Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarii in Osee (4/6)

(Vers. 14 seq.) Super triticum et vinum ruminabant: recesserunt a me, et ego erudivi et confortavi brachia eorum: et in me cogitaverunt 79 malitiam: reversi sunt, ut essent absque jugo: facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguae suae: ista subsannatio eorum in terra [PL25.880D] Aegypti. LXX: Super tritico et vino dissecabantur; eruditi sunt in me, et ego confortavi brachia eorum, et contra me cogitaverunt mala: conversi sunt in nihilum, facti sunt quasi arcus intentus, cadent in gladio [PL25.881A] principes eorum propter imperitiam linguae eorum; sic est subsannatio eorum in terra Aegypti. Propter abundantiam, inquit, rerum omnium corruerunt. Quod etiam Ezechiel in Sodomis et Gomorrhis factum esse commemorat (Ezech. XIX), ut nihil aliud nisi cibos et luxuriam ruminarent: pro quo Septuaginta transtulerunt, super frumento et vino dissecabantur, in exemplum prophetarum Baal, qui praesente Elia, concisione membrorum pluvias precabantur (III Reg. XVIII). Simulque ut ostenderet eos jumentorum similes, non dixit, comedebant, sed ruminabant: et ideo recesserunt a Domino qui dicit: ego eos erudivi, ego fortitudinem praebui, et contra me suas erexere cervices; non quod aliquid possint facere et nocere Creatori suo: sed quod [PL25.881B] solum facere potuerunt, cogitaverunt mala contra me. Et quomodo a principio fuerunt, priusquam vocarem eos per Abraham, et postea per Moysen et Aaron, et erant absque jugo legisque notitia, et cunctis nationibus miscebantur: ita etiam nunc reversi sunt in pristinum statum: ut absque jugo et frenis deferrentur per praecipitia, et mutarentur in arcum dolosum, ut quem Deus contra adversarios intenderat, ipsi contra suum Dominum verterent, et mitterent adversus eum blasphemiarum sagittas. Unde principes eorum, qui infelicem populum deceperunt, cadent gladio propter furorem linguae suae, quod vitulos aureos deos appellare sunt ausi, ut hoc facerent in terra repromissionis, quod in Aegypto didicerant: colentes Apim Aegyptium, et omnia eorum [PL25.881C] portenta venerantes: ita enim et in solitudine, quando egressi sunt de Aegypto, Dominum subsannaverunt, dicentes: Isti sunt dii tui, Israel (Exod. XVI, 3). Et: 80 Utinam essemus in terra Aegypti, ubi sedebamus super ollas carnium (Exod. XXXII, 4), et caetera. Super tritico et vino, et falsis mysteriis corporis et sanguinis Christi, qui dicit in Evangelio: Nisi ceciderit granum tritici in terram, et mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII, 24): Et in alio loco: Ego sum vitis vera (Joan. XV, 1): Et: Nisi biberitis sanguinem meum (Ibid., VI, 54). Super hoc ergo tritico et vino haeretici conciduntur, et diversa sibi construunt tabernacula: sive praeciduntur ab Ecclesiae corpore, et legem Dei meditari, et ruminare se simulant. Sed hoc facientes recedunt [PL25.881D] a Domino qui docuit eos in Ecclesia, et dedit eis fortitudinem, qua contra adversarios dimicarent. Illi vero cogitaverunt malitiam contra Dominum, impiissimas haereses exstruentes, et reversi sunt in statum gentilium, ut essent absque Dei notitia et jugo: sive reversi sunt in nihilum, non quod desierint [PL25.882A] esse, sed quod ad comparationem ejus, qui loquitur ad Moysen: Vade, dic populo Israel: Qui est misit me (Exod. III, 14), omnes qui contra Dominum sapiunt, non esse dicantur [Al. dicuntur]. Juxta illud quod in Esther legimus in Septuaginta dumtaxat: Ne tradas sceptrum tuum his qui non sunt (Esther XIV, 11, sec. LXX), haud dubium quin idola significet. Si enim Deus est veritas, quidquid contrarium veritati est, mendacium est, et nihil nominatur. Hoc haereticis convenit, qui instructi de Scripturis sanctis, adversum Dominum Legis et Prophetarum et Evangelii verba vertunt: et sunt quasi arcus dolosus sive perversus. Dolosus arcus atque perversus est, qui percutit dirigentem, et vulnerat dominum suum. Sive facti sunt quasi arcus intentus, [PL25.882B] parati semper ad pugnam et contentiones, in subversionem audientium. Unde principes eorum, id est haeresiarchae, Domini mucrone feriuntur, propter insaniam linguae suae, qua Dominum blasphemaverunt: hoc idem facientes in falsi nominis Ecclesia, quod faciebant eo tempore quo in Aegypto saeculi morabantur, hoc est, quando gentiles erant. Omnes enim haereticorum et gentilium quaestiones eaedem sunt, quia non Scripturarum 81 auctoritatem, sed humanae rationis sensum sequuntur.

(Cap. VIII.---Vers. 1 seq.) In gutture tuo sit tuba, quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt. Me invocabunt [Al. invocabant], Deus meus, cognovimus te Israel. Projecit Israel bonum, inimicus [PL25.882C] persequetur eum. Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi. Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. LXX: In sinu eorum quasi terra sicut aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt testamentum meum, et contra legem meam impie egerunt. Me invocaverunt [Al. invocabant], Deus, cognovimus te: quia Israel aversatus est bona: inimicum persecuti sunt, ex semetipsis regnaverunt, et non per me: principes exstiterunt, et non indicaverunt mihi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut dispereant. Hoc quod interpretati sumus, in gutture tuo sit tuba, pro quo in Hebraeo scriptum est, ALECHCHAC SOPHAR (), Aquila et Symmachus et Theodotio similiter transtulerunt. Soli Septuaginta dixerunt: [PL25.882D] in sinu eorum quasi terra: quod quid significet, incertum est. Quidam enim aestimant sinum dupliciter accipi, et inferiorem partem vestimenti a genitalibus usque ad pedes: et colpum maris, id est, sinum, verbi gratia, Hadriatici, et Ionii, et Propontidis, falsosque magistros, qui blasphemiam Aegypti sunt [PL25.883A] secuti, omnia in sinu suo libidini servientia et terrena retinere: vel certe in portu et refugio navigationis suae, nihil pretiosarum mercium, sed terrena conquirere. Nos autem sequentes veritatem Hebraicam, coeptae explanationis texamus ordinem. Praecipitur prophetae, et dicitur ad eum: In gutture tuo sit tuba, hoc est, sic exalta vocem tuam, ut tubae similis sit: ut plurimi audiant, quia plurimi peccaverunt. Cumque exaltaveris vocem tuam, hoc dicito cum clamore, quasi aquila super domum Domini, et est sensus: Veniet Nabuchodonosor cum omni exercitu suo tam raptim, tam velociter, ut aquilae imitetur volatum festinantis ad praedam: et veniet non ad alium locum, sed ad Jerusalem, in qua templum Dei situm est, 82 ut eam destruat atque subvertat. De [PL25.883B] hac aquila et Ezechiel plenius loquitur (Ezech. XVII): magnarum alarum plumarumque et unguium; quae habet ductum intrandi in Libanum, hoc est, in templum Dei. Juxta Zachariam prophetam, in quo scriptum est: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas (Zach. XI, 1). Hoc autem, o propheta, quod tibi dico atque praecipio: In gutture tuo sit tuba, ut vocifereris et dicas, quasi aquila super domum Domini, regem venire Chaldaeorum, non aliam ob causam jubeo, nisi quod transgressi sunt foedus meum, et meas caeremonias reliquerunt. Unde tempore necessitatis et angustiae, quando captivitas venerit, me invocabunt et dicent: Deus meus, cognovimus te, Israel; nos qui appellamur Israel, scimus te atque cognoscimus, et nomen [PL25.883C] Jacob, qui tibi placuit, servamus antiquum, ut dicamur Israel. Quibus respondit Dominus: Quomodo vocamini Israel, cum Israel projecerit bonum, id est, Dominum Deum suum, a quo appellatus est Israel? Idcirco quia Israel projecit bonum, inimicus, hoc est, Assyrius persequetur eum, atque comprehendet: qui, me rege deserto, petierunt sibi regem, sicut et gentes reliquae, et fecerunt contra voluntatem Dei [Al. meam]. Denique Samuel ideo eis dura regis exponit imperia, et filios eorum ac filias dicit regibus servituras, ut ad Dominum regem clementissimum convertantur (I Reg. XVIII); sed illi absque voluntate Dei principes exstiterunt. Et non eis suffecit hoc scelus, nisi majori impietate facinus duplicarent, ut argentum suum et aurum quod acceperant [PL25.883D] ad divitias et ornatum, in idola verterent. Ergo Saul non ex voluntate Dei, sed ex populi errore rex factus est. Et quia radicem pietatis non habuit, statim ut regnare coepit, impietate succensus est. Potest hoc quod dicit: Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi, etiam de Jeroboam accipi filio Nabath, et de caeteris principibus, qui ei in imperio successerunt. Nec statim, quia Deus Salomoni iratus, regnum ejus dividi voluit, idcirco Israel bene suscepit regem. Debuerat enim juxta legis praecepta interrogare Dominum, an vellet hoc fieri. Nam de Salvatore 83 dicitur: quod [PL25.884A] oporteat quidem tradi Filium hominis, sed vae illi, per quem tradendus sit (Mat. XXVI). Diabolum qui ponere cupit supra astra coeli nidum suum, aquilam saepissime legimus: Si exaltatus fueris ut aquila, inde detraham te, dicit Dominus (Abdiae I, 4). Oculus quoque qui irridet patrem, et despicit senectutem matris, effodietur a corvis, et devorabunt eum pulli aquilarum (Prov. XXX): per diabolum ac daemones, clarum visionis suae lumen amittens. Unde in Lege praecipitur, ut non comedamus aquilam (Levit. XI). Haec igitur aquila venit super haereticorum conciliabula, quae quondam fuerant domus Domini: et idcirco venit, quia praevaricati sunt foedus ejus, et legem Dei dereliquerunt: et sine causa invocant eum, et dicunt: Deus meus es, et cognovimus te, [PL25.884B] nos qui vocamur Israel, cernentes Deum, et vocamur nomine Christiano. Frustra, inquit, haec faciunt, cum ipsi sibi reges constituerint, et contra meam fecerint voluntatem, et principes habeant adversarios meos, quos ego nescio, quia mei notitiam non merentur. Argentum quoque suum, et aurum, et quidquid habere poterant naturaliter, sermones ac sensus verterunt in idola, quae de suo corde finxerunt: et verterunt, non ut interirent; sed quia verterunt, ideo interierunt. Neque enim hac ratione fecerunt, ut perirent; sed quia fecerunt, idcirco perierunt.

(Vers. 5, 6.) Projectus est vitulus tuus, Samaria. Iratus est furor meus in eis: usquequo non poterunt emundari? quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illud, et non est Deus: quoniam in aranearum telas [PL25.884C] erit vitulus Samariae. LXX: Projice vitulum tuum, Samaria: concitatus est furor meus super eos: usquequo non poterunt emundari in Israel? et hoc artifex fecit, et non est Deus: quia seducens erat vitulus tuus, Samaria. In eo loco, in quo nos posuimus aranearum telas, in Hebraico scriptum est SABABIM (), per IOD litteram penultimam: non ut quidam falso putant, SABABUM (), id est, per VAU, quod Septuaginta et Theodotion, πλανῶν interpretati sunt, id est, seducens, atque decipiens: Aquila errantibus, sive conversis: Symmachus, inconstans, vel instabile, id est, ἀκαταστατῶν: 84 Quinta editio, ῥεμβεύων, vagus et fluctuans. Nos ab Hebraeo didicimus SABABIM proprie nominari aranearum fila per aerem volantia, quae dum videntur intereunt, et in atomos atque in [PL25.884D] nihilum dissolvuntur. Et recte his Samariae vitulus comparatur, quem eo tempore pro pretii magnitudine, quia aureus erat, populus adorabat. Hoc quod supra dixerat: Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent, nunc exponit manifestius: Projectus est vitulus tuus, Samaria, iratus est furor meus in eos: vel in vitulos, quia duos fecerant: vel in Samariae habitatores, qui eos adorabant. Porro quod in Septuaginta legimus: Projice vitulum tuum, Samaria, cohortatur habitatores ejus, non unius urbis, sed omnium decem tribuum, quae appellantur Samaria (alioquin in urbe Samaria vituli non [PL25.885A] erant, sed in Dan et in Bethel), ut projiciat vitulos super quos iratus est Deus: sive ἀποτρίψεται, id est, defricet: ut quos multo tempore coluerat, paulatim a se defricet et emundet. Illisque non audientibus, convertitur ad alios, et quasi ad tertiam personam loquitur: Usquequo non poterunt emundari? Quae ista, inquit, insania est, me dante [Al. mediante] locum poenitentiae, illos ad sanitatem nolle converti Et quia dixerat: Projice vitulum tuum, Samaria, exponit quis iste sit vitulus: quia ex Israel et ipse est: non ab aliis ait, vitulum gentibus accepistis, ut Baal et Astaroth a Sidoniis, ut Chamos a Moabitis, ut Moloch ab Ammonitis (IV Reg. XXIII); sed vos ipsi, et rex vester Jeroboam, quod in Aegypto didiceratis, fecistis in Israel. Aut qualis ille est [PL25.885B] deus, qui manu formatur artificis? Denique ut aranearum fila dissolvuntur in ventum, ita vitulus Samariae redigetur in nihilum. Projicit Dominus haereticorum vitulos et Samariae, qui se dicunt legis praecepta servare: qui vituli haerent humo, et operantur in terra, non spiritu, nec oculos ad coelum levant; et idcirco iratus est furor Domini super eos, et miratur quae sit tanta perversitas, ut nolint relinquere idola, quae sibi fabricati sunt, et ament [Al. amant] sordes haereticas pro Ecclesiae munditiis. Quos vitulos non accepit Israel, qui Dominum videre se fingit 85 a caeteris gentibus: sed de Scripturis sanctis sibi ipse conflavit intelligentiae pravitatem, et artifex est Dei sui, qui cito peribit et aranearum telas imitabitur, quae levi rumpuntur attactu.

[PL25.885C] (Vers. 7.) Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans, non est in eo germen, non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. LXX: Quia corrupta vento seminaverunt, et subversio eorum suscipiet ea: manipulus non habens vires ut faciat farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. Aranearum telis, Samariae vitulum comparat: idcirco metaphoram servat in reliquis, ut quos aranearum telas dixerat, comparet vento, et turbini, culmisque non stantibus: et si steterint, farinam non habentibus; et si farinam, inquit, fecerint, ab aliis devorabitur. Et quia tam de haereticis quam de his, qui in Samaria fabricati sunt idola, communis est sensus, communiter disputandum est. Isti ventum seminant, sive quae a vento corrupta [PL25.885D] sunt semina, quae medullam non habent, quam Graeci ἐντεριώνην vocant, et idcirco vacua seminantes, inania vacuaque recipiunt: immo seminantes in carne, de carne metunt corruptionem, et circumferuntur omni vento doctrinae. Cumque ventum seminaverint, metent turbines et tempestates, et primum quidem culmus, hoc est, stipula non erit ex his seminibus, [PL25.886A] nec aliquam poterunt speciem segetis habere fecundae. Quod si raro acciderit, ut Ecclesiastici quid dogmatis simile habere videantur: ipsum germen et spica farinam non faciet. In cujus farinae satis tribus mittit fermentum Evangelica mulier (Matth. XIII): ut et spiritus quo sentimus, et anima qua vivimus, et corpus quo incedimus, in unum sanctum Spiritum redigantur, juxta Apostolum: In ipso vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 18). Quod si raro acciderit haereticis, ut farinam quoque sementis eorum faciat, de hac farina fiet subcinericius panis, qui non reversatur, et quem alieni comedent. Unde et nunc ait: Quod et si fecerit farinam, alieni comedent eam. 86 Alienos autem illos debemus accipere, de quibus scriptum est: [PL25.886B] Filii alieni mentiti sunt mihi (Ps. XVII, 46). Et in octavo decimo psalmo: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Qui si justo viro non fuerint dominati, tunc immaculatus erit, et mundabitur a delicto maximo.

(Vers. 8.) Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. Septuaginta pro immundo, inutile transtulerunt, caetera similiter. Immundum vas, sive inutile, Hebraei matulam vocant, qua ad suscipienda et projicienda stercora uti solemus. Huic immunditiae idololatras et haereticos comparat, qui miscentur gentibus, dum Dei non custodiunt veritatem, et facti vas in honorem, conversi sunt in vasa [Al. vas] contumeliae. Quid enim immundius daemonico spiritu, et haereticorum dogmatibus, [PL25.886C] quae eos ethnicis miscuerunt? Talis erat Jechonias idolis mancipatus, de quo per Jeremiam loquitur Deus: Inhonoratus est Jechonias, sicut vas cujus nulla est utilitas (Jer. XXII, 18). Econtrario Paulus qui dicere poterat: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII)? appellatur vas electionis aureum et argenteum: quia habebat sapientiam, et eloquium, quo Christi Evangelium praedicabat. Quod autem dicit, devoratus est, vel absorptus, hoc significat, quod mixtus idolis et nationibus, proprium Israelis et Christiani nomen amiserit.

(Vers. 9, 10.) Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Ephraim munera dederunt amatoribus, sed et cum mercede conduxerunt nationes: [PL25.886D] nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum. LXX: Quia ipsi ascenderunt ad Assyrios, germinavit apud semetipsum Ephraim: munera dilexerunt: idcirco tradentur in gentibus, nunc suscipiam eos, et quiescent parvum, ut ungant reges et principes. Devoratus est, inquit, Israel, et factus est tamquam vas inutile, sive immundum, de quo non [PL25.887A] supersit testa, in qua hauriri possit aqua, aut modicum quid igniculi. Et quia factus est vas immundum, ideo ascenderunt ad Assyrios imitantes onagrum solitarium: 87 nequaquam ut oves pasti a Domino, sed male abutentes libertate sua, et educti in captivitatem, quos propheta plangit et dicit: Ephraim munera dederunt Assyriis, et conduxerunt mercede amatores suos, de quibus scribit Ezechiel: Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes amatoribus tuis (Ezec. XVI, 33), et econtrario factum est in te. Cumque dederit dona gentibus, et mercede ad auxiliandum sibi conduxerint nationes, congregabuntur ad pugnam, et vincti pariter abducentur. Et quia amant offerre adversariis munera, ideo paulisper beneficium consequentur, [PL25.887B] ut non solvant stipendia regi et principibus, donec perveniant in Assyrios, ubi nequaquam tributa, et stipendia dabunt ut liberi; sed redigentur in ultimam servitutem. De haereticis non ambigimus, quin juxta errorem mentis suae euntes ad Assyrios, ascendere se putent, et non descendere. Unde dicitur ad eos per Isaiam: Quid factum est tibi nunc, quia ascendistis omnes in tecta vana (Isa. XXII, 1)? quorum Assyriorum princeps est sensus magnus. Unde in semetipso germinavit Ephraim, praesumptione sui aestimans se crevisse. Sive onager factus est solitarius, ut non Ecclesiae consita, sed diaboli deserta penetraret. Amavit munera pro errore suo, ipse sibi praemia repromittens, sive turpis lucri gratia omnia faciens. Vel certe dedit amatoribus suis [PL25.887C] daemonibus munera atque mercedes, et cum hoc fecerit, tradetur gentibus. Sicut enim nationes corporalia simulacra venerantur: sic isti idola deos putant, quae de suo corde finxerunt, et ideo reputabuntur in numero nationum. Sin autem, inquit, nunc, et in praesenti saeculo egerint poenitentiam, et susceperim eos, cessabunt parvum super se regem constituere et principes ejus. Ut intelligamus parvum regem diabolum, ad distinctionem magni regis, qui societatem cum Belial habere non potest; sed statim ut receptus fuerit, de corde credentium fugat parvum regem et principes ejus. Juxta Hebraicum autem, congregabuntur in Ecclesia Dei qui fuerant antea dispersi, et mercede sibi conduxerant nationes, et quiescent ab onere regis, 88 super quo [PL25.887D] Apostolus scissos ab Ecclesia increpat, dicens: Sine nobis regnatis: atque utinam regnetis (I Cor. IV, 8), et a principibus quos habent in synagogis diaboli constitutos.

[PL25.888A] (Vers. 11.) Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum, factae sunt ei arae in delictum. LXX: Quia multiplicavit Ephraim altaria: in peccatum sunt ei altaria dilecta. Ducti, ait, in captivitatem cessabunt paulisper ab onere regis et principis. Et hoc patientur quia Ephraim princeps eorum multiplicavit altaria, non in quibus immolaret Domino, sed in quibus peccatis peccata conjungeret: quae altaria, id est, arae vertentur ei in delictum, ut quanto plura fuerint, tanto illius scelera multiplicentur. Deinde ut supra dixerat: Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? velut ambigens et requirens, quo medicamine sanaret infirmum, et quibus consiliis peccantem retraheret ad salutem.

(Vers. 12.) Scribam ei multiplices leges meas, quae [PL25.888B] velut alienae reputatae [Vulg. computatae] sunt: hostias offerent [Vulg. afferent], immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas. LXX: Scribam eis multitudinem: legitima ejus in aliena reputata sunt altaria: quia si immolaverint hostias, et comederint carnes, Dominus non suscipiet eas: quas prius dederam per Moysen. Sed quid prodest ultra alias scribere, cum contempserit eas quas ante suscepit? Annon contemptus Dei est, quando, me jubente, ut unum in Jerusalem esset altare, per omnes montes et colles idola fabricati sunt, quibus irritarent Dominum? Altaria quoque idcirco fecerunt, non ut mihi placerent; sed ut, multis hostiis immolatis, carnes earum comederent, juxta illud quod Dominus loquitur in Evangelio: Amen, amen [PL25.888C] dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa; sed quia manducastis de panibus, et saturati estis (Joan. VI, 16). Omne enim studium victimarum in eo habent, ut devorent hostias, non ut per eas placeant Deo: nec suscipiet eas Dominus quas non illi, sed suo ventri immolaverunt et gutturi. Unum autem esse altare in Ecclesia, et unam fidem, et unum baptisma apostolus docet (Ephes. IV), quod haeretici deserentes, multa sibi altaria 89 fabricati sunt, non ad placandum Deum, sed in delictorum multitudinem. Propterea leges Dei accipere non merentur, cum eas quas acceperant, ante contempserint. Et si quid dixerint de Scripturis, nequaquam divinis verbis, sed ethnicorum sensibus comparandum est. Isti multas immolant hostias et comedunt [PL25.888D] carnes earum, unam Christi hostiam deserentes: nec comedentes ejus carnem, cujus caro cibus credentium est. Quidquid fecerint, sacrificiorum ordinem [PL25.889A] ritumque simulantes, sive dederint eleemosynam, sive pudicitiam repromittant, sive humilitatem simulent, fictisque blanditiis simplices quosque decipiant, nihil de hujuscemodi sacrificiis Dominus suscipiet.

(Vers. 13, 14.) Nunc recordabitur iniquitates [Vulg. iniquitatis] eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in [Vulg. ad] Aegyptum convertentur, et oblitus est Israel factoris sui, et aedificavit delubra, et Judas multiplicavit urbes munitas, et mittam ignem in civitate ejus, et devorabit aedes illius. LXX: Nunc recordabitur iniquitates eorum, et ulciscetur injustitias eorum: ipsi in Aegyptum conversi sunt, et oblitus est Israel eum qui fecit illum, et aedificaverunt delubra, et Judas [PL25.889B] multiplicavit urbes munitas [Al. muratas], et emittam ignem in civitates ejus, et devorabit fundamenta ejus. Inter ἀνομίαν, id est, iniquitatem, et peccatum, hoc interest, quod iniquitas ante legem, peccatum post legem est, et qui permanent in delictis, iniquitates eorum Dominus recordabitur, quas ante legem commiserant: peccatorum autem non recordabitur, sed faciet ultionem. Ideo autem et veterum iniquitatem recordabitur, et peccata pristina visitabit: quia in Aegyptum sunt reversi, vel auxilia postulantes, vel eosdem colentes deos, in quibus prius erraverant, ἄπιν et μνεῦιν. Oblitus est enim Israel factoris sui, et aedificavit delubra in excelsis, totos colles et montes, et umbrosas arbores, Baal et Astaroth, et 90 aliis idolis consecrans. Judas quoque intelligens Israelem [PL25.889C] de Dei amore recessisse, et visitata eorum peccata esse, non est conversus ad Dominum, sed in urbium munitione confisus est, quas Dominus destructurum esse se dicit, et usque ad fundamentum illius voraturum. Illius, haud dubium, quin Judam [Al. Juda] significet: licet quidam fundamenta earum, id est, urbium pro illius legant. Secundum autem anagogen iniquitates, id est, ἀνομίαι et ἀδικίαι vocantur, quas ante baptismum commisimus, et quae nobis in baptismate sunt dimissae: peccata autem quae post baptismum egimus, de quibus et in psalmo scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ps. XXXI). Quae omnia imputabuntur haereticis ut et veteres iniquitates, et nova eis peccata reddantur. Qui enim [PL25.889D] de Aegypto exierant per confessionem Christi, perfidia in Aegyptum sunt reversi. Oblitus est Israel factoris sui, et Creatore contempto, alium sibi finxit dominum. Judas quoque, id est, vir Ecclesiasticus, in malis operibus, vel in sanctarum Scripturarum interpretatione perversa, aedificavit sibi urbes [PL25.890A] munitas, non auxilio Dei, sed artifici [Al. artificis] mendacio: quas Dominus igne sui spiritus succensurum esse se dicit, et devoraturum βάρεις ejus, id est, magnas et in modum turrium aedificatas domos: et fundamenta male posita subversurum, ne possint sacrilega contra Deum delubra construere. Quidam urbes a Juda munitas in bonam partem accipiunt, et illud quod huic sensui contrarium videbatur: immittam ignem in civitates ejus, et devorabit aedes illius, ita temperare nituntur, ut postquam venerit quod perfectum est, id quod ex parte est, destruatur. Quod juxta LXX interpretes legimus, ÷ et in Assyriis immunda comederunt, in Hebraico non habetur, et idcirco obelo praenotandum est. Possumus autem 91 dicere, quod desiderantes Aegyptum [PL25.890B] Israelitae, capti ab Assyriis, ibi immunda comederint, juxta Ezechielem, qui eos in Chaldaea idolothyta comedisse describit (Ezech. IV): et in tantum idolorum polluta sordibus, ut humano stercori comparentur. Haeretici quoque, quorum principes sunt Assyrii (de quibus crebro diximus), comedunt apud eos immunda, dum illorum sordibus inquinantur.

(Cap. IX.---Vers. 1, 2.) Noli laetari, Israel: noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo: dilexisti mercedem super omnes areas tritici. Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis. LXX: Noli gaudere, Israel, et noli laetari sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo: dilexisti munera super omnem aream tritici. Area et torcular non cognovit eos, et vinum mentitum est illis. Qui a Deo recesserunt, cum in profundum [PL25.890C] venerint peccatorum, et desperaverint salutem suam, universa contemnent (Prov. XVIII). Denique et Israel recedens a lege Dei, et colens idola, ex multis gentibus unam gentem esse se dicit: gaudens et gratulans quod a Dei notitia recesserit, et sit gens mixta cum caeteris, et propterea nunc corripit eos, et dicit: Ne gaudeas, ne laeteris, nec putes te talem esse, ut sunt caeterae nationes. Aliter enim nesciens Deum, aliter punitur recedens a Deo, quia servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multum (Luc. XII). Mercedem fornicationis tuae areas multas et torcularia reputasti, ut rerum omnium abundantia fruereris: ideo area et torcular, triticum vinumque non facient, et mentietur eis torcular, sive negabit vinum suum, quo se [PL25.890D] inebriandos putabant. Legimus sud Acab rege Israel, et Elia propheta, famem gravissimam fuisse in Samaria: ita ut matres filiorum suorum cadaveribus vescerentur (III Reg. VI). Eo tempore, juxta litteram, area et torcular non pavit eos, et vinum mentitum est eis, et in egestate tabuerunt. Dicitur [PL25.891A] et ad haereticos, ne exsultent atque laetentur, et putent se caeterarum similes nationum. Illae enim 92 non crediderunt in Deum; isti vero sub nomine Dei idola colunt, et fornicantur a Deo suo: et plures sibi areas, et torcularia infinita multiplicant, et comedunt triticum, de quo efficitur panis luctus, et bibunt vinum Sodomorum, quod cum aspidum felle calcatur. Et quia sibi plura torcularia, et multas areas praepararunt: idcirco de vera et de una area, et de torculari quod calcavit Dominus Jesus, non vescentur, et non bibent; sed quodcumque se habere putaverint, mendacio depravabitur.

(Vers. 3 et 4.) Non habitabunt in terra Domini. reversus est Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit: Non libabunt Domino vinum, et non [PL25.891B] placebunt ei sacrificia eorum, quasi panis lugentium, omnes qui comedunt [Vulg. comedent] illum, contaminabuntur, quia panis eorum, animae ipsorum, non intrabunt in domum Domini. LXX: Non habitaverunt in terra Domini, habitavit Ephraim in Aegypto, et in Assyriis immundum comedit: non libaverunt Domino vinum, nec placuerunt ei sacrificia eorum: quasi panis luctus ejus: omnes qui manducaverint ea, contaminabuntur; quia panes animarum eorum non intrabunt in domum Domini. Non solum area, et torcular non pavit eos, et vinum mentitum est in terra Israel, quando per triennium, et menses sex cuncta perierunt, sed et ipsi habitatores recedent de terra Domini, et ducentur in terram alienam, ne habitent in terra sancta quam suis fornicationibus polluerunt. [PL25.891C] Reversus est, inquit, Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit. De hoc loco quidam supra addiderunt: et in Assyriis pollutum comedit, quod in Hebraico non habetur, de quo jam diximus. Cum autem fuerint in Chaldaea absque templo et absque altari, non libabunt Domino vinum, sed daemonibus, et non placebunt ei, qui libant diis alienis, et qui in captivitate retinentur atque in Assyriis idolothyta comedunt, et quasi panes lugentium sunt. Non est enim licitum de sacrificiis comedere lugentium, et si comederit, immundum fiet quod licite oblatum est. Lugentium 93 coenas Graeci νεκρόδειπνα vocant, nos parentalia possumus dicere, ab eo quod parentibus mortuis immolentur. Et non solum qui obtulerit, sed etiam qui comederit de hujuscemodi cibis [PL25.891D] immundus erit: panis enim eorum, hoc est cibus quem offerunt, non intrabit in domum Domini, quae destructa est, quae Babylonio igne succensa est; sed [PL25.892A] erit animae eorum. Et est sensus, suae gulae, et suae provident voluptati; caeterum mihi non placent polluta. Non habitabunt in terra domini, qui ab Ecclesia recesserunt, et reversi sunt mente in Aegyptum, et Assyriorum, id est, daemonum comedunt [Al. comederunt] sacrificia: nec libant Domino vinum quo inebriati sunt in luxuriam, et non placent ei nec illa quae offerunt, nec ipsi qui offerunt. Sacrifia haereticorum panis luctus est et lacrymarum: omnia enim quae faciunt vertentur in fletum. Nec audire poterunt: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matt. V, 5); sed econtrario audient: Vae ridentibus, quia ipsi lugebunt (Luc. VI, 25). Quidquid offerunt non Deo, sed mortuis offerunt: his videlicet qui sceleratas haereses confinxerunt; et quicumque [PL25.892B] de eorum comederit victimis, contaminabitur, Caeci in foveam ducentur a caecis. Quidquid fecerint, deliciarum causa faciunt, ut populum decipiant, ut domos devorent viduarum. Panem luctus possumus dicere, verba mortifera, quibus iniquitatem loquuntur contra Dominum: qui panis non ingreditur in domum Dei: haereticorum enim conciliabula, non domus Dei appellantur, sed speluncae latronum.

(Vers 5. et 6.) Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini? Ecce enim profecti sunt a vastitate: Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos, desiderabile argentum eorum urtica haereditabit, lappa in tabernaculis eorum. LXX: Quid facietis in die conventus, et in die solemnitatis 94 Domini? Ideo ecce ibunt de miseria Aegypti, et suscipiet eos Memphis, et sepeliet [PL25.892C] eos Machmas, argentum eorum interitus possidebit, spinae in tabernaculis eorum. Cum venerit, inquit, dies captivitatis et saevissimus hostis ingruerit, quae mea solemnitas est? quam ego placabilem habeo hostiam? quia me de meis hostibus vindicat, et injuriae ponit modum, et flagellat impios filios. Quid igitur facietis in die festivitatis Domini? Respondete. Illisque tacentibus, sibi ipse respondet, immo quae facturi sint, divinis oculis intuetur: Ecce, inquit, miseria et vastitate prementibus, et Assyrio atque Chaldaeo captos ligare cupientibus, ad Aegyptum confugerunt. Ibi Memphis sepeliet eos, quae eo tempore erat metropolis Aegypti, antequam Alexandria, quae prius appellabatur NO (), ab Alexandro Macedone et magnitudinem urbis et nomen acciperet. [PL25.892D] Quod autem in Septuaginta dicit, sepeliet eos Machmas, in Hebraeo non habetur; sed MAMAD (), quod appellatur desiderabile. Ex quo perspicuum est, [PL25.893A] falsos eos esse similitudine litterarum DALETH () et CHAPH (); et pro Mamad, quod omnes desiderabile transtulerunt, putasse Machmas Aegypti civitatem esse. Possumus hoc quod dicitur: Ecce enim profecti sunt a vastitate, Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos, et de tribu Juda accipere: quando, interfecto Godolia ab Ismaele, quem Nabuchodonosor terrae praeposuerat, reliquiae populi cum Jeremia propheta ad Aegyptum transfugerunt, et ibi persequentibus postea Chaldaeis, vel captae sunt, vel sepultae (IV Reg. XXV). Desiderabile autem argentum eorum, quod urtica possedit, villas et omnia ornamenta villarum intelligemus, quae pretio emuntur argenti. Quodque sequitur, lappa in tabernaculis eorum, longam significat vastitatem, ut ubi quondam domus eorum erant, [PL25.893B] ibi lappae et urticae nascantur 95 ac spinae. Dicitur et ad haereticos: Cum dies solemnis advenerit, quid facturi estis? Pro die solemni, Aquila interpretatus est, tempus. Ex quo manifestum est, non festum diem sonare, sed tempus retributionis: statim enim sequitur: Venerunt dies ultionis, venerunt dies retributionis tuae. Ecce vastati estis a multis hostibus: Assyrii vos Chaldaeique jugularunt, fugistis ad saeculum, et caeteris estis nationibus comparati: ibi vos Memphis sepeliet, quod interpretatur ex ore; et est sensus: juxta vestras blasphemias recipietis, et quod locuti estis, in suppliciis sentietis: desiderabilia, hoc est, dogmata quae vobis artifici composueratis eloquio, quod interpretatur argentum, possidebit urtica, quae vos aeterno ardore consumet: et erit lappa vel spina [PL25.893C] in tabernaculis vestris, spinae quippe orientur in manibus eorum, qui inebriati sunt calice Babylonio (Jer. LI). Et in Evangelio legimus, turpes cogitationes et curas hujus mundi, et inhaerentia vitia, spinas appellari, quae surgentia in herbis frumenta suffocent (Matth. XV).

(Vers. 7.) Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: scitote, Israel, stultum prophetam, insanum virum spiritualem propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudinem amentiae. LXX: Venerunt dies ultionis, venerunt dies retributionis tuae, et affligetur Israel sicut propheta insaniens, homo qui habebat spiritum, propter [PL25.894A] multitudinem iniquitatum tuarum, multiplicata est amentia tua. Et in hoc loco error est solitus: ubi enim nos interpretati sumus, scitote, Israel, hoc est, Israelitae, et in Hebraeo legitur JADAU (), Septuaginta transtulerunt et affligetur: JOD litteram VAU putantes, et pro DALETH legentes RES: quorum alterum scientiam, alterum afflictionem, vel malitiam sonat. Venerunt igitur dies visitationis, de quibus supra (Vers. 5) dixerat: Quid facietis in die solemni, et in die festivitatis Domini? Venerunt dies retributionis. O Israel, nunc tua verba cognosce, qui prophetam tibi vera dicentem, et prophetantem Spiritu sancto, stultum et insanum vocabas, juxta illud quod in Ramoth Galaad principes locuti sunt ad Jehu: Quid venit ad te iste vesanus (IV Reg. IX, 11)? Igitur propter [PL25.894B] multitudinem 96 iniquitatum tuarum, quibus in scelere diu debacchatus es, non prophetam meum, sed te insanum esse cognosce, qui ad hoc laborasti, ut mea verba calcares. Pro amentia, Aquila vertit ἐγκότησιν, quam nos vel iracundiam, vel memoriam doloris, in Latino possumus dicere. Diem ultionis et retributionis, quidam interpretantur diem judicii, quando affligetur Israel, qui nunc Deum se videre jactat, et non sancto Spiritu regitur, sed daemoniaco in partes varias circumfertur, nesciens quid loquatur: dicens Dei Filium creaturam, sanctum Spiritum Deum negans. Et rursum alium Deum bonum, alium mundi asserens creatorem: quorum vesania multiplex est, quia et iniquitates fuere quamplurimae. Quem nos stultum prophetam diximus, septuaginta [PL25.894C] pseudoprophetam interpretati sunt. Et ne eadem saepe repetentes, videamur lectoris prudentiae diffidere, breviter admonemus, quidquid de Israel et de Ephraim in hoc propheta dicitur, ad haereticos esse referendum, qui vere insanientes, contra Deum loquuntur mendacia

(Vers. 8. et 9.). Speculator Ephraim cum Deo meo: propheta laqueus ruinae super omnes vias ejus: insania in domo Dei ejus, profunde peccaverunt: sicut in diebus Gabaa, recordabitur iniquitates eorum, et visitabit peccata eorum. LXX: Speculator Ephraim cum Deo propheta: laqueus tortuosus super omnes vias ejus, insaniam [PL25.895A] in domo Dei confinxerunt: corrupti sunt secundum dies collis: recordabitur iniquitates eorum, ulciscetur super peccata eorum. Idcirco Deus principes dedit, ut populum corriperent delinquentem, et ad rectum iter retraherent: unde et ad Ezechiel loquitur: Speculatorem te dedi domui Israel (Ezech. V, 17). Ergo Jeroboam quasi speculator datus in populo est, et quasi propheta cum Deo meo, hoc est, cum Deo, qui haec Osee loquitur. At ille juxta id quod supra scriptum est: Laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor, et victimas declinastis in profundum, etiam nunc populi Israel laqueus appellatur, eo quod omnes in laqueo ejus corruant, maxime cum insaniam in domo Dei posuerit, sive confinxerit, id est, in Bethel vitulum aureum 97 fecerit, hoc enim interpretatur domus Dei: et [PL25.895B] tam profunde in scelere peccaverit, sicque in impietatis barathrum sit demersus, ut vincat scelus, quod quondam gestum est in Gabaa, quando uxorem levitae revertentis de Bethleem illicito necavere concubitu (Judic. XIX). Possumus dies Gabaa et illud tempus accipere, quando pro Deo elegerunt sibi regem de urbe Gabaa, id est, Saul. Et multo nunc eos dicit majora peccasse, eligendo Jeroboam et adorando idola, quam eo tempore, quo elegerunt Saul: hic enim schismati etiam idololatria copulata est: ibi vero Dei cultus permansit in populo. Ideo recordabitur iniquitates eorum, qui nunc per patientiam putatur oblitus, et visitabit [Al. visitat] peccata eorum, et vulnera, quae longo tempore computruerunt. Veteres scrutans historias, invenire non possum scidisse [PL25.895C] Ecclesiam, et de domo Domini populus seduxisse, praeter eos qui sacerdotes a Deo positi fuerant et prophetae, id est, speculatores. Isti ergo vertuntur in laqueum tortuosum, in omnibus locis ponentes scandalum, ut quicumque per vias illorum ingressus fuerit, corruat, et in Christo stare non possit, variisque abducatur erroribus, et semitis tortuosis ad praecipitia deferatur. Hi sunt speculatores Ephraim, qui insaniam in domo Domini confinxerunt, hoc est, in Ecclesia, sive in Scripturis sanctis, perverse eas interpretantes, vel certe in unoquoque credentium, qui domus Dei rectissime nominatur. Propterea corrupti sunt, et interierunt juxta dies collis, quando iniquitatem in excelsos locuti sunt, et ascenderunt in tecta vana. Recordabitur Deus iniquitatis [PL25.895D] eorum, per quam inique gesserunt in proximum, educentes eum de Ecclesia, et visitabit peccata eorum, quibus in suas animas peccaverunt. Hoc est quod in psalmo legimus: Juxta semitam scandalum posuerunt mihi (Ps. CXXXIX, 6). Nisi enim quis Dei viderit semitam, id est, Christi nomen audierit, non ingredietur per eum. Idcirco et haeretici sub nomine Christi juxta semitam ponunt laqueos, ut qui [PL25.896A] in Christo calcare se credit, de quo legimus, quod ipse sit via, calcet et in eorum laqueis, qui insaniam in domo Dei confinxerunt.

(Vers. 10, 11.) Quasi uvas in deserto inveni Israel, 98 quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus, vidi patres eorum, ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et alienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. LXX: Sicut uvam in deserto inveni Israel, et sicut ficum in arbore ficus temporanea vidi patres eorum, ipsi autem ingressi sunt Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut dilecti. Pro quo in aliis exemplaribus legimus: et facti sunt dilecti, quasi abominabiles, quod magis congruit veritati. Cum omnis orbis esset desertus, et Dei notitiam non haberet, inveni, ait, populum [PL25.896B] Israel quasi uvam in solitudine, et quomodo eum invenerit, dicit: Sicut prima poma ficulneae, in cacumine ejus vidi patres eorum. Ergo in Abraham, in Isaac, et Jacob inventus est populus. Et nota proprietatem, parentes videntur, populus invenitur et in utroque vinea est, et ficulnea, sub quibus requiescere dicitur qui confidit in Domino. Ipsi autem educti de Aegypto, fornicati sunt cum Madianitis (Num. XXV), et ingressi sunt [Al. egressi] ad Beelphegor idolum Moabitarum, quem nos Priapum possumus appellare. Denique interpretatur Beelphegor, idolum tentiginis, habens in ore, id est, in summitate, pellem; ut turpitudinem membri virilis ostenderet. Et quia intraverunt ad Beelphegor, idcirco abalienati sunt a Deo, confusioni suae, id est, idolo [PL25.896C] mancipati, ut propter quod recesserant a Deo, illud colerent, secundum quod scriptum est: A quo enim quis superatur, hujus et servus est (II Petr. II, 19), et sicut gulae servientes, habent ventrem Deum (Philip. III): ita qui libidini deserviunt, habet Deum Beelphegor. Et facti sunt, inquit, abominabiles, sicut ea quae dilexerunt, juxta illud quod scriptum est in Psalmis: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Ps. CXXXIV, 18), ut non solum idololatrae, sed idola nuncupentur. Dicente autem Domino in passione sua: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Isa. LXIII, 3). Et in psalmo: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Ps. II, 1). Cum omnis mundus teneretur in peccato, et gentes ignorarent Deum, et Israel repulisset quem ante cognoverat, [PL25.896D] primum in apostolis, et in apostolicis viris, invenit Dominus Israel 99 populum Christianum, et sensu videntem Deum: et dulcissimis eorum satiatus est fructibus, uva et ficu, quae si in deserto inveniantur, et necdum maturo tempore, ob raritatem majoris sunt gratiae. Ipsi autem, hoc est, Israel, qui sibi Christianum nomen assumunt (neque enim de patribus intelligendum est), intraverunt ad idolum [PL25.897A] Beelphegor, quod habet in ore pellem. Quidquid enim loquitur haereticus, mortiferum est, et a vivente Dei sermone sejunctum. Sive intraverunt ad libidinem: difficile est enim haereticum reperire, qui diligat castitatem, non quod eam praeferre desistat in labiis, sed quod non servet in conscientia, aliud loquens, et aliud faciens; unde et abalienati sunt a Deo, et habent gloriam in confusionem suam, et facti sunt abominabiles, qui prius diligebantur in patribus. Si autem voluerimus legere, facti sunt abominabiles, sicut dilecti, quod tamen in Hebraico non habetur: dicemus ita factos esse gentiles, qui sunt abominabiles, quomodo et haereticos qui prius diligebantur in patribus, hoc est, ut et hi, et illi pariter abominabiles sint et culpae rei.

[PL25.897B] (Vers. 12.) Ephraim quasi avis avolavit: gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu: quod et si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus. Sed et vae eis cum recessero ab eis. Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine: et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. LXX: Ephraim quasi avis avolavit: gloria eorum in partu, et in parturitionibus et conceptu: quia etiam si enutrierint filios suos, sine filiis erunt in hominibus: quia et vae eis est: caro mea ex eis. Ephraim, sicut vidi, in captionem praebuit filios suos: et Ephraim, ut educeret ad interfectionem filios suos. Multum in hoc loco inter se discordant interpretes. In eo enim loco, in quo nos diximus, vae eis cum recessero ab eis, Septuaginta et Theodotion transtulerunt, vae eis, caro mea ex eis: [PL25.897C] quaerensque causam cur sit tanta varietas, hanc mihi videor reperisse: Caro mea, lingua Hebraea dicitur BASARI (): rursum si dicamus, recessio mea, sive, declinatio mea, dicitur BASORI (). Septuaginta igitur et Theodotion pro eo, quod est recessio mea, et declinatio mea, verterunt, caro mea. Rursum ubi nos posuimus: Ephraim, ut vidi, Tyrus erat, 100 Septuaginta interpretati sunt, θήραν, id est, venationem, sive capturam: Aquila et Symmachus et Theodotion, petram durissimam, id est, silicem, quae lingua Hebraica appellatur SUR (); quod si legamus SOR, Tyrus dicitur. Putantes autem Septuaginta interpretes ob litterarum similitudinem RES et DALETH, non esse RES, sed DALETH, legerunt SUD, id est, venationem, sive capturam, unde et BETHSAIDA () [PL25.897D] domus dicitur venatorum. Diversitatem interpretum diximus: revertamur ad sensum. Ephraim, id est, decem tribus, quasi avis avolavit in captivitatem, et de suo recessit loco. Avem autem appellavit, ut velocem in Babylonem transitum demonstraret. Sin autem legerimus, quasi avis avolavit gloria eorum, hoc dicimus, quod Dei ab eis recesserit et avolaverit auxilium. Quodque sequitur, a partu, et ab utero, et a conceptu, dupliciter intelligi potest, ut gloria quae avolavit ab Ephraim, etiam a partu, et ab utero, et a conceptu eorum recedat, hoc est, deserat filios eorum, et posteros derelinquat. Aut certe dicimus, [PL25.898A] omnem gloriam Israel habuit in multitudine, et in eo se majorem arbitratus est Juda fratre suo, quia ipse decem tribubus, ille duabus praefuit. Unde Dominus loquitur, quod etiam si enutrierint filios, et liberorum multitudinem congregaverint, tradentur neci: et nunc eis verum incumbat vae, cum ab eis recesserit Deus. Et consequenter exponit, qualis quondam fuerit Ephraim, qui tunc desertus est: tam pulcher, inquit, erat, et sic Dei vallabatur auxilio, ut Tyrus quae mari cingitur, vel certe, ut scopulus durissimus, qui fixus in terra, omnes contemnit procellas, et de turbinibus ventisque non curat. Ipse autem, id est, Ephraim, sive Tyrus, quae erat fundata in maris pulchritudine [Al. plenitudine], educet ad captivitatem filios suos. Multi hoc capitulum ad [PL25.898B] Azaelis tempora referunt, qui obsedit Samariam, et longo tempore afflixit fame, ut levius arbitrarentur obsessi gladio perire, quam inedia (IV Reg. VI, VII, et VIII). Nos autem dicamus juxta tropologiam, Ephraim, id est, haereticos, quasi avem de Ecclesia recessisse, et omnem habere gloriam in partu, et in utero, et in conceptu, si multos genuerint filios, quos Dominus comminatur, etiamsi enutriti fuerint, et 101 puniendos, non ab alio quolibet, sed ab ipso Domino, quoniam filios fornicationis generarint, et verum illis sit vae, cum Deus recesserit ab eis. Simulque replicat qualis fuerit Ephraim: quando, inquit, in Ecclesia erat, ita saeculi hujus tentationibus, quasi Tyrus maris flactibus tundebatur, et tamen nihil adversi poterat sustinere, quia habebat fundamentum [PL25.898C] Christi, super quo aedificata domus, everti non potest (Matth. VII). Nunc autem filios suos educit ad interfectorem: hoc est, ad diabolum. Et pulchre dixit, educit, id est, de Ecclesia facit exire foras. Possumus filios Ephraim, cogitationes pessimas dicere, et contraria dogmata veritati, quae interficit Dominus spiritu oris sui, et eos tales liberos habere non patitur, et aeterno interitui derelinquit. Quod autem in Septuaginta legimus, Caro mea ex eis: Ephraim, quomodo vidi, in venationem praebuit filios suos, ita intelligimus: Si Christus caput est corporis, id est, Ecclesiae, omnes nos Christi et Ecclesiae membra sumus. Qui ergo de Ecclesia recesserit, Christi corpus lacerat: igitur et Ephraim caro fuit et membrum Domini Salvatoris. Sed in venationem [PL25.898D] praebuit filios suos, in venationem autem eorum, de quibus scriptum est: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII, 7). Et eduxit de Ecclesia liberos suos, ad occisionem, sive ad vulnerandum: ut vulnerentur ab his qui mittunt ardentes sagittas, ut percutiant pariter et exurant.

(Vers. 14.) Da eis, Domine: quid dabis eis? da eis vulvam sine filiis [Vulg. liberis], et ubera arentia LXX similiter. Si his quae Deus pro benedictione donavit, male abutamur, et in contrarium quam ab eo data sunt convertantur, expedit ut auferantur a nobis. Denique lingua data est ad laudandum Dominum [PL25.899A] Deum, et quae bona sunt eloquenda: Si quis ea abutatur in blasphemiam, contra hunc Psalmista Dominum deprecatur: Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione (Ps. XXX, 19). Et in alio loco: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam (Psal. XI, 4). Quia igitur Ephraim gloriabatur in utero, et in conceptu, et in partu, et in populorum multitudine, 102 Propheta Dominum deprecatur et dicit: Da eis, Domine. Sibique ipse respondit: Quid dabis eis? et statim infert: Da eis vulvam sterilem, et ubera arentia, ne habeant causas superbiae, ut in quo sibi gloriari solent, in eo confundantur. Quod et de magistris contrariorum dogmatum intelligi posse, perspicuum est, qui in populorum [PL25.899B] multitudine gloriantur, et in iis liberis quos nutrierint in interitum, ut educerent eos de Ecclesia et inducerent ad interfectorem. Tot enim diabolus jugulat, quot haeretici in errore genuerint filios. De istiusmodi anima dicitur: Beata sterilis immaculata, quae non cognovit cubile in peccato (Sap. III, 12). Beatus est enim vir Ecclesiasticus, qui comparatione haeretici in errore filios non procrearit. Et in alio loco legimus. Melius est filios non habere cum virtute. Ex iniquo enim concubitu semen peribit (Sap. IV et III, sec. LXX): et cum longi fuerint temporis, reputabuntur in nihilum et ignobilis in novissimis erit senectus eorum: fecunda enim impiorum multitudo ad nihilum est utilis; neque enim aestimare debemus, quod vulvam sterilem, et ubera arentia [PL25.899C] corporaliter deprecatus sit.

(Vers. 15.) Omnes nequitiae eorum in Galgal: quia ibi exosos habui eos. LXX similiter. In Galgal Saul unctus in regem est, Samuele iram Dei populo nuntiante (I Reg. X). Ibi, inquit, exosos habui eos, et sibi regem hominem postulantes, a meo imperio recesserunt. Sive quia Galgala idololatriae locus est, ubi omnia scelera commiserunt. Verum quia Galgala interpretatur revelatio, aut κυλισμοὶ, id est, volutabra, omnes malitias haereticorum dicit eo tempore revelandas, cum eis dederit Deus vulvam sterilem et ubera arentia, et viderint ignominiam suam. Et qui se jactabant per superbiam, quod ad excelsa conscenderint, devolventur in terram, sive ad inferos pertrahentur. Vere haeretici odio Dei digni sunt, [PL25.899D] qui loquuntur contra Dominum mendacium, de quibus dicit in consequentibus:

Propter malitiam adinventionum eorum de domo mea ejiciam eos. Non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes, sive inobedientes. Quod et Septuaginta similiter. Et de haereticis quidem non est dubium, quin de domo 103 Dei ejecti sint, [PL25.900A] et non addat ut diligat eos, quamdiu in errore permanserint, omnesque principes eorum recedentes a Deo sunt, sive inobedientes, ut Valentinus, Marcion, et caeteri. Possumus principes haereticorum daemones dicere, qui vere a Deo recesserunt, et appellantur principes, juxta quod Dominus loquitur in Evangelio: Veniet princeps hujus mundi, et inveniet in me nihil (Joan. XIV, 30). Et Apostolus adversus potestates, principatus et rectores tenebrarum istarum pugnare nos dicit (Ephes. VI). Quaeritur autem juxta historiam, quomodo de domo sua ejecerit eos, id est, decem tribus, cum in domo Dei non fuerint? Sed domum Dei, vel terram sanctam appellabimus, in quam introducti sunt, vel falsum nomen Israelis, vel quod ad eos quasi ad populum Dei mittebantur [PL25.900B] prophetae. Quod autem non addat, ut diligat eos, et omnes reges Israel a Deo fuerint recedentes, perspicuum est: usque hodie enim permanent in captivitate. Alii hoc quod scriptum est, de domo mea ejiciam eos, ad regnum Juda referri arbitrantur, quod et ipsi ducendi sint in captivitatem. Sed quomodo eis poterit adaptari, non addam ut diligam eos, cum postea Jerosolymam sint reducti: et omnes principes eorum sint recedentes, cum legerimus David, Asa, Josaphat, Ezechiam, et Josiam reges fuisse justos? Unde ad Christi tempora transeundum est, quod in adventu ejus ejecti sint de domo Dei, et nequaquam salventur ut Israel, sed ut populus Christianus. Unde et Dominus fecit sibi flagellum de funiculis, et ejecit eos de templo: quia domum Patris ejus fecerant [PL25.900C] domum negotiationis (Joan. II).

(Vers. 16 et 17.) Percussus est Ephraim: radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient: quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum: et erunt vagi in nationibus. LXX: Doluit Ephraim radices suas: arefactus est, fructum nequaquam affert: quia et si genuerint, interficiam desiderabilia uteri eorum. Repellet eos Deus, quia non audierunt eum: et 104 erunt vagi in nationibus. Metaphoram sumit ab arbore, cujus si radices aruerint, fructum afferre non poterit, et si paululum fecerit, statim in ipso flore siccabitur. Dicit autem de Ephraim, cujus radix aruit, quia Deum, in quo fundatus erat, perdidit, sive patres suos Abraham, [PL25.900D] Isaac, et Jacob, in quibus radicem miserat, habere non meruit: et propterea fructum justitiae non facit; quod et si fecerit, Interficiam, inquit, amantissima uteri ejus, juxta id quod supra dixerat: Si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus: unde et abjecit eos Deus, et fecit ire captivos. Et erunt vagi in nationibus. Possumus hoc ipsum et [PL25.901A] de omnibus Judaeis dicere quorum quia principes a Deo recesserunt, commoventes populum, ut eum ad mortem expeterent: propterea ejecit eos de domo sua, et non addet, ut ultra diligat eos. Percussit radicem eorum et exsiccavit, et fructum ultra non facient: quod et si fecerint, et visi fuerint Scripturam sanctam, Legemque meditari, et quasi amantissimos filios aliquid scientiae atque doctrinae de suo corde protulerint, adversante Domino, succidetur. Abjecit enim eos Deus omnium prophetarum, quia non audierunt eum: et vagi erunt in nationibus, non habentes altare, non sedem, non civitatem propriam. Unde et David loquitur in psalmo: Ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei: disperge illos in virtute tua (Psal. LVIII, 12). Et in [PL25.901B] alio loco: Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine (Psal. V, 12). De hac arbore etiam in Evangelio legimus: Jam securis ad radices arborum posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matt. III, 10). Haereticos fructus facere non posse virtutum, quia Dominum perdiderunt, super quo [Al. quod] juxta Apostolum radicati esse debuerant et fundati (Ephes. III), nemo dubitet: quod et si fecerint, et aliquos uteri sui fecunditate generarint, Domino adversante, morientur. Sive quia fructus eorum sunt universa quae fingunt, et de suo corde generant, arefient et peribunt: et erit 105 cunctis perspicuum, siccam radicem fruges afferre non posse. Isti abjicientur, immo abjecti sunt a Deo: [PL25.901C] quia non audierunt eum dicentem: Ne transferas terminos quos posuerunt patres tui (Deut. XIX, 14). Et idcirco vagi erunt in nationibus, nunc ad has, non ad illas sententias transeuntes: dum non eis placet, quod semel repererint, sed semper vetera mutant novis, et ethnicorum imitantur errores.

(Cap. X.---Vers. 1.) Vitis frondosa Israel: fructus adaequatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria: juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris. LXX: Vitis frondosa Israel: fructus abundans in ea: secundum multitudinem fructuum suorum multiplicavit altaria: juxta bona terrae eorum aedificabunt titulos. Pro vite frondosa, Aquila interpretatus est, ἔνυδρον, quam nos aquosam, vel ἔξοινον, possumus dicere, eo quod vini perdat saporem: [PL25.901D] Symmachus ὑλομανοῦσαν, quae tota in frondibus creverit. Vites quae putatae a vinitore non fuerint, in flagella frondesque luxuriant, et humorem quem debuerant in vina mutare, vana frondium et foliorum ambitione disperdunt: istiusmodi vitis damnosa est agricolis. Talis fuit Israel, crescens in multitudine populorum, et non reddens fructus agricolae Deo [PL25.902A] debitos. Dicamus et aliter: Vitis frondosa sive juxta Septuaginta εὐκληματοῦσα, id est, bonas habens propagines, et flagella fructifera, multos botros attulit, et uvarum fecunditas, ramorum magnitudinem coaequavit: sed haec quae prius talis erat antequam offenderet Deum, postea abundantiam fructuum vertit in offensae multitudinem: ut quanto plures haberet populos, tanto plura aedificaret altaria, et abundantiam terrae numero vinceret idolorum. Pro simulacris, Septuaginta verterunt στήλας, quas nos statuas, vel titulos appellamus, qui proprie daemonum sunt, aut hominum mortuorum. Ita et haeretici dum essent in Ecclesia plantati, et crescerent in domo Dei, vocabantur vinea Sorec, et afferebant uberrimos fructus: postea vero quanto plures facti [PL25.902B] sunt, tanto sibi multiplicaverunt altaria, 106 ut pro uno altari quod verum est, plures erroris sui aras exstruerent, et juxta ubertatem terrae suae exuberaverunt simulacris. Haereticorum terra fecunda est, qui a Deo acumen sensus et ingenii percipientes, ut bona naturae in Dei cultum verterent, fecerunt sibi ex his idola. Nullus enim potest haeresim struere, nisi qui ardentis ingenii est, et habet dona naturae; quae a Deo artifice sunt creata. Talis fuit Valentinus, talis Marcion, quos doctissimos legimus. Talis Bardesanes, cujus etiam philosophi admirantur ingenium. Isti ergo terrae suae bona verterunt in titulos mortuorum, quia omnis doctrina eorum non ad viventes refertur, sed ad mortuos, tam eos quos colunt, quam illos quos decipiunt.

[PL25.902C] (Vers. 2.) Divisum est cor eorum: nunc interibunt: ipse confringet simulacra eorum: depopulabitur aras eorum. LXX: Diviserunt corda sua: nunc peribunt: ipse suffodiet altaria eorum: affligentur tituli eorum. Tradunt Hebraei hujuscemodi fabulam, suspicionem suam Scripturarum auctoritate confirmantes: Quamdiu et reges et populi pariter vitulos aureos adorabant, et habebant in impietate consensum, non venit captivitas. Extremus rex decem tribuum fuit Osee, de quo scriptum est (IV Reg. XVII), quod fecerit quidem malum Osee in conspectu Domini, sed non sicut reges Israel, qui fuerunt ante eum, cujus nono anno Salmanasar, rex Assyriorum, cepit populum Israel, et eduxit eos in Assyrios, et habitare fecit juxta flumen Gozan in civitatibus Medorum. Quaeritur ergo [PL25.902D] quare sub pessimis regibus capti non fuerint, sed sub eo qui coeperat ex parte aliqua ad meliora converti? Ad quod haec inferunt: excusabat se primum populus, et dicebat, Regum paremus imperiis, nec possumus eorum resistere tyrannidi: colimus vitulos quos adorare compellimur. In diebus autem Osee ab eodem rege praeceptum est, ne tanto studio [PL25.903A] vituli colerentur, sed qui vellet iret in Jerusalem, et in Templo sacrificaret Deo; huic, aiunt, sententiae populus contradixit. Et hoc est, quod nunc dicit: divisum est cor eorum, hoc est, regis et populi, 107 et nulla excusatione remanente, nunc interibunt, et tradentur aeternae captivitati; statim enim ut populus dissensit a rege, venit interitus. Quodque sequitur: ipse confringet simulacra eorum, de Deo dicit: arasque depopulabitur, non quia Deus ipse propria hoc fecerit manu, sed quod per hostes voluntas ejus expleta sit. Haereticorum inter se corda divisa, et contrariis repugnare sententiis, etiam ipsi non negant, dum diversa sentiunt. Unde disperdentur, et confringet, sive suffodiet Dominus simulacra, vel altaria eorum, quae de suo corde finxerunt, et vastabit titulos, quibus [PL25.903B] singuli suis appellantur nominibus, et vocaverunt nomina sua super terras suas, ut nequaquam Christi Ecclesiae, sed illius vel illius esse dicantur.

(Vers. 3 et 4.) Quia nunc dicent, non est rex nobis: non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis? Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus, et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri. LXX: Propterea nunc dicent, non est rex nobis, quia non timuimus Dominum, rex autem quid faciet nobis? Loquens verba, occasiones mendaces: disponet testamentum, orietur sicut gramen judicium super desertum agri. Postquam confregerit Deus simulacra Israel, et depopulatus fuerit aras, vel statuas eorum, et extrema captivitas venerit, dicent: Non est rex nobis. Et ne in longum tempus putent sententiam [PL25.903C] protelari, addidit: Nunc dicent, quando vastabuntur, quando sentient Osee regem ultimum a se esse sublatum: ideo rex ablatus a nobis est, quia non timuimus Dominum verum regem: homo enim rex prodesse quid poterat? Dicite quid vultis, errores veteres suspirate, pollicemini vobis prospera, quae vertentur in contraria, foedus ferietis, nequaquam cum Deo, sed cum mendacio. Et post foedus, quod Septuaginta interpretati sunt, testamentum, germinabit vobis, non seges fecunda frumenti, non saltem jumentorum cibus, hordeum, non legumina varia, [PL25.904A] non vites quae fructus 108 suos in musta desudant, non poma arbores germinabunt, quae humorem terrae in varios mutant sapores; sed orietur vobis amaritudo, immo amaritudinis judicium, sive ἄγροστις, quam Latine in gramen vertimus. Est enim genus herbae calamo simile, quae per singula genicula fruticem sursum et radicem mittit deorsum, rursusque ipsi frutices et virgulta alterius herbae seminaria sunt, atque ita in brevi tempore si non imis radicibus effodiatur, totos agros veprium similes facit. Denique etiam si sicca ejus aliqua pars, dummodo geniculum habeat, super cultam terram ceciderit, omnia replet gramine. Haec diximus juxta LXX interpretes, caeterum in Hebraico ROS () scriptum habet, quod in amaritudinem vertitur, hoc [PL25.904B] est, amaritudinis judicium, de quo et Dominus loquitur in Evangelio: In judicium ego in mundum istum veni (Joan. IX, 39): et de aliis scriptum est, quod recipiant amplius judicium (Marc. XII). Discipuli quoque contrariorum dogmatum, cum eorum fuerint contrita mendacia, et arae lucique subversi, sero dicent: Non habemus reges qui nobis prius imperaverant, quibus decipientibus, Dominum non timuimus; quid enim nobis profuit illos sequi, quorum in necessitate non sentimus auxilium? Haec loquentur quaerentes aliquam excusationem, ut non per se, sed per doctores pessimos errasse videantur. Unde et LXX verba eorum, excusationes falsas transtulerunt, quas propheta devitat, dicens: Ne declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas [PL25.904C] excusationes in peccatis (Ps. CXL, 4). Libenter vitiis nostris applaudimus, et superati voluptatibus, obtendimus carnis infirmitatem, aut dura majorum imperia: unde verba et visiones haereticorum inutiles erunt. Et ferient foedus, nequaquam cum Deo, sed cum amaritudine, quae cum dies judicii advenerit, germinabit super sulcos agri eorum, ut qui seminaverunt in gaudio, metant in lacrymis: qui riserunt, fleant: qui habuerunt consolationem, lugeant.

Reazioni dei lettori

Note

Fons: Patrologia Latina, t. 25, coll. 880D-904C (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Pubblicato da: Rodion Vlasov
Data di creazione della pagina: 2026-11-22, Aggiornamento: 2026-11-22