1. Paulus Apostolus, praesente Agrippa rege, de criminibus responsurus, quod posset intelligere qui auditurus erat, securus de causae victoria statim in principio sibi gratulatur, dicens: »De omnibus quibus accusor a Judaeis, o rex Agrippa, existimo me beatum, cum apud te sim hodie defendendus, qui praecipue nosti cunctas quae in Judaeis sunt consuetudines et quaestiones« (Act. 26. 13). Legerat enim illud Jesu: »Beatus qui in aures loquitur audientis« (Eccli. 25. 12 secundum LXX); et noverat tantum [PL22.569] oratoris verba proficere, quantum judicis prudentia cognovisset. Unde et ego beatum me in hoc duntaxat negotio judico, quod apud eruditas aures imperitae linguae responsurus sum: quae objicit mihi vel ignorantiam, vel mendacium; si aut nescivi alienas litteras vere interpretari, aut nolui: quorum alterum error, alterum crimen est. Ac ne forsitan accusator meus facilitate, qua cuncta loquitur, et impunitate, qua sibi licere omnia putat, me quoque apud vos argueret, ut Papam Epiphanium criminatus est, hanc epistolam misi, quae te, et per te alios, qui nos amare dignantur, rei ordinem doceat.

2. Ante hoc ferme biennium miserat Joanni Episcopo supradictus Papa Epiphanius litteras, arguens eum in quibusdam dogmatibus, et postea clementer ad poenitentiam provocans. Harum exemplaria 306 certatim Palaestinae rapiebantur, vel ob auctoris meritum, vel ob elegantiam scriptionis. Erat in monasterio nostro vir apud suos haud ignobilis, Eusebius Cremonensis, qui cum haec Epistola per multorum ora volitaret, et mirarentur eam pro doctrina et puritate sermonis, docti pariter et indocti, coepit a me obnixe petere, ut sibi eam in Latinum verterem, et propter intelligendi facilitatem apertius explicarem: Graeci enim eloquii penitus ignarus erat. Feci quod voluit; accitoque Notario, raptim celeriterque dictavi: ex latere in pagina breviter adnotans, quem intrinsecus sensum singula capitula continerent. Siquidem et hoc ut sibi soli facerem, oppido flagitarat; postulavique ab eo mutuo, ut domi haberet exemplar: nec facile in vulgus proderet. Res ita anno et sex mensibus transiit: donec supradicta interpretatio de scriniis ejus novo praestigio Jerosolymam commigravit. Nam quidem Pseudomonachus, vel accepta pecunia, ut perspicue intelligi datur, vel gratuita malitia, ut incassum corruptor nititur persuadere, compilatis chartis ejus et sumptibus, Judas factus est proditor: deditque adversariis latrandi contra me occasionem, ut inter imperitos concionentur, me falsarium, me verbum non expressisse de verbo: pro honorabili dixisse carissimum, et maligna interpretatione, quod nefas dictu sit, αἰδεσιμώτατον Παππαν, noluisse transferre. Haec et istiusmodi nugae crimina mea sunt.

3. Ac primum antequam de translatione respondeam, volo interrogare eos, qui malitiam prudentiam vocant: Unde apud vos exemplar epistolae? Quis dedit? qua fronte profertis, quod scelere redemistis? Quid apud homines tutum erit, si ne parietibus quidem et scriniis nostra possumus secreta celare? Si ante tribunalia judicum, hoc vobis crimen impingerem, reos legibus subjugarem, quae etiam pro utilitatibus fisci, noxiis (al. variis) delatoribus poenas [PL22.570] statuunt: et cum suscipiant proditionem, damnant proditorem. Lucrum videlicet placet: voluntas displicet. Dudum Hesychium 307 virum Consularem (contra quem Patriarcha Gamaliel gravissimas exercuit inimicitias) Theodosius princeps capite damnavit, quod sollicitato Notario, chartas illius invasisset. Legimus in veteribus historiis (T. Livii Dec. 1. l. 5), ludi magistrum, qui Faliscorum liberos prodiderat, vinctum pueris traditum; et ad eos quos prodebat, remissum: nec sceleratam populum Romanum suscepisse victoriam. Pyrrhum Epirotarum regem, cum in castris ex vulnere curaretur, medici sui proditione interfici nefas duxit Fabricius (Florus l. 1); quin potius vinctum remisit ad dominum, ut scelus nec in adversario comprobaret. Quod leges publicae, quod hostes tuentur, quod inter bella et gladios sanctum est, hoc nobis inter Monachos et Sacerdotes Christi, intutum fuit. Et audet quidam ex eis adducto supercilio et concrepantibus digitis, eructare et dicere: Quid enim, si redemit, si sollicitavit? fecit quod sibi profuit. MIRA SCELERIS defensio; quasi non et latrones et fures et piratae faciant, quod sibi prodest. Certe Annas et Caiphas seducentes infelicem Judam fecerunt quod sibi utile existimabant.

4. Volo in chartulis meis quaslibet ineptias scribere; commentari de Scripturis, remordere laedentes, digerere stomachum, in locis me exercere communibus, et quasi limatas ad pugnandum (al. expugnandum) sagittas reponere. Quamdiu non profero cogitata, maledicta, non crimina sunt: imo ne maledicta quidem, quae aures publicae nesciant. Tu corrumpas servulos, sollicites clientes: et, ut in fabulis legimus (Metam. l. 4), auro ad Danaen penetres, dissimulatoque quod feceris, me falsarium voces: cum multo pejus crimen accusando in te confitearis, quam in me arguis. Alius te haereticum, alius insimulat dogmatum perversorem. Taces ipse: respondere non audes: interpretem laceras; de syllabis calumniaris; et totam defensionem tui putas, si tacenti detrahas. Finge in transferendo vel errasse, vel intermisisse me quippiam. Hic totus tui negotii (al. totius tui ingenii) cardo versatur: haec tua est defensio. Num idcirco tu non es haereticus, si ego malus interpres sim? Nec hoc dico, quod te haereticum noverim, sciat ille qui accusavit, noverit ille qui scripsit; sed quod 308 stultissimum sit accusatum ab alio, alium criminari, et confosso undique corpore, de dormientis vulnere solatium quaerere.

5. Hactenus sic locutus sum quasi aliquid de Epistola commutaverim, et simplex translatio possit errorem habere, non crimen. Nunc vero cum ipsa [PL22.571] Epistola doceat nihil mutatum esse de sensu, nec res additas, nec aliquod dogma confictum, »Faciunt nae intelligendo ut nihil intelligant (Terent. Prol. Andr.): et dum alienam imperitiam volunt coarguere, suam produnt. Ego enim non solum fateor, sed libera voce profiteor, me in interpretatione Graecorum, absque Scripturis sanctis, ubi et verborum ordo mysterium est, non verbum e verbo, sed sensum exprimere de sensu. Habeoque hujus rei magistrum Tullium, qui Protagoram Platonis, et Oeconomicon Xenophontis et Aeschinis ac Demosthenis duas contra se orationes pulcherrimas transtulit. Quanta in illis praetermiserit, quanta addiderit, quanta mutaverit, ut proprietates alterius linguae, suis proprietatibus explicaret, non est hujus temporis dicere. Sufficit mihi ipsius translatoris (Ciceronis) auctoritas, qui ita in Prologo earumdem orationum locutus est: »Putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium. Converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes, inter seque contrarias, Aeschinis et Demosthenis: nec converti, ut interpres, sed ut Orator, sententiis iisdem et earum formis, tam figuris quam verbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere: sed genus omne verborum vimque servavi. Non enim me annumerare ea lectori putavi oportere, sed tanquam appendere. Rursum in calce sermonis: Quorum ego, ait, orationes, si, ut spero, ita expressero, virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis, et earum figuris, et rerum ordine: verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant amore nostro. Quae si e Graecis omnia conversa non erunt: tamen ut generis ejusdem sint, elaboravimus.« Sed et Horatius vir acutus et doctus, hoc idem in 309 Arte Poetica erudito interpreti praecipit: Nec verbum verbo curabis reddere, fidus Interpres. Terentius Menandrum, Plautus et Cecilius veteres comicos interpretati sunt. Numquid haerent in verbis: ac non decorem magis et elegantiam in translatione conservant? Quam vos veritatem interpretationis, hanc eruditi κακοξηλίαν nuncupant. Unde et ego doctus a talibus ante annos circiter viginti, et simili tunc quoque errore deceptus, certe hoc mihi a vobis objiciendum nesciens, cum Eusebii [PL22.572] Caesariensis Χρονικὸν in Latinum verterem, tali inter caetera usus sum Praefatione: »Difficile est alienas lineas insequentem, non alicubi excidere: et arduum, ut quae in alia lingua bene dicta sunt, eumdem decorem in translatione conservent. Significatum est aliquid unius verbi proprietate: non habeo meum quo id efferam: et dum quaero implere sententiam longo ambitu, vix brevis vitae spatia [al. brevia spatia] consummo. Accedunt hyperbatorum anfractus, dissimilitudines casuum, varietates figurarum: ipsum postremo suum, et, ut ita dicam, vernaculum linguae genus. Si ad verbum interpretor, absurde resonant: si ob necessitatem aliquid in ordine, vel in sermone mutavero, ab interpretis videbor officio recessisse.« Et post multa, quae nunc prosequi otiosum est, etiam hoc addidi: »Quod si cui non videtur linguae gratiam in interpretatione mutari, Homerum ad verbum exprimat in Latinum. Plus aliquid dicam: eumdem sua in lingua prosae verbis interpretetur: videbis ordinem ridiculum, et Poetam eloquentissimum vix loquentem.«

6. Verum ne meorum scriptorum parva sit auctoritas (quanquam hoc tantum probare voluerim, me semper ab adolescentia non verba, sed sententias transtulisse), qualis super hoc genere praefatiuncula sit, in libro quo beati Antonii Vita describitur (Ex Praefatione Evagrii ad Innocentium), ipsius lectione cognosce. »Ex alia in aliam linguam expressa ad verbum translatio, sensum operit; et veluti laeto gramine, sata strangulat. Dum enim casibus et figuris servit oratio, quod brevi poterat indicare sermone, longo ambitu circumacta vix explicat.« Hoc igitur ego vitans, ita 310 beatum Antonium, te petente, transposui, ut nihil desit ex sensu, cum aliquid desit ex verbis. Alii syllabas aucupentur et litteras [al. syllabis occupentur et litteris], tu quaere sententias. Dies me deficiet, si omnium qui ad sensum interpretati sunt, testimonia replicavero. Sufficit in praesenti nominasse Hilarium Confessorem, qui Homilias in Job, et in Psalmos tractatus plurimos in Latinum vertit e Graeco, nec assedit litterae dormitanti, et putida rusticorum interpretatione se torsit: sed quasi captivos sensus in suam linguam, victoris jure transposuit.

7. Nec hoc mirum in caeteris saeculi videlicet, aut Ecclesiae viris, cum Septuaginta interpretes, et Evangelistae atque Apostoli idem in sacris voluminibus fecerint. Legimus in Marco dicentem Dominum: TALITHA CUMI, statimque subjectum est, »quod interpretatur, puella, tibi dico, surge« (Marc. 5. 41). Arguatur Evangelista mendacii, quare addiderit, tibi dico, cum in Hebraeo tantum sit, puella surge. Sed ut ἐμφατικώτερον faceret; et sensum vocantis atque imperantis exprimeret, addidit, tibi dico. Rursum in Matthaeo redditis ab proditore Juda triginta argenteis: et empto ex eis agro figuli, scribitur, »Tunc impletum est quod scriptum est per Jeremiam Prophetam, dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quod appretiaverunt a filiis Israel: et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi [PL22.573] Dominus« (Matth. 27. 9). Hoc in Jeremia penitus non invenitur, sed in Zacharia, aliis multo verbis, ac toto ordine discrepante: Vulgata quippe Editio ita se habet: »Et dicam ad eos: si bonum est coram vobis, date mercedem mihi, aut renuite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Dixitque Dominus ad me: Pone illos in conflatorium; et considera si probatum sit, sicut probatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et misi eos in domo Domini in conflatorium« (Zach. 11. 12. 13). Quantum distet ab Evangelistae testimonio Septuaginta translatio, perspicuum est. Sed et in Hebraeo cum sensus idem sit, verba praepostera sunt, et pene diversa. »Et dixi, inquit, ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad 311 me: Projice illud ad statuarium: decorum pretium, quod appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci eos in domo Domini ad statuarium.« Accusent Apostolum falsitatis, quod nec cum Hebraico, nec cum Septuaginta congruat translatoribus: et quod his majus est, erret in nomine, pro Zacharia quippe, Jeremiam posuit. Sed absit hoc de pedissequo Christi dicere: cui curae fuit non verba et syllabas aucupari, sed sententias dogmatum ponere. Veniamus ad aliud ejusdem Zachariae testimonium, quod Joannes Evangelista assumit juxta Hebraicam Veritatem. »Videbunt in quem compunxerunt« (Zach. 12. 10; et Joan. 19. 37), pro quo in Septuaginta legimus, καὶ ἐπιβλέψονται πρός με, ἀνθ᾽ ὦν ἐνωρχήσαντο, quod interpretati sunt Latini: »Et aspicient ad me, pro his quae illuserunt, sive insultaverunt.« Discrepat Evangelistae, Septuaginta interpretum, nostraque translatio: et tamen sermonum varietas, spiritus unitate concordat. In Matthaeo quoque legimus Dominum praedicentem Apostolis fugam, et hoc ipsum Zachariae testimonio confirmantem. Scriptum est, ait, Percutiam pastorem, et dispergentur oves (Zach. 13. 7; et Matth. 26. 31). At in Septuaginta et in Hebraeo multo aliter; non enim ex persona Dei dicitur, ut Evangelista vult: sed ex Prophetae, Deum Patrem rogantis: »Percute pastorem, et dispergentur oves.« In hoc, ut arbitror, loco, juxta quorumdam prudentiam, Evangelista piaculi reus est, quod ausus sit Prophetae verba ad Dei referre personam. Scribit supradictus Evangelista, ad Angeli monitum, tulisse Joseph parvulum et matrem ejus; et intrasse in Aegyptum, ibique mansisse usque ad obitum Herodis, ut impleretur quod dictum est a Domino per Prophetam: »Ex Aegypto vocavi filium meum.« Hoc nostri codices non habent: sed in Osee juxta Hebraicam scribitur Veritatem: »Quia puer Israel est, et dilexi eum: et ex Aegypto vocavi filium meum« (Osee. 11. 2). Pro quo et in eodem loc. Septuaginta transtulerunt: »quia parvulus est Israel, [PL22.574] et dilexi eum: et ex Aegypto vocavi filios ejus.« Num omnino repudiandi sunt, quia istum locum, qui ad Christi maxime pertinet sacramentum, 312 aliter transtulerunt? an danda potius venia ut hominibus, juxta Jacobi sententiam, dicentis: »Multa peccamus omnes: et, si quis in verbo non offendit, iste perfectus est vir, et potest refrenare omne corpus« (Jacob. 3). Illud vero quod in eodem Evangelista scribitur: »Et veniens habitavit in civitate quae dicitur Nazareth: ut impleretur quod dictum est per prophetas, quia Nazaraeus vocabitur« (Matth. n. 23). Respondeant λογοδαίδαλοι, et fastidiosi aestimatores omnium Tractatorum, ubi legerint; discantque in Isaia positum. Nam in eo loco ubi nos legimus atque transtulimus: »Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet« (Isai. 11. 1): in Hebraeo juxta linguae illius ἰδίωμα ita scriptum est: »Exiet virga de radice Jesse, et Nazaraeus de radice ejus crescet.« Cur hoc omiserunt Septuaginta, si non licet transferre verbum pro verbo? Sacrilegium est, vel celasse, vel ignorasse mysterium.

8. Transeamus ad caetera: neque enim epistolae brevitas patitur diutius singulis immorari. Idem Matthaeus loquitur: »Hoc autem totum factum est, ut compleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel« (Matth. 1. 22. 23; et Isai. 7. 14) Quod Septuaginta transtulerunt: »Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel.« Si verba calumniantur [al. calumniamur], utique non est idem, »habebit, et accipiet; neque vocabuit, et vocabitis.« Porro in Hebraeo legimus ita scriptum: »Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabit nomen ejus Emmanuel.« Non Achaz, qui arguebatur infidelitatis, non Judaei qui erant Dominum negaturi, sed vocabit, inquit, ipsa quae concipiet, ipsa virgo, quae pariet. In eodem Evangelista legimus, Herodem ad adventum Magorum fuisse turbatum; Scribisque et Sacerdotibus congregatis, sciscitatum ab eis, ubi Christus nasceretur; illosque respondisse, »in Bethleem Judae: Sic enim scriptum est in Propheta: Et tu Bethleem terra Juda, nequaquam minima es in ducibus Juda: Ex te enim egredietur dux, qui regat populum meum Israel.« Hoc exemplum in Vulgata Editione sic fertur:» Et tu Bethleem domus Ephratha, modicus es, ut sis 313 in millibus Juda, de te [PL22.575] mihi egredietur, ut sit princeps in Israel.« Quanta sit inter Matthaeum et Septuaginta verborum ordinisque discordia, magis [al. sic magis] admiraberis, si Hebraicum videas, in quo ita scriptum est: »Et tu Bethleem Ephratha, parvulus es in millibus Juda, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel.« Considera gradatim, quae ab Evangelista sint posita: Et tu Bethleem terra Juda. Pro, terra Juda, in Haebraico habet Ephratha: in Septuaginta, domus Ephratha. Et pro, »nequaquam minima es in ducibus Juda,« in Septuaginta legitur, »modicus es, ut sis in millibus Juda:« in Hebraeo, »parvulus es in millibus Juda;« sensusque contrarius est, Septuaginta sibi in hoc duntaxat loco et Hebraico concordante. Evangelista enim dixit, quod non sit parvulus in ducibus Juda, cum e regione sit positum, parvulus quidem es et modicus; sed tamen de te mihi parvulo et modico egredietur dux in Israel, secundum illud Apostoli: »Elegit infirma mundi Deus, ut confundat fortia« (I. Cor. 1). Porro quod sequitur, »qui regat, vel qui pascat populum meum Israel,« aliter in Propheta esse perspicuum est.

9. Haec replico non ut Evangelistas arguam falsitatis (hoc quippe impiorum est, Celsi, Porphyrii, Juliani) sed ut reprehensores meos arguam imperitiae: et impetrem ab eis veniam, ut concedant mihi in simplici epistola, quod in Scripturis sanctis, velint, nolint, Apostolis concessuri sunt. Marcus discipulis Petri ita suum orditur Evangelium: »Principium Evangelii Jesu Christi, sicut scriptum est in Isaia Propheta: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.« Hoc exemplum ex duobus Prophetis compositum est, de Malachia videlicet et Isaia. Nam primum quod dicitur: »Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te« (Malac. 3. 1), in Malachiae fine scriptum est. Sequens autem quod infertur: »Vox clamantis in deserto,« et caetera, in Isaia legimus. Et quomodo Marcus 314 statim in principio voluminis sui posuit, »sicut scriptum est in Isaia Propheta: Ecce ego mitto Angelum meum« (Isai 40. 3), quod non scribitur in Isaia, ut diximus: sed in Malachia novissimo duodecim Prophetarum? Solvat hanc quaestiunculam imperita praesumptio: et ego erroris veniam deprecabor Idem Marcus inducit ad Pharisaeos Salvatorem loquentem: »Nunquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esurivit ipse et socii ejus; quomodo ingressus domum Dei sub Abiathar Pontifice, et panes propositionis comedit, quibus non licebat vesci, nisi solis Sacerdotibus?« (Mar. 2. 25. 26. et Luc. 6. 3. 4). Legamus Samuelem: sive (ut in communi titulo habetur) Regnorum libros, ibique reperiemus non Abiathar scriptum esse, sed Abimelech Pontificem, qui postea a Doeg [al. Doec.] cum caeteris Sacerdotibus, Saul jubente, percussus [PL22.576] est. Pergamus ad Apostolum Paulum. Scribit ad Corinthios: »Si enim cognovissent Dominum gloriae, non crucifixissent. Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.« Solent in hoc loco apocryphorum quidam deliramenta sectari, et dicere, quod de Apocalyps. Eliae testimonium sumptum sit: cum in Isaia juxta Hebraicum ita legatur: »A saeculo non audierunt, nec auribus perceperunt. Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te« (Isai. 64. 4). Hoc Septuaginta multo aliter transtulerunt: »A saeculo non audivimus; neque oculi nostri viderunt Deum absque te, et opera tua vera, et facies exspectantibus te misericordiam.« Intelligimus unde sumptum sit testimonium, et tamen Apostolus non verbum expressit e verbo, sed παραφρασικῶς, eumdem sensum aliis sermonibus indicavit. In Epistola ad Romanos idem Apostolus Paulus exemplum de Isaia sumens: »Ecce, inquit, ponam in Sion lapidem offensionis, et petram scandali« (Isai. 8. 14), discordat a Translatione veteri; et tamen cum Hebraica veritate concordat. In Septuaginta enim contrarius sensus est: »Non ut lapidi offensionis occurreretis, neque ut petrae ruinae:« cum Apostolus quoque Petrus 315 Hebraeis Pauloque consentiens, ita posuerit: »Incredulis autem lapis offensionis et petra scandali« (Rom. 9. 33. et 1. Petr. 2). Ex quibus universis perspicuum est, Apostolos et Evangelistas in interpretatione veterum Scripturarum, sensum quaesisse, non verba: nec magnopere de ordine sermonibusque curasse, dum intellectui res pateret.

10. Lucas vir Apostolicus et Evangelista scribit, Stephanum primum Christi Martyrem in Judaica concione narrantem: »In septuaginta quinque animabus descendit Jacob in Aegyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulcro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emor patris Sychem« (Act. 7. 15. [PL22.577] 16. et Genes. 23). Hic locus in Genesi multo aliter invenitur, quod scilicet Abraham emerit ab Ephron Hetheo, filio Seor, juxta Hebron, quadringentis drachmis argenti, speluncam duplicem, et agrum circa eam, sepelieritque in ea Saram uxorem suam. Atque in eodem legimus libro, postea revertentem de Mesopotamia Jacob cum uxoribus et filiis suis, posuisse tabernaculum ante Salem urbem Sychimorum, quae est in terra Chanaan, et habitasse ibi, et emisse partem agri, in quo habebat tentoria, ab Emor patre Sychem centum agnis: et statuisse ibi altare, et invocasse ibi Deum Israel (Ibid. 33). Abraham non emit specum ab Emor patre Sychem: sed ab Ephron filio Seor: nec sepultus est in Sychem, sed in Hebron, quae corrupte dicitur Arboch. Duodecim autem Patriarchae non sunt sepulti in Arboch; sed in Sychem, qui ager non est emptus ab Abraham, sed a Jacob (Jos. 24. 32). Differo solutionem et istius quaestiunculae, ut obtrectatores mei quaerant, et intelligant, non verba in Scripturis consideranda, sed sensus. Vicesimi primi Psalmi juxta Hebraeos idipsum exordium est, quod Dominus locutus est in cruce: ELI ELI LAMA AZABTHANI: quod interpretatur, »Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti?« Reddant 316 rationem, cur Septuaginta translatores interposuerint, »respice me« [al. in me]. Ita enim verterunt: »Deus Deus meus, respice me, quare me dereliquisti?« Respondebunt utique nihil damni in sensu esse, si duo verba sint addita. Audiant et a me non periclitari Ecclesiarum statum, si celeritate dictandi, aliqua verba dimiserim.

11. Longum est nunc revolvere, quanta Septuaginta de suo addiderint, quanta dimiserint, quae in exemplaribus Ecclesiae, obelis, asteriscisque distincta sunt. Illud enim quod legimus in Isaia: »Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem« (Isai. 31. sec. LXX), solent Hebraei deridere, cum audierint. Nec non et in Amos post descriptionem luxuriae: »Stantia putaverunt haec, et non fugientia« (Amos 6. sec. LXX). Revera sensus rhetoricus et declamatio Tulliana. Sed quid faciemus ad authenticos libros, in quibus haec non feruntur adscripta, et caetera his similia, quae si proferre nitamur, infinitis libris opus est. Porro quanta dimiserint, vel asterisci testes, ut dixi, sunt, vel nostra interpretatio, si a diligenti lectore Translationi veteri conferatur: et tamen jure Septuaginta Editio obtinuit in Ecclesiis, vel quia prima est, et ante Christi facta adventum, vel quia ab Apostolis (in quibus tamen ab Hebraico non discrepat) usurpata. Aquila autem proselytus et contentiosus interpres, qui non solum verba, sed etymologias quoque [PL22.578] verborum transferre conatus est, jure projicitur a nobis. Quis enim pro frumento et vino et oleo, possit, vel legere, vel intelligere, χεῦμα, ὀπωρισμόν, ςιλπνότητα, quod nos possumus dicere »fusionem, pomationemque,« et »splendentiam.« Aut quia Hebraei non solum habent ἄρθρα, sed et πρόαρθρα, ille κακοζήλως, et syllabas interpretatur, et litteras dicitque σὺν τόν οὐρανόν καὶ σὺν τήν γήν, quod Graeca et Latina lingua omnino non recipit; cujus rei exemplum ex nostro sermone capere possumus. Quanta enim apud Graecos bene dicuntur, quae si ad verbum transferamus, 317 in Latino non resonant: et e regione, quae apud nos placent si vertantur juxta ordinem, apud illos displicebunt.

12. Sed ut infinita praeteream, et ostendam tibi, vir omnium nobilium Christianissime, et Christianorum nobilissime, cujusmodi falsitatis me in epistolae translatione reprehendant, ipsius epistolae ponam cum Graeco sermone principium, ut ex uno crimine intelligantur et caetera, Ἓ δει ἡμᾶς ἀγαπητέ μὴ τῆι οἰήσει τῶν κλήρων φὲρεθαι, quod ita me vertisse memini: »Oportebat nos, dilectissime, clericatus honore non abuti in superbiam.« Ecce, inquiunt, in uno versiculo quanta mendacia. Primum ἀγαπητὸς, dilectus est non dilectissimus. Deinde οἴησις, aestimatio dicitur, non superbia; non enim dixit οἰήματι [al. οἰδήματι], sed οἰήσει: quorum alterum tumorem, alterum arbitrium sonat. Totumque quod sequitur, »clericatus honore non abuti in superbiam, tuum est. Quid ais [al. agis]. o columen litterarum, et nostrorum temporum Aristarche, qui de universis scriptoribus sententiam feras? Ergo frustra tanto tempore studuimus; et a saepe manum ferulae subduximus« (Juvenal. Sat. I). Egredientes de portu, statim impegimus. Igitur quia et errasse humanum est; et confiteri errorem, prudentis: tu quicumque reprehensor es, tu me obsecro emenda praeceptor, et verbum de verbo exprime. Debueras, inquit, dicere: »Oportebat nos, dilecte, non aestimatione Clericorum ferri.« Haec est Plautina eloquentia, hic lepos Atticus, et Musarum, ut dicunt, eloquio comparandus. Completur in me tritum vulgi sermone proverbium: Oleum perdit et impensas, qui bovem mittit ad ceroma. Haec non est illius culpa, cujus sub persona alius agit Tragoediam; sed Ruffini et Melanii magistrorum ejus, qui illum magna mercede nihil scire docuerunt. Nec reprehendo in quolibet Christiano sermonis imperitiam: [PL22.579] atque utinam Socraticum illud haberemus: Scio, quod nescio; et alterius sapientis (Chilonis ut putatur): Teipsum intellige. VENERATIONI mihi semper fuit non verbosa rusticitas, sed sancta simplicitas. Qui in sermone imitari 318 se dicit Apostolus, prius imitetur virtutes in vita illorum, in quibus loquendi simplicitatem excusabat sanctimoniae magnitudo; et syllogismos Aristotelis, contortaque Chrysippi acumina, resurgens mortuus confutabat. Caeterum ridiculum, si quis e nobis manens inter Croesi opes, et Sardanapali delicias, de sola rusticitate se jactet: QUASI OMNES latrones, et diversorum criminum rei, diserti sint: et cruentos gladios, Philosophorum voluminibus, ac non arborum truncis occulant.

13. Excessi mensuram epistolae, sed non excessi doloris modum. Nam qui falsarius vocor; et inter muliercularum radios et textrina dilanior, contentus sum crimen abnuere, non referre. Unde arbitrio tuo cuncta permitto; ut legas ipsam epistolam, tam Graecam quam Latinam: et illico intelliges accusatorum meorum naenias, et probrosas querelas. Porro mihi sufficit amicum instruxisse carissimum: et in cellula latitantem diem tantum exspectare judicii. Optoque, si fieri potest, et si adversarii siverint, Commentarios potius Scripturarum, quam Demosthenis et Tullii Philippicas tibi scribere.

EPISTOLA LVIII. AD PAULINUM

1. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert ea quae bona sunt (Matth. 12), et ex fructibus arbor cognoscitur (Luc. 6. 44). Metiris nos virtutibus tuis, et parvos magnus extollis: ultimamque partem convivii occupas, ut patrisfamilias judicio proveharis. Quid enim in nobis, aut quantulum est, ut doctae vocis mereamur praeconium? ut illo ore, quo religiosissimus Princeps defenditur, humiles modicique laudemur? Noli igitur, frater carissime, annorum nos 319 aestimare numero: nec sapientiam canos reputes, sed canos sapientiam, Salomone testante: »Cani hominis prudentia ejus« (Sap. 4. 8). Nam et Moyses septuaginta Presbyteros jubetur eligere (Num. 11), quos ipse sciret esse Presbyteros: utique non aevo, sed prudentia judicandos. Et Daniel adhuc puer, longaevos judicat, atque impudicos senes aetas lasciva condemnat. Noli, inquam, fidem pensare temporibus: [PL22.580] nec me idicirco meliorem putes, quod prior in Christi exercitu coeperim militare. Paulus Apostolus, vas electionis, de persecutore mutatus, novissimus in ordine, primus in meritis est: quia extremus licet, plus omnibus laboravit. Judas, qui quondam audierat: »Tu autem homo, qui simul mecum dulces capiebas cibos, dux meus et notus meus; in domo Dei ambulavimus cum consessu« (Ps. 54. 14. 15), proditor amici et magistri, Salvatoris arguitur voce; Et nodum informis lethi trabe nectit ab alta. (AENEID. lib. XII).

E contrario latro crucem mutat paradiso, et facit homicidii poenam martyrium. Quanti hodie diu vivendo portant funera sua, et quasi sepulcra dealbata, plena sunt ossibus mortuorum? Subitus calor longum vincit teporem.

2. Denique et tu, audita sententia Salvatoris: »Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni sequere me« (Matth. 19. 21); verba vertis in opera, et nudam crucem nudus sequens, expeditior et levior scandis scalam Jacob. Tunicam mutas cum animo, nec pleno marsupio, gloriosas sordes appetis: sed puris manibus et candido pectore, pauperem te et spiritu et operibus gloriaris. Nihil est enim grande, tristi et lurida facie, vel simulare, vel ostentare jejunia: possessionum redditibus abundare, et vile jactare palliolum. Crates ille Thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abjecit; nec putavit se simul posse et virtutes et divitias possidere. Nos suffarcinati [al. subsarcinati] auro, Christum 320 pauperem sequimur; et sub praetextu eleemosynae, pristinis opibus incubantes, quomodo possumus aliena fideliter distribuere, qui [al. cui] nostra timide reservamus? Plenus venter facile de jejuniis disputat. Non Jerosolymis fuisse, sed Jerosolymis bene vixisse, laudandum est. Illa expetenda, illa laudanda est civitas, non quae occidit Prophetas, et Christi sanguinem fudit; sed quam fluminis impetus laetificat (Ps. 45. 4; Luc. 11): quae in monte sita, caelari non potest: quam matrem sanctorum Apostolus clamitat: in qua se municipatum cum justis laetatur habere.

3. Neque vero hoc dicens, memetipsum inconstantiae redarguo, damnoque quod facio: ut frustra videar ad exemplum Abraham, et meos et patriam reliquisse: sed non audeo Dei omnipotentiam angusto fine concludere, et coarctare parvo terrae loco, quem non capit coelum. Singuli quique credentium, non [PL22.581] locorum diversitatibus, sed fidei merito ponderantur. Et veri adoratores, neque Jerosolymis, neque in monte Garizim adorant Patrem: quia Deus Spiritus est, et adoratores ejus in spiritu et veritate adorare oportet. »Spiritus autem spirat ubi vult. Domini est terra et plenitudo ejus« (Joan. 3. 8; Ps. 23. 1). Postquam siccato Judaeae vellere, universus orbis coelesti rore perfusus est, et multi de Oriente et Occidente venientes, recubuerunt in sinu Abrahae; desiit notus esse tantum in Judaea Deus, et in Israel magnum nomen ejus: sed in omnem terram exivit sonus Apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Ps. 75; et 18). Salvator ad discipulos suos loquens, cum esset in templo: Surgite, inquit, abeamus hinc (Joan. 14. 31): et ad Judaeos: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. 23. 38). Si coelum et terra transibunt, utique transibunt omnia quae terrena sunt. Et Crucis igitur et Resurrectionis loca prosunt his, qui portant crucem suam; et cum Christo resurgunt quotidie; qui dignos se tanto exhibent habitaculo. 321 Caeterum qui dicunt: Templum Domini, Templum Domini (Jer. 7), audiant ab Apostolo: Vos estis templum Domini, et Spiritus Sanctus habitat in vobis (2. Cor. 6. 16). Et de Jerosolymis et de Britania aequaliter patet aula coelestis: Regnum enim Dei intra vos est. Antonius, et cuncta Aegypti, et Mesopotamiae, Ponti, Cappadociae, et Armeniae examina Monachorum non viderunt Jerosolymam: et patet illis absque hac urbe paradisi janua. Beatus Hilarion, cum Palaestinus esset, et in Palaestina viveret, uno tantum die vidit Jerosolymam, ut nec contemnere loca sancta propter viciniam, nec rursus Dominum loco claudere videretur. Ab Hadriani temporibus usque ad imperium Constantini, per annos circiter centum octoginta, in loco Resurrectionis simulacrum Jovis; in Crucis rupe, statua ex marmore Veneris a gentibus posita colebatur: existimantibus persecutionis auctoribus, quod tollerent nobis fidem resurrectionis et crucis, si loca sancta per idola polluissent. Bethleem nunc nostram, et augustissimum orbis locum de quo Psalmista canit: Veritas de terra orta est (Ps. 84. 12), lucus inumbrabat Thamuz, id est, Adonidis: et in specu, ubi quondam Christus parvulus vagiit, Veneris amasius plangebatur.

[PL22.582] 4. Cur, inquies, haec tam longo repetita principio? Videlicet ne quidquam fidei tuae deesse putes, quia Jerosolymam non vidisti: nec nos idcirco meliores aestimes, quod hujus loci habitaculo fruimur: sed sive hic, sive alibi, aequalem te pro operibus tuis apud Dominum nostrum habere mercedem. Revera, ut simpliciter motus mentis meae fatear, considerans et propositum tuum, et ardorem quo saeculo renuntiasti, differentias 322 in locis arbitror, si urbibus et frequentia urbium derelicta, in agello habites, et Christum quaeras in solitudine, et ores solus in monte cum Jesu, Sanctorumque tantum locorum vicinitatibus perfruaris, id est, ut et urbe careas, et propositum Monachi non amittas. Quod loquor, non de Episcopis, non de Presbyteris, non de Clericis loquor, quorum aliud officium est; sed de Monacho, et Monacho quondam apud saeculum nobili: qui idcirco pretium possessionum suarum ad pedes Apostolorum posuit, docens pecuniam esse calcandam; ut humiliter et secreto victitans, semper contemnat quod semel contempsit. Si Crucis et Resurrectionis loca non essent in Urbe celeberrima, in qua curia, in qua aula militum, in qua scorta, mimi, scurrae, et omnia sunt, quae solent in caeteris urbibus: vel si Monachorum turbis solummodo frequentaretur, expetendum revera hujuscemodi cunctis Monachis esset habitaculum. NUNC VERO summae stultitiae est renuntiare saeculo, dimittere patriam, urbes deserere, Monachum profiteri, et inter majores populos peraeque vivere, quam eras victurus in patria. De toto huc orbe concurritur. Plena est civitas universi generis hominum: et tanta utriusque sexus constipatio, ut quod alibi ex parte fugiebas, hic totum sustinere cogaris.

5. Quia igitur fraterne interrogas, per quam viam incedere debeas, revelata tecum facie loquar. Si officium vis exercere Presbyteri, si Episcopatus, te vel opus, vel honor forte delectat, vive in urbibus et castellis; ET ALIORUM salutem, fac lucrum animae tuae. [PL22.583] Sin autem cupis esse, quod diceris Monachus, id est, solus, quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? Habet unumquodque propositum principes suos. 323 Romani duces imitentur Camillos, Fabricios, Regulos, Scipiones. Philosophi proponant sibi Pythagoram, Socratem, Platonem, Aristotelem. Poetae aemulentur Homerum, Virgilium, Menandrum, Terentium. Historici, Thucydidem, Sallustium, Herodotum, Livium. Oratores, Lysiam. Graccos, Demosthenem, Tullium. Et ut ad nostra veniamus, Episcopi et Presbyteri habeant in exemplum Apostolos, et Apostolicos viros: quorum honorem possidentes, habere nitantur et meritum. Nos autem habeamus [al. habemus] propositi nostri principes, Paulos et Antonios, Julianos, Hilariones, Macarios. Et ut ad Scripturarum auctoritatem redeam, noster princeps Elias, noster Elisaeus, nostri duces filii Prophetarum, qui habitabant in agris et solitudinibus, et faciebant sibi tabernacula prope fluenta Jordanis. De his sunt et illi filii Rechab, qui vinum et siceram non bibebant, qui morabantur in tentoriis, qui Dei per Jeremiam (Cap. 35) voce laudantur, et promittitur eis quod non deficiat de stirpe eorum vir stans coram Domino. Hoc reor et septuagesimi Psalmi titulum significare: Filiorum Jonadab: et eorum qui primi in captivitatem ducti sunt. Iste est Jonadab filius Rechab, qui in Regnorum libro scribitur currum ascendisse cum Jeu. Et hujus filii sunt, qui in tabernaculis semper habitantes, ad extremum propter irruptionem Chaldaici exercitus, Jerosolymam intrare compulsi, hanc primi captivitatem sustinuisse dicuntur, quod post solitudinis libertatem, urbe quasi carcere sunt reclusi.

6. Obsecro itaque te, ut quoniam sanctae sororis tuae (Therasiae uxoris) ligatus es vinculo, et non penitus expedito pergis gradu, sive hic, sive ibi, multitudines hominum, et officia, et salutationes, et convivia, veluti quasdam catenas fugias voluptatum. Sit vilis et vespertinus cibus, olera et legumina: interdumque pisciculos pro summis ducas deliciis. Qui Christum desiderat, et illo pane vescitur, non quaerit magnopere de quam pretiosis cibis stercus conficiat. Quidquid post gulam non sentitur, idem tibi sit quod panis et legumina. Habes adversus Jovinianum libros de contemptu ventris et gutturis plenius disserentes. Semper in manu tua sacra sit lectio. 324 Frequenter orandum, et flexo corpore, mens erigenda ad Dominum. Crebrae vigiliae: et ventre vacuo saepius dormiendum. Rumusculos et gloriolas et palpantes adulatores, quasi hostes fuge. Pauperibus et fratribus refrigeria sumptuum manu propria distribue. Rara est in hominibus fides. Non credis verum esse quod dico? Cogita Judae loculos. Humilitatem vestium tumenti animo non appetas. Saecularium, et maxime potentium [PL22.584] consortia devita. Quid tibi necesse est ea videre crebrius, quorum comtemptu Monachus esse coepisti? Soror praecipue tua matronarum declinet colloquia [al. consortia]; nec inter sericas vestes et gemmas circumsedentium feminarum se sordidatam, aut doleat, aut miretur: QUIA ALTERUM propositi poenitentiam, alterum jactantiae seminarium est. Cave ne quasi fidelis et famosus tuorum quondam dispensator, alienam pecuniam distribuendam accipias. Intelligis quid loquar; dedit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Habeto simplicitatem columbae, ne cuiquam machineris dolos: et serpentis astutiam, ne aliorum supplanteris insidiis. NON MULTUM distat in vitio, vel decipere posse, vel decipi Christianum. Quem senseris tibi aut semper, aut crebro de numnis loquentem, excepta eleemosyna, quae indifferenter omnibus patet, institorem potius habeto, quam Monachum. Praeter victum et vestitum, et manifestas necessitates, nihil cuiquam tribuas: ne filiorum panem canes comedant.

7. Verum Christi templum anima credentis est: illam exorna, illam vesti, illi offer donaria, in illa Christum suscipe. QUAE UTILAS est parietes fulgere gemmis et Christum in paupere fame periclitari? Jam non sunt tua quae possides, sed dispensatio tibi credita est. Memento Ananiae et Sapphirae. Illi sua timide servaverunt: tu considera, ne Christi substantiam imprudenter effundas, id est, ne immoderato judicio rem pauperum tribuas non pauperibus, et secundum dictum prudentissimi viri (Cic. l. 2. Offic.) liberalitate liberalitas pereat. Noli Respicere ad phaleras, et nomina vana Catonum. (Per s. Satyr 3). Ego te, inquit, intus et in cute novi (Lucan. lib. X. Pharsal).

325 ESSE CHRISTIANUM grande est, non videri. Et nescio quomodo plus placent mundo, qui Christo displicent: Haec non sicut aiunt, Sus Minervam; sed ingredientem pelagus, amicus amicum monui, malens a te facultatem meam requiri, quam voluntatem: ut in quo ego lapsus sum, tu firmo pergeres gradu.

8. Librum tuum, quem pro Theodosio principe prudenter ornateque compositum transmisisti, libenter legi; et praecipue mihi in eo subdivisio placuit. Cumque in primis partibus vincas alios, in penultimis teipsum superas. Sed et ipsum genus eloquii pressum est et nitidum: et cum Tulliana luceat puritate, crebrum est in sententiis. Jacet enim (ut ait quidam) oratio in qua tantum verba laudantur. Praeterea magna est rerum consequentia, et alterum pendet ex altero. Quidquid assumpseris, vel finis superiorum, vel initium sequentium est. Felix Theodosius, qui a tali Christi oratore defenditur. Illustrasti purpuras ejus, et utilitatem legum futuris saeculis consecrasti. Macte virtute: qui talia habes rudimenta, qualis exercitatus miles eris? [PL22.585] O si mihi liceret istiusmodi ingenium non per Aonios montes et Heliconis vertices, ut Poetae canunt, sed per Sion et Itabyrium [Thabor], et Sina excelsa ducere. Si contingeret docere quae didici: et quasi per manus mysteria tradere Prophetarum [al. Scripturarum], nasceretur nobis aliquid quod docta Graecia non haberet.

9. Audi ergo, mi conserve, amice, germane: ausculta paulisper, quo in Scripturis sanctis calle gradiaris. TOTUM quod legimus in divinis Libris, nitet quidem, et fulget etiam in cortice, sed dulcius in medulla est. Qui edere vult nucleum, frangat nucem (Ex Plauto). »Revela,« inquit David, »oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua« (Ps. 118. 18). Si tantus Propheta tenebras ignorantiae confitetur, qua nos putas parvulos, et pene lactentes inscitiae nocte circumdari? Hoc autem velamen non solum in facie Moysi, sed et in Evangelistis et in Apostolis positum est. Turbis Salvator in parabolis loquebatur, et contestans mysticum esse quod dicebatur, aiebat: Qui habet aures audiendi audiat (Luc. 8. 8). Nisi aperta fuerint universa quae scripta sunt ab eo, 326 qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit, claudit, et nemo aperit: nullo alio reserante, pandentur. Si haberes hoc fundamentum, imo si quasi extrema manus operi tuo induceretur, nihil pulchrius, nihil doctius, nihil dulcius, nihilque Latinius tuis haberemus voluminibus.

10. Tertullianus creber est in sententiis, sed difficilis in loquendo. Beatus Cyprianus instar fontis purissimi, dulcis incedit et placidus; et cum totus sit in exhortatione virtutum, occupatus persecutionum angustiis, de Scripturis divinis nequaquam disseruit. Inclyto Victorinus martyrio coronatus, quod intelligit, eloqui non potest. Lactantius quasi quidam fluvius eloquentiae Tullianae, utinam tam nostra affirmare potuisset, quam facile aliena destruxit. Arnobius inaequalis et nimius, et absque operis sui partitione confusus. Sanctus Hilarius Gallicano cothurno attollitur: et cum Graeciae floribus adornetur, longis interdum periodis involvitur, et a lectione simpliciorum fratrum procul est. Taceo de caeteris, vel defunctis, vel etiam adhuc viventibus, super quibus in utramque partem post nos alii judicabunt.

11. Ad teipsum veniam symmysten, sodalem meum, et amicum, amicum, inquam, meum, antequam notum; et precabor, ne assentationem in necessitudine [al. necessitudinem] suspiceris: quin potius vel errare [al. errore] me aestimato, vel amore labi, quam amicum adulatione decipere. Magnum habes ingenium, et infinitam sermonis supellectilem: et facile loqueris et pure, facilitasque ipsa et puritas mixta prudentiae est. Capite quippe sano omnes sensus vigent. Huic prudentiae et eloquentiae si accederet vel studium, vel intelligentia Scripturarum, viderem te [PL22.586] brevi arcem tenere nostrorum: et ascendentem cum Joab tectum Sion (1. Paral. 11), canere in domatibus, quod in cubilibus cognovisses. Accingere, quaeso, te, accingere. »Nihil sine magno labore vita dedit mortalibus (Ex Hor. l. 1. Sat. 9), Nobilem te Ecclesia habeat, ut prius Senatus habuit. Praepara tibi divitias, quas quotidie eroges: et nunquam deficiant, dum viget aetas, dum nondum canis spargitur caput: antequam »subeant morbi, tristisque senectus, 327 Et labor, et durae« rapiat »inclementia mortis.« Nihil in te mediocre esse contentus sum: totum summum, totum perfectum desidero. Sanctum Vigilantium Presbyterum qua aviditate susceperim, melius est ut ipsius verbis, quam meis discas litteris: qui cur tam cito a nobis profectus sit, et nos reliquerit, non possum dicere, ne laedere quempiam videar. Tamen quasi praetereuntem et festinantem paululum retinui, et gustum ei nostrae amicitiae dedi, ut per eum discas, quid in nobis desideres. Sanctam conservam tuam, et tecum in Domino militantem, per te salutari volo.

EPISTOLA LIX. AD MARCELLAM

1. Magnis nos provocas Quaestionibus; et torpens otio ingenium, dum interrogas, doces. Prima tua sciscitatio fuit, quae sint illa, »quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum« (1. Cor. 2. 9). Et quomodo rursus idem Apostolus inferat: »Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum« (Ibid. v. 10). Et si revelatum est Apostolo, intelligere debeamus, quomodo et aliis revelaverit. Ad quae brevis responsio est, non debere nos quaerere, quid [PL22.587] sit illud, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Si enim ignoratur, quomodo sciri potest? Quod promittitur in futuro, non cernitur in praesenti. »Spes enim quae videtur, non est spes« (Rom. 8. 24), sed jam certa possessio; quomodo si velit quispiam dicere: ostende mihi quod invisibile est: loquere quod audiri non potest: 328 expone quod cogitatio non comprehendit humana. Ergo hoc sensu Apostolus dixisse credendus est, quod carnalibus oculis, et aure carnali, et cogitatione mortali non possint spiritualia comprehendi. »Etsi enim noveramus quondam Jesum secundum carnem, sed nunc jam non novimus eum« (2. Cor. 5. 16). Et in Joannis Epistola scribitur: »Carissimi, nunc filii Dei sumus, et necdum manifestum est quod futuri sumus. Scimus enim quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est« (1. Joan. 3. 2). Quodque revelatum sibi et Sanctis per spiritum esse testatur, non statim sequitur, ut ipse aliis revelaverit. Alioqui audivit et in paradiso verba ineffabilia, quae aliis narrare non poterat (2. Cor. 12): aut si narravit, nequaquam ineffabilia sunt.

2. Secunda Quaestio fuit, in qua dicis legisse te per ransitum in Opusculis meis, quod agni qui stant a dextris, et haedi qui stant a sinistris (Matth. 25), Christiani sint atque gentiles: et non potius boni et mali. Non memini me hoc aliquando dixisse, et si dixissem, non essem in errore pertinax. Quantum autem dictanti subito occurrit, in secundo volumine contra Jovinianum super hoc capitulo disputasse me novi, et non solum super hoc, sed et de eo quod in eamdem quaestionem cadit, ubi pisces mali a bonis piscibus separabuntur (Matth. 13). Quod ergo ibi plene dictum est, nunc omittendum videtur.

3. Tertio interrogaveras, quod dicit Apostolus in adventu Domini Salvatoris, rapi quosdam viventes obviam in nubibus, ita ut non praeveniantur ab his, qui in Christo dormierunt (1. Thess. 4): visque nosse, utrum sic occurrant in corporibus et [al. ut] non ante moriantur; cum et Dominus noster mortuus sit, et Enoch atque Elias secundum Apocalypsim Joannis morituri esse dicantur (Apoc. 11): ne scilicet ullus sit qui non gustaverit mortem (Psal. 88). Hoc ex ipsius loci continentia sciri potest, quod sancti qui in adventu Salvatoris fuerint deprehensi in corpore, in iisdem corporibus occurrant ei: ita tamen ut inglorium et corruptivum et mortale, gloria et incorruptione et immortalitate 329 mutetur (1. Cor. 15); ut qualia corpora mortuorum surrectura sint, ut talem substantiam etiam vivorum corpora transformentur. Unde dicit in alio loco Apostolus: »Propter quod nolumus exspoliari, sed supervestiri; [PL22.588] ut absorbeatur mortale hoc a vita« (1. Cor. 9. 4), ne scilicet corpus ab anima deseratur; sed anima habitante in corpore, fiat inclytum quod ante inglorium fuit. De Enoch autem et Elia, quos venturos Apocalypsis refert et esse morituros (Apoc. 11), non est istius temporis disputatio, cum omnis ille liber aut spiritualiter intelligendus sit, ut nos existimamus, aut si carnalem inerpretationem sequimur, Judaicis fabulis acquiescendum sit, ut rursum aedificetur Jerusalem, et hostiae offerantur in Templo; et spirituali cultu imminuto, carnales obtineant caeremoniae.

4. Quartum est quod quaesisti, quomodo in Joannis Evangelio post resurrectionem dicatur ad Mariam Magdalenam: »Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum« (Joan. 20. 17). Et rursum in Matthaeo scriptum sit, quod ad vestigia Salvatoris mulieres corruerint (Matth. 28); cum utique non sit idipsum tangere post resurrectionem pedes ejus, et non tangere. Maria Magdalena ipsa est, a qua septem daemonia expulerat (Marc. 16); ut ubi abundaverat peccatum, superabundaret gratia (Rom. 5); quae quia Dominum hortulanum putabat, et quasi cum homine loquebatur, et quaerebat viventem cum mortuis, recte audivit, »Noli me tangere« (Joan. 20. 17). Et est sensus: Non mereris meis haerere vestigiis, nec adorare quasi Dominum, nec ejus tenere pedes, quem non existimas surrexisse. Tibi enim necdum ascendi ad Patrem meum. Caeterae vero mulieres, quae pedes tangunt, Dominum confitentur, et merentur ejus haerere vestigiis, quem ad Patrem ascendisse confidunt. Quanquam etiamsi eadem mulier diversis in Evangeliis et tenuisse pedes, et non tenuisse referatur, facilis solutio sit, cum potuerit corrigi primum quasi incredula, et postea non repelli, quasi ea quae errorem confessione mutaverat, quod et de latronibus intelligi potest, cum alius Evangelista utrumque blasphemasse, alius narret alterum esse confessum (Matth. 27; et Marc. 15).

5. Extrema schedula continebat, utrum 330 post resurrectionem, quadraginta diebus Dominus cum discipulus conversatus sit (Luc. 23); et nunquam [fort. nunquid] alibi fuerit? an latenter ad coelum ascenderit, atque descenderit, et nihilominus Apostolis suam praesentiam non negarit? Si Dominum Dei Filium consideres, de quo sermo est, et illum esse qui loquitur: »Nonne coelum et terram ego repleo, dicit Dominus« (Jerem. 23. 24), et de quo alius Propheta testatur: »Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum« (Isai. 66. 1); et rursum alibi: »Qui tenet coelum palmo et terram pugillo« (Ibid. 40. 12), de quo David canit: »Quo ibo a spiritu tuo; et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero ad infernum, ades: Et si habitavero in extremis maris; etenim ibi manus tua deducet me, et continebit me dextera tua« (Ps. 138. 7. et seqq.), profecto non ambiges, etiam ante resurrectionem sic in Dominico corpore habitasse Deum verbum, ut et in Patre esset, et coeli [PL22.589] circulum clauderet, atque in omnibus [al. hominibus] infusus esset et circumfusus, id est, ut cuncta penetraret interior, et contineret exterior. Stultum est igitur illius potentiam unius corpusculi parvitate finire [al. finiri], quem non capit coelum: et tamen qui ubique erat, etiam in Filio hominis totus erat. Divina quippe natura, et Dei sermo in partes secari non potest, nec locis dividi: sed cum ubique sit, totus ubique est. Erat igitur uno eodemque tempore et cum Apostolis quadraginta diebus, et cum Angelis, et in Patre, et in extremis maris finibus erat; in omnibus locis versabatur: cum Thoma in India, cum Petro Romae, cum Paulo in Illyrico, cum Tito in Creta, cum Andrea in Achaia, cum singulis Apostolis et Apostolicis viris, in singulis cunctisque regionibus. Quod autem dicitur quosdam deserere, vel non deserere, non naturae illius terminus ponitur; sed eorum merita describuntur, apud quos esse, vel non esse dignatur [al. dedignatur].

EPISTOLA LX. AD HELIODORUM

1. Grandes materias ingenia parva non sufferunt [al. sustinent], et in ipso conatu ultra vires ausa, succumbunt: quantoque majus fuerit, quod dicendum est, tanto magis obruitur, qui magnitudinem rei verbis non potest explicare. Nepotianus meus, tuus, noster, imo Christi, et quia Christi, idcirco plus noster, reliquit senes, desiderii sui jaculo vulneratos, et intolerabili dolore confectos [al. confecit]. Quem haeredem putavimus, funus tenemus. Cui jam meum sudabit ingenium? cui litterulae placere gestient? Ubi est ille έργοδιώκτης noster, et cygneo [PL22.590] canore vox dulcior? Stupet animus, manus tremit, caligant oculi, lingua balbutit. Quidquid dixero, quia ille non audit, mutum videtur. Stylus ipse quasi sentiens [al. dissentiens], et cera subtristior, vel rubigine, vel situ obducitur. Quotiescumque nitor in verba prorumpere, et super tumulum ejus Epitaphii hujus flores spargere, toties lacrymis implentur oculi, et renovato dolore, totus in funere sum. Moris quondam fuit, ut super cadavera defunctorum in concione pro rostris laudes liberi dicerent, et instar lugubrium carminum ad fletus, et gemitus audientium pectora concitarent. En rerum in nobis ordo mutatus est, et in calamitatem nostram perdidit sua jura 332 natura. Quod exhibere senibus juvenis debuit, hoc juveni exhibemus senes.

2. Quid igitur faciam? Jungam tecum lacrymas? Sed Apostolus prohibet, Christianorum mortuos, dormientes vocans (1. Thess. 4). Et Dominus in Evangelio: »Non est,« inquit, »mortua puella, sed dormit« (Marc. 5. 39, et Luc. 8. 52). Lazarus quoque quia dormierat, suscitatus est (Joan. 11). Laeter et gaudeam, quia »raptus est, ne malitia immutaret mentem ejus,« quia »placuerat Deo anima illius« (Sap. 4). Sed invito et repugnanti per genas lacrymae fluunt, et inter praecepta virtutum, resurrectionisque spem, credulam mentem, desiderii frangit affectus. O mors quae fratres dividis, et amore sociatos, crudelis ac dura dissocias. Adduxit urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, qui siccavit venas tuas, et desolavit fontem tuum (Osee 13. 15). Devorasti quidem Jonam, sed et in utero tuo vivus fuit. Portasti quasi mortuum, ut tempestas mundi conquiesceret; et Ninive nostra illius praeconio salvaretur. Ille ille te vicit: ille te jugulavit, fugitivus Propheta, qui reliquit domum suam, dimisit haereditatem suam, dedit dilectam animam suam in manibus quaerentium eum [al. eam]. Qui per Osee quondam tibi rigidus minabatur: »Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne« (Osee 13. 17). Illius morte, tu mortua es: illius morte, nos vivimus. Devorasti, et devorata es. Dumque assumpti corporis sollicitaris illecebra, et avidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt.

3. Gratias tibi, Christe Salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum dum occideris, occidisti. Quis ante te miserior homine, qui aeternae mortis terrore prostratus, vivendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret? »Regnavit enim mors ab Adam usque ad Moysen, etiam super eos, qui non peccaverunt, in similitudinem 333 praevaricationis Adae« (Rom. 5. 14). Si Abraham, [PL22.591] Isaac et Jacob in inferno, quis in coelorum regno? Si amici tui sub poena offendentis Adam, et qui non peccaverant, alienis peccatis tenebantur obnoxii, quid de his credendum est, qui dixerunt »in cordibus suis, non est Deus?« Qui »corrupti et abominabiles facti sunt, in voluntatibus suis?« Qui »declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum?« (Ps. 13. 1) Quod si Lazarus videtur in sinu Abrahae, locoque refrigerii, quid simile infernus et regna coelorum? ANTE CHRISTUM Abraham apud inferos: post Christum latro in paradiso. Et idcirco in resurrectione ejus, multa dormientium corpora surrexerunt, et visa sunt in coelesti Jerusalem. Tuncque impletum est illud elogium: »Surge qui dormis, et elevare, et illuminabit te Christus« (Ephes. 5. 14). Joannes Baptista in eremo personat: »Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum coelorum. A diebus enim Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud« (Matth. 2. 3. et 11. 11). Flammea illa romphaea custos paradisi, et praesidentia foribus Cherubim, Christi restincta et reserata sunt sanguine. Nec mirum hoc nobis in resurrectione promitti, cum omnes qui in carne, non secundum carnem vivimus, municipatum habeamus in coelo: et hic adhuc positis dicatur in terra: »Regnum Dei intra vos est« (Luc. 17. 21).

4. Adde quod ante resurrectionem Christi, »notus« tantum »in Judaea« erat »Deus: in Israel magnum nomen ejus« (Ps. 75). Et ipsi qui noverant eum, tamen ad inferos trahebantur. Ubi tunc totius orbis homines, ab India usque ad Britanniam, a rigida Septentrionis plaga, usque ad fervores Atlantici Oceani, tam innumerabiles populi, et tantarum gentium multitudines? Quam variae linguis, habitu tam vestis, et armis: (Aeneid. 8).

Piscium ritu ac locustarum, et velut muscae 334 et culices conterebantur: absque notitia etenim Creatoris sui, omnis homo pecus est. Nunc vero passionem Christi, et resurrectionem ejus, cunctarum gentium et voces et litterae sonant. Taceo de Hebraeis, Graecis, et Latinis, quas nationes fidei suae in Crucis titulo Dominus dedicavit. Immortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniavit, Democritus non credidit, in consolationem [PL22.592] damnationis suae Socrates disputavit in carcere, Indus, Persa, Gothus, Aegyptius philosophantur. Bessorum feritas, et pellitorum turba populorum, qui mortuorum quondam inferiis homines immolabant, stridorem suum in dulce Crucis fregerunt melos, et totius mundi una vox Christus est.

5. Quid agimus, anima? quo nos vertimus? quid primum assumimus? quid tacemus? Excideruntne tibi praecepta Rhetorum? et occupata luctu, oppressa lacrymis, praepedita singultibus, dicendi ordinem non tenes? Ubi illud ab infantia studium litterarum, et Anaxagorae, ac Telamonis semper laudata sententia? Sciebam me genuisse mortalem. Legimus Crantorem, cujus volumen ad confovendum dolorem suum, secutus est Cicero (Lib. de Consolat. qui intercidit); Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos luctus opuscula percurrimus, qui diversis aetatibus, diversorum luctum vel libris, vel epistolis minuere sunt conati, ut etiam si nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus irrigari. Proponunt innumerabiles viros, et maxime Periclem et Xenophontem Socraticum, quorum alter amissis duobus filiis, coronatus in concione disseruit: alter cum sacrificans filium in bello audisset occisum, deposuisse coronam dicitur, et eamdem capiti reposuisse, postquam fortiter in acie dimicantem reperit concidisse. 335 Quid memorem Romanos duces, quorum virtutibus quasi quibusdam stellis, Latinae micant historiae? Pulvillus Capitolium dedicans, mortuum, ut nuntiabatur, subito filium, se jussit absente sepeliri. L. Paulus septem diebus inter duorum exequias filiorum triumphans, urbem ingressus est. Praetermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scaevolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos, atque Aufidios, quorum non minor in luctu quam in bellis virtus fuit, et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicavit, ne videar potius [PL22.593] aliena quam nostra quaesisse. Quanquam et haec in sugillationem nostri breviter dicta sint, si non praestet fides quod exhibuit infidelitas.

6. Igitur ad nostra veniamus. Non plangam cum Jacob et David filios in lege morientes; sed cum Christo in Evangelio recipiam resurgentes. JUDAEORUM LUCTUS, Christianorum gaudium est. »Ad Vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Ps. 29. 6). Nox praecessit, dies autem appropinquavit« (Rom. 13). Unde et Moyses moriens plangitur (Deut. 34), Jesus absque funere et lacrymis in monte sepelitur. Quidquid de Scripturis super lamentatione dici potest, in eo libro quo Paulam Romae consolati sumus, breviter explicavimus. Nunc nobis per aliam semitam ad eumdem locum perveniendum est, ne videamur praetrita [al. praeterita] et abolita quondam calcare vestigia.

7. Scimus quidem Nepotianum nostrum esse cum Christo, et Sanctorum mixtum choris, quod hic nobiscum eminus rimabatur in terris, et aestimatione quaerebat, ibi videntem cominus dicere: »Sicut audivimus, sic et vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri« (Ps. 47. 9): sed desiderium absentiae ejus ferre non possumus, non illius, sed nostram vicem dolentes. Quanto ille felicior, tanto amplius nos in dolore, quod tali caremus bono. Flebant et sorores Lazarum (Joan. 11), quem resurrecturum noverant. Et ut veros hominis exprimeret affectus, ipse Salvator ploravit quem resuscitaturus erat (Ibidem). Apostolus quoque ejus qui dixit: »Cupio dissolvi et esse cum 336 Christo« (Philip. 1. 23): et alibi: »Mihi vivere Christus est, et morilucrum« (Ibid. v. 21), gratias agit, quod Epaphras [al. Epaphroditus] de mortis sibi vicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam (Philipp. 2), non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis. Quanto magis tu et avunculus et Episcopus, hoc est, et in carne et in spiritu pater, doles abesse viscera tua, et quasi a te divulsa suspiras? Sed obsecro, ut modum adhibeas in dolore, memor illius sententiae: Ne quid nimis: obligatoque parumper vulnere, audias laudes ejus, cujus semper virtute laetatus es; nec doleas, quod talem amiseris, sed gaudeas quod talem habueris. Et sicut hi qui in brevi tabella terrarum situs pingunt, ita in parvo isto volumine cernas adumbrata, non expressa signa virtutum: suscipiasque a nobis non vires, sed voluntatem.

8. Haec praecepta sunt Rhetorum, ut majores ejus qui laudandus est, et eorum gesta altius repetantur, sicque ad ipsum per gradus sermo perveniat: quo videlicet avitis paternisque virtutibus illustrior fiat, et aut non degenerasse a bonis, aut mediocres ipse ornasse videatur. Ego CARNIS bona, quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus non requiram: nec me jactabo de genere, id est, de alienis bonis, cum et Abraham et Isaac sancti viri, Ismaelem, et Esau peccatores [PL22.594] genuerint (Genes. 16. et 25). Et e regione, Jephte in in catalogo justorum, Apostoli voce numeratus, de meretrice sit natus (Hebr. 11, Judic. 11). »Anima,« inquit, »quae peccaverit, ipsa morietur« (Ezech. 18. 4); ergo quae non peccaverit, ipsa vivet. Nec virtutes, nec vitia parentum liberis imputantur. Ab eo tempore censemur, ex quo in Christo renascimur. Paulus persecutor Ecclesiae, et mane lupus rapax, Benjamin (Genes. 49), ad vesperam dedit escam, Ananiae ovi submittens caput (Act. 9). Igitur et Nepotianus noster, quasi infantulus vagiens, et rudis puer, subito nobis, quasi de Jordane nascatur.

9. Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius, Orientem, eremumque dimiseris; et me carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam; deinde, si consilium illa 337 respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares. Hic est enim ille de quo tibi quondam vaticinatus sum: licet parvulus ex collo pendeat nepos. Referret, inquam, alius, quod in palatii militia, sub chlamyde et candenti lino, corpus ejus cilicio tritum sit: quod stans ante saeculi potestates, lurida jejuniis ora portaverit: quod adhuc sub alterius indumentis, alteri militaverit: et ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis, oppressis, miserisque subveniret. Mihi non placent dilationes istae imperfectae servitutis Dei. Et centurionem Cornelium, ut lego justum, statim audio baptizatum (Act. 10).

10. Verumtamen velut incunabula quaedam nascentis fidei comprobemus; ut qui sub alienis signis devotus miles fuit, donandus laurea sit, postquam suo regi coeperit militare. Baltheo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit. Legerat enim: »Qui vult perfectus esse, vendat omnia quae habet, et det pauperibus, et sequatur me« (Matth. 19). Et iterum: »Non potestis duobus dominis servire, Deo, et mamonae« (Matth. 6. 14). Excepta vili tunica, et operimento pari, quo tecto tantum corpore, frigus excluderet, nihil sibi amplius reservavit. Cultus ipse, provinciae morem sequens, nec munditiis, nec sordibus notabilis erat. Cumque arderet quotidie, aut ad Egypti monasteria pergere, aut Mesopotamiae invisere choros; vel certe insularum Dalmatiae, quae Altino tantum freto distant, solitudines occupare: avunculum Pontificem deserere [PL22.595] non audebat, tot in illo cernens exempla virtutum, domique habens unde disceret. In uno atque eodem et imitabatur Monachum, et Episcopum venerabatur. Non, ut plerisque accidere solet, assiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat; sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi quotidie novum cerneret. Quid multa? Fit Clericus, et per solitos gradus Presbyter ordinatur. Jesu bone, qui gemitus, qui ejulatus, quae cibi interdictio, quae fuga oculorum omnium? Tum primum et solum avunculo iratus est. Querebatur se ferre non posse, et juvenilem aetatem incongruam Sacerdotio causabatur. Sed quanto 338 plus repugnabat, tanto magis in se studia omnium concitabat, et MEREBATUR negando, quod esse nolebat, eoque dignior erat, quo se clamabat indignum. Vidimus Timotheum nostri temporis, et canos in sapientia, electumque a Moyse Presbyterum, quem ipse sciret esse Presbyterum. Igitur Clericatum non honorem intelligens, sed onus, primam curam habuit, ut humilitate superaret invidiam, deinde ut nullam obscoeni in se rumoris fabulam daret; ut qui mordebantur ad aetatem ejus, stuperent ad continentiam; subvenire pauperibus, visitare languentes, provocare hospitio, lenire blanditiis, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Caecorum baculum, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Ita in singulis virtutibus eminebat, quasi caeteras non haberet. Inter Presbyteros et coaequales, primus in opere, extremus in ordine. Quidquid boni fecerat, ad avunculum referebat. Si quid forte aliter evenerat quam putarat, illum nescire, se errasse dicebat. In publico Episcopum, domi patrem noverat: gravitatem morum, hilaritate frontis temperabat. Gaudium in risu, non cachinnum intelligeres. Virgines et viduas Christi honorare ut matres, hortari ut sorores, cum omni castitate. Jam vero postquam domum se contulerat, et relicto foris Clerico, duritiae se tradiderat Monachorum, creber in orationibus, vigilans in precando, lacrymas Deo non hominibus offerebat; jejunia in aurigae modum pro lassitudine et viribus corporis moderabatur. Mensae avunculi intererat, et sic apposita quaeque libabat, ut et superstitionem fugeret, et continentiam servaret. Sermo ejus per omne convivium de Scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, disputantem contra se magis docere, quam vincere. Et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cujus esset, simpliciter confiteri; atque in hunc modum eruditionis gloriam declinando, eruditissimus habebatur. Illud, aiebat, Tertulliani, istud Cypriani: hoc Lactantii, illud Hilarii est. Sic Minutius Felix, 339 ita Victorinus, in hunc modum est locutus Arnobius. Me quoque, quia pro sodalitate avunculi diligebat, interdum proferebat in medium. Lectioneque assidua, et meditatione diuturna, pectus suum bibliothecam fecerat Christi.

[PL22.596] 11. Quoties ille transmarinis Epistolis deprecatus est, ut aliquid ad se scriberem? quoties nocturnum de Evangelio petitorem, et interpellatricem duri judicis mihi viduam exhibuit? (Luc. 15. 5) Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem, et pudore reticentis, pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret, et pro reverentia Sacerdotii facilius impetraret. Feci ergo quod voluit, et brevi libello, amicitias nostras aeternae memoriae consecravi. Quo suscepto, Croesi opes, et Darii divitias se vicisse jactabat. Illum oculis, illum manibus, illum sinu, illum ore tenebat. Cumque in stratu frequenter evolveret, saepe super pectus soporati, dulcis pagina decidebat. Si vero peregrinorum, si amicorum quispiam venerat, laetabatur nostro super se testimonio. Et quidquid minus in opusculo erat, distinctione moderata, et pronuntiationis varietate pensabat; ut in recitando illo, ipse vel placere quotidie, vel displicere videretur. Unde hic fervor, nisi ex amore Dei? unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio ejus qui legem dedit? Alii nummum addant nummo, et marsupium suffocantes, matronarum opes venentur obsequiis: sint ditiores Monachi, quam fuerant saeculares: possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant: et suspiret eos Ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos. Nepotianus noster aurum calcans, schedulas consectatur. Sed sicut sui in carne contemptor est, et paupertate incedit ornatior; ita totum Ecclesiae investigat ornatum.

12. Ad comparationem quidem superiorum, modica sunt quae dicturi sumus, 340 sed et in parvis idem animus ostenditur. Ut enim Creatorem non in coelo tantum miramur, et terra, sole, oceano, elephantis, camelis, equis, bobus, pardis, ursis, leonibus; sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis, et istiusmodi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eamdemque in cunctis veneramur solertiam: ita mens Christo dedita, aeque et in majoribus, et in minoribus intenta est, sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem. Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si janitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa luculenta [al. lucentia): et in omnes caeremonias pia sollicitudo disposita, non minus, non majus negligebat officium. Ubicumque eum in Ecclesia quaereres, invenires. Nobilem virum Qu. Fabium miratur Antiquitas, qui etiam [PL22.597] Romanae scriptor historiae est; sed magis ex pictura quam ex litteris nomen invenit: et Beseleel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei, Scriptura testatur. Hyram quoque filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter Templi supellectilem fabricati sint (Exod. 31; et 3. Reg. 5). Quomodo enim laetae segetes, et uberes agri, interdum culmis, aristisque luxuriant (Ex Virgil Georg. 1): ITA PRAECLARA ingenia, et mens plena virtutibus, in variarum artium redundat elegantiam. Unde et apud Graecos Philosophus ille laudatur, qui omne quo uteretur usque ad pallium et annulum, manu sua factum gloriatus est. Hoc idem possumus et de isto dicere, qui bisilicas Ecclesiae, et Martyrum Conciliabula, diversis floribus, et arborum comis, vitiumque pampinis adumbrarit: ut quidquid placebat in Ecclesia, tam dispositione, quam visu, Presbyteri laborem et studium testaretur.

13. Macte virtute, cujus talia principia, qualis finis erit? O miserabilis humana conditio, et sine Christo vanum omne quod vivimus! Quid te subtrahis? 341 quid tergiversaris, oratio: quasi enim mortem illius differre possimus, et vitam facere longiorem, sic timemus ad ultimum pervenire. »Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni« (Isai. 40. 6). Ubi nunc decora illa facies, ubi totius corporis dignitas, quo veluti pulchro indumento, pulchritudo animae vestiebatur? Marcescebat, proh dolor, flante austro lilium, et purpura violae in pallorem sensim migrabat. Cumque febribus aestuaret, et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur. Laetus erat vultus, et universis circa plorantibus, solus ipse ridebat. Projicere pallium, manus extendere, videre quod alii non videbant, et quasi in occursum se erigens, salutare venientes: intelligeres illum non emori, sed emigrare, et mutare amicos, non relinquere. Volvuntur per ora lacrymae, et obfirmato animo, non queo dolorem dissimulare quem patior. Quis crederet in tali illum tempore nostrae necessitudinis recordari, et luctante anima, studiorum scire dulcedinem? Apprehensa avunculi manu, hanc, inquit, tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, aetate patri, fratri collegio, et quidquid a te nepoti debebatur affectus, in illum transfer, quem mecum pariter diligebas. Atque in talia verba defecit, avunculi manum, mei recordatione contrectans.

14. Scio, quod nolueris amorem in te civium sic [PL22.598] probare, et affectum patriae magis quaesisse in prosperis. Sed hujuscemodi officium in bonis juncundius est, in malis gratius. Tota hunc civitas, tota planxit Italia. Corpus terra suscepit, anima Christo reddita est. Tu nepotem quaerebas, Ecclesia Sacerdotem. Praecessit te successor tuus. Quod tu eras, ille post te judicio omnium merebatur. Atque ita ex una domo duplex Pontificatus egressa est dignitas, dum in altero gratulatio est, quod tenuerit: in altero moeror, quod raptus sit, ne teneret. Platonis (In Phaedone) sententia est, 342 Omnem sapientium vitam, meditationem esse mortis. Laudant hoc Philosophi, et in coelum usque ferunt. Sed multo fortius Apostolus: Quotidie, inquit, morior per gloriam vestram (1. Cor. 15. 31). Aliud est enim conari, aliud agere: aliud vivere moriturum, aliud mori victurum. Ille moriturus est ex gloria; iste moritur semper ad gloriam. Debemus igitur et nos animo praemeditari, quod aliquando futuri sumus: et quod velimus, nolimus, abesse longius non potest. Nam si nongentos vitae excederemus annos, ut ante Diluvium vivebat humanum genus, et Mathusalem nobis tempora donarentur: tamen nihil esset praeterita longitudo, quae esse desiisset. Etenim inter eum qui decem vixit annos, et illum qui mille, postquam idem vitae finis advenerit, et irrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantumdem est: nisi quod senex magis onustus peccatorum fasce proficiscitur. Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit, subeunt morbi, tritisque senectus, Et labor, et durae rapit inclementia mortis. (Virgil. lib. 3. Georg.)

Naevius Poeta: Pati, inquit, necesse est multa mortalem mala. Unde et Niobem, quia multum fleverit, in lapidem et diversas bestias commutatam finxit Antiquitas. Et Hesiodus natales hominum plangens, gaudet in funere: prudenterque Ennius. Plebes, ait, in hoc Regei antestat loco: licet Lacrymare plebei, Regei honeste non licet.

Ut Regi, sic Episcopo, imo minus Episcopo quam Regi. Ille enim nolentibus praeest, hic volentibus: ille terrore subjicit, hic servitute dominatur: ille corpora custodit ad mortem, hic animas servat ad vitam. In te oculi omnium diriguntur, domus [PL22.599] tua, et conversatio, quasi in specula constituta, magistra est publicae disciplinae. Quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant. Cave ne committas, quod aut qui reprehendere volunt, digne lacerasse 343 videantur: aut qui imitari, cogantur delinquere. Vince quantum potes, imo etiam plus quam potes, mollitiem animi tui, et ubertim fluentes lacrymas reprime, ne grandis pietas in nepotem, apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum. Desiderandus est tibi quasi absens, non quasi mortuus: ut illum exspectare, non amisisse videaris.

15. Verum quid ago, medens dolori quem jam reor, et tempore et ratione sedatum, ac non potius replico tibi vicinas Regum miserias, et nostri temporis calamitates, ut non tam plangendus sit, qui hac luce [al. vice] caruerit, quam gratulandum ei, qui de tantis malis evaserit? Constantius Arianae fautor haereseos, dum contra inimicum paratur, et concitus fertur ad pugnam, in Mopsi viculo moriens, magno dolore hosti reliquit imperium. Julianus proditor animae suae, et Christiani jugulator exercitus, Christum sensit in Media, quem primum in Gallia denegarat; dumque Romanos propagare vult fines, perdidit propagatos. Jovianus [al. Jovinianus] gustatis tantum regalibus bonis, foetore prunarum suffocatus interiit: ostendens omnibus, quid sit humana potentia. Valentinianus vastato genitali solo, et inultam patriam derelinquens, vomitu sanguinis extinctus est. Hujus germanus Valens Gothico bello victus in Thracia, eumdem locum et mortis habuit, et sepulcri. Gratianus ab exercitu suo proditus, et obviis ab urbibus non receptus, ludibrio hosti fuit, cruentaeque manus vestigia parietes tui, Lugdune, testantur. Adolescens Valentinianus et pene puer, post fugam, post exilia, post recuperatum multo sanguine imperium, haud procul ab urbe fraternae mortis conscia, necatus est: et cadaver 344 exanime suspendio infamatum. Quid loquar de Procopio, [PL22.600] Maximo, Eugenio, qui utique dum rerum potirentur, terrori gentibus erant? Omnes capti steterunt ante ora victorum, et (quod potentissimis quondam miserrimum est) prius ignominia servitutis, quam hostili mucrone confossi sunt.

16. Dicat aliquis: Regum talis conditio est, feriuntque summos Fulgura montes (Hor. l. 2. Od. X). Ad privatas veniam dignitates, nec de his loquar qui biennium excedunt; atque, ut caeteros praetermittam, sufficit nobis trium nuper Consularium diversos exitus scribere. Abundantius egens Pityunte exulat. Ruffini caput pilo Constantinopolim gestatum est, et abscissa manus dextra ad dedecus insatiabilis avaritiae, ostiatim stipem mendicavit. Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu, evasisse se putat, quod Assae vivit inglorius. Non calamitates miserorum, sed fragilem humanae conditionis narro statum. Horret animus temporum nostrorum ruinas persequi. Viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolim, et alpes Julias, quotidie Romanus sanguis effunditur. Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Dardaniam, Daciam, Thessaliam, Achaiam, Epiros, Dalmatiam, cunctasque Pannonias Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Hunni, Wandali, Marcomanni vastant, trahunt, rapiunt. Quot matronae, quot virgines Dei, et ingenua nobiliaque corpora, his belluis fuere ludibrio? Capti Episcopi, interfecti Presbyteri, et diversorum officia Clericorum. Subversae Ecclesiae, ad altaria Christi stabulati equi, Martyrum effossae reliquiae: ubique Luctus, ubique gemitus [pavor], et plurima mortis imago (Ex Virg. Aeneid. 2). Romanus orbis ruit, et tamen cervix nostra 345 erecta non flectitur. Quid putas nunc animi habere Corinthios, Athenienses, Lacedaemonios, Arcadas, cunctamque Graeciam, quibus imperant Barbari? Et certe paucas urbes nominavi, in quibus olim fuere regna non modica. Immunis ab his malis videbatur Oriens, et tantum nuntiis consternatus. Ecce tibi anno praeterito ex ultimis Caucasi rupibus immissi in nos, non jam Arabiae, sed Septentrionis lupi, tantas brevi provincias percurrerunt. Quot monasteria capta? quantae fluviorum aquae humano cruore mutatae sunt? Obsessa Antiochia, et urbes reliquae, quas Halis. Cydnus, Orontes, Euphratesque praeterfluunt. Tracti greges captivorum: Arabia, Phoenice, Palaestina, Aegyptus timore captivae. »Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea vox,........... [PL22.601] »Omnia poenarum percurrere nomina possim« (Virgil. 6. Aeneid.). Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breviter flere miserias. Alioquin ad haec merito explicanda, et Thucydides, et Sallustius muti sint [al. sunt].

17. Felix Nepotianus, qui haec non videt: felix qui ista non audit. Nos miseri, qui aut patimur, aut patientes fratres nostros tanta perspicimus; et tamen vivere volumus, eosque qui his carent, flendos potius quam beatos putamus. OLIM OFFENSUM sentimus, nec placamus Deum. Nostris peccatis Barbari fortes sunt. Nostris vitiis Romanus superatur exercitus: et quasi non haec sufficerent cladibus, plus pene bella civilia, quam hostilis mucro consumpsit. Miseri Israelitae, ad quorum comparationem Nabuchodonosor servus Dei scribitur [al. dicitur] (Jerem. 25. 9). Infelices nos, qui tantum displicemus Deo, ut per rabiem Barbarorum, illius in nos ira desaeviat. Ezechias egit poenitentiam, et centum octoginta quinque millia Assyriorum ab uno Angelo, una nocte deleta sunt (4. Reg. 19. 25). Josaphat laudes Domini concinebat, et Dominus pro laudante superabat (2. Paralip. 26. 21). Moyses contra Amalec, non gladio, sed oratione pugnavit (Exod. 17. 11). Si ERIGI volumus, prosternamur. Proh pudor, et stolida usque ad incredulitatem mens: Romanus exercitus, victor orbis et dominus, 346 ab his vincitur, hos pavet, horum terretur aspectu, qui ingredi non valent, qui si terram tetigerint, se mortuos arbitrantur. Et non intelligimus Prophetarum voces: »Fugient mille uno persequente? (Isai. 30. 17) Nec amputamus causas morbi, ut morbus pariter auferatur: statimque cernamus sagittas pilis, tiaras galeis, caballos equis cedere.

18. Excessimus consolandi modum, et dum unius mortem flere prohibemus, totius orbis mortuos planximus. Xerses ille rex potentissimus, qui subvertit montes; maria constravit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem, et innumerabilem vidisset exercitum, flesse dicitur, quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset. O si possemus in talem ascendere speculam, de qua universam terram sub nostris pedibus cerneremus; jam tibi ostenderem totius orbis ruinas, gentes gentibus, et regnis regna collisa; alios torqueri, alios necari, alios absorberi [al. obrui] fluctibus, alios ad servitutem trahi: hic nuptias, ibi planctum: illos nasci, istos mori: alios affluere divitiis [al. delictis], alios mendicare: et non Xerxis tantum exercitum, sed totius mundi homines, qui [PL22.602] nunc vivunt, in brevi spatio defuturos. Vincitur sermo rei magnitudine, et minus est omne quod dicimus.

19. Redeamus igitur ad nos, et quasi e coelo descendentes, paulisper nostra videamus. Sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando juvenis, quando robustae aetatis, quando senex factus sis? Quotidie morimur, quotidie commutamur, et tamen aeternos nos esse credimus. Hoc ipsum quod dicto, quod scribitur, quod relego, quod emendo, de vita mea tollitur. Quot puncta notarii, tot meorum damna sunt temporum. Scribimus atque rescribimus, transeunt mare epistolae, et findente sulcum [al. solum, f. salum] carina, per singulos fluctus aetatis nostrae momenta minuuntur. Solum habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur. »Caritas patiens est, benigna est: caritas non zelatur, non agit perperam, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat, omnia patitur: 347 Caritas nunquam excidit.« Haec semper vivit in pectore; ob hanc Nepotianus noster absens, praesens est, et per tanta terrarum spatia divisos, utraque complectitur manu. Habemus mutuae obsidem caritatis. Jungamur spiritu, stringamur affectu, et fortitudinem mentis, quam beatus Papa Chromatius ostendit in dormitione germani (Eusebii fratris sui), nos imitemur in filio. Illum nostra pagella decantet, illum cunctae [al. nostrae] litterae sonent. Quem corpore non valemus, recordatione teneamus. Et cum quo loqui non possumus, de eo loqui nunquam desinamus.

EPISTOLA LXI. AD VIGILANTIUM

1. Justum quidem fuerat, nequaquam tibi litteris satisfacere, qui tuis auribus non credidisti: neque enim schedulae poteris acquiescere, qui vivo sermoni non accommodasti fidem. Sed quia Christus perfectae nobis humilitatis exemplar in se tribuit, dans osculum proditori, et latronis poenitentiam in patibulo suscipiens, eadem absenti significo, quae prasenti quoque locutus sum, me ita Origenem legisse vel legere, ut Apollinarium [al. Apollinarem], vel caeteros Tractatores, quorum, in quibusdam, libros Ecclesia non recipit. Non quo omnia dicam esse damnanda, quae in illorum voluminibus continentur: sed quod quaedam reprehendenda confitear. Verum quia operis mei est et studii, multos legere, ut ex plurimis diversos flores carpam, non tam probaturus omnia, quam quae bona sunt electurus, assumo multos in manus meas, ut a multis multa cognoscam, secundum illud quod scriptum est: Omnia legentes: 348 quae bona sunt retinentes (1. Thess. 5. 21). Unde [PL22.603] satis miror te voluisse Origenis mihi objicere dogmata, cujus in plerisque errorem usque ad hanc aetatem penitus ignoras. Egone haereticus? et cur me, quaeso haeretici non amant? Tu orthodoxus? qui etiam contra sententiam tuam, et linguam alia praedicantem, aut invitus subscripsisti, et praevaricator es: aut volens, et haereticus. Dimisisti Aegyptum, cunctas provincias reliquisti, in quibus sectam tuam libera plerique fronte defendunt: et elegisti me ad insectandum; qui omnia contra Ecclesiam dogmata reprehendo, et publica voce condemno.

2. Origenes haereticus: quid a me, qui illum in plerisque haereticum non nego? Erravit de resurrectione corporis [al. corporum]; erravit de animarum statu, de diaboli poenitentia: et quod his majus est, Filium Dei, et Spiritum Sanctum in Commentariis Isaiae, Seraphim esse testatus est. Si errasse non dicerem eum, et haec quotidie non anathematizarem, essem erroris illius socius. Neque enim ita debemus bona ejus recipere, ut mala quoque suscipere cogamur. At idem et Scripturas in multis bene interpretatus est, et Prophetarum obscura disseruit: et tam novi quam veteris Testamenti revelavit maxima sacramenta. Si igitur quae bona sunt, transtuli, et mala vel amputavi, vel correxi, vel tacui; arguendus sum cur per me Latini bona ejus habeant, et mala ignorent? Si hoc crimen est, arguatur Confessor Hilarius qui Psalmorum interpretationem, et Homilias in Job ex libris ejus, id est, ex Graeco in latinum transtulit. Sit in culpa ejusdem confessionis Vercellensis Eusebius, qui omnium Psalmorum Commentarios haeretici hominis (Eusebii Caesariensis) vertit in nostrum eloquium: licet haeretica praetermittens, optima quaeque transtulerit. Taceo de Victorino Petabionensi, et caeteris, qui Origenem in explanatione duntaxat Scripturarum secuti sunt, et expresserunt: ne non tam me defendere, quam socios criminis videar quaerere. Ad teipsum 349 veniam: cur tractatus ejus in Job descriptos habes? In quibus contra diabolum, et de stellis coeloque disputans, quaedam locutus est, quae Ecclesia non recipit? Tibi soli licet τῶι σοφωτάτωι κρανίωι de cunctis et Graecis et Latinis Tractatoribus ferre sententiam? et quasi censoria virgula, alios ejicere de [PL22.604] bibliothecis, alios recipere: et cum tibi placuerit, me vel Catholicum, vel Haereticum pronuntiare: nobis non licet perversa respuere, et damnare quod saepe damnavimus? Lege ad Ephesios libros, lege caetera opuscula mea, maxime in Ecclesiasten Commentarios: et liquido pervidebis, me ab adolescentia nunquam alicujus auctoritate deterritum, acquievisse haereticae pravitati.

3. Non parum est scire quod nescias: prudentis hominis est nosse mensuram suam, nec zelo diaboli concitatum, imperitiae suae cunctum orbem testem facere. Scilicet et gloriari cupis, et in patria tua jactitas, me non potuisse respondere eloquentiae tuae, et acumen in te Chrysippi formidasse. Christiana verecundia teneor, et cellulae meae latebras nolo mordaci sermone reserare. Alioqui proferrem πᾶσαν τὴν ἀριστείαν σοῦ καὶ τροπαιοφορίαν. Sed haec aliis: aut loquenda, aut ridenda dimitto. Ego [al. Ergo] quasi Christianus cum Christiano loquens, obsecro te, frater, ne plus velis sapere, quam sapis: ne vel innocentiam, vel simplicitatem tuam, vel certe ea quae taceo, et te non intelligente, caeteri intelligunt, stylo proferas, et ineptiarum tuarum cunctis cachinnum praebeas. Aliud a parva aetate didicisti: aliis assuetus es disciplinis. Non est ejusdem hominis, et aureos nummos, et Scripturas probare, et degustare vina, et Prophetas, vel Apostolos intelligere. Me laceras: sanctum fratrem Oceanum 350 in culpam haereseos vocas: Presbyterorum tibi Vincentii et Pauliniani, et fratris Eusebii judicium displicet. Solus es Cato Romani generis disertissimus, qui testimonio tuo et prudentiae velis credi. Recordare, quaeso, illius diei quando me de Resurrectione, et veritate corporis praedicante, ex latere subsultabas, et plaudebas manu, et applodebas pedem, et orthodoxum conclamabas. Postquam navigare coepisti, et ad intimum [PL22.605] cerebrum tuum sentinae putredo pervenit, tunc nos haereticos recordatus es. Quid tibi faciam? Credidi sancti Presbyteri Paulini epistolis, et illius super nomine tuo non putavi errare judicium. Et licet statim accepta epistola ἀσυμάρτητον sermonem tuum intelligerem: tamen rusticitatem et simplicitatem magis in te arbitrabar, quam vecordiam. Nec reprehendo sanctum virum; maluit enim apud me dissimulare quod noverat, quam portitorem clientulum suis litteris accusare. Sed memetipsum arguo, qui alterius potius acquievi, quam meo judicio: et oculis aliud cernentibus, aliud schedulae credidi quam videbam.

4. Quamobrem desine me lacessere, et voluminibus tuis obruere. Parce saltem nummis tuis, quibus notarios librariosque conducens, eisdem et scriptoribus uteris et fautoribus: qui te ideo forsitan laudant, ut lucrum in scribendo [al. scribendis] faciant. Si libet exercere ingenium, trade te Grammaticis atque Rhetoribus, disce Dialecticam, sectis instruere Philosophorum: ut cum omnia didiceris, saltem tunc tacere incipias. Quanquam stulte faciam, magistro cunctorum magistros quaerere, et ei modum imponere [al. ponere], qui loqui nescit, et tacere non potest. Verum est illud apud Graecos proverbium, ὄνωι λύρα. Ego 351 reor, et nomen tibi κατ᾽ ἀντὶφρασιν impositum. Nam tota mente dormitas, et profundissimo non tam somno stertis, quam lethargo. Inter caeteras quippe blasphemias, quas ore sacrilego protulisti, ausus es dicere, Montem de quo abscissus est in Daniele lapis sine manibus (Daniel. 2), esse diabolum; et lapidem Christum, qui quia assumpsit corpus ex Adam, qui diabolo ante per vitia cohaeserat, natum esse de Virgine: ut a monte, hoc est, a diabolo hominem separaret. O praecidendam linguam, ac per partes et frusta lacerandam. Quisquam ne Christianus Deum Patrem omnipotentem in persona diaboli interpretatur, et tanto piaculo totius orbis aures maculat? Si interpretationem tuam [al. istam], quisquam non dicam Catholicorum, sed haereticorum, sive Gentilium unquam recepit, pium sit quod locutus es. Sin autem tantum nefas nunquam audivit Christi Ecclesia: et per tuum primum os, ipse se montem interpretatus est, qui dixerat: »Ero similis Altissimo;« age poenitentiam, in sacco versare et cinere: et tantum scelus jugibus absterge lacrymis: si tamen [al. tandem] tibi dimittatur haec impietas; et juxta errorem Origenis tunc veniam consequaris, quando consecuturus est et diabolus, qui nunquam plus quam per os tuum deprehenditur blasphemasse. Meam injuriam patienter tuli. Impietatem contra Deum ferre [PL22.606] non potui. Unde et visus sum mordacius in extremo quam postepistolae scribere, quam promiseram: quam priorem poenitentiam, qua a me veniam deprecatus es, iterum commisisse unde agas poenitentiam, stolidissimum sit. Tribuat tibi Christus, ut audias, et taceas: ut intelligas, et sic loquaris.

EPISTOLA LXII AD TRANQUILLINUM

1. Majora spiritus vincula esse quam corporum, si olim ambigebamus, nunc 352 probavimus: dum et mihi sanctitas tua haeret animo, et ego tibi Christi amore conjungor. Vere enim et simpliciter candidissimo pectori tuoloquor, ipsa schedula et muti apices litterarum inspirant in nos tuae mentis affectum.

2. Quod dicis, Origenis multos errore deceptos, et sanctum filium meum Oceanum illorum insaniae repugnare, et doleo simul et gaudeo: dum aut supplantati sunt simplices: aut ab erudito viro errantibus subvenitur. Et quia meae parvitatis quaeris sententiam: utrum secundum fratrem Faustinum penitus respuendus sit, an secundum quosdam legendus ex parte: ego Origenem propter eruditionem sic interdum legendum arbitror, quomodo Tertullianum, Novatum, Arnobium, Apollinarium, et nonnullos Ecclesiasticos Scriptores Graecos pariter et Latinos: ut bona eorum eligamus, vitemusque contraria, juxta Apostolum dicentem: »Omnia probate, quod bonum est, tenete« (1 Thess. 5). Caeterum qui vel in amorem ejus nimium, vel in odium stomachi sui pravitate ducuntur, videntur mihi illi maledicto Prophetico subjacere: »Vae his, qui dicunt bonum malum, et malum bonum: qui faciunt amarum dulce, et dulce amarum (Isai. 5). Nec enim propter doctrinam ejus, prava suscipienda sunt dogmata: nec propter dogmatum pravitatem, si quos Commentarios in Scripturas sanctas utiles edidit, penitus respuendi sunt. Quod si contentiosum inter se amatores ejus et obtrectatores funem duxerint: ut nihil medium appetant, nec servent modum: sed totum aut probent, aut improbent; libentius piam rusticitatem, quam doctam blasphemiam eligam. Sanctus frater Tatianus Diaconus te impendio resalutat.

EPISTOLA LXIII. AD THEOPHILUM

BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS.

1. Meminit Beatitudo tua, quod eo tempore quo nobiscum tacebas, nunquam ab officiis meus sermo cessaverit: nec consideraverim, quid tu pro dispensatione tunc faceres; sed quid me facere conveniret. Et nunc sumptis Dignationis tuae epistolis, fructum aliquem coepisse me video Evangelicae lectionis. Si enim duri judicis sententiam creba mulieris inflexit petitio (Luc. 18. 15), quanto magis paterna viscera interpellatione sedula molliuntur?

2. Quod de Canonibus Ecclesiasticis mones, gratias agimus; »Quem enim diligit Dominus, corripit; et flagellat omnem filium, quem recipit (Hebr. 12. 6). Sed tamen scito nobis nihil esse antiquius, quam Christi jura servare, nec Patrum transferre (al. transire) terminos, semperque meminisse Romanam fidem, Apostolico ore laudatam, cujus se esse participem Alexandrina Ecclesia gloriatur.

3. Super nefaria haeresi (Origeniana), quod multam patientiam geris: et putas Ecclesiae visceribus incubantes tua posse corrigi lenitate, multis Sanctis displicet: NE DUM PAUCORUM poenitentiam praestolaris, nutrias audaciam perditorum, et factio robustior fiat. Vale in Christo.

Ընթերցողների արձագանքները

Հղումներ

Fons: Patrologia Latina, t. 22, coll. 569-606 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Հրապարակված է: Rodion Vlasov
Էջի ստեղծման ամսաթիվ: 2026-11-22, Թարմացում: 2026-11-22