Ambrosius Mediolanensis, saeculo IV

De Fide, Liber 5 (2/2)

120. Scriptum est, inquiunt: Qui in me credit, non in me credit, sed in eum qui me misit. Sed videte quid sequatur, et videte sic quemadmodum se Dei Filius vult videri; sequitur enim: Et qui videt me, videt eum qui me misit (Joan. XII, 45), hoc est, [PL16.673D] quia Pater videtur in Filio. Exposuit igitur id quod ante praemisit, quia ille credit in Filium, qui confitetur et Patrem. Nam qui Filium nescit, nec Patrem novit; omnis enim qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Filium, et Patrem habet.

121. Quid est ergo: Non credit in me? Non in id quod corporaliter cernitis, non in hominem tantummodo, quem videtis: non enim in hominem tantummodo credendum asseruit, sed ut credas quia Jesus Christus ipse est Dei Filius et homo. Propter quod et utrumque ait: A meipso non veni (Joan. VII, [PL16.674A] 28); et alibi: Ego sum principium quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Quasi homo, a se non venit: quasi Dei Filius non ex homine principium habet: sed sum, inquit, ipse principium quod et loquor vobis (Joan. XII, 46): neque humana, sed divina sunt, quae locutus sum.

122. Neque enim fas est credere quod negaverit in se esse credundum, cum ipse dixerit: Ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat (Joan. III, 16); et alibi: Haec est enim voluntas Patris mei qui me misit, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam (Joan VI, 40); et alibi: Creditis in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1).

123. Nemo ergo Filium sine Patre accipiat, quia Filium legimus. Habet Patrem Filius, sed non temporalem, [PL16.674B] non ex passione, non ex conceptione, non ex gratia. Generationem legi, non legi conceptionem. Et Pater dicit, genui (Psal. II, 7); non dicit, creavi: et Filius non creatorem suum Deum secundum aeternitatem divinae generationis, sed Patrem nominat.

124. Se quoque nunc ex persona hominis, nunc in Dei majestate significat: nunc unitatem sibi divinitatis cum Deo Patre vindicans, nunc fragilitatem humanae carnis assumens: nunc doctrinam suam se non habere, nunc voluntatem suam se non quaerere: nunc testimonium suum verum non esse, nunc verum esse significans. Nam ipse dixit: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum (Joan. V, 31). Et ipse in posterioribus ait: [PL16.674C] Et si ego testimonium perhibeo de me, verum est testimonium meum (Joan. VIII, 14).

125. Quomodo igitur non est verum testimonium tuum, Domine Jesu, cui qui credidit, in cruce licet positus, et inter confessi sceleris supplicia constitutus, merita latronis exuit, praemia innocentis emeruit (Luc. XXIII, 41 et seq.)?

126. Deceptus est ergo Paulus, qui ideo recepit oculos, quia credidit, quos amiserat, antequam crederet (Act. IX, 18)?

127. Erravitne etiam Jesus Nave, qui ducem militiae coelestis agnovit? Sed posteaquam credidit, 574 statim vicit, dignus qui fidei praelio triumpharet. Denique non aeratas acies in bella produxit, nec ariete, caeterisque tormentorum machinis, sed [PL16.674D] tubarum septem sacerdotalium sono, murorum hostilium septa deposuit. Ita bellum immane confecit tubae clangor, et infula sacerdotis (Josue VI).

128. Vidit hoc meretrix, et quae in excidio civitatis remedia desperaret salutis, quia fides vicerat, signa fidei atque vexilla Dominicae passionis attollens, coccum in fenestra ligavit; ut species cruoris mystici quae foret mundum redemptura, vernaret (Josue II). Ita foris Jesu nomen fuit praeliantibus ad victoriam, intus species Dominicae passionis periclitantibus ad salutem. Unde quia intellexit Rahab coeleste mysterium, dicit Dominus in psalmo. Memor [PL16.675A] ero Rahab et Babylonis, scientium me (Psal. LXXXVI, 4).

129. Quomodo ergo non est verum testimonium tuum, Domine, nisi secundum fragilitatem hominum? Omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 2).

130. Denique ut secundum hominem dixisse se demonstraret, ait: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me (Joan. VIII, 18). Verum autem est testimonium secundum divinitatem, sicut ipse ait: Et verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado: vos autem nescitis unde veni, et quo vado. Vos secundum carnem judicatis (Ibid., XIV, 15). Non ergo secundum divinitatem, sed secundum hominem judicant, qui putant Christo testificandi scientiam defuisse.

131. Ergo cum audis: Qui credit in me, non credit [PL16.675B] in me; et: Qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit (Joan. XII, 49); didicisti quo id putes esse referendum. Denique mandatum quod esset, ostendit dicens: Pono animam meam, ut iterum sumam illam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso (Joan. VI, 17 et seq.). Vides ideo dictum, ut ostenderet liberam sibi ponendae ac resumendae animae potestatem, sicut ipse dixit: Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo (Ibid.).

132. Sive igitur mandatum, sive, ut aliqui Latini codices habent, praeceptum, non utique secundum divinitatem, sed secundum incarnationem datur, ad subeundae victoriam passionis.

CAPUT XI

133. [Alias Cap. V.] An vero in hanc humilitatem Dei Filium deducemus, ut nisi quae audierit, facere aut loqui nesciat: et praescriptam agendi loquendique ei putemus esse mensuram; quia scriptum est: Ex me ipso non sum locutus (Joan. XII, 49); et infra: Sicut dixit mihi Pater, ita loquor (Ibid. 50)? Sed ad obedientiam carnis, aut ad fidem unitatis ista referantur. Plerique enim doctiores et audire Filium, et dicere aliquid Filio Patrem accipiunt per 575 unitatem naturae, quod enim per unitatem voluntatis [PL16.675D] novit Filius Patrem velle, videtur audisse.

134. Unde non officium corporale, sed arbitrium indissociabile cooperationis declaratur; neque enim verborum hic aliquem significat auditum, sed unitatem voluntatis atque virtutis, quae et in Patre est et in Filio. Quam etiam in Spiritu sancto esse memoravit [PL16.676A] alio loco, dicens: Non enim loquetur a se, sed quaecumque audit, loquetur (Joan. XVI, 13); ut adverteremus quia quidquid Spiritus loquitur, loquitur et Filius: et quidquid loquitur Filius, loquitur et Pater; quia una sententia et operatio Trinitatis est. Sicut enim Pater videtur in Filio, non utique specie corporali, sed unitate divinitatis; ita etiam Pater loquitur in Filio, non temporali voce, nec corporali sono, sed operis unitate. Denique cum dixisset: Pater qui in me manet, ipse loquitur: et opera quae ego facio, ipse facit; addidit: Credite mihi, quia ego in Patre, et Pater in me est. Alioquin propter opera ipsa credite (Joan. XII, 60; XIV, 50).

135. Hic intellectus est noster secundum divinarum seriem Scripturarum: Ariani autem qui nolunt de Deo aestimare quae digna sunt, vel apto suis meritis [PL16.676B] confutentur exemplo, ne totum carnaliter credant; cum ipsi patris sui diaboli opera incorporaliter videant. Sicut de eorum consortibus Judaeis Dominus declaravit dicens: Vos quod vidistis patrem vestrum facientem, facitis (Joan. VIII, 38); cum utique non quia diabolum operantem viderint, sed quia arbitria ejus fecerint, arguantur, invisibiliter in his secundum iniquitatem suam diabolo operante peccatum. Hoc secundum Apostolum (II Tim. III, 9) propter insipientiam posuimus perfidorum.

136. Caeterum satis probatum est Scripturarum exemplis ad unitatem majestatis pertinere divinae, quod et Pater maneat in Filio; et ea quae loquitur Filius, a Patre videatur audisse. Unitatem autem majestatis [PL16.676C] quibus aliis possumus intelligere, quam quod eadem Patri et Filio deferuntur? Nam quid praecellentius potest dici, quam quod Apostolus (I Cor. II, 8) dixit Dominum majestatis crucifixum?

137. Filius ergo est et Deus majestatis, et Dominus majestatis; sed non creaturis subjecta majestas: non ergo creatura Filius.

138. Filius paternae est imago substantiae (Hebr. I, 3): omnis autem creatura dissimilis supernae substantiae, sed non dissimilis Dei Patris Filius: non ergo creatura Filius.

139. Filius non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Phil. II, 6): sed nulla creatura aequalis Deo, aequalis autem Filius: non ergo creatura Filius.

[PL16.676D] 140. Omnis creatura mutabilis: sed non mutabilis Dei Filius: non ergo creatura Dei Filius.

141. Omnis creatura accidentia et boni et mali recipit suae capacitate naturae, eademque decessionem sentit: Dei autem Filio nihil 576 potest ex ejus divinitate vel decedere vel accedere: non ergo creatura Dei Filius.

[PL16.677A] 142. Omne opus suum adducet Deus in judicium (Eccl. XII, 14), sed Dei Filius non adducitur in judicium; quia ipse judicat: non ergo creatura Dei Filius.

143. Postremo ut unitatem intelligas, de ovibus dicens Salvator: Nullus, inquit, rapit eas de manu mea. Pater quod dedit mihi, majus omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 29, 30).

144. Sic vivificat Filius, ut Pater: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21). Sic suscitat Filius, ut Pater: sic conservat Filius, ut Pater. Qui non impar est gratia, quomodo impar est potestate? Sic etiam non perdit Filius, ut Pater. Et ideo ne quis vel duos deos crederet, vel discretionem potestatis induceret, unum [PL16.677B] se esse cum Patre dixit. Id quemadmodum potest dicere creatura? Non ergo creatura Dei Filius est.

145. Non idem est regnare et servire: Christus autem et rex est et filius regis: non ergo servus est Dei Filius. Omnis autem creatura servit; sed non servit Dei Filius, qui ex servis filios Dei facit: non ergo creatura Dei Filius.

CAPUT XII

[PL16.677C] 146. Divine itaque illam parabolam induxit divitis, qui in regionem longinquam profectus est accipere regnum et reverti (Luc. XIX, 12), se ipsum secundum substantiam divinitatis incorporationisque describens. Ipse enim dives secundum plenitudinem divinitatis, qui pro nobis pauper factus est, cum dives esset et rex aeternus, et aeterno rege progenitus: peregre profectus secundum corporis susceptionem; quia vias hominis tamquam iter ingressus alienum, venit in hunc mundum, ut regnum sibi pararet ex nobis.

147. Venit ergo Jesus in hanc terram regnum accipere de nobis, quibus ait: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Hoc est regnum quod Christus accepit, hoc est, quod Patri tradidit. Nam quomodo regnum accepit, qui erat rex sempiternus? Venit ergo [PL16.677D] Filius hominis accipere regnum, et reverti. Noluerunt eum suscipere Judaei, de quibus ait: Illi qui noluerunt me regnare super se, adducite et interficite eos (Luc. XIX, 27).

[PL16.678A] 148. Sequamur Scripturarum ordinem. Ille qui venit, regnum Deo Patri tradet: et cum tradiderit regnum, tunc et ipse subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 24, 28). Si ut Filius hominis regnum accepit Dei Filius; ut Filius utique hominis etiam 577 traditurus est, quod accepit: si ut Filius hominis tradit, ergo et ut Filius hominis subjectionem, utique per conditionem carnis, non per majestatem divinitatis, agnoscit.

149. Et tu ad contumeliam objicis, quod ei subjecerit omnia Deus; cum audias quod regnum Filius hominis Deo tradat, et ut in superioribus diximus libris, legeris: Nemo venit ad me, nisi Pater attraxerit eum, et ego resuscitabo eum in novissimo die (lib. II, [PL16.678B] cap. 4)? Si litteram sequamur, vide magis atque adverte unitatem honorificentiae: et Pater subjecit Filio, et Filius Patri tradit. Dic quid sit amplius trahere, an resuscitare? Nonne secundum morem hominum ministerium trahentis, potestas est suscitantis? Sed et Filius ad Patrem trahit, et Pater ad Filium trahit: et Filius suscitat, et Pater suscitat. Facessant sacrilegae commenta discretionis, ubi unitas potestatis est.

150. Tradat igitur Patri regnum suum Filius? Non deperit Christo regnum quod tradit, sed proficit. Nos sumus regnum, quia nobis dictum est: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Et sumus regnum Christi ante, postea Patris; quia scriptum est: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6). [PL16.678C] Cum in via sum, Christi sum; cum pervenero, Patris sum: sed ubique per Christum, et ubique sub Christo.

151. Bonum est in regno Christi esse, ut Christus nobiscum sit, sicut ipse ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20). Sed melius est esse cum Christo: Dissolri enim et cum Christo esse multo melius (Phil. I, 23). Cum in hoc mundo sub peccato sumus, Christus nobiscum est; ut per unius obedientiam justi constituantur multi (Rom. V, 19). Et si peccatum hujus mundi evasero, incipiam esse cum Christo. Denique ait: Veniam iterum, et assumam vos ad me (Joan. XIV, 3); et infra: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24).

152. Ergo nunc sub regno Christi sumus, dum [PL16.678D] in corpore versamur, et nondum forma exuimur servi, quam ille cum se exinanivisset, accepit: cum vero gloriam ejus viderimus, quam habuit priusquam mundus esset, erimus in regno Dei, in quo patriarchae [PL16.679A] sunt et prophetae, de quibus scriptum est: Cum videritis Abraham, Isaac et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei (Luc. XIII, 28); ut jam pleniore Dei cognitione potiamur.

153. Sed in Filii regno et Pater regnat, et in regno Patris Filius regnat, quia Pater in Filio, et in Patre Filius: et in quo habitat Filius, habitat et Pater; et in quo habitat Pater, habitat et Filius, sicut ipse ait: Ego et Pater ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus (Joan. XIV, 23). Ergo sicut una domus, ita et unum regnum. Eousque autem unum Patris et Filii regnum est, ut quod Filius tradit, Pater accipit, et quod Pater accipiat, Filius non amittat. Ergo in uno regno unitas potestatis est. Nemo igitur 578 divinitatem inter Patrem Filiumque secernat.

CAPUT XIII

154. [Alias cap. VI.] Quod si Patri et Filio unum Dei nomen et jus est, cum Deus verus, et rex sempiternus sit etiam Dei Filius; non utique secundum divinitatem subjectus est Dei Filius. Subjectum itaque, Imperator auguste, quemadmodum debeamus [PL16.679C] accipere, consideremus.

155. Quomodo enim subjectus Dei Filius? Ut creatura vanitati? Sed impium est de divinitatis substantia tale aliquid aestimare.

156. An quemadmodum creatura omnis Dei Filio, quia aeque scriptum est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII, 8)? Sed non Christus sibi ipse subjectus est.

157. An quemadmodum mulier viro, sicut legimus: Mulieres viris suis subjectae sint (Ephes. V, 22); et alibi: Mulier in silentio discat cum omni subjectione (I Tim. II, 11)? Sed sacrilegum est vel Patri virum, vel Dei Filio mulierem comparare.

158. An quemadmodum Petrus dixit: Subjecti estote omni humanae creaturae (I Petr. II, 13)? Nec [PL16.679D] sic utique Christus.

159. Vel quemadmodum Paulus scripsit: Deo et Patri subjecti invicem in timore Christi (Ephes. V, 21)? Sed neque in suo, neque in alterius Christi timore [PL16.680A] subjectus est Filius, quia unus est Christus. Quorum verborum vim considerate, quia Patri subjecti sumus, dum etiam Christum veremur.

160. Quomodo ergo subjectum intelligimus? Totum Apostolicum caput recenseamus; ut nihil videatur fraude subtractum, aut obreptione praestrictum: Si in hac inquit, vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Si autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium (I Cor. XV, 19, 20)? Videtis quoniam de resurrectione Christi tractata est disputatio.

161. Quoniam sicut per unum hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae [PL16.680B] Christus: deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem et virtutem. 579 Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Novissime autem inimica destruetur mors; omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dicat: Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia. Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 20-28). Quod etiam ad Hebraeos idem Apostolus dixit: Nunc autem nondum videmus omnia illi esse subjecta (Hebr. II, 8). Accepimus Apostolicae seriem lectionis.

162. Quomodo igitur subjectum dicimus? Sabelliani [PL16.680C] et Marcionitae dicunt quod haec futura sit Christi ad Deum Patrem subjectio, ut in Patrem Filius refundatur. Si ergo ea erit Verbi subjectio, ut resolvatur in Patrem Deus Verbum: ergo et quaecumque Patri Filioque subjecta sunt, in Patrem et Filium resolventur; ut sit Deus omnia et in omnibus creaturis. Sed absurdum est dicere: non igitur per refusionem subjectio. Alia sunt enim quae subjiciuntur, ea utique quae creata sunt: et alius, cui fit illa subjectio. Conticescant itaque saevae refusionis interpretes.

163. Atque utinam et illi tacerent, qui quoniam resolubile Dei Verbum, Deique sapientiam probare non possunt, infirmitatem divinitati subjectionis ascribunt, dicentes quia scriptum est: Cum autem [PL16.680D] subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit illi (I Cor. XV, 28).

164. Videmus igitur quia nondum subjectum, sed subjiciendum esse Scriptura commemorat: ergo [PL16.681A] nunc non est subjectus Deo Patri Filius. In quo igitur Filium subjectum fore dicitis? Si in divinitate; nec inobediens est, quia non est a Patre discors: nec subjectus, quia non est servus, sed unicus proprio Patri Filius. Denique cum coelum crearet, terram conderet, et potestatem exercebat et charitatem. Nulla igitur servilis in Christi divinitate subjectio. Si autem nulla subjectio, voluntas libera est.

165. Quod si eam subjectionem putant Filii, quia cum ejus voluntate omnia faciat Pater, discant hoc ipsum esse individuae potestatis argumentum; quia unitas voluntatis est, quae non coepit ex tempore, sed erat semper. Ubi autem unitas perpetua voluntatis, non utique temporalis subjectionis infirmitas. Si enim per naturam subjiceretur, semper subjectus [PL16.681B] maneret: cum vero subjiciendus dicatur in tempore, dispensationis ergo susceptae, non perpetuae infirmitatis erit illa subjectio; maxime cum sempiterna Dei virtus non possit statum mutare pro tempore, nec Deo Patri ex tempore jus potestatis accidere. Nam si Filius aliquando mutabitur, ut secundum divinitatem subjiciatur: ergo et Deus Pater, si 580 aliquando plus poterit, ut subjectum secundum divinitatem habeat Filium, nunc interim minus posse secundum interpretationem vestram necesse est aestimetur.

166. Quid autem culpae commeruit Filius, ut postea secundum divinitatem subjici posse credatur? Numquid secundum carnem ad dexteram Patris sedere praeripuit, et, invito Patre, sibi praerogativam [PL16.681C] Paterni solii vindicavit? Sed ipse ait: Omnia quae placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII, 29). Ergo si in omnibus Patri complacet Filius, cur subjicietur qui ante subjectus non erat?

167. Videamus itaque ne non divinitatis illa, sed nostra fiat in Christi timore subjectio, plena gratiae, et plena mysterii. Itaque rursus Apostolica verba pendamus. Cum autem subjecta, inquit, illi fuerint omnia, tunc et ipse subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia et in omnibus. Ergo quid dicis? Nunc subjecta non sunt ei omnia? non subjecti sanctorum chori? non Angeli, qui in terris posito ministrabant (Matth. IV, 11)? non Archangeli, qui etiam ad Mariam adventus Dominici praenuntii mittebantur (Luc. I, 26)? non omnis militia coelestis? [PL16.681D] non Cherubim et Seraphim, non Throni et Dominationes et Potestates, quae venerantur et laudant?

168. Quomodo ergo subjecta erunt? Sic utique quemadmodum ipse Dominus dixit: Tollite jugum meum super vos (Matth. XI, 29); non enim indomiti jugum portant, sed humiles atque mansueti. Haec est plane nec ipsis hominibus vilis, sed gloriosa subjectio; ut in nomine Jesu omne genu curvetur coelestium, et terrestrium, et infernorum: et omnis lingua [PL16.682A] confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10, 11). Ideo autem ante subjecta non erant omnia, quia nondum receperant sapientiam Dei, nondum habile jugum Verbi mentis quadam cervice portabant. Quotquot autem, sicut scriptum est, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 11).

169. Dicet aliquis: Ergo jam subjectus est Christus; quia plurimi crediderunt? Minime; quia non in paucis est Christi subjectio, sed in omnibus. Sicut enim si in me concupiscat adhuc caro adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, non videor esse subjectus, etsi ex parte sim subditus: ita quia omnis Ecclesia unum corpus est Christi, quamdiu genus dissentit humanum, Christum dividimus. [PL16.682B] Nondum ergo subjectus est Christus, cujus non sunt adhuc membra subjecta. Cum autem fuerimus non multa membra, sed unus spiritus: tunc et ipse subjectus erit; ut per ipsius subjectionem sit Deus omnia et in omnibus.

170. Sicut autem nondum subjectus est Christus, ita nondum perfectum est opus Patris; quia dixit Filius Dei: Meus cibus est ut faciam 581 voluntatem Patris mei qui me misit, et perficiam opus ejus. Quid igitur quaestionis est, quia in me erit Filii subjectio, in quo imperfectum est opus Patris; quia non sum ipse perfectus? Ergo qui imperfectum opus facio Patris, ipse Filium facio esse subjectum? Sed non est injuria ista, sed gratia; quia in eo quod subjicimur, noster utique, non divinitatis est profectus; ut [PL16.682C] subjiciamur Legi, subjiciamur gratiae. Quoniam ante, sicut ipse dixit Apostolus, sapientia carnis inimica erat in Deum; Legi enim non erat subdita (Rom. VIII, 7): nunc autem jam per Christi est subdita passionem.

CAPUT XIV

[PL16.682D] 171. Et tamen ne quis calumnietur, videte quid divinitus inspirans Scriptura praecaverit; ostendit enim nobis in quo subjectus erit Deo Christus, dum docet in quo sibi universa subjecerit. Ideoque dicit: Nunc autem non videmus omnia ei subjecta (Hebr. II, 8). Nam paulo minus quam Angelos minoratum vidimus Jesum propter passionem mortis. Ostendit itaque minorem factum in carnis susceptione. Quid igitur impedit quin etiam subjectionem in carnis susceptione [PL16.683A] significet, per quam subjiciet sibi omnia, dum in ipsa Patri Deo est ipse subjectus?

172. Consideremus itaque ejus subjectionem: Pater, inquit, meus, si vis, transfer calicem hunc a me: verum non mea voluntate, sed tua fiat (Luc. XXII, 42). Ergo secundum humanae naturae assumptionem erit illa subjectio; quia sicut legimus: Specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Phil. II, 8): subjectio utique obedientiae est, obedientia mortis, mors assumptionis humanae; assumptionis ergo humanae erit illa subjectio. Nequaquam igitur divinitatis infirmitas, sed dispensatio ista pietatis est.

173. Vide quam non timeam eorum propositiones. Illi objiciunt subjiciendum Patri Deo, ego lego [PL16.683B] Mariae subditum matri; quia scriptum est de Joseph et Maria: Et erat subditus illis (Luc. II, 51). Aut si hoc putant, dicant quia hominibus erat subjecta divinitas.

174. Non igitur praejudicet quia subjectus dicitur, cui non praejudicat, quia servus legitur, quia crucifixus asseritur, mortuus praedicatur. Qui cum moreretur, vivebat; cum subjiceretur, regnabat: cum sepeliretur, resuscitabat; ac subjectum se potestati praebebat humanae, alias se Dominum majestatis declarabat aeternae. Erat sub judice, et ad dexteram Dei solium sibi judex perpetuus vindicabat. Scriptum est denique: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli (Matth. XXVI, 64). Vapulabat a Judaeis, imperabat angelis: natus 582 ex Maria sub Lege erat, [PL16.683C] ante Abraham supra Legem erat (Galat. IV, 4). In cruce venerandus natura: denique sol refugit, terra contremuit, conticuerunt angeli (Matth. XXVII, 51). Cujus igitur passionem elementa videre timuerunt, hujus generationem videre potuerunt? Et in quo subjectionem corporis non tulerunt, in eo subjectionem naturae venerabilis sustinebunt?

175. Sed cum unius naturae sint Pater et Filius et Spiritus sanctus, utique non erit Pater sibi ipse subjectus. Et ideo non erit in eo subjectus Filius, in quo cum Patre unum est; ne per unitatem divinitatis videatur et Pater Filio esse subjectus. Ergo sicut in illa cruce non divinitatis plenitudo, sed nostra fragilitas erat subdita: ita etiam postea subjectus erit Filius Patri, in nostrae utique participatione naturae; [PL16.683D] ut, subjectis carnis illecebris, non divitiae sint cordi, non ambitio, non voluptas: sed omnia nobis Deus sit, si per omnia quantum capere possumus, ad ejus imaginem, similitudinemque vivamus.

176. Ad communitatem igitur beneficium transivit a specie; quia in sua carne naturam totius humanae carnis edomuit. Et ideo juxta Apostolum: Sicut portavimus imaginem hujus terreni, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 49). Quod utique nisi per interiorem hominem non potest evenire. Deponentes igitur universa, hoc est, illa quae legimus; [PL16.684A] iram, animositatem, blasphemiam, turpiloquium (Coloss. III, 8); et sicut infra dictum est: Exspoliantes nos veterem hominem cum actibus suis, induamus novum, qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus, qui creavit eum (Ibid., 9, 10).

177. Et ut scires, quia cum dicit: Ut sit Deus omnia et in omnibus, a Deo Patre non separet et Christum, ipse ad Colossenses dicit: Ubi non masculus, inquit, et femina, Judaeus et Graecus, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 11). Ergo etiam ad Corinthios dicens: Ut sit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 28), et unitatem et aequalitatem cum Deo Patre complexus est Christi; quia nec a Patre Filius separatur. Et similiter sicut Pater omnia et in omnibus, [PL16.684B] ita omnia in omnibus etiam Christus operatur. Si ergo Christus quoque in omnibus omnia operatur (I Cor. XII, 6), non utique in divinitatis majestate subjectus est, sed in nobis. Quomodo autem subjectus est in nobis, nisi eo modo quo minor angelis factus est, in corporis scilicet sacramento? In eo enim nondum subjecta ei omnia videbantur, quae creatori suo a principio sui utique serviebant.

178. Quod si quaesieris quemadmodum sit subjectus in nobis, ipse ostendit dicens: In carcere eram, et venistis ad me: infirmus eram, et visitastis me. Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 36 et seq.). Infirmum audis, et non moveris: subjectum audis, et moveris; cum in eo infirmus, in quo subjectus, in quo peccatum atque [PL16.684C] maledictum pro nobis factus est.

179. Sicut igitur non propter se, sed propter nos peccatum atque maledictum factus est: ita non pro se, sed pro nobis erit subjectus in nobis, non in natura subjectus aeterna, neque 583 in natura maledictus aeterna: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno (Galat. III, 13). Maledictus, quia nostra maledicta suscepit: subjectus quoque, quia subjectionem nostram ipse suscepit, sed in servilis formae assumptione, non in Dei majestate; ut dum ille nostrae fragilitatis se praeberet in carne consortem, nos in virtute sua divinae faceret consortes naturae (II Petr. I, 4). Non quo aut hoc nobis cum superna Christi generatione naturale consortium, aut divinitatis in Christo sit illa subjectio: sed sicut in illo per carnem illam, [PL16.684D] quae est pignus nostrae salutis, sedere nos in coelestibus Apostolus dixit (Ephes. II, 6), utique non sedentes; sic et ille per nostrae assumptionem naturae dicitur subjectus in nobis.

180. Quis enim tam demens qui putet, ut supra diximus (Cap. 5 et seq.), quod ad dexteram Dei Patris sedes sibi venerabilis debeatur; cum licet etiam secundum carnem Christo ea a Patre, generationis tamen supernae et aequalis potentiae deferatur? Angeli adorant, et tu tibi praesumptione sacrilega solium Dei sternis?

[PL16.685A] 181. Scriptum est, inquies, quia cum mortui essemus peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvi facti; et simul suscitavit, simulque fecit sedere in coelestibus, in Christo Jesu (Ephes. II, 5, 6). Agnosco scriptum: sed non ut homines sedere ad dexteram sibi patiatur Deus, sed ut in Christo sedere; quia ipse est omnium fundamentum, et ipse est caput Ecclesiae (Ephes. V, 23), in quo communis secundum carnem natura praerogativam sedis coelestis emeruit: in Christo enim Deo caro, in carne autem humani natura generis omnium hominum particeps honoratur.

182. Sicut nos ergo in illo sedemus per corporeae communitatem naturae, ita et ille qui per susceptionem nostrae carnis maledictum pro nobis factus [PL16.685B] est; cum maledictum utique in benedictum Filium Dei non cadat: ita, inquam, et ille per obedientiam omnium erit subjectus in nobis; cum Gentilis crediderit, cum Judaeus agnoverit, quem crucifixit; cum Manichaeus adoraverit, quem in carne venisse non credidit; cum Arianus omnipotentem confessus fuerit, quem negavit; cum postremo in omnibus fuerit sapientia Dei, justitia, pax, charitas, resurrectio. Per sua igitur opera Christus et genera diversa virtutum erit in nobis Patri subditus; cum vitiis abdicatis, et feriante delicto, unus in omnibus Deo coeperit in uno sensu populorum omnium spiritus adhaerere, tunc erit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 28).

CAPUT XV

183. Conclusionem igitur totius absolutionis breviter colligamus. Unitas potestatis opinionem injuriosae subjectionis excludit: evacuatio 584 potestatum, et victoria de morte quaesita, triumphatoris utique non minuit potestatem: subjectionem operatur obedientia, obedientiam Christus assumpsit, obedientia usque ad crucem, crux ad salutem. Ergo ubi opus, ibi et auctor est operis. Cum igitur omnia Christo subjecta fuerint per obedientiam Christi, ut [PL16.685D] in nomine ejus omnes genu flectant, tunc erit ipse omnia in omnibus; nunc enim, quia non omnes credunt, non videntur omnes esse subjecti. Cum omnes ergo crediderint, et Dei fecerint voluntatem, erit omnia et in omnibus Christus: cum Christus fuerit omnia et in omnibus, erit omnia et in omnibus Deus; quia Pater manet semper in Filio. Quomodo ergo infirmitatis arguitur, qui redemit infirmos?

184. Ac ne forte et illud ad infirmitatem Filii referas, [PL16.686A] quod scriptum est quia subjecit ei Deus omnia; disce quod omnia sibi etiam ipse subjecerit; scriptum est enim: Nostra autem conversatio in coelis est; unde et Salvatorem exspectamus Dominum Jesum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme ut fiat corpori gloriae suae secundum operationem, quo possit etiam subjicere sibi omnia (Phil. III, 20, 21). Didicisti ergo quod omnia possit sibi ipse subjicere, secundum operationem utique divinitatis.

185. Disce nunc quoniam secundum carnem omnia subjecta accipiat, sicut scriptum est: Qui operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis, et constituens eum ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, [PL16.686B] et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; et omnia subjecit sub pedibus ejus (Ephes. V, 20, 21). Secundum carnem igitur ei omnia subjecta tradentur, secundum quam et a mortuis suscitatus est, et secundum animam humanam ac rationabilem subjectionem.

186. Divine plerique interpretantur quod scriptum est: Nonne Deo subjecta erit anima mea (Psal. LXI, 1)? animam dixit, non divinitatem; animam, non majestatem. Et ut sciremus quod Dominus per Prophetam de susceptione naturae est locutus humanae, addidit: Usquequo adjicietis super hominem (Ibid., 3)? secundum illud quod ait in Evangelio: Quid me quaeritis interficere hominem (Joan. VIII, 40)? Et addidit: Verumtamen pretium [PL16.686C] meum voluerunt repellere, cucurrerunt in siti, ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Ps. LXI, 4). Judaei enim, reportante Juda pretium, recipere noluerunt (Matth. XXVII, 6), currentes in siti amentiae; quia spiritalis potus gratiam recusarunt.

187. Haec est pia subjectionis interpretatio. Etenim cum Dominicae passionis hoc munus sit, utique in quo passus est, in hoc erit subjectus in nobis. Quaerimus qua causa? Ut neque angeli, neque virtutes, neque altitudo, neque profundum, neque praesentia, neque futura, neque creatura alia separare nos possit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII, 38, 39). Videmus itaque ex his quae diximus, nullam exceptam esse creaturam: sed istis, quas supra dixit, omnem, si qua est, annumeratam [PL16.686D] esse.

585 188. Simul etiam illud est considerandum, quod cum in superioribus dixerit: Quis nos separabit a charitate Christi? subter posuit: Neque mors, neque vita, nec alia creatura separare nos poterit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Ibid., 35). Videmus ergo eamdem charitatem Dei esse, quae Christi est. Denique non otiose posuit charitatem Dei, quae est in Christo Jesu; ne separatam Dei et Christi intelligeres charitatem. Nihil autem est quod charitas [PL16.687A] dividat, nihil quod divinitas sempiterna non possit, nihil quod lateat veritatem, fallat justitiam, praetereat sapientiam.

CAPUT XVI

Arianos a Spiritu sancto per David condemnatos, quippe qui scientiae Christi derogare audeant. Locum ab illis ad hoc citatum suspicione corruptionis minime carere; sed ut maxime careat, distinguendam esse vocem Filius; Christo enim ut Dei Filio scientiam deesse non posse, cum sit sapientia: nec partis ullius cognitionem, cum omnia crearit. Eum qui saecula fecerit, futurum non posse non cognoscere, et multo minus diem judicii. Sive quid magnum sit ea cognitio, sive quid parvum, eam Filio non negandam; immo neque etiam Spiritui sancto. Demum his addit varia signa, quibus haec scientia inesse Christo colligi potest.

[PL16.687B] 189. [Alias cap. VII.] Unde exsecrabiles eos qui ista commemorant, et a Spiritu sancto esse damnatos scire debemus. Quos enim alios, nisi specialiter Arianos Propheta condemnat, qui dicunt quod Dei Filius nesciat tempora et annos? Non enim est aliquid quod ignoret Deus: est autem Deus Christus, et altissimus Christus; ipse est enim super omnia Deus.

190. Videte quemadmodum sanctus David hujuscemodi homines qui Dei Filio scientiam derogent, perhorrescat; sic enim habes: In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ideo obtinuit eos superbia eorum; cooperti sunt iniquitate et impietate sua: prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, pertransierunt in dispositionem cordis (Psal. [PL16.687C] LXXII, 5 et seq.). Utique eos condemnat qui ex dispositione cordis aestimanda quae divina sunt, arbitrantur: nam Deus nec dispositioni est subjectus, nec ordini; quando etiam ipsa quae sunt in usu hominum, et successione generis humani, non semper aliqua solemnis dispositione rationis, sed plerumque secretis latentibusque decursa mysteriis, evenire cernamus.

191. Cogitaverunt, inquit, et locuti sunt nequitiam, iniquitatem in Excelsum locuti sunt, posuerunt in coelum os suum (Ibid., 8). Videmus itaque quod impii sacrilegii reos damnet, qui ex similitudine 586 humanae naturae, dispositionem sibi arrogent coelestis arcani.

[PL16.687D] 192. Et dixerunt: Quomodo scivit Deus? et si est scientia omnis in Altissimo (Ibid., 11)? Nonne haec [PL16.688A] quotidie perstrepunt Ariani, scientiam omnem in Christo esse non posse? Quia ipse, inquiunt, diei et horae se professus est esse ignarum. Nonne dicunt: Quomodo scivit, qui eum non potuisse scire commemorant, nisi quae audierit, et viderit: et ea quae spectant ad divinae unitatem naturae ad infirmitatem sacrilega interpretatione derivant?

193. Scriptum est, inquiunt: De die autem illo et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nec Filius, nisi solus Pater (Marc. XIII, 32). Primum veteres non habent codices Graeci quia nec Filius scit: sed non mirum si et hoc falsarunt, qui Scripturas interpolavere divinas. Qua ratione autem videatur adjectum, proditur, dum ad interpretationem tanti sacrilegii derivatur.

[PL16.688B] 194. Pone tamen ab evangelistis scriptum. Medium utique nomen est Filii: nam et Filius hominis dicitur; ut secundum imprudentiam assumptionis nostrae diem futuri judicii nescisse videatur. Quomodo enim nesciret diem Dei Filius, cum in ipso sint thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi (Coloss. II, 3)?

195. Quaero autem utrum ex substantia, an ex accidenti habuerit scientiam; omnis enim scientia aut ex natura, aut ex disciplina est: ex natura suppetit, ut equo currere, pisci natare; haec enim faciunt antequam discant: ex disciplina rursus suppetit natare homini; nam nisi didicerit, scire non poterit. Cum ergo mutis animantibus suppetat ex natura facere et scire quae non didicerint, quid censes de Dei [PL16.688C] Filio, utrum ex institutione, an ex natura habeat scientiam? Si ex institutione: ergo non est natus sapientia, et ex processu coepit esse perfectus, nec erat semper. Quod si naturalem scientiam habet, utique perfectus in principio erat, perfectus ex Patre processit; et ideo praescientia non eguit futurorum.

196. Non ergo nescivit diem; neque enim sapientiae Dei est ex parte scire, et ex parte nescire. Nam quomodo potest nescire partem, qui fecit omnia; cum minus sit scire, quam facere? Multa enim scimus, quae facere non possumus: nec eodem modo omnes scimus, sed ex parte cognoscimus. Novit enim ventorum vim, stellarumque cursus aliter rusticus, aliter civitatis incola, aliter gubernator. Etsi [PL16.688D] non omnes norunt omnia, tamen nosse dicuntur: solus autem plene novit ille, qui fecit omnia. Novit [PL16.689A] gubernator quota vigilia procedat Arcturus, 587 quales ortus exploret Orionis; non tamen colligationes Vergiliarum, caeterarumque stellarum aut numerum novit, aut nomina, sicut ille, Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus his nomina vocat (Ps. CXLVI, 4): quem utique non fallit operis sui virtus.

197. Quomodo enim vultis haec fecisse Dei Filium? Numquid quasi annulum, qui non sentit quod exprimit? Sed omnia in sapientia Pater fecit (Psal. CIII, 24), id est, omnia per Filium fecit, qui est virtus Dei et sapientia (I Cor. I, 24): sapientiae autem id convenit, ut suorum operum et virtutes norit et causas. Et ideo non potuit creator omnium ignorare quod fecit, nescire quod ipse donavit: novit ergo diem quem fecit.

[PL16.689B] 198. Sed dicis, quia praesentem novit, nescit futurum. Licet inepta sit propositio, tamen ut de Scripturis satisfaciam tibi, disce quia non solum praeterita fecit, sed etiam quae futura sunt, sicut scriptum est: Qui fecit quae adventura sunt (Esai. XLV, 11). Et alibi ait Scriptura: Per quem et facta sunt saecula, splendor est gloriae, et character substantiae ejus (Hebr. I, 2, 3). Saecula enim et praeterita et praesentia et futura sunt. Quomodo ergo facta sunt quae futura sunt; nisi quia operatoria virtus et scientia comprehendit numerum omnium saeculorum? Sicut enim vocat quae non sunt, tamquam quae sunt (Rom. IV, 17): sic et fecit quae futura sunt, tamquam quae sint; quia non contingit ut non sint, sed necessario sunt futura, quae esse praecepit. Ergo qui fecit quae futura sunt, eo genere [PL16.689C] quo sunt futura cognovit.

199. Si hoc de saeculis, multo magis de judicii credendum est die; eo quod cognitionem ejus habeat Dei Filius tamquam a se jam factae; quia scriptum est: Dispositione tua permanebit dies (Psal. CXVIII, 91). Nec solum permanet dixit, sed etiam permanebit; ut ejus dispositione quae ventura sunt, gubernentur. Quae disposuit ergo, non novit? Qui plantavit aurem, non audiet? qui finxit oculum, non considerat (Psal. XCIII, 9)?

200. Videamus tamen ne quid forte magnum sit, quod creatorem suum potuerit praeterire; et tamen eligant utrum quasi magnum aliquid et praestantius putent esse quam caetera: an quasi minimum atque abjectum? Si minimum atque abjectum, non est injuria, [PL16.690A] ut nostro usu loquar, vilia et exigua nescire; nam cum potentiae sit scire quae maxima sunt, despexisse magis videtur degeneris operis vilitatem. Fastidio igitur absolutus est, non potestate fraudatus.

201. Quod si magnum et summum arbitrantur scire judicii diem, dicant quid Deo Patre majus aut melius sit. Patrem igitur Deum novit, ut ipse ait: Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Patrem, inquam, novit et diem nescit? Sic ergo creditis 588 quia Patrem revelat, et diem non potest revelare?

202. Deinde quia gradus quosdam facitis; ut Patrem Filio, Filium Spiritui praeferatis; dicite mihi utrum Spiritus sanctus noverit judicii diem; nihil enim de eo scriptum est hoc loco. Negatis profecto. [PL16.690B] Quid si doceo quod noverit? Lectum est enim: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam alta Dei (I Cor. II, 10). Utique quia alta Dei scrutatur, cum Deus noverit judicii diem, etiam Spiritus novit. Novit enim omnia quae Deus novit, sicut Apostolus declarat dicens: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei (Ibid., 11). Videte igitur, ne aut negando Spiritum sanctum scire, negetis et Patrem scire; quia quae Dei sunt, cognovit et Dei Spiritus: quae autem non cognovit Spiritus Dei, utique Dei non sunt: aut confitendo quia Spiritus Dei novit, quod negatis Filium scire, contra vestram assertionem Spiritum Filio praeferatis. Verum non [PL16.690C] solum sacrilega ista, sed etiam inepta dubitatio.

203. Nunc consideremus quibus modis scientia colligatur, et ostendamus ipsum Filium demonstrasse quod et diem sciret. Quod enim scimus, aut tempore, aut loco, aut signis, aut personis declaramus, aut ordine. Quomodo igitur nescivit judicii diem, qui et horam judicii, et locum, et signa expressit et causas.

204. Denique sic habes: In illa hora qui fuerit in tecto, non descendat tollere vasa de domo sua; et qui in agro, similiter non redeat retro (Luc. XVII, 31). Eousque igitur futurorum norat periculorum eventus, ut etiam praesidia periclitantibus demonstraret.

205. An poterat Dominus diem ignorare, qui ipse de se dixit quia Filius hominis Dominus est sabbati (Matth. XII, 8)?

[PL16.691A] 206. Locum quoque etiam alibi designavit, cum sibi structuras templi ostendentibus discipulis, diceret: Videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur (Matth. XXIV, 2).

207. De signo quoque interrogatus ab Apostolis respondit: Videte ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum Christus (Luc. XXI, 8); et infra: Terrae motus, inquit, magni erunt per loca singula, et fames, et pestilentia, terroresque de coelo, et signa magna erunt (Ibid., 11). Itaque et personas expressit et signa.

208. Quo autem modo, vel circumdaturos exercitus Jerusalem dicat, vel implenda tempora gentium, et quo ordine, Evangelicae utique lectionis attestatione [PL16.691B] reseratur. Scivit ergo omnia.

CAPUT XVII

209. Sed quaerimus qua ratione designare momenta noluerit (Luc. XIX, 43). Si quaeramus, non [PL16.691C] ignorantiae inveniemus esse, sed sapientiae. Nobis enim scire non proderat; ut dum certa futuri judicii momenta nescimus, semper tamquam in excubiis constituti, et in quadam virtutis specula collocati, peccandi consuetudinem declinemus; ne nos inter vitia dies Domini deprehendat. Non enim prodest scire, sed metuere quod futurum est; scriptum est enim: Noli alta sapere, sed time (Rom. XI, 20).

216. Nam si diem designasset expresse, uni aetati hominum quae proxima erat judicio, videretur disciplinam praescripsisse vivendi; superioris temporis aut justus esset remissior, aut peccator securior. Namque adulter nisi quotidianam poenam metuat, non potest ab adulterandi cupiditate desinere: nec latro obsessorum saltuum secreta deserere, nisi [PL16.691D] sciat sibi momentis omnibus imminere supplicium. Plerumque enim quibus incentivum est impunitas, timor taedio est.

211. Ideo ergo dixi quia scire non proderat, immo proderat ignorare; ut ignorantes timeremus, ut observantes emendaremur, sicut ipse dixit: Estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est (Matth. XXIV, 44). Namque miles nisi bellum in [PL16.692A] manibus esse cognoscat, praetendere non novit in castris.

212. Unde alibi quoque ipse Dominus interrogatus ab apostolis, inquam, qui utique non sicut Arius intelligebant, sed Filium Dei futura scire credebant; nam nisi hoc credidissent, numquam interrogassent: interrogatus ergo quando restitueret regnum Israel, non se nescire dixit, sed ait: Non est vestrum scire tempora et annos, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7). Attende quid dixerit: Non est vestrum scire. Lege iterum: Non est vestrum. Vestrum dixit, non meum; jam enim non secundum perfectionem, sed secundum profectum humani corporis ac nostrae animae loquebatur. Vestrum ergo dixit, non meum.

213. Quod et Apostolus secutus: De temporibus [PL16.692B] autem et momentis, fratres, non habetis, inquit, opus ut vobis scribamus (I Thess. V, 1). Itaque ne Apostolus quidem ipse Christi servus dixit se nescire momenta, sed non opus esse doceri populum 590 qui semper spiritalibus munimentis esse debet armatus; ut virtus Christi in unoquoque praetendat. Cum autem dicit Dominus: De temporibus quae Pater posuit in sua potestate, utique non potest exsors esse scientiae paternae, cujus nequaquam exsors est potestatis; cum potestas ex sapientia et virtute gignatur, quod utrumque Christus est.

214. Sed quaeritis qua causa non ita discipulis negaverit, quasi sciret et nollet dicere: sed neque Angelos, neque Filium scire memoraverit (Marc. XIII, 32)? Interrogabo vos et ego, qua causa in Genesi [PL16.692C] Deus dicat: Descendam itaque, ut videam secundum clamorem illorum venientem ad me, si consummabuntur: sin autem, ut sciam (Gen. XVIII, 21)? Qua causa etiam Scriptura de Domino dicat: Et descendit Dominus videre civitatem et turrim, quam aedificarent filii hominum (Gen. XI, 5)? Qua causa etiam dicat Propheta in Psalterio: Dominus respexit super filios hominum, si est intelligens, aut requirens Deum (Psal. LII, 3); quasi et illic si non descenderet Deus, et hic si non prospiceret Dominus, aut opera hominum ignoraret aut merita?

215. Sed etiam in Evangelio habes secundum Lucam, quia Pater dicit: Quid faciam? Mittam Filium meum dilectissimum, forsitan hunc verebuntur (Luc. XX, 13). Secundum Matthaeum, autem, et secundum [PL16.692D] Marcum habes: Quoniam misit unicum Filium suum, dicens: Verebuntur Filium meum (Matt. XXI, 37; Marc. XII, 6). In uno libro dicit: Forsitan verebuntur, et quasi nesciens dubitat; nam hic sermo dubitantis est: in duobus autem aliis libris: Verebuntur, inquit, Filium meum; hoc est, confirmat reverentiam deferendam.

216. Sed neque dubitare Dei est, neque falli; dubitat [PL16.693A] enim, qui ignorat quod futurum est: fallitur autem, qui aliud praedixit, et aliud est secutum. Quid autem evidentius, quam quod Scriptura habet aliud Patrem dixisse de Filio, et aliud accidisse eadem Scriptura testatur? Ille dixit: Verebuntur Filium meum: Filius autem vapulavit, illusus est, crucifixus est, mortuus est (Matth. XXVII, 29 et seq.); multoque illis servis qui prius fuerant destinati, graviora secundum carnem passus est. Fefellit igitur Pater, an ignoravit, vel subvenire non potuit? Sed verus nescit fallere; scriptum est enim: Fidelis Deus qui non mentitur (Tit. I, 2). Quomodo autem ignoravit, qui novit omnia (Dan. XIII, 42)? Aut quid non potuit, qui omnia potest?

217. Tamen si aut ignoravit, aut non potuit (facilius [PL16.693B] enim acquiescitis, ut dicatis Patrem ignorasse, quam confiteamini Filium scisse), videtis quia ex hoc ipso unius substantiae est Filius cum Patre; si quemadmodum Pater, ita et Filius, ut secundum vestram insipientiam loquar, aut non omnia novit, aut non omnia potest. Non sum enim avarus aut praeceps circa Filii laudes, ut plus audeam dicere Filium posse quam Patrem, qui nullam inter Patrem et Filium discretionem facio potestatis.

218. Sed fortasse dicatis, non ita dixisse Patrem, sed de Patre Filium fefellisse. Jam ergo 591 non solum infirmitatis Filium, sed etiam sacrilegii et mendacii arguitis. Verumtamen si non creditis de Patre Filio, nec de eo credatis; si enim fallere nos voluit, quia dixit dubitasse Patrem, quasi nesciret quod esset futurum: fallere ergo etiam de se nos [PL16.693C] voluit, quia futura nescire se dixit; multoque tolerabilius ad pudorem, si ignorantiam ante praetendit, quod de se facit, quam si contrario promissis lusus videatur effectu, quod de Patre praedicavit.

219. Sed neque fallitur Pater, neque fallit Filius: verum ea est in Scripturis consuetudo divinis, sicut et superiora, et multa alia exempla testantur, ut Deus dissimulet se nescire quod novit. Et in hoc ergo unitas divinitatis, et unitas dispositionis in Patre probatur et Filio, si quemadmodum Deus Pater cognita dissimulat, ita Filius etiam in hoc imago Dei, quae sibi sunt nota dissimulet.

CAPUT XVIII

220. Edoctum est igitur non ignorasse Dei Filium quae futura sunt. Quod si fatentur, et ego, ut jam respondeam qua ratione neque angelos, neque Filium, sed Patrem scire memoravit (Marc. XIII, 32), solemnem ejus in discipulos charitatem etiam in hoc loco [PL16.694B] et gratiam recognosco, quod ex frequentia ipsa debet omnibus esse jam cognitum. Mavult enim Dominus nimio in discipulos amore propensus, petentibus his quae cognitu inutilia judicaret, videri ignorare quod noverat, quam negare; plusque amat nostram utilitatem instruere, quam suam potentiam demonstrare.

221. Sunt tamen plerique non ita timidiores, ut ego; malo enim alta timere, quam sapere: sunt tamen plerique eo freti, quod scriptum est: Et Jesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52), qui dicant confidenter quod secundum divinitatem quidem ea quae futura sunt, ignorare non potuit, sed secundum nostrae conditionis assumptionem ignorare se quasi Filium hominis ante [PL16.694C] crucem dixit. Etenim cum Filium dicit, non quasi de alio dicit; nam ipse est et Dominus noster Dei Filius, et Filius Virginis: sed medio verbo nostrum informat affectum, ut quasi hominis filius secundum susceptionem nostrae imprudentiae, vel profectus, non 592 plene adhuc scisse omnia crederetur; non enim est nostrum scire quae futura sunt. Eadem igitur videtur ignorare conditione, qua proficit: nam quomodo secundum divinitatem proficit, in quo habitat plenitudo divinitatis (Coloss. II, 9)? Aut quid est quod nesciat Dei Filius qui dicebat: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4)? Quomodo nesciat, de quo dicit Scriptura: Jesus autem norat cogitationes eorum (Luc. VI, 8)?

222. Haec tamen alii dicant: ego autem ut ad superiora [PL16.695A] redeam, qui proposuerim scriptum quia Pater dixit: Fortasse reverebuntur Filium meum (Luc. XX, 13); quod utique ideo arbitror positum; ut quia de hominibus loquebatur Pater, humano locutus videatur affectu: multo magis arbitror quia Filius qui cum hominibus conversatus est, et hominem egit, et carnem suscepit, nostrum assumpsit affectum; ut nostra ignoratione nescire se diceret, non quia aliquid ipse nesciret. Nam etsi homo in veritate corporis videbatur; erat tamen vita, erat lux, et virtus exibat de eo, quae vulnera sauciorum majestatis suae auctoritate sanabat (Luc. VI, 19).

223. Advertitis ergo quaestionem vobis esse sublatam, cum et Filii dictum ad susceptionem integrae conditionis referatur humanae, et de Patre ideo [PL16.695B] scriptum sit, ut vel sic calumniari Filio desinatis.

224. Nihil ergo fuit quod ignoraverit Dei Filius; nihil enim fuit quod ignoraverit Pater. Quod si nihil et Filius ignoravit, ut jam concludamus, dicant in quo eum minorem velint videri. Si minorem generavit Deus Filium, minus contulit; si minus contulit, aut minus voluit, aut minus potuit: sed nec infirmus nec invidus Pater; quia nec voluntas ante Filium, nec potestas: in quo enim minor, qui omnia habet quae Pater habet (Joan. XVI, 15)? Nam et omnia a Patre jure generationis accepit, et totum Patrem gloria suae majestatis expressit.

225. Scriptum est, inquiunt: Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28). Sed scriptum est: Non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo (Philip. II, 6). [PL16.695C] Scriptum est quod propterea volebant illum Judaei occidere, quia Filium se dicebat Dei, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Scriptum est: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Unum legunt, multa non legunt. Numquid ergo et minor et aequalis per naturam eamdem potest esse? Sed aliud ad divinitatem refertur, aliud ad carnem.

226. Minorem dicunt: quaero quis mensus sit, quis tam exaltati cordis, qui velut ante tribunal suum Patrem Deum et Filium constituat; ut de praelatione dijudicet? Non est exaltatum cor meum, neque in vanum elati sunt oculi mei, David dicit (Psal. CXXX, 1). Rex David exaltare cor metuit in rebus humanis, nos exaltamus adversus divina secreta. Quis igitur judicat de Dei Filio? Throni, Dominationes, Angeli, [PL16.695D] Potestates? Sed famulantur 593 et serviunt Archangeli, sed ministrant Cherubim et Seraphim, sed laudant. Quis igitur judicat de Dei Filio, cum legerit quia ipse Pater noverit Filium, non judicet; Nemo enim novit Filium, nisi Pater (Matth. XI, 27). Novit, inquit, non judicat. Aliud est nosse, aliud judicare. Habet Pater in se scientiam, Filius supra se non habet potestatem. Et rursus: Nemo novit Patrem, nisi Filius; et ipse novit Patrem, sicut eum Pater novit.

227. Sed dicis quia minorem se dixit (Joan. XIV, 28): dixit et lapidem. Plus dicis, et impie calumniaris: [PL16.696A] minus dico, et pic astruo. Minorem dicis, et supra angelos confiteris: ego minorem angelis dico, et non derogo; quia non divinitatem arguo, sed misericordiam praedico.

CAPUT XIX

[PL16.696B] 228. Ad te nunc, omnipotens Pater, cum lacrymis verba converto. Ego te quidem inaccessibilem, incomprehensibilem, inaestimabilem prompte dixerim: sed Filium tuum minorem non ausim dicere. Nam cum illum splendorem gloriae, et imaginem substantiae tuae legerim (Hebr. I, 3); vercor ne minorem imaginem tuae dicendo substantiae, minorem substantiam tuam dicere videar, cujus imago sit Filius, cum plenitudo tuae divinitatis omnis in Filio sit. Immensum te Filiumque tuum et Spiritum sanctum, incircumscriptum, inaestimabilem, inenarrabilem legi frequenter, credo libenter. Et ideo aestimare non possum, ut examinare possim.

229. Esto tamen, spiritu ausuque temerario metiri [PL16.696C] te velim; unde, quaeso, te metiar? Funiculum agrimensorium vidit propheta (Ezech. XL, 3), quo metiebatur angelus Jerusalem. Metiebatur tamen angelus, non Arius: metiebatur Jerusalem, non Deum. Et fortasse nec Jerusalem metiri poterat angelus; vir enim erat. Denique sic habes: Et allevavi oculos, et vidi: et ecce vir, et in manu ejus funiculus agrimensorius (Ibid.). Vir erat quia typus suscipiendi corporis declarabatur. Vir erat ille, de quo est dictum: Post me venit vir, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus (Joan. I, 27). Ergo Christus in typo Jerusalem metitur, Arius Deum.

230. Et Satanas transfigurat se in angelum lucis; quid mirum si Arius suum imitatur auctorem, ut [PL16.696D] usurpet illicita (II Cor. XI, 14)? Licet quod Pater suus diabolus per semetipsum non fecit, intolerabiliore 594 iste sacrilegio divinorum sibi scientiam secretorum, et supernae generationis arcana praesumat; diabolus enim verum Dei Filium fatebatur, Arius negat.

231. Si ergo metiri te, omnipotens Pater, non queo, possumne sine sacrilegio de tuae generationis disputare secreto? Possumne dicere quod aliquid inter te et Filium tuum plus minusve sit; cum ipse qui ex te natus est, dixerit: Omnia quae Pater habet mea sunt (Joan. XVI, 15)? Quis me constituit judicem aut [PL16.697A] divisorem de rebus humanis? Hoc Filius dicit, et nos inter Patrem et Filium divisionem nobis et judicium vindicamus? Bona pietas arbitros refugit etiam in divisione patrimonii. Nos ergo erimus arbitri, ut inter te et Filium tuum increatae majestatem substantiae dividamus?

232. Generatio, inquit, haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dubitur ei, nisi signum Jonae prophetae (Luc. XI, 29). Signum utique datur non divinitatis, sed incarnationis. Denique de incarnatione dicturus ait: Pete tibi signum. Et cum ille dixisset: Non petam, neque tentabo Dominum, responsum est: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 11 et seq.). Ergo signum divinitatis videre non possumus, mensuram quaerimus? Vae misero mihi, impie [PL16.697B] discutere audemus, quem digne rogare non possimus?

233. Viderint tamen quid faciant Ariani: ego te, Pater, si majorem omnibus dixero, injuriose te tuis operibus comparavi: si majorem Filio, ut Arius asserit, impie judicavi. De te prior erit illa sententia, nam neque ulla fieri potest nisi ex comparatione praelatio, neque praeferri quisquam, nisi de quo prius fuerit judicatum.

234. Jurare nobis per coelum non licet (Matth. V, 3), judicare de Deo licet: sed Filio tuo soli judicium de omnibus detulisti.

235. Joannes carnem Domini baptizare metuebat, Joannes prohibebat dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. III, 14); et ego Christum judicio meo subdam?

[PL16.697C] 235. Moyses excusat sacerdotium, Petrus imperatum [PL16.698A] in ministerio declinat obsequium: Arius scrutatur etiam alta Dei? Sed non Arius Spiritus sanctus: sed Ario et hominibus dictum est: Altiora te ne quaesieris (Eccl. III, 22).

236. Moyses vultum Domini prohibetur videre (Exod. XXXIII, 23): Arius meruit videre secretum. Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, Moyses qui cum Domino apparet in gloria; Moyses ergo ille posteriora tantummodo Dei in typo vidit: Arius totum Deum facie ad faciem comprehendit. Sed nemo, inquit, videre potest faciem meam, et vivit (Exod. XXXIII, 20).

237. Paulus etiam de inferioribus dicit: Ex parte cognoscimus et ex parte etiam prophetamus (I Cor. XIII, 9). Arius dicit: Ex toto Deum, non ex parte cognovi. [PL16.698B] Inferior ergo Paulus, quam Arius; et vas electionis ex parte scit, vas perditionis totum scit: Scio, inquit, hominem, sive in corpore, 595 sive extra corpus nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit verba ineffabilia (II Cor. XII, 4, 5). Paulus raptus usque ad tertium coelum, se ipsum nescivit: Arius in stercore volutatus Deum scivit. Paulus dicit de se ipso: Deus scit; Arius de Deo dicit: Ego novi.

238. Sed non Arius raptus in coelum, quamvis 596 eum secutus sit, qui jactatione damnabili divina praesumeret, dicens: Ponam thronum meum super nubes, et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 14); sicut enim ille dixit: Ero similis Altissimo: sic et Arius altissimum Dei Filium sui similem vult videri: quem non in divinitatis aeternae majestate veneratur, [PL16.698C] sed ex carnis infirmitate metitur.

Reazioni dei lettori

Note

Fons: Patrologia Latina, t. 16, coll. 673D-698C (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Pubblicato da: Rodion Vlasov
Data di creazione della pagina: 2026-11-22, Aggiornamento: 2026-11-22