LIBER VIGESIMUS NONUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Ergo magia erat, quod visus ac passus est, si natus non est. Eadem in te vicissim argumentatio retorquetur, ut magia et illud fuerit, quod utero portatus, aut quod editus sit, si seminatus non fuit. Extra legem naturae esse constat virginem peperisse, multoque magis inventam etiam post partum virginem. Quare ergo et hoc praeter naturam non vis ut contigerit, pati eum potuisse volentem, sine sorte nativitatis? Mihi crede; quantum ad rem attinet, utrique in hoc naturae contraria profitemur: sed hoc interest, quod nos honeste, vos turpiter: nos passionis ejus rationem aliquam reddimus et probabilem; vos nativitatis aut nullam praestatis, aut falsam: denique nos specie tenus passum confitemur, nec vere mortuum; vos pro certo puerperium fuisse creditis, et utero muliebri portatum. Aut si ita non est, fateamini et vos quia hoc etiam imaginarie sit factum, ut videretur natus, et omnis nobis erit profligata contentio. Nam illud quidem, quod saepe affirmare soletis, necessario eum esse natum, quia alias hominibus videri aut loqui non posset, ridiculum est; cum multoties, ut jam probatum [PL42.488] a nostris est, Angeli et visi hominibus et locuti esse monstrentur.

CAPUT II

AUGUSTINUS respondit: Non vobis dicitur magia esse, ut qui natus non fuerit, moriatur; nam hoc in Adam factum esse jam supra commemoravimus: sed et si nunquam factum fuisset, et Dominus Christus ita venire voluisset, ut non ex virgine assumpta, sed tamen in vera carne apparens, nos vera morte redimeret, quis cum non potuisse dicere auderet? Sed illud melius erat quod fecit, ut etiam de virgine nasceretur, et utrumque sexum, pro quo liberando moriturus erat, dignaretur etiam commendare nascendo, masculino suo corpore ex femina procreato: contra vos ipsos maxime facto ipso loquens, vosque subvertens, qui masculum et feminam non Dei, sed diaboli opus esse praedicatis. Sed illud est quod magiae simile dicimini asserere, quod passionem mortemque ejus specie tenus factam, et fallaciter dicitis adumbratam, ut mori videretur qui non moriebatur. Ex quo fit ut ejus quoque resurrectionem [PL42.489] umbraticam, imaginariam, fallacemque dicatis: neque enim ejus qui non vere mortuus est, vera esse resurrectio potest. Ita fit ut et cicatrices discipulis dubitantibus falsas ostenderit; nec Thomas veritate confirmatus, sed fallacia deceptus clamarit, Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28): et tamen persuadere conamini, lingua vos loqui verum, cum Christum dicatis toto corpore fuisse mentitum. Haec sunt quae vobis objiciuntur, qui talem Christum vobis finxistis, cujus discipuli veri non sitis, nisi mendaces vos quoque fueritis. Non autem ideo magia videri potest nata ex virgine hominis caro, quia caro Christi sola ita nata est: sicut nec illa magia est, quia sola Christi caro die tertio resurrexit, nunquam ulterius moritura. Alioquin omnia miracula Dei magica erunt, quia singulariter facta sunt: sed vere facta sunt, verumque ostenderunt, non oculos hominum praestigiis fallacibus illuserunt: quae quidem contra naturam plerumque appellantur, non quod naturae adversentur, sed quod naturae modum, qui nobis est usitatus, excedant. Repellat ergo Dominus a parvulorum suorum mentibus, quod quasi admonendo Faustus persuadere conatus est, ut etiam nos imaginariam, non veram nativitatem Christi profiteamur: atque ita inter nos omnis contentio finiatur; imo vero maneat nobis adversus illos potius pro veritate certamen, quam cum illis in falsitate concordia.

CAPUT III

Verumtamen quaero ab eis, si nostra contentio terminatur cum hoc dixerimus, cur hoc ipsi non dicunt? Cur ipsi mortem non veram, sed imaginariam Christi affirmant; nativitatem autem non saltem talem, sed prorsus nullam dicere delegerunt? Si auctoritatis evangelicae pondere erubuerunt, et ideo non ausi sunt Christum non saltem imaginarie passum dicere: nativitatem quoque ejus eadem evangelica testatur auctoritas. Etsi enim duo evangelistae ipsum partum Mariae narraverunt (Matth. I, 25, et Luc. II, 7); nullus tamen Evangelistarum tacuit, quod habuerit matrem Jesus (Matth. II, 11; Marc. III, 32; Luc. II, 33, et Joan. II, 1). An ideo piguit etiam hoc praedicare simulatum, quia generationes alias Matthaeus, alias Lucas exsequitur, unde videntur non sibi convenire? Sed da hominem qui non intelligat, putabit etiam in multis quae ad Christi passionem pertinent, Evangelistas sibi non convenire: da vero qui intelligat, et ubique conveniunt. An quia mortem simulare honestum est, nativitatem autem etiam simulare turpe est? Cur ergo [PL42.490] nos hortatur hoc confiteri, quo possit nostra contentio profligari? Unde ergo mihi videatur nativitatem Christi, nec saltem sicut mortem simulatam, sed prorsus nullam praedicare voluisse, in consequenti sermone apparebit, ubi alteri respondebimus quaestioni.

CAPUT IV

Absit autem ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. Dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris, quam membra quae in promptu locata sunt. Sed videte quid dicat Apostolus, cum ex ipsa membrorum corporis nostri unitate atque compage charitatem persuadet Ecclesiae. Multo magis, inquit, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae videntur viliora esse corporis, iis abundantiorem honorem circumponimus: et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; quae autem honesta sunt nostra, non opus habent: sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, majorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore (I Cor. XII, 22-25). Illicitus itaque, et temperantiae legibus non subjectus membrorum illorum usus est turpis; non ipsa membra, quae non solum in excellenti integritate caelibes et virgines servant, sed ipsi conjugati sancti patres ac matres, sic eis generationi tantummodo consulentes utebantur, ut ille naturalis motus nullo modo turpis esset, qui non libidini, sed rationi serviret. Quanto magis ergo in sancta virgine Maria, quae Christi carnem fide concepit, nihil habuerunt turpitudinis membra, quae nec humano licitoque conceptui, sed divino tantum partui servierunt? Merito plane sic honestata, ut nobis Christum, quem cordibus integris credendo conciperemus, et confitendo quodammodo pareremus, etiam corporaliter servata integritate transfunderet. Nullo modo enim Christus matrem nascendo faceret deteriorem; ut cui munus fecunditatis attulerat, decus virginitatis auferret. Haec veraciter, non fallaciter facta sunt: sed nova sunt, sed insolita sunt, sed contra naturae cursum notissimum sunt, quia magna, quia mira, quia divina; et eo magis vera, certa, firmata.

Et Angeli, inquit, visi et locuti sunt, quamvis nati non fuerint. Quasi nos dicamus Christum, nisi nasceretur ex femina, nec videri, nec loqui potuisse. Potuit, sed noluit: et hoc melius est quod voluit. Hoc autem eum voluisse ideo certum est, quia hoc fecit, qui nihil necessitate, sicut deus vester, faceret, sed omnia voluntate. Hoc vero eum fecisse, ideo non dubitamus, quia non cuiquam haeretico, sed ejus Evangelio credimus.

LIBER TRIGESIMUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: De vobis jamdudum. Paulus scripsit, quia discedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoriis, doctrinis daemoniorum, [PL42.490] in hypocrisi loquentes mendacium, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit, ad percipiendum cum gratiarum [PL42.491] actione fidelibus (I Tim. IV, 1-3). Nunquam plane tibi ego haec ab Apostolo dicta esse consenserim, nisi antea confitearis ipse, Moysen et Prophetas doctrinas attulisse daemoniorum, et seductorii spiritus ac maligni fuisse interpretes, qui a porcina et caeteris carnibus, quas immundas vocant, sollicite doceant abstinendum. De his ergo primo deliberandum vobis est, et diu multumque cogitandum, haec qui debeant accipi, in Deone ipsi haec, an in daemonio locuti videantur. Hac enim tenus, aut Moyses et Prophetae nobiscum damnati erunt, aut et nos cum illis absoluti. Neque enim justa haec nunc vestra sententia est, ut nos quidem, qui solum in plebe sacerdotale hominum genus censeamus a carnibus abstinere debere, daemoniorum doctrinae videamur vobis assectatores: vestros vero Prophetas, atque ipsum adeo Moysen, qui primus non antistitibus solum, sed omni confuse hominum generi suilla interdixerit, et leporina, et hericina carne, et sepiis ac lolliginibus, caeterisque generibus piscium carentibus squama (Levit. XI), non in spiritu seductorio hoc, nec in doctrina daemoniorum, sed in Deo potius et in sancto Spiritu locutos esse arbitremini. Igitur ut hoc tibi interim Paulum dixisse concedam, victus tamen abs te non ante fuero, quam tu Moysen damnaveris et Prophetas: ut quod ratione convictus et veritate nunquam fortasse fecisses, id nunc ventris causa facere videaris, blasphemare Moysen.

CAPUT II

Est vero et aliud de tribus pueris apud vos in Daniele, quo vehementer perinde confundemini, si istud constiterit, a cibis abstinere, daemoniorum esse religio. Illi enim non tantum ab interdictis Lege, sed etiam a concessis abstinuisse leguntur (Dan. I, 12): quos vehementer mirari soletis, et in martyribus numerare; cum sint et ipsi doctrinam assecuti daemoniorum, si hoc esse Apostoli testimonium constat. Ad haec et Daniel ipse tribus hebdomadis dierum jejunasse se perhibet, et carnem non edisse, nec bibisse vinum, dum exoraret pro populo suo (Id. X, 2, 3). Quid ergo et hic in doctrina se daemoniorum magnificat, et de seductorii spiritus commento gloriam captat?

CAPUT III

De vobis vero quid dicam? id est, de christianioribus apud vos, quorum nonnulli quidem porcina, plerique vero quadrupede omni, alii etiam cuncto animali penitus abstinent, fertque ob hoc in oculis eos omnis Ecclesia, et summa cum veneratione suscipiens, solum non deos existimat. Nec videtis, indociles, quia si hoc verum, et ab Apostolo dictum testimonium est, daemoniorum et ipsi sunt ludificati doctrinis. Quid vero et de illo dicemus, quod sane frustrari quis audeat aut abnegare, cum constet hoc inter omnes, et aeque per orbem terrarum quotannis omni cum studio celebretur in conventu catholico? Dico autem Quadragesimam, quam qui inter vos rite observandam putaverit, abstineat necesse est omnibus his [PL42.492] quae capitulum hoc a Deo ad percipiendum nobis creata dicit, et daemoniorum insuper doctrinam vocat abstinentiam prae dictorum. Quid ergo et vos, charissimi? ritune tunc daemoniorum vivitis, cum haec a vobis passionis Christi celebrantur mysteria, et seductorii spiritus fraude capimini, et in hypocrisi loquimini mendacium, et cauteriatam habetis conscientiam vestram? Quod si horum nihil vos; nec nos igitur. Quid ergo sibi vult capitulum hoc, aut a quo scriptum putabimus, et contra quos, quod nec Veteris Testamenti traditiones, nec Novi confirmet scita? Siquidem hoc ab omnibus, ut ex vobis ipsis apparet; illud vero a quibusdam quamvis, abstineri tamen docet: sententia vero haec vestra cunctam penitus carnalium ciborum abstinentiam, daemoniorum vult esse doctrinas. Cui si et vos creditis, eadem saepius dixero, damnate Moysen, renuntiate Prophetis, ferte parem et de vobis ipsis sententiam: quia ut illi semper a quibusdam ciborum, sic vos interdum abstinetis ab omnibus.

CAPUT IV

Aut si Moyses vobis et Prophetae, cum escas dijudicant, Dei legem sancire videntur, et non daemoniorum; si Daniel in Spiritu sancto observavit tres hebdomadas; si Ananias, Azarias, et Misael pueri, divinae mentis instinctu, oleribus uti maluerunt et leguminibus; si denique in vobis quotquot abstinent, non a daemoniis impulsi id faciunt; si Quadragesima sine vino et carnibus non superstitiose a vobis, sed divina lege servatur: videte, quaeso, videte, ne summae dementiae hoc sit a Paulo dictum putare, quod daemoniorum doctrina sit abstinentia omnis ciborum, et prohibere nubere: quemadmodum nec illud quod dicit etiam virgines dicare Christo, daemoniorum esse doctrinas; quod vos perinde sine consideratione legentes, ut caetera, ad nos subinde respicitis: nec videtis hinc et virgines vestras daemoniorum doctrina captas notari, et vos esse antistites daemoniorum, qui certatim semper ad hanc eas incitetis professionem suasionibus vestris, ut pene jam major in Ecclesiis omnibus virginum apud vos, quam mulierum numerositas habeatur? Quid ergo non et vos jam desistitis a talibus incoeptis? Quid in fraudem miseras inducitis filias hominum, si non in eis Christi voluntas impletur, sed daemoniorum? Et tamen hoc nobis primo respondeatis velim, utrum omnino virgines facere, doctrina sit daemoniorum, an solum per prohibitionem facere nubendi? Si per prohibitionem, nihil ad nos: nam et ipsi tam stultum judicamus inhibere volentem, quam nefas et impium satis nolentem cogere. Si vero favere huic quoque proposito et non reluctari volenti, id quoque doctrinam putatis esse daemoniorum, taceo nunc vestrum periculum, ipsi jam timeo Apostolo, ne daemoniorum doctrinam intulisse tunc Iconium videatur, cum Theclam oppigneratam jam thalamo, in amorem sermone suo perpetuae virginitatis incendit. Quid vero et de magistro ipso dicemus, ac sanctimonii totius auctore Jesu, et hujus ipsius professionis puellarum caelibe sponso, qui in Evangelio tria genera taxans spadonum, unum [PL42.493] nativum, alterum factitium, tertium voluntarium, eis tamen palmam attribuit, qui se ipsos, inquit, spadones fecerunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12); significans virgines et pueros qui nubendi ipsa a cordibus suis exsecta cupiditate, spadonum vice in ejus Ecclesia semper, tanquam in domo regia conversentur? Quid ergo, et hoc vobis doctrina videtur esse daemoniorum, et in seductorio spiritu dictum? Et quis erit alius in Deo loquens, si Paulus et Christus daemoniorum probantur fuisse sacerdotes? Mitto enim caeteros ejusdem Domini nostri Apostolos, Petrum et Andream, Thomam et illum inexpertem Veneris inter caeteros beatum Joannem, qui per diversa professionem boni istius inter virgines ac pueros divino praeconio cecinerunt, formam nobis atque adeo vobis ipsis faciendarum virginum relinquentes. Sed hos quidem, ut dixi, praetereo; quia eos vos exclusistis ex canone, facileque mente sacrilega vestra daemoniorum his potestis importare doctrinas. Num igitur et de Christo eadem dicere poteritis, aut de apostolo Paulo, quem similiter ubique constat, et verbo semper praetulisse nuptis innuptas, et id opere quoque ostendisse erga sanctissimam Theclam? Quod si haec daemoniorum doctrina non fuit, quam et Theclae Paulus, et caeteri caeteris annuntiaverunt Apostoli, cui credi jam poterit hoc ab ipso esse memoratum, tanquam sit daemoniorum voluntas et doctrina, etiam persuasio sanctimonii? Non ergo est interim quod vos existimetis solis hortamentis virgines facere, et non prohibitione nubendi. Nobis enim quoque hoc ipsum insitum est: et demens profecto ille, non tantum stultus putandus est, qui id existimet lege privata prohiberi posse, quod sit publica concessum: dico autem hoc ipsum nubere. Quapropter et nos hortamur quidem volentes ut permaneant, non tamen cogimus invitas ut accedant. Novimus enim quantum voluntas, quantum et naturae ipsius vis etiam contra legem publicam valeat, nedum adversus privatam, cui respondere sit liberum, Nolo. Si igitur hoc modo virgines facere sine crimine est, extra culpam sumus et nos: sin quoquo genere virgines facere crimen est, rei estis et vos. Jam qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferatis, ego non video.

CAPUT V

AUGUSTINUS respondit: Audi ergo, quod confiteris te non videre, qua mente aut consilio hoc adversum vos capitulum proferamus: non quod a carnibus abstineatis, nam hoc a quibusdam et primi patres nostri fecerunt, sicut commemoras; non tamen ea damnandi, sed significandi gratia, quod non intelligitis, et unde jam quantum sufficere videbatur, in superioribus partibus operis hujus locutus sum: et Christiani, non haeretici, sed Catholici, edomandi corporis causa, propter animam in orationibus amplius humiliandam, non quod illa esse immunda credant, non solum a carnibus, verum a quibusdam etiam terrae fructibus abstinent; vel semper, sicut pauci, vel certis diebus atque temporibus sicut per Quadragesimam fere omnes, quanto magis quisque [PL42.494] vel minus seu voluerit, seu potuerit. Vos autem ipsam creaturam negatis bonam, et immundam dicitis, quod carnes diabolus operetur faeculentiore materia mali; ac per hoc eas, tanquam immundiora et truculentiora dei vestri vincula, exhorrentes abjicitis. Auditoribus autem vestris, quos tanquam distinctos a genere sacerdotum dixisti, secundum veniam haec edenda conceditis: sicut quibusdam concedit Apostolus secundum veniam, non omnem concubitum conjugalem, etiam qui fit sola causa generandi; sed eum qui fit per incontinentiam, sed tamen cum conjuge (I Cor. VII, 5, 6). Neque enim conceditur secundum veniam, nisi peccatum. Hoc vos de omni carnium cibo sentitis, hoc et ipsi ab haeresi vestra didicistis, et vestros auditores docetis: sed illis quod sit ignoscendum, propter quod vobis necessaria ministrant, ut dixi, conceditis, non dicentes non esse peccatum, sed peccantibus veniam largientes; vos autem ab omni tali tanquam mala et immunda contagione abstinetis: ac per hoc illud quod sequitur ea verba Apostoli, quibus commemorationem hujus capituli terminasti, ipsum est omnino quod nos facit hoc testimonium vobis objicere: quod et tu, puto, sciebas, ut ea verba primo non poneres, et nobis in extremo diceres, Qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferatis, ego non video; cum hoc ipsum nostrum consilium tacere quam commemorare malueris. Cum enim Apostolus dixisset, Abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus; secutus ait, Et iis qui cognoverunt veritatem: quoniam omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (I Tim. IV, 3-5). Haec sunt quae negatis; hoc animo, hac voluntate, hac opinione ab escis hujusmodi temperatis, quod non significatione, sed natura malae et immundae sint. Qua in re creatorem earum sine dubio blasphematis: hoc est quod pertinet ad doctrinam daemoniorum. Nolite ergo mirari hoc de vobis tanto ante a sancto Spiritu prophetatum.

CAPUT VI

Iterum si ad virginitatem sic adhortaremini, quemadmodum hortatur apostolica doctrina, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit (I Cor. VII, 38): ut bonum esse nuptias diceretis, sed meliorem virginitatem, sicut facit Ecclesia, quae vere Christi est Ecclesia: non vos Spiritus sanctus ita praenuntiaret, dicens, prohibentes nubere (I Tim. IV, 3). Ille enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono aliud melius anteponit. Denique vos eum praecipue concubitum detestamini, qui solus honestus et conjugalis est, et quem matrimoniales quoque tabulae prae se gerunt, Liberorum procreandorum causa: unde vere non tam concumbere, quam nubere prohibetis. Concumbitur enim etiam causa libidinum, nubitur autem nonnisi filiorum. Nec ideo vos dicatis non prohibere, quia multos vestros Auditores in hoc obedire nolentes vel non valentes salva amicitia toleratis. Illud enim habetis in doctrina vestri erroris, hoc in necessitate societatis. [PL42.495] Hinc est quod paulo ante distuleram dicere, cur vobis mors Christi visa sit vel fallax et simulata praedicanda, et non etiam nativitas. Mortem quippe tanquam separationem animae, id est, naturae dei vestri a corpore inimicorum ejus, hoc est a figmento diaboli, praedicatis atque laudatis: ac per hoc rem dignam fuisse credidistis, quam Christus etsi non moriens, tamen mortem simulans commendaret. In nativitate autem quia non solvi, sed ligari potius deum vestrum creditis, hanc nec saltem fallaciter imaginatum Christum credere voluistis: ita ut non sic vobis Maria displiceret, si concubuisset, et non concepisset, [PL42.496] quomodo displicet, quia non concubuit, et tamen peperit. Videtis ergo multum interesse inter hortantes ad virginitatem, bono minori bonum amplius praeponendo; et prohibentes nubere, concubitum propagationis, qui solus proprie nuptialis est, vehementius accusando: multum interesse inter abstinentes a cibis, propter sacramenti significationem, vel propter corporis castigationem; et abstinentes a cibis, quos Deus creavit, dicendo quod eos Deus non creavit. Proinde illa doctrina est Prophetarum et Apostolorum, haec daemoniorum mendaciloquorum.

LIBER TRIGESIMUS PRIMUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Omnia munda mundis, immundis autem et coinquinatis nihil mundum; sed inquinata sunt eorum et mens et conscientia. Hoc quoque ipsum, utrum vobis expediat a Paulo dictum credere, considerandum est: hactenus enim non tantum daemoniis exagitatos constitit Moysen et Prophetas, cum tantas de ciborum differentiis tulerint leges; sed etiam quod immundi ipsi fuerint et coinquinati mente atque conscientia sua, ut congrue in ipsos et illud cadere possit quod sequitur, Deum se scire profitentur, operibus autem negant (Tit. I, 15, 16). Cui autem hoc magis competit, quam Prophetis atque Moysi, qui longe aliter vixisse probantur, quam Dei cognitoribus congruebat. Ego tamen nunc usque, praeter adulteria, et fraudes et homicidia, nihil aliud esse putaveram, unde conscientias pollutas habuisse viderentur Moyses et Prophetae: nunc autem hoc demonstrante capitulo, scire jam datur etiam hinc eos inquinatae mentis fuisse, quia aliquid putaverint inquinatum. Quorsum ergo talibus etiam nunc vos visionem divinae majestatis contingere potuisse arbitramini, cum sit scriptum, nisi eos qui corde puri fuerint, Deum videre non posse (Matth. V, 8)? At vero hi etiam si casti ab illicitis facinoribus exstitissent; sola tamen haec abstinendi a quibusdam escis superstitio, si mentem contaminat, divinitatis eis potuit negasse conspectum. Evanuit ergo jam, atque exstincta simul est Danielis quoque illa ac trium puerorum gloriatio: qui et ipsi usque ad hanc praedicationem quae censet nihil immundum, castissimi plane ac bonae mentis juvenes habiti sunt in Judaismo, quia scilicet paternarum memores traditionum, a Gentium dapibus, et maxime immolatis, omni cum studio se conservaverint illibatos (Dan. I, 12). Nunc enim demum apparuit et ipsos contaminatos fuisse mentibus et conscientia, tum maxime, cum os a sanguine et cibis feralibus abstinebant.

CAPUT II

Sed illos fortasse excuset ignorantia; necdum enim apparente christiana hac fide quae doceret omnia esse munda mundis, quaedam et ipsi putaverint esse non munda: vos vero, qua nunc excusatione [PL42.496] utimini, si Paulo clamante nihil esse non mundum, et doctrinas daemoniorum appellante ciborum abstinentiam (I Tim. IV, 1, 3), et mente pollutos vocante qui aliquid putaverint inquinatum, non solum abstinetis, ut diximus, sed etiam gloriam captatis exinde, et eo acceptiores vos creditis Christo, quo eritis abstinentiores a cibis; id est, secundum hanc sententiam, quo mentibus inquinati magis et magis conscientia vestra polluti? Quid, quod etiam cum tres in mundo religiones sint, quae mentis purgationem pariter in castimoniis et abstinentia, ritu quamvis diversissimo reponunt, dico autem Judaeos, et Christianos, et Gentes, ex quanam istarum religionum sermo hic veniat, non potest inveniri, qui docet nihil esse non sanctum? certe ex Judaismo minime; itidem ex Paganismo, quia ipsum quoque discriminat cibos; nec quidquam interest, nisi quod Hebraeus in quibusdam animalibus a Paganis dissentit. Restat christiana fides, cujus si proprium hoc esse putas, nihil existimare pollutum, prius est ut fatearis in vobis esse neminem christianum. Omnes enim apud vos, ut caetera reticeam, morticina tamen et immolata inquinamentum existimant esse non parvum (Act. XV, 29): aut si et a vobis jure Christianitatis hoc agitur, ne hujus quidem ergo religionis sententia est, quae omnem penitus immundorum abstinentiam tollit. Quorsum ergo a Paulo id dici potuit, quod nulli sit religioni conveniens? Etenim Apostolus non tam religionem exuit, quam ritum mutavit, cum ex Judaeo factus est Christianus. At vero qui hoc capitulum scripsit, videtur ille mihi nulla prorsus religione fuisse subnixus.

CAPUT III

Quapropter, si quid de caetero in laesionem nostrae fidei de Scripturis quaerentes inveneritis, tunc demum id nobis opponere mementote, cum vobis pervideritis non esse contrarium: quemadmodum et illud, quod de Petro soletis afferre, tanquam idem viderit aliquando de coelo demissum vas, in quo essent omnia genera animalium et serpentes; atque eo attonito et admirante, vox audita sit dicens ad eum, Petre, quidquid in vase vides, macta, et manduca. Cui idem respondens: Domine, commune, inquit, et immundum non contingam. Et iterum vox ad [PL42.497] cum: Quod ego sanctificavi, immundum ne vocaveris (Act. X, 11-15). Quod quidem ipsum licet et per allegoriam aliud quiddam, et non indifferentiam videatur significare ciborum; tamen quia vobis et hoc ita intelligere placet, vescamini igitur necesse est passim belluis omnibus, et echidnis et colubris, ac reliquo omni genere serpentino juxta horama Petri. Hactenus enim vere dicto audientes vos esse probabitis voci quam fertur audisse: et tamen hujus quoque memineritis semper, quia Moyses hinc et Prophetae damnati sunt, qui de iis quae sanctificaverit Deus juxta vocis hujus sententiam, multa putaverint esse polluta.

CAPUT IV

AUGUSTINUS respondit: Cum ait Apostolus, Omnia munda mundis (Tit. I, 15), naturas ipsas intelligi voluit, quas Deus creavit, secundum illud quod Moyses in Genesi scripsit, Et fecit Deus omnia: et ecce bona valde (Gen. I, 31); non significationes, secundum quas Deus per eumdem Moysen ab immundis munda discrevit (Levit. XI): unde quia multa et multis locis jam diximus, nunc breviter admonuisse suffecerit. Proinde illos qui jam tempore revelationis Novi Testamenti, adhuc illas umbras futurorum ita custodiendas putarent, ut sine iis Gentes salutem, quae in Christo est, percipere non posse contenderent, immundos dicit Apostolus, quod carnaliter saperent; et infideles, quod tempus gratiae a Legis tempore non discernerent. Quibus ideo dicit nihil esse mundum, quia et iis quae respuebant, et [PL42.498] iis quae sumebant, non sancte nec juste utebantur: sicut omnes quidem infideles, sed vos praecipue, Manichaei, quibus omnino nihil est mundum. Neque enim cibus ipse quem sumitis, quamvis eum magna diligentia quasi a carnis contagione separetis, mundus est vobis, quem creatum nisi a diabolo non dicitis. In illo etiam deum vestrum ligatum atque pollutum vos edendo purgare perhibetis. Vos saltem vobis mundi videremini, quorum ventribus meretur ille purgari. Sed et vestra corpora naturam et opificium gentis tenebrarum esse contenditis, animas autem vestras ipsis adhuc corporibus inquinatas. Quid ergo vobis est mundum? Non quae sumitis, non quo mittitis ea quae sumitis, non vos ipsi qui sumpta purgatis. Videtis ergo propter quos tunc istam sententiam dixit Apostolus: talem tamen dixit, quae omnes infideles et immundos teneret, sed vos praecipue maximeque convinceret. Omnia ergo munda mundis, secundum naturam in qua creata sunt: non tamen omnia secundum significationem munda primo populo Judaeorum: nec nobis omnia, vel propter salutem corporis, vel propter consuetudinem humanae societatis, apta sunt; sed cum sua cuique redduntur et naturalem ordinem servant, omnia munda sunt mundis; immundis autem et infidelibus, quales praecipue vos estis, nihil est mundum. Caetera jam verba Apostoli quae sequuntur, vos ipsi vobis salubriter diceretis, si cauteriatam vestram conscientiam sanari velletis. Sequitur enim: Sed polluta sunt eorum et mens et conscientia.

LIBER TRIGESIMUS SECUNDUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Si accipis Evangelium, credere omnia debes, quae in eodem scripta sunt Quid enim tu, quia Vetus accipis Testamentum, idcircone credis omnia passim quae in eodem scripta sunt? Nempe solas indidem excerpentes prophetias quae regem Judaeis venturum significabant, quia ipsum putatis esse Jesum; et pauca quaedam disciplinae civilis praecepta communia, ut est, Non occides, Non moechaberis (Exod. XX, 13, 14); caetera praetermittitis, et arbitramini esse non minus atque eadem quae Paulus putavit stercora (Philipp. III, 8). Quid ergo peregrinum hoc, aut quid mirum est, si et ego de Testamento Novo purissima quaeque legens et meae saluti convenientia, ea praetermitto quae a vestris majoribus inducta fallaciter, et majestatem ipsius et gratiam decolorant?

CAPUT II

An si Patris Testamentum habet aliqua in quibus parum debeat audiri (Patris enim esse vultis Judaicam legem, cujus novimus quam multa vobis horrorem, quam multa pudorem faciant, ut quantum ad animum jamdudum ipsi judicaveritis eam non esse sinceram, quamvis partim Pater ipse, ut creditis, digito suo eam vobis, partim Moyses scripserit, fidelis et integer), solius Filii putatis Testamentum non potuisse corrumpi, solum [PL42.498] non habere aliquid quod in se debeat improbari? praesertim quod nec ab ipso scriptum constat, nec ab ejus Apostolis, sed longo post tempore, a quibusdam incerti nominis viris, qui ne sibi non haberetur fides, scribentibus quae nescirent, partim Apostolorum nomina, partim eorum qui Apostolos secuti viderentur, scriptorum suorum frontibus indiderunt, asseverantes secundum eos se scripsisse quae scripserint. Quo magis mihi videntur injuria gravi affecisse discipulos Christi: quia quae dissona iidem et repugnantia sibi scriberent, ea referrent ad ipsos, et secundum eos haec scribere se profiterentur Evangelia, quae tantis sint referta erroribus, tantis contrarietatibus narrationum simul ac sententiarum, ut nec sibi prorsus, nec inter se ipsa conveniant. Quid ergo aliud est, quam calumniari bonos, et Christi discipulorum concordem coetum in crimen devocare discordiae? Quae quia nos legentes, animadvertimus cordis obtutu sanissimo, aequissimum judicavimus utilibus acceptis ex iisdem, id est, iis quae et fidem nostram aedificent, et Christi Domini atque ejus Patris omnipotentis Dei propagent gloriam, caetera repudiare, quae nec ipsorum majestati, nec fidei nostrae conveniant.

CAPUT III

Proinde nec vos, ut dicere coeperam, [PL42.499] de Testamento Vetere circumcisionem creditis accipiendam carnaliter, quamvis ita sit scriptum (Gen. XVII, 9-14); neque sub otio ac vacatione colendum sabbatum, quamvis ita legatur (Exod. XXXI, 13); sed nec sacrificiis, ut Moysi videtur, et immolationibus placandum Deum (Levit. I): sed haec quidem ut aliena prorsus et procul a ritu christiano posita, ac nulla ex parte probabilia contempsistis. Qaedam vero eorum etiam divisistis in duo, et partim quidem amplectimini, partim vero respuitis: ut Pascha, quod est et ipsum Testamenti Veteris anniversale sacrum, cujus in celebratione cum sit scriptum vobis, non solum agnum mactare edendum sub nocte, sed etiam diebus septem abstinere fermento, et esse contentos azymo cum picridiis (Exod. XII); vos Pascha quidem assumitis, praetermittitis vero ritum illum ac morem, quo cautum est idem debere servari. Item septem dierum hebdomadas, id est, Pentecosten, quam perinde Moyses certo quodam sacrificiorum et genere et numero imbuendam censet (Levit. XXIII), vos aeque colitis; sed damnata parte ejus, id est, litationibus ipsis et sacrificiis, quia haec cum christiana fide non congruunt. De mandato vero abstinendi a cibis communibus visum vobis est et vehementer creditum, morticina quidem et immolata esse sane immunda (Act. XV, 29): de porcina vero idem credere noluistis, nec de lepore aut herinacio, neque de mullis et lolliginibus, caeterisque quae vobis sapuere generibus piscium; quamvis eadem Moyses omnia immunda esse testetur (Levit. XI).

CAPUT IV

Illa vero jam ne audire quidem vos velle credo ex Testamento Vetere, nedum admittere, id est, soceros dormire cum nuribus, tanquam Judas; patres cum filiabus, tanquam Loth; Prophetas cum fornicatricibus, tanquam Osec: maritos uxorum suarum noctes amatoribus vendere, tanquam Abraham; duabus germanis sororibus unum misceri maritum, tanquam Jacob; rectores populi, et quos maxime entheos credas, millenis et centenis volutari cum scortis, tanquam David et Salomon; aut illud item quod lege uxoria cautum in Deuteronomio est, debere uxorem defuncti fratris, si idem sine filiis obierit, superstiti fratri nubere, et eumdem sobolem ex eadem in locum suscitare fratris: quod facere si noluerit vir, debere mulierculam apud majores natu deponere de hac impietate cognati sui querelam, ut iidem accersitum eum censoria gravitate coerceant; qui si pernegaverit, apud eos non ferat impune, sed excalceatus dextri pedis calceamento, a praedicta muliere caedatur in faciem, et consputus ac maledictus recedat, habiturus hoc opprobrium sempiternum in progenie sua (Deut. XXV, 5-10). Haec igitur atque alia hujusmodi sunt Testamenti Veteris et exempla et jura: quae si bona sunt, cur non imitamini? si mala, cur non damnatis auctorem, id est, Testamentum ipsum Vetus? Aut si falsa haec ei, tanquam nos de Novo credimus, etiam vos putatis inserta, pares ergo sumus. Desinite iam proinde id a nobis exigere in Testamento Novo, quod vos non servatis in Vetere.

CAPUT V

Equidem ego quantum arbitror, quatenus id jam persuasum esse voluistis, ut sit ex Deo etiam Testamentum Vetus, commodius satis atque excusatius vobis est, non servantibus ejus mandata, si fateamini incongruis esse adjectionibus vitiatum, quam si inviolatum idem spernatis et incorruptum. Proinde hanc de vobis ego sententiam habui semper, et habeo, quoties quaeritur cur praevaricemini Testamenti Veteris jussa, quod ejus aut ut sapientes contemnitis falsa, aut ut contumaces et indevoti negligitis vera. Interim quia me ad credenda omnia quae Novi Testamenti monumentis inserta sunt, cogis, si ipsum accipiam; scias et te, quantum ad animum, multa non credere, quae in Vetere sint Testamento, quamvis ipsum te profitearis accipere. Neque enim et illud in confessis ex eodem habes et credibilibus, esse maledictum omnem qui pependerit in ligno (Deut. XXI, 23); quia id utique pertineat et ad Jesum: aut eum quoque in maledictis haberi, qui non suscitaverit semen in Israel; quia id virgines quoque omnes comprehendat, et pueros Dei: aut funditus interiturum eum de genere suo, qui non fuerit carnem praeputii circumcisus (Gen. XXII, 14); quia hoc quoque ad omnem pertineat christianum: aut lapidibus exstinguendum eum qui solverit sabbatum (Num. XV, 35): aut non parcendum ei qui unum quodlibet Testamenti Veteris mandatum ruperit. Quae omnia si tu credas, firmumque habeas quia sint eadem a Deo mandata, mihi crede, manus prior injecisses in Christum; nec nunc irascereris Judaeis, qui hunc animis ac viribus persecuti, Dei sui mandata complerint.

CAPUT VI

Equidem haud ignoro quin vos haec non audeatis dicere falsa, sed quia sint eadem pro tempore tunc mandata Judaeis usque ad adventum scilicet Jesu: qui quoniam venerit ab eodem praenuntiatus, ut vultis, Vetere Testamento, ipse jam doceat, quid accipiendum nobis ex eodem sit, et quid relinquendum. Sed an prophetae Jesum praesagiverint, postea videbimus: interim ad haec me nunc respondere oportet, quia si Jesus per Testamentum Vetus annuntiatus, nunc dijudicat et carminat, docetque pauca ejus accipienda esse, repudianda vero quamplurima; et nobis Paracletus ex Novo Testamento promissus perinde docet, quid accipere ex eodem debeamus, et quid repudiare; de quo ultro Jesus, cum eum promitteret, dicit in Evangelio, Ipse vos inducet in omnem veritatem, et ipse vobis annuntiabit omnia, et commemorabit vos (Joan. XVI, 13). Quapropter liceat tantumdem et nobis in Testamento Novo per Paracletum, quantum vobis in Vetere licere ostenditis per Jesum nisi forte pluris vobis Testamentum videtur Filii ille quam Patris, si modo Patris est, ut cum ex illo reprobentur tam multa, hujus solius nihil non debeat approbari; praesertim quod nec a Christo scriptum constat, ut diximus, nec ab ejus Apostolis.

CAPUT VII

Quapropter, ut vos ex Vetere Testamento [PL42.501] solas admittitis prophetias, et illa quae superius diximus, civilia atque ad disciplinam vitae communis pertinentia praecepta; supersedistis vero peritomen, et sacrificia, et sabbatum et observationem ejus, et azyma: quid ab re est, si et nos de Testamento Novo sola accipientes ea quae in honorem et laudem Filii majestatis vel ab ipso dicta comperimus, vel ab ejus Apostolis, sed jam perfectis ac fidelibus, dissimulavimus caetera, quae aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta, aut oblique et maligne ab inimicis objecta, aut imprudenter a scriptoribus affirmata sunt, et posteris tradita? dico autem hoc ipsum natum ex femina turpiter, circumcisum Judaice, sacrificasse Gentiliter, baptizatum humiliter, circumductum a diabolo per deserta, et ab eo tentatum quam miserrime. His igitur exceptis, et si quid ei ab scriptoribus ex Testamento Vetere falsa sub testificatione injectum est, credimus caetera, praecipue crucis ejus mysticam tixionem, qua nostrae animae passionis monstrantur vulnera; tum praecepta salutaria ejus, tum parabolas, cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem, ipsius esse non venit in dubium. Nihil ergo est jam cur me omnia credere existimes debere, quae continent Evangelia; cum tu, ut supra ostensum est, Testamenti Veteris supremum liquorem vix summis, ut aiunt, labris attingas.

CAPUT VIII

AUGUSTINUS respondit: Nos Veteris Testamenti Scripturas omnes, ut dignum est, veras divinasque laudamus: vos Scripturas Novi Testamenti tanquam falsatas corruptasque pulsatis. Nos ea quae nunc de Libris Testamenti Veteris non observamus, congruenter tamen illo tempore atque illi populo fuisse praecepta, nobisque in eis ipsis quae non observamus, significata quae intelligamus et spiritualiter teneamus, non solum dicimus, sed in apostolicis quoque Litteris ostendimus et docemus: vos autem omnia quae in libris Novi Testamenti non accipitis, omnino reprehenditis; nec a Christo, nec ab Apostolis ejus dicta vel conscripta asseveratis. Videtis ergo quantum inter nos et vos, quod ad hanc rem attinet, distet. Cum itaque a vobis quaeritur, quare non omnia in libris Novi Testamenti accipitis, sed in eis libris, in quibus approbatis aliqua, multa respuitis, reprehenditis, accusatis, a corruptoribus inserta esse contenditis; nolite in exemplum assumere distinctionem fidei vel observationis nostrae, sed rationem reddite praesumptionis vestrae.

CAPUT IX

A nobis enim si quaeratur, cur non eo ritu colamus Deum, quo coluerunt Hebraei patres tempore Veteris Testamenti: respondemus, aliud nobis Deum praecepisse per patres Novi Testamenti; neque hoc contra Vetus Testamentum, cum et in illo id ante sit praedictum. Sic enim hoc ipsum praenuntiatum est per prophetam: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Juda Testamentum Novum; non secundum Testamcutum quod feci patribus eorum, in die qua apprehendi [PL42.502] manum eorum, ut ejicerem eos de terra Aegypti (Jerem. XXXI, 31, 32). Ecce quia et hoc prophetatum est, non perseveraturum illud Testamentum, sed futurum Novum. Hic si objectum fuerit, non nos pertinere ad domum Israel et domum Juda; ex doctrina apostolica nos defendimus, quia semen Abrahae Christum esse docet Apostolus, nobisque ad corpus ejus pertinentibus dicit, Ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 29). Porro si quaesitum a nobis fuerit, cur illius Testamenti auctoritatem teneamus, cujus ritum non observamus; et ad hoc ex Litteris apostolicis respondemus: ait enim Apostolus, Nemo ergo vos judicet in cibo et potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17). Ita quippe et cur ea legi atque accipi oporteat, ostendit, id est, ne prophetiam exstinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum; et curare nos non debere eos qui nos hinc judicare voluerint, quod corporaliter jam non observemus: sicut alibi tale quiddam dixit, Haec in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Cum ergo tale aliquid legitur in instrumento Veteris Testamenti, quale a nobis observari vel jussum non est in Novo Testamento, vel etiam prohibitum, quid significet quaerendum est, non reprehendendum; quia eo ipso quo jam non observatur, non damnatum, sed impletum probatur: unde multa, et saepe jam diximus.

CAPUT X

Velut hoc ipsum quod modo non intelligens Faustus mandatis Veteris Testamenti pro crimine objecit, quod uxorem fratris ad hoc frater jussus est ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret, ejusque vocaret nomine, quod inde nasceretur (Deut. XXV, 5-10); quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque Evangelii praedicator ita debet in Ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est; et quod suscitatum fuerit, ejus nomen accipiat? Denique hoc implens Apostolus, non jam carnaliter in praemissa significatione, sed spiritualiter in completa veritate, quos in Christo Jesu per Evangelium se genuisse commemorat (I Cor. IV, 15), succenset eis, et eos increpans corrigit, volentes esse Pauli: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Ibid., II, 13)? Tanquam diceret, Defuncto fratri vos genui, Christiani vocamini, non Pauliani. At vero qui electus ab Ecclesia ministerium evangelizandi renuerit, ab ipsa Ecclesia merito digneque contemnitur. Hoc est enim quod in ejus faciem jubetur exspuere, non sane sine signo hujus opprobrii, ut calceamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte, quibus ipse Apostolus ait, Et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis (Ephes. VI, 15): et de quibus commemorat propheta, Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII, 7)! Qui enim sic evangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit, et Ecclesiae prodesse non renuat, bene intelligitur utroque pede calceatus. [PL42.503] Qui autem sibi putat, quia credidit, satis esse consultum, curam vero lucrandorum refugit aliorum, discalceati illius non figuratum significabit, sed in se impletum portabit opprobrium.

CAPUT XI

Quid, quod et Pascha a nobis objicit celebrari, nec quod ita ut Judaei celebramus insultat, cum ovem magis nos habeamus in re praesentis Evangelii, non in umbra futuri, ejusque occisionem cum quotidie, tum maxime anniversaria solemnitate, non venturam praesignemus, sed factam commemoremus? Ideo sane dies Paschae solemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Judaeorum non occurrit, ut et dominicum diem, quo Christus resurrexit, complecteremur. Azyma vero, qui rectae fidei Christiani sunt, non in fermento veteris vitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei veritate et sinceritate custodiunt (I Cor. V, 8): non septem diebus, sed omni die; quod significatum est numero dierum septenario, quo quotidie omnis volvitur dies. Quod et si aliquantum laboriosum est in hoc saeculo, quoniam angusta et arcta via est quae ducit ad vitam (Matth. VII, 13); merces tamen certa servatur: nam ipse labor significatus est illis picridiis, quod aliquantum subamara sint.

CAPUT XII

Pentecosten etiam, id est, a passione et resurrectione Domini quinquagesimum diem celebramus, quo nobis sanctum Spiritum paracletum, quem promiserat, misit (Act. II, 1-4): quod futurum etiam per Judaeorum Pascha significatum est, cum quinquagesimo die post celebrationem ovis occisae, Moyses digito Dei scriptam legem accepit in monte (Exod. XIX-XXXI). Legite Evangelium, et advertite ibi Spiritum sanctum appellatum digitum Dei (Luc. XI, 20). Ea quippe anniversarie in Ecclesia celebrantur, quae insigniter excellentia certis diebus facta sunt; ut eorum necessariam salubremque memoriam festivitas concelebrata custodiat. Si vultis ergo nosse quare celebramus Pascha: quia tunc pro nobis immolatus est Christus. Si vultis nosse quare non illud ritu Judaico celebremus: quia illa erat venturi veri praefiguratio, haec completi commemoratio; futurum autem et praeteritum nec ipsis verbis nostris eodem modo enuntiatur; unde jam satis in hoc opere locuti sumus.

CAPUT XIII

Si autem et hoc quaeritis, cur ex omnibus cibis, a quibus in umbra futurorum populus est ille prohibitus, nos morticino et immolatitio non vescimur: et hoc audite, et calumniis vanitatis verum aliquando praeponite. Cur enim non expediat immolatitio vesci Christiano, Apostolus dicit: Nolo vos, inquit, socios fieri daemoniorum. Neque enim ipsam immolationem reprehendit, quam faciebant patres, praefigurantes sanguinem sacrificii, quo nos Christus redemit: Sed quae immolant Gentes, daemoniis, inquit, immolant, et non Deo. Deinde adjecit quod dixi: Nolo vos socios fieri daemoniorum (I Cor X, 20). Nam si natura ipsa immolatitiae carnis esset immunda, utique et nescientem contaminaret. Neque enim eo minus ipsa esset, quo minus ab sciente acciperetur: [PL42.504] sed propter conscientiam, ne daemonibus communicasse videatur. Morticinum autem puto quod ad escam usus hominum non admisit, eo quod non occisorum, sed mortuorum animalium morbida caro est, nec apta ad salutem corporis, cujus causa sumimus alimentum. Nam quod de effundendo sanguine antiquis in figura praeceptum est, id est, ipsi Noe post diluvium (Gen. IX, 6), quod jam quid significaret ostendimus, plerique intelligunt (Act. XV, 29). Et in Actibus Apostolorum hoc lege praeceptum ab Apostolis, ut abstinerent Gentes tantum a fornicatione, et ab immolatis, et a sanguine; id est, ne quidquam ederent carnis, cujus sanguis non esset effusus. Quod alii non sic intelligunt, sed a sanguine praeceptum esse abstinendum, ne quis homicidio se contaminet. Hoc nunc discutere longum est, et non necessarium: quia et si hoc tunc Apostoli praeceperunt, ut ab animalium sanguine abstinerent Christiani, ne praefocatis carnibus vescerentur, elegisse mihi videntur pro tempore rem facilem, et nequaquam observantibus onerosam, in qua cum Israelitis etiam Gentes, propter angularem illum lapidem duos in se condentem (Ephes. II, 11-22), aliquid communiter observarent; simul et admonerentur, in ipsa arca Noe, quando Deus hoc jussit, Ecclesiam omnium gentium fuisse figuratam, cujus facti prophetia jam Gentibus ad fidem accedentibus incipiebat impleri. Transacto vero illo tempore, quo illi duo parietes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio venientes, quamvis in angulari lapide concordarent, tamen suis quibusdam proprietatibus distinctius eminebant, ac ubi Ecclesia Gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israelita carnalis appareat; quis jam hoc Christianus observat, ut turdos vel minutiores aviculas non attingat, nisi quarum sanguis effusus est, aut leporem non edat, si manu a cervice percussus, nullo cruento vulnere occisus est? Et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant, a caeteris irridentur: ita omnium animos in hac re tenuit illa sententia veritatis, Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit (Matth. XV, 11); nullam cibi naturam, quam societas admittit humana, sed quae iniquitas committit peccata, condemnans.

CAPUT XIV

Jam vero de antiquorum factis, et quae stultis atque ineruditis videntur peccata, dum non sunt, et quae vere peccata sunt, quam ob causam conscripta sint, servata magisque commendata Scripturae ipsius veneratione, sufficienti jam sermone monstravimus: necnon de maledicto ejus qui pendet in ligno, et ejus qui non suscitaverit semen in Israel, jam primum suo loco respondimus, cum haec ante dilueremus objecta (Supra, lib. 22): et prorsus omnia, sive de quibus singillatim jam anterioribus hujus operis partibus disseruimus, sive quae in isto, cui respondemus, sermone suo Faustus similia posuit, una firmissima veritatis ratione defendimus, quam de sanctarum Scripturarum auctoritate percepimus. [PL42.505] Quaecumque scripta sunt in illis libris Veteris Testamenti, omnia verissime atque utilissime pro aeterna vita scripta esse laudamus, accipimus, approbamus: sed quae in his mandata corporali operatione non observamus, et rectissime tunc mandata intelligimus, et umbras futurorum esse didicimus, et nunc jam impleri cognoscimus. Ac per hoc quisquis illa tunc etiam opera, quae ad significandum agi jubebantur, non observabat, poenas divinitus constitutas rectissimo judicio persolvebat, sicut nunc si quis sacramenta Novi Testamenti pro temporis ratione distincta fuerit ausus sacrilega temeritate violare. Quemadmodum enim tunc justi viri, qui pro illis sacramentis nec mortem recusaverunt, jure laudantur; ita nunc pro istis martyres sancti. Et sicut aeger non debet reprehendere medicinalem doctrinam, si aliud illi hodie praeceperit, aliud cras, prohibens etiam quod ante praeceperat; sic enim se habet sanandi ejus corporis ratio: ita genus humanum ab Adam usque in finem saeculi, quamdiu corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15), aegrum atque saucium, non debet divinam reprehendere medicinam, si in quibusdam hoc idem, in quibusdam vero aliud prius, aliud posterius, observandum esse praecipit; praesertim quia se aliud praecepturam esse promisit.

CAPUT XV

Nulla ergo comparatio est, quam Faustus obtendit, ita vobis Paracletum ex Novo Testamento quod credatis elegisse, et quod respuatis demonstravisse, cum ipse Novo Testamento fuerit prophetatus; sicut nobis Christus fecit ex Vetere, quo similiter prophetatus est. Hoc enim aliqua verisimili ratione diceretur, si esset aliquid in Veteris Testamenti libris, quod nos diceremus non recte dictum, non divinitus jussum, non veraciter scriptum. Nihil horum dicimus: sed accipimus omnia, sive quae observamus, ut recte vivamus; sive quae non observamus, ut tamen et ipsa tunc in prophetia jussa et observata nunc jam compleri videamus. Deinde Paracletum sicut promissum legimus in iis libris, quorum non omnia vultis accipere; ita et missum legimus in eo libro, quem nominare etiam formidatis. In Actibus quippe Apostolorum, sicut et saepe et paulo ante commemoravi, apertissime legitur missus die Pentecostes Spiritus sanctus, qui etiam opere manifestavit quis esset. Linguis enim omnibus locuti sunt, qui eum primitus acceperunt (Act. II): ut hoc etiam signo promitteret in linguis omnibus, hoc est, in omnibus gentibus futuram Ecclesiam, quae illum sicut Patrem et Filium verissime praedicaret.

CAPUT XVI

Vos ergo jam dicite quare non accipiatis omnia ex libris Novi Testamenti; utrum quia non sunt Apostolorum Christi, an quia pravi aliquid docuerunt Apostoli Christi. Respondetis, Quia non sunt Apostolorum Christi. Nam illa vox altera Paganorum est, qui dicunt Apostolos Christi non recta docuisse. Vos ergo quid dicitis, unde ostenditis Scripturas illas non ab Apostolis ministratas? Respondetis, [PL42.506] Quia multa sunt in eis et inter se et sibi contraria. Omnino falsissimum est; vos non intelligitis. Nam quidquid tale protulit Faustus, quod vobis ita videretur, ita non esse monstratum est: et quidquid tale a vobis prolatum fuerit, hoc docebimus. Quis autem ferat, lectorem vel auditorem, Scripturam tantae auctoritatis facilius quam vitium suae tarditatis, audere culpare? An hoc dicitis vos Paracletum docuisse, Scripturas istas Apostolorum non esse, sed sub eorum nominibus ab aliis esse conscriptas? Hoc saltem docete, istum ipsum Paracletum esse, a quo didicistis haec Apostolorum non esse. An dicetis, Ipsum Christus promisit, et misit? Respondetur vobis, Omnino istum Christus nec promisit, nec misit; et simul ostenditur, quando miserit quem promisit. Quod ergo eum Christus miserit, hoc probate. Unde asseritis personam vestri auctoris, vel potius deceptoris? Respondetis, ex Evangelio vos probare. Ex quo Evangelio? Quod non totum accipitis, quod falsatum esse vos dicitis. Quis ergo testem suum prius ipse dicat falsitate esse corruptum, et tunc producat ad testimonium? Si enim quod vultis ei credimus, et quod non vultis ei non credimus, jam non illi, sed vobis credimus. Si autem vobis credere vellemus, testem a vobis non exigeremus. Deinde paracletus Spiritus sanctus sic est promissus, ut diceretur, Ipse vos inducet in omnem veritatem (Joan. XVI, 13): quomodo vos autem ille inducet in veritatem, qui vos docet Christum esse fallacem? Huc accedit, qui si omnia quae de promissione Paracleti in Evangelio leguntur, talia esse demonstraretis, ut non omnino nisi de Manichaeo vestro possent intelligi, sicut ostenduntur in Prophetis ea esse dicta de Christo, quae in alium cadere omnino non possint; tamen cum ea de iis codicibus proferretis, quos dicitis infalsatos, hoc ipsum illic falsum et a corruptoribus majoribus vestris immissum esse diceremus, quod illic de Manichaeo sic scriptum legeretis, ut de alio intelligere non possemus: quid faceretis, dicite mihi, nisi clamaretis, nullo modo vos potuisse falsare codices, qui jam in manibus essent omnium Christianorum? Quia mox ut facere coepissetis, vetustiorum exemplarium veritate convinceremini. Qua igitur causa a vobis corrumpi non possent, hac causa a nemine potuerunt. Quisquis enim hoc primitus ausus esset, multorum codicum vetustiorum collatione confutaretur: maxime, quia non una lingua, sed multis eadem Scriptura contineretur. Nam etiam nunc nonnullae codicum mendositates, vel de antiquioribus, vel de lingua praecedente emendantur. Ita ergo aut cogimini veraces illos codices confiteri, et continuo evertunt haeresim vestram; aut si fallaces eos dixeritis, eorum auctoritate Paracletum non poteritis asserere, et vos evertitis haeresim vestram.

CAPUT XVII

Huc accedit, quia ea dicta sunt in promissione Paracleti, ut Manichaeum post tam multos annos venientem, ab ista suspicione prorsus excludant. Quia enim post resurrectionem et ascensionem Domini continuo venturus erat Spiritus sanctus, [PL42.507] apertissime dictum est a Joanne: Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat clarificatus (Joan. VII, 39). Si haec itaque causa erat ut non daretur, quia nondum erat clarificatus Jesus, procul dubio clarificato Jesu, jam causa erat ut statim daretur. Nam et Cataphrygae se promissum Paracletum suscepisse dixerunt, et hinc a fide catholica deviarunt, conantes prohibere quod Paulus concessit, et damnare secundas nuptias quas ille permisit; sub his verbis insidiantes, quia scriptum est de Paracleto, Ipse vos inducet in omnem veritatem: quasi videlicet non omnem veritatem Paulus et caeteri Apostoli docuissent, ac locum Cataphrygarum Paracleto reservassent. Ad hoc et illud traxerunt, quod Paulus ait, Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur (I Cor. XIII, 9, 10): ut scilicet ex parte sciens et prophetans Apostolus dixerit, Quod vult faciat; non peccat si nubat (Id. VII, 36); et ideo perfectum Paracleti Phrygiae hoc evacuaverit. Ad haec cum eis dictum fuerit, quod sint Ecclesiae tanto ante promissae et toto orbe diffusae auctoritate damnati; respondent, hinc etiam in se illud esse completum, quod de Paracleto dictum est, quod mundus eum accipere non potest. Nonne ista sunt, quae etiam vos dicere soletis, Ipse vos inducet in omnem veritatem; et, Cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur; et, Mundus eum accipere non potest (Joan. XIV, 17), de vestro Manichaeo esse praedictum? Et quae tandem poterit haeresis exoriri sub Paracleti nomine, quae non haec omnia verisimiliter sibi audeat coaptare? Numquid enim est haeresis, quae non veritatem se nominet, et quanto est superbior, tanto magis se etiam perfectam nominet veritatem; ut et in omnem veritatem se polliceatur inducere, et doctrinam Apostolorum suo errori contrariam, quasi per illam venerit quod perfectum est, evacuare conetur? Et quoniam tenet Ecclesia, quod vehementius Apostolus commendavit, Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9); cum coeperit aliud annuntians ab universo orbe anathemari, continuo dicat, Hoc est quod scriptum est, Mundus eum accipere non potest?

CAPUT XVIII

Unde ergo probare poteritis quod a vobis exigitur, Paracletum esse illum a quo didicistis quod evangelica scripta non sunt Apostolorum? Quandoquidem etiam nos probamus non esse Paracletum Spiritum sanctum, nisi qui Jesu clarificato mox venit. Ideo enim nondum erat datus, quia nondum Jesus fuerat clarificatus. Probamus etiam ipsum inducere in omnem veritatem: quia non intratur in veritatem nisi per charitatem; charitas autem Dei, diffusa est, ait Apostolus, in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Docemus etiam non dixisse Paulum, Cum venerit quod perfectum est, nisi de perfectione illa quae in perceptione vitae aeternae futura est. Hoc enim cum loqueretur, Videmus enim, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 10, 12). Hic certe, nisi aperte insanire volueritis, fatebimini non vos videre [PL42.508] Deum facie ad faciem. Non ergo ad vos venit illud quod perfectum est. Hoc enim modo plane quid de hac re senserit, satis Apostolus explicavit: nec futurum est hoc sanctis, nisi cum factum fuerit quod etiam Joannes dicit, Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2); tunc introducente in omnem veritatem Spiritu sancto, cujus nunc pignus accepimus. Quod autem dictum est, Mundus eum accipere non potest, de iis utique dictum est, qui solent in Scripturis mundi nomine appellari, amatores mundi, vel impii, vel carnales: de qualibus dicit Apostolus, Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). De hoc enim mundo esse dicuntur, quamdiu non possunt sapere amplius quam sunt ista corporea, quae in hoc mundo senserunt: sicut nec vos aliud sapitis, qui cum lucem istam solis et lunae miraremini, talia vobis omnia divina finxistis, auctore illo vaniloquo, quem decepti et deceptores Paracletum dicitis. Proinde nullo modo valentes ostendere quomodo sit ille Paracletus, non est unde doceatis firmissima aliqua auctoritate vos comperisse quemadmodum haec scripta evangelica, ex quibus non omnia vultis accipere, non sint Apostolorum Christi. Restat ergo ut dicatis, hoc vos ea ratione comperisse, quia talia ibi sunt, quae Christi gloriam decolorent: scilicet quia natus ex virgine ibi narratur, quia circumcisus, quia pro illo oblatum sacrificium quod tunc offerebatur, quia baptizatus, quia tentatus a diabolo est.

CAPUT XIX

His autem exceptis, et testimoniis ex Veteri Testamento quae illis inserta sunt Litteris, caetera vos secundum id quod Faustus loquitur, fatemini accipere, et praecipue crucis ejus mysticam fixionem, qua passionis animae vestrae vulnera demonstrantur. Deinde, inquit, praecepta salutaria ejus, et parabolas, cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem, ipsius esse non venit in dubium. Videtis ergo id vos agere, ut omnis de medio Scripturarum auferatur auctoritas, et suus cuique animus auctor sit, quid in quaque Scriptura probet, quid improbet; id est, ut non auctoritati Scripturarum subjiciatur ad fidem, sed sibi Scripturas ipse subjiciat: non ut ideo illi placeat aliquid, quia hoc in sublimi auctoritate scriptum legitur; sed ideo recte scriptum videatur, quia hoc illi placuit. Quo te committis, anima misera, infirma, carnalibus nebulis involuta? quo te committis? Remove ergo auctoritatem, videamus: remove auctoritatem, redde rationem. Eone ratio tua perducitur, ut nisi Dei natura violabilis corruptibilisque credatur, exitum theatricum longa illa fabula vestra reperire non possit? Postremo unde scis octo esse terras et decem coelos, quod Atlas mundum ferat, splenditenensque suspendat, et innumerabilia talia? unde scis haec? Plane, inquis, Manichaeus me docuit. Sed, infelix, credidisti; neque enim vidisti. Si ergo ad millia fabulosorum phantasmatum, quibus turpiter gravidata [PL42.509] es, te auctoritati ignotissimae et furiosissimae subdidisti, ut ideo haec omnia crederes, quia in illis conscripta sunt libris, quibus miserabili errore credendum esse censuisti, cum tibi nulla demonstrentur; cur non potius evangelicae auctoritati, tam fundatae, tam stabilitae, tanta gloria diffamatae, atque ab Apostolorum temporibus usque ad nostra tempora per successiones certissimas commendatae, non te subdis, ut credas, ut videas, ut discas etiam omnia illa quae te offendunt, ex vana et perversa opinione te offendere: potiusque esse verum, naturam incommutabilem Dei aliquid mortalis assumpsisse creaturae, in qua incommutabiliter permanens, non fallaciter, sed veraciter faceret atque pateretur, quidquid eamdem creaturam facere ac pati, pro generis humani, unde sumpta erat, salute congrueret, quam violabilem et corruptibilem credere Dei naturam, nec inquinatam atque oppressam totam posse liberari atque purgari, sed aeterna globi poena summa Dei necessitate damnari?

CAPUT XX

Sed, inquis, propterea credidi quae non mihi ostendit, quia duas naturas, boni scilicet et mali, mihi in hoc ipso mundo evidenter ostendit. At hoc ipsum est, infelix, unde decepta es: quia sicut in illa Scriptura evangelica, ita in hoc mundo nihil mali putare potuisti, nisi quo tuus carnalis sensus offensus est, sicut serpentem, ignem, venenum, et similia; nec aliquid boni, nisi quod eumdem tuum carnalem sensum aliqua jucunditate permulsit, sicut saporum jucunditas, et odorum suavitas, et lucis hujus aspectus, et si quid aliud vel auribus, vel oculis tuis, vel naribus, vel palato, vel palpatui similiter forte blanditum est. At si universam creaturam ita prius aspiceres, ut auctori Deo tribueres, quasi legens magnum quemdam librum naturae rerum; atque ita si quid ibi te offenderet, causam te tanquam hominem latere posse potius crederes, quam in operibus Dei quidquam reprehendere auderes; nunquam incidisses in sacrilegas nugas et blasphema figmenta, quibus, non intelligens unde sit malum, Deum implere conaris omnibus malis.

CAPUT XXI

Hic jam si quaeratis a nobis, nos unde sciamus Apostolorum esse istas Litteras; breviter vobis respondemus, inde nos scire, unde et vos scitis illas litteras esse Manichaei, quas miserabiliter huic auctoritati praeponitis. Si enim et hinc vobis aliquis [PL42.510] moveat quaestionem, et scrupulum contradictionis impingat, dicens libros quos profertis Manichaei, non esse Manichaei; quid facturi estis? Nonne potius ejus deliramenta ridebitis, qui contra rem tanta connexionis et successionis serie confirmatam, impudentiam hujus vocis emittat? Sicut ergo certum est illos libros esse Manichaei, et omnino ridendus est qui ex transverso veniens tanto post natus, litem vobis hujus contradictionis intenderit; ita certum est Manichaeum vel Manichaeos esse ridendos, aut etiam dolendos, qui tam fundatae auctoritati, a temporibus Apostolorum usque ad haec tempora certis successionibus custoditae atque perductae, audeant tale aliquid dicere.

CAPUT XXII

Jam ergo auctoritas Manichaei conferenda est auctoritati Apostolorum. Nam Litteras istorum istas esse tam certum est, quam illas illius. Quis autem Manichaeum Apostolis comparat, nisi quisquis se a Christo, qui misit Apostolos, separat? Aut duas naturas sibimet et ex propriis principiis adversas, quis unquam sapuit in verbis Christi, nisi qui non sapit verba Christi? Apostoli ergo tanquam discipuli veritatis, nativitatem Christi praedicant passionemque veracem: Manichaeus autem jactat se inducere in omnem veritatem, et vult inducere in talem Christum, in quo ipsius passionis praedicat falsitatem. Isti Christum in carne, quam de Abrahae suscepit semine, circumcisum: ille Deum in ipsa sua natura a tenebrarum gente concisum. Isti pro carne Christi infante sacrificium, quod tunc pie fiebat, oblatum: ille non carnis, sed ipsius divinae substantiae membrum, omnibus daemonibus immolandum, naturae adversae gentis illatum. Isti Christum exempli praebendi causa baptizatum in Jordane: ille Deum ipsum per seipsum in tenebrarum contaminatione submersum, nec totum emersurum, sed quod ejus mundari non potuerit aeterna damnatione puniendum. Isti carnem Christi a daemonum duce tentatam; ille partem Dei a daemonum gente possessam: et isti quidem illam tentatam, ut doceret resistere tentatori; ille illam possessam, ut patri non possit restitui, nec victori. Denique Manichaeus ex doctrina daemoniorum aliud annuntiat, ut quasi eminentior sit: Apostoli vero ex doctrina Christi commendant, ut quisquis aliud annuntiaverit, anathema sit (Galat. I, 8, 9).

Reazioni dei lettori

Note

Fons: Patrologia Latina, t. 42, coll. 488-510 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Pubblicato da: Rodion Vlasov
Data di creazione della pagina: 2026-11-22, Aggiornamento: 2026-11-22