Ioannes Cassianus Romanus, saeculo IV–V

De Incarnatione, Liber 2

LIBER SECUNDUS

CAPUT PRIMUM. Posteriorum haereticorum errores in auctoribus atque inventoribus suis damnatos et confutatos esse

Quoniam libello primo quaedam praemisimus, quibus novum haereticum ex antiquis haereseos stirpibus pullulare approbaremus, sufficere quidem ei ad excipiendam justae damnationis sententiam debet priorum haereticorum justa damnatio. Quia cum easdem radices habeat, atque iisdem erroribus emergat, satis jam in auctoribus suis ipse damnatus est; maxime cum idipsum quod ipsi asserunt, etiam hi qui proxime ante hos male secuti sunt bene condemnarint, ut sufficere [PL50.29D] his abunde jam in alterutrum suorum exempla debeant, vel horum scilicet qui emendati, vel eorum qui condemnati sunt. Si enim corrigi queunt, habent in suorum correctionibus medelam; si corrigi non queunt, habent in suorum damnatione sententiam: [PL50.30C] tamen ne praejudicio magis adversum eos quam judicio uti velle existimemur, ipsam eorum in medium pestiferam propositionem, vel potius blasphemantem amentiam proferamus: Sumentes in omnibus scutum fidei, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI), scilicet ut resurgens vetusti draconis caput idem divini sermonis gladius etiam nunc in novis anguibus desecet, qui prius in antiquis serpentibus amputavit. Nam cum idem horum error sit qui illorum fuit, pro desectione istorum haberi debet desectio illorum: et quia renascentes colubri pestiferos in Ecclesia Domini flatus agunt et tabescere quosdam sibilis suis faciunt, jungenda est propter [PL50.30D] novas infirmitates antiquis curationibus recens medela, ut etiam si illud quod prius actum est non valet ad languoris damnationem , hoc tamen quod nunc agimus valeat ad languentium sanitatem.

CAPUT II. Virginem Deiparam non tantum Χριστοτόκον, verum etiam Θεοτόκον, et Christum vere Deum esse demonstrat

Dicis itaque, quisquis es ille haeretice, qui Deum [PL50.32A] ex Virgine natum negas, Mariam matrem Domini nostri Jesu Christi Θεοτόκον, id est, matrem Dei, appellari non posse, sed Χριστοτόκον., hoc est, Christi tantum matrem, non Dei nemo enim, inquis, [PL50.35A] antiquiorem se parit. Ac de hoc quidem tam stulto argumento, quo nativitatem Dei carnali intelligentia aestimandam putas, et mysterium majestatis humanis credis censendum esse rationibus, postea, si Deus annuet, disputabimus; nunc interim et Christum Deum, et Mariam matrem Dei divinis testibus approbemus. Audi itaque loquentem ad pastores de Dei ortu angelum Dei: Natus est, inquit, vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David (Lucae II). Ne solum utique in Christo hominem intelligeres, et Domini tibi et Salvatoris nomen adjecit, scilicet ut quem Salvatorem esse cognosceres, Deum nequaquam esse dubitares; et cum salvandi virtus non nisi divinae competeret potestati, divinae esse eum potentiae non ambigeres, in quo potentiam [PL50.35B] salvandi esse didicisses. Sed hoc incredulitati tuae parum fortasse videatur, quia cum angelus Dominum potius et Salvatorem quam Deum aut Dei Filium nominavit, cum utique impiissime Deum neges quem Salvatorem esse fatearis. Audi quoque archangelum Gabrielem Mariae virgini praedicantem: Spiritus, inquit, sanctus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideo et quod nascetur in te sanctum, vocabitur Filius Dei (Lucae I). Vides quemadmodum nativitatem Dei indicaturus, Divinitatis opera praemiserit? Spiritus enim sanctus, inquit, veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Pulcherrime loquens angelus, divinitate verborum, majestatem divini operis explicuit. Spiritus enim sanctus Virginis interiora sanctificans, et in his potentia divinitatis suae [PL50.35C] spirans, humanae se inseruit miscuitque naturae, atque id quod alienum a se fuerat suum fecit, virtute id sua, scilicet, ac majestate praesumens. Ac ne ad introitum divinitatis humana fortasse infirmitas non subsisteret, venerandam omnibus Virginem virtus Altissimi roboravit, ut corpoream imbecillitatem circumfusa umbrae suae protectione firmaret, et ad consummandum conceptus sacri inenarrabile sacramentum humana infirmitas non deficeret, quam divina obumbratio sustineret. Spiritus ergo, inquit, sanctus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Si nasciturus itaque de sana Virgine homo tantummodo solitarius erat, quid tanto agebatur sacri adventus nuntio? quid tanto divinitatis ipsius apparatu? [PL50.36A] Si utique homo ex homine, et caro tantummodo nascebatur ex carne, jussio quippe tantum ad id potuerat aut voluntas divina sufficere. Si enim ad fabricandos coelos, fundandam terram, creandum mare, sedes denique et thronos, et angelos, et archangelos, et principatus, et potestates, si ad creandam postremo omnem coelestem militiam, et ad illa innumera divinorum exercituum millium millia, sola sibi tantum voluntas Dei imperiumque suffecit (quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psalm. XXXII), cur id ad conceptionem (ut tu ais) unius hominis parum visum est, quod satis ad procreationem divinorum omnium fuit? et id potentia ac majestas Dei in ortu unius infantuli parum credidit, quod ad conditionem terrenorum omnium [PL50.36B] coelestiumque suffecit. Sed illud utique est, quod illa omnia opera acta fuerant per jussionem Dei; nativitas autem agenda non erat nisi per adventum, quia et concipi ab homine Deus nisi se donante, et nasci nisi se illabente, non poterat; et ideo archangelus superventuram Virgini majestatem sacram indicabat, videlicet ut quia agi tanta res per hominum officium non valebat, ipsius ad futuram deceret majestatem in conceptu, qui erat futurus in partu. Et ideo descendit Verbum Filius, adest majestas Spiritus sancti, virtus obumbravit Patris, utique ut in sacramento sacrae conceptionis omnis esset cooperatio Trinitatis. Ideo inquit: Et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Bene addidit, ideo, ut ostenderet scilicet [PL50.36C] ideo haec secutura, quia fuerant illa praemissa; et quia Deus supervenisset in conceptione, ideo Deus futurus esset in partu. Rationem ergo tantae rei puellae reddidit nescienti, dicens: Utique quia Spiritus sanctus superveniet, et quia virtus Altissimi obumbrabit, ideo et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Hoc est dicere: Ne ignores, inquit, hunc tantae rei apparatum, hoc tanti mysterii sacramentum, ideo in te tota veniet majestas Dei, quia ex te nascetur Filius Dei. Quid hic ultra adhuc ambigi, aut quid amplius dici potest? Deum dixit superventurum, Dei Filium nasciturum. Tu quaere nunc, si placet, quomodo aut Dei Filius Deus non sit; aut quomodo quae Deum edidit, Theotocos, id est, Dei [PL50.37A] mater esse non possit? Sufficere ergo haec tibi sola, immo sufficere haec tibi summa deberent.

CAPUT III Prosequitur idem argumentum veteris Scripturae testimoniis

Sed quia testimonia sacrae nativitatis abunde suppetunt, utpote quae idcirco omnia scripta sunt ut ipsius testes essent, inspiciamus in pauxilla aliqua portione, etiam ad nuntiationem de Deo veteris Testamenti, ut intelligas futurum ex Virgine Dei ortum, non tunc tantum cum factus est nuntiatum, sed etiam ab ipso admodum mundi ortu esse praedictum; revera ut quia ineffabile opus agendum erat, tolleret quandoque incredulitatem rerum praesentium praemissa semper annuntiatio futurorum. Ait itaque [PL50.37B] Isaias propheta: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isaiae VII). Quis est hic incredulae ambiguitati locus? Concepturam propheta virginem dixit, virgo concepit; filium nasciturum, filius natus est; vocandum Deum, vocatur [PL50.38A] Deus. Hoc enim appellatur nomine, quod natura. Unde cum vocandum eum Dei Spiritus Deum dixerit, probat se ab Spiritu Dei vacuum, qui se a consortio reddit divinae nuncupationis alienum. Ecce ergo, inquit, virgo concipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Sed illud est forsitan quo se infidelis vertat tergiversatio, ut dicat hoc quod vocandum eum Deum propheta dixerat, non tam ad majestatem divinitatis quam ad appellationem nominis pertinere. Sed quid facimus quod appellatus hoc nomine in Evangeliis Christus omnino non est, et tamen mentitus esse per prophetam Dei Spiritus dici non potest? Quid ergo illud est? ut intelligamus utique prophetiam illam divinitatis nomen tunc praedixisse, non carnis. [PL50.38B] Nam cum aliud in Evangelio homo unitus Deo nomen acceperit, necesse est utique hoc vocabulum hominis fuisse, illud divinitatis. Sed pergamus ulterius, et alia ad veritatem probandam veritatis testimonia convocemus. Ubi enim de Deo agitur, nulla re divinitas melius quam suis testibus approbatur. Ait ergo [PL50.39A] idem propheta alibi: Filius natus est nobis, parvulus datus est nobis, cujus principatus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus magni consilii angelus, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis (Isa. IX). Sicut superius utique vocandum eum Emmanuel propheta dixerat, ita hic vocandum eum et magni consilii nuntium, et Deum, fortem, et patrem futuri saeculi, et pacis principem dicit, cum utique nullo loco eum in Evangeliis vocatum his nominibus legerimus; ut intelligamus scilicet non carnis esse haec vocabula, sed divinitatis: atque illud in Evangeliis nomen esse hominis suscepti, hoc ingenitae potestatis. Et quia nasciturus in homine Deus erat, ita nomina ipsa per dispensationem sacram fuisse divisa, ut et carni hominis nomen inderet, et divinitati [PL50.39B] Dei. Vocabitur ergo, inquit, magni consilii nuntius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Non hic, quisquis es, o haeretice, non hic propheta ille divino spiritu plenus, exemplo assertionis tuae, illum qui natus est, conflatili statuae et figmento insensibili comparavit. Filius enim, inquit, natus est nobis, parvulus datus est nobis, cujus principatus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus magni consilii nuntius, Deus, fortis. Ne hunc quem annuntiabat alium quam illum qui in carne natus est intelligeres, nomen nativitatis adjecit, dicens: Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis. Vides quot cognominibus ad demonstrandam corporalis ortus proprietatem propheta usus sit? et natum enim eum et parvulum nominavit, scilicet ut evidentius significationem [PL50.39C] natae sobolis nomen exprimeret parvitatis: praevidens absque dubio divinus Spiritus hanc blasphemantium haereticorum perversitatem, his omni mundo Deum qui nascebatur rerum ipsarum vocabulis demonstravit; ut etiam si blasphemare haereticus quaereret, blasphemiae tamen locum penitus invenire non posset. Filius ergo, inquit, natus est nobis, parvulus datus est nobis, cujus principatus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus magni consilii nuntius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Parvulum hunc qui natus est, et pacis principem esse docuit, et futuri saeculi patrem, et Deum, fortem. Quis est tergiversandi locus? separari parvulus hic qui natus est a Deo qui in eo natus est non potest; hunc enim quem natum dixit, patrem futuri [PL50.39D] saeculi nominavit; hunc quem parvulum nuncupavit Deum, fortem praedixit. Quid est, haeretice, quo [PL50.40A] te conferas? septa et conclusa sunt omnia, non est usquam penitus exeundi locus. Superest ut errorem quem voluntas noluit intelligere, tandem incipiat vel necessitas confiteri. Sed non contenti his quae sufficiunt, quid etiam per alium prophetam Spiritus sanctus dixerit inquiramus: Si affiget, inquit, homo Deum suum, quia vos affigitis me (Malach. III)? ut evidentiora utique fierent quae prophetabantur, quod de passione Domini nostri propheta cecinit, quasi ipsius de quo dicebat ore praedixit: Si affiget homo Deum suum, quia vos affigitis me? Nonne tibi, quaeso, dixisse hoc Dominus Deus noster quasi ad crucem ductus videtur? Cur, quaeso, Redemptorem vestrum me non agnoscitis? Cur Deum indutum pro vobis carne nescitis? Salvatori vestro necem [PL50.40B] paratis? auctorem vitae ad mortem ducitis? Deus vester sum, quem suspenditis, Deus vester quem crucifigitis. Quis, rogo, hic error, aut quae insania est? Si affiget homo Deum suum, quia vos affigitis me? Vides quomodo vox haec ipsarum quodammodo quae actae sunt rerum vox sit? Numquid expressius quidquam aut manifestius quaereres? Vides quomodo testimonia sacra natum in carne Dominum Jesum Christum, ab ipsis quodammodo incunabulis usque ad crucem, quam pertulit, prosecuta sint? Cum utique illum quem alibi legis Deum in carne nasci, hic Deum in cruce videas affigi. Et ideo a propheta et illic ubi natus est Deus dicitur, et illic ubi crucifixus est Deus evidentissime nominatur; ne scilicet in aliquo dignitati divinitatis praejudicaret carnis assumptio, [PL50.40C] et honorem majestatis infringeret vel humilitas corporis, vel contumelia passionis; cum utique augere in nobis affectum ejus et cultum debeat vel dignatio tam humilis nativitatis, vel pietas tam benigna patientis, quia maximum utique et immani simum scelus est, ut ideo apud nos minus honoris habeat, quia plus amoris impendit.

CAPUT IV. Ex apostolo Paulo ejusdem doctrinae testimonia profert

Sed his omissis, quae explicari ideo nullo modo possunt, quia sicut immensitas beneficiorum illius, ita et relatio modum non habet, tempus est ut fortissimum de eo ac manifestissimum testem ejus [PL50.40D] apostolum Paulum consulamus; fidelissime enim nobis omnia de Deo dicere potest, e cujus semper [PL50.41A] pectore locutus est Deus. Testatur ergo in hunc modum de gratia atque adventu Domini Dei nostri, missus ad destruendum gentilis superstitionis errorem electus gentium magister: Apparuit, inquit, gratia Dei et Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et pie et juste vivamus in hoc mundo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II). Apparuit, inquit, gratia Dei Salvatoris nostri. Bene congruo ad ostendendum novae gratiae et generationis adventum sermone usus est. Dicens enim, apparuit, ortum novae gratiae ac nativitatis expressit, quia exinde apparere donum gratiae novae coepit, ex quo Deus in mundo natus apparuit. Digna ergo et congrua hanc [PL50.41B] novae gratiae lucem verbi proprietate, quasi digito indicante, monstravit. Hoc enim rectissime apparuisse dicitur, quod subita quasi apparitionis luce monstratur. Sicut in Evangeliis apparuisse stellam magis orientalibus legimus (Matth. II); et in Exodo, Apparuit, inquit, Mosi angelus in igne flammae rubi (Exod. III). In omnibus enim et his et aliis visionibus sacris hoc utendum vel maxime verbo Scriptura existimavit, ut apparuisse haec diceret, quae insolita claritate fulgerent. Ita ergo et Apostolus sciens adventum coelestis gratiae, quae ortu sacrae nativitatis apparuit, verbo eam fulgidae apparitionis expressit, ut apparuisse utique id diceret quod novae lucis splendore radiaret. Apparuit ergo gratia Dei Salvatoris nostri. Numquid causari hic aliquid [PL50.41C] quasi de ambiguitate nominum potes, ut dicas aliud esse Christum, aliud Deum? ut Salvatorem a majestate nominis sui distrahas, et Dominum a divinitate secernas? Ecce hic vir Dei ex Deo loquitur, et apparuisse ex Maria gratiam Dei evidentissima praedicatione testatur. Ac ne forte non ex Maria Deum apparuisse diceres, nomen statim addidit Salvatoris, scilicet ut eum natum ex Maria Deum crederes, quem Salvatorem natum negare non possis, juxta illud: Quia natus est vobis hodie Salvator (Luc. II). O admirabilem et vere a Deo datum gentibus magistrum! qui sciens futuram hanc haereticae pravitatis insaniam, quae in litem vocabula Dei verteret, et calumniari Deo de suis nominibus non timeret, ne Salvatoris vocabulum [PL50.41D] haereticus a divinitate secerneret, nomen Dei ante praemisit; scilicet ut praemissum Dei nomen omnia sibi quae sequerentur nomina vindicaret, neque ullus in sequentibus solitarium esse hominem Christum crederet, quem in primo statim vocabulo [PL50.42A] Deum esse didicisset. Exspectantes, inquit idem Apostolus, beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi. Vidit profecto ille divinae sapientiae doctor ad insidiosas calliditates diabolicae captionis simplicem tantummodo non sufficere doctrinam, nisi sanctam fidei praedicationem munimine cautionis armasset. Et ideo cum superius nomen Dei Salvatorisque posuisset, hic addidit, Jesu Christi; scilicet ne ad significandum Dominum Jesum Christum sufficere tibi forsitan nomen solum non crederes Salvatoris, et non eumdem Jesum Christum Deum esse intelligeres quem Salvatorem Deum esse cognovisses. Quid ergo ait? Exspectantes, inquit, beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Nihil hic de [PL50.42B] nominibus Domini nostri deest, et Deum hic, et Salvatorem, et Jesum et Christum vides. Sed omnia haec videns, omnia in Deo esse perspicis. Audisti enim Deum, sed Salvatorem. Audisti Deum, sed Jesum. Audisti Deum esse, sed Christum. Separari hoc appellationis diversitate non valet, quod divinitas unitate conjunxit. Quidquid libet de his requisieris, idem invenies. Salvator Deus est, Jesus Deus est, Christus Deus est: omne hoc quod audis, plurale est nuncupatione, sed unum est potestate. Quia cum et Salvator Deus sit, et Jesus Deus, et Christus Deus, intelligere apertum est quod omnia haec distinguuntur appellatione, sed junguntur majestate. Et cum evidentissime audias quod unus in singulis nuncupatur Deus, intelligere utique aperte potes quod est in omnibus [PL50.42C] unus Deus. Ac sic non licet tibi jam ex dissimilitudine Dominicae nuncupationis quaerere discrepantiam potestatis, et pro varietate appellationis diversitatem facere personae. Non licet dicere: Christus ex Maria natus est, et non Deus; Apostolus enim proclamat: Deus. Non licet dicere, Jesus ex Maria natus est, et non Deus; Apostolus enim testatur: Deus. Non licet dicere: Salvator natus est, et non Deus; Apostolus enim confirmat: Deus. Nihil est quo te conferas; quidquid de Dominicis vocabulis sumpseris, Deus est quod nominaris. Nihil est quod dicas, nihil est quod afferas, nihil quod improba falsitate confingas. Potes habere in incredulitate impia quod non credas, non habes in calumniandi occasione quod deneges.

CAPUT V. Ex gratiae divinae muneribus quae per Christum accipimus, colligit ipsum vere Deum esse

Quamquam quia de divina hac Salvatoris Domini [PL50.43A] nostri gratia paulo superius loqui coepimus, volo ut de eadem re adhuc ex lectionibus sacris aliqua dicamus. Legimus in Actibus Apostolorum, apostolum Petrum eos qui, Evangelium recipientes, nihilominus tamen jugum vetustae legis portandum esse censebant, ita redarguentem: Quid, inquit, tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi (Actor. XV). Donum certe gratiae hujus per Jesum Christum datum apostolus dicit. Responde mihi nunc, si placet, gratiam hanc quae ad salutem omnium data est, ab homine, an a Deo datam existimes? Si ab homine, reclamat tibi Vas Dei Paulus, dicens: Apparuit gratia Dei Salvatoris [PL50.43B] nostri (Tit. II). Divini esse gratiam hanc docet muneris, non imbecillitatis humanae. Et sane etiam si sacrum testimonium non suppeteret, ipsa rei veritas testimonio erat, quia praestare rem perpetui et immortalis boni fragilia et terrena non possunt, nec dare quisquam alteri valet quo ipse indiget, aut tribuere illius rei copiam cujus rei inopiam sustinere fateatur. A Deo ergo necesse est gratiam datam non neges. Deus ergo est qui dedit, data autem est per Dominum nostrum Jesum Christum; ergo Dominus Jesus Christus Deus. Si autem est ille, utique ut est, Deus, ergo illa quae Deum peperit, Theotocos, id est, genitrix Dei. Nisi forte ad tam ridiculam blasphemiae contradictionem tendere velis, ut illam ex qua Deus natus est, Dei matrem [PL50.43C] neges: cum illum qui natus est, Deum negare non possis. Sed videamus tamen quid de hac eadem Domini nostri gratia etiam Evangelium Dei senserit. Gratia, inquit, et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). Si solitarius homo Christus, quomodo haec facta per Christum? Unde in eo virtus divina, si in eo sola, ut ais, humana conditio? Unde coelestis largitas, si terrena paupertas? Nemo enim potest tribuere quod non habet. Dans ergo divinam gratiam Christus, habuit quod dedit. Neque enim potest harum diversissimarum inter se rerum quis differentiam sustinere, ut simul et patiatur indigentiam inopis, et habeat munificentiam largientis. Et ideo sciens apostolus Paulus omnes divitiarum coelestium thesauros in Christo esse, recte ad Ecclesias scribit: [PL50.43D] Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum (I Cor. XVI). Qui scilicet saepius jam docuerat eumdem Deum esse quem Christum, cunctamque in illo majestatem deitatis esse, et omnem in eo corporaliter plenitudinem Divinitatis habitare, recte utique jam sine adjectione nominis Dei solam precatur gratiam Christi. Quia cum eamdem docuerit saepius gratiam Dei esse quam Christi, plenissime nunc solam precatur gratiam Christi, quia in gratia Christi omnem scit Dei gratiam contineri. Gratia ergo, inquit, Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Interrogo te, quisquis [PL50.44A] es, o haeretice, scribens haec ad Ecclesias Paulus, quid his precabatur ad quos scribebat? Gratia enim, inquit, Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Si homo solitarius Jesus Christus, ergo et ille optans dari Ecclesiis gratiam Christi, gratiam dari hominis optabat; et dicens, gratia Christi vobiscum, hoc dicebat, gratia hominis vobiscum, gratia carnis vobiscum, gratia imbecillitatis corporeae, gratia fragilitatis humanae Aut cur omnino nomen gratiae ipsius nominaret, si gratiam hominis optaret, quia optandi ratio non subsistebat, ubi non erat quod optaretur, nec precandum erat ut ejus gratia his contingeret, qui substantiam, ut ais, ipsius quae optabatur gratiae non haberet? Ergo vides haec stulta esse penitus et ridicula; immo potius non ridicula, sed deflenda: [PL50.44B] ea enim quae quibusdam facilioribus sunt ridicula; piis ac fidelibus flenda sunt, quia in stultitia vestrae infidelitatis illi effundunt lacrymas charitatis, et in insipientia impietatis alienae illi habent lacrymas pietatis suae. Resipiscamus ergo aliquando, et respiremus, quia sensus hic non sapientia tantum, sed etiam spiritu caret cum sit utique et spiritali sapientia vacuus, et spiritu salutis alienus.

CAPUT VI. Divinae gratiae conferendae facultatem non accessisse in Christo temporis progressu, sed ab ipso ortu illi congenitam fuisse

Sed dicas forsitan gratiam hanc Domini nostri Jesu Christi, de qua Apostolus scribit, non cum ipso natam, sed postea ei illapsu divinitatis infusam; [PL50.44C] quia et homo ipse a te Dominus noster Jesus Christus, quem solitarium dicis, non cum Deo natus, sed postea a Deo dicatur assumptus, ac per hoc totum, homini illi gratiam quando et divinitatem datam? Neque nos aliud dicimus quam quod divina gratia cum divinitate descenderit, quia et divina gratia Dei sit et largitio quodammodo ipsius divinitatis ac donum munificentia gratiarum. Temporis ergo inter nos forsitan putetur magis quam rei esse distantia, quia divinitatem quam nos cum Domino Jesu Christo natam, tu postea dicas infusam. Sed illud est quod natam cum Domino divinitatem negans, nec postea fideliter confiteri potes, quia non potest una eademque res in parte esse impia, et in parte probari pia, et eadem in portione fidei et in portione esse perfidiae. [PL50.44D] Primum ergo illud a te requiro: Dominum nostrum Jesum Christum, qui ex Maria virgine natus est, hominis tantum filium, an etiam Dei dicas Filium? Nos enim, id est, catholicorum omnium fides, nos, inquam, omnes utrumque hoc et credimus, et intelligimus, et scimus, et confitemur, quod et hominis est filius, quia ex homine natus est, et Dei Filius, quia ex Divinitate conceptus. Tu ergo utrumque hoc, id est Dei Filium atque hominis, an tantum hominis esse asseris? Si tantum hominis, reclamant tibi apostoli, reclamant prophetae, reclamat [PL50.45A] denique ipse per quem est facta conceptio Spiritus sanctus. Obruitur impudentissimum os tuum cunctis divinorum apicum testimoniis; obruitur sacris voluminibus sanctis testibus; obruitur denique ipso Dei Evangelio, quasi divina manu. Et Gabriel ille magnus, qui in Zacharia vocem incredulam virtute verbi sui coercuit, multo magis in te blasphemam atque impiam suo ipso ore damnavit, dicens ad Mariam [PL50.46A] virginem Dei matrem: Spiritus, inquit, sanctus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideo et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Lucae I). Vides quod ut secundum carnem hominis fieret filius Jesus Christus, ante est Filius Dei praedicatus? Paritura enim Dominum virgo Maria, sancto in se Spiritu descendente et virtute Altissimi cooperante concepit. Ac per hoc intelligis quod [PL50.47A] Domini Salvatorisque nostri inde est origo, unde conceptus; et cum descendente in Virginem totius Divinitatis plenitudine natus sit, filius esse hominis non poterat, nisi prius Dei Filius fuisset, et ideo missus ad annuntiandam sacri ortus nativitatem angelus Dei, cum sacramentum conceptionis ante dixisset, partui ipsi nomen imposuit, dicens: Ideo et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (hoc est, illius Filius nuncupabitur quo generante est generatus). Dei ergo Filius Jesus Christus, quia et a divinitate genitus, et a divinitate conceptus. Si autem Dei Filius, ergo indubitanter Deus; si autem Deus, ergo gratia Dei non carens, neque enim ea re umquam caruit quam ipse fecit. Gratia enim et veritas per Jesum Christum facta est.

CAPUT VII. Perfectam ab aeterno fuisse, esse et fore in Christo divinitatem, majestatem, potentiam, virtutem, etc

Omnis ergo in eo gratia, omnis virtus, omnis potentia, omnis divinitas, omnis denique divinitatis ac majestatis ipsius plenitudo cum eo atque in eo semper fuerunt, sive in coelo, sive in terra, sive in utero, sive in ortu: nihil umquam Deo de Deo defuit; semper enim cum Deo deitas, non loco umquam ab eo, non tempore separata: ubique enim Deus totus, ubique perfectus, non divisus, non demutatus, non imminutus est; quia nec addi umquam Deo nec detrahi quidquam potest: sic enim imminutionem deitatis non habet, sicut nec augmentum. Idem ergo in terris fuit, qui et in coelis; idem in humilibus, qui [PL50.49A] in excelsis; idem in hominis exiguitate, qui in Dei majestate. Et ideo bene Apostolus Christi gratiam nominans (I Corint. XVI), Dei gratiam nominabat, quia Christus totum erat quod Deus: omnis in ipsa statim hominis conceptione Dei virtus, omnis divinitatis venit plenitudo. Inde enim illi omnis divinitatis perfectio, unde et origo. Neque enim umquam sine Deo fuerat homo ille, qui utique hoc ipsum quod erat, a Deo acceperat. Hoc itaque primum, velis, nolis, negare non potes, quod Dominus Jesus Christus Filius Dei sit; Archangelo utique clamante [PL50.50A] in Evangeliis: Quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei (Lucae I). Hoc autem posito, scito te quidquid de Christo legeris, de Dei Filio legere; quidquid de Domino aut Jesu legeris, Dei Filium nominant: omnia haec ejus vocabula, Filium Dei clamant. Et ideo tu in his omnibus quaecumque audieris, nomen divinitatis agnoscens, cum in omnibus videas te Dei Filium intelligere debere, argumentare, si placet, quomodo Deum valeas a Dei Filio separare.

Reazioni dei lettori

Note

Fons: Patrologia Latina, t. 50, coll. 29D-50A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Pubblicato da: Rodion Vlasov
Data di creazione della pagina: 2026-11-22, Aggiornamento: 2026-11-22