TRACTATUS XXV. Ab eo quod scriptum est, Jesus ergo cum cognovisset quod venissent ut raperent eum; usque ad id, Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Cap. VI, V\. 15-44

1. Hesternam ex Evangelio lectionem, ista est hodierna quae sequitur, unde hodiernus sermo debetur. Facto illo miraculo, ubi quinque millia hominum de quinque panibus pavit Jesus, cum admiratae essent turbae, et eum magnum Prophetam dicerent qui venit in mundum, sequitur hoc: Jesus ergo cum cognovisset quia venerant ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Datur ergo intelligi quod Dominus cum sederet in monte cum discipulis suis, et videret turbas ad se venientes, descenderat de monte, et circa inferiora loca turbas paverat. Nam quomodo fieri potest ut rursus illuc fugeret, nisi ante de monte descenderet? Significat ergo aliquid, quod Dominus de alto descendit ad pascendas turbas. Pavit, et ascendit.

2. Quare autem ascendit, cum cognovisset quod eum vellent rapere et regem facere? Quid enim? non erat rex, qui timebat fieri rex? Erat omnino: nec talis rex qui ab hominibus fieret, sed talis qui hominibus regnum daret. Numquid forte et hic aliquid significat nobis Jesus, cujus facta verba sunt? Ergo in hoc quod voluerunt eum rapere et regem facere, [PL35.1597] et propter hoc fugit in montem ipse solus, hoc in illo factum tacet, nihil loquitur, nihil significat? An forte hoc erat rapere eum, praevenire velle tempus regni ejus? Etenim venerat modo, non jam regnare, quomodo regnaturus est in eo quod dicimus, Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Semper quidem ille cum Patre regnat secundum quod est Filius Dei, Verbum Dei, Verbum per quod facta sunt omnia. Praedixerunt autem Prophetae regnum ejus, etiam secundum id quod homo factus est Christus, et fecit fideles suos Christianos. Erit ergo regnum Christianorum quod modo colligitur, quod modo comparatur, quod modo emitur sanguine Christi: erit aliquando manifestum regnum ejus, quando aperta erit claritas sanctorum ejus post judicium ab eo factum; quod judicium supra ipse dixit quod filius hominis facturus sit (Joan. V, 22). De quo regno etiam Apostolus dixit: Cum tradiderit regnum Deo et Patri (I Cor. XV, 24). Unde etiam ipse ait: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV, 34). Discipuli autem et turbae credentes in eum, putaverunt illum sic venisse ut jam regnaret: hoc est velle rapere et regem facere, praevenire velle tempus ejus, quod ipse apud se occultabat, ut opportune proderet, et opportune in fine saeculi declararet.

3. Nam ut noveritis quia regem cum volebant facere, id est, antevenire, et jam habere manifestum Christi regnum, quem primo oportebat judicari, et deinde judicare: ubi crucifixus est, et illi qui in eum sperabant, spem resurrectionis ejus perdiderant, resurgens a mortuis invenit inde duos cum desperatione sibi sermocinantes, et cum gemitu quae gesta fuerant colloquentes; et apparens eis velut incognitus, cum oculi eorum tenerentur ne ab eis agnosceretur, sermonem tractantibus miscuit: at illi narrantes ei unde sermocinarentur, dixerunt quia ille magnus propheta in factis et dictis occisus esset a principibus sacerdotum; Et nos, inquiunt, sperabamus quia ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV, 13-21). Recte sperabatis, verum sperabatis: in illo est redemptio Israel. Sed quid festinatis? Rapere vultis. Illud etiam indicat nobis hunc sensum, quia cum ab eo quaererent discipuli de fine, dixerunt ei: Si hoc in tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? Jam enim esse cupiebant, jam volebant; hoc est rapere velle, et regem facere. Sed ait discipulis, quia adhuc solus ascensurus erat: Non, inquit, est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem ex alto, Spiritum sanctum supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque in fines [PL35.1598] terrae (Act. I, 6-8). Vultis ut jam exhibeam regnum; prius colligam quod exhibeam: altitudinem amatis, et altitudinem adipiscemini; sed per humilitatem me sequimini. Sic de illo etiam praedictum est, Et congregatio populorum circumdabit te, et propter hanc in altum regredere (Psal. VII, 8); id est, ut circumdet te congregatio populorum, ut multos colligas, regredere in altum. Sic fecit; pavit, et ascendit.

4. Quare autem dictum est, fugit? Neque enim vere si nollet teneretur, si nollet raperetur, qui si nollet nec agnosceretur. Nam ut noveritis hoc mystice factum, non ex necessitate, sed ex significante dispositione, modo in consequenti videbitis; quia eisdem turbis quae eum quaerebant apparuit, et cum eis loquens multa eis dixit, multa de pane coelesti disputavit: nonne cum ipsis de pane disputans erat, a quibus ne teneretur aufugerat? Non ergo et tunc poterat agere ut non ab eis comprehenderetur, quemadmodum postea quando cum eis loquebatur? Aliquid ergo significavit fugiendo. Quid est, fugit? Non potuit intelligi altitudo ejus. Quidquid enim non intellexeris, Fugit me, dicis. Ergo fugit iterum in montem ipse solus. Primogenitus a mortuis (Coloss. I, 18) ascendens super omnes coelos, et interpellans pro nobis (Rom. VIII, 34).

5. Interea illo sursum posito solo sacerdote magno, (qui intravit in interiora veli, foris populo constituto hunc enim sacerdos ille in Lege veteri significavit, qui hoc semel in anno faciebat [Hebr. IX, 12,]): illo ergo sursum posito, discipuli in navicula quid patiebantur? Nam illo in altis constituto, navicula illa Ecclesiam praesignabat. Si non hoc primo in Ecclesia intelligimus, quod illa navicula patiebatur; non erant illa significantia, sed simpliciter transeuntia: si autem videmus exprimi in Ecclesia veritatem illarum significationum; manifestum est quia facta Christi genera sunt locutionum. Ut autem sero factum est, inquit, descenderunt discipuli ejus ad mare: et cum ascendissent naviculam, venerunt trans mare in Capharnaum. Cito dixit finitum quod postea factum est. Venerunt trans mare in Capharnaum. Et redit, ut exponat quomodo venerunt, quia per stagnum navigantes transierunt. Et dum navigarent ad eum locum quo eos venisse jam dixit, recapitulando exponit quid acciderit: Tenebrae jam factae erant, et non venerat ad eos Jesus. Merito tenebrae, quia lux non venerat: Tenebrae jam factae erant, et non venerat ad eos Jesus. Quantum accedit finis mundi, crescunt errores, crebrescunt terrores, crescit iniquitas, crescit infidelitas: lux denique quae charitas apud Joannem ipsum evangelistam satis aperteque demonstratur, ita ut diceret, Qui odit fratrem suum, in tenebris est (I Joan. II, 11), creberrime exstinguitur: crescunt istae tenebrae odiorum fraternorum, quotidie crescunt; et nondum venit Jesus. Unde apparet quia crescunt? Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Crescunt tenebrae, et nondum venit Jesus. Crescentibus tenebris, refrigescente charitate, abundante iniquitate, ipsi sunt fluctus navem turbantes: tempestates et venti, clamores [PL35.1599] sunt maledicorum. Inde charitas refrigescit, inde fluctus augentur, et turbatur navis.

6. Vento magno flante mare exsurgebat. Tenebrae crescebant, intelligentia minuebatur, iniquitas augebatur. Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta. Interea ambulabant, promovebant, nec venti illi et tempestates et fluctus et tenebrae id agebant, ut vel navis non promoveretur, vel soluta mergeretur: sed inter illa omnia mala ibat. Etenim quia abundavit iniquitas, et refrigescit charitas multorum, crescunt fluctus, augentur tenebrae, saevit ventus: sed tamen navis ambulat. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). Nec ipse stadiorum numerus contemnendus est. Neque enim vere posset nihil significare quod dictum est, Cum remigassent stadia viginti quinque aut triginta, tunc ad eos venit Jesus. Sufficeret viginti quinque, sufficeret triginta, maxime quia aestimantis erat, non affirmantis. Numquid periclitaretur veritas in aestimante, si diceret stadia ferme triginta, aut stadia ferme viginti quinque? Sed ex viginti quinque fecit triginta. Quaeramus numerum vigesimum quintum. Unde constat, unde fit? De quinario. Quinarius ille numerus ad Legem pertinet. Ipsi sunt quinque libri Moysi, ipsae sunt quinque porticus illae languidos continentes, ipsi quinque panes quinque millia hominum pascentes. Ergo Legem significat numerus vigesimus quintus: quoniam quinque per quinque, id est, quinquies quini, faciunt viginti quinque, quadratum quinarium. Sed huic Legi antequam Evangelium veniret, deerat perfectio. Perfectio autem in senario numero comprehenditur. Propterea sex diebus Deus mundum perfecit (Gen. I), et quinque ipsa per sex multiplicantur, ut Lex per Evangelium adimpleatur, ut fiant sexies quini triginta. Ad eos ergo qui implent Legem, venit Jesus. Et venit, quomodo? Calcans fluctus; omnes tumores mundi sub pedibus habens, omnes celsitudines saeculi premens. Hoc agitur quantum additur tempori, et quantum accedit aetas saeculi. Augentur in isto mundo tribulationes, augentur mala, augentur contritiones, exaggerantur haec omnia: Jesus transit, calcans fluctus.

7. Et tamen tantae sunt tribulationes, ut etiam ipsi qui crediderunt in Jesum, et qui conantur perseverare usque in finem, expavescant ne deficiant: Christo fluctus calcante, saeculi ambitiones et altitudines deprimente, expavescit christianus. Nonne haec illi praedicta sunt? Merito et Jesu in fluctibus ambulante, timuerunt: quomodo Christiani quamvis habentes spem in futuro saeculo, quando viderint deprimi altitudinem saeculi hujus, plerumque conturbantur de contritione rerum humanarum. Aperiunt Evangelium, aperiunt Scripturas; et inveniunt ibi ista omnia praedicta; quia hoc Dominus facit. Deprimit celsitudines saeculi, ut ab humilibus glorificetur. De quorum altitudine praedictum est, Civitates firmissimas destrues; et, Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates destruxisti (Psal. IX, 7). Quid ergo timetis, Christiani? Christus loquitur: Ego sum, nolite timere. Quid haec [PL35.1600] expavescitis? Quid timetis? Ego ista praedixi, ego facio, necesse est ut fiant. Ego sum, nolite timere. Voluerunt ergo eum accipere in navim, agnoscentes ac gaudentes, securi facti. Et statim fuit navis ad terram in quam ibant. Factus est finis ad terram: de humido ad solidum, de turbato ad firmum, de itinere ad finem.

8. Altera die turba quae stabat trans mare, unde illi venerant, vidit quia navicula non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis in navem, sed soli discipuli ejus abiissent: aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade, juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agentes Domino. Cum ergo vidissent turbae quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes Jesum. Insinuatum tamen est illis tam magnum miraculum. Viderunt enim quod discipuli soli ascendissent in navem, et quia alia navis non ibi erat. Venerunt autem inde et naves juxta locum illum ubi manducaverunt panem, in quibus eum turbae secutae sunt. Cum discipulis ergo non ascenderat, alia navis illic non erat: unde subito trans mare factus est Jesus, nisi quia super mare ambulavit, ut miraculum monstraret?

9. Et cum invenissent eum turbae. Ecce praesentat se turbis, a quibus se rapi timuerat, et in montem fugerat. Omnino confirmat et insinuat nobis in mysterio dicta esse illa omnia; et facta in magno sacramento, ut aliquid significarent. Ecce est ille qui in montem fugerat turbas: nonne cum ipsis turbis loquitur? Modo teneant, modo regem faciant. Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?

10. Ille post miraculi sacramentum, et sermonem infert, ut si fieri potest, qui pasti sunt, pascantur, et quorum satiavit panibus ventres, satiet et sermonibus mentes; sed si capiunt. Et si non capiunt, sumatur quod non capiunt, ne fragmenta pereant. Loquatur ergo, et audiamus. Respondit Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis. Propter carnem me quaeritis, non propter spiritum. Quam multi non quaerunt Jesum, nisi ut illis faciat bene secundum tempus! Alius negotium habet, quaerit intercessionem clericorum; alius premitur a potentiore, fugit ad ecclesiam; alius pro se vult interveniri apud eum apud quem parum valet: ille sic, ille sic; impletur quotidie talibus ecclesia. Vix quaeritur Jesus propter Jesum. Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Quaeritis me propter aliud, quaerite me propter me. Seipsum enim insinuat istum cibum, quod in consequentibus illucescit. Quem Filius hominis dabit vobis. Exspectabas, credo, iterum panes manducare, iterum discumbere, [PL35.1601] iterum saginari. Sed dixerat cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam: quomodo dictum fuerat mulieri illi Samaritanae, Si scires qui petit a te bibere, tu forsitan postulasses ab eo, et daret tibi aquam vivam: cum illa diceret, Unde tibi, quandoquidem non habes hauritorium, et puteus altus est? Samaritanae respondit: Si scires qui a te petit bibere, tu petisses ab eo, et daret tibi aquam, unde qui biberit, amplius non sitiet: nam de hac aqua qui biberit, sitiet iterum. Et gavisa est illa, et voluit accipere, quasi non passura sitim corporis, quae labore hauriendi fatigabatur; et sic inter hujusmodi sermocinationes pervenit ad potum spiritualem (Joan. IV, 5-26): omnino isto modo et hic.

11. Hunc ergo cibum, non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis: hunc enim Pater signavit Deus. Istum filium hominis nolite sic accipere, quasi alios filios hominum, de quibus dictum est, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt (Psal. XXXV, 8). Iste filius hominis sequestratus quadam gratia Spiritus, et secundum carnem filius hominis, exceptus a numero hominum; filius hominis est. Iste filius hominis et Filius Dei est, iste homo etiam Deus est. Alio loco interrogans discipulos ait: Quem me dicunt esse homines Filium hominis? Et illi: Alii Joannem, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis. Et ille: Vos vero quem me dicitis esse? Respondit Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 13-16). Ille dixit se Filium hominis, et Petrus eum dixit Filium Dei vivi. Optime ille commemorabat quod misericorditer exhibuerat: ille commemorabat quod in claritate permanebat. Verbum Dei commendat humilitatem suam, homo agnoscit claritatem Domini sui. Et revera, fratres, puto quia justum est; humiliavit se propter nos, glorificemus illum nos: non enim filius hominis propter se est, sed propter nos. Ergo erat filius hominis illo modo, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Ideo enim hunc Deus Pater signavit. Signare quid est, nisi proprium aliquid ponere? Hoc est enim signare, imponere aliquid quod non confundatur cum caeteris. Signare, est signum rei ponere. Cuicumque rei ponis signum, ideo ponis signum, ne confusa cum aliis, a te non possit agnosci. Pater ergo eum signavit. Quid est, signavit? Proprium quiddam illi dedit, ne caeteris comparetur hominibus. Ideo de illo dictum est, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Ergo signare quid est? Exceptum habere: hoc est, prae participibus tuis. Itaque nolite, inquit, me contemnere, quia filius sum hominis; et quaerite a me cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Sic enim filius hominis sum, ut non sim unus ex vobis: sic sum filius hominis, ut Pater Deus me signaret. Quid est, signaret? Proprium aliquid mihi daret, quo non confunderer cum genere humano, sed per me liberaretur genus humanum.

12. Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? Dixerat enim illis, Operamini escam, [PL35.1602] non quae perit, sed quae permanet in vitam aeternam. Quid faciemus, inquiunt? quid observando, hoc praeceptum implere poterimus? Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Hoc est ergo manducare cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Utquid paras dentes et ventrem? crede, et manducasti. Discernitur quidem ab operibus fides, sicut Apostolus dicit, justificari hominem per fidem sine operibus Legis (Rom. III, 28): et sunt opera quae videntur bona, sine fide Christi; et non sunt bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt bona: Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Id. X, 4). Ideo noluit discernere ab opere fidem, sed ipsam fidem dixit esse opus. Ipsa est enim fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Nec dixit, Hoc est opus vestrum; sed, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille: ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Quia ergo invitabat eos ad fidem, illi adhuc quaerebant signa quibus crederent. Vide si non Judaei signa petunt. Dixerunt ergo ei, Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Parumne erat quod de quinque panibus pasti sunt? Sciebant hoc quidem, sed huic cibo manna de coelo praeferebant. Dominus autem Jesus talem se dicebat, ut Moysi praeponeret. Non enim ausus est Moyses de se dicere quod daret cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Aliquid plus iste promittebat quam Moyses. Per Moysen quippe promittebatur regnum, et terra fluens lac et mel, temporalis pax, abundantia filiorum, salus corporis, et caetera omnia, temporalia quidem, in figura tamen spiritualia: quia veteri homini in Vetere Testamento promittebantur. Attendebant ergo promissa per Moysen, et attendebant promissa per Christum. Ille plenum ventrem promittebat in terra, sed cibo qui perit: iste promittebat cibum non qui perit, sed qui permanet in aeternum. Attendebant eum plus promittentem, et quasi nondum videbant majora facientem. Attendebant itaque qualia fecisset Moyses, et adhuc aliqua majora volebant fieri ab eo qui tam magna pollicebatur. Quid, inquiunt, facis, ut credamus tibi? Et ut noveris quia miracula illa huic miraculo comparabant, et ideo quasi minora ista judicabant quae faciebat Jesus: Patres, inquiunt, nostri manna manducaverunt in deserto. Sed quid est manna? Forte contemnitis. Sicut scriptum est, Dedit illis manna manducare. Per Moysen patres nostri panem de coelo acceperunt, et non eis dictum est a Moyse, Operamini cibum non qui perit. Tu promittis cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, et non talia opera operaris qualia Moyses. Panes hordeaceos ille non dedit, sed dedit manna de coelo.

13. Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo. Verus enim panis est qui de coelo descendit, et dat vitam mundo. Verus ergo ille panis est qui dat vitam mundo; et ipse cibus est de quo paulo ante locutus sum, Operamini cibum non qui [PL35.1603] perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Ergo et illud manna hoc significabat, et illa omnia signa mea erant. Signa mea dilexistis; qui significabatur, contemnitis? Non ergo Moyses dedit panem de coelo: Deus dat panem. Sed quem panem? forte manna? Non, sed panem quem significavit manna, ipsum scilicet Dominum Jesum. Pater meus dat vobis panem verum. Panis enim Dei est qui descendit de coelo, et dat vitam mundo. Dixerunt ergo ad eum: Domine; da nobis semper panem hunc. Quomodo mulier illa Samaritana, cui dictum est, Qui biberit de hac aqua, non sitiet unquam; continuo illa secundum corpus accipiens, sed tamen carere indigentia volens, Da mihi, inquit, Domine, de hac aqua: sic et isti, Domine, da nobis panem hunc, qui nos reficiat, nec deficiat.

14. Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet unquam. Qui venit ad me, hoc est quod ait, et qui credit in me; et quod dixit, non esuriet, hoc intelligendum est, non sitiet unquam. Utroque enim illa significatur aeterna satietas, ubi nulla est egestas. Panem de coelo desideratis; ante vos habetis, et non manducatis. Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non credidistis. Sed non ideo ego populum perdidi. Numquid enim infidelitas vestra fidem Dei evacuavit (Rom. III, 3)? Vide enim quod sequitur: Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venerit ad me, non ejiciam foras. Quale est intus illud, unde non exitur foras? Magnum penetrale, et dulce secretum. O secretum sine taedio, sine amaritudine malarum cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum! Nonne illud secretum est quo intrabit ille, cui dicturus est Dominus servo bene merito, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23)?

15. Et eum qui veniet ad me, non ejiciam foras. Quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Ideo ergo eum qui veniet ad te, non ejicies foras, quia descendisti de coelo, non facere voluntatem tuam, sed voluntatem ejus qui te misit? Magnum sacramentum! Obsecro vos, simul pulsemus; exeat ad nos aliquid quod nos pascat, secundum quod nos delectavit. Magnum illud et dulce secretum: Qui veniet ad me. Attende, attende, et appende: Qui veniet ad me, non ejiciam foras. Ergo, qui veniet, inquit, non ejiciam foras. Quare? Quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Ipsa est ergo causa quare non ejicias eum foras qui venit ad te, quia non voluntatem tuam facere descendisti de coelo, sed voluntatem ejus qui te misit? Ipsa. Quid quaerimus utrum ipsa sit? Ipsa est, ipse loquitur. Non enim nobis fas est aliud suspicari quam loquitur: Qui venerit ad me, non ejiciam foras. Et quasi quaereres, Quare? Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Timeo ne foras propterea exierit anima a Deo, quia superba erat; imo non dubito. Scriptum est enim, Initium omnis peccati superbia; et, Initium superbiae hominis apostatare a Deo. Scriptum est, firmum est, verum est. Deinde quid de superbo [PL35.1604] dicitur mortali, accincto pannis carnis, praegravato pondere corporis corruptibilis, et tamen extollenti se, et obliviscenti qua pelle vestitus sit, quid ei dicit Scriptura? Quid superbit terra et cinis? Quid superbit? Dicat quid superbit. Quoniam in vita sua projecit intima sua (Eccli. X, 15, 14, 9 et 10). Quid est, projecit, nisi porro jecit? Hoc est exire foras. Etenim intrare intro, appetere intima; projicere intima, foras exire est. Intima projicit superbus, intima appetit humilis. Si superbia ejicimur, humilitate regredimur.

16. Caput omnium morborum superbia est, quia caput omnium peccatorum superbia. Medicus quando aegritudinem discutit, si curet quod per aliquam causam factum est, et ipsam causam qua factum est non curet, ad tempus videtur mederi, causa manente morbus repetitur. Verbi gratia, expressius hoc dicam: humor in corpore scabiem vel ulcera gignit; in corpore fit magna febris, et non parvus dolor: exhibentur quaedam medicamenta quae scabiem compescant et fervorem illum ulceris sedent; et adhibentur et proficiunt: vides hominem qui fuit ulcerosus et scabiosus, sanatum; sed quia humor ille non ejectus est, rursus ad ulcus reditur. Cognoscens hoc medicus, purgat humorem, detrahit causam, et nulla erunt ulcera. Unde abundat iniquitas? Per superbiam. Cura superbiam, et nulla erit iniquitas. Ut ergo causa omnium morborum curaretur, id est superbia, descendit et humilis factus est Filius Dei. Quid superbis, homo? Deus propter te humilis factus est. Puderet te fortasse imitari humilem hominem, saltem imitare humilem Deum. Venit Filius Dei in homine, et humilis factus est: praecipitur tibi ut sis humilis, non tibi praecipitur ut ex homine fias pecus: ille Deus factus est homo; tu, homo, cognosce quia es homo: tota humilitas tua, ut cognoscas te. Ergo quia humilitatem docet Deus, dixit, Non veni facere voluntatem meam, sed ejus voluntatem qui misit me. Haec enim commendatio humilitatis est. Superbia quippe facit voluntatem suam; humilitas facit voluntatem Dei. Ideo qui ad me venerit, non ejiciam foras. Quare? Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Humilis veni, humilitatem docere veni, magister humilitatis veni: qui ad me venit, incorporatur mihi; qui ad me venit, humilis fit; qui mihi adhaeret, humilis erit; quia non facit voluntatem suam, sed Dei; et ideo non ejicietur foras, quia cum superbus esset, projectus est foras.

17. Vide illa interiora commendari in Psalmo: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Vide quid sit ire intro, vide quid sit ad illius protectionem confugere, vide quid sit etiam sub verbera patris currere: flagellat enim omnem filium quem recipit. Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Et quid est intus? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Cum miseris intro, intrantes in gaudium Domini sui; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae. Non foris extra te, sed intus apud te, ibi est fons vitae. Et in lumine tuo videbimus [PL35.1605] lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. Qui sequuntur voluntatem Domini sui, non quaerentes sua, sed quae Domini Jesu Christi, ipsi sunt recti corde, ipsis non commoventur pedes. Bonus enim Deus Israel rectis corde. Mei autem, inquit ille, pene commoti sunt pedes. Quare? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens (Psal. LXXII, 1-3). Ergo quibus bonus est Deus, nisi rectis corde? Nam mihi torto corde displicuit Deus. Quare displicuit? Quia dedit felicitatem malis: et ideo nutaverunt mihi pedes, quasi sine causa servissem Deo. Ideo ergo mei pene commoti sunt pedes, quia non fui rectus corde. Quid est ergo rectus corde? Sequens voluntatem Dei. Felix est ille, laborat ille: ille male vivit et felix est, ille juste vivit et laborat. Non indignetur juste vivens et laborans; intus habet quod felix ille non habet: non ergo tristetur, non maceretur, non deficiat. Felix ille habet ipse aurum in arca, iste Deum in conscientia. Compara nunc aurum et Deum, arcam et conscientiam. Ille illud habet quod perit, et ibi habet unde perit; iste Deum habet, qui perire non potest, et ibi habet unde auferri non potest: sed si sit rectus corde; tunc enim intrat, et non exit. Ideo ille quid dicebat? Quoniam apud te est fons vitae: non apud nos. Ideo intrare debemus ut vivamus, non quasi nobis sufficere ut pereamus, non quasi de nostro velle satiari ut arescamus: sed os ad ipsum fontem ponere, ubi aqua non deficit. Quia voluit suo consilio vivere Adam, et lapsus est per eum qui ante ceciderat per superbiam, qui ei calicem ipsius superbiae propinavit. Quia ergo apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen; intus bibamus, intus videamus. Quare enim inde exitum est? Audi quare: Non veniat mihi pes superbiae. Ergo ille exiit, cui venit pes superbiae. Ostende quia ideo exiit. Et manus peccatorum non moveant me: propter pedem superbiae. Quare hoc dicis? Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem. Ubi ceciderunt? In ipsa superbia. Expulsi sunt, nec potuerunt stare (Psal. XXXV, 8-13). Si ergo superbia expulit eos qui non potuerunt stare; humilitas intromittit, qui possint in perpetuum stare. Ideo etenim ille qui dixit, Exsultabunt ossa humiliata; praedixit, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam (Psal. L, 10). Quid est, auditui meo? Audiendo te felix sum, de voce tua felix sum; intus bibendo felix sum. Ideo non cado, ideo exsultabunt ossa humiliata: ideo amicus sponsi stat, et audit eum (Joan. III, 29); ideo stat, quia audit. De interiore fonte bibit, ideo stat. Illi qui noluerunt de interiore bibere, ibi ceciderunt; expulsi sunt, nec potuerunt stare.

18. Doctor itaque humilitatis venit non facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum. Veniamus ad eum, intremus ad eum, incorporemur ei, ut nec nos faciamus voluntatem nostram, sed voluntatem Dei: et non nos ejiciet foras, quia membra ejus sumus, quia caput nostrum esse voluit docendo humilitatem. Ad extremum, ipsum audite concionantem: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis: tollite [PL35.1606] jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et cum hoc didiceritis, invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28 et 29), unde non ejiciamini foras: quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me; humilitatem doceo, ad me venire non potest nisi humilis. Non mittit foras nisi superbia: quomodo exit foras qui servat humilitatem, et non labitur a veritate? Dicta sunt quanta dici potuerunt de abscondito sensu, fratres: satis enim hic latet sensus, et nescio utrum congruis verbis a me sit depromptus et exsculptus, quare ideo non ejiciat foras qui venit ad illum, quia non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum.

19. Haec est autem, inquit, voluntas ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Ipse illi datus est, qui servat humilitatem; hunc accipit: qui non servat humilitatem, longe est a magistro humilitatis. Ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Sic non est voluntas in conspectu Patris vestri, ut pereat unus de pusillis istis. De tumentibus potest perire, de pusillis nihil perit: quia nisi fueritis sicut pusillus iste, non intrabitis in regnum coelorum (Id. XVIII, 14, 4). Omne quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo; sed resuscitabo illud in novissimo die. Videte quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem delineet. Qui venit ad me, modo resurgit humilis factus in membris meis: sed et resuscitabo eum in novissimo die, secundum carnem. Haec est enim voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. Superius dixit, Qui audit verbum meum, et credit ei qui misit me: modo autem, Qui videt Filium, et credit in eum. Non dixit, Videt Filium, et credit in Patrem: hoc est enim credere in Filium, quod et in Patrem. Quia sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 24, 26). Ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam: credendo et transeundo ad vitam, tanquam prima illa resurrectione. Et quia non est sola, et resuscitabo ego eum, inquit, in novissimo die.

TRACTATUS XXVI. Ab eo quod scriptum est, Murmurabant ergo Judaei de illo, quia dixisset, Ego sum panis qui de coelo descendi; usque ad id, Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Cap. VI, V\. 41-59

1. Cum Dominus noster Jesus Christus, sicut in Evangelio cum legeretur, audivimus, panem se esse dixisset, qui de coelo descendit, murmuraverunt Judaei, et dixerunt, Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo hic dicit, Quia descendi de coelo? Isti a pane de coelo longe erant, nec eum esurire noverant. Fauces cordis languidas habebant, auribus apertis surdi erant, videbant et caeci stabant. Panis quippe iste interioris hominis quaerit esuriem: unde alio loco dicit, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur [PL35.1607] (Matth. V, 6). Justitiam vero nobis esse Christum Paulus apostolus dicit (I Cor. I, 30). Ac per hoc qui esurit hunc panem, esuriat justitiam; sed justitiam quae de coelo descendit, justitiam quam dat Deus, non quam sibi facit homo. Si enim nullam sibi homo faceret justitiam, non diceret idem apostolus de Judaeis, Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Inde erant isti qui panem de coelo descendentem non intelligebant, quia sua justitia saturati, justitiam Dei non esuriebant. Quid est hoc, justitia Dei et justitia hominis? Justitia Dei hic dicitur, non qua justus est Deus, sed quam dat homini Deus, ut justus sit homo per Deum. Quae autem erat illorum justitia? Qua de suis viribus praesumebant, et quasi impletores Legis seipsos ex sua virtute dicebant. Nemo autem implet Legem, nisi quem adjuverit gratia, id est panis qui de coelo descendit. Legis enim plenitudo, compendio ut ait Apostolus, charitas est (Id. XIII, 10): charitas non nummi, sed Dei; charitas non terrae, non coeli, sed ejus qui fecit coelum et terram. Unde ista charitas homini? Ipsum audiamus: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Daturus ergo Dominus Spiritum sanctum, dixit se panem qui de coelo descendit, hortans ut credamus in eum. Credere enim in eum, hoc est manducare panem vivum. Qui credit, manducat; invisibiliter saginatur, quia invisibiliter renascitur. Infans intus est, novus intus est: ubi novellatur, ibi satiatur.

2. Quid ergo talibus murmurantibus respondit Jesus? Nolite murmurare ad invicem. Tanquam dicens, Scio quare non esuriatis, et istum panem non intelligatis neque quaeratis. Nolite murmurare ad invicem: nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Magna gratiae commendatio! Nemo venit nisi tractus. Quem trahat et quem non trahat, quare illum trahat et illum non trahat, noli velle judicare, si non vis errare. Semel accipe, et intellige: nondum traheris? ora ut traharis. Quid hic dicimus, fratres? Si trahimur ad Christum, ergo inviti credimus; ergo violentia adhibetur, non voluntas excitatur. Intrare quisquam ecclesiam potest nolens, accedere ad altare potest nolens, accipere Sacramentum potest nolens: credere non potest nisi volens. Si corpore crederetur, fieret in nolentibus: sed non corpore creditur. Apostolum audi: Corde creditur ad justitiam. Et quid sequitur? Ore autem confessio fit ad salutem (Id. X, 10). De radice cordis surgit ista confessio. Aliquando audis confitentem, et nescis credentem. Sed nec debes vocare confitentem, quem judicas non credentem. Hoc est enim confiteri, dicere quod habes in corde: si autem aliud in corde habes, aliud dicis; loqueris, non confiteris. Cum ergo in Christum corde credatur, quod nemo utique facit invitus, qui autem trahitur, tanquam invitus cogi videtur; quomodo istam solvimus [PL35.1608] quaestionem, Nemo venit ad me nisi Pater qui misit me, traxerit eum?

3. Si trahitur, ait aliquis, invitus venit. Si invitus venit, nec credit; si non credit, nec venit. Non enim ad Christum ambulando currimus, sed credendo: nec motu corporis, sed voluntate cordis accedimus. Ideo illa mulier quae fimbriam tetigit, magis tetigit quam turba quae pressit. Ideo Dominus dixit, Quis me tetigit? (Luc. VIII, 44-46). Et mirantes discipuli, dixerunt: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille repetivit: Tetigit me aliquis. Illa tangit, turba premit. Quid est tetigit, nisi credidit? Unde et mulieri illi post resurrectionem dixit volenti se mittere ad pedes ejus: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX, 17). Quod vides, hoc solum me esse putas; noli me tangere. Quid est? Hoc solum me esse putas quod tibi appareo, noli sic credere: hoc est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem; tibi non ascendi, nam inde nunquam recessi. In terra non tangebat stantem, quomodo tangeret ad Patrem ascendentem? Sic tamen, sic se tangi voluit: sic tangitur ab eis a quibus bene tangitur, ascendens ad Patrem, manens cum Patre, aequalis Patri.

4. Inde et hic si advertis, Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit. Noli te cogitare invitum trahi: trahitur animus et amore. Nec timere debemus ne ab hominibus qui verba perpendunt, et a rebus maxime divinis intelligendis longe remoti sunt, in hoc Scripturarum sanctarum evangelico verbo forsitan reprehendamur, et dicatur nobis, Quomodo voluntate credo, si trahor? Ego dico: parum est voluntate, etiam voluptate traheris. Quid est trahi voluptate? Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Est quaedam voluptas cordis, cui panis dulcis est ille coelestis. Porro si poetae dicere licuit, »Trahit sua quemque voluptas« (Virg. Eclog. 2); non necessitas, sed voluptas; non obligatio, sed delectatio: quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad Christum, qui delectatur veritate, delectatur beatitudine, delectatur justitia, delectatur sempiterna vita, quod totum Christus est? An vero habent corporis sensus voluptates suas, et animus deseritur a voluptatibus suis? Si animus non habet voluptates suas, unde dicitur, Filii autem hominum, sub tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 8-10)? Da amantem, et sentit quod dico. Da desiderantem, da esurientem, da in ista solitudine peregrinantem atque sitientem, et fontem aeternae patriae suspirantem: da talem, et scit quid dicam. Si autem frigido loquor, nescit quid loquor. Tales erant isti qui invicem murmurabant. Pater, inquit, quem traxerit, venit ad me.

5. Quid est autem, Pater quem traxerit; cum ipse Christus trahat? Quare voluit dicere, Pater quem traxerit? [PL35.1609] Si trahendi sumus, ab illo trahamur cui dicit quaedam quae diligit, Post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). Sed quid intelligi voluit, advertamus, fratres, et quantum possumus capiamus. Trahit Pater ad Filium eos qui propterea credunt in Filium, quia eum cogitant Patrem habere Deum: Deus enim Pater aequalem sibi genuit Filium: ut qui cogitat, atque in fide sua sentit et ruminat aequalem esse Patri eum in quem credidit, ipsum trahit Pater ad Filium. Arius credidit creaturam, non eum traxit Pater; quia non considerat Patrem, qui Filium non credit aequalem. Quid dicis, o Ari? quid, haeretice, loqueris? quid est Christus? Non, inquit, Deus verus; sed quem fecit Deus verus. Non te traxit Pater: non enim intellexisti Patrem, cujus Filium negas: aliud cogitas, non est ipse Filius; nec a Patre traheris, nec ad Filium traheris: aliud est enim Filius, aliud quod tu dicis. Photinus dixit: Homo solum est Christus, non est et Deus. Qui sic credit, non Pater eum traxit. Quem Pater traxit, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Non sicut propheta, non sicut Joannes, non sicut aliquis magnus justus; sed sicut unicus, sicut aequalis, tu es Christus Filius Dei vivi. Vide quia tractus est, et a Patre tractus est. Beatus es Simon Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 16, 17). Ista revelatio, ipsa est attractio. Ramum viridem ostendis ovi, et trahis illam. Nuces puero demonstrantur, et trahitur: et quo currit trahitur, amando trahitur, sine laesione corporis trahitur, cordis vinculo trahitur. Si ergo ista quae inter delicias et voluptates terrenas revelantur amantibus, trahunt; quoniam verum est, »Trahit sua quemque voluptas;« non trahit revelatus Christus a Patre? Quid enim fortius desiderat anima quam veritatem? Quo avidas fauces habere debet, unde optare ut sanum sit intus palatum vera judicandi, nisi ut manducet et bibat sapientiam, justitiam, veritatem, aeternitatem?

6. Ubi autem hoc? Ibi melius, verius ibi, plenius ibi. Nam hic facilius possumus esurire, et hoc si bonam spem habemus, quam satiari: Beati enim, inquit, qui esuriunt et sitiunt justitiam, sed hic; quoniam saturabuntur (Id. V, 6), sed ibi. Ideo cum dixisset, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum, quid subjecit? Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Reddo illi quod amat, reddo quod sperat: videbit quod adhuc non videndo credidit; manducabit quod esurit, saturabitur eo quod sitit. Ubi? In resurrectione mortuorum, quia ego resuscitabo eum in novissimo die.

7. Scriptum est enim in Prophetis, Et erunt omnes docibiles Dei. Quare hoc dixi, o Judaei? Pater vos non docuit; quomodo potestis me agnoscere? Omnes regni illius homines docibiles Dei erunt, non ab hominibus audient. Et si ab hominibus audiunt, tamen quod intelligunt, intus datur, intus coruscat, intus revelatur. Quid faciunt homines forinsecus annuntiantes? quid facio ego modo cum loquor? Strepitum verborum ingero auribus vestris. Nisi ergo revelet ille [PL35.1610] qui intus est, quid dico, aut quid loquor? Exterior cultor arboris, interior est Creator. Qui plantat et qui rigat, extrinsecus operatur: hoc facimus nos. Sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum aat Deus (I Cor. III, 7): hoc est, Erunt omnes docibiles Dei. Qui, omnes? Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Videte quomodo trahit Pater: docendo delectat, non necessitatem imponendo. Ecce quomodo trahit. Erunt omnes docibiles Dei: trahere Dei est. Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me: trahere Dei est.

8. Quid igitur, fratres? Si omnis qui audivit a Patre et didicit, ipse venit ad Christum, Christus nihil hic docuit? Quid quod Patrem magistrum homines non viderunt, Filium viderunt? Filius dicebat, sed Pater docebat. Ego cum homo sim, quem doceo? quem, fratres, nisi eum, qui audivit verbum meum? Si ego cum homo sim, illum doceo qui audit verbum meum; illum docet et Pater, qui audit Verbum ejus: si illum docet Pater qui audit Verbum ejus; quaere quid sit Christus, et invenies Verbum ejus: In principio erat Verbum. Non, In principio fecit Deus Verbum; quomodo, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1): ecce quia non est creatura. Disce trahi ad Filium a Patre; doceat te Pater, audi Verbum ejus. Quod Verbum ejus, inquis, audio? In principio erat Verbum; non factum est, sed erat: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo homines in carne constituti audiant tale Verbum? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14).

9. Exponit hoc et ipse, et ostendit nobis quid dixerit, Qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Continuo subjecit quod cogitare possemus: Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. Quid est quod ait? Ego vidi Patrem, vos non vidistis Patrem; et tamen non venitis ad me, nisi trahamini a Patre. Quid est autem vos trahi a Patre, nisi discere a Patre? quid est discere a Patre, nisi audire a Patre? quid est audire a Patre, nisi audire Verbum Patris, id est me? Ne forte ergo cum dico vobis, Omnis qui audivit a Patre et didicit, dicatis apud vos, Sed nunquam vidimus Patrem; quomodo discere potuimus a Patre? a meipso audite: Non quia Patrem vidit quisquam, sed qui est a Deo, hic vidit Patrem. Ego novi Patrem, ab illo sum: sed quomodo verbum ab illo cujus est verbum; non quod sonat et transit, sed quod manet cum dicente, et trahit audientem.

10. Admoneat quod sequitur: Amen, amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam aeternam. Revelare se voluit quid esset: nam compendio dicere potuit, Qui credit in me, habet me. Ipse enim Christus verus Deus est et vita aeterna. Qui ergo credit in me, inquit, it in me; et qui it in me, habet me. Quid est autem habere me? Habere vitam aeternam. Vita [PL35.1611] aeterna mortem assumpsit, vita aeterna mori voluit; sed de tuo, non de suo: accepit a te, ubi moreretur pro te. Ab hominibus enim carnem assumpsit, sed non more hominum. Nam Patrem habens in coelo, matrem elegit in terra: et illic natus sine matre, et hic sine Patre. Assumpsit ergo vita mortem, ut vita occideret mortem. Nam qui in me credit, inquit, habet vitam aeternam: non quod patet, sed quod latet. Vita enim aeterna Verbum: in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum et vita erat lux hominum (Ibid. 2, 4). Ipse vita aeterna, dedit et carni susceptae vitam aeternam. Mori venit, sed die tertio resurrexit. Inter Verbum suscipiens, et carnem resurgentem, mors media consumpta est.

11. Ego sum, inquit, panis vitae. Et unde illi superbiebant? Patres vestri, inquit, manducaverunt in deserto manna, et mortui sunt. Quid est unde superbitis? Manducaverunt manna, et mortui sunt. Quare manducaverunt, et mortui sunt? Quia quod videbant, credebant: quod non videbant, non intelligebant. Ideo patres vestri, quia similes estis illorum. Nam quantum pertinet, fratres mei, ad mortem istam visibilem et corporalem, numquid nos non morimur qui manducamus panem de coelo descendentem? Sic sunt mortui et illi, quemadmodum nos sumus morituri; quantum attinet, ut dixi, ad mortem hujus corporis visibilem atque carnalem. Quantum autem pertinet ad illam mortem, de qua terret Dominus, qua mortui sunt patres istorum; manducavit manna et Moyses, manducavit manna et Aaron, manducavit manna et Phinees, manducaverunt ibi multi qui Domino placuerunt, et mortui non sunt. Quare? Quia visibilem cibum spiritualiter intellexerunt, spiritualiter esurierunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter satiarentur. Nam et nos hodie accipimus visibilem cibum: sed aliud est Sacramentum, aliud virtus Sacramenti. Quam multi de altari accipiunt et moriuntur, et accipiendo moriuntur? Unde dicit Apostolus, Judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Non enim buccella Dominica venenum fuit Judae. Et tamen accepit, et cum accepit, in eum inimicus intravit: non quia malum accepit, sed quia bonum male malus accepit. Videte ergo, fratres, panem coelestem spiritualiter manducate, innocentiam ad altare apportate. Peccata etsi sunt quotidiana, vel non sint mortifera. Antequam ad altare accedatis, attendite quid dicatis: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Dimittis, dimittetur tibi: securus accede, panis est, non venenum. Sed vide si dimittis: nam si non dimittis, mentiris, et ei mentiris, quem non fallis. Mentiri Deo potes, Deum fallere non potes. Novit ille quid agat. Intus te videt, intus te examinat, intus inspicit, intus judicat, intus aut damnat, aut coronat. Patres autem istorum [PL35.1612], id est, mali patres malorum, infideles patres infidelium, murmuratores patres murmuratorum. Nam de nulla re magis Dominum offendisse ille populus dictus est, quam contra Deum murmurando. Ideo et Dominus eos volens ostendere talium filios, hinc ad eos coepit: Quid murmuratis in invicem, murmuratores, filii murmuratorum? Patres vestri manna manducaverunt, et mortui sunt: non quia malum erat manna, sed quia male manducaverunt.

12. Hic est panis qui de coelo descendit. Hunc panem significavit manna, hunc panem significavit altare Dei. Sacramenta illa fuerunt: in signis diversa sunt; in re quae significatur paria sunt. Apostolum audi: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt. Spiritualem utique eamdem; nam corporalem alteram, quia illi manna, nos aliud: spiritualem vero, quam nos. Sed patres nostri, non patres illorum: quibus nos similes sumus, non quibus illi similes fuerunt. Et adjungit: Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Aliud illi, aliud nos; sed specie visibili, quod tamen hoc idem significaret virtute spirituali. Quomodo enim eumdem potum? Bibebant, inquit, de spirituali sequente petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 1-4). Inde panis, inde potus. Petra Christus in signo, verus Christus in Verbo et in carne. Et quomodo biberunt? Percussa est petra de virga bis (Num. XX, 11): gemina percussio, duo ligna crucis significat. Hic est ergo panis de coelo descendens, ut si quis manducaverit ex ipso, non moriatur. Sed quod pertinet ad virtutem Sacramenti, non quod pertinet ad visibile Sacramentum: qui manducat intus, non foris; qui manducat in corde, non qui premit dente.

13. Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Ideo vivus, quia de coelo descendi. De coelo descendit et manna: sed manna umbra erat, iste veritas est. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Hoc quando caperet caro, quod dixit panem, carnem? Vocatur caro, quod non capit caro: et ideo magis non capit caro, quia vocatur caro. Hoc enim exhorruerunt, hoc ad se multum esse dixerunt, hoc non posse fieri putaverunt. Caro mea est, inquit, pro mundi vita. Norunt fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non negligant. Fiant corpus Christi, si volunt vivere de Spiritu Christi. De spiritu Christi non vivit, nisi corpus Christi. Intelligite, fratres [PL35.1613] mei, quid dixerim. Homo es, et spiritum habes, et corpus habes. Spiritum dico quae anima vocatur, qua constat quod homo es: constas enim ex anima et corpore. Habes itaque spiritum invisibilem, corpus visibile. Dic mihi quid ex quo vivat: spiritus tuus vivit ex corpore tuo, an corpus tuum ex spiritu tuo? Respondet omnis qui vivit: qui autem hoc non potest respondere, nescio si vivit: quid respondet omnis qui vivit? Corpus utique meum vivit de spiritu meo. Vis ergo et tu vivere de Spiritu Christi? In corpore esto Christi. Numquid enim corpus meum vivit de spiritu tuo? Meum vivit de spiritu meo, et tuum de tuo. Non potest vivere corpus Christi, nisi de Spiritu Christi. Inde est quod exponens nobis apostolus Paulus hunc panem, Unus panis, inquit, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17). O Sacramentum pietatis! o signum unitatis! o vinculum charitatis! Qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivat. Accedat, credat,; incorporetur, ut vivificetur. Non abhoreat a compage membrorum, non sit putre membrum quod resecari mereatur, non sit distortum de quo erubescatur: sit pulchrum, sit aptum, sit sanum; haereat corpori, vivat Deo de Deo: nunc laboret in terra, ut postea regnet in coelo.

14. Litigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic carnem suam nobis dare ad manducandum? Litigabant utique ad invicem, quoniam panem concordiae non intelligebant, nec sumere volebant: nam qui manducant talem panem, non litigant ad invicem; quoniam unus panis, unum corpus multi sumus. Et per hunc facit Deus unius modi habitare in domo (Psal. LXVII, 7).

15. Quod autem ad invicem litigantes quaerunt, quomodo possit Dominus carnem suam dare ad manducandum, non statim audiunt: sed adhuc eis dicitur, Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quomodo quidem edatur, et quisnam modus sit manducandi istum panem, ignoratis; verumtamen nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Haec non utique cadaveribus, sed viventibus loquebatur. Unde, ne istam vitam intelligentes et de hac re litigarent, secutus adjunxit, Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Hanc ergo non habet, qui istum panem non manducat, nec istum sanguinem bibit: nam temporalem vitam sine illo habere homines possunt, aeternam vero omnino non possunt. Qui ergo non manducat ejus carnem, nec bibit ejus sanguinem, non habet in se vitam: et qui manducat ejus carnem, et bibit ejus sanguinem, habet vitam. Ad utrumque autem respondet quod dixit, aeternam. Non ita est in hac esca, quam sustentandae hujus temporalis vitae causa sumimus. Nam qui eam non sumpserit, non vivet: nec tamen qui eam sumpserit, vivet. Fieri enim potest ut senio, vel morbo, vel aliquo casu, plorimi et qui eam [PL35.1614] sumpserint moriantur. In hoc vero cibo et potu, id est corpore et sanguine Domini, non ita est. Nam et qui eam non sumit, non habet vitam: et qui eam sumit, habet vitam, et hanc utique aeternam. Hunc itaque cibum et potum societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum, quod est sancta Ecclesia in praedestinatis et vocatis, et justificatis, et glorificatis sanctis, et fidelibus ejus. Quorum primum jam factum est, id est, praedestinatio: secundum et tertium factum est, et fit, et fiet, id est, vocatio et justificatio: quartum vero nunc in spe est, in re autem futurum est, id est, glorificatio. Hujus rei Sacramentum, id est, unitatis corporis et sanguinis Christi alicubi quotidie, alicubi certis intervallis dierum in dominica mensa praeparatur, et de mensa dominica sumitur; quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium: res vero ipsa cujus sacramentum est, omni homini ad vitam, nulli ad exitium, quicumque ejus particeps fuerit.

16. Ne autem putarent sic in isto cibo et potu promitti vitam aeternam, ut qui eam sumerent, jam nec corpore morerentur; huic cogitationi dignatus est occurrere. Nam cum dixisset, Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; continuo subjecit, Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Ut habeat interim secundum spiritum vitam aeternam in requie, quae sanctorum spiritus suscipit: quod autem ad corpus attinet, nec ejus vita aeterna fraudetur, sed in resurrectione mortuorum novissimo die.

17. Caro enim mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Cum enim cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant, neque sitiant; hoc veraciter non praestat nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur, immortales et incorruptibiles facit, id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta. Propterea quippe, sicut etiam ante nos hoc intellexerunt homines Dei, Dominus noster Jesus Christus corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid rediguntur ex multis. Namque aliud in unum ex multis granis confit: aliud in unum ex multis acinis confluit.

18. Denique jam exponit quomodo id fiat quod loquitur, et quid sit manducare corpus ejus, et sanguinem bibere. Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Hoc est ergo manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat [spiritualiter] carnem ejus, nec bibit ejus sanguinem, [licet carnaliter et visibiliter premat dentibus Sacramentum corporis et sanguinis Christi:] sed magis tantae rei Sacramentum ad judicium sibi manducat et bibit, quia immundus praesumpsit ad Christi accedere Sacramenta, quae aliquis non digne sumit, nisi qui mundus est; de quibus dicitur, Beati mundo corde [PL35.1615] quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).

19. Sicut, inquit, misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Non ait: Sicut manduco Patrem, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Non enim Filius participatione Patris fit melior, qui est natus aequalis; sicut participatione Filii per unitatem corporis ejus et sanguinis, quod illa manducatio potatioque significat, nos efficimur meliores. Vivimus ergo nos propter ipsum, manducantes eum; id est, ipsum accipientes aeternam vitam, quam non habebamus ex nobis: vivit autem ipse propter Patrem, missus ab eo; quia semetipsum exinanivit, factus obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II, 8). Si enim secundum id accipimus, Vivo propter Patrem, quod alibi ait, Pater major me est (Joan. XIV, 28); sicut et nos vivimus propter ipsum, qui major est nobis: hoc ex eo quod missus est, factum est. Missio quippe ejus exinanitio suimetipsius est, et formae servilis acceptio: quod recte intelligitur, servata etiam Filii cum Patre aequalitate naturae. Major enim est Pater homine filio, sed aequalem habet Deum Filium: cum idem ipse sit et Deus et homo, Dei Filius et hominis filius, unus Christus Jesus. In quam sententiam si recte accipiuntur haec verba, ita dixit, Sicut me misit vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me: ac si diceret, Ut ego vivam propter Patrem, id est, ad illum tanquam majorem referam vitam meam, exinanitio mea fecit, in qua me misit; ut autem quisque vivat propter me, participatio facit qua manducat me. Ego itaque humiliatus vivo propter Patrem, ille erectus vivit propter me. Si autem ita dictum est, Vivo propter Patrem, quia ipse de illo, non ille de ipso est; sine detrimento aequalitatis dictum est. Nec tamen dicendo, et qui manducat me, et ipse vivet propter me, eamdem suam et nostram aequalitatem significavit; sed gratiam mediatoris ostendit.

20. Hic est panis qui de coelo descendit: ut illum manducando vivamus, quia aeternam vitam ex nobis habere non possumus. Non sicut, inquit, manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt: qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Quod ergo illi mortui sunt, ita vult intelligi, ut non vivant in aeternum. Nam temporaliter et hi profecto morientur, qui Christum manducant: sed vivunt in aeternum, quia Christus est vita aeterna.

TRACTATUS XXVII. Ab eo quod scriptum est, Haec dixit in synagoga docens sabbato in Capharnaum; usque ad id, Ille enim traditurus erat eum, cum esset unus ex duodecim. Cap. VI, V\. 60-72

1. Verba Domini ex Evangelio, quae sermonem [PL35.1616] pristinum consequuntur, audivimus. Hinc sermo debetur auribus et mentibus vestris, et hodierno diei non importunus est: est enim de corpore Domini, quod dicebat se dare ad manducandum propter aeternam vitam. Exposuit autem modum attributionis hujus et doni sui, quomodo daret carnem suam manducare, dicens, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo (Joan. VI, 57). Signum quia manducavit et bibit hoc est, si manet et manetur, si habitat et inhabitatur, si haeret ut non deseratur. Hoc ergo nos docuit et admonuit mysticis verbis, ut simus in ejus corpore sub ipso capite in membris ejus, edentes carnem ejus, non relinquentes unitatem ejus. Sed qui aderant plures non intelligendo scandalizati sunt: non enim cogitabant haec audiendo, nisi carnem, quod ipsi erant. Apostolus autem dicit, et verum dicit, Sapere secundum carnem, mors est (Rom. VIII, 6). Carnem suam dat nobis Dominus manducare, et sapere secundum carnem mors est; cum de carne sua dicat, quia ibi est vita aeterna. Ergo nec carnem debemus sapere secundum carnem, sicut in his verbis:

2. Multi itaque audientes; non ex inimicis, sed ex dicipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Si discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? Et tamen sic oportebat ut diceretur, quod non ab omnibus intelligeretur. Secretum Dei intentos debet facere, non adversos. Isti autem cito defecerunt, talia loquente Domino Jesu: non crediderunt aliquid magnum dicentem, et verbis illis aliquam gratiam cooperientem; sed prout voluerunt ita intellexerunt, et more hominum, quia poterat Jesus, aut hoc disponebat Jesus, carnem quia indutum erat Verbum, veluti concisam distribuere credentibus in se. Durus est, inquiunt, hic sermo; quis potest eum audire?

3. Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de eo discipuli ejus. Sic enim apud se ista dixerunt, ut ab illo non audirentur; sed ille qui eos noverat in seipsis, audiens apud semetipsum, respondit, et ait, Hoc vos scandalizat: quia dixi, Carnem meam do vobis manducare, et sanguinem meum bibere, hoc vos nempe scandalizat. Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Quid est hoc? Hinc solvit quod illos moverat? hinc aperuit unde fuerant scandalizati? Hinc plane, si intelligerent. Illi enim putabant eum erogaturum corpus suum; ille autem dixit se ascensurum in coelum, utique integrum. Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius; certe vel tunc videbitis quia non eo modo quo putatis, erogat corpus suum; certe vel tunc intelligetis quia gratia ejus non consumitur morsibus.

4. Et ait: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Hoc antequam exponamus, ut Dominus donat, illud non negligenter praetereundum est, quod ait, Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Filius enim hominis Christus, ex virgine Maria. Ergo filius hominis hic coepit esse in terra, ubi [PL35.1617] carnem assumpsit ex terra. Unde prophetice dictum erat, Veritas de terra orta est (Psalm. LXXXIV, 12). Quid sibi ergo vult quod ait, Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Nulla enim esset quaestio si ita dixisset, Si videritis Filium Dei ascendentem ubi erat prius? cum vero Filium hominis dixit ascendentem ubi erat prius, numquid Filius hominis in coelo erat prius, quando in terra esse coepit? Hic quidem dixit, ubi erat prius, quasi tunc non ibi esset quando haec loquebatur. Alio autem loco ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13): non dixit, erat, sed, Filius, inquit, hominis qui est in coelo. In terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Et non ita dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius Dei, qui est in coelo. Quo pertinet, nisi ut intelligamus, quod etiam pristino sermone commendavi Charitati vestrae, unam personam esse Christum Deum et hominem, non duas; ne fides nostra non sit Trinitas, sed quaternitas? Christus ergo unus est: Verbum, anima et caro unus Christus: Filius Dei et filius hominis unus Christus. Filius Dei semper, filius hominis ex tempore; tamen unus Christus secundum unitatem personae. In coelo erat, quando in terra loquebatur. Sic erat filius hominis in coelo, quomodo Filius Dei erat in terra; Filius Dei in terra in suscepta carne, filius hominis in coelo in unitate personae.

5. Quid est ergo quod adjungit, Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam? Dicamus ei (patitur enim nos non contradicentes, sed nosse cupientes): O Domine, magister bone, quomodo caro non prodest quidquam, cum tu dixeris, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam? An vita non prodest quidquam? et propter quid sumus quod sumus, nisi ut habeamus vitam aeternam, quam tua carne promittis? quid est ergo, non prodest quidquam caro? Non prodest quidquam, sed quomodo illi intellexerunt: carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur, non quomodo spiritu vegetatur. Proinde sic dictum est, Caro non prodest quidquam; quomodo dictum est, Scientia inflat. Jam ergo debemus odisse scientiam? Absit. Et quid est, Scientia inflat? Sola, sine charitate: ideo adjunxit, Charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Adde ergo scientiae charitatem, et utilis erit scientia; non per se, sed per charitatem. Sic etiam nunc, caro non prodest quidquam, sed sola caro: accedat spiritus ad carnem, quomodo accedit charitas ad scientiam, et prodest plurimum. Nam si caro nihil prodesset, Verbum caro non fieret, ut inhabitaret in nobis. Si per carnem nobis multum profuit Christus, quomodo caro nihil prodest? Sed per carnem Spiritus aliquid pro salute nostra egit. Caro vas fuit; quod habebat attende, non quod erat. Apostoli missi sunt; numquid caro ipsorum nihil nobis profuit? Si caro Apostolorum nobis profuit, caro Domini potuit nihil prodesse? Unde enim ad nos sonus verbi, nisi per vocem carnis? unde stilus, unde conscriptio? Ista omnia opera carnis sunt, sed agitante spiritu tanquam organum [PL35.1618] suum. Spiritus ergo est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam: sicut illi intellexerunt carnem, non sic ego do ad manducandum carnem meam.

6. Proinde, Verba, inquit, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita est. Diximus enim, fratres, hoc Dominum commendasse in manducatione carnis suae et potatione sanguinis sui, ut in illo maneamus, et ipse in nobis. Manemus autem in illo, cum sumus membra ejus: manet autem ipse in nobis, cum sumus templum ejus. Ut autem simus membra ejus, unitas nos compaginat. Ut compaginet unitas, quae facit nisi charitas? Et charitas Dei unde? Apostolum interroga: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ergo Spiritus est qui vivificat: spiritus enim facit viva membra. Nec viva membra spiritus facit, nisi quae in corpore quod vegetat ipse spiritus, invenerit. Nam spiritus qui est in te, o homo, quo constas ut homo sis, numquid vivificat membrum quod separatum invenerit a carne tua? Spiritum tuum dico animam tuam: anima tua non vivificat nisi membra quae sunt in carne tua; unum si tollas, jam non vivificatur ex anima tua, quia unitati corporis tui non copulatur. Haec dicuntur ut amemus unitatem, et timeamus separationem. Nihil enim sic debet formidare christianus, quam separari a corpore Christi. Si enim separatur a corpore Christi, non est membrum ejus; si non est membrum ejus, non vegetatur Spiritu ejus: Quisquis autem, inquit Apostolus, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Id. VIII, 9). Spiritus ergo est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Quid est, spiritus et vita sunt? Spiritualiter intelligenda sunt. Intellexisti spiritualiter? spiritus et vita sunt. Intellexisti carnaliter? etiam sic illa spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt.

7. Sed sunt quidam, inquit, in vobis qui non credunt. Non dixit, Sunt quidam in vobis qui non intelligunt; sed causam dixit, quare non intelligant. Sunt enim quidam in vobis qui non credunt; et ideo non intelligunt, quia non credunt. Propheta enim dixit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Prius haereamus per fidem, ut sit quod vivificetur per intellectum. Nam qui non haeret, resistit; qui resistit, non credit. Nam qui resistit, quomodo vivificatur? Adversarius est radio lucis, quo penetrandus est: non avertit aciem, sed claudit mentem. Sunt ergo quidam qui non credunt. Credant et aperiant, aperiant et illuminabuntur. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. Ibi enim erat et Judas. Nam quidam scandalizati sunt: ille autem mansit ad insidiandum, non ad intelligendum. Et quia ideo manserat, non de illo tacuit Dominus. Non illum expressit, sed nec siluit; ut omnes timerent, quamvis unus periret. Sed posteaquam dixit et distinxit credentes a non credentibus, expressit causam quare non credant: Propterea dixi vobis, inquit, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ergo et credere datur nobis: non enim nihil est credere. Si autem magnum [PL35.1619] aliquid est, gaude quia credidisti, sed noli extolli: quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)?

8. Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulaverunt. Abierunt retro, sed post satanam, non post Christum. Nam aliquando Dominus Christus Petrum appellavit satanam, magis quia volebat praecedere Dominum suum, et consilium dare ne moreretur ille, qui venerat ut moreretur, ne nos in aeternum moreremur; et ait illi: Redi post me, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominis sunt (Matth. XVI, 23). Non illum repulit retro ire post satanam, et appellavit satanam; sed fecit post se ire, ut non esset satanas ambulando post Dominum. Isti autem sic redierunt retro, quomodo de quibusdam feminis dicit Apostolus: Quaedam enim conversae sunt retro post satanam (I Tim. V, 15). Ulterius cum illo non ambulaverunt. Ecce praecisi a corpore vitam perdiderunt, quia forte in corpore nec fuerunt. Inter non credentes et ipsi deputandi sunt, quamvis discipuli dicerentur. Abierunt retro, non pauci, sed multi. Hoc forte factum est ad consolationem, quoniam aliquando contingit ut dicat homo verum, et quod dicit, non capiatur, atque illi qui audiunt, scandalizentur et discedant. Poenitet autem hominem dixisse quod verum est: dicit enim apud se homo, Non debui sic dicere, non hoc dicere debui. Ecce Domino contigit; dixit, et perdidit multos, remansit ad paucos. Sed non turbabatur ipse, quia ab initio noverat et qui credentes essent, et qui non credentes: nos si nobis contingat, perturbamur. Solatium in Domino inveniamus, et tamen caute verba dicamus.

9. Atque ille ad paucos qui remanserant: Dixit ergo Jesus duodecim; id est illis duodecim qui remanserunt: Numquid et vos, inquit, vultis ire? Non discessit nec Judas. Sed quare manebat, Domino jam apparebat; nobis postea manifestatus est. Respondit Petrus pro omnibus, unus pro multis, unitas pro universis: Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? Repellis nos a te, da nobis alterum te. Ad quem ibimus? Si a te recedimus, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Videte quemadmodum Petrus, dante Deo, recreante Spiritu sancto, intellexit. Unde, nisi quia credidit? Verba vitae aeternae habes. Vitam enim aeternam habes in ministratione corporis et sanguinis tui. Et nos credidimus, et cognovimus. Non cognovimus, et credidimus, sed credidimus, et cognovimus. Credidimus enim ut cognosceremus: nam si prius cognoscere, et deinde credere vellemus, nec cognoscere nec credere valeremus. Quid credidimus, et quid cognovimus? Quia tu es Christus Filius Dei; id est, quia ipsa vita aeterna tu es, et non das in carne et sanguine tuo nisi quod es.

10. Ait ergo Dominus Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? Ergo, Undecim elegi diceret: an eligitur et diabolus, et in electis est diabolus? Electi in laude solent dici: an electus est et iste, de quo nolente et nesciente magnum aliquid boni fieret? Hoc est proprium Dei; contrarium iniquis. Sicut enim iniqui male utuntur bonis [PL35.1620] operibus Dei; sic contra Deus bene utitur malis operibus hominum iniquorum. Quam bonum est membra corporis ita esse, quemadmodum disponi non possunt nisi ab artifice Deo! Petulantia tamen quam male utitur oculis? Fallacia quam male utitur lingua? Falsus testis nonne lingua sua et animam suam prius trucidat, et alterum laedere se perempto conatur? Male utitur lingua, nec ideo malum est lingua: opus Dei est lingua, sed bono opere Dei male utitur illa nequitia. Quomodo utuntur pedibus qui currunt ad scelera? quomodo utuntur manibus homicidae? et illis adjacentibus forinsecus bonis creaturis Dei quam male utuntur mali? Auro judicia corrumpunt, innocentes opprimunt. Luce ista mali male utuntur: male vivendo enim etiam ipsam lucem qua vident, ad ministerium scelerum suorum usurpant. lens enim ut faciat aliquid mali malus, lucere sibi vult ne offendat, qui jam intus offendit et cecidit: quod timet in corpore, jam incurrit in corde. Omnibus ergo bonis Dei, ne per singula currere longum sit, male utitur malus: contra, malis hominum malorum bene utitur bonus. Et quid tam bonum quam unus Deus? Quandoquidem ipse Dominus dixit, Nemo bonus nisi unus Deus (Marc. X, 18). Quanto ergo ille melior, tanto melius utitur et malis nostris. Quid Juda pejus? Inter omnes adhaerentes Magistro, inter duodecim, loculi illi commissi sunt, et dispensatio pauperum distributa: ingratus tanto beneficio, honori tanto, accepit pecuniam, perdidit justitiam: tradidit vitam mortuus; quem ut discipulus secutus, ut inimicus persecutus est. Totum hoc malum Judae; sed malo ejus bene usus est Dominus. Tradi se pertulit ut redimeret nos. Ecce malum Judae in bonum conversum est. Satanas quantos martyres persecutus est? Si satanas persequendo cessaret, hodie tam gloriosam coronam sancti Laurentii non celebraremus. Si ergo ipsius diaboli malis operibus bene utitur Deus: quod facit malus, male utendo, sibi nocet; non bonitati Dei contradicit. Artifex illo utitur; et magnus artifex, si illo uti non nosset, nec eum esse permitteret. Ergo unus ex vobis diabolus est, ait, cum ego vos duodecim elegerim. Potest et sic intelligi quod ait, duodecim elegi, quia sacratus est numerus. Non enim quia periit inde unus, ideo illius numeri honor demptus est: nam in locum pereuntis, alius subrogatus est (Act. I, 26). Mansit numerus consecratus, numerus duodenarius; quia per universum mundum, hoc est per quatuor cardines mundi, Trinitatem fuerant annuntiaturi. Ideo ter quaterni. Se ergo exterminavit Judas, non duodenarium numerum violavit: ipse deseruit praeceptorem, nam Deus illi apposuit successorem.

11. Hoc totum quod Dominus de carne et de sanguine suo locutus est, et quod in ejus distributionis gratia vitam nobis promisit aeternam, et quod hinc voluit intelligi manducatores et potatores carnis et sanguinis sui, ut in illo maneant et ipse in illis, et [PL35.1621] quod non intellexerunt qui non crediderunt, et quod spiritualia carnaliter sapiendo scandalizati sunt, et quod eis scandalizatis et pereuntibus, consolationi Dominus adfuit discipulis qui remanserant, ad quos probandos interrogavit, Numquid et vos vultis ire? ut responsio permansionis eorum innotesceret nobis; nam ille noverat quia manebant: hoc ergo totum ad hoc nobis valeat, dilectissimi, ut carnem Christi et sanguinem Christi non edamus tantum in Sacramento, quod et multi mali; sed usque ad spiritus participationem manducemus et bibamus, ut in Domini corpore tanquam membra maneamus, ut ejus spiritu vegetemur, et non scandalizemur, etiam si multi modo nobiscum manducant et bibunt temporaliter Sacramenta, qui habebunt in fine aeterna tormenta. Modo enim corpus Christi mixtum est tanquam in area: sed novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Si tu nosti quid trituras, quia ibi est latens massa, nec consumit trituratio quod purgatura est ventilatio; certi sumus, fratres, quia omnes qui sumus in corpore Domini, et manemus in illo, ut et ipse maneat in nobis, in hoc saeculo necesse habemus usque in finem inter malos vivere. Non inter illos dico malos, qui blasphemant Christum: rari enim jam inveniuntur qui lingua blasphemant, sed multi qui vita. Necesse est ergo ut inter illos usque in finem vivamus.

12. Sed quid est quod ait, Qui manet in me, et ego in illo (Joan. VI, 57, et XV, 5)? Quid, nisi quod martyres audiebant, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13)? Quomodo mansit in illo sanctus Laurentius, cujus hodie festa celebramus? Mansit usque ad tentationem, mansit usque ad tyrannicam interrogationem, mansit usque ad acerrimam comminationem, mansit usque ad peremptionem: parum est, usque ad immanem excruciationem mansit. Non enim occisus est cito, sed cruciatus est in igne: diu vivere permissus est; imo non diu vivere permissus est, sed tarde mori compulsus est. In illa ergo longa morte, in illis tormentis, quia bene manducaverat et bene biberat, tanquam illa esca saginatus et illo calice ebrius, tormenta non sensit. Ibi enim erat qui dixit, Spiritus est qui vivificat. Caro enim ardebat, sed spiritus animam vegetabat. Non cessit, et in regnum successit. Dixerat autem illi Xystus martyr sanctus, cujus diem quinto ab hinc retro die celebravimus: »Noli moerere, fili.« Episcopus enim erat ille, iste diaconus. »Noli moerere inquit; sequeris me post triduum.« Triduum autem dixit medium inter diem passionis sancti Xysti, et diem hodiernae passionis sancti Laurentii. Triduum est medium. O consolatio! non ait, Noli moerere, fili; desinet persecutio, et securus eris: sed, Noli moerere; quo ego praecedo, tu sequeris; nec consecutio tua differtur: triduum medium erit, et mecum eris. Accepit oraculum, vicit diabolum, pervenit ad triumphum.

TRACTATUS XXVIII. Ab eo loco Evangelii, Et post haec ambulabat Jesus in Galilaeam; usque ad id, Nemo tamen palam loquebatur de eo, propter metum Judaeorum. Cap. VII, V\. 1-13

1. In isto Evangelii capitulo, fratres, Dominus noster Jesus Christus secundum hominem se plurimum commendavit fidei nostrae. Etenim semper hoc agit dictis et factis suis, ut Deus credatur et homo: Deus qui nos fecit, homo qui nos quaesivit; Deus cum Patre semper, homo nobiscum ex tempore. Non enim quaereret quem fecerat, nisi fieret ipse quod fecerat. Verum hoc mementote, et de cordibus vestris nolite dimittere, sic esse Christum hominem factum, ut non destiterit Deus esse. Manens Deus accepit hominem, qui fecit hominem. Quando ergo latuit ut homo, non potentiam perdidisse putandus est, sed exemplum infirmitati praebuisse. Ille enim quando voluit detentus est, quando voluit occisus est. Sed quoniam futura erant membra ejus, id est fideles ejus, qui non haberent illam potestatem quam habebat ipse Deus noster; quod latebat, quod se tanquam ne occideretur occultabat, hoc indicabat factura esse membra sua, in quibus utique membris suis ipse erat. Non enim Christus in capite et non in corpore, sed Christus totus in capite et in corpore. Quod ergo membra ejus, ipse: quod autem ipse, non continuo membra ejus. Nam si non ipse essent membra ejus, non diceret: Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Non enim Saulus ipsum, sed membra ejus, id est fideles ejus, in terra persequebatur. Noluit tamen dicere, sanctos meos, servos meos; postremo honorabilius, fratres meos: sed, Me, hoc est membra mea, quibus ego sum caput.

2. His praedictis, puto nos in hoc capitulo quod modo lectum est, non esse laboraturos: saepe enim significatum est in capite, quod futurum erat in corpore. Post haec, inquit, ambulabat Jesus in Galilaeam: non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere. Hoc est quod dixi; infirmitati nostrae praebebat exemplum. Non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem. Futurum enim erat, ut dixi, ut aliquis fidelis ejus absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur; et ne illi pro crimine objiceretur latibulum, praecessit in capite quod in membro confirmaretur. Sic enim dictum est, Nolebat ambulare in Judaeam, quia quaerebant eum Judaei occidere: quasi non posset Christus et ambulare inter Judaeos, et non occidi a Judaeis. Hanc enim potentiam, quando voluit, demonstravit: nam cum eum jam passurum tenere vellent, ait illis, Quem quaeritis? Responderunt: Jesum. Et ille: Ego sum; non se occultans, sed manifestans. Ad eam tamen manifestationem illi non substiterunt, sed redeuntes retro ceciderunt (Joan XVIII, 4-6). Et tamen quia pati venerat, surrexerunt, tenuerunt, ad judicem adduxerunt, et occiderunt. Sed quid fecerunt? Quod ait quaedam Scriptura, Terra tradita est in manus impii [PL35.1623] (Job IX, 24): caro data est in potestatem Judaeis. Et hoc propterea, ut quasi sacculus conscinderetur, unde nostrum pretium manaret.

3. Erat autem in proximo dies festus Judaeorum Scenopegia. Quid sit Scenopegia, Scripturas qui legerunt, noverunt. Faciebant die festo tabernacula, ad similitudinem tabernaculorum in quibus habitaverant cum ex Aegypto educti peregrinarentur in eremo. Iste erat dies festus, magna solemnitas. Celebrabant hoc Judaei, velut reminiscentes beneficia Domini, qui occisuri erant Dominum. Hoc ergo die festo (quia plures erant dies festi; sic enim appellabatur apud Judaeos dies festus, ut non esset dies unus, sed plures) locuti sunt fratres ejus ad Dominum Christum. Fratres ejus sic accipite, sicut nostis: non enim novum est quod auditis. Consanguinei virginis Mariae, fratres Domini dicebantur. Erat enim consuetudinis Scripturarum, appellare fratres quoslibet consanguineos et cognationis propinquos, et extra usum nostrum, non quo more nos loquimur. Nam quis dicat fratres avunculum et filium sororis? Scriptura tamen etiam hujusmodi cognationes fratres appellat. Nam Abraham et Lot fratres sunt dicti, cum esset Abraham patruus Lot (Gen. XI 27, 31, XIII, 8, et XIV, 14): et Laban et Jacob fratres sunt dicti, cum esset Laban avunculus Jacob (Id. XXVIII, 2, et XXIX, 10, 15). Cum ergo auditis fratres Domini, Mariae cogitate consanguinitatem, non iterum parientis ullam propaginem. Sicut enim in sepulcro ubi positum est corpus Domini, nec antea nec postea mortuus jacuit; sic uterus Mariae nec antea nec postea quidquam mortale concepit.

4. Diximus fratres qui fuerint; audiamus quid dixerint. Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae tu facis. Opera Domini discipulos non latebant, sed istos latebant. Isti enim fratres, id est consanguinei, Christum consanguineum habere potuerunt, credere autem in eum ipsa propinquitate fastidierunt. Dictum est in Evangelio: non enim hoc nos audemus opinari, modo audistis. Addunt, et monent: Nemo enim in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta teipsum mundo. Et continuo: Neque enim fratres ejus credebant in eum. Quare in eum non credebant? Quia humanam gloriam requirebant. Nam et quod eum videntur monere fratres, gloriae ipsius consulunt: Facis mirabilia, innotesce; id est, appare omnibus, ut laudari possis ab omnibus. Loquebatur caro carni: sed caro sine Deo, carni cum Deo. Loquebatur enim prudentia carnis Verbo quod caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14).

5. Quid ad haec, Dominus? Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum venit, tempus autem vestrum semper est paratum. Quid est hoc? Nondum venerat tempus Christi? Quare ergo Christus venerat, si tempus ejus nondum venerat? Nonne audivimus Apostolum dicentem, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4)? Si ergo in plenitudine temporis missus est; quando debuit missus est, quando oportuit venit: quid est, Tempus meum nondum venit? Intelligite, [PL35.1624] fratres, quo animo illi loquebantur, qui quasi fratrem suum monere videbantur. Dabant ei consilium consequendae gloriae, veluti saeculariter et terreno affectu monentes, ne esset ignobilis et latitaret: quod ergo ait Dominus, Tempus meum nondum venit, illis respondit qui ei consilium de gloria dabant, Tempus gloriae meae nondum venit. Videte quam profundum sit: de gloria illi admonebant, sed ille voluit altitudinem humilitate praecedere, et ad ipsam celsitudinem per humilitatem viam sternere. Nam et illi discipuli utique gloriam requirebant, qui volebant sedere unus ad dexteram ejus, et alter ad sinistram: attendebant quo, et non videbant qua; Dominus eos, ut ordinate venirent ad patriam, revocavit ad viam. Excelsa est enim patria, humilis via. Patria est vita Christi, via est mors Christi: patria est mansio Christi, via est passio Christi. Qui recusat viam, quid quaerit patriam? Denique et illis hoc respondit, quaerentibus altitudinem: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 21, 22)? Ecce qua venitur ad celsitudinem quam desideratis. Calicem quippe commemorabat humilitatis atque passionis.

6. Ergo et hic, Tempus meum nondum venit; tempus autem vestrum, id est, mundi gloria, semper est paratum. Hoc est tempus de quo in prophetia loquitur Christus, id est, corpus Christi: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo (Psal. LXXIV, 3). Modo enim non est tempus judicandi, sed iniquos tolerandi. Ferat igitur modo corpus Christi, et toleret iniquitatem male viventium. Habeat tamen justitiam modo, antequam habeat judicium: per justitiam enim perveniet ad judicium. Tolerantibus quippe membris iniquitatem saeculi hujus quid Scriptura sancta dicit in Psalmo? Non repellet Dominus plebem suam. Laborat quippe plebs ejus inter indignos, inter iniquos, inter blasphemantes, inter murmurantes, detrahentes, insectantes, et si liceat, perimentes. Laborat quidem; sed non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet, quoadusque justitia convertatur in judicium (Psal. XCIII, 14, 15). Quoadusque justitia quae modo est in sanctis ejus, convertatur in judicium; cum implebitur quod eis dictum est, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Habebat justitiam Apostolus, sed nondum illud judicium de quo dicit, Nescitis quoniam angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Sit ergo modo tempus juste vivendi, postea erit tempus eos qui male vixerint, judicandi. Quoadusque justitia, inquit, convertatur in judicium. Hoc erit tempus judicii, de quo Dominus modo dixit, Tempus meum nondum venit. Erit enim tempus gloriae, ut qui venit in humilitate, veniat in altitudine. Qui venit judicandus, veniet judicaturus: qui venit occidi a mortuis, veniet judicare de vivis et mortuis. Deus, inquit Psalmus, manifestus veniet, Deus noster et non silebit (Psal. XLIX, 3). Quid est, manifestus veniet? Quia venit occultus. Tunc non silebit: nam quando venit occulius [PL35.1625] sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Veniet et non silebit. Tacui, inquit, numquid semper tacebo (Id. XLII, 14, sec. LXX)?

7. Modo autem quid necessarium est eis qui habent justitiam? Quod in illo ipso psalmo legitur, Quoadusque justitia convertatur in judicium; et qui habent eam, omnes recti corde. Quaeritis fortasse qui sunt recti corde? Illos invenimus in Scriptura rectos corde, qui mala saeculi tolerant, et non accusant Deum. Videte, fratres; rara avis est ista quam loquor. Nescio quo enim modo quando evenit homini aliquid mali, Deum currit accusare, qui deberet se. Quando boni aliquid agis, te laudas: quando mali aliquid pateris, Deum accusas. Hoc est ergo cor tortum, non rectum. Ab ista distortione et pravitate si corrigaris, convertetur in contrarium quod faciebas. Antea enim quid faciebas? Laudabas te in bonis Dei, accusabas Deum in malis tuis: converso corde et directo, laudabis Deum in bonis suis, accusabis te in malis tuis. Isti sunt recti corde. Denique ille nondum recto corde, cui displicebat felicitas malorum et labor bonorum, ait correctus: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem, quando non eram recto corde, pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. Quare? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens (Psal. LXXII, 1-3). Vidi, inquit, malos felices, et displicuit mihi Deus; hoc enim volebam, ut non permitteret Deus malos esse felices. Intelligat homo: nunquam hoc permittit Deus; sed ideo malus felix putatur, quia quid sit felicitas ignoratur. Simus ergo recti corde: tempus gloriae nostrae nondum venit. Dicatur amatoribus hujus saeculi, quales erant fratres Domini, Tempus vestrum semper est paratum; tempus nostrum nondum venit. Audeamus enim hoc dicere et nos. Et quoniam corpus Domini nostri Jesu Christi sumus, quoniam membra ejus sumus, quoniam caput nostrum gratanter agnoscimus, dicamus prorsus; quoniam propter nos et ipse hoc dignatus est dicere. Quando nobis insultant amatores hujus saeculi, dicamus eis, Tempus vestrum semper est paratum; tempus nostrum nondum venit. Nobis enim dixit Apostolus, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Quando veniet tempus nostrum? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3, 4).

8. Quid deinde addit? Non potest mundus odisse vos. Quid est hoc, nisi, Non potest mundus odisse amatores suos, falsos testes? Bona enim dicitis quae mala sunt, et mala quae bona sunt. Me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt. Vos ascendite ad diem festum hunc. Quid est hunc? Ubi gloriam humanam quaeritis. Quid est hunc? Ubi extendere vultis carnalia gaudia, non aeterna cogitare. Ego non ascendo ad diem festum hunc, quia meum tempus nondum impletum est. In die festo hoc gloriam vos humanam quaeritis; meum vero [PL35.1626] tempus, id est gloriae meae, nondum venit. Ipse erit dies festus meus, non diebus istis praecurrens et transiens, sed permanens in aeternum: ipsa erit festivitas, gaudium sine fine, aeternitas sine labe, serenitas sine nube. Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum; non manifeste, sed quasi in occulto. Ideo non ad diem festum hunc, quia non gloriari temporaliter, sed aliquid docere salubriter, corrigere homines, de die festo aeterno admonere, amorem ab hoc saeculo avertere, et in Deum convertere cupiebat. Quid est autem, quasi latenter ascendit ad diem festum? Non vacat et hoc Domini. Videtur mihi, fratres, etiam hinc, quod quasi latenter ascendit, aliquid significare voluisse: nam consequentia docebunt sic eum ascendisse mediato die festo, id est mediatis illis diebus, ut etiam palam doceret. Sed quasi latenter dixit, ne se ostenderet hominibus. Non vacat quod latenter ascendit Christus ad diem festum, quia ipse latebat in illo die festo. Adhuc etiam ego quod dixi, in latibulo est. Manifestetur ergo, tollatur velum, et appareat quod erat secretum.

9. Omnia quae dicta sunt antiquo populo Israel in multiplici scriptura sanctae Legis, quae agerent sive in sacrificiis, sive in sacerdotiis, sive in diebus festis, et omnino in quibuslibet rebus quibus Deum colebant, quaecumque illis dicta et praecepta sunt, umbrae fuerunt futurorum. Quorum futurorum? Quae implentur in Christo. Unde dicit Apostolus, Quotquot enim promissiones Dei, in illo etiam (II Cor. I, 20): id est, in illo impletae sunt. Deinde dicit alio loco: Omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Dixit et alibi: Finis enim Legis Christus est (Rom., X, 4). Item alio loco: Nemo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17). Si ergo omnia illa umbrae fuerunt futurorum; et Scenopegia umbra erat futurorum. Hic ergo dies festus, quaeramus cujus futuri umbra erat. Exposui quid erat Scenopegia: celebratio erat tabernaculorum, propterea quia populus de Aegypto liberatus tendens per desertum ad terram promissionis, in tabernaculis habitavit. Quid sit animadvertamus, et nos erimus; nos, inquam, qui membra Christi sumus, si sumus: illo autem dignante sumus, non nobis promerentibus. Attendamus ergo nos, fratres: educti sumus de Aegypto, ubi diabolo tanquam Pharaoni serviebamus: ubi lutea opera in terrenis desideriis agebamus, et in eis multum laborabamus. Etenim nobis Christus quasi lateres facientibus clamavit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28). Hinc educti per Baptismum tanquam per mare Rubrum, ideo rubrum, quia Christi sanguine consecratum, mortuis omnibus inimicis nostris qui nos insectabantur, id [PL35.1627] est, deletis omnibus peccatis nostris, transjecti sumus. Modo ergo antequam ad patriam promissionis, id est, aeternum regnum veniamus, in deserto in tabernaculis sumus. Qui ista agnoscunt, in tabernaculis sunt: futurum enim erat ut quidam hoc agnoscerent. Ille enim est in tabernaculis, qui se esse in mundo intelligit peregrinum. Ille se intelligit peregrinantem, qui se videt patriae suspirantem. Cum autem corpus Christi est in tabernaculis, Christus est in tabernaculis. Sed tunc non evidenter, sed latenter. Adhuc enim umbra lucem obscurabat: veniente luce, umbra remota est. Christus erat in occulto, in Scenopegia Christus erat, sed latens Christus. Modo jam cum manifestata sunt ista, agnoscimus nos iter agere in eremo: si enim agnoscamus, in eremo sumus. Quid est in eremo? In deserto. Quare in deserto? Quia in isto mundo, ubi sititur in via inaquosa. Sed sitiamus, ut saturemur. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Et sitis nostra de petra impletur in eremo: Petra enim erat Christus, et virga percussa est, ut aqua manaret. Ut autem manaret, bis percussa est (I Cor. X, 4; Num. XX, 11), quia duo ligna sunt crucis. Omnia ergo haec quae fiebant in figura, manifestantur in nobis. Et non vacat quod de Domino dictum est, Ascendit ad diem festum, non manifeste, sed tanquam in occulto. Figuratum enim erat ipsum in occulto, quia in ipso die festo Christus latebat; quia ipse dies festus, Christi membra peregrinatura significabat.

10. Judaei ergo quaerebant eum in die festo: antequam ascenderet. Priores enim fratres ascenderunt, et non tunc ascendit ille, quando illi putabant et volebant: ut etiam hoc impleretur quod ait, Non ad hunc, id est, ad quem vos vultis, primum vel secundum diem. Ascendit autem postea, ut Evangelium loquitur, mediato die festo; id est, cum jam illius diei festi tot dies praeteriissent quod remansissent. Ipsam enim festivitatem, quantum intelligendum est, diebus pluribus celebrabant.

11. Dicebant ergo: Ubi est ille? Et murmur multum de eo erat in turba. Unde murmur? De contentione. Quae fuit contentio? Quidam enim dicebant, Quia bonus est; alii autem, Non, sed seducit turbas. De omnibus servis ejus intelligendum: hoc dicitur modo. Quicumque enim eminuerit in aliqua gratia spirituali, profecto alii dicunt, Bonus est; alii, Non, sed seducit turbas. Unde hoc? Quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Ideo licet dicere hominibus per hiemem, Mortua est ista arbor, verbi gratia, arbor fici, arbor piri, et hujusmodi pomorum, similis est aridae; et quamdiu hiems est, non apparet. Aestas probat, judicium probat. Aestas nostra, revelatio Christi est: Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit (Psal. XLIX, 3); ignis ante eum praeibit: iste ignis inflammabit inimicos ejus (Psal. XCVI, 3); aridas arbores ignis comprehendet. Tunc enim aridae apparebunt, quando eis dicetur, Esurivi, et non dedistis [PL35.1628] mihi manducare: in alia vero parte, hoc est in dextera, apparebit fecunditas fructuum, dignitasque foliorum; viriditas, aeternitas erit. Illis ergo tanquam aridis dicetur, Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 42, 41). Ecce enim, inquit, securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Id. III, 10). Dicant ergo de te, si proficis in Christo, dicant homines, Seducit turbas. De ipso, de toto corpore Christi hoc dicitur. Cogita corpus Christi adhuc in mundo, cogita corpus Christi adhuc in area; vide quemadmodum blasphemetur a palea. Simul quidem triturantur; sed paleae conteruntur, frumenta purgantur. Quod dictum est ergo de Domino, valet ad consolationem, de quocumque hoc dictum fuerit christiano.

12. Nemo tamen palam loquebatur de illo, propter metum Judaeorum. Sed qui non loquebantur de illo propter metum Judaeorum? Utique qui dicebant, Bonus est: non qui dicebant, Seducit turbas. Qui dicebant, Seducit turbas, sonitus eorum audiebatur tanquam aridorum foliorum. Seducit turbas, clarius sonabant; Bonus est, pressius susurrabant. Modo autem, fratres, quamvis nondum venerit illa gloria Christi, quae nos aeternos factura est; modo tamen ita crescit Ecclesia ejus, ita eam dignatus est per cuncta diffundere, ut jam susurretur, Seducit turbas; et clarius personet, Bonus est.

TRACTATUS XXIX. In illud Evangelii, Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum; usque ad id, Qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est. Cap. VII, V\. 14-18

1. Quod sequitur de Evangelio et hodie lectum est, consequenter et nos videamus; et quod Dominus donaverit, hinc dicamus. Hesterno die huc usque lectum erat, quia licet non vidissent Dominum Jesum in templo per diem festum, loquebantur tamen de illo: Et alii dicebant, Bonus est; alii autem, Non, sed seducit turbas (Joan. VII, 12). Dictum enim hoc est ad eorum solatium, qui postea praedicantes verbum Dei, futuri erant ut seductores et veraces (II Cor. VI, 8). Si enim seducere decipere est; nec Christus seductor, nec Apostoli ejus; nec quisquam seductor debet esse christianus: si autem seducere, aliunde aliquem ad aliud persuadendo ducere est, quaerendum est unde et quo: si a malo ad bonum, bonus seductor est; si a bono ad malum, malus seductor est. In hanc ergo partem qua seducuntur homines de malo ad bonum, utinam omnes seductores et vocemur et simus!

2. Ascendit ergo postea Dominus ad diem festum, mediante die festo, et docebat. Et mirabantur Judaei dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Ille qui latebat, docebat; et palam loquebatur, et non tenebatur. Illud enim ut lateret, erat causa exempli, hoc potestatis. Sed cum doceret, mirabantur Judaei. Omnes quidem, quantum arbitror, mirabantur; sed non omnes convertebantur. Et unde admiratio? Quia multi noverant ubi natus, quemadmodum [PL35.1629] fuerit educatus; nunquam eum viderant litteras discentem, audiebant autem de Lege disputantem, Legis testimonia proferentem, quae nemo posset proferre nisi legisset, nemo legere nisi litteras didicisset: et ideo mirabantur. Eorum autem admiratio Magistro facta est insinuandae altius veritatis occasio. Ex eorum quippe admiratione et verbis, dixit Dominus profundum aliquid, et diligentius inspici et discuti dignum. Propter quod intentam facio Charitatem vestram, non solum ad audiendum pro vobis, sed etiam ad orandum pro nobis.

3. Quid ergo Dominus respondit eis admirantibus quomodo sciret litteras quas non didicerat? Mea, inquit, doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Haec est profunditas prima: videtur enim paucis verbis quasi contraria locutus. Non enim ait, Ista doctrina non est mea; sed, Mea doctrina non est mea. Si non tua, quomodo tua? Si tua, quomodo non tua? Tu enim dicis utrumque: et, mea doctrina; et, non mea. Nam si dixisset, Ista doctrina non est mea, nulla esset quaestio. Nunc vero, fratres, primitus intendite quaestionem, et sic ordine exspectate solutionem. Nam qui non videt quaestionem quae proponitur, quomodo intelligit quod exponitur? Hoc est ergo in quaestione, quod ait, mea non mea: hoc videtur esse contrarium, quomodo mea, quomodo non mea. Si ergo intueamur diligenter quod ipse in exordio dicit sanctus Evangelista, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum (Joan. I, 1); inde pendet hujus solutio quaestionis. Quae est ergo doctrina Patris, nisi Verbum Patris? Ipse ergo Christus doctrina Patris, si Verbum Patris. Sed quia Verbum non potest esse nullius, sed alicujus: et suam doctrinam dixit, seipsum; et non suam, quia Patris est Verbum. Quid enim tam tuum quam tu? et quid tam non tuum quam tu, si alicujus est quod es?

4. Verbum ergo et Deus est, et doctrinae stabilis Verbum est, non sonabilis per syllabas et volatilis, sed manentis cum Patre, ad quam convertamur manentem, sonis transeuntibus admoniti. Non enim nos ita admonet quod transit, ut ad transitoria vocet. Admonemur ut diligamus Deum. Totum hoc quod dixi, syllabae fuerunt; percussum aerem verberaverunt, ut ad sensum vestrarum aurium pervenirent, sonando transierunt: non tamen illud quod vos admonui, transire debet; quia ille quem vos diligere admonui, non transit; et cum transeuntibus syllabis admoniti, conversi ad eum fueritis, nec vos transibitis, sed cum manente manebitis. Hoc est ergo in doctrina magnum, altum et aeternum quod manet; quo vocant omnia quae temporaliter transeunt, quando bene significant, nec mendaciter proferuntur. Omnia quippe signa quae proferimus sonis, aliquid significant quod non est sonus. Non enim duae breves syllabae Deus est, et duas breves syllabas colimus, et duas breves syllabas [PL35.1630] adoramus, et ad duas breves syllabas pervenire desideramus: quae pene ante desinunt sonare, quam coeperint; nec in eis secundae locus est, nisi prima transierit. Manet ergo aliquid magnum quod dicitur Deus, quamvis non maneat sonus cum dicitur Deus. Sic intendite doctrinam Christi, et pervenietis ad Verbum Dei: cum autem perveneritis ad Verbum Dei, intendite, Deus erat Verbum; et videbitis verum dictum esse, mea doctrina: intendite etiam cujus est Verbum; et videbitis recte dictum esse, non est mea.

5. Breviter ergo dico Charitati vestrae; hoc videtur mihi dixisse Dominus Jesus Christus, Mea doctrina non est mea, ac si diceret, Ego non sum a meipso. Quamvis enim Filium Patri dicamus et credamus aequalem, nec ullam in eis esse naturae substantiaeque distantiam, nec inter generantem atque generatum aliquod interfuisse temporis intervallum; tamen hoc servato et custodito ista dicimus, quod ille Pater est, ille Filius. Pater autem non est, si non habeat Filium; et Filius non est, si non habeat Patrem: sed tamen Filius Deus de Patre; Pater autem Deus, sed non de Filio. Pater Filii, non Deus de Filio: ille autem Filius Patris, et Deus de Patre. Dominus enim Christus dicitur Lumen ex Lumine. Lumen ergo quod non ex lumine, et Lumen aequale quod ex Lumine, simul unum Lumen, non duo lumina.

6. Si intelleximus, Deo gratias: si quis autem parum intellexit, fecit homo quo usque potuit, caetera videat unde speret. Forinsecus ut operarii possumus plantare et rigare, sed Dei est incrementum dare (I Cor. III, 6). Mea, inquit, doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Audiat consilium, qui dicit, Nondum intellexi. Magna quippe res et profunda cum fuisset dicta, vidit utique ipse Dominus Christus hoc tam profundum non omnes intellecturos, et in consequenti dedit consilium. Intelligere vis? crede. Deus enim per prophetam dixit: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Ad hoc pertinet quod etiam hic Dominus secutus adjunxit: Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. Quid est hoc, Si quis voluerit voluntatem ejus facere? Sed ego dixeram, Si quis crediderit; et hoc consilium dederam. Si non intellexisti, inquam, crede. Intellectus enim merces est fidei. Ergo noli quaerere intelligere ut credas, sed crede ut intelligas; quoniam nisi credideritis, non intelligetis. Cum ergo ad possibilitatem intelligendi consilium dederim obedientiam credendi, et dixerim Dominum Jesum Christum hoc ipsum adjunxisse in consequenti sententia, invenimus eum dixisse, Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina. Quid est, cognoscet? Hoc est intelliget. Quod est autem, Si quis voluerit voluntatem ejus facere, hoc est credere. Sed quia cognoscet, hoc est intelliget, omnes intelligunt: quia vero quod ait, Si quis voluerit voluntatem ejus facere, hoc pertinet ad credere, ut diligentius intelligatur, opus est nobis ipso Domino nostro expositore, ut indicet nobis utrum revera ad credere pertineat facere voluntatem Patris ejus. Quis nesciat [PL35.1631] hoc esse facere voluntatem Dei, operari opus ejus, id est, quod illi placet? Ipse autem Dominus aperte alio loco dicit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit (Joan. VI, 29). Ut credatis in eum; non, ut credatis ei. Sed si creditis in eum, creditis ei: non autem continuo qui credit ei, credit in eum. Nam et daemones credebant ei, et non credebant in eum. Rursus etiam de Apostolis ipsius possumus dicere, Credimus Paulo; sed non, Credimus in Paulum: Credimus Petro; sed non, Credimus in Petrum. Credenti enim in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Quid est ergo credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et ejus membris incorporari. Ipsa est ergo fides quam de nobis exigit Deus: et non invenit quod exigat, nisi donaverit quod inveniat. Quae fides, nisi quam definivit alio loco Apostolus plenissime dicens: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6)? Non qualiscumque fides, sed fides quae per dilectionem operatur: haec in te sit, et intelliges de doctrina. Quid enim intelliges? Quia doctrina ista non est mea, sed ejus qui misit me: id est, intelliges quia Christus Filius Dei, qui est doctrina Patris, non est ex seipso, sed Filius est Patris.

7. Sabellianam haeresim sententia ista dissolvit. Sabelliani enim dicere ausi sunt ipsum esse Filium qui est et Pater; duo esse nomina, sed unam rem. Si duo essent nomina, et res una, non diceretur, Mea doctrina non est mea. Utique si tua doctrina non est tua, o Domine, cujus est, nisi alius sit cujus sit? Quod dixisti, Sabelliani non intelligunt: non enim Trinitatem viderunt, sed sui cordis errorem secuti sunt. Nos cultores Trinitatis et unitatis Patris et Filii et Spiritus sancti, et unius Dei, intelligamus de doctrina Christi, quoniam non est ejus. Et ideo dixit non se a seipso loqui, quoniam Christus Patris est Filius, et Pater Christi est Pater, et Filius de Deo Patre Deus est: Pater autem Deus, non de Filio Deo Deus est.

8. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. Hoc erit ille qui vocatur Antichristus, extollens se, sicut Apostolus ait, supra omne quod dicitur Deus, et quod colitur (II Thess. II, 4). Ipsum quippe annuntians Dominus gloriam suam quaesiturum, non gloriam Patris, ait ad Judaeos: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis (Joan. V, 43). Significavit eos Antichristum suscepturos, qui gloriam nominis sui quaesiturus est, inflatus, non solidus; et ideo non stabilis, sed utique ruinosus. Dominus autem noster Jesus Christus magnum exemplum nobis praebuit humilitatis: nempe aequalis est Patri, nempe in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; nempe ipse dixit, et verissime dixit, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem (Id. XIV, 9); nempe ipse dixit, et verissime dixit, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Si ergo ille cum Patre unum, aequalis Patri, Deus de [PL35.1632] Deo, Deus apud Deum, coaeternus, immortalis, pariter incommutabilis, pariter sine tempore, pariter creator et dispositor temporum; tamen quia venit in tempore, et formam servi accepit, et habitu est inventus ut homo (Philipp. II, 7), quaerit gloriam Patris, non suam: quid tu, homo, facere debes, qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; quando autem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Intende tibi; creatura es, agnosce Creatorem: servus es, ne contemnas Dominum: adoptatus es, sed non meritis tuis; quaere ejus gloriam, a quo habes hanc gratiam, homo adoptatus, cujus gloriam quaesivit qui est ab illo unicus natus. Qui autem quaerit gloriam ejus qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est. In Antichristo autem injustitia est, et verax non est; quia gloriam suam quaesiturus est, non ejus a quo missus est: non enim est missus, sed venire permissus. Omnes ergo pertinentes ad corpus Christi, ne inducamur in laqueos Antichristi, non quaeramus gloriam nostram. Sed si ille quaesivit gloriam ejus qui eum misit, quanto magis nos ejus qui nos fecit?

TRACTATUS XXX. Ab eo loco, Nonne Moyses dedit vobis Legem, et nemo ex vobis facit Legem? usque ad id, Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. Cap. VII, V\. 19-24

1. Evangelii sancti lectionem, de qua pridem Charitati vestrae locuti sumus, ista quae modo lecta est, hodierna consequitur. Dominum loquentem audiebant et discipuli et Judaei; veritatem loquentem audiebant, et veraces et mendaces; charitatem loquentem audiebant et amici et inimici; bonum loquentem audiebant et boni et mali. Illi audiebant, sed ille discernebat; et quibus sermo prodesset et profuturus esset, videbat et praevidebat. In illis enim qui tunc erant videbat, in nobis qui futuri eramus praevidebat. Nos itaque sic audiamus Evangelium, quasi praesentem Dominum; nec dicamus, O illi felices qui eum videre potuerunt! quia multi in eis qui viderunt, et occiderunt; multi autem in nobis qui non viderunt, et crediderunt. Quod enim pretiosum sonabat de ore Domini, et propter nos scriptum est, et nobis servatum, et propter nos recitatum, et recitabitur etiam propter posteros nostros, et donec saeculum finiatur. Sursum est Dominus: sed etiam hic est veritas Dominus. Corpus enim Domini in quo resurrexit, uno loco esse potest: veritas ejus ubique diffusa est. Dominum ergo audiamus, et quod ipse donaverit de verbis ejus, et nos dicamus.

2. Nonne Moyses, inquit, dedit vobis Legem, et nemo ex vobis facit Legem? Quid me quaeritis interficere? Ideo enim quaeritis me interficere, quia nemo ex vobis [PL35.1633] facit Legem: nam si Legem faceretis, in ipsis litteris Christum agnosceretis, et praesentem non occideretis. Et illi responderunt: Respondit ei turba. Respondit quasi turba non pertinentia ad ordinem, sed ad perturbationem: denique turba turbata videte quid responderit: Daemonium habes; quis te quaerit occidere? Quasi non pejus fuerit dicere, Daemonium habes, quam eum occidere. Ei quippe dictum est quod daemonium haberet, qui daemones expellebat. Quid possit aliud dicere turba turbulenta? quid possit aliud olere coenum commotum? Turba turbata est; unde? A veritate. Turbam lippitudinis turbavit claritas lucis. Oculi enim non habentes sanitatem, non possunt ferre luminis claritatem.

3. Dominus autem non plane turbatus, sed in sua veritate tranquillus, non reddidit malum pro malo, nec maledictum pro maledicto (I Petr. III, 9). Quibus si diceret, Daemonium habetis vos; verum utique diceret. Non enim talia illi veritati dicerent, nisi eos diaboli falsitas irritaret. Quid ergo respondit? Audiamus tranquille, et tranquillum bibamus: Unum opus feci, et omnes miramini. Tanquam dicens, Quid si omnia opera mea videretis? Ipsius enim opera erant quae in mundo videbant, et ipsum qui fecit omnia non videbant: fecit unam rem, et turbati sunt, quia salvum fecit hominem sabbato. Quasi vero si quisquam aegrotus sabbato sinceraret, alius illum sanum fecisset quam ille, qui eos scandalizavit, quia unum hominem salvum fecit sabbato. Quis enim alius alios salvos fecit quam ipsa salus; qui illam salutem quam dedit huic homini, dat et jumentis? Salus enim corporalis erat. Salus carnis et reparatur, et moritur; et cum reparatur, mors differtur, non aufertur. Tamen, fratres, etiam ipsa salus a Domino est, per quemlibet detur: quocumque curante et ministrante impertiatur, ab illo datur a quo est omnis salus, cui dicitur in Psalmo, Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Quia enim Deus es, multiplicata misericordia tua pervenit etiam ad salutem carnis humanae, pervenit etiam ad salutem mutorum animalium: sed qui das salutem carnis hominibus jumentisque communem, numquid nulla salus est quam servas hominibus? Est certe alia quae non solum communis non est hominibus et jumentis, sed nec ipsis hominibus communis est bonis et malis. Denique cum ibi de ista salute dixisset, quam communiter accipiunt pecora et homines; propter illam salutem quam sperare debent homines, sed boni homines, secutus adjunxit, Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 7-10). Haec est salus quae [PL35.1634] ad bonos pertinet, quos appellavit filios hominum; cum supra dixisset, Homines et jumenta salvos facies, Domine. Quid enim? illi homines non erant filii hominum, ut cum dixisset, Homines, sequeretur et diceret, Filii autem hominum; quasi aliud erant homines, et aliud filii hominum? Non tamen arbitror sine aliqua significatione distinctionis hoc dixisse Spiritum sanctum. Homines ad primum Adam, filii hominum ad Christum. Forte enim homines pertinent ad primum hominem: filii autem hominum pertinent ad Filium hominis.

4. Unum opus feci, et omnes miramini. Et continuo subjungit: Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem. Bene factum est ut acciperetis circumcisionem a Moyse. Non quia ex Moyse est, sed ex Patribus. Abraham quippe primus accepit circumcisionem a Domino (Gen. XVII, 10). Et in sabbato circumciditis. Convicit vos Moyses: in Lege accepistis ut circumcidatis octavo die (Levit. XII, 3); accepistis in Lege ut vacetis septimo die (Exod. XX, 10): si octavus dies illius qui natus est occurret ad diem septimum sabbati, quid facietis? Vacabitis, ut servetis sabbatum; an circumcidetis, ut impleatis sacramentum diei octavi? Sed novi, inquit, quid faciatis. Circumciditis hominem. Quare? Quia circumcisio pertinet ad aliquod signaculum salutis, et non debent homines sabbato vacare a salute. Ergo nec mihi irascamini, quia salvum feci totum hominem sabbato: si circumcisionem, inquit, accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi (aliquid enim per Moysen in illa constitutione circumcisionis salubriter institutum est), mihi operanti salutem in sabbato quare indignamini?

5. Forte enim illa circumcisio ipsum Dominum significabat, cui isti curanti et sananti indignabantur. Jussa est enim adhiberi octavo die circumcisio: et quid est circumcisio, nisi carnis exspoliatio? Significat ergo ista circumcisio exspoliationem a corde cupiditatum carnalium. Non ergo sine causa data est, et in eo membro jussa fieri; quoniam per illud membrum procreatur creatura mortalium. Et per unum hominem mors, sicut per unum hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21): et per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors (Rom. V, 12). Ideo quisque cum praeputio nascitur, quia omnis homo cum vitio propaginis nascitur: et non mundat Deus sive a vitio cum quo nascimur, sive a vitiis quae male vivendo addimus, nisi per cultellum petrinum, Dominum Christum. Petra enim erat Christus (I Cor. X, 4). Cultellis enim petrinis circumcidebant, et petrae nomine Christum figurabant: et praesentem non agnoscebant, sed insuper eum occidere cupiebant. Quare autem octavo die, nisi quia post septimum sabbati Dominus die dominico resurrexit? Ergo resurrectio Christi, quae facta est tertio quidem die passionis, sed octavo die in diebus hebdomadis, ipsa nos circumcidit. Audi circumcisos vera petra, Apostolo admonente: Si ergo resurrexistis cum Christo; quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, [PL35.1635] 1, 2). Circumcisis loquitur: Resurrexit Christus, abstulit vobis desideria carnalia, abstulit concupiscentias malas, abstulit superfluum cum quo nati eratis, et multo pejus quod male vivendo addideratis; circumcisi per petram quare adhuc sapitis terram? Et ad extremum quia Legem dedit Moyses, et circumciditis hominem sabbato, intelligite hoc significari opus bonum, quod ego feci totum hominem salvum sabbato; quia et curatus est ut sanus esset in corpore, et credidit ut sanus esset in anima.

6. Nolite judicare personaliter, sed rectum judicium judicate. Quid est hoc? Modo qui per legem Moysi circumciditis sabbato, non irascimini Moysi; et quia ego die sabbati salvum feci hominem, irascimini mihi. Personaliter judicatis, veritatem attendite. Ego non me praefero Moysi, ait Dominus, qui erat et ipsius Moysi Dominus. Sic attendite quomodo homines nos duos, tanquam ambos homines: judicate inter nos, sed verum judicium judicate; nolite me honorato illum damnare, sed illo intellecto me honorate. Hoc enim eis alio loco dixit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Sed hoc loco noluit hoc dicere, tanquam se et Moyse ante illos constitutis. Propter legem Moysi circumciditis, quando etiam sabbatum occurrerit; et ego sanitatum faciendarum beneficentiam non vultis ut exhibeam per sabbatum? Quia Dominus circumcisionis et Dominus sabbati, salutis est auctor: et servilia opera prohibiti estis facere sabbato; si vere intelligatis servilia opera, non peccatis. Qui enim facit peccatum, servus est peccati (Id. VIII, 34). Numquid servile opus est, hominem sanare per sabbatum? Manducatis et bibitis (ut aliquid dicam ex admonitione Domini nostri Jesu Christi, et ex verbis ejus); utique quare manducatis et bibitis in sabbato, nisi quia pertinet ad salutem quod facitis? Per hoc ostenditis opera salutis non esse ullo modo die sabbati omittenda. Ergo nolite personaliter judicare, sed rectum judicium judicate. Attendite me quomodo hominem, attendite Moysen quomodo hominem: si secundum veritatem judicetis, neque Moysen, neque me condemnabitis; et veritate cognita me cognoscetis, quia ego sum veritas (Id. XIV, 6).

7. Hoc vitium, fratres, quod Dominus notavit hoc loco, evadere in hoc saeculo magni laboris est, non personaliter judicare, sed rectum judicium retinere. Admonuit quidem Dominus Judaeos, sed monuit et nos: illos convicit, nos instruxit; illos redarguit, nos exacuit. Non putemus hoc nobis non ideo dictum, quia tunc ibi non fuimus. Scriptum est, legitur, cum recitaretur audivimus; sed tanquam Judaeis dictum audivimus: non nos ponamus post nos, et quasi intueamur inimicos reprehendere, et ipsi nos faciamus quod in nobis veritas ipsa reprehendat. Judaei quidem personaliter judicabant, sed ideo non pertinent ad Novum Testamentum, ideo non habent in Christo regnum coelorum, ideo non junguntur sanctorum societati Angelorum: terrena quaerebant a Domino; terra enim promissionis, victoria ab inimicis, fecunditas [PL35.1636] pariendi, multiplicatio filiorum, abundantia fructuum, quae illis omnia a Deo quidem vero et bono, tamen ut carnalibus promissa sunt, omnia haec fecerunt illis Vetus Testamentum. Quid est Vetus Testamentum? Quasi haereditas pertinens ad hominem veterem. Nos innovati sumus, homo novus facti sumus; quia et ille homo novus venit. Quid tam novum quam nasci de virgine? Quia ergo non erat quid in illo innovaret praeceptum, quia nullum habebat peccatum; novus partus est datus. In illo partus novus, in nobis homo novus. Quid est homo novus? A vetustate innovatus. Ad quam rem innovatus? Ad desideranda coelestia, ad concupiscenda sempiterna, ad patriam quae sursum est et hostem non timet, desiderandam, ubi non perdimus amicum, non timemus inimicum; ubi vivimus cum bono affectu, sine ullo defectu; ubi nemo nascitur, quia nemo moritur; ubi nemo jam proficit, et nemo deficit; ubi non esuritur, et non sititur, sed satietas est immortalitas, et cibus veritas. Haec habentes promissa, et ad Novum Testamentum pertinentes, et novae haereditatis facti haeredes, et ipsius Domini cohaeredes, aliam spem valde habemus: non personaliter judicemus, sed rectum judicium teneamus.

8. Quis est qui non judicat personaliter? Qui diligit aequaliter. Dilectio aequalis facit non acceptari personas. Non cum homines diverso modo pro suis gradibus honoramus, tunc timendum est ne personas accipiamus. Sed quando inter duos judicamus, et aliquando inter necessarios, fit nonnunquam judicium inter patrem et filium; queritur pater de malo filio, aut queritur filius de duro patre: servamus honorificentiam patri, quae debetur a filio; non aequamus filium patri in honore; sed praeponimus, si bonam causam habet: filium aequemus patri in veritate; et sic tribuemus honorem debitum, ut non perdat aequitas meritum. Ita verbis Domini proficimus, et ut proficiamus gratia illius adjuvamur.

TRACTATUS XXXI. Ab eo loco, Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis, Nonne hic est quem quaerebant Judaei interficere; usque ad id, Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire. Cap. VII, V\. 25-36

1. Meminit Charitas vestra pristinis sermonibus et lectum esse in Evangelio, et a nobis ut potuimus disputatum, quod Dominus Jesus ideo velut occulte ascendit ad diem festum, non quia timebat ne teneretur, cujus potestas erat ne teneretur; sed ut significaret etiam in ipso die festo qui celebrabatur a Judaeis, se occultari, et suum esse mysterium: hodierna ergo lectione apparuit potestas, quae putabatur timiditas; loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbae, et dicerent quod audivimus, cum lectio legeretur, Nonne hic est quem quaerebant interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil illi dicunt: numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? Qui noverant qua saevitia quaerebatur, mirabantur qua potentia non tenebatur. Deinde non plene intelligentes illius [PL35.1637] potentiam, putaverunt principum esse scientiam, quod ipsi cognoverant eumdem esse Christum: ideo pepercerunt ei, quem tantopere occidendum quaesierunt.

2. Deinde illi ipsi apud seipsos, qui dixerant, Numquid cognoverunt principes quia hic est Christus? fecerunt sibi quaestionem qua eis videretur non ipse esse Christus: adjungentes enim dixerunt, Sed istum novimus unde sit; Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Haec opinio apud Judaeos unde nata fuerit, quod Christus cum venerit, nemo scit unde sit (non enim inaniter nata est); si consideremus Scripturas, invenimus, fratres, quoniam sanctae Scripturae dixerunt de Christo, quoniam Nazaraeus vocabitur (Matth. II, 23). Ergo praedixerunt unde sit. Rursus si locum nativitatis ejus quaeramus, tanquam inde sit ubi natus est; nec hoc latebat Judaeos, propter Scripturas quae ista praedixerant. Nam cum eum visa stella Magi quaererent adorare, venerunt ad Herodem, et dixerunt quid quaererent et quid vellent: ille autem convocatis eis qui Legem sciebant, quaesivit ab eis ubi Christus nasceretur: illi dixerunt, In Bethlehem Judae; et testimonium etiam propheticum protulerunt (Matth. II, 1-6). Si ergo Prophetae praedixerant et locum unde erat origo carnis ejus, et locum ubi eum peperit mater ejus; unde nata est ista opinio apud Judaeos, quam modo audivimus, Christus cum venerit, nemo scit unde sit, nisi quia utrumque praedicaverant et praenuntiaverant Scripturae? Secundum hominem praedixerant Scripturae unde esset: secundum Deum latebat impios, et quaerebat pios. Ad hoc enim et isti dixerunt, Christus cum venerit, nemo scit unde sit; quia hanc illis opinionem generaverat quod per Isaiam dictum est, Generationem autem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Denique et ipse Dominus ad utrumque respondit, et quia noverant eum unde esset, et quia non noverant; ut attestaretur prophetiae sanctae quae de illo ante praedicta est, et secundum humanitatem infirmitatis, et secundum divinitatem majestatis.

3. Audite ergo Verbum Domini, fratres, videte quemadmodum confirmavit eis et quod dixerunt, »Istum novimus unde sit;« et quod dixerunt, »Christus cum venerit, nemo scit unde sit. Clamabat ergo docens in templo Jesus: Et me scitis, et unde sim scitis; et a meipso non veni, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis.« Hoc est dicere, Et me scitis, et me nescitis: hoc est dicere, Et unde sim scitis, et unde sim nescitis. Unde sim scitis, Jesus a Nazareth, cujus etiam parentes nostis. Solus enim in hac causa latebat virginis partus, cui tamen testis erat maritus: ipse enim hoc poterit fideliter indicare, qui posset maritaliter et zelare. Hoc ergo excepto virginis partu, totum noverant in Jesu quod ad hominem pertinet: facies ipsius nota erat, patria ipsius nota erat, genus ipsius notum erat, ubi natus est sciebatur. Recte ergo dixit, Et me nostis, et unde sim scitis, secundum carnem et effigiem hominis quam gerebat: secundum autem divinitatem, Et a me ipso non veni, [PL35.1638] sed est verus qui me misit, quem vos nescitis; sed ut eum sciatis, credite in eum quem misit, et scietis. Deum enim nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18): et, Patrem non cognoscit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27).

4. Denique cum dixisset, Sed est verus qui misit me, quem vos nescitis; ut ostenderet eis unde possent scire quod nesciebant, subjecit, Ego scio eum. Ergo a me quaerite, ut sciatis eum. Quare autem scio eum? Quia ab ipso sum, et ipse me misit. Magnifice utrumque monstravit. Ab ipso, inquit, sum; quia Filius de Patre, et quidquid est Filius, de illo est cujus est Filius. Ideo Dominum Jesum dicimus Deum de Deo; Patrem non dicimus Deum de Deo, sed tantum Deum: et dicimus Dominum Jesum Lumen de Lumine; Patrem non dicimus Lumen de Lumine, sed tantum Lumen. Ad hoc ergo pertinet, quod dixit, Ab ipso sum. Quod autem videtis me in carne, ipse me misit. Ubi audis, ipse me misit, noli intelligere naturae dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem.

5. Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus: hoc est, quia nolebat. Quid est enim, nondum venerat hora ejus? Non enim Dominus sub fato natus est. Hoc nec de te credendum est, nedum de illo per quem factus es. Si tua hora voluntas est illius; illius hora quae est, nisi voluntas sua? Non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Tempus enim exspectabat quo moreretur, quia et tempus exspectavit quo nasceretur. De hoc tempore Apostolus loquens, ait: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4). Ideo multi dicunt: Quare non ante venit Christus? Quibus respondendum est, quia nondum venerat plenitudo temporis, moderante illo per quem facta sunt tempora: sciebat enim quando venire deberet. Primo per multam seriem temporum et annorum praedicendus fuit; non enim aliquid parvum venturum fuit: diu fuerat praedicendus, semper tenendus. Quanto major judex veniebat, tanto praeconum longior series praecedebat. Denique ubi venit plenitudo temporis, venit et ille qui nos liberaret a tempore. Liberati enim a tempore, venturi sumus ad aeternitatem illam, ubi non est tempus: nec dicitur ibi, Quando veniet hora; dies est enim sempiternus, qui nec praeceditur hesterno, nec excluditur crastino. In hoc autem saeculo volvuntur dies, et alii transeunt, et alii veniunt; nullus manet: et momenta quibus loquimur, invicem se expellunt, nec stat prima syllaba, ut sonare possit secunda. Ex quo loquimur aliquantum senuimus, et sine ulla dubitatione senior sum modo quam mane: ita nihil stat, nihil fixum manet in tempore. Amare itaque debemus per quem facta sunt tempora, ut liberemur a tempore, et figamur in aeternitate, ubi jam nulla est mutabilitas temporum. Magna igitur misericordia Domini nostri Jesu Christi, factum esse eum propter nos in tempore, per quem facta sunt tempora; factum esse inter [PL35.1639] omnia, per quem facta sunt omnia: factum esse quod fecit. Factus est enim quod fecerat; factus est enim homo qui hominem fecerat, ne periret quod fecerat. Secundum hanc dispensationem jam venerat hora nativitatis, et natus erat: sed nondum venerat hora passionis, ideo nondum passus erat.

6. Denique ut noveritis non necessitatem, sed potestatem morientis: propter nonnullos hoc loquor, qui cum audierint, nondum venit hora ejus, aedificantur ad credenda fata, et fiunt corda eorum fatua: ut ergo noveritis potestatem morientis, ipsam passionem recolite, crucifixum intuemini. Dixit in ligno pendens, Sitio. Illi hoc audito, in arundine per spongiam obtulerunt ei acetum in cruce: accepit, et ait, Perfectum est; et inclinato capite, reddidit spiritum. Videtis potestatem morientis, quia hoc exspectabat, donec omnia complerentur quae de illo praedicta fuerant ante mortem futura. Dixerat enim propheta: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Exspectabat ut haec omnia complerentur: posteaquam completa sunt, dixit, Perfectum est; et abscessit potestate, quia non venerat necessitate. Ideo quidam plus mirati sunt istam potestatem morientis, quam potentiam miracula facientis. Ventum est enim ad crucem, ut corpora deponerentur de ligno, quoniam sabbatum illucescebat; et inventi sunt latrones viventes. Supplicium quippe crucis ideo durius erat, quia diutius cruciabat, et omnes crucifixi longa morte necabantur. Illi autem, ne remanerent in ligno, cruribus fractis coacti sunt mori, ut possent inde deponi. Dominus autem inventus est mortuus (Joan. XIX, 28-33), et admirati sunt homines: et qui eum vivum contempserunt, mortuum sic admirati sunt, ut dicerent quidam, Vere Filius Dei est hic (Matth. XXVII, 54). Unde est et illud, fratres, ubi ait quaerentibus se, Ego sum; et illi retro redeuntes omnes ceciderunt (Joan. XVIII, 6). Erat ergo in illo potestas summa. Nec hora cogebatur mori; sed horam exspectabat, qua opportune fieret voluntas, non qua inviti impleretur necessitas.

7. De turba autem multi crediderunt in eum. Humiles et pauperes salvos faciebat Dominus. Principes insaniebant; et ideo medicum non solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant. Erat quaedam turba quae suam aegritudinem cito vidit, et illius medicinam sine dilatione cognovit. Videte quid sibi dixerit turba ipsa commota miraculis: Numquid Christus cum venerit, plura signa facturus est? Utique si duo non erunt, hic est. Crediderunt ergo in eum dicentes ista.

8. Principes vero illi audita multitudinis fide, et eo murmure quo Christus glorificabatur, miserunt ministros, ut apprehenderent eum. Quem apprehenderent? Adhuc nolentem? Quia ergo non poterant apprehendere nolentem, missi sunt ut audirent docentem. Quid docentem? Dicit ergo Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum. Quod modo vultis facere, [PL35.1640] facturi estis, sed non modo; quia modo nolo. Quare adhuc modo nolo? Quia adhuc modicum tempus vobiscum sum: et tunc vado ad eum qui me misit. Implere debeo dispensationem meam, et sic pervenire ad passionem meam.

9. Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire. Hic jam resurrectionem suam praedixit: noluerunt enim agnoscere praesentem, et postea quaesierunt, cum viderunt in eum multitudinem jam credentem. Magna enim signa facta sunt, etiam cum Dominus resurrexit, et ascendit in coelum. Tunc per discipulos facta sunt magna; sed ille per illos, qui et per seipsum: ipse quippe illis dixerat, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Quando claudus ille qui sedebat ad portam, ad vocem Petri surrexit, et suis pedibus ambulavit, ita ut homines mirarentur, sic eos allocutus est Petrus, quia non in sua potestate ista fecit, sed in virtute illius quem ipsi occiderunt (Act. III, 2-16). Multi compuncti dixerunt: Quid faciemus (Id. II, 37)? Viderunt enim se ingenti crimine impietatis astrictos, quando illum occiderunt, quem venerari et adorare debuerunt: et hoc putabant esse inexpiabile. Magnum enim facinus erat, cujus consideratio illos faceret desperare: sed non debebant desperare, pro quibus in cruce pendens Dominus est dignatus orare. Dixerat enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Videbat quosdam suos inter multos alienos; illis jam petebat veniam, a quibus adhuc accipiebat injuriam. Non enim attendebat quod ab ipsis moriebatur, sed quia pro ipsis moriebatur. Multum est quod illis concessum est, et ab ipsis, et pro ipsis; ut nemo de sui peccati dimissione desperet, quando illi veniam meruerunt, qui Christum occiderunt. Mortuus est Christus pro nobis; sed numquid a nobis? At vero illi viderunt Christum suo scelere morientem; et crediderunt in Christum suis sceleribus ignoscentem. Quousque biberent sanguinem quem fuderant, de sua salute desperaverunt. Ergo hoc dixit, Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire: quia quaesituri illum erant post resurrectionem compuncti. Nec dixit, ubi ero; sed, ubi sum. Semper enim ibi erat Christus, quo fuerat redditurus: sic enim venit, ut non recederet. Unde alio loco ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13): non dixit, qui fuit in coelo. In terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Sic venit, ut inde non abscederet: sic rediit, ut nos non derelinqueret. Quid miramini? Deus hoc facit. Homo enim secundum corpus in loco est, et de loco migrat; et cum ad alium locum venerit, in eo loco unde venit non erit: Deus autem implet omnia, et ubique totus est; non secundum spatia tenetur locis. Erat tamen Dominus Christus secundum visibilem carnem in terra, secundum invisibilem majestatem in coelo et in terra: ideo ait, Ubi ego sum, vos non potestis venire. Nec dixit, non poteritis; sed, non potestis: tales enim tunc erant qui non possent. Nam ut sciatis non hoc ad desperationem dictum, et discipulis suis dixit tale aliquid, Quo [PL35.1641] ego vado, vos non potestis venire (Joan. XIII, 33); cum pro illis orans dixerit, Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Id. XVII, 24). Denique hoc Petro exposuit, et ait illi: Quo ego vado, non potes me sequi modo; sequeris autem postea (Id. XIII, 36).

10. Dixerunt ergo Judaei, non ad ipsum; sed, ad seipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus Gentes? Non enim sciebant quod dixerunt; sed quia ille voluit, prophetaverunt. Iturus enim erat Dominus ad Gentes, non praesentia corporis sui, sed tamen pedibus suis. Qui erant pedes ejus? Quos pedes conculcare volebat persequendo Saulus, quando ei caput clamavit: »Saule, Saule, quid me persequeris« (Act. IX, 4)? »Quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis; et ubi ego sum, vos non potestis venire?« Unde hoc dixit Dominus, nescierunt, et tamen aliquid quod futurum erat, nescientes praenuntiaverunt. Dixit enim hoc Dominus, quia locum, si tamen dicendus est locus, id est sinum Patris unde nunquam discedit unigenitus Filius, non illi noverant; nec cogitare idonei erant ubi erat Christus, unde non recessit Christus; quo rediturus erat Christus, ubi manebat Christus. Unde hoc cordi humano cogitare, nedum lingua explicare? Hoc ergo illi nullo modo intellexerunt; et tamen ex hac occasione salutem nostram praedixerunt, quod Dominus iturus esset ad dispersionem Gentium, et impleturus quod legebant et non intelligebant, Populus quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII, 45). Illi non audierunt in quorum oculis fuit; illi audierunt in quorum auribus sonuit.

11. Illius enim Ecclesiae venturae de Gentibus typum gerebat mulier quae fluxum sanguinis patiebatur: tangebat, et non videbatur; nesciebatur, et sanabatur. Figura quippe erat, quod Dominus interrogavit, Quis me tetigit? Quasi ignorans ignoratam sanavit (Luc. VIII, 43-48): sic fecit et Gentibus. Non eum didicimus in carne, et meruimus carnem ejus manducare, et in carne ejus membra esse. Quare? Quia misit ad nos. Quos? Praecones suos, discipulos suos, servos suos, redemptos suos quos creavit, sed quos et redemit fratres suos: totum parum dixi: membra sua, seipsum; misit enim ad nos membra sua, et fecit nos membra sua. Tamen secundum speciem corporis quam Judaei viderunt et contempserunt, non apud nos fuit Christus: quia et hoc de illo dictum erat, sicut et Apostolus dicit, Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Ad illos debuit venire, a quorum patribus et quorum patribus est promissus: ideo et ipse sic ait, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Sed quid dicit Apostolus in sequenti? Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. XV, 8, 9). Quid et ipse Dominus? Habeo alias oves quae non sunt ex hoc ovili (Joan. X, 16). Qui dixerat, Non sum missus nisi ad oves [PL35.1642] quae perierunt domus Israel; quomodo habet alias oves ad quas non est missus, nisi quia significavit praesentiam corporalem non se missum exhibere nisi solis Judaeis, qui viderunt et occiderunt? Et multi tamen inde et antea et postea crediderunt. Messis prima de cruce ventilata est, ut esset semen unde alia messis consurgeret. Nunc vero cum fama Evangelii et bono ejus odore excitati credunt fideles ejus per omnes gentes, erit exspectatio gentium, quando veniat qui jam venit (Gen. XLIX, 10); quando ab omnibus videatur, qui tunc a quibusdam visus non est, a quibusdam visus est; quando veniat judicaturus qui venit judicandus; quando veniat discreturus, qui venit ut non discerneretur. Non enim ab impiis Christus est discretus, sed cum impiis judicatus: de illo enim dictum est, Inter iniquos reputatus est (Isai. LIII, 12). Latro evasit: Christus damnatus est (Marc. XV, 15; Joan. XVIII, 40). Accepit in dulgentiam criminosus, damnatus est qui omnium crimina confitentium relaxavit. Tamen et ipsa crux, si attendas, tribunal fuit: in medio enim judice constituto, unus latro qui credidit liberatus (Luc. XXIII, 43), alter qui insultavit damnatus est. Jam significabat quod facturus est de vivis et mortuis; alios positurus ad dexteram, alios ad sinistram: similis ille latro futuris ad sinistram, similis alter futuris ad dexteram. Judicabatur, et judicium minabatur.

TRACTATUS XXXII. Ab eo loco, In novissimo autem die festivitatis stabat Jesus et clamabat, dicens, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; usque ad id, Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. Cap. VII, V\. 37-39

1. Inter dissensiones et dubitationes Judaeorum de Domino Jesu Christo, inter caetera quae dixit, quibus alii confunderentur, alii docerentur; novissimo illius festivitatis die (tunc enim ista agebantur), quae appellatur Scenopegia, id est tabernaculorum constructio, de qua festivitate jam antea meminit Charitas vestra fuisse dissertum, vocat Dominus Jesus Christus, et hoc non utcumque loquendo, sed clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si sitimus, veniamus; et non pedibus, sed affectibus; nec migrando, sed amando veniamus. Quanquam secundum interiorem hominem, et qui amat migrat. Et aliud est migrare corpore, aliud corde: migrat corpore qui motu corporis mutat locum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. Si aliud amas, aliud amabas, non ibi es ubi eras.

2. Clamat ergo nobis Dominus: Stabat enim, et clamabat, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Quid hoc esset, quando Evangelista exposuit, immorari non debemus. Unde enim dixerit Dominus, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat, et, Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; consequenter exposuit Evangelista, dicens: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Est ergo sitis interior et venter [PL35.1643] interior, quia est homo interior. Et ille quidem interior invisibilis, exterior autem visibilis: sed melior interior quam exterior. Et quod non videtur, hoc plus amatur: constat enim plus amari hominem interiorem quam exteriorem. Unde hoc constat? Unusquisque in seipso probet. Quamvis enim qui male vivunt, animos suos corpori addicant; vivere tamen volunt, quod non est nisi animi, magisque seipsos indicant qui regunt, quam illa quae reguntur. Regunt enim animi, reguntur corpora. Gaudet quisque voluptate, et capit de corpore voluptatem: sed separa animum, nihil restat in corpore quod gaudeat; et si de corpore gaudet, animus gaudet. Si gaudet de domo sua, de se non debet gaudere? et si habet animus unde oblectetur extrinsecus, sine deliciis manet intrinsecus? Omnino constat plus amare hominem animam suam quam corpus suum. Sed et in alio homine plus amat homo animam quam corpus. Quid enim amatur in amico, ubi est amor sincerior et castior? Quid amatur in amico; animus, an corpus? Si fides amatur, animus amatur: si benevolentia amatur, benevolentiae sedes animus est: si hoc amas in altero, quia et ipse amat te, animum amas; quia non caro, sed animus amat. Ideo enim amas, quia te amat: quaere unde te amet, et vide quid ames. Pius ergo amatur, et non videtur.

3. Aliquid etiam volo dicere, ubi magis appareat Dilectioni vestrae quantum ametur animus, et quemadmodum corpori praeponatur. Illi ipsi lascivi amatores, qui pulchritudine corporum delcetantur, et forma membrorum accenduntur, tunc amant amplius quando amantur. Nam si amet et sentiat quia odio habetur, magis irascitur quam diligit. Quare magis irascitur quam diligit? Quia non ei redditur quod impendit. Si ergo ipsi corporum amatores redamari se volunt, et hoc eos magis delectat si amentur; quales sunt amatores animorum? Et si magni sunt amatores animorum, quales sunt amatores Dei, qui pulchros animos facit? Sicut enim animus facit decus in corpore, sic Deus in animo. Non enim facit corpori unde ametur nisi animus: qui cum migraverit, cadaver horrescis; et quantumcumque pulchra illa membra dilexeris, sepelire festinas. Decus ergo corporis, animus: decus animi, Deus.

4. Clamat ergo Dominus ut veniamus et bibamus, si intus sitiamus; et dicit quia cum biberimus, flumina aquae vivae fluent de ventre nostro. Venter interioris hominis conscientia cordis est. Bibito ergo isto liquore vivescit purgata conscientia; et hauriens, fontem habebit; etiam ipsa fons erit. Quid est fons, et quid est fluvius qui manat de ventre interioris hominis? Benevolentia, qua vult consulere proximo. Si enim putet quia quod bibit soli ipsi debet sufficere; non fluit aqua viva de ventre ejus: si autem proximo festinat consulere; ideo non siccat, quia manat. Videbimus nunc quid sit quod bibunt, qui credunt in Domino; quia utique Christiani sumus, et si credimus, bibimus. Et unusquisque in seipso debet agnoscere si bibit, et si vivit ex eo quod bibit: non [PL35.1644] enim nos deserit fons, si non deseramus fontem.

5. Exposuit Evangelista, ut dixi, unde Dominus clamasset, ad qualem potum invitasset, quid bibentibus propinasset, dicens, Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Quem dicit Spiritum, nisi sanctum Spiritum? Nam unusquisque homo habet in se proprium spiritum, de quo loquebar cum animum commendarem. Animus enim cujusque, proprius est spiritus ejus: de quo dicit Paulus apostolus, Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? deinde adjunxit, Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Nostra nemo scit, nisi spiritus noster. Non enim novi quid cogitas, aut tu quid cogito: ipsa enim sunt propria nostra, quae interius cogitamus; et cogitationum uniuscujusque hominis ipsius spiritus testis est. Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei. Nos cum spiritu nostro, Deus cum suo: ita tamen ut Deus cum suo Spiritu sciat etiam quid agatur in nobis; nos autem sine ejus Spiritu scire non possumus quid agatur in Deo. Deus autem scit in nobis et quod ipsi nescimus in nobis. Nam infirmitatem suam Petrus nesciebat, quando a Domino quod ter esset negaturus audiebat (Matth. XXVI, 33-35), et aeger se ignorabat; medicus aegrum sciebat. Sunt ergo quaedam quae Deus novit in nobis, nescientibus nobis. Tamen quantum ad homines pertinet, nemo sic se novit quomodo ipse homo: alius nescit quid in illo agatur, sed spiritus ejus novit. Accepto autem Spiritu Dei, discimus et quid agatur in Deo: non totum, quia non accepimus totum. De pignore multa novimus: pignus enim accepimus, et hujus pignoris plenitudo postea dabitur. Interim in hac peregrinatione pignus nos consoletur, quia qui nos dignatus est oppignerare, multum paratus est dare. Si talis est arrha, quid est cujus est arrha?

6. Sed quid est quod ait, Non enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus? In evidenti est intellectus. Non enim non erat Spiritus Dei, qui erat apud Deum; sed nondum erat in eis qui crediderant in Jesum. Ita enim disposuit Dominus Jesus non eis dare Spiritum istum de quo loquimur, nisi post resurrectionem suam; et hoc non sine causa. Et forte si quaeramus, annuet ut inveniamus; et si pulsemus, aperiet ut intremus. Pietas pulsat, non manus: quanquam pulsat et manus, si ab operibus misericordiae non cesset manus. Quae igitur causa est cur Dominus Jesus Christus statuerit nonnisi cum esset glorificatus, dare Spiritum sanctum? Quod antequam dicamus ut possumus, prius quaerendum est, ne quem forte moveat, quomodo nondum erat Spiritus in hominibus sanctis, cum de ipso Domino recens nato legatur in Evangelio, quod cum in Spiritu sancto agnoverit Simeon, agnoverit etiam Anna vidua prophetissa (Luc. II, 25-38); agnoverit Joannes ipse, qui eum baptizavit (Joan. I, 26-34): impletus Spiritu sancto Zacharias multa dixit (Luc. I, 67-79); Spiritum sanctum ipsa Maria, ut Dominum conciperet, [PL35.1645] accepit (Luc. 35). Multa ergo indicia praecedentia Spiritus sancti habemus, antequam Dominus glorificaretur resurrectione carnis suae. Non enim alium spiritum etiam Prophetae habuerunt, qui Christum venturum praenuntiaverunt. Sed modus quidam futurus erat dationis hujus, qui omnino antea non apparuerat: de ipso hic dicitur. Nusquam enim legimus antea congregatos homines accepto Spiritu sancto, linguis omnium gentium locutos fuisse. Post resurrectionem autem suam, primum quando apparuit discipulis suis, dixit illis: Accipite Spiritum sanctum. De hoc ergo dictum est, Non erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Et insufflavit in faciem eorum (Joan. XX, 22), qui flatu primum hominem vivificavit, et de limo crexit, quo flatu animam membris dedit (Gen. II, 7); significans eum se esse qui insufflavit in faciem eorum, ut a luto exsurgerent, et luteis operibus renuntiarent. Tunc primum post resurrectionem suam Dominus, quam dicit Evangelista glorificationem, dedit discipulis suis Spiritum sanctum. Deinde commoratus cum eis quadraginta dies, ut liber Actuum Apostolorum demonstrat, ipsis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in coelum (Act. I, 3 et 9). Ibi peractis decem diebus, die Pentecostes misit desuper Spiritum sanctum. Quo, sicut dixi, qui fuerant in uno loco congregati, accepto impleti, omnium gentium linguis locuti sunt (Id. II, 1-6).

7. Quid ergo, fratres, quia modo qui baptizatur in Christo, et credit in Christum, non loquitur omnium gentium linguis, non est credendus accepisse Spiritum sanctum? Absit ut ista perfidia tentatur cor nostrum. Certi sumus omnem hominem accipere: sed quantum vas fidei attulerit ad fontem, tantum implet. Cum ergo et modo accipiatur, dixerit aliquis, quare nemo loquitur linguis omnium gentium? Quia jam ipsa Ecclesia linguis omnium gentium loquitur. Antea in una gente erat Ecclesia, ubi omnium linguis loquebatur. Loquendo linguis omnium, significabat futurum ut crescendo per gentes, loqueretur linguis omnium. In hac Ecclesia qui non est, nec modo accipit Spiritum sanctum. Praecisus enim et divisus ab unitate membrorum, quae unitas linguis omnium loquitur, renuntiet sibi; non habet. Nam si habet, det signum quod tunc dabatur. Quid est, det signum quod tunc dabatur? Loquatur omnibus linguis. Respondet mihi: Quid enim, tu loqueris omnibus linguis? Loquor plane, quia omnis lingua mea est, id est, ejus corporis cujus membrum sum. Diffusa Ecclesia per gentes loquitur omnibus linguis; Ecclesia est corpus Christi, in hoc corpore membrum es: cum ergo membrum sis ejus corporis quod loquitur omnibus linguis, crede te loqui omnibus linguis. Unitas enim membrorum charitate concordat; et ipsa unitas loquitur quomodo tunc unus homo loquebatur.

8. Accipimus ergo et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Credamus, fratres; [PL35.1646] quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum. Datus est enim Spiritus, sicut Apostolus dicit, ad manifestationem. Quam manifestationem? Sicut ipse idem dicit, Quia alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum in eodem Spiritu. Multa enim dantur ad manifestationem, sed tu forsitan eorum omnium quae dixi nihil habes. Si amas, non nihil habes: si enim amas unitatem, etiam tibi habet quisquis in illa habet aliquid. Tolle invidiam, et tuum est quod habeo: tollam invidiam, et meum est quod habes. Livor separat, sanitas jungit. Oculus solus videt in corpore: sed numquid soli sibi oculus videt? Et manui videt, et pedi videt, et caeteris membris videt: non enim si aliquis ictus in pedem veniat, avertit se oculus inde ut non praecaveat. Rursus sola manus operatur in corpore; sed numquid sibi soli operatur? Et oculo operatur; nam si ictus aliquis veniens non eat in manum, sed tantum in faciem, numquid dicit manus, Non me moveo, quia non tendit ad me? Sic pes ambulando omnibus membris militat: membra caetera tacent, et lingua omnibus loquitur. Habemus ergo Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam: amamus autem, si in ejus compage et charitate consistimus. Nam ipse Apostolus cum dixisset diversa dona dari diversis hominibus, tanquam officia quorumque membrorum, Adhuc, inquit, supereminentiorem viam vobis demonstro, et coepit loqui de charitate. Praeposuit eam linguis hominum et Angelorum, praeposuit miraculis fidei, praeposuit scientiae et prophetiae, praeposuit etiam illi magno operi misericordiae, quo sua quae possidet distribuit quisque pauperibus; et ad extremum praeposuit eam etiam corporis passioni: his omnibus tam magnis rebus praeposuit charitatem (I Cor. XII, 7 XIII, 3). Ipsam habeto, et cuncta habebis: quia sine illa nihil proderit, quidquid habere potueris. Quia vero ad Spiritum sanctum pertinet charitas de qua loquimur (quaestio enim modo in Evangelio de Spiritu sancto retractatur), audi Apostolum dicentem, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5).

9. Quare ergo Dominus Spiritum, cujus maxima beneficia sunt in nobis, quia charitas Dei per ipsum diffusa est in cordibus nostris, post resurrectionem suam dare voluit? quid significavit? Ut in resurrectione nostra charitas nostra flagret, et ab amore saeculi separet, ut tota currat in Deum. Hic enim nascimur et morimur, hoc non amemus: charitate migremus, charitate sursum habitemus, charitate illa qua diligimus Deum. Nihil aliud in hac vitae nostrae peregrinatione meditemur, nisi quia et hic non semper erimus, et ibi nobis locum bene vivendo praeparabimus, unde nunquam migremus. Dominus enim noster Jesus Christus, posteaquam resurrexit, jam non moritur; mors illi ultra, sicut Apostolus dicit, non dominabitur (Id. VI, 9). Ecce quod amemus. Si vivimus, [PL35.1647] si in ipsum credimus qui resurrexit; dabit nobis, non quod hic amant homines qui Deum non amant, aut tanto plus amant, quanto illum minus amant: tanto autem hoc minus amant, quanto illum plus amant. Sed videamus quid nobis promisit: non divitias terrenas et temporales, non honores et potestates in saeculo isto; videtis enim omnia haec dari et hominibus malis, ne magnipendantur a bonis. Non ipsam postremo corporis sanitatem: non quia ipse illam non dat, sed quia, ut videtis, et pecoribus dat. Non vitam longam. Quid est enim longum quod aliquando finitur? Non pro magno nobis credentibus promisit longaevitatem, aut decrepitam senectutem; quam omnes optant antequam veniat, omnes de illa cum venerit murmurant. Non pulchritudinem corporis, quam vel corporis morbus, vel ipsa senectus quae optatur exterminat. Vult esse pulcher, et vult esse senex: ista duo desideria sibi invicem concordare non possunt: si senex eris, pulcher non eris: quando senectus venerit, pulchritudo fugiet; et in uno habitare non possunt vigor pulchritudinis, et gemitus senectutis. Omnia ergo ista non nobis promisit, qui dixit, Qui credit in me, veniat, et bibat; et flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Vitam aeternam promisit, ubi nihil timeamus, ubi non conturbemur, unde non migremus, ubi non moriamur; ubi nec decessor plangatur, nec successor speretur. Quia ergo tale est quod nobis promisit amantibus, et Spiritus sancti charitate ferventibus; ideo ipsum Spiritum noluit dare, nisi cum esset glorificatus: ut in suo corpore ostenderet vitam, quam modo non habemus, sed in resurrectione speramus.

Reazioni dei lettori

Note

Fons: Patrologia Latina, t. 35, coll. 1597-1647 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Pubblicato da: Rodion Vlasov
Data di creazione della pagina: 2026-11-22, Aggiornamento: 2026-11-22