AUGUSTINUS episcopus, famulus Christi familiaeque ejus, dilecto filio MACEDONIO, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM

1. Quamvis sapientiam quam mihi tribuis, in me non agnoscam, tantae tamen erga me benevolentiae tuae tamque sincerae gratias ago debeoque plurimas; et meorum studiorum labores tali ac tanto viro placuisse delector: multo vero amplius, quod [PL33.667] animum tuum charitate aeternitatis et veritatis, atque ipsius charitatis affectum divinae illi coelestique reipublicae, cujus regnator est Christus, et in qua sola semper beateque vivendum est, si recte hic pieque vivatur, agnosco inhiantem, video propinquantem, ejusque potiundae amplector ardentem. Inde quippe manat etiam vera amicitia, non pensanda temporalibus commodis, sed gratuito amore putanda. Nemo enim potest veraciter amicus esse hominis, nisi fuerit ipsius primitus veritatis: quod si gratis non fiat, nullo fieri pacto potest.

2. De qua re etiam philosophi multa dixerunt; sed apud eos vera pietas, id est verax veri Dei cultus, unde omnia recte vivendi duci oportet officia, non invenitur: non ob aliud, quantum intelligo, nisi quia beatam vitam ipsi sibi quodammodo fabricare voluerunt, potiusque patrandam quam impetrandam putaverunt; cum ejus dator non sit nisi Deus. Neque enim facit beatum hominem, nisi qui fecit hominem. Nam qui tanta creaturae suae bona bonis malisque largitur, ut sint, ut homines sint, ut vigentes sensibus, valentes viribus, affluentes opibus sint; seipsum bonis dabit ut beati sint, quia ejus etiam hoc munus est ut boni sint. Illi vero qui in hac aerumnosa vita, in his moribundis membris, sub hac sarcina corruptibilis carnis, auctores suae beatae vitae et quasi conditores esse voluerunt, velut propriis eam virtutibus appetentes, jamque retinentes, non ab illo fonte virtutum petentes atque sperantes, Deum superbiae suae resistentem sentire minime potuerunt. Unde in errorem absurdissimum lapsi sunt; ut cum asseverant etiam in Phalaridis tauro beatum esse sapientem, cogantur fateri vitam beatam aliquando esse fugiendam. Exaggeratis enim malis corporis cedunt, atque in eorum molestiis gravissimis abscedendum ex hac vita esse decernunt. Ubi nolo dicere quantum sit nefas seipsum hominem occidere insontem, cum omnino non debeat vel nocentem; unde in primo libro trium illorum, quos benignissime et studiosissime perlegisti, multa jam diximus (Lib. 1 de Civit. Dei, cap. 17 et seqq). Sed certe consideretur, nec superbe sed sobrie judicetur quomodo vita beata sit, qua non sapiens retenta fruitur, sed illatis sibi manibus carere compellitur.

3. Est apud Ciceronem, in extrema, ut scis, parte quinti Tusculanarum libri locus, propter quod dico animadvertendus. Cum enim de caecitate corporis ageret, atque affirmaret etiam caecum beatum esse posse sapientem, multa dixit quae per aures percipiendo gauderet. Itemque si surdus esset, ea quibus oblectaretur ad oculos transtulit. Si autem utroque sensu orbaretur, et caecus surdusque fieret, non est ausus hinc ferre sententiam, eumque beatum dicere. Sed addidit etiam dolores gravissimos corporis, qui eum si non interemerint, ipse se interimat, et ad portum non sentiendi hac liberatus virtute perveniat. Cedit igitur sapiens immanissimis cladibus atque succumbit, [PL33.668] in tantum ut eis cogatur et in seipsum homicidium perpetrare. Cui jam parcat ut illis careat malis, qui sibi ipse non parcit? Certe semper beatus est, certe beatam vitam in sua potestate constitutam, nulla vi potest ullius calamitatis amittere. Ecce in caecitate et surditate et atrocissimis cruciatibus corporis, aut amisit beatam vitam; aut si et in istis afflictionibus adhuc beata est, fit per hujuscemodi doctissimorum hominum disputationes, ut sit aliquando beata vita quam sapiens ferre non possit; vel, quod est absurdus, quam sapiens ferre non debeat, eamque fugiat, abrumpat, abjiciat, seseque ab ea ferro etiam, seu veneno, vel alia voluntaria morte subducat; ut in portu non sentiendi vel nullus omnino sit, quod Epicurei, et si qui alii simili stultitia, putaverunt; vel ideo beatus, quoniam fuerit ab illa beata vita, tanquam ab aliqua peste liberatus. O nimium superba jactantia! Si beata vita est in cruciatibus corporis, cur non in ea manet sapiens ut fruatur? si autem misera est, quid, obsecro te, nisi typhus impedit ne fateatur, ne oret Deum, ne justo et misericordi supplicet, qui potens est et vitae hujus mala vel avertere vel mitigare, vel ad ea toleranda fortitudine armare, vel ab eis omni modo liberare, et post haec vere beatam vitam dare, quo nullum malum admittatur, et ubi summum bonum nunquam amittatur?

4. Hoc piorum praemium est, cujus adipiscendi spe vitam istam temporalem atque mortalem, non tam delectabiliter quam tolerabiliter ducimus, et mala ejus tunc bono consilio et divino munere fortiter ferimus, cum bonorum aeternorum fideli Dei promissione et fideli nostra exspectatione gaudemus. Ad hoc nos exhortatus apostolus Paulus ait, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12): ostendit enim quare in tribulatione patientes, praemittendo, spe gaudentes. Ad hanc spem exhortor per Jesum Christum Dominum nostrum. Hoc enim Deus ipse magister, latente majestate divinitatis, et carnis infirmitate apparente, non solum sermonis oraculo docuit, verum etiam suae passionis et resurrectionis exemplo roboravit. In altera enim qualia tolerare, in altera qualia debeamus sperare monstravit. Cujus et illi gratiam mererentur, nisi elati inflatique superbia, inaniter conarentur istam vitam beatam ipsi sibi facere, quod solus Deus veraciter cultoribus suis, post hanc vitam se largiturum esse promisit. Sanior quippe est ejusdem Ciceronis illa sententia, ubi ait: Nam haec vita quidem mors est, quam lamentari possem, si liberet (Cic. in Tusc. Quaest.). Quomodo ergo si recte lamentatur, beata comprobatur; ac non potius quoniam recte lamentatur, misera esse convincitur? Quare assuesce, obsecro te, vir bone, beatus esse interim spe, ut sis etiam re, cum pietati perseverantissimae retribuetur merces felicitatis aeternae.

CAPUT II

5. Si prolixa epistola onerosus sum, tute hoc intulisti tibi, qui me sapientem appellasti. Hinc enim ausus sum haec ad te loqui, ut tibi sapientiam, non qualis mihi sit, ostentarem, sed qualis esse debeat ostenderem. Haec est autem in praesenti saeculo [PL33.669] verus veri Dei cultus, ut sit ejus in futuro saeculo certus atque integer fructus. Hic constantissima pietas, ibi sempiterna felicitas. Ex ista sapientia, quae una vera est, si quid habeo, a Deo sumpsi, non a me praesumpsi; atque ab illo in me perfici fideliter spero, a quo inchoatum esse humiliter gaudeo; nec in eo quod adhuc non donavit incredulus, nec in eo quod jam donavit ingratus. Non enim meo vel ingenio vel merito, sed ejus dono sum, si quid laudabiliter sum. Nam quaedam acutissima et excellentissima ingenia tanto in majores errores ierunt, quanto praefidentius tanquam suis viribus cucurrerunt, nec suppliciter ac veraciter Deum, ut sibi viam ostenderet, petiverunt. Merita vero quorumlibet hominum quae sunt; quandoquidem ille, qui non cum mercede debita, sed cum gratuita gratia venit, omnes peccatores solus a peccatis liber atque liberator invenit?

6. Si ergo nos virtus vera delectat, ei dicamus, quod in ejus sacris Litteris legimus, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2): et si vere beati esse volumus (quod nolle non pessumus), id quod in eisdem Litteris didicimus, fido corde teneamus, Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5). Quanta est autem vanitas, quanta insania, quantumque mendacium, hominem mortalem, aerumnosam vitam mutabili et spiritu et carne ducentem, tot peccatis oneratum, tot tentationibus subditum, tot corruptionibus obnoxium, poenisque justissimis destinatum, in seipso fidere ut beatus sit, quando ne illud quidem, quod habet in naturae suae dignitate praecipuum, id est mentem atque rationem, potest vindicare ab erroribus, nisi Deus adsit lux mentium! Abjiciamus itaque, obsecro te, falsorum philosophorum vanitates et insanias mendaces: quia nec virtus nobis erit, nisi adsit ipse quo juvemur; nec beatitudo, nisi adsit ipse quo fruamur, et totum mutabile atque corruptibile nostrum, quod per seipsum imbecillum et quaedam materies miseriarum est, dono immortalitatis atque incorruptionis absorbeat.

7. Quoniam vero te reipublicae scimus amatorem, non aliunde esse beatum hominem, aliunde civitatem, vide quam sit in illis sacris Litteris clarum. Nam quidam in eis sancto Spiritu plenus haec loquitur orans: Exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii velut novellae constabilitae in juventute sua. Filiae eorum compositae, et ornatae sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt: beatus populus cujus Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 11-15).

8. Vides exaggeratione terrenae felicitatis beatum populum non dici, nisi a filiis alienis, id est non pertinentibus ad regenerationem qua efficimur filii Dei: a quorum manu iste se eximi precatur, ne ab eis in hanc opinionem atque in peccata impia pertrahatur [PL33.670] Loquendo quippe vanitatem, beatum dixerunt populum cui haec sunt quae supra commemoravit, quibus ea felicitas constat quam solam dilectores hujus mundi inquirunt. Et ideo dextera eorum, dextera iniquitatis, quia haec praeposuerunt quae fuerant postponenda, sicut sinistrae praeponitur dextera. Si enim habentur, non in eis beata vita ponenda est: subdita esse debent non praedita; sequentia, non ducentia. Huic autem qui sic orabat, et a filiis alienis qui beatum dixerunt populum cui haec sunt, eximi discernique cupiebat, tanquam diceremus, Ipse quid sentis? quem beatum populum dicis? non ait, Beatus populus, cujus est virtus animi ejus. Quod si dixisset, discrevisset quidem etiam istum populum ab illo qui beatam vitam in ista visibili et corporali felicitate constituit; sed nondum transcendisset omnes vanitates et insanias mendaces: Maledictus enim omnis, sicut alibi eaedem Litterae docent, qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5); ergo nec in seipso quisquam debet, quia et ipse homo est. Proinde ut transiret omnium vanitatum et insaniarum mendacium limites, atque ibi beatam vitam poneret, ubi vere est, Beatus, inquit, populus, cujus Dominus Deus ipsius.

CAPUT III

9. Cernis igitur unde petendum sit quod omnes docti indoctique desiderant, et multi errando ac superbiendo, unde petatur et ubi accipiatur ignorant. Utrique autem in quodam divino psalmo simul reprehenduntur, et qui confidunt in virtute sua, et qui in abundantia divitiarum suarum gloriantur (Psal. XLVIII, 7); id est, et philosophi hujus saeculi, et abhorrentes vel a tali philosophia, beatumque dicentes populum cui suppetit terrena opulentia. Ac per hoc a Domino Deo nostro a quo facti sumus, et virtutem petamus qua hujus vitae mala superemus, et beatam vitam qua post istam vitam in ejus aeternitate perfruamur, ut et in virtute et in praemio virtutis, sicut Apostolus dicit, qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Hoc nobis velimus, hoc civitati cujus cives sumus: non enim aliunde beata civitas, aliunde homo; cum aliud civitas non sit, quam concors hominum multitudo.

10. Itaque si omnis prudentia tua, qua consulere conaris rebus humanis; si omnis fortitudo, qua nullius iniquitate adversante terreris; si omnis temperantia, qua in tanta labe nequissimae consuetudinis hominum te a corruptionibus abstines; si omnis justitia, qua recte judicando sua cuique distribuis, id laborat, id nititur, ut hi quibus vis ut bene sit, salvi sint corpore, et ab omni cujusquam improbitate tuti atque pacati, habeant filios sicut novellas constabilitas, filias ornatas sicut similitudinem templi, cellaria plena eructantia ex hoc in hoc, fecundas oves, crassas boves, nec maceriae ruina deformet praedium, nec litigantium clamor personet in plateis eorum; ita non erunt verae virtutes tuae, sicut nec istorum beatitudo. Hic enim ad verum dicendum illa mea verecundia, quam in tua epistola benigno sermone laudasti, me impedire non debet. Si quaelibet, inquam, administratio tua, illis quas commemoravi instructa virtutibus, [PL33.671] hoc intentionis fine determinatur, ut homines secundum carnem nullas iniquas molestias patiantur; nec ad te existimas pertinere, quo istam quietem, quam praestare niteris, referant, id est (ut verbis non ambiam) quomodo Deum verum, ubi est quietae vitae omnis fructus, colant, nihil tibi prodest ad vitam vere beatam tantus labor.

11. Inverecundius hoc dicere videor, et oblitus quodammodo consuetudinem intercessionum mearum. Sed si nihil est verecundia, nisi quidam displicendi metus, ego in hac causa metuendo non vereor. Metuo enim ne primum Deo, deinde ipsi amicitiae quam mecum inire dignatus es, jure displiceam, si minus liber in admonendo fuero, quod me admonere saluberrime existimo. Sim certe verecundior, cum tibi pro aliis intercedo: cum vero pro teipso, tanto liberior quanto amicior; quia tanto amicior quanto fidelior: quanquam haec ipsa non dicerem, nisi verecundius agerem. Quae si maxima est, ut ipse scripsisti, difficilium inter bonos efficacia; adjuvet me pro te apud te, ut in illo te fruar, qui mihi hanc ad te januam fiduciamque praestitit: praesertim quia id quod suggero, jam facile arbitror esse animo tuo tot divinis muneribus adminiculato et instructo.

12. Si enim virtutes quas accepisti, a quo acceperis sentiens, eique gratias agens, eas ad ipsius cultum etiam in tuis istis saecularibus honoribus conferas, tuaeque potestati subditos homines ad eum colendum exemplo tuae religiosae vitae, et ipso studio consulendi, seu fovendo seu terrendo erigas et adducas, nihilque aliud in eo quod per te securius vivunt, velis, nisi ut hinc illum promereantur, apud quem beate vivent; et verae illae virtutes erunt, et illius opitulatione, cujus largitate donatae sunt, ita crescent et perficientur, ut te ad vitam vere beatam, quae non nisi aeterna est, sine ulla dubitatione perducant: ubi jam nec prudenter discernantur a bonis mala, quae non erunt; nec fortiter tolerentur adversa, quia non ibi erit nisi quod amemus, non etiam quod toleremus; nec temperanter libido trenetur, ubi nulla ejus incitamenta sentiemus; nec juste subveniatur ope indigentibus, ubi inopem atque indigum non habebimus. Una ibi virtus erit, et idipsum erit virtus praemiumque virtutis, quod dicit in sanctis eloquiis homo qui hoc amat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Haec ibi erit plena et sempiterna sapientia, eademque veraciter vita jam beata: perventio quippe est ad aeternum ac summum bonum, cui adhaerere in aeternum est finis nostri boni. Dicatur haec et prudentia, quia prospectissime adhaerebit bono quod non amittatur; et fortitudo, quia firmissime adhaerebit bono unde non avellatur; et temperantia, quia castissime adhaerebit bono ubi non corrumpatur; et justitia, quia rectissime adhaerebit bono cui merito subjiciatur.

CAPUT IV

13. Quanquam et in hac vita virtus non est, nisi diligere quod diligendum est: id eligere, prudentia est: nullis inde averti molestiis, fortitudo est; nullis illecebris, temperantia est: nulla [PL33.672] superbia, justitia est. Quid autem eligamus quod praecipue diligamus, nisi quo nihil melius invenimus? Hoc Deus est, cui si diligendo aliquid vel praeponimus, vel aequamus, nos ipsos diligere nescimus. Tanto enim nobis melius est, quanto magis in illum imus, quo nihil melius est. Imus autem non ambulando, sed amando. Quem tanto habebimus praesentiorem, quanto eumdem amorem quo in eum tendimus, potuerimus habere puriorem: nec enim locis corporalibus vel extenditur, vel includitur. Ad eum ergo qui ubique praesens est et ubique totus, non pedibus ire licet, sed moribus. Mores autem nostri, non ex eo quod quisque novit, sed ex eo quod diligit, dijudicari solent: nec faciunt bonos vel malos mores, nisi boni vel mali amores. Pravitate ergo nostra, a rectitudine Dei longe sumus: unde rectum amando corrigimur, ut recto recti adhaerere possimus.

14. Ad illum ergo quanta opera possumus, etiam illi ut perveniant agamus, quos tanquam nosmetipsos diligimus, si nosmetipsos diligere, illum diligendo jam novimus. Christus namque, id est Veritas, dicit in his duobus praeceptis totam legem Prophetasque pendere, ut diligamus Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, et diligamus proximos tanquam nosmetipsos (Matth. XXII, 37-40). Proximus sane hoc loco, non sanguinis propinquitate, sed rationis societate pensandus est, in qua socii sunt omnes homines. Nam si pecuniae ratio socios facit, quanto magis ratio naturae, non negotiandi, sed nascendi lege communis! Hinc et ille comicus (sicut luculentis ingeniis non defit resplendentia veritatis), cum ab uno sene alteri seni dictum componeret, Tantumne ab re tua est otî tibi, Aliena ut cures ea, quae nihil ad te attinent? responsum ab altero reddidit: Homo sum, humani nil a me alienum puto. (Terent. in Deaut. act. 1, scen. 1.) Cui sententiae ferunt etiam theatra tota, plena stultis indoctisque, applausisse. Ita quippe omnium affectum naturaliter attigit societas humanorum animorum, ut nullus ibi hominum nisi cujuslibet hominis proximum se esse sentiret.

15. Cum ergo illa dilectione quam divina lex imperat, debeat homo diligere Deum, et seipsum, et proximum; non tamen ex hoc tria praecepta data sunt, nec dictum est, In his tribus, sed, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae, id est in dilectione Dei ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente, et proximi tanquam sui ipsius: videlicet ut intelligeretur nullam esse aliam dilectionem qua quisque diligit seipsum, nisi quod diligit Deum. Qui enim aliter se diligit, potius se odisse dicendus est: fit quippe iniquus, privaturque luce justitiae, cum a potiore ac praestantiore bono aversus, atque inde vel ad seipsum conversus, ad inferiora et egena utique convertitur; fitque in ipso quod veracissime scriptum est, Qui autem amat iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Quia igitur nemo, nisi Deum diligendo, diligit seipsum; non opus erat ut dato de Dei dilectione [PL33.673] praecepto, etiam seipsum homo diligere juberetur, cum in eo diligat seipsum, quod diligit Deum. Debet ergo et proximum diligere tanquam seipsum, ut quem potuerit hominem vel beneficentiae consolatione, vel informatione doctrinae, vel disciplinae coercitione adducat ad colendum Deum; sciens in his duobus praeceptis totam Legem Prophetasque pendere.

16. Hoc qui sobria discretione eligit, prudens est: qui nulla hinc afflictione avertitur, fortis est; qui nulla alia delectatione, temperans est; qui nulla elatione, justus est. His virtutibus divinitus impertitis, per gratiam mediatoris Dei cum Patre, et nobiscum hominis Jesu Christi, per quem post inimicitias iniquitatis reconciliamur Deo in Spiritu charitatis: his, inquam, virtutibus divinitus impertitis, et bona vita nunc agitur, et postea praemium ejus, quae nisi aeterna esse non potest, beata vita persolvitur. Hic enim sunt eaedem virtutes in actu, ibi in effectu; hic in opere, ibi in mercede; hic in officio, ibi in fine. Itaque omnes boni et sancti, etiam in tormentis quibuslibet divino fulti adjutorio, spe illius finis beati vocantur, quo fine beati erunt: nam si in eisdem tormentis et atrocissimis doloribus semper essent, cum quibuslibet virtutibus eos esse miseros nulla sana ratio dubitaret.

17. Pietas igitur, id est verus veri Dei cultus ad omnia prodest; et quae molestias hujus vitae avertat aut leniat, et quae ad illam vitam salutemque perducat, ubi nec aliquid jam mali patiamur, et bona summo sempiternoque perfruamur. Ad hanc te perfectius assequendam et perseverantissime retinendam exhortor ut meipsum: cujus nisi jam particeps esses, tuosque istos honores temporales ei servire oportere judicares, non Donatistis haereticis, ad eos in unitatem Christi pacemque redigendos, per edictum diceres, Pro vobis hoc agitur; pro vobis sacerdotes incorruptae fidei, pro vobis Imperator Augustus, pro vobis nos quoque ejus judices laboramus; et alia multa quae in eodem edicto ita posuisti, ut te appareat in terreni judicis cingulo, non parva ex parte coelestem rempublicam cogitare. Quare si de veris virtutibus et vere beata vita volui diutius loqui tecum, quaeso ne onerosus deputer tuis occupationibus: imo vero me non esse confido, quando tu adeo magnum animum et mirabiliter laudandum geris, ut nec illas curas deseras, et his libentius ac familiarius occuperis.

EPISTOLA CLVI. Hilarius Augustino, proponens illi quaestiones aliquot de quibus cupit edoceri

Domino sancto, jure ac merito venerabili, et per omnia colendo AUGUSTINO episcopo, HILARIUS.

Sanctitatis tuae gratia, quae omnibus nota est, parvitati [PL33.674] meae persuasit ut vestris de Syracusano Hipponem remeantibus. has ad laudandam mihi Venerabilitatem tuam litteras erogarem, poscens summam Trinitatem ut incolumis et vegetus Dei nostri favore hoc meum scriptum ad recensendum suscipias, domine sancte, jure ac merito venerabilis, et per omnia colende. Proinde rogo ut mei memor in sanctis orationibus tuis esse digneris, atque imperitiam nostram informare de eo quod quidam christiani apud Syracusas exponunt, dicentes: Posse esse hominem sine peccato; et mandata Dei facile custodire, si velit. Infantem non baptizatum morte praeventum non posse perire merito, quoniam sine peccato nascitur. Divitem manentem in divitiis suis, regnum Dei non posse ingredi, nisi omnia sua vendiderit; nec prodesse eidem posse, si forte ex ipsis divitiis fecerit mandata. Non debere jurare omnino. Et de Ecclesia, quae sit de qua scriptum est non habere rugam neque maculam (Ephes. V, 27), utrum haec sit in qua nunc congregamur, an illa quam speramus: quidam autem putant Ecclesiam hanc esse quae nunc frequentatur populis, et sine peccato esse posse. De his omnibus rogo, quantis valeo precibus, Sanctitatem tuam, ut jubeas nos apertius instrui, quo noverimus quatenus sentire debeamus. Dei nostri misericordia Sanctitatem tuam incolumem conservet, annis innumeris opto, domine sancte, jure ac merito venerabilis, et per omnia colende.

EPISTOLA CLVII. Augustinus Hilario, respondens ad illius quaestiones

AUGUSTINUS episcopus servus Christi et ejus Ecclesiae, dilectissimo filio HILARIO, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM

1. Ex litteris tuis didici non solum incolumitatem tuam, sed etiam religiosum studium tuum circa verbum Dei, et piam curam pro salute tua, quae est in Christo Jesu Domino nostro: unde gratias Deo agens non distuli rescripta persolvere.

2. Si ergo quaeris utrum in hac vita quisquam ita justitiae perfectione proficiat, ut hic sine ullo vivat omnino peccato; attende quid dixerit Joannes apostolus, quem Dominus inter discipulos suos praecipue diligebat: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Si ergo illi de quibus mihi scripsisti, se dicunt esse sine peccato; vides quia se ipsos decipiunt, et veritas in eis non est. Si autem se esse peccatores fatentur, ut Dei misericordiam possint mereri, compescant se ab aliis etiam decipiendis, quibus hanc superbiam persuadere conantur. Omnibus enim necessaria est oratio dominica, quam etiam ipsis arietibus [PL33.675] gregis, id est Apostolis suis Dominus dedit, ut unusquisque Deo dicat: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Cui enim haec in oratione verba necessaria non fuerint, ipse hic sine peccato vivere pronuntiandus est. Quales si aliquos futuros Dominus praevideret, meliores utique quam exstiterunt ejus Apostoli, aliam orationem illos doceret, qua non peterent dimitti sibi peccata, quibus in Baptismo fuerant omnia jam dimissa. Nam si Daniel sanctus, non coram hominibus quasi humilitate fallaci, sed coram Deo, id est in oratione qua Deum precabatur, non solum peccata populi sui, sed etiam sua confitebatur, sicut ejus ore veridico expressum est (Danielis IX, 20); nihil aliud mihi videtur dicendum istis, nisi quod per prophetam Ezechielem cuidam superbo Dominus mandat: Numquid tu sapientior es quam Daniel (Ezech. XXVIII, 3)?

3. Sed plane qui misericordia Dei adjutus et gratia se ab eis peccatis abstinuerit quae etiam crimina vocantur, atque illa peccata sine quibus non hic vivitur, mundare operibus misericordiae et piis orationibus non neglexerit, merebitur hinc exire sine peccato, quamvis cum hic viveret habuerit nonnulla peccata; quia sicut ista non defuerunt, ita etiam remedia quibus purgarentur, affuerunt. Quisquis autem, hac velut occasione comperta, cum audierit neminem hic arbitrio suo sine peccato vivere, dederit se libidinibus, et criminibus nefariis obligaverit, atque in his criminosis consceleratisque moribus usque in diem suum ultimum perduraverit, quaslibet inter haec eleemosynas faciat, et infeliciter ducit vitam, et infelicius finit.

CAPUT II

4. Sed isti utcumque tolerandi sunt, quando dicunt vel esse vel fuisse hic aliquem, praeter unum Sanctum sanctorum, qui nullum haberet omnino peccatum. Illud vero quod dicunt, sufficere homini liberum abitrium ad dominica praecepta implenda, etiamsi Dei gratia et Spiritus sancti dono ad opera bona non adjuvetur, omnino anathematizandum est, et omnibus exsecrationibus detestandum. Qui enim hoc asserunt, a gratia Dei penitus alieni sunt; quia ignorantes Dei justitiam, sicut de Judaeis dicit Apostolus, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3): plenitudo quippe legis non est nisi charitas (Id. XIII, 10); et utique charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, nec viribus propriae voluntatis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5).

5. Valet itaque liberum arbitrium ad opera bona, si divinitus adjuvetur, quod fit humiliter petendo et faciendo: desertum vero divino adjutorio, qualibet scientia legis excellat, nullo modo habebit justitiae soliditatem, sed inflationem impiae superbiae et exitiosum tumorem. Docet hoc eadem ipsa dominica oratio. Frustra enim rogantes Deum dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13), si hoc in nostra sic positum est potestate, ut nullo illius adjutorio id valeamus implere. Dictum est enim, Ne nos inferas in tentationem, quod intelligitur, Ne nos inferri deserendo permittas. Fidelis enim Deus, ait Apostolus, qui non vos [PL33.676] permittet tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13): utquid hoc dixit Deum facere, si hoc sine ipsius adjutorio in sola nostra est potestate?

6. Nam et ipsa lex in hoc adjutorium data est illis qui ea legitime utuntur, ut per illam sciant, vel quid justitiae jam acceperint, unde gratias agant, vel quid adhuc eis desit, quod instanter petant. Qui autem sic audiunt quod ait lex, Non concupisces (Exod. XX, 17, et Rom. VII, 7), ut hoc quia didicerint, sufficere sibi arbitrentur, nec adjutorio gratiae Dei ad faciendum quod jussum est dari sibi virtutem credant et petant; ad hoc eis lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20); quod dictum est de Judaeis. Parum enim est quia non implent quod praecepit lex, Non concupisces; sed insuper superbiunt, et ignorantes Dei justitiam, id est quam Deus dat qui justificat impium, et suam volentes constituere tanquam suae voluntatis viribus factam, justitiae Dei non sunt subjecti. Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Id. 10, 4); qui utique ideo venit, ut ubi abundavit delictum, superabundet gratia. Cui gratiae si fuerunt inimici Judaei, Dei ignorantes justitiam, et suam volentes constituere; quare sunt et isti inimici, si in eum crediderunt quem illi occiderunt? An ut illi accipiant praemium, qui occiso Christo suam impietatem accusaverunt, et se illius gratiae cognitae subdiderunt; et isti portent judicium, qui sic in Christum volunt credere, ut ejus ipsam gratiam conentur occidere?

7. Ad hoc quippe in eum credunt qui recte credunt, ut esuriant sitiantque justitiam, et ejus gratia saturentur. Omnis enim, sicut scriptum est, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II, 32, et Rom. X, 13): non utique salute corporis, quam multi habent et qui non invocant nomen Domini; sed illa salute de qua ipse dicit, Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus; et quid dixerit, consequenter exponens, Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13). Justos ergo sanos, peccatores autem dixit aegrotos. Non itaque de suis viribus praesumat aegrotus; quia in multitudine virtutis suae non erit salvus. Nam si inde praesumit, videat ne vires istae non sint quales solent esse sanorum, sed quales solent esse phreneticorum: qui cum sint insani, adeo se sanos putant, ut nec medicum quaerant, et tanquam importunum insuper caedant; sicut isti Christum insana superbia quodammodo caedunt, cujus gratiae tam benignum adjutorium ad faciendam justitiam dato legis praecepto necessarium non esse contendunt. Desinant ergo sic insanire, et ad hoc se intelligant habere, quantum possunt, liberum arbitrium, non ut superba voluntate respuant adjutorium, sed ut pia voluntate invocent Dominum.

8. Haec enim voluntas libera tanto erit liberior quanto sanior: tanto autem sanior, quanto divinae misericordiae gratiaeque subjectior. Ipsa enim fideliter orat et dicit: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133). Quomodo enim libera est, cui dominatur iniquitas? Ut [PL33.677] ei autem non dominetur, vide ab illa quis invocetur. Non enim ait, Itinera mea dirige secundum liberum arbitrium, quia non dominabitur mihi omnis iniquitas; sed, Itinera mea, inquit, dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. Precatur, non pollicetur; confitetur, non profitetur; optat plenissimam libertatem, non jactat propriam potestatem. Non enim omnis qui viribus suis confidit, sed omnis qui invocat nomen Domini, salvus erit. Quomodo autem invocabunt, inquit, in quem non crediderunt (Rom. X, 14). Ad hoc ergo credunt qui recte credunt, ut invocent in quem crediderunt, et valeant facere quod in praeceptis legitimis acceperunt; quoniam id quod lex imperat, fides impetrat.

9. Nam ut interim omittamus legis multa praecepta, et hoc inde commemoremus quod ad commemorandum elegit Apostolus; cum dicit lex, Non concupisces, quid videtur aliud imperare, nisi ab illicitis cupiditatibus continentiam? Animus quippe velut pondere, amore fertur quocumque fertur. Jubemur itaque detrahere de pondere cupiditatis quod accedat ad pondus charitatis, donec illud consumatur, hoc perficiatur: plenitudo enim legis est charitas. Et tamen de ipsa continentia vide quid scriptum sit: Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum; adii Dominum, et deprecatus sum illum (Sap. VIII, 21). Numquid dixit, Et cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi per proprium liberum arbitrium, et hoc ipsum erat sapientiae, scire a meipso esse hoc bonum? Non plane hoc dixit, quod quidam in sua vanitate dicunt; sed quod fuit in sanctae Scripturae veritate dicendum: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det. Jubet ergo Deus continentiam, et dat continentiam; jubet per legem, dat per gratiam; jubet per litteram, dat per Spiritum: lex enim sine gratia facit abundare delictum, et littera sine Spiritu occidit (II Cor. III, 6). Jubet ideo, ut facere jussa conati, et nostra infirmitate sub lege fatigati, adjutorium gratiae poscere noverimus; et si quid facere potuerimus operis boni, ei qui adjuvat non simus ingrati: hoc et iste fecit; id enim eum sapientia docuit, cujus esset hoc donum.

10. Neque enim voluntatis arbitrium ideo tollitur, quia juvatur; sed ideo juvatur, quia non tollitur. Qui enim Deo dicit, Adjutor meus esto (Psal. XXVI, 9), confitetur se velle implere quod jussit, sed ab eo qui jussit, adjutorium poscere ut possit. Sic et iste cum sciret neminem esse posse continentem, nisi Deus det, adiit Dominum et deprecatus est: utique volens adiit, volens deprecatus est, nec petiisset nisi esset voluntas. Sed nisi petiisset, quantum posset voluntas? Quia etsi possit antequam petat, quid ei prodest, nisi illi agat gratias ex eo quod potest, a quo petendum est quod nondum potest? Unde etiam qui jam continens est, non habet utique continentiam, nisi adsit voluntas; sed nisi accepisset, quid haberet voluntas? Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. 4, 7)? [PL33.678] id est, Quid gloriaris quasi a teipso habeas, quod si non accepisses, a teipso habere non posses? Hoc autem dictum est, ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur (II Cor. X, 17); et qui nondum habet unde glorietur, non a seipso speret, sed Dominum precetur. Satius est enim minus quemque habere quod a Deo petat, quam plus habere quod sibi tribuat; quoniam expedit ab imo surgere, quam ex alto cadere: Deus enim, scriptum est, superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Ad abundantiam igitur delictorum lex nos docet quid velle debeamus, nisi adjuvet gratia, ut quod volumus valeamus, et quod valuerimus impleamus. Adjuvabit autem, si non de nostris viribus praesumentes alta sapiamus, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16), et de iis quae jam possumus, gratias agamus, et pro iis quae nondum possumus, Deum suppliciter inhiante voluntate poscamus; adminiculantes orationem nostram misericordiae fructuosis operibus, dando ut detur nobis, dimittendo ut dimittatur nobis.

CAPUT III

11. Quod autem dicunt infantem morte praeventum, non baptizatum, perire non posse, quoniam sine peccato nascitur: non hoc dicit Apostolus; et arbitror esse melius ut Apostolo potius quam istis credamus. Dicit enim ille doctor Gentium, in quo Christus loquebatur, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: et paulo post dicit, Nam judicium quidem ex uno delicto in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem (Luc. VI, 37, 38). Proinde isti, quem forte invenerint infantem non ex illius unius hominis concupiscentia procreatum, ipsum dicant illi damnationi non esse obnoxium, nec per Christi gratiam ab illa damnatione esse liberandum. Quid est enim, ex uno delicto in condemnationem, nisi in illo delicto quo deliquit Adam? et quid est, ex multis delictis in justificationem, nisi quia Christi gratia non solum illud unum delictum solvit, quo obstringuntur infantes ex illo uno homine procreati, sed etiam multa delicta, quae cum creverint homines, addunt malis moribus suis? Tamen et illud unum, quo est obligata propago carnalis quae ab illo primo homine originem ducit, sufficere dicit ad condemnationem. Ideo non est superfluus baptismus parvulorum, ut qui per generationem illi condemnationi obligati sunt, per regenerationem ab eadem condemnatione solvantur: sicut enim non invenitur homo qui praeter Adam carnaliter generetur; sic non invenitur homo qui praeter Christum spiritualiter regeneretur. Carnalis autem generatio delicto illi uni, et damnationi ejus obnoxia est; spiritualis vero regeneratio non solum illud unum propter quod baptizantur infantes, sed multa delicta facit aboleri, quae homines male vivendo, ad illud in [PL33.679] quo generati sunt, addiderunt. Ideo sequitur et dicit: Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; ita per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi: ita per unius obedientiam justi constituuntur multi (Rom. V, 12-19).

12. Quid ad ista dicturi sunt? aut quid eis restat, nisi ut Apostolam errasse contendant? Clamat vas electionis, doctor Centium, tuba Christi, Judicium ex uno in condemnationem: et reclamant isti, asserentes parvulos, quos ex ilio uno homine de quo loquitur, ducere propaginem confitentur, non ire in condemnationem, etsi in Christo non fuerint baptizati. Judicium, inquit, ex uno in condemnationem: quid dicit, ex uno, nisi, delicto? sequitur enim, Gratia autem ex multis delictis in justificationem Ergo inde judicium etiam ex uno delicto ducit in condemnationem: hinc autem gratia etiam ex multis delictis ducit in justificationem. Quapropter si non audent resistere Apostolo, exponant nobis quare judicium ex uno delicto ducat in condemnationem, cum ex multis delictis homines damnandi veniant ad judicium. Aut si propterea ita dictum putant, quia initium peccati ex Adam factum est, quod imitati caeteri sunt, ut sic ex uno illo delicto in judicium condemnationemque traherentur qui cum imitando multa peccarunt; cur non etiam de gratia et justificati ne sic dictum est? cur non dixit similiter, Et gratia ex uno delicto in justificationem? Sicut enim hominum multa delleta inter illud unum quod imitati sunt, et judicium quo puniuntur, media reperiuntur; ab uno quippe ad multa venerunt, ut a multis ad judicium damnationemque ducerentur: sic eadem multa delicta inter hoc ipsum unum cujus imitatione commissa sunt, et gratiam qua dimittuntur, eodem modo media sunt; quoniam ex illo uno ad multa venerunt, ut ex multis ad gratiam justificandi venirent. Cum ergo in utroque, id est et judicio et gratia, quod attinet ad unum et multa delicta, una eademque ratio sit; dicant isti nobis quare judicium dixerit ex uno delicto ducere in condemnationem, gratiam vero ex multis delictis in justificationem. Aut acquiescant ideo sic esse dictum, quia in hac causa duo constituuntur homines; Adam, ex quo consistit generatio carnalis, et Christus, ex quo regeneratio spiritualis. Sed quia tantum ille homo, iste autem et Deus et homo; non quomodo illa generatio uno delicto obligat, quod est ex Adam, ita ista regeneratio unum delictum solum solvit, quod est ex Adam. Sed illi quidem generationi sufficit ad condemnationem unius delicti connexio; quidquid enim postea homines ex malis suis operibus addunt, non pertinet ad illam generationem, sed ad, humanam conversationem: huic autem regenerationi non sufficit illud delictum tantummodo solvere quod ex Adam trahitur, sed quidquid etiam postea ex iniquis operibus humanae conversationis [PL33.680] accedit. Ideo judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem.

13. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, a quo delicto parvuli per Baptismum expiantur; multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum: multo magis utique in vita regnabunt; quia aeternae vitae regnum erit, mors autem in eis temporaliter transit, non in aeternum regnabit. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; de qua condemnatione parvuli per sacramentum Baptismi liberandi sunt: ita per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae. Et hic omnes dixit, et ibi; non quia omnes homines veniunt ad gratiam justificationis Christi, cum tam multi alienati ab illa, in aeternum moriantur: sed quia onmes qui renascuntur in justificationem, nonnisi per Christum renascuntur, sicut omnes qui nascuntur in condemnationem, nonnisi per Adam nascuntur. Nemo quippe est in illa generatione praeter Adam, nemo in ista regeneratione praeter Christum: ideo omnes, et omnes; eosdem autem omnes, etiam multos postea dicit, adjungens, Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: sic et per unius hominis obedientiam justi constituuntur multi. Qui multi, nisi quos jam paulo ante omnes dixerat?

14. Vide quemadmodum commendat unum et unum, id est Adam et Christum; illum ad condemnationem, hunc ad justificationem, cum tanto post Adam venerit Christus in carne: ut sciamus etiam antiquos justos, quicumque esse potuerunt, nonnisi per eamdem fidem liberatos, per quam liberamur et nos; fidem scilicet incarnationis Christi, quae illis praenumiabatur, sicut nobis facta annuntiatur. Ideo idem Christum hominem dicit, cum sit et Deus, ne quis existimet antiquos justos per Deum tantummodo Christum, id est per Verbum quod erat in principio, non etiam per fidem incarnationis ejus, qua et homo Christus dicitur, potuisse liberari. Sententia quippe ista destrui non potest, de qua et alibi dicit: Per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21). Utique resurrectionem dicit justorum, ubi est vita aeterna; non resurrectionem iniquorum, ubi mors erit aeterna: ideo ait, vivificabuntur; quia illi damnabuntur. Hinc et in veteribus Sacramentis circumcisio parvulorum octava die fieri praecepta est (Levit. XII, 3), quoniam Christus, in quo fit delicti carnalis exspoliatio, quam significat circumcisio, die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octavus est. Haec ergo fides etiam antiquorum justorum fuit. Unde et Apostolus dicit, Habentes autem eumdem spiritum fidei, propter quod scriptum est, Credidi propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13): non diceret, eumdem spiritum fidei, nisi admonens etiam antiquos justos habuisse ipsum spiritum fidei, hoc est incarnationis [PL33.681] Christi. Sed quia illis futura praenuntiabatur, quae jam facta nobis annuntiatur; et tempore Veteris Testamenti velabatur, quae tempore Novi Testamenti revelatur; ideo ejus Sacramenta variata sunt, ut alia essent in Veteri Testamento, alia in Novo; cum fides ipsa varia non sit, sed una sit: quia sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur.

15. Quod vero illis verbis quae tractabamus, adjungit et dicit, Lex autem subintravit, ut abundaret delictum, jam non pertinet ad illud delictum quod trahitur ex Adam, de quo dicebat superius, Mors regnavit per unum: legem quippe sive naturalem intelligamus, quae in eorum apparet aetatibus, qui jam ratione uti possunt; sive conscriptam, quae data est per Moysen, quia nec ipsa vivificare potuit, et liberare a lege peccati et mortis, quae tracta est ex Adam, sed magis addidit praevaricationis augmenta; Ubi enim lex non est, ait idem apostolus, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Proinde quoniam lex est etiam in ratione hominis qui jam utitur arbitrio libertatis, naturaliter in corde conscripta, qua suggeritur ne aliquid faciat quisque alteri quod pati ipse non vult; secundum hanc legem praevaricatores sunt omnes, etiam qui legem per Moysen datam non acceperunt, de quibus in Psalmo legitur: Praevaricatores aestimati omnes peccatores terrae (Psal. CXVIII, 119). Non enim omnes peccatores terrae legem per Moysen datam praevaricarunt; sed tamen nisi aliquam praevaricassent, non appellarentur praevaricatores: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio. Praevaricata ergo lege quae in paradiso data est, nascitur homo ex Adam cum lege peccati et mortis, de qua dicitur: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Quae tamen nisi mala postea consuetudine roboretur, facilius vincitur, non tamen nisi gratia Dei. Lege autem alia praevaricata, quae est in usu rationis animae rationalis in aetate hominis jam ratione utentis, praevaricatores fiunt omnes peccatores terrae. Praevaricata vero lege etiam illa quae data est per Moysen, multo amplius abundat delictum. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus: haec verba, si agnoscis, apostolica sunt. De qua lege iterum dicit, lex praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est, disposita per Angelos in manu Mediatoris (Galat. III, 19-21): Christum commendans, cujus gratia salvi fiunt omnes, sive parvuli a lege peccati et mortis, cum qua nati sumus; sive majores, qui male utentes arbitrio voluntatis praevaricarunt legem naturalem ipsius rationis; sive qui legem acceperunt, quae data est per Moysen, eamque praevaricantes littera occisi sunt. Cum vero etiam evangelica praecepta homo praevaricat, velut quatriduanus mortuus putet: nec de illo tamen desperandum est propter ejus gratiam, qui non lente dixit, sed magna voce clamavit, Lazare, veni foras (Joan. XI, 43).

[PL33.682] 16. Lex ergo subintravit ut abundaret delictum: sive cum homines negligunt quod Deus jubet; sive cum de suis viribus praesumentes, adjutorium gratiae non implorant, et addunt infirmitati superbiam. Cum autem vocatione divina intelligunt cur sit ingemiscendum, et invocant eum in quem recte credunt, dicentes, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L, 1); et, Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5); et, In tua justitia vivifica me (Psal. XXX, 2); et, Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei (Psal. CXVIII, 29); et, Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me (Psal. XXXV, 12); et, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mei omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133) (A Domino enim gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet [Psal. XXXVI, 23]); et alia multa, quae propterea scripta sunt, ut nos admonerent, ad implenda ea quae nobis jubentur, ab illo petendum adjutorium a quo jubentur: cum ergo se homo ad illum extenderit, et sic ingemuerit, fiet quod sequitur, Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20); et, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47): et diffunditur in corde charitas Dei, unde fiat legis plenitudo; non per vires arbitrii quod est in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Noverat quippe ille Legem, qui dicebat, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; et tamen adjungebat, Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Cur non dixit potius, Per meum liberum arbitrium, nisi quia libertas sine gratia non est libertas, sed contumacia?

17. Cum ergo dixisset Apostolus, Lex subintravit, ut abundaret delictum: ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia; secutus adjunxit, ut quemadmodum regnavit peccatum in morte, sic et gratia regnet per justitiam in vita aeterna per Jesum Christum Dominum nostrum. Modo cum dixisset, ut quemadmodum regnavit peccatum in morte; non ait, Per unum hominem, aut per primum hominem, aut per Adam: quia jam dixerat, Lex subintravit, ut abundaret delictum; quae abundantia delicti non pertinet ad primi hominis propaginem, sed ad conversationis humanae praevaricationem, quae illi uni delicto quo solo obstricti tenentur infantes, jam in majoribus aetatibus ex abundantia iniquitatis adjecta est. Sed quoniam hoc totum, etiam quod non pertinet ad illius unius delicti originem, tamen idonea est solvere gratia Salvatoris; ideo cum dixisset, sic et gratia regnet per justitiam in vita aeterna, addidit, per Jesum Christum Dominum nostrum.

18. Nullius itaque argumentationes contra haec apostolica verba prolatae impediant parvulos ad salutem, quae est in Christo Jesu Domino nostro: tanto magis enim pro eis loqui debemus, quanto ipsi pro se loqui non possunt. Per unum hominem intravit peccatum [PL33.683] in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Sicut ab illo uno homine, sic ab eodem peccato infantes immunes esse non possunt, nisi ab ejus reatu per Christi Baptismum resolvantur. Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit: non quia deinceps in nemine fuit, hoc dictum est; sed quia non poterat per litteram legis auferri, quod solo poterat Spiritu gratiae. Ne quisquam ergo fidens de viribus, non dico voluntatis, sed potius vanitatis suae, putaret libero arbitrio legem potuisse sufficere, et Christi gratiam derideret; ideo ait Apostolus: Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit; peccatum autem non deputabatur cum lex non esset. Non dixit, Non erat; sed, non deputabatur; quia lex non erat, qua arguente demonstraretur, sive lex rationis in parvulo, sive lex litterae in populo.

19. Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen; quia nec lex data per Moysen potuit regnum mortis auferre, quod sola Christi abstulit gratia. In quos autem regnaverit vide: et in eos, inquit, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae. Regnavit ergo et in eos qui non peccaverunt. Sed cur regnaverit, ostendit cum ait: In similitudine praevaricationis Adae. Iste est enim melior intellectus horum verborum, ut cum dixisset, regnavit mors in eos qui non peccaverunt; quasi nos moneret quare in eos regnaverit qui non peccaverunt, adderet, in similitudine praevaricationis Adae; id est, quia inerat eorum in membris similitudo praevaricationis Adae. Potest et sic intelligi, regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non in similitudine praevaricationis Adae peccaverunt: quia in semetipsis cum jam nati essent, nec ratione adhuc uterentur, qua ille utebatur quando peccavit, nec praeceptum accepissent quod ille transgressus est, sed solo originali vitio tenerentur obstricti, per quod eos regnum mortis in eis tantum non est, qui Christi gratia renati, ad ejus regnum pertinent; quoniam mors temporalis, quamvis et ipsa de originali delicto propagata sit, corpus in eis interimit, animam vero ad poenam non trahit, ubi voluit regnum mortis intelligi: ut anima renata per gratiam, jam non moriatur in gehennam, id est a vita Dei non alienetur, non separetur; temporalis autem mors corporis, etiam in iis qui Christi morte redimuntur, relinquatur interim ad exercitationem fidei, et agonem praesentis luctationis, in quo et martyres certaverunt; absumatur vero et ipsa in renovatione corporis, quam resurrectio pollicetur. Ibi enim penitus absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 54), cui modo gratia Christi adimit regnum, ne suorum animas ad poenas tartari trahat. Nonnulli sane codices non habent, in eos qui non peccaverunt; sed, in eos qui peccaverunt, in similitudine praevaricationis Adae: quibus quidem verbis nullo modo iste sensus aufertur. Secundum hoc quippe intelliguntur peccasse in similitudine praevaricationis [PL33.684] Adae, secundum quod supra dictum est, in quo omnes peccaverunt. Sed tamen graeci codices, unde in latinum Scriptura translata est, illud plures habent quod diximus.

20. Quod vero adjunxit de Adam, qui est forma futuri, neque hoc uno intelligitur modo. Aut enim forma Christi a contrario est, ut quemadmodum in illo omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificentur; et quomodo per ipsius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, sic per Christi obedientiam justi constituantur multi: aut formam futuri eum dixit, quod ipse inflixerit formam mortis posteris suis. Ille tamen est melior intellectus, ut a contrario forma esse credatur, quam multum commendat Apostolus. Denique ne omnino ex aequo in hac forma eadem contraria pensarentur, adjungit et dicit, Sed non sicut delictum, ita et donatio: si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in multos abundabit: ut intelligatur, non in magis multos, cum iniqui magis multi sint qui damnabuntur; sed magis abundabit, quod in iis qui per Christum redimuntur, temporaliter valet forma mortis ex Adam, in aeternum autem valebit vitae forma per Christum. Quamvis ergo, inquit, Adam futuri forma sit a contrario, plus tamen praestat Christus regeneratis, quam eis nocuerat ille generatis. Et non sicut per unum peccatum, ita et donum: nam judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Non solum in hoc, inquit, non aequalis est forma, quia ille temporaliter nocuit eis quos in aeternum Christus redemit; verum etiam quia illius uno delicto posteri, nisi a Christo redimantur, traduntur in condemnationem: Christi autem redemptio etiam multa delicta dissolvit, quae illi uni abundantia praevaricatricis iniquitatis adjecit; unde jam superius disputavimus.

21. Contra haec Apostoli verba sanumque intellectum nemini acquiescas, si vis Christo et in Christo vivere. Nam si, quemadmodum illi dicunt, propterea ista commemorasset Apostolus, ut intelligeremus ad primum hominem peccatores ideo pertinere, quia non delictum ex illo nascendo traximus, sed eum imitando peccamus; diabolum potius poneret, qui et primus peccavit, et de quo nullam substantiae propaginem traxit genus humanum, sed eum sola imitatione secutum est: unde dicitur pater impiorum, sicut noster dicitur pater Abraham propter imitationem fidei, non propter originem carnis (Joan. VIII, 38). Nam ideo de ipso diabolo dictum est: Imitantur autem illum qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 25). Deinde si propter imitationem hoc loco Apostolus commemoraret primum hominem, quia primus peccator in hominibus fuit, ut ideo ad illum omnes homines peccatores diceret pertinere; cur non sanctum Abel posuit, qui primus in hominibus justus fuit, ad quem justi omnes propter imitationem justitiae pertinerent? Sed posuit [PL33.685] Adam, contra quem non posuit nisi Christum; quia sicut ille homo delicto suo vitiavit posteritatem suam, sic ille Deus homo justitia sua salvavit haereditatem suam: ille trajiciendo carnis immunditiam, quod non poterat impius diabolus; ille donando spiritus gratiam, quod non poterat Abel justus.

22. Multa de his quaestionibus in aliis nostris opusculis et ecclesiasticis sermonibus diximus: quoniam fuerunt etiam apud nos quidam, qui ubicumque poterant haec sui erroris nova semina spargerent; quorum nonnullos per ministerium nostrum fratrumque nostrorum, misericordia Domini ab illa peste sanavit. Nec tamen hic deesse aliquos arbitror, maxime apud Carthaginem: sed jam occulte mussitant, timentes Ecclesiae fundatissimam fidem. Nam unus eorum nomine Celestius, in ejusdem civitatis ecclesia jam ad presbyterii honorem subrepere coeperat: sed fidelissima libertate fratrum, propter has ipsas contra Christi gratiam disputationes usque ad judicium episcopale perductus est. Tamen coactus est confiteri propter baptizandos parvulos, quod et ipsis redemptio sit necessaria. Ubi quanquam noluerit de originali peccato aliquid expressius dicere, tamen ipso redemptionis nomine non parum sibi praescripsit. Unde enim redimendi essent, nisi a diaboli potestate, in qua esse non possent, nisi originalis obligatione peccati? aut quo pretio redimuntur, nisi Christi sanguine, de quo apertissime scriptum est quod in remissionem effusus sit peccatorum (Matth. XXVI, 28)? Sed quia magis convictus et ab Ecclesia detestatus quam correctus et pacatus abscessit, veritus sum ne forte ibi sit ipse qui vestram fidem perturbare conatur: ideo nominis ipsius commemorationem putavi esse faciendam. Sed sive ipse sit, sive alii consortes ejus erroris: plures enim sunt quam sperare possumus; et ubi non redarguuntur, etiam alios ad suam sectam seducunt, et sic crebrescunt, ut nesciam quo sint erupturi: nos tamen malumus eos in Ecclesiae compage sanari, quam ex illius corpore velut insanabilia membra resecari, si tamen hoc permittit ipsa necessitas. Timendum est enim ne plura putrescant, dum putribus parcitur. Potens [PL33.686] est autem misericordia Domini nostri, quae potius eos ab hac peste liberet: quod sine dubio faciet, si fideliter advertant teneantque quod scriptum est, Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II, 32).

CAPUT IV

23. Audi jam pauca de divitibus, quod in epistola tua sequitur inquirendum. Hoc enim posuisti illos dicere: Divitem manentem in divitiis suis, regnum Dei non posse ingredi, nisi omnia sua vendiderit, nec ei prodesse si forte ex ipsis divitiis mandata fecerit. Evaserunt istorum disputationes patres nostri Abraham et Isaac et Jacob, qui tanto ante ex hac vita migrarunt. Habebant quippe hi omnes non paucas divitias, sicut fidelissima Scriptura testatur: multos tamen venturos ab oriente et occidente, et non supra ipsos, vel extra ipsos, sed cum ipsis recubituros in regno coelorum, ille ipse qui propter nos factus est pauper cum vere dives esset, veracissima promissione praedixit (Matth. VIII, 11). Et quamvis superbus dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, mortuus apud inferos torqueretur: tamen si pauperis ulcerosi, qui ante januam ejus contemptus jacebat miseratus fuisset, mereretur et ipse misericordiam. Et si pauperi illi meritum esset inopia, non justitia; non utique ab Angelis in Abrahae gremium, qui dives hic fuerat, tolleretur. Sed ut nobis ostenderetur nec in isto paupertatem per seipsam divinitus honoratam, nec in illo divitias fuisse damnatas, sed in isto pietatem, in illo impietatem suos exitus habuisse; sic suscepit impium divitem cruciatus ignis, ut tamen pium pauperem susciperet sinus divitis (Luc. XVI, 19-22). Qui sane cum hic dives viveret, divitias sic habebat, et eas prae Dei praeceptis tam parvipendebat, ut etiam ipsius filii immolatione nollet offendere Deum jubentem, quem suarum divitiarum et sperabat et optabat haeredem (Gen. XXII, 1-10).

24. Hic utique dicunt, ideo patres antiquos non vendidisse omnia quae habebant, et dedisse pauperibus, quia hoc eis non praeceperat Dominus. Nondum enim revelato Testamento Novo, quod non fieri nisi plenitudine temporis oportebat, nec eorum virtus fuerat revelanda; qua virtute hoc eos facillime posse Deus in eorum cordibus noverat, qui testimonium illis tam insigne perhibebat, ut cum sit omnium sanctorum Deus, tanquam de praecipuis amicis suis dicere dignaretur: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob: hoc mini nomen est in aeternum (Exod. III, 15). Postea vero quam magnum pietatis sacramentum manifestatum est in carne (I Tim. III, 16), et vocandis omnibus gentibus Christi adventus illuxit, in quem etiam illi patres crediderant, sed hujus fidei olivam suo tempore manifestandam, in illius arboris de qua Apostolus loquitur (Rom. XI, 17), tanquam radice servabant, dictum est diviti: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21).

25. Haec si dicunt, videntur aliquid rationabiliter dicere. Sed totum audiant, totum advertant; non in parte aures aperiant, in parte surdescant. Cui enim Dominus haec praecepit? Profecto illi diviti qui vitae [PL33.687] aeternae consequendae consilium quaerebat accipere: hoc enim Domino dixerat, Quid faciam, ut vitam aeternam consequar? Ille autem non ei respondit, Si vis venire ad vitam, vade, vende omnia quae habes; sed, Si vis venire ad vitam, serva mandata. Quae juvenis cum sibi a Domino ex lege commemorata se servasse dixisset, et quaesiisset quid adhuc sibi deesset, responsum accepit: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Et ne se illa quae multum amabat, hoc modo perdere existimaret: Et habebis, inquit, thesaurum in coelis. Deinde addidit, Et veni, sequere me; ne cuiquam, cum haec fecerit, aliquid prodesse existimetur, si non sequitur Christum. At ille quidem tristis abscessit, qui viderit quemadmodum illa Legis mandata servaverat: puto enim quod se arrogantius quam verius servasse responderat. Verumtamen magister bonus mandata legis ab ista excellentiore perfectione distinxit: ibi enim dixit, Si vis venire ad vitam, serva mandata; hic autem, Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, etc. Cur ergo negamus divites, quamvis ab illa perfectione absint, venire tamen ad vitam, si mandata servaverint, et dederint ut detur illis, et dimiserint ut dimittatur illis (Luc. VI, 37, 38)?

26. Credimus enim ministrum Novi Testamenti fuisse apostolum Paulum, cum scribens ad Timotheum diceret, Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant aeternam vitam (I Tim. VI, 17-19): de qua et illi adolescenti dictum est, Si vis venire ad vitam. Puto quod ista praecipiens, divites instruebat, non fallebat Apostolus: qui non ait, Praecipe divitibus hujus mundi ut vendant omnia quae habent, dent pauperibus, et sequantur Dominum; sed, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Ista superbia divitem illum qui jacentem ante januam suam contemnebat pauperem justum, et ista spes in incerto divitiarum, qua se propter purpuram, byssum, et epulas splendidas beatum putabat, non ipsae divitiae perduxerunt ad inferni tormenta.

27. An forte quia Dominus adjunxit, et dixit, Amen dico vobis, difficile dives intrabit in regnum coelorum: et iterum dico vobis, Facilius intrabit camelus per foramen acus, quam dives in regnum coelorum; ideo putant isti divitem, etiamsi faciat ista quae divitibus praecipienda scripsit Apostolus, in regnum coelorum intrare non posse? Quid ergo est? utrum Apostolus contra Dominum loquitur, an isti nesciunt quid loquuntur? Quid horum credat, eligat christianus. Puto melius nos credere istos nescire quid loquantur, quam Paulum contra Dominum loqui. Deinde cur non in consequentibus etiam ipsum Dominum audiunt dicentem discipulis pro miseria divitum contristatis: Quod hominibus impossibile est, Deo facile est?

[PL33.688] 28. Sed ideo, inquiunt, hoc dictum est, quia futurum erat ut audito Evangelio, divites vendito patrimonio erogatoque pauperibus Dominum sequerentur, et intrarent in regnum coelorum, atque ita fieret quod difficile videbatur: non ut manentes in divitiis suis, praecepta Apostoli custodiendo, id est non superbe sapiendo, neque sperando in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, bene faciendo, facile tribuendo, et communicando indigentibus, veram apprehendant vitam; sed etiam ista praecepta apostolica venditis omnibus suis rebus implerent.

29. Haec si dicunt, scio quippe eos illa dicere, non attendunt primitus quemadmodum Dominus contra eorum dogma suam gratiam praedicaverit. Non enim ait, Quod hominibus impossibile videtur, facile est hominibus si voluerint; sed, Quod hominibus, inquit, impossibile est, Deo facile est: ostendens, quando ista recte fiunt, non fieri hominis potentia, sed Dei gratia. Hoc ergo attendant isti, et si reprehendunt eos qui gloriantur in divitiis suis, caveant ipsi in sua virtute confidere: simul enim utrique reprehenduntur in Psalmo, Qui confidunt in virtute sua, et qui in abunτdantia divitiarum suarum gloriantur (Psal. XLVIII, 7). Audiant itaque divites, Quod hominibus impossibile est, Deo facile est: et sive manentes in divitiis suis, atque ex eis bona opera facientes, sive illis venditis, et per indigentias pauperum distributis intrent in regnum coelorum, gratiae Dei tribuant, non propriis viribus bonum suum. Quod enim hominibus impossibile est, non hominibus, sed Deo facile est. Audiant hoc et isti; et si jam omnia sua vel vendiderunt, et pauperibus tribuerunt, vel adhuc id agunt atque disponunt, et hoc modo praeparant intrare in regnum coelorum, non hoc tribuant virtuti suae, sed eidem gratiae divinae. Quod enim hominibus impossibile est, non ipsis, quia et ipsi homines sunt, sed Deo facile est. Hoc quippe illis et Apostolus dicit: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus enim est qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). Certe ideo se dicunt de suis rebus vendendis perfectionis a Domino suscepisse consilium, ut sequantur Dominum, quoniam illic additum est, et veni, sequere me: cur ergo in iis bonis quae faciunt, de sua tantum voluntate praesumunt, nec audiunt Dominum, quem sequi se dicunt, increpantem atque testantem, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5)?

30. Si autem Apostolus ita dixit, Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, ut vendant omnia quae possident, et ea pretia distribuendo indigentibus, faciant quod sequitur, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, et aliter eos in regnum coelorum intrare posse non credit; fallit ergo eos quorum domos tam diligenter doctrinae sanitate componit, admonens et praecipiens quales se praebere debeant uxores viris, viri uxoribus, filii parentibus, parentes filiis, servi dominis, domini servis: nam quomodo [PL33.689] haec agi possunt sine domo, et sine aliqua re familiari?

31. An hoc eos movet quod ait Dominus: Quicumque dimiserit omnia sua propter me, accipiet in hoc saeculo centuplum, et in futuro vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29)? Aliud est dimiserit; aliud est vendiderit: nam et in iis quae dimittenda mandavit, etiam uxor commemorata est, quam nullis humanis legibus licet vendere, Christi autem legibus nec dimittere, excepta causa fornicationis (Id. V, 32). Quid sibi ergo volunt ista praecepta (non enim possunt inter se esse contraria), nisi quia occurrit aliquando necessitatis articulus, ubi aut uxor dimittatur, aut Christus: ut alia omittam, si ipsi uxori maritus displicuerit christianus, eique proposuerit aut a se divortium, aut a Christo? Hic ille quid eligat nisi Christum, et dimittat uxorem laudabiliter propter Christum? Ambobus quippe christianis Dominus praecepit ne quisquam dimittat uxorem, excepta causa fornicationis. Ubi autem quaelibet ex eis persona infidelis est, consilium Apostoli attendatur: Ut si infidelis consentit habitare cum viro fideli, vir non dimittat uxorem. Similiter et uxor fidelis virum, si cum illa habitare consenserit. Quod si infidelis, inquit, discedit, discedat: non est enim servituti subjectus frater aut soror in hujusmodi (I Cor. VII, 12, 15): id est, si infidelis noluerit esse cum conjuge fideli, hic agnoscat fidelis suam libertatem, ne ita se subjectum deputet servituti ut ipsam dimittat fidem, ne conjugem amittat infidelem.

32. Hoc et de filiis atque parentibus, hoc de fratribus et sororibus intelligitur, propter Christum omnes esse dimittendos, cum proponitur ista conditio, ut Christum dimittat, si illos secum habere desiderat. Hoc ergo et de domo atque agris, hoc et de iis rebus quae jure pecuniario possidentur, hoc loco accipiendum est. Similiter enim etiam de his non ait, Quicumque vendiderit propter me quaecumque licitum est vendere; sed, Quicumque dimiserit. Fieri enim potest ut dicatur christiano ab aliqua potestate, Aut christianus non eris, aut si in hoc permanere volueris, domum, possessionesque non habebis. Tunc vero etiam illi divites, qui in suis divitiis sic statuerant permanere, ut ex earum bonis operibus promererentur Deum, haec dimittant potius propter Christum, quam propter haec Christum; ut accipiant in hoc saeculo centuplum, cujus numeri perfectione significantur omnia (Fidelis quippe hominis totus mundus divitiarum est; fiuntque hoc modo quasi nihil habentes, et omnia possidentes [II Cor. VI, 10]), et in futuro saeculo possideant vitam aeternam; ne propter ista dimisso Christo, in mortem praecipitentur aeternam.

33. Hac quippe lege et conditione, non illi tantum qui mentis excellentia perfectionis consilium receperunt, ut vendita sua pauperibus distribuerent, et humeris ab omni saeculi hujus sarcina liberioribus levem Christi sarcinam ferrent; sed etiam quisquis infirmior, et illi gloriosissimae perfectioni minus idoneus, qui tamen meminerit se veraciter esse christianum, cum audierit sibi proponi quod nisi haec omnia dimiserit, [PL33.690] dimissurus est Christum, apprehendet potius turrim fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 4): quia cum eam in sua aedificaret fide, computavit sumptus quibus perfici posset (Luc. XIV, 28), id est, eo animo accessit ad fidem, ut huic saeculo non solum verbis renuntiaret; quia et si emit aliquid, tanquam non possidens erat, et si utebatur hoc mundo, tanquam non utens erat (I Cor. VII, 30, 31), non sperans in incerto divitiarum, sed in Deo vivo.

34. Cum enim omnis qui renuntiat huic saeculo, sine dubio renuntiet omnibus quae sunt ejus, ut possit Christi esse discipulus (ipse enim, cum de sumptibus ad turris aedificium necessariis, et de bello adversus regem alterum praeparando, similitudines praemisisset, adjunxit sic: Qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non potest meus esse discipulus [Luc. XVI, 33]); profecto renuntiat etiam divitiis suis, si quas habet, aut sic ut eas omnino non diligens, totas distribuat indigentibus, et superfluis exoneretur sarcinis; aut sic ut plus diligens Christum spem ab eis transferat in ipsum, atque ita utatur illis, ut facile tribuens et communicans, thesaurizet in coelo; paratusque sit, quemadmodum parentes et filios et fratres et uxorem, hoc modo et istas relinquere, si talis conditio proposita fuerit, ut nisi dimisso Christo eas habere non possit. Nam si aliter huic saeculo renuntiat, quando accedit ad fidei sacramentum, facit quod de lapsis beatus Cyprianus ingemit, dicens: Saeculo verbis solis renuntiantes, et non factis. De hoc quippe dicitur, cum veniente tentatione magis ista metuit amittere, quam Christum negare: Ecce homo qui coepit aedificare, et non potuit perficere. Ipse est etiam qui, cum adhuc longe esset adversarius ejus, misit legatos quaerens pacem; id est, nondum affligente, sed adhuc imminente ac minante tentatione, ut iis non careat, quae plus diligit, ad relinquendum Christum negandumque consentit. Et multi sunt tales, qui etiam putant sibi ad augendas opes suas, et multiplicanda delectamenta terrena, religionem suffragari debere christianam.

35. Sed non sunt tales divites christiani, qui licet ista teneant, non tamen ab eis ita tenentur, ut haec Christo anteponant; quia veraci corde saeculo renuntiarunt, ut nullam spem in talibus ponant. Hi uxores et filios universasque familias ad christianam religionem tenendam sana erudiunt disciplina. Horum domus hospitalitate ferventes, recipiunt justum in nomine justi, ut mercedem justi accipiant (Matth. X, 41). Frangunt esurienti panem suum, nudum vestiunt, captivum redimunt (Isai. LVIII, 7, et Matth. XXV, 35, 36), thesaurizant sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Et si forte pro fide Christi pecuniaria damna perpetienda sunt, oderunt divitias suas: si suorum orbitates vel separationes pro Christo minatur hic mundus, oderunt parentes, fratres, filios, uxores: postremo si de ipsa hujus corporis vita cum adversario paciscendum est, ne desertus deserat Christus, oderunt insuper animam suam. De iis quippe omnibus mandatum acceperunt, quod [PL33.691] aliter discipuli Christi esse non possint (Luc. XIV, 26, 27).

36. Nec tamen quia praeceptum est eis ut oderint pro Christo et animas suas, vendendas eas habent, aut illatis sibi manibus effundendas: sed parati sunt eas amittere, pro Christi nomine moriendo, ne mortui vivant, Christum negando. Sic etiam divitias, ad quas vendendas parati non fuerunt monente Christo, ad perdendas eas debent parati esse pro Christo, ne cum eis pereant perdito Christo. Habemus hinc utriusque sexus divites clarissimasque personas martyrii gloria sublimatas. Ita multi quos rerum suarum venditione piguerat ante perfici, Christi imitata passione sunt repente perfecti; et qui nonnullam infirmitatem carnis et sanguinis suis divitiis perfecerunt, subito adversus peccatum pro fide usque ad sanguinem certarunt. Quibus autem non provenit corona martyrii, neque illius perfectionis de vendendis rebus suis consilium tam grande tamque praeclarum receperunt, et tamen a damnabilibus immunes criminibus esurientem Christum paverunt, sitienti potum dederunt, nudum vestierunt, peregrinantem susceperunt; non sedebunt quidem cum Christo sublimiter judicaturi, sed ad ipsius dexteram stabunt misericorditer judicandi (Matt. XXV, 34-40). Beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Id. V, 7). Et judicium sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam: superexsultat autem misericordia judicio (Jacobi 11, 13).

37. Proinde isti desinant contra Scripturas loqui, et in suis exhortationibus ad majora sic excitent, ut minora non damnent. Num enim et sanctam virginitatem aliter exhortando persuadere non possunt, nisi conjugalia vincula damnaverint, cum docente Apostolo, unusquisque donum proprium habeat a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7)? Ambulent itaque perfectionis viam, venditis omnibus suis rebus, et misericorditer erogatis. Sed si vere pauperes Christi sunt, et non sibi, sed Christo colligunt, infirmiora ejus membra quare puniunt antequam sedes judiciarias acceperint? Si enim tales erunt, qualibus Dominus dicit, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28); et de qualibus Apostolus dicit, Nescitis quoniam Angelos judicabimus (I Cor. VI, 3); praeparent se potius non criminosos, sed religiosos divites recipere in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9). Puto enim quod quidam eorum qui haec impudenter atque imprudenter garriunt, a divitibus christianis et piis in suis necessitatibus sustentantur. Habet enim Ecclesia quodammodo suos milites, et quodammodo provinciales: unde dicit Apostolus, Quis militat suis stipendiis unquam? Habet et vineam et plantatores, habet gregem et pastores: unde consequenter dicit, Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte ejus non percipit (I Cor. IX, 7)? Quamvis talia disputare, qualia isti disputant, non sit militare, sed rebellare; non sit plantare vineam, sed eradicare; non sit pascendos congregare, sed perdendos a grege separare.

[PL33.692] 38. Sicut autem ipsi qui divitum religiosis obsequiis aluntur atque vestiuntur (neque enim ad suas necessitates nihil accipiunt, nisi ab eis qui res suas vendunt), non tamen judicantur atque damnantur ab excellentioribus Christi membris, qui majori virtute, quam multum commendat Apostolus, suis se manibus transigunt (Act. XX, 34): sic nec isti damnare debent inferioris meriti christianos, quorum opibus transiguntur; sed recte vivendo et recte docendo magis eis dicere, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus (I Cor. IX, 11)? Multo quippe minori impudentia servi Dei, qui manuum suarum honestis operibus venditis vivunt, damnant istos a quibus nihil accipiunt, quam isti qui propter aliquam corporis infirmitatem non valentes manibus operari, damnant eos ipsos de quorum facultatibus vivunt.

39. Ego qui haec scribo, perfectionem de qua Dominus locutus est, quando ait diviti adolescenti, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21), vehementer adamavi, et non meis viribus, sed gratia ipsius adjuvante sic feci. Neque enim quia dives non fui, ideo minus mihi imputabitur: nam neque ipsi Apostoli, qui priores hoc fecerunt, divites fuerunt. Sed totum mundum dimittit qui et illud quod habet, et quod optat habere, dimittit. Quantum autem in hac perfectionis via profecerim, magis quidem novi ego, quam quisquam alius homo; sed magis Deus quam ego. Et ad hoc propositum quantis possum viribus alios exhortor, et in nomine Domini habeo consortes, quibus hoc per meum ministerium persuasum est: sic tamen ut praecipue sana doctrina teneatur, nec eos qui ista non faciunt, vana contumacia judicemus, dicentes eis nihil prodesse quod pudice, quamvis conjugaliter vivunt, quod domos suas et familias christiane regunt, quod operibus misericordiae sibi thesaurizant in posterum; ne ista disputando, non Scripturarum sanctarum tractatores, sed earum accusatores inveniamur. Quod ideo commemoravi, quoniam isti, quando talia dicere prohibentur ab eis qui hoc Domini consilium non ceperunt, respondent eos talia disputari nolle, quoniam vitiis suis favent, et dominica praecepta implere detrectant: quasi non, ut de iis taceam, qui, licet infirmiores, religiose tamen utuntur divitiis, etiam ipsi cupidi et avari male his utentes, et in terreno thesauro cor luteum figentes, quia et ipsos necesse est usque ad finem portet Ecclesia, sicut illa retia usque ad littus pisces malos (Idem, XIII, 47, 48), tolerabiliores in ea sint quam isti, qui talia sermocinando et disseminando, ita se videri magnos volunt, quia divitias suas vel quantulacumque patrimonia ex praecepto Domini vendiderunt, ut ejus haereditatem, quae usque ad fines terrae dilatatur atque diffunditur hac doctrina non sana perturbare atque evertere moliantur.

CAPUT V

40. Unde quia ex hac quidem occasione, sed tamen jam breviter dixi quid etiam de Ecclesia [PL33.693] Christi in hoc saeculo sentiam, id est, quia usque ad finem hujus saeculi necesse est portet bonos et malos, quoniam et hoc inter tuas quaestiones interrogasti, prolixam epistolam jam tandem aliquando concludam. Jurationem cave quantum potes. Melius quippe nec verum juratur, quam jurandi consuetudine, et in perjurium saepe caditur, et semper perjurio propinquatur. Sed illi, quantum aliquos eorum audivi, quid sit jurare prorsus ignorant: putant enim se non jurare, quando in ore habent, Scit Deus (II Cor. XII, 2); et, Testis est Deus (Rom. I, 9, et Philipp. I, 8); et, Testem Deum invoco super animam meam (II Cor. 1, 23); quia non dicitur, Per Deum, et quia talia reperiuntur in apostolo Paulo. Sed etiam illa ibi contra eos inventa est quam confitentur esse jurationem, ubi ait Apostolus: Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro (I Cor. XV, 31). In graecis enim codicibus reperitur omnino esse hanc jurationem: ne quis in latina lingua hoc sic intelligat dictum, per vestram gloriam, quomodo dictum est, per meum adventum iterum ad vos; et multa similia, ubi dicitur, per aliquid, et non est juratio. Sed non ideo quia in suis Litteris juravit Apostolus, vir in veritate firmissimus, ludus nobis debet esse juratio. Multo enim tutius, ut dixi, quantum ad nos attinet, nunquam juramus; ut sit in ore nostro, Est, est; non, non, sicut Dominus monet (Matth. V, 37). Non quia peccatum est, verum jurare: sed quia gravissimum peccatum est falsum jurare; quo citius cadit qui consuevit jurare.

41. Accepisti quod mihi videtur: melius exponant ista meliores; non isti quorum novi jam sententiam reprobandam, sed alii qui veraciter possunt. Nam et ego paratior sum dicere quam docere; et tu magnum conferes beneficium, si ea quae illic a sanctis fratribus adversus istorum vaniloquia disseruntur, non me facias ignorare. In Domino recte et fideliter vivas, dilectissime fili.

EPISTOLA CLVIII. Evodius Uzalensis episcopus laudabiles mores ac felicem adolescentis cujusdam obitum prosecutus, ejusque et aliorum defunctorum narratis apparitionibus, inquirit utrum anima per mortem soluta non omni careat corpore, quo possit ferri de loco in locum. Tum edoceri cupit qua varia ratione de Deo et hominibus dicitur sapientia

Domino venerabiliterque dilectissimo fratri et consacerdoti AUGUSTINO, et fratribus qui tecum sunt, EVODIUS, et fratres qui mecum sunt, in Domino salutem.

1. Debitum flagito epistolae quam misi; et volui primo illud discere quod interrogavi, et postea hoc requirere. Audi rem, quia dignaris, quae me fecit impatientem, ut et id festinarem nosse, si fieri potest, in hac vita. Quemdam [PL33.694] puerum habui presbyteri Armeni Melonitani filium notarium: hunc jam saeculo se mergentem, nam scholastico proconsulis excipiebat, per meam eruit Deus humilitatem. Fuit quidem, ut puerilis aetas habet, promptus, aliquantulum inquietus, et accedente aetate (nam vigesimo et secundo anno solvitur), ita eum gravitas morum, et custos bona vita ornavit, ut satis delectet ejus habere memoriam. Erat autem strenuus in notis, et in scribendo bene laboriosus, studiosus quoque esse coeperat lectionis, ut ipse meam tarditatem causa legendi nocturnis horis exhortaretur; nam aliquanto tempore noctis mihi ipse legebat, cum omnia siluissent: nec volebat praeterire lectionem, nisi intellexisset, et tertio et quarto repetebat, et nec dimittebat, nisi sibi apparuisset quod quaerebat. Coeperam eum non quasi puerum et notarium habere, sed amicum quemdam satis necessarium et suavem. Delectabant enim me fabulae ipsius.

2. Optabat quoque, quod ei praestitum est, dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 23). Nam aegrotavit sexdecim diebus apud parentes suos, et memoriae vi de Scripturis pene tota aegritudine loquebatur. Sed ut ad finem vitae proximus esse coepit, psallebat audientibus omnibus, »Desiderat et properat anima mea ad atria Dei« (Psal. LXXXIII, 3); et post haec iterum psallebat, »Impinguasti in oleo caput meum; et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)!« Ibi fuit occupatus; hac se oblectabat consolatione. Deinde cum solvi coepisset, signare se coepit in fronte, ita ut sic descenderet manus ad os quod sibi cupiebat signare, cum jam interior homo, et bene renovatus de die in diem, domum luteam dimisisset. Mihi tantum gaudium accrevit, ut arbitrer quod dimisso proprio corpore in meum animum ingressus sit, et ibi mihi quamdam luciditatem praesentiae suae praestet, quia liberatione et securitate illius nimis gaudeo; dici non potest. Non enim levem ei exhibui sollicitudinem, timens aetati adolescentis. Nam curavi ex eo quaerere, ne forte feminae contagione fuisset pollutus: liberum se esse testatus est, magis ut nostrum gaudium cumularetur. Solutus est ergo. Exsequias praebuimus satis honorabiles, et dignas tantae animae; nam per triduum hymnis Dominum collaudavimus super sepulcrum ipsius, et redemptionis Sacramenta tertio die obtulimus.

3. Sed ecce post biduum quaedam vidua honesta Urbica de Figentibus, quae duodecim se annos viduam dicebat, ancilla Dei, somnium vidit tale. Videt quemdam diaconum ante quadriennium corpore exutum, cum servis et ancillis Dei virginibus et viduis palatium praeparare. Ornabatur autem, ut claritas loci fulsisset, et locus omnis argenteus putaretur. Cum illa studiosius interrogasset cuinam hoc praepararetur; respondit ille diaconus, puero qui hesterno consumptus est, filio presbyteri praeparari. Et in eodem palatio quemdam senem candidatum apparuisse, qui juberet duobus candidatis ut pergerent, et corpus ablatum de sepulcro ad coelum levarent. Cumque, inquit, de sepulcro corpus fuisset assumptum atque in coelum levatum, ramos rosarum virginum (sic enim clausae appellari solent) de eodem sepulcro surrexisse.

[PL33.695] 4. Narravi quid fuerit gestum. Modo quaestionem audire dignare, et doce quod quaero. Cogit enim me istius animae migratio talia percunctari. Cum in corpore sumus, est nobis sensus interior solers pro agilitate studii nostri; et tanto vigilantior et ferventior, quanto fuerimus studiosiores, et adhuc impedimento corporis retardari nos videtur esse probabile. Quis autem omnia quae animus ex corpore patitur, poterit enarrare? Inter has turbas et molestias, ex suggestionibus, ex tentationibus, ex necessitatibus, diversisque calamitatibus venientes, fortitudinem suam non deserit animus: resistit, vincit; aliquando vincitur. Tamen quoniam meminit sui, agilior et sollicitior efficitur excitatus tantis laboribus, et rumpit quosque nodos malitiae, et transit ad meliora. Quid dicam dignatur intelligere Sanctitas tua. Ergo cum in hac vita sumus, talibus egestatibus impedimur, et tamen, sicut scriptum est, »supervincimus per eum qui dilexit nos« (Rom. VIII, 37). Exeuntes de corpore, et onus omne, et agile peccatum evadentes, qui sumus?

5. Et primum quaero utrum aliquod corpus sit, quod rem incorpoream, hoc est ipsius animae substantiam non deserat, cum dimiserit hoc terrenum corpus, ne forte de quatuor unum sit, aut aerium, aut aetherium. Cum enim incorporea sit anima, si omni corpore caret, jam una est omnium. Et ubi erit ille dives purpuratus, et Lazarus vulneratus? Quomodo etiam meritis discernentur, ut ille poenam, ille gaudium habeat, si una ex omnibus incorporeis apparuerit anima: si tamen figurate illa significata non sunt. Certum est autem, quae locis tenentur, corporibus tenentur, ut ille dives in flamma, et pauper ille in sinu Abrahae (Luc. XVI, 19, 22). Si loca sunt, corpora sunt, et in corporibus animae sunt; in corpore autem si poenae vel praemia in conscientiis sunt. Quaevis est ista una anima, effecta ex multis animis, affligatur, et laetetur in una, ut appareat substantia ex multis animis collecta; aut si hoc dicitur quemadmodum una res animus incorporeus, et in eo memoria est, et voluntas, et intellectus, et hae omnes causae incorporeae sunt, et habent officiorum congruam portionem, nec tamen altera alteram impedit. Utcumque puto posse responderi, ut et aliquas poenae, et aliquas praemia comitentur in una ex multis animis collecta substantia.

6. Aut si non ita est, quid impedit si unusquisque animus, cum corpore hoc solido caret, aliud habeat corpus, ut ipse animus semper aliquod corpus animet; aut quo transitum facit, si ulla regio est ad quam eum necessitas ire compellit? Quandoquidem et ipsi Angeli nec multi dici possunt, si non corporibus numerentur; ut ait ipsa Veritas in Evangelio, »Possem rogare Patrem meum ut duodecim mihi legiones angelorum misisset« (Matth. XXVI, 53). Deinde cum constet Samuelem in corpore fuisse visum, quando excitatus est ad petitionem Saül (I Reg. XXVIII, 14); et Moysen, cujus corpus sepultum est secundum Evangelium, manifestum sit in corpore eum venisse ad Dominum in monte (Matth. XVII, 3), cum constitissent. Quanquam et in apocryphis, et in secretis ipsius Moysi, quae scriptura caret auctoritate, [PL33.696] tunc cum ascenderet in montem ut moreretur, vi corporis efficitur, ut aliud esset quod terrae mandaretur, aliud quod angelo comitanti sociaretur. Sed non satis urget me apocryphorum praeferre sententiam illis superioribus rebus definitis. Videndum ergo, et sive auctoritate sive ratione indagandum quod quaeritur. Sed dicitur quod resurrectio futura ostendat eam omni corpore caruisse. Nec satis impedit, quandoquidem illi Angeli, qui invisibiles etiam sunt, cum corporibus apparere voluerunt et videri, et quaecumque illa positio corporum sit, eorum spiritibus digna, tamen apparuerunt ad Abraham (Gen. XVIII, 2) et ad Tobiam (Tob. XII, 15). Ita fieri potest ut resurrectio quidem carnis istius, quae bene creditur futura sit, tamen sic anima illa reddatur, ut corpore aliquo nunquam caruisse reperiatur. Cum enim ex quatuor elementis corpus ipsum constet, unum videtur amittere, calidum scilicet, cum e corpore isto migrare videatur. Nam remanet quod terrenum est, et liquor non deest; nec frigidae materiae elementum abest: solum illi eximitur calidum; quod forte secum ipse animus trahit, si de loco ad locum migrat. Hoc interim de corpore dixerim.

7. Videtur quoque mihi quod si in corpore positus, ut jam dixi, vegeto, strenua utitur mentis intentione, quanto magis expeditus, agilis, vegetus, fervens, strenuus, intentus erit, et capacior efficitur ac melior, ut in corpore positus gustaverit virtutem! Quo deposito magis quoque abstersa nube, totus serenus effectus est, in tranquillitate sine tentatione positus, videat quod desideraverit, amplexetur quod amavit. Recordetur quoque et amicorum, et quos jam praemiserat, agnoscat, et quos post se dimisit: forte sic est; ego nescio, discere quaero. Satis autem me perturbat, si soporem quemdam accipit animus ipse, ne talis sit, qualis cum dormit in corpore constitutus, quasi sepultus, et in spe tantum vivens: caeterum nihil habens, nihil sciens; maxime si somnio nullo pulsetur. Quae res vehementer terret, et quasi exstinctum indicat animum.

8. Illud etiam quaero, si corpus habere fuerit indagatus, utrum et aliquo sensu non careat? Certe si non odorandi necessitas ei, ut puto, ingeri potest, neque gustandi, sed nec tangendi: dubito remanere videndi et audiendi. Nam quid est quod audire dicuntur daemones, non in omnibus quos vexant, nam et in his quaestio est; sed etiam cum apparent in corporibus suis? De visu autem quomodo transeunt de loco in locum, si corpus habent, si sensu visibili duce carent? Putas non ita sunt animae humanae cum de corporibus egrediuntur, ut et corpus aliquod habeant, et sensu aliquo non careant? Quid est et illud, quod plerique mortui visi sunt in domibus ita ingredi, ut soliti sunt, aut per diem, aut per noctem a vigilantibus, ab ambulantibus? Non hoc semel audivi, et illud quod dicitur plerumque in qua dam particula noctis, in locis in quibus humata corpora sunt, et maxime in basilicis fieri tumultus et orationes. Non enim ab uno hoc audisse me memini; nam testis est visionis istius vir quidam sanctus presbyter, qui multitudinem talium de baptisterio exeuntium in corporibus lucidis, et postea in medio ipsius ecclesiae orationes [PL33.697] adverterit. Haec ergo omnia aut illi nostrae inquisitioni favent, aut si fabulae sunt, mirum: tamen vellem aliquid ex hac re nosse, quia veniunt, et visitant, et videntur exceptis somniis.

9. Ex quibus alia nascitur quaestio. Non enim modo phantasiam ego curo, quam sibi cor ineruditum fingit: visitationes loquor. Quomodo apparuit Joseph per somnium (Matth. I, 20), quomodo plerique visitati sunt. Sic ergo et nostri quos praemisimus aliquando veniunt, ipsi apparent per somnium, et loquuntur. Nam memini me ego ipse, et Profuturum, et Privatum, et Servilium, quos memini sanctos viros de monasterio praecessisse, locutos mihi, et ita factum fuisse ut dixerunt. Aut si aliquis spiritus melior est, qui eorum figuram assumit, et mentem visitat, viderit ille cui omnia nuda a summa cervice sunt. Si quid ergo de his omnibus tuae Sanctitati Dominus per rationem loqui dignabitur, rogo ut facere me digneris participem hujus scientiae. Praeterire autem et hoc nolui; forte enim pertinet ad inquisitionem meam.

10. Puer ipse de quo agitur, tempore quo solvebatur, exhibitus quodammodo pergit. Nam videtur per somnium condiscipulus et conlector ipsius, cum quo mihi excipiebat, qui jam ante octo menses corpore erat exemptus, venisse. Cum interrogaretur ab eo qui eum tunc cernebat, cur advenisset; ait ille, Ad amicum meum hunc ducendum veni: et ita factum est. Nam et in domo ipsa seni cuidam pene vigilanti, apparuit homo laurum portans in manu, scriptum. At ubi ille visus est, adjungitur adhuc quod post exitum pueri, pater ipsius presbyter cum sene Theasio in monasterio esse coeperant consolandi se gratia, sed post tertium diem pueri defuncti, videtur idem puer ad monasterium ingressus, et a quodam fratre per quoddam somnium interrogatur utrum sciret se fuisse mortuum? Dixit se scire. Utrum fuisset a Deo receptus? Et hoc secum magna retulit gratulatione. Cumque causa quaereretur cur advenisset, ait tunc ille: Missus sum ut exhibeam patrem meum. Evigilat cui haec ostendebantur, et narrat. Pervenit usque ad aurem episcopi Theasii. Qui permotus objurgavit dicentem, ne facile perveniret ad aurem presbyteri, et perturbaretur tali nuntio. Quid diu? Post dies forte quatuor visitationis cum loquitur, nam modicam senserat febriculam, periculum nullum erat, medicus aberat, qui penitus sollicitudinem nullam esse testaretur: at ubi se in lectum inclinavit, solutus est idem presbyter. Nec taceo, et in hoc ipso die quo puer solvebatur, petit patrem ad pacem, et petit tertio, et in singulis osculis dicebat patri, Pater, dicamus Deo gratias; et patrem cogebat ut pariter secum dixisset, quasi communem exhortans ad migrandum ex hac vita. Nam inter utrosque septem dies medii numerantur. Quid fiet de tantis rebus? Quis erit occultarum istarum causarum fidelissimus magister? Aestus cordis mei refundit se tibi in tempore angustiae. Dispensatio exitus pueri, ejusque patris est manifesta, quia duo passeres non cadent ad terram sine voluntate Patris (Matth. X, 29).

11. Animam ergo omni corpore carere penitus non [PL33.698] posse, illa res, ut puto, ostendit, quia Deus solus omni corpore semper caret. Post transitum autem animam, quam magis vigilantiorem fore arbitror, expositio tantae molis corporeae ostendit; tunc enim in actione et cognitione expedita tanto vinculo, ut puto, apparet praestantior, et omnis illa quies spiritualis, omnibus perturbationibus et erroribus liberam demonstrat, non marcidam, et quasi segnem, et torpidam, et implicatam facit: quippe cui sufficit perfrui etiam ipsa libertate quam adepta est, cum mundo et corpore caret; nam intellectum ea pasci, et ponere os spirituale ad fontem vitae prudenter dixisti, ubi est felix et beata proprietate mentis suae. Nam aliquando ego Servilium fratrem post ejus exitum per somnium vidi adhuc positus in monasterio, qui dixit quod nos per rationem laboremus tendere ad intellectum, se autem et tales in ipsa contemplationis delectatione manere.

12. Peto quoque ut quot modis sapientia dicatur, ostendas mihi; ut sapientia Deus, ut sapientia animus sapiens, quomodo dicitur ut lux, ut sapientia Beseleel qui fabricatus est Tabernaculum, vel unguentarium, ut sapientia Salomonis, vel si qua est alia, et quid invicem distent: et utrum una illa sapientia aeterna cum Patre in his gradibus intelligenda sit, quomodo diversa munera dicuntur Spiritus sancti qui dividit unicuique propria prout vult. An excepta illa sola sapientia quae facta non est, istae factae sunt, et propriam habent substantiam? an effecta sunt et ex definitione operis acceperunt? Multa requiro; det tibi Dominus et gratiam inveniendi, et sapientiam dictandi, et ad nos celeriter scribendi. Imperite et rustice scripsi: sed quia dignaris nosse quid quaeram, per Christum Dominum obsecro ut in his corrigas me, et doceas quod intelligis me scire cupere.

EPISTOLA CLIX. Augustinus Evodio, respondens ad quaestiones de anima soluta corpore, et de visis prodigiosis

Domino beatissimo, et venerabili ac desiderabili fratri ac consacerdoti meo EVODIO, et tecum fratribus, AUGUSTINUS, et mecum fratres, in Domino salutem.

1. Frater iste nomine Barbarus, servus Dei est jam diu apud Hipponem constitutus, et verbi Dei fervidus ac studiosus auditor. Desideravit ad tuam Sanctitatem litteras nostras; in quibus tibi eum in Domino commendamus, tibique per eum salutem debitam dicimus. Litteris autem Sanctitatis tuae, quibus ingentes texuisti quaestiones, respondere operosissimum est, etiam otiosis, et multo majore quam nos sumus, praeditis facultate disserendi et acrimonia intelligendi. Duarum sane epistolarum tuarum, quibus multa et magna conquiris, una nescio quomodo aberravit, et diu quaesita non potuit reperiri: altera vero, quae inventa est, habet commendationem suavissimam servi Dei boni et casti adolescentis, quomodo ex hac vita migraverit, et quibus visionum fraternarum attestationibus [PL33.699] meritum ejus vobis insinuari potuerit. Deinde ex hac occasione proponis et versas de anima obscurissimam quaestionem, utrum cum aliquo corpore egrediatur e corpore, quo possit ad corporalia loca ferri, vel locis corporalibus contineri. Hujus igitur rei tractatus, si tamen ad liquidum a talibus quales nos sumus, examinari potest, curam atque operam negotiosissimam postulat, ac per hoc mentem ab his occupationibus otiosissimam. Si autem breviter vis audire quid mihi videatur, nullo modo arbitror animam e corpore exire cum corpore.

2. Visiones autem illae, futurorumque praedictiones quomodo fiant, ille jam explicare conetur, qui novit qua vi efficiantur in unoquoque animo tanta, cum cogitat. Videmus enim, planeque cernimus in eo fieri rerum multarum visibilium, et ad caeteros corporis sensus pertinentium, innumerabiles imagines: quae non interest quam ordinate vel turbide fiant; sed tantum quia fiunt, quod manifestum est, qua vi et quomodo fiant quisquis potuerit explicare (quae omnia certe quotidiana sunt atque continua), audeat praesumere aliquid ac definire etiam de illis rarissimis visis. Ego autem tanto minus hoc audeo, quanto minus id quoque in nobis quod vita continua vigilantes dormientesque experimur, quo pacto fiat explicare sufficio. Non cum ad te dictarem hanc epistolam, teipsum animo contuebar, te utique absente atque nesciente, et quomodo possis his verbis moveri, secundum notitiam quae mihi de te inest, imaginabar; atque id quonam modo in animo meo fieret, capere ac investigare non poteram, certus tamen non fieri corporeis molibus, nec corporeis qualitatibus, cum corpori simillimum fieret: hoc interim habeas, ut ab occupato et festinante dictatum. In duodecimo autem libro eorum quos de Genesi scripsi, versatur haec quaestio vehementer, et ex multis rerum expertarum atque credibiliter auditarum exemplis disputatio illa silvescit. Quid in ea potuerimus vel effecerimus, cum legeris, judicabis; si tamen Dominus dignabitur donare ut eos mihi libros, quantum possum congruenter emendatos, jam liceat edere, et multorum fratrum exspectationem non jam longa disputatione suspendere.

3. Narrabo autem unum aliquid breviter unde cogites. Frater noster Gennadius, notissimus fere omnibus, nobisque charissimus medicus, qui nunc apud Carthaginem degit, et Romae suae artis exercitatione praepolluit, ut hominem religiosum nosti, atque erga pauperum curam impigra misericordia facillimoque animo benignissimum, dubitabat tamen aliquando, ut modo nobis retulit, cum adhuc esset adolescens, et in his eleemosynis ferventissimus, utrum esset ulla vita post mortem. Hujus igitur mentem et opera misericordiae quoniam Deus nullo modo desereret, apparuit illi in somnis conspicuus juvenis et dignus intendi, eique dixit: Sequere me. Quem dum sequeretur, venit ad quamdam civitatem, ubi audire coepit a dextera parte sonos suavissimae cantilenae, ultra solitam notamque suavitatem; tunc ille intento quidnam esset, ait hymnos esse beatorum atque sanctorum: [PL33.700] sinistra autem parte quid se vidisse retulit, non satis memini. Evigilavit, et somnium fugit, tantumque de illo quantum de somnio cogitavit.

4. Alia vero nocte, ecce idem ipse juvenis eidem rursus apparuit, atque ab illo utrum cognosceretur interrogavit: respondit iste quod eum bene planeque cognosceret. Tunc ille quaesivit ubi se nosset. Nec memoriae defuit quid iste identidem responderet; totumque visum illud, hymnosque sanctorum ad quos audiendos eo duce venerat, qua recentissimos recordabatur facilitate narravit. Hic ille percontatus est utrumnam id quod narraverat, in somnis vidisset, an vigilans: respondit, in somnis. At ille, Bene, inquit, recolis: verum est, in somnis illa vidisti; sed etiam nunc in somnis te videre scias. Haec cum audisset iste, ita esse credidit, atque id responsione firmavit. Tunc qui hominem docebat, adjecit et ait: Ubi est modo corpus tuum? Ille respondit: In cubiculo meo. Scisne, inquit ille, in eodem corpusculo nunc illigatos esse, et clausos, et otiosos oculos tuos, nihilque illis oculis te videre? Respondit: Scio. Tunc ille: Qui sunt ergo, inquit, isti oculi quibus me vides? Ad hoc iste non inveniens quid responderet, obticuit. Cui haesitanti, ille quod his interrogationibus docere moliebatur, aperuit; et continuo: Sicut, inquit, illi oculi carnis tuae utique in dormiente atque in lectulo jacente, nunc vacant, nec aliquid operantur, et tamen sunt isti quibus me intueris, et ista uteris visione; ita cum defunctus fueris, nihil agentibus oculis carnis tuae vita tibi inerit qua vivas, sensusque quo sentias. Cave jam deinceps ne dubites vitam manere post mortem. Ita sibi homo fidelis ablatam dicit hujus rei dubitationem: quo docente, nisi providentia et misericordia Dei?

5. Ista narratione dixerit aliquis tantae rei nos non solvisse, sed vinxisse quaestionem. Verumtamen cum his verbis credere, vel non credere, liberum cuique sit; seipsum quisque habet, quo se avocet ad profundissimam quaestionem. Et vigilat homo, et dormit homo quotidie, et cogitat homo: dicat unde fiant ista similia formis, similia qualitatibus, similia motibus corporum, nec tamen materie corporali; dicat si potest. Si autem non potest, quid se praecipitat de rarissimis aut inexpertis quasi definitam ferre sententiam, cum continua et quotidiana non solvat? Ego autem, quamvis quo modo fiant ista veluti corporea sine corpore, verbis prorsus explicare non possim; tamen sicut scio non ea corpore fieri, utinam sic scirem quo modo discernerentur quae videntur aliquando per spiritum, et per corpus videri putantur; quove modo distinguantur visa eorum quos error vel impietas plerumque deludit, quando visis piorum atque sanctorum similia pleraque narrantur! quorum exempla si commemorare voluissem, tempus mihi potius quam copia defuisset. In Domini misericordia vegeteris, [PL33.701] domine beatissime, et venerabilis et desiderabilis frater.

EPISTOLA CLX. Evodius Augustino, movens quaestionem de ratione et Deo

EVODIUS AUGUSTINO Episcopo, salutem.

1. Perfecta ratio illa est quae omnium rerum praestat scientiam, et maxime aeternarum rerum quae intellectu comprehenduntur: hanc aeternam esse, aeternam esse debuisse; aeternum illud esse quod nec coepit, nec mutatur, nec variatur, ipsa docet atque ostendit ratio: quam necesse est esse aeternam, non solum quod aeterna doceat et demonstret, sed multo magis quod ipsa aeternitas non potest esse sine ratione; quia, arbitror, non esset aeternitas, si ratio ipsa aeterna non fuisset. Deinde Deum esse, vel esse debuisse, nec aliter fieri debere quam ut Deus esset, ratio demonstrat. Quae utique sive essent qui hoc scirent, sive non essent, tamen cum aeternus sit Deus, dubitandum non est aeternam esse rationem quae Deum esse oportuisse intenderet, et ita ut illi se demonstraret esse coaeternam.

2. Sunt autem quaedam quae ratione coguntur ut sint, ut anterior sit ratio, et effectus posterior ejus rei quam futuram esse ostendit ratio: ut verbi gratia, cum mundus factus est, ratio habuit ut fieret mundus. Prior ergo ratio quam mundus est. Ea ergo quae scivit ratio futura esse, subsecuta sunt, ut sit princeps ratio, postea mundi operatio. Jam nunc quoniam ratio ostendit Deum esse, vel necesse esse ut Deus esset, quid cui praeponemus? rationem Deo, aut rationem mundo, an Deum rationi, sine qua Deum nullatenus esse probabile est? si enim Deum esse aeternum, est ratione esse aeternum, quae est ratio? Ergo aut Deus est, aut Dei est, ut ipsa docet ratio: quae si ipsa est Deus, ratio ostendit Deum esse rationem, et possunt ista coaeva et coaeterna esse. Si autem Dei est similitudo haec ratio, ostendit rationem Dei esse similiter: et hoc erit coaevum et coaeternum. Deum autem esse similiter fieri non posse, nisi esset Deus, ipsa ratio ostendit: quae ratio si auferatur, quod dictu nefas est, non erit Deus, si ratio non ostenderit necesse esse Deum. Tunc ergo Deus est, cum ejus ratio ostendit ut sit Deus. Deus ergo quia est: sine dubio est ratio quae docuit quia est.

3. Quid ergo est, si dici potest, in Deo primum, ratio, an Deus? Sed Deus non erit, nisi fuerit ratio quae doceat Deum esse debere. Ratio quoque non erit, nisi Deus erit. Nihil ergo ibi primum, et postremum. Natura ergo haec divina simul quodammodo habet et rationem et Deum. Unum autem unum generat, aut ratio Deum, aut Deus rationem. Subjectum autem, aut in subjecto forte dicatur ratio et Deus. Deus et ratio unus in uno. Bene autem Deus generat rationem: quia ratio Deum esse demonstrat. Intelligitur autem Deus a ratione ut [PL33.702] Filius a Patre, et ratio a Deo, ut Pater a Filio. Nam et ipsa ratio cum Deo Deus est. Neque enim Deus aliquando sine ratione fuit, aut ratio sine Deo. Tunc enim Deus est si est ratio, et tunc Filius est si est Pater; ut si ratio auferatur, sicut dictum est, quod dici fas non est, ne ipse quidem Deus est: per ejus enim rationem est actus et operatio ut sit Deus. Rursus eadem dicamus. Si ratio non fuit, Deus non fuit; et si Deus non est, ratio non fuit. Ratio ergo et Deus sempiterna res: et Deus et ratio simili modo res sempiterna. Connexio autem atque unitio rationis ad Deum, et Dei ad rationem, Patris ad Filium, Filii ad Patrem, principia sibi quodammodo et causas existendi praestant; quia alterum sine altero esse non potest. Deficitur in verbis, et quodcumque dicitur, ad hoc dicitur, ne sileatur. Utrum autem germen rationis Deum dicamus, an Dei germen rationem, quia nec fructus sine radice esse potest, nec sine fructu radix aliquid est? (Similitudo sit ducta, ut quiddam intelligentiae de Deo signetur; vivit enim et in grano tritici ratio fecundans, qua sterile non sinitur esse: sed iterum si granum tritici non esset, ex qua re ista produceret, ratio non haberet.)

4. Cum igitur ratio quae Deus est, aut ostendat Deum rationem, aut rationem esse Deum, unum quodam modo alterum ostendens; non ostenditur Pater nisi per Filium, nec Filius ostenditur nisi per Patrem; et tunc quasi in silentio sit Filius, quando per Patrem venitur ad Filium, ut unum quodam modo abscondatur, alterum demonstretur: ut demonstrans se unus, demonstret et alterum, nec possit unus sciri, ut lateat alter; quia »Qui me vidit,« inquit, »vidit et Patrem;« et, »Nemo venit ad Patrem, nisi per me« (Joan. XIV, 9, 6); et, »Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit« (Id. VI, 44). Arduum vehementerque difficile negotium inivimus, ut aliquid de Deo non intelligentes intelligeremus. Tamen quemadmodum omnia quae sunt, sine quadam specie non intelliguntur, et incognoscibilia sunt; sic multo magis sine Filio, hoc est, sine ratione incognitus est Deus. Quid enim? an aliquando sine ratione Pater alogus fuit? Quis hoc audeat dicere? Cognoscendum itaque ratione Deum unum ex uno, vel unum in uno simul unum esse: quia unus est Deus, cui necesse est illam inesse dilectionem quam semper habendam ipsa ratio docet, vel Deus praecipit dilectionem exhibendam esse.

Reazioni dei lettori

Note

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 667-702 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Pubblicato da: Rodion Vlasov
Data di creazione della pagina: 2026-11-22, Aggiornamento: 2026-11-22