta manifesta sunt.

3. Ergo cum a te, Imperator christianissime, fides Deo vero sit exhibenda, cum ipsius fidei studium, cautio atque devotio, miror quomodo aliquibus in spem venerit, quod debeas aras diis gentium tuo instaurare praecepto, ad usus quoque sacrificiorum profanorum praebere sumptum; quod enim jamdudum vel fisco vel arcae est vindicatum, de tuo magis conferre videbere, quam de suo reddere.

4. Et de dispendiis queruntur, qui numquam [PL16.962A] nostro sanguini pepercerunt, qui ipsa Ecclesiarum aedificia subruerunt. Petunt etiam ut illis privilegia deferas, qui loquendi et docendi nostris communem usum Juliani lege proxima denegarunt, et privilegia illa, quibus saepe decepti sunt etiam christiani: nonnullos enim illis privilegiis partim per imprudentiam, partim propter publicarum necessitatum molestias declinandas irretire voluerunt; et quia non omnes fortes inveniuntur, etiam sub principibus christianis plerique sunt lapsi.

3. Sed haec si jam sublata non essent, auferenda tuo imperio comprobarem: at cum per 825 totum fere orbem a pluribus retro principibus inhibita interdictaque sint, Romae autem a fratre clementiae tuae, augustae memoriae Gratiano, fidei verae ratione [PL16.962B] sublata sint, et datis antiquata rescriptis; ne quaeso, vel fideliter statuta convellas, vel fraterna praecepta rescindas. De negotiis civilibus, si quid statuit, nemo putat esse temerandum; et praeceptum de religione calcatur.

6. Nullus obrepat juniori aetati tuae: sive ille gentilis est, qui ista deposcit, non debet mentem tuam vinculis suae superstitionis innectere: sed proprio studio docere et admonere te debet, quemadmodum verae fidei studere debeas; quando ille tanto motu veri vana defendit. Deferendum meritis clarorum virorum et ego suadeo: sed Deum certum est omnibus praeferendum.

7. Si de re militari est consulendum, debet exercitati in praeliis viri exspectari sententia, consilium [PL16.962C] comprobari: quando de religione tractatus est, Deum cogita. Nullius injuria est, cui Deus omnipotens antefertur. Habet ille sententiam suam. Invitum non cogitis colere, quod nolit; hoc idem vobis liceat, Imperator, et unusquisque patienter ferat, si non extorqueat imperatori, quod moleste ferret, si ei extorquere cuperet imperator. Ipsis gentilibus displicere consuevit praevaricantis affectus; libere enim debet defendere unusquisque fidele mentis suae et servare propositum.

[PL16.963A] 8. Quod si aliqui nomine christiani tale aliquid decernendum putant, mentem tuam vocabula nuda non capiant, nomina cassa non fallant. Quisquis hoc suadet, sacrificat, et quisquis hoc statuit: tolerabilius tamen est unius sacrificium, quam lapsus omnium. Totus hic christianorum periclitatur senatus.

9. Si hodie gentilis aliquis, Imperator, quod absit, aram statueret simulacris, et eo convenire cogeret christianos; ut sacrificantibus interessent, ut oppleret anhelitus et ora fidelium cinis ex ara, favilla de sacrilegio, fumus ex busto: et in ea curia sententiam diceret, ubi jurati ad aram simulacri in sententiam cogerentur (propterea enim interpretantur aram locatam, ut ejus sacramento, ut ipsi putant, unusquisque conventus consuleret in medium, cum [PL16.963B] majore jam curia christianorum numero sit referta), persecutionem esse crederet christianus, qui cogeretur tali optione ad senatum venire: 826 quod fit plerumque; nam et injuriis convenire coguntur. Te ergo imperatore, christiani in aram jurare cogentur? Quid est jurare, nisi ejus quem testaris fidei tuae praesulem, divinam potentiam confiteri? Te imperatore, hoc petitur et postulatur; ut aram jubeas elevari, sumptum sacrificiis profanis dari?

10. Sed hoc non potest sine sacrilegio decerni; unde rogo te ne id decernas, statuas, vel in ejusmodi decreta subscribas. Convenio fidem tuam Christi sacerdos: omnes conveniremus episcopi, nisi incredibile hoc et repentinum ad aures pervenisset hominum, quod tale aliquid esset vel in consistorio [PL16.963C] suggestum tuo, vel a senatu petitum. Sed absit ut hoc senatus petisse dicatur: pauci gentiles communi utuntur nomine. Nam et ante biennium ferme, cum hoc petere tentarent, misit ad me sanctus Damasus Romanae Ecclesiae sacerdos, judicio Dei electus, libellum quem christiani senatores dederunt, et quidem innumeri, postulantes nihil se tale mandasse, non congruere gentilium istiusmodi petitionibus, non praebere consensum: questi etiam publice privatimque se non conventuros ad curiam, si tale [PL16.964A] aliquid decerneretur. Dignum est temporibus vestris, hoc est, christianis temporibus, ut dignitas christianis senatoribus abrogetur; quo gentilibus profanae deferatur voluntatis effectus? Hunc libellum ego fratri clementiae vestrae direxi; unde constitit non senatum aliquid de superstitionis impensis mandasse legatis.

11. Sed fortasse dicatur: Cur dudum non interfuerint senatui, cum ista peterentur? Satis loquuntur quid velint, qui non interfuerunt: satis locuti sunt, qui apud imperatorem locuti sunt. Et miramur tamen si privatis resistendi Romae eripiunt libertatem, qui nolunt esse liberum tibi non jubere, quod non probas; servare, quod sentis.

12. Et ideo memor legationis proxime mandatae [PL16.964B] mihi, convenio iterum fidem tuam, convenio mentem tuam; ne vel respondendum secundum hujusmodi petitionem gentilium censeas, vel in ejusmodi responsa sacrilegium subscriptionis adjungas. Certe refer ad parentem pietatis tuae principem Theodosium, quem super omnibus fere majoribus causis consulere consuesti. Nihil majus est religione, nihil sublimius fide.

12*. Si civilis causa esset, diversae parti responsio servaretur; causa religionis est, episcopus convenio. 827 Detur mihi exemplum missae relationis, ut ego plenius respondeam; et sic de omnibus consultus clementiae tuae parens respondere dignetur. Certe si aliud statuitur, episcopi hoc aequo animo pati et dissimulare non possumus; licebit tibi ad [PL16.964C] Ecclesiam convenire: sed illic non invenies sacerdotem, aut invenies resistentem.

14. Quid respondebis sacerdoti dicenti tibi: Munera tua non quaerit Ecclesia, quia templa gentilium muneribus adornasti? Ara Christi dona tua respuit, quoniam aram simulacris fecisti; vox enim tua, manus tua; et subscriptio tua, opus est tuum. Obsequium tuum Dominus Jesus recusat et respuit, quoniam idolis obsecutus es; dixit enim tibi: Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI, 25). Privilegia [PL16.965A] tua sacratae Deo virgines non habent, et vindicant virgines Vestae? Cur sacerdotes Dei requiris, quibus petitiones profanas gentilium praetulisti? Alieni erroris societatem suscipere non possumus.

15. Quid respondebis his verbis? Puerum esse te lapsum? Omnis aetas perfecta Christo est; omnis Deo plena. Pueritia fidei non probatur: parvuli etiam Christum intrepido adversus persecutores ore confessi sunt.

16. Quid respondebis germano tuo? Nonne tibi dicet: Victum me esse non credidi, quia te imperatorem reliqui: mori non dolui, quia te haeredem habebam: imperio me decedere non ingemui; quia imperia mea, praesertim de religione divina, omnibus saeculis mansura credebam? Hos ergo titulos piae [PL16.965B] virtutis erexeram, has de saeculo manubias, haec spolia de diabolo, has ego de adversario omnium exuvias offerebam, in quibus aeterna victoria est. Quid mihi plus potuit meus hostis auferre? Abrogasti decreta mea: quod adhuc ille qui contra me levavit arma, non fecit. Nunc gravius telum corpore recipio, quod a fratre mea statuta damnantur. Meliore parte mei apud te periclitor; illa enim mors corporis, ista virtutis est. Nunc mihi abrogatur imperium, et quod est gravius, abrogatur a tuis, abrogatur a meis: et id abrogatur, quod in me etiam mei adversarii praedicarunt. Si volens acquievisti, damnasti fidem meam: si invitus cessisti, prodidisti tuam. Ergo, quod gravius est, et in te periclitor.

16*. Quid respondebis etiam patri, qui te majore [PL16.965C] dolore conveniet, dicens: De me, fili, 828 pessime judicasti, qui putasti quod ego gentilibus conniventiam praestitissem: nemo ad me detulit aram esse in illa Romana curia; numquam tantum nefas credidi, quod in communi illo christianorum gentiliumque concilio sacrificarent gentiles, hoc est, insultarent gentiles praesentibus christianis, et inviti christiani interesse sacrificiis cogerentur. Multa et diversa crimina, me imperante, commissa sunt, ultus sum quaecumque sunt deprehensa: si quis tunc latuit, debet ergo dicere me probasse, quod ad me nemo detulerat? De me pessime judicasti, si mihi superstitio aliena, non fides mea servavit imperium.

[PL16.966A] 17. Unde cum id advertas, Imperator, Deo primum, deinde patri et fratri injurias irrogari, si quid tale decernas; peto ut id facias, quod saluti tuae apud Deum intelligis profuturum.

Miitikio ya wasomaji

Vidokezo

Fons: Patrologia Latina, t. 16, coll. 917A-966A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ilichapishwa na mtumiaji: Rodion Vlasov
Tarehe ya kuunda ukurasa: 2026-11-22, Sasisha: 2026-11-22