Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarii in Zachariam (2/5)

LIBER SECUNDUS

[PL25.1453D] 825-826 Ab obscuris ad obscuriora [Al. obscura] transimus, et cum Moyse ingredimur in nubem et caliginem (Exod. XXXIV). Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum Dei (Ps. XLI, 8); et gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur (Eccl. I, 6): Labyrinthios patimur errores, et Christi caeca regimus filo vestigia. Ad hanc difficultatem urget petasatus libri portitor (Horat. I, epist. 2): [PL25.1454D] Dimidium facti, qui coepit, habet.... quanto magis nos qui tertiam partem jam confecimus viae, eodem debemus in reliquis labore sudare, ne perdamus praeterita, et imperfectum opus augeat lectoris desiderium! Itaque, mi Exuperi Papa venerabilis, adesto praesens orationibus, qui corpore absens es, et impetra a Domino, ut auferatur a facie mea velamen Zachariae, quod ante oculos obtendebatur [Al. appendebatur] Moysi (Exod. XXXI; [PL25.1455A] II Cor. III), quia fulgorem vultus ejus, vulgus ignobile ferre non poterat: ut ego quoque cum David queam dicere: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Ps. LXVII, 12). Secundi libri Explanationum in Zachariam istud exordium est, quem tanta celeritate dictamus, ut pene non sit emendandi spatium: dum frater Sisinnius Aegyptum ire festinat, ut odorem bonae fragrantiae, qui a te missus est fratribus, illuc quoque perferat; et nequaquam Aethiopiae flumine, sed Galliarum largissimis aquis rigentur arva sitientia.

(Vers. 9. seq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Sume a transmigratione ab Holdai et a Tobia, et ab Idaja, et venies tu in die illa, et intrabis domum Josiae filii Sophoniae qui venerunt de Babylone. Et sumes [PL25.1455B] argentum et aurum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec sacerdotis magni, et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum, dicens: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et aedificabit templum Domini. Et ipse exstruet templum Domino, et ipse portabit gloriam, et sedebit et dominabitur super solio suo, et erit sacerdos super solio: et consilium pacis erit inter illos duos. Et coronae erunt Helem et Tobiae et Idajae et Hen filio Sophoniae, memoriale in templo Domini. Et qui procul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. LXX: Et factus est sermo Domini ad me dicens: Accipe quae de captivitate sunt a principibus, et ab utilibus ejus, et qui cognoverunt eam: et ingredieris [PL25.1455C] tu in die illa in domum Josiae filii Sophoniae, qui venit de Babylone, et accipies argentum et aurum, et facies coronas, et impones super caput Jesu filii Josedec sacerdotis magni, et dices ad eum: Haec dicit Dominus omnipotens: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et aedificabit domum Domini, et ipse accipiet virtutem, et sedebit, et imperabit super throno suo. Et erit sacerdos a dextris ejus, et consilium pacis erit inter duos: corona autem exspectantibus et utilibus ejus, et qui cognoverunt eam, et in gratiam filii Sophoniae, et in psalmum in domo Domini, et qui longe sunt ab eis, venient et aedificabunt in domo Domini. Et scietis quia Dominus omnipotens misit me ad vos, et 827 erit, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. Semel proposui arcana eruditionis Hebraicae, [PL25.1455D] et magistrorum synagogae reconditam disciplinam, eam dumtaxat, quae Scripturis sanctis convenit. Latinis auribus prodere. Quamobrem necesse mihi est in locis obscurissimis historiae lineas ducere, et sic quae ab ecclesiasticis viris accepi, proferre in medium, lectoris arbitrio quid magis sequi debeat, relinquens. Et primum lectionis ordo reddendus est, ut quod dicitur, juxta litteram perspicuum fiat. Accipe, inquit, ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaja, qui de Babylonica captivitate venerunt, [PL25.1456A] et sumes ab eis quae offeruntur munera, argentum, et aurum, et intrabis domum Josiae, filii Sophoniae; et ibi facies coronas, auri atque argenti varietate distinctas, non unam coronam; sed vel duas vel plures: ATAROTH () quippe, id est, στέμματα, non unum, sed vel dualem, vel pluralem numerum significant. Cumque coronas feceris, impones unam ex eis in capite Jesu filii Josedec sacerdotis magni, et loqueris ad eum: Haec dicit Dominus omnipotens: Ecce vir cujus nomen est, Oriens, quod Hebraice dicitur SEMA (), non per SIN, sed per SADE litteram scriptum. Qui idcirco Oriens, id est, ἀνατολὴ, vel ἀναφύη, sive βλάστημα, nuncupatur, id est, germen, quia ex se repente succrescet, et ex radice sua in similitudinem germinis pullulabit, qui vir [PL25.1456B] aedificabit templum Domini. Cumque illud exstruxerit, ipse quoque portabit gloriam, id est, coronam alteram, quae Hebraice HOD (), et ab alio ἐπιδοξότης: ab alio εὐπρέπεια: ab alio ἀρετὴ: ab alio δόξα scribitur, quae vel inclytum, vel decorem, vel virtutem, vel gloriam sonant. Significari autem putant Zorobabel, qui ex humili atque captivo in ducem populi Judaici repente consurgens, aedificavit templum Domini, et sedit super solio suo, et principis potestate dominatus est: sed et pontifex, inquit, Jesus filius Josedec sedebit in sacerdotali throno, et junctis animis atque consiliis, Dei populum gubernabunt. Et erit pax inter duos illos, hoc est, inter eum qui de tribu regia est, et eum qui de Levitica stirpe descendit, ut sacerdotium pariter et regnum Dei 828 [PL25.1456C] populum regant, ipsasque coronas quas de auro feceris et argento, postquam impositae fuerint capiti Jesu filii Josedec et capiti Zorobabel filii Salathiel, nominibus eorum a quibus oblatae sunt, consecrabis in templo, id est, Helem, et Tobiae, et Idajae, et Hen. Nomen secundum et tertium idem est quod supra. Primum mutatum est, et pro Holdai nunc Helem posuit. Quartum quod supra non dixerat additum, hoc est Hen, de quibus loquemur in consequentibus. Repositis autem, ait, coronis in templo Domini, et in sempiternam memoriam consecratis, de toto orbe terrarum, et procul positae gentes venient, et aedificabunt in templo meo unusquisque pro viribus suis. Et tunc exitu rerum et prosperitate omnium cognoscetis, quod Dominus miserit me, et ipso cuncta jubente, [PL25.1456D] praedixerim. Haec autem omnia erunt, si obedieritis praeceptis Domini, et mandata illius feceritis. Holdai interpretatur deprecatio Domini, quod Graece significantius dicitur λιτάνευσις Κυρίου Tobia, bonus, Domini. Idaja, notus Domini. Pro HOLDAI (), nunc in primo loco posuit HELEM (), quod interpretatur somnium; et in quarto loco addidit HEN (), id est, gratia. Horum quatuor hominum coronae erunt apud filium Sophoniae, quem supra Josiam legimus, qui custos et aedituus est templi Domini, [PL25.1457A] et ibi aeterna statione requiescent. Hebraei Ananiam, Azariam et Misael de captivitate venientes aurum et argentum in munera templi, et coronas pontificis, ac ducis attulisse commemorant, et quem supra non dixerat, Hen, id est, gratiam, Danielem venisse cum munere, et idcirco Helem positum pro Holdai, ut ex interpretatione nominis quod dicitur somnium, ostendatur in captivitate positum Danielem, et tres pueros regalis somnii mysteria cognovisse. Assumptis enim tribus pueris, Daniel oravit Dominum, et interpretationem somnii consecutus est (Daniel. II). Haec juxta historiam Circumcisio conatur exponere. Nobis autem incumbit necessitas juxta LXX interpretes dicere quae nostri dixere majores. Accipe a captivitate, et a principibus, [PL25.1457B] et ab utilibus ejus, et ab his qui cognoverunt 829 eam, aurum, et argentum, et ingressus in domum Josiae filii Sophoniae, qui et ipse venit de Babylone, fac in ea coronas aureas et argenteas, quas impones super caput Jesu filii Josedec sacerdotis magni. Captivitas Judaeorum, id est, populi Dominum confitentis, vitia sunt atque peccata: quae, qui coeperit agere poenitentiam, et desiderare pristinam Jerusalem, id est, Ecclesiam Christi, in Babylone deserit ac dimittit, et offertur a principibus captivorum, et ab utilibus ejus, id est, captivitatis (qui et ipsi pro utilitate sua traditi sunt angelo Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret (I Cor. V), et ab his qui cognoscunt eam, videlicet captivitatem, in bonam partem post supplicia esse [PL25.1457C] vertendam. Offertur autem aurum et argentum ab his, qui et sensu, et sermone Dominum confitentur, et fiunt ex eo, id est, auro et argento coronae in domo Josiae, qui interpretatur salvatus, et est filius visitationis Domini, id est, ἐπισκοπῆς Κυρίου. Visitatur enim a Domino qui prius male aegrotaverat. Et recte dicitur Josias, salvatus, quia et ipse reversus est de Babylone. Imponuntur autem coronae, vel corona, Jesu filio Josedec sacerdoti magno, quia nobis proficientibus et reversis ad meliora, per singulas virtutes nostras Dominus coronatur: immo nobis virtute poenitentiae coronatis, salvator in singulis coronam accipit, juxta illud quod et Paulus loquitur: De caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus justus judex: non solum autem mihi, [PL25.1457D] sed et omnibus qui diligunt adventum Domini Salvatoris nostri Jesu Christi (I Tim. IV, 8). Unde a corona justitiae et Pater Domini Salvatoris nomen accepit. Josedec enim interpretatur Dominus justitiae, eo quod reddat unicuique secundum opera sua. De hac corona et Jacobus in Epistola sua loquitur: Beatus vir qui sustinet tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Jacob. II). Jubetur autem prophetae ut postquam coronam imposuerit, vel coronas, super caput Jesu filii Josedec sacerdotis magni, loquatur ad eum, et dicat: Haec dicit Dominus: Ecce vir, Oriens nomen ejus: et [PL25.1458A] subter eum orietur, et reliqua. Non Jesum dividimus, nec duas personas in unam 830 possumus facere personam; sed ipse qui Jesus appellatur, eo quod salvaverit mundum, et Oriens dicitur, quia in diebus ejus orta est justitia. Et canitur in Psalmo: Veritas de terra orta est (Ps. LXXXIV, 12), eo quod de utero virginali in saeculorum consummatione generatus dixerit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), et extrema hora venerit, juxta Joannis Epistolam dicentis (I Joan. II, 18): Filioli, nunc extrema hora est, in qua stantem, et nihil agentem gentium populum conduxit ex denario, et misit ad vineam (Matth. XX). Alioquin si secundum diversitatem nominum diversus efficitur, alius erit pastor, alius aries, alius agnus, alius janua, alius lapis offensionis, et petra scandali. Iste [PL25.1458B] igitur qui nostris virtutibus coronatus est, orietur et appellabitur Oriens. Ad quem locutus est Pater: Filius meus es tu: ego hodie genui te (Ps. II, 7): Et subter eum orietur multitudo credentium, et aedificabit domum Domini, Ecclesiam, et ipse accipiet virtutem et decorem ac profectum, et gloriam singulorum, et sedebit et dominabitur in throno suo, in throno David, de quo et in Evangelio scriptum est: Et erit sacerdos a dextris ejus (Luc. I), sive juxta Hebraicum, super thronum suum; quia ipse et rex et Pontifex est: et sedebit tam in regali, quam in sacerdotali throno, et consilium pacificum erit inter utrumque, ut nec regale fastigium sacerdotalem deprimat dignitatem, nec sacerdotii dignitas regale fastigium, sed in unius gloria Domini Jesu utrumque [PL25.1458C] consentiat. Legi in cujusdam libro hoc quod dicitur (Zach. VI, 13): Et consilium pacificum erit inter duos, ad Patrem referri et ad Filium: quia non suam, sed Patris venerit facere voluntatem, et Pater in Filio sit, et Filius in Patre (Ibid., XIV). Corona autem, id est, insigne victoriae, cum Christus fuerit coronatus, his quoque repromittitur, qui exspectant eum, et intelligunt utilitatem quondam captivitatis suae, et noverunt Dei universa mysteria, ut sint in gratiam filii Sophoniae, hoc est visitationis Domini. Et qui in Babylone dicebant (Ps. CXXXVI, 1, 2): Super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion: in salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra, postquam reversi fuerint in Jerusalem, accipiant Psalmum et tympanum, et canant in Ecclesia [PL25.1458D] Domini, et qui per majora 831 peccata longe fuerant ab Judaea, et confessione verissima, veniant, et per singulos profectus suos aedificent domum Domini, et tunc universi pari mente cognoscant, quod Dominus omnipotens prophetam miserit ad eos. Fient autem omnia quae promissa sunt, si Dominum audire voluerint, et acta poenitentia, in bonis operibus manserint.

(Cap. VII.---Vers. 1 seqq.) Et factum est in anno quarto Darii regis: factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu. Et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogommelech, et [PL25.1459A] viri qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini: ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes: Numquid flendum est mihi in quinto mense: vel sanctificare me debeo, sicut feci jam multis annis? Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: Loquere ad omnem populum terrae, et ad sacerdotes, dicens: Cum jejunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi? et cum comedistis et cum bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis? Numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Jerusalem habitaretur, et esset opulenta, et ipsa et urbes illius [Vulg. tacet illius] in circuitu ejus, et ad austrum et in campestribus habitaretur? LXX: Et factum [PL25.1459B] est in quarto anno sub Dario rege: factus est sermo Domini ad Zachariam, quarta die mensis noni qui est Casleu, et misit in [Al. de] Bethel Sarasar et Arabessser rex, et viri ejus ut deprecarentur Dominum, dicens ad Sacerdotes domus Domini omnipotentis, et ad prophetas, dicens: Ingressa est huc in mense quinto sanctificatio, juxta quod fecerunt jam annis pluribus: et factus est sermo Domini virtutum ad me, dicens: Dic ad omnem populum terrae, et ad sacerdotes, dicens: Si jejunatis, et plangitis in quintis et septimis, et ecce septuaginta anni, numquid jejunium jejunastis mihi? et si comeditis aut bibitis, nonne vos comeditis, et vos bibitis? Numquid non ista sunt verba mea, quae locutus est Dominus in manibus prophetarum, qui fuerunt prius quando Jerusalem habitabatur, et erat abundans, et civitates [PL25.1459C] ejus per circuitum, 832 et montana et campestria habitabantur? In quarto anno Darii regis, in mense nono, qui appellatur CASLEU, (), et in quarta mensis ejusdem die miserunt ad domum Dei, id est, ad templum quod jam a Zorobabel et a Jesu fuerat instauratum, Sarasar et Rogommelech et caeteri qui cum eis erant, quos Persas fuisse duces regis Darii timentes Deum, Hebraei autumant: ut quia jam audierant templum esse constructum, quaererent a sacerdotibus domus Domini et prophetis, utrum secundum consuetudinem pristinam flere et jejunare deberent, an luctum mutare laetitia. Et est sensus sciscitantium: Quinto mense qui appellatur apud Romanos Julius, a Nabuchodonosor subversa est Jerusalem, quam ob causam propter solitudinem templi [PL25.1459D] huc usque jejunavimus et planximus, et moerorem nostrum fletu et jejuniis consolati sumus. Nunc quia dicitur, templum esse constructum, et videmus nequaquam causam permanere tristitiae, respondere quaesumus, utrum hoc facere debeamus, an moerorem gaudio commutare? Et simul considerandum quod fletus atque jejunium sanctificatio dicitur. Unde et in Joel praeceptum est sacerdotibus, ut sanctificent jejunium et praedicent curationem (Joel. V). Curat enim vulnera delinquentis, abstinentia et jejunium, [PL25.1460A] et curatos quosque sanctificat. Postquam interrogaverant Persarum duces per eos quos miserant, et ad sacerdotes atque prophetas sciscitantium fuerat expleta legatio, fit sermo Domini ad prophetam, imperans ut loquatur ad vulgum et ad sacerdotes, quid legatis debeant respondere. Quando jejunabatis et plangebatis in quinto mense captivitatis Jerusalem, et in septimo mense, quando Godolias interfectus est ab Ismael, per annos septuaginta desolationis templi et subversionis Jerusalem, numquid mihi proderat quod jejunabatis (IV Reg. XXV; Jer. XLI)? Et econtrario, si quando manducatis et bibitis, numquid non vobis et comeditis et potatis? Neque enim his rebus placatur Deus, sed bonis operibus, et si illius praecepta faciamus, quia esca nos non [PL25.1460B] commendat Deo. Neque si non manducaverimus, deficiemus: neque si manducaverimus, abundabimus. Numquid non haec sunt verba mea, adhuc 833 stante Jerusalem et urbibus Juda, quae loquebar ad vos in manibus prophetarum meorum, cum adhuc staret Jerusalem, et urbes Juda rebus omnibus abundarent, et tam montana regio, quam campestris frugibus redundaret, et fidissima pace frueretur? Haec autem erant verba Domini, quae sequens Scriptura testatur, velle se verum judicium et misericordiam in proximos, et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem non calumniari, et malum non cogitare in corde suo. Haec, inquit, noluerunt facere, et surdis auribus mea imperia contempserunt: quam ob rem venit indignatio magna super Jerusalem; [PL25.1460C] et quomodo illi me audire noluerunt, sic et ego non exaudivi eos: et nunc tanta scrupulositate quaerunt, quando debeant jejunare et plangere, cum ante dixerim per Isaiam: Non tale jejunium elegi, dicit Dominus, neque ut humiliet homo animam suam; sed solve omne vinculum iniquitatis: dissolve obligationes violentarum cautionum: esurienti da panem tuum ex animo. Si videris nudum, operi eum; et pauperem et absque tecto indue in tabernaculum tuum. Tunc erumpet temporanea lux tua, et sanitates tuae cito orientur (Isai. LVIII, 5, seqq.). Hoc quod scriptum est in Septuaginta: Misit de Bethel Sarasar et Arabesser [Al. Arbath Sager] rex, nullus nostrorum potuit exponere: neque enim quod male versum est ex Hebraeo, ulla rationeexplanari potest. Quis est enim iste Sarasar, [PL25.1460D] vel Arabesser rex? aut cujus rex provinciae, aut in quam vel de qua misit Bethel? aut cujus Bethel rex esse poterat Arabesser, quae olim cum Judaea fuerat destituta, et eo tempore nequaquam vocabatur Bethel, id est, domus Dei; sed Bethaven, id est, domus idoli? Hoc quoque quod sequitur: Ingressa est huc in mense quinto sanctificatio, sicut fecerant jam per multos annos, sic conantur exponere: sanctificationem ingressam, vasa templi quae a Nabuchodonosor sublata fuerant, illo tempore restituta. De quinti autem et [PL25.1461A] septimi jejunio, tentaverunt referre ad dies hebdomadis. Sed quia sequitur, decimi jejunium, compulsi sunt ad menses referre, et quod sit ipsum quinti, septimi decimique mensis jejunium, omnino siluerunt. Unde priore simus explanatione contenti, et non inclinemur [Al. indignemur] ad falsos commentantium 834 conatus qui de interpretationis errore venerunt.

(Vers. 8 seqq.) Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Judicium verum judicate, et misericordiam, et miserationes facite unusquisque cum fratre suo. Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo. Et noluerunt attendere, et verterunt scapulam [PL25.1461B] recedentem: et aures suas aggravaverunt, ne audirent: et cor suum posuerunt adamantem [Vulg. ut adamantem] ne audirent legem, et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Domino exercituum. Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. Et dispersi eos per omnia regna, quae nesciunt; et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens; et posuerunt terram desiderabilem in desertum. LXX: Et factus est sermo Domini ad Zachariam dicens: Haec dicit Dominus omnipotens, dicens: Judicium justum judicate, et misericordiam et miserationem faciat unusquisque ad fratrem suum: et viduam, et pupillum, et pauperem non opprimatis: et malitiae [PL25.1461C] unusquisque fratris sui nolite meminisse in cordibus vestris. Et noluerunt attendere, et dederunt dorsum contemnens: et aures suas aggravaverunt, ut non audirent: et cor suum posuerunt inobediens, ut non audirent legem meam, et verba mea quae misit Dominus omnipotens in spiritu suo, in manibus prophetarum priorum. Et facta est ira magna a Domino omnipotente, et erit sicut dixi, et non audierunt eum. Sic clamabunt, et non exaudiam eos, dicit Dominus omnipotens: et ejiciam eos in omnes gentes quas ignoraverunt: et terra desolata est post eos a perambulante et revertente, et posuerunt terram electam in solitudinem. Haec magis volui, ista quaesivi, quae non facientes, captivitati estis traditi; et non desolationis ac mortis quinti mensis septimique jejunium. Justum judicium [PL25.1461D] judicate, ne audiatis in Psalmis: Usquequo judicatis iniquitatem, et personas peccatorum sumitis? Judicate pupillo et viduae: humilem et pauperem justificate (Ps. LXXXI, 2, 3), ne vobis quoque loquatur Isaias: Qui justificant impium propter munera: et quod justum est [PL25.1462A] justo auferunt (Isai. V, 23): et propter vos 835 Abacuc ex persona eorum qui opprimuntur, Deo faciat invidiam: Contra me factum est judicium, et judex accipit: ideo dissipata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium, quia impius opprimit justum (Abac. I, 3, 4). Nec novum putemus Dei esse praeceptum, olim per Moysen ista mandaverat: Sic magnum judicabis ut parvum: personam non accipies, et pauperis non misereberis in judicio: quoniam Dei judicium est (Deut. I, 17). Misericordiam quoque et miserationes faciet unusquisque cum fratre suo. Post judicii severitatem sequatur in cunctos clementia, et maxime in fratres, quos vel ejusdem sanguinis, vel unius nobiscum fidei esse perspicimus. Viduam quoque et pupillum, de quibus nobis praeceptum est: Esto pupillis [PL25.1462B] pater, et pro viro matri eorum; judicans pupillum, et justificans viduam (Eccl. IV, 10). Et advenam et pauperem nolite calumniari, quia alterum peregrinatio, alterum egestas humilem facit. Et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo, sive ut a Septuaginta dicitur: Et malitiae unusquisque fratris sui non meminerit in cordibus suis (Luc. X). Fratrem autem et proximum, vel omne hominum genus debemus accipere; quia ex uno sumus parente generati, vel eos qui domestici fidei sunt, juxta parabolam Evangelii, quae proximum non consanguineum, sed omnes homines vult intelligi. Quod autem ante debeat ira finiri, quam sol occumbat, et omnium malorum quae ab aliis passi sumus, deleri memoria, et in multis locis legimus, et maxime in Jeremia, [PL25.1462C] qui ex persona Dei loquitur: Et malitiae proximi sui unusquisque in cordibus vestris ne memineritis. Cum ego ista praeceperim, illi attendere noluerunt, et verterunt scapulam recedentem, sive dorsum contemnens, ex habitu corporis mea imperia respuentes. Solemus enim quando rugata fronte, et nare contracta contemnimus admonentes, dorsum vertere, juxta illud quod scriptum est: Verterunt ad me dorsa, et non facies suas (Jerem. II, 27). Et aures, inquit, suas aggravaverunt ne audirent, sicut aspidis [Al. aspides] surdae obturantis [Al. obturantes] aures suas, quae non audiet [Al. exaudient] vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Ingravaverunt enim aures suas 836 ut non audirent, et cor suum posuerunt, ut non acquiescerent legi Dei. Unde Isaias [PL25.1462D] ad eos comminans loquitur: Incrassatum est cor populi hujus, et auribus suis graviter audierunt, et oculos suos clauserunt, ne forte viderent oculis suis, et audirent auribus, et corde intelligerent, et converterentur, et ego sanarem eos (Isai. VI, et Act. XVIII, 27). [PL25.1463A] Porro quod dicitur juxta Hebraicum: Et cor suum posuerunt adamantem (Al. ut adamantem), duritiam cordis ostendit, et cor lapideum, quod noluerint verba Dei suscipere. Adamas enim lapis fortissimus, qui Hebraice dicitur SAMIR (), intantum durus est, ut omnia metalla confringat, et ipse non confringatur ab ullo. Unde a Graecis indomabilis dicitur. Ab hoc adamante induratum est cor Pharaonis, ne dimitteret populum Dei (Exod. VII et seqq.). Et quia habuerunt, immo posuerunt cor suum adamantem, propria voluntate cordis duritiam suscipientes, ne audirent verba Domini, quae misit in spiritu suo, id est, in Spiritu sancto per manum prophetarum priorum, Isaiae, Osee, et caeterorum, qui mundas habuerunt manus, quos ante captivitatem fuisse manifestum [PL25.1463B] est: idcirco ad magna peccata, magna facta est indignatio, et Domini verba completa sunt, par pari referentis, ut sicut illi ambulaverunt ad eum perversi, et ipse adversum eos perversus incederet, et non audiret verba inclamantium, quia et illi verba Domini surda aure contempserint. Quamobrem et dispersit eos per omnia regna quae nesciunt, Assyriorum, et Chaldaeorum, Medorum, atque Persarum, et gentium caeterarum, quae his imperiis subjacebant, et in quarum terris disseminati sunt. Et omnis Judaea deserta est, eo quod nullum habuerit habitatorem, et non esset in ea transiens et revertens. Et terram quae favus erat prae omnibus terris et propter abundantiae multitudinem lacte et melle manabat, verterunt in solitudinem. Possumus [PL25.1463C] haec et ad eos referre, qui in Ecclesia delinquentes, projecti sunt de terra confessionis; quia noluerunt audire Dominum, et verterunt ad eum scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt, et cor posuerunt ut adamantem. Et facta est super eos indignatio 837 Domini, et dispersi sunt per omnia regna vitiorum, et desolata est terra eorum, vel anima vel corpus, non habens habitatorem Dominum, nec in se spiritum revertentem. Et terra quondam desiderabilis, quae erat hospitium Trinitatis, versa est in desertum, habitationemque draconum. Quae plana sunt, velociter transeamus, ut in obscuris spatium disserendi sit: non enim longos florentesque tractatus in quibus plausibilis ludit oratio, sed commentarios scribimus, quorum officium est, praeterire [PL25.1463D] manifesta, obscura disserere.

(Cap. VIII.---Vers. 1 seqq.) Et factum est verbum Domini exercituum, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam. Haec dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem: et vocabitur Jerusalem, civitas veritatis; et mons Domini exercituum, mons sanctificatus. LXX: Et factus est sermo Domini omnipotentis, dicens: Haec dicit Dominus omnipotens: Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno, et furore maximo zelatus [PL25.1464A] sum eam. Haec dicit Dominus omnipotens: Revertar ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem: et vocabitur Jerusalem civitas vera, et mons Domini omnipotentis, mons sanctus. Quod Dominus Jerusalem, id est, Israeliticum populum in solitudine instar uxoris acceperit, et jacentem in idololatriae sanguine, operuerit pallio suo, et amore coluerit maritali, in Ezechiele (Cap. XVI) plenius discimus, quae postea similam comedens, et mel, et oleum, et vestibus ornata pulcherrimis, et habens ex largitate viri omnia ornamenta gemmarum, fornicata est cum Assyriis atque Chaldaeis, et audivit a Domino: Sicut despicit uxor virum suum, sic despexit me domus Israel (Jerem. III). Captivitati autem tradita et illusa ab amatoribus suis, et pristino decore nudata, postquam [PL25.1464B] divaricavit pedes suos omni transeunti, et polluta est usque ad verticem, memor pristinae felicitatis ingemit: Revertar ad virum meum priorem: quia melius mihi erat tunc quam nunc (Osee II, 7). Quam ille suscipiens et rursum habens in conjugio, cui prius dixerat: Non irascar tibi, et zelus meus 838 recessit a te (Ezech. XVI), nunc loquitur: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam. Quantum prius indignatus sum, quod a multis amatoribus deturpata est, et maculavit torum meum: unde, et tradidi eam amatoribus suis, nequaquam ut sub marito adulteram, sed ut scortum et vile mancipium, et in lupanaribus prostitutam: tanto nunc amplius ad eam reversus sum; quia egit poenitentiam, et aedificavit templum meum [PL25.1464C] in quo habitabo in medio illius. Et vocabitur civitas veritatis, quae antea dicebatur urbs mendacii, de qua et in Isaia scriptum est: Veritas dormivit [Al. dormitavit] in ea: nunc autem homicidae (Isai. II, 21). Vocabitur autem et mons Domini omnipotentis, mons sanctificatus, in quo templo instaurato, immolantur victimae, caeremoniarum ordo servatur. Haec juxta historiam. Caeterum nulli dubium est, Sion et Jerusalem, speculam et visionem pacis, posse accipi animas fidelium, quibus cum peccaverint, iratus Dominus tradit eas captivitati, ut quae Deum per bona prosperaque non senserant, per mala sentiant et adversa. Cumque egerint poenitentiam, revertetur Dominus ad Sion, et habitabit in medio Jerusalem, quam unam atque eamdem intelligimus civitatem, et [PL25.1464D] in quibus ante regnabant vitiorum peccatorumque mendacia, postea Christus veritas commorabitur. Et mons Domini exercituum vocabitur mons sanctus, de quo dicitur: Qui confidunt in Domino sicut mons Sion (Ps. CXLII, 1). Et: Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri in monte sancto suo (Ps. XLVII, 1). De quo Isaias Michaeasque clamitant: In novissimo dierum erit mons Domini praeparatus in vertice montium, et sublimis super colles, et fluent ad eum omnes populi, et properabunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, [PL25.1465A] et ad domum Dei Jacob (Isai. II, 2, 3; Mich. IV, 1, 2). De hoc monte, et de hac civitate, et apostolus Paulus (si tamen in suscipienda Epistola, Graecorum auctoritatem Latina lingua non respuit) sacrata oratione disputans ait: Accessistis ad montem Sion et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et multorum angelorum millia, et Ecclesiam primitivorum, qui scripti sunt in coelis (Heb. XII, 22).

(Vers. 4, 5.) Haec dicit Dominus exercituum. Adhuc 839 habitabunt senes et anus in plateis Jerusalem, et viri baculus in manu ejus prae multitudine dierum. Et plateae civitatis complebuntur infantibus, et puellis, ludentibus in plateis ejus. LXX: Haec dicit Dominus omnipotens: Adhuc sedebunt senes et anus in plateis Jerusalem, unusquisque in manu virgam suam [PL25.1465B] retinens, prae multitudine dierum: et plateae civitatis replebuntur pueris et puellis, ludentibus in plateis ejus. Tanta, inquit, erit, reverso me in Sion, et habitante in medio Jerusalem, rerum omnium prosperitas, et bellorum quies atque tranquillitas, ut nullo hoste remanente, usque ad ultimam aetatem in utroque sexu senilis aetas perveniat, et trementes artus baculo regente sustentent. Plateae quoque civitatis impleantur pueris puellisque ludentibus. Hoc autem fieri solet, quando securitas et profunda pax urbium est, ut gaudium civitatum, lusibus et choreis [Al. choris] aetas lasciva concelebret. Quod si referimus ad Ecclesiam, de qua dicitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Ps. LXXXIX, 2): Et: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum [PL25.1465C] suum altissimus: Deus in medio ejus non commovebitur (Ps. XLV, 45), quis poterit ambigere plateas Ecclesiae, esse virtutes, in quibus sapientia agit fiducialiter et in murorum summitatibus praedicatur? Unde et ad Dominum Psalmista conclamat: Latum mandatum tuum vehementer (Ps. CXVIII, 96). In his plateis Dominum Salvatorem sponsa perquirens, loquitur in Cantico canticorum: Consurgam et circuibo civitatem in foro, et in plateis ejus, donec inveniam eum quem dilexit anima mea (Cant. III, 2). Habitabunt igitur, vel sedebunt, senes et anus, de quibus scriptum est (si cui tamen placet librum recipere): Senectus honorabilis, non multi temporis, nec numero annorum aestimabilis (Sap. IV, 8). Cani autem sunt hominum prudentia, et senectus vita immaculata: [PL25.1465D] de quibus et Dominus loquitur ad Moysen: Constitue tecum septuaginta senes, quos ipse nosti quoniam senes sunt (Num. XI, 16); quamobrem et ante Abraham nullus appellatus est senex, de quo scriptum legimus: Deficiens Abraham mortuus est: nutritus in senectute bona, senex et plenus dierum (Gen. XXV, 8. Gloria enim senum cani sunt, de quibus dicitur: Cani hominis 840 sapientia ejus (Sap. IV, [PL25.1466A] 8). Hi tenebunt prae dierum multitudine virgas et baculos in manibus suis, et dicent ad discipulos: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in spiritu lenitatis et mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Qui enim de labiis suis profert sapientiam, virga percutit virum excordem. Et e contrario: Qui parcit baculo suo, odit filium suum: qui autem diligenter corripit, diligit (Prov. XIII, 24). Et non solum senes, sed anus quoque sedebunt in plateis Jerusalem: quas Paulus apostolico ore describens: Honora, inquit. viduas quae vere viduae sunt. Et in alio [Al. eodem] loco: Vidua eligatur non minus annorum sexaginta, quae fuit unius viri uxor, in bonis operibus habens testimonium: si educavit liberos, si recepit hospitio, si sanctorum pedes lavit, si in tribulationibus positis ministravit, [PL25.1466B] si omne opus bonum persecuta est (I Tim. V, 3, 9, 10). Istiusmodi senes et anus sedebunt in plateis Jerusalem, et tenebunt baculos in manibus suis, et plateae civitatis complebuntur pueris et puellis ludentibus. Isti sunt pueri et puellae, senes, et juvenes, quos Psalmista ad cantandum Domino cohortatur dicens: Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini (Ps. CXLVII, 12). Et Joannes evangelista atque apostolus: Scribo, inquit, vobis, pueri, quoniam dimittuntur vobis peccata propter nomen Salvatoris: Scribo vobis, patres, quia cognovistis eum qui a principio est (I Joan. II, 12, 13). Et de his Salomon in Proverbiis loquitur: Et det innocentibus versutiam: puero autem juniori sensum, et intelligentiam. Et rursum: Audite, pueri, disciplinam [PL25.1466C] patris, et attendite ut cognoscatis intelligentiam (Prov. I, 4, 8). De his pueris, virgunculis ac puellis, et quadragesimus quartus psalmus, Adducentur, inquit, regi virgines post eam. Juxta quod scriptum est: Exsultaverunt et laetatae sunt filiae Judae in omnibus judiciis tuis. Domine (Ps. XCVI, 8). Quae cum audierint ab Apostolo: Gaudete, iterum dico gaudete (Philip. IV, 4), mentis laetitiam gestu corporis indicabunt, et tripudiante saltatu, dicent cum David: Saltabo et ludam in conspectu Domini (II Reg. VI, 22).

(Vers. 6.) Haec dicit Dominus exercituum: Si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit? dicit Dominus exercituum? LXX: Haec dicit Dominus omnipotens: Si impossibile erit coram reliquiis populi hujus [PL25.1466D] 841 in diebus illis: numquid et coram me impossibile erit? dicit Dominus omnipotens. Per singula verba atque sententias quibus Israeli prospera et pro rerum magnitudine pene incredibilia promittuntur, propheta proponit: Haec dicit Dominus omnipotens, alio sermone hoc loquens: Ne putetis mea esse quae spondeo, et quasi homini non credatis: Dei sunt promissa quae replico. Supra dixerat, anus et senes [PL25.1467A] in plateis esse sessuros, et pro temporis longitudine baculos manibus retenturos, arctandas plateas hominum multitudine, pueros ac puellas quasi in festis diebus choros ducere, et exstruendam Jerusalem, atque in statum felicitatis pristinae restituendam. Hoc reliquiis populi, quae de captivitate venerant, videbatur incredibile, cernentibus urbem penitus destitutam, murorum ruinas, combustos parietes, manus Babylonias ostentare; idcirco consociat: Si vobis qui estis reliquiae captivi populi, vel difficile vel impossibile videtur esse quod spondeo, ut in diebus illis quibus aedificanda est Jerusalem, tanta felicitas sit: numquid in conspectu Domini aut difficile erit, aut impossibile, qui haec futura meo ore promittit? Quae enim apud homines impossibilia sunt, [PL25.1467B] apud Deum possibilia sunt (Matth. XIX, 26). Haec persecutionis tempore in Ecclesiis Christi expleta conspeximus, quando in tantam rabiem persecutorum feritas excitata est, ut etiam conciliabula nostra destruerent, divinos libros ignibus traderent, omnes insulae, metalla, carceres, confessorum et martyrum catenatis gregibus implerentur. Quis eo tempore crederet rursum Ecclesias construendas ab his ipsis qui ante destruxerant? non quod iidem homines fuerint, sed quod eadem regalis potestas quae prius sedebat in insidiis cum divitibus (Psal. X), et quasi ex senatus-consulto Christi nomen conabatur exstinguere, nunc expensis reipublicae Ecclesiarum basilicas exstruat, et exaltet summa fastigia, ut non solum laquearia et tecta fulgentia auro decoret; [PL25.1467C] sed parietes diversi marmoris vestiat crustis, et divinos libros quos prius tradebat incendio, nunc deauratos et purpuratos, et gemmarum varietate distinctos, in custodiam Romani veneretur status.

(Vers. 7, 8.) Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra Orientis, 842 et de terra occasus solis. Et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia. LXX similiter. Haec Judaeorum alii dicunt, post Zorobabel et Nehemiam, aedificato templo, et muris civitatis exstructis, et statu Judaico restituto, a Machabaeis et diversis principibus, qui usque ad Herodem rexere Judaeam, esse completa. Alii in consummatione mundi sub Christo, quem frustra praestolantur, [PL25.1467D] explenda commemorant. Nos autem et illo tempore, id est, post Zorobabel et Nehemiam, dicimus ex parte completa, et quasi in typis et imaginibus praecessisse, quando populus reductus est de captivitate, et habitavit in Jerusalem, et Dei populus appellatus est, et rursum Dominus vocatus est Deus eorum: nequaquam in mendacio et iniquitate, sed in veritate et justitia. Et nunc plenissime sub Domino Salvatore in Ecclesia, id est, in vera Jerusalem promissionem rebus expleri, maxime quia dicitur: Ecce ego salvabo populum meum de terra Orientis, et de terra Occidentis, de quibus et Dominus [PL25.1468A] in Evangello loquebatur: Multi de Oriente et Occidente venient, et accubabunt in regno coelorum cum Abraham, Isaac, et Jacob (Matt. VIII, 11). Et multo ante Psalmista promiserat, dicens: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. Ab ortu solis usque ad occasum, de Sion decor pulchritudinis ejus (Psal. XLIX, 1, 2). Veniet enim ex Sion qui eripiat, et avertat iniquitates a Jacob quando ab Oriente, et Occidente incensum offertur nomini Domini in omni loco, et sacrificium mundum, nequaquam in victimis veteris Testamenti, sed in sanctitate evangelicae puritatis, de quo incenso et alibi legimus: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Ps. CXL, 2, 3). Et quod sit hoc incensum, sequens sermo demonstrat: Elevatio manuum [PL25.1468B] mearum sacrificium vespertinum. Postquam enim de virga Jesse pullulavit, qui dominaretur gentibus, et in ipso gentes sperarunt (Rom. XV), et de Oriente, et de Occidente, tam primus populus quam novissimus in Dominum crediderunt, et factus est grex unus: tunc ad laetitiam omnes provocatae sunt nationes, et concitatae ad gaudium, propheta dicente: Laetamini, gentes, cum populo ejus (Ps. XXI, 28). Juxta 843 illud quod alibi scriptum est: Recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae, et adorabunt coram eo universae familiae gentium. Quodque sequitur: In veritate et justitia, hoc significat, quod veteris Legis umbra discedat, et Evangelii veritas veniat, nequaquam in justitia Judaeorum, sed in justitia Christiana: ipse enim Dominus [PL25.1468C] veritas est atque justitia, de quo legimus: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 12). Unde et in quarto decimo psalmo, justitia simul et veritas nominantur: Qui ambulat sine macula et operatur justitiam, et loquitur veritatem in corde suo.

(Vers. 9.) Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in diebus his sermones illos per os prophetarum in die quo fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur. Septuaginta pro Domino exercituum, Dominum omnipotentem, caetera similiter transtulerunt. Aedificato templo sub Zorobabel et Jesu (in quarto enim anno Darii regis, quarta die mensis noni, qui appellatur CASLEU, haec universa dicuntur, quando jam [PL25.1468D] templum fuerat exstructum) iidem prophetae Aggaeus et Zacharias, qui ut aedificaretur, et duces et populum fuerant cohortati, nunc cohortantur eos, ut ex priorum veritate his quae in futurum promittuntur, accommodent fidem, et confortent manus suas, nequaquam Medorum impetum et impedire cupientium per circuitum nationum insidias formidantes: et confortentur per os prophetarum ex die quo templi fundamenta sunt jacta, usque ad diem quo superaedificatum est templum, et audiant quae sequuntur. Breviter explanamus historiam quidquid de Jerusalem, et de templo dicitur, spiritualiter ad [PL25.1469A] Ecclesiam referentes, in qua confortantur manus per bona opera, et fundantur domus, quando fidei fundamenta jaciuntur, templumque exstruitur, quando multitudo credentium roboratur, et ita vivit, ut templum Dei esse mereatur.

(Vers. 10.) Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat, neque introeunti et exeunti erat pax prae tribulatione: et dimisi omnes homines unumquemque contra proximum suum. 844 LXX: Quia ante dies illos merces hominum non erit in lucrum, et merces jumentorum non subsistet, et egredienti, et ingredienti non erit pax prae tribulatione: et emittam omnes homines unumquemque ad proximum suum. Septuaginta ad futurum tempus omnia retulerunt, sed melius ad praeteritum, ut in Hebraico habetur, et expositionis [PL25.1469B] veritas approbabit. Antequam fundaretur domus Domini, et aedificaretur templum Domini, omnis labor vester irritus fuit. Et tam homines quam jumenta in agricultura, in mercimoniis, operibusque diversis, cassis conatibus frustrabantur: foris adversarii, domi seditio turbabant pacem, et erat ubique justitium ob bellorum frequentiam, et insidias domesticas, dum nec frater fratri exhibet fidem, et omnis est inimica propinquitas. Hunc sensum aliis verbis Aggaeus propheta comprehendens ait: Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra: antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini. Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem: et intraretis ad torcular, ut exprimeretis [PL25.1469C] quinquaginta lagenas, et fiebant viginti. Percussi vos vento urente et aurigine, et grandine omnia opera manuum vestrarum, et non erat in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus (Agg. II, 16 seqq.): quod et in Ecclesia et in unoquoque credentium accipere possumus. Siquidem antequam domus Dei in nobis fundamenta jaciantur, et aedificemur templum Deo, et audiamus de Apostolo; Vos estis templum Dei: et Spiritus sanctus habitat in vobis (II Cor. VI, 16), quidquid boni operis habere videbamur [Al. videamur], sive rationales, qui appellantur homines, sive simplices, qui jumenta dicuntur (homines enim et jumenta, inquit, salvos facies, Domine (Ps. XXXV, 7), mercedem non habet apud Deum, et sunt in nobis bella atque discordiae, et ubique tribulatio et [PL25.1469D] sine pace Christi, quam ad Patrem vadens, apostolis dereliquit (Joan. XIV), impleturque in nobis Domini sententia: Inimici hominis, domestici ejus (Mich. VII, 6). Omnis enim frater supplantatione supplantat; et omnis amicus fraudulenter incedit, et vir fratrem suum deridet, et veritatem non loquitur, didicit lingua eorum loqui mendacium (Jerem. IX, 4). Quod si convertamur ad Christum, et templum ejus 845 efficiamur, statim audiemus Apostolum [PL25.1470A] proclamantem: Unusquisque accipiet propriam mercedem juxta opus suum (I Cor. III, 8).

(Vers. 11, 12.) Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum; sed semen pacis erit. Vinea dabit fructum suum: et terra dabit germen suum: et coeli dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi hujus, universa haec. LXX: Et nunc non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus omnipotens; sed pacem monstrabo. Vinea dabit fructum suum: et terra dabit germina sua: et coelum dabit rorem suum: et possidere faciam reliquias populi mei haec omnia. Priusquam domus Dei fundamenta jacerentur, et aedificaretur templum, merces hominum non erat, nec merces jumentorum, nec prae tribulatione et angustia [PL25.1470B] pax introeuntibus, et exeuntibus, et omnes homines inter se hostili odio dissidebant. Nunc autem quia jam domus Domini fundamenta jacta sunt, et templum aedificatum est, nequaquam faciam ut prius feceram his qui de captivitate Babylonia sunt reversi; sed erit ubique pax et gaudium, et ariditatem ac famem pristini temporis futura abundantia compensabit. Vinea enim dabit fructum suum, et torcularia omnia complebuntur, terra laetis segetibus vestietur, et irrigantibus pluviis ac rore nocturno, omnia pullulabunt: universa quae dixi, faciam reliquiis populi mei possidere: quia fundamenta domus Domini jacta sunt, et templum exstructum est. Haec eadem et Aggaeus propheta eodem tempore loquitur, qui supra dixerat: Percussi vos vento urente et aurigine [PL25.1470C] et grandine omnia opera manuum vestrarum, postquam templi fundamenta sunt jacta: Ponite, inquit, in corda vestra ex die ista et in futurum, a die vicesimo quarto noni mensis: a die quo fundamenta jacta sunt templi, ponite super cor vestrum. Numquid jam semen in germine est: et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non floruit? Ex die ista benedicam, et rursum movebo coelum pariter et terram (Agg. II, 18 seqq.). Dicamus et aliter, coeptam super Ecclesia explanationem sequentes. Priusquam fidem Christi quis recipiat, et in eo Spiritus sancti 846 fundamenta jaciantur, nullus audire poterit, est merces operi tuo. Sive ille Judaeus sit, sive haereticus, sive gentilis: quidquid boni operis fecerit, nisi in nomine Christi fecerit, mercedem sui boni [PL25.1470D] operis non habebit. Videmus haereticorum virgines, philosophorum rigorem, Judaeorum in escarum varietate observantiam: et tamen dicimus [Al. dicitur], juxta Aggaeum, quod comedant, et non satientur: bibant, et non inebrientur: operiantur, et non calefiant: et qui mercedes congregat, mittat eas in pertusum sacculum (Agg. I). Postquam vero fidem Christi receperint, et illi et hi qui in Ecclesia fuerant peccatores, et pro magnitudine delictorum [PL25.1471A] captivitati hujus mundi traditi, et Babylonio igne combusti, et audierint Dominum praedicantem: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me: praedicare captivis remissionem, et caecis ut videant: sanare eos qui contrito sunt corde (Isai. LXI, 2), et completum fuerit in eis illud quod per Amos dicitur: Convertam populi mei Israel captivitatem, et aedificabunt civitates dissipatas, et plantabo eos (Amos IX, 14), tunc in diebus illis orietur justitia et multitudo pacis (Psal. LXXI). Vinea dabit fructum suum, quae dicit in Evangelio: Ego sum vitis, vos rami. Omnem ramum qui manet in me, mundat Pater, ut majores fructus afferat (Joan. XV, 8). Cumque mundati fuerint rami ejus, id est, flagella et propagines, et gemmantibus [PL25.1471B] oculis spem futurorum coeperint fructuum polliceri, ut impleatur illud quod scriptum est: Vineae florentes dederunt odorem (Cant. II, 13): tunc pendentes botros colorabit sol justitiae, ut missi in torcularia octavi et octogesimi tertii psalmi, qui pro torcularibus inscribuntur, Domini calcentur pede, qui ascendit de Bosor, ut fundat vinum quod laetificat cor hominis. Terra quoque dabit germen suum, non arida et petrosa et plena sentium; sed terra bona quae dat centesimum et sexagesimum et tricesimum fructum (Matth. XIII): ut qui seminaverint in lacrymis, in gaudio metant (Psal. CXXV). Sed et coeli dabunt rorem suum, de quibus de decimo octavo Psalmo (Vers. 1) scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. [PL25.1471C] De his coelis in Deuteronomii 847 cantico dicitur: Laetamini, coeli cum eo (Deut. XXXII, 43), id est, cum Domino Salvatore, quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII), qui loquitur cum Moyse: Exspectetur ut pluvia eloquium meum, et descendant ut ros verba mea (Deut. XXXII, 2). Resurgent enim qui erant peccatis mortui, et suscitabuntur qui jacebant in sepulcris dealbatis, quae plena sunt ossibus mortuorum, et laetabuntur qui morantur in terra. Et quae sit causa laetitiae, sequens sermo demonstrat: Ros enim qui a te est, sanitas eorum est. Et haec omnia, pacem videlicet et vinearum fructum, et terrarum abundantiam, quae coelorum rore succrevit, possidebunt reliquiae populi mei, de quibus Isaias loquitur: Nisi [PL25.1471D] Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Isai. I, 9). Reliquiae enim secundum electionem gratiae, salvae factae sunt: non ex operibus; alioquin non esset gratia.

(Vers. 13 seqq.) Et erit, sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda, et domus Israel: sic salvabo vos et eritis benedictio: nolite timere, confortentur manus vestrae. Quia haec dicit Dominus exercituum: [PL25.1472A] Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent me patres vestri, dicit Dominus, et non sum misertus: sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam Jerusalem et domui Juda: nolite timere. LXX: Et erit, sicut eratis in maledictione inter gentes, domus Juda et domus Israel: sic salvabo vos, et eritis in benedictione: confidite et confortamini in cordibus vestris, quia haec dicit Dominus omnipotens: Sicut cogitavi ut affligerem vos in eo quod me ad iracundiam provocassent patres vestri, dicit Dominus omnipotens, et non me poenituit: sic paratus sum et cogitavi in diebus istis, ut benefaciam Jerusalem et domui Juda: confidite. Haec post aedificationem templi futura promittit, ut sicut erant in cunctis gentibus in maledictionem et in sibilum, et in exemplum, [PL25.1472B] domus Juda, et domus Israel (duae videlicet, et decem tribus), sic cum salvatae fuerint, et reversae in Judaeam, sint omnium benedictio. Nolite, inquit, timere adversarios rebellantes: confidite vera esse quae per me Dominus pollicetur: 848 confortentur manus vestrae: implete opera quae coepistis. Causa confortationis, Domini promissio est: Haec enim dicit Dominus omnipotens, cui nihil impossibile est, qui potest quae promittit, implere: sicut excogitavi ut affligerem vos, et captivitati traderem, quia me patres vestri ad iracundiam provocarunt, et non sum misertus: quod LXX transtulerunt οὐ μετενόησα, hoc est, non me poenituit, quod Hebraice scribitur ULO; NAAMATHI (), non sum autem misertus, ut vos captivitate corrigerem, et per omnia tormenta [PL25.1472C] et flagella erudirem: sic nunc in praesenti tempore cogitavi, ut benefaciam Jerusalem et domui Juda. Et notandum quod quando irascitur, maledictio sit in gentibus domus Juda, et domus Israel, id est, omnes duodecim tribus quae captivitati traditae sunt. Postquam autem cogitavit ut benefaciat, non facit Judae et Israel, id est, duabus et decem tribubus, Jerusalem videlicet et Samariae, Oollae et Oolibae; sed relicto Israel in captivitate, benefacit Jerusalem et domui Juda: et jungit in fine: Nolite timere, sive, confidite, eo sensu quem supra exposuimus. Super Ecclesia autem et super unoquoque credentium sic intelligi potest, quod persecutionis tempore cunctis in circuitu gentibus in maledictum, et in exemplum fuerint Christiani, quia offenderint Dominum [PL25.1472D] suum: et postea sint in benedictione, quando pax reddita fuerit, et hoc omne eveniat, quia Dominus qui prius fuerat iratus, postea sit misertus Jerusalem, visioni pacis, et Judae, quae fidem Domini confitetur. Singuli quoque credentium, qui propter vitia ejiciuntur de Ecclesia, et traduntur Satanae in interitum carnis (I Cor. V), ut discant non blasphemare (I Tim. I), cum egerint poenitentiam, revertentur in pristinum statum, et [PL25.1473A] videbunt pacem Dei, et confessionis suae gloriam possidebunt. Hoc quod scriptum est: Non sum misertus, vel non me poenituit, calumniantur haeretici, quasi aut crudelis, aut mutabilis sit Deus, si eum aut non poeniteat, aut poeniteat. Si enim poenituerit, dicunt eum esse mutabilem; si non poenituerit, asserunt esse crudelem. Poenituit autem 849 Deum quod Saul unxit in regem (I Reg. XV). Et apud Ninivitas, quibus per prophetam nuntiaverat: Adhuc triduum, et Ninive subvertetur (Jonae III, 4), qui egerunt poenitentiam, dicitur et ipse mutasse sententiam suam, non vitio mentis improvidae, sed ex eorum quae male aut bene faciunt, varietate. Si enim male fecerint, comminatur: si pristina peccata defleverint, miseretur: non mutatur Deus qui unus [PL25.1473B] atque idem est, et mutari non potest; sed illis ex malis ad bona opera commutatis, mutat et suum ipse decretum. Qui et in Genesi loquitur: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est; et peccata eorum magna sunt nimis: descendens ergo videbo si juxta clamorem eorum qui venit ad me, compleant: sin autem non, ut sciam (Gen. XVIII, 20, 21). Quod dixit, hoc est: Si permanserint in furore, non deerit poena peccantibus: si desierint ab insania, mea fient cognitione dignissimi. Cognoscit autem Dominus eos qui sui sunt (II Tim. II, 19). Et Apostolus scribit ad Galatas: Sed tunc nescientes Deum (Galat. IV, 8). Cumque noverit omnes Deus, et nihil eum nec praeteritorum, nec praesentium lateat, nec futurorum, impios in Evangelio nescire se dicit: Recedite a me, [PL25.1473C] operarii iniquitatis, nescio vos (Luc. XIII, 27). Ergo et notitiam, et poenitentiam, et iram, et indignationem et omnes affectus Dei, non humani sermonis vitio, sed divinae majestatis sensu accipiamus.

(Vers. 16, 17.) Haec sunt ergo verba quae facietis: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris, et unusquisque malum contra amicum suum non cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim haec sunt quae odi, dicit Dominus. LXX: Isti sermones sunt quos facietis: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacificum, et justum judicate in portis vestris, et unusquisque malum proximo suo non cogitet in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis, [PL25.1473D] quia haec omnia odi, dicit Dominus omnipotens. Promisi, me non juxta dies priores facere reliquiis populi captivorum. Et sicut cogitavi ut affligerem eos, cum me ad iracundiam provocassent patres eorum, et non sum misertus: sic nunc cogitavi conversus 850 in diebus istis, ut benefaciam Jerusalem et domui Juda. Ut igitur permaneat sententia mea, et non fiat irrita pollicitatio, haec facite quae praecipio: Loquimini veritatem cum proximis vestris. Proximum, omne hominum genus accipiamus, quia ex uno sumus parente generati. Alioquin [PL25.1474A] si proximus propinquus accipitur, peregrinis et alienis mentiendum est. Hoc idem Apostolus loquitur: Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo (Ephes. IV, 25). Veritatem, inquit, et judicium pacis judicate in portis vestris. In judicio prima sit veritas atque justitia; deinde sequitur misericordia. Hoc est enim judicium pacis, ut propositum judex habeat pacificare discordes, juxta illud Evangelii: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Quodque sequitur: In portis vestris, illi prophetico congruit: Oderunt in portis corripientem, et verbum sanctum abominati sunt (Amos V, 10). Et in alio loco: Non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta (Ps. CXXIX, 6). David quoque judicabat in portis, [PL25.1474B] quando Absalon veritatem judicii repromittens, patri tendebat insidias (II Reg. XIX). Et quaeritur quare apud Judaeos in portis locus fuerit judicandi. Ne cogerentur agricolae intrare urbes, et aliquod subire dispendium, judices in portis residebant, ut tam urbanos quam rusticos in exitu et introitu urbis audirent, et finito negotio, unusquisque confestim ad sedes proprias reverteretur. Et malum, inquit, contra amicos vestros ne cogitetis in cordibus vestris: RAAH (), quod omnes voce consona κακίαν, id est, malitiam interpretati sunt, dupliciter accipere possumus, et pro afflictione, et pro malo. Pro afflictione: Si est malitia in civitate quam Dominus non fecerit (Amos III, 6). Et: Sufficit diei malitia sua (Mat. VI, 34). Pro malo in Jona propheta [PL25.1474C] loquitur Deus: Ascendit clamor malitiae eorum ad me (Jonae I, 2). Et in Apostolo legimus: Repleti omni iniquitate et malitia (Rom. I, 29). Utroque igitur modo nec affligit amicum suum, nec malum adversum eum cogitat in corde, qui sanctus est. Et juramentum, ait, mendax ne diligatis: praecipiente Domino in Evangelio: Ego autem dico vobis, ut non juretis penitus, sed sit vester sermo, est est, non non (Mat. V, 34); qui enim non juraverit, numquam poterit pejerare. 851 Qui jurat, audiat illud quod scriptum est: Non assumes nomen Domini Dei tui super re vana (Exod. XX, 7). Omnia haec sunt quae odi, dicit Dominus: juxta Malachiae verba dicentis: Et omnia quae oderam, faciebatis (Mala. II, 13; sec. LXX). In praeceptis quae ad vitam pertinent, et sunt [PL25.1474D] perspicua, non debemus quaerere allegoriam, ne juxta Comicum, nodum quaeramus in scirpo (Plautus, Men. II, 1).

(Vers. 18, 19,.) Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et in laetitiam, et in solemnitates praeclaras: veritatem tantum, et pacem diligite. LXX: Et factus est sermo Domini omnipotentis ad me, dicens: Haec dicit Dominus omnipotens. Jejunium quartum, et jejunium quintum, [PL25.1475A] et jejunium septimum, et jejunium decimum erunt domui Juda in gaudium et in laetitiam, et in festivitates [Al. solemnitates] bonas (hoc enim Hebraice dicitur TOBIM (), id est, ἀγαθὰς), et laetamini, et veritatem et pacem diligite. Ad id quod supra Sarasar, et Rogommelech per legatos quaesierant, utrum in mense quinto, et in mense septimo, sicut habetur in LXX, jejunare deberent et plangere, an post aedificationem templi finire jejunium, luctumque deponere, multis in medio positis quae facerent, et quae sperarent, ex persona Domini propheta respondit: jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi (ἀπὸ κοινοῦ enim subauditur mensis) domui Juda et Jerusalem in dies festos vertetur et gaudium. Veritatem tantum Deus [PL25.1475B] quaerit, et pacem. In hoc loco nostrorum multi multa dixerunt, et inter se dissonantia. Quidam obscuritatem silentio professi, quasi profundissimam foveam in commentariis transierunt: rectius arbitrantes, nihil omnino quam parum dicere. Cogimur igitur ad Hebraeos recurrere, et scientiae veritatem de fonte magis quam de rivulis quaerere: praesertim cum non 852 prophetia aliqua de Christo, ubi tergiversari solent, et veritatem celare mendacio; sed historiae ex praecedentibus et consequentibus ordo texatur. Jejunium quarti mensis, qui apud Latinos vocatur Julius, die septima et decima ejusdem mensis, illud arbitrantur, quando descendens Moyses de monte Sina tabulas Legis abjecerit atque confregerit (Exod. XXXII), et juxta Jeremiam muri primum [PL25.1475C] rupti sunt civitatis (Jer. LII). In quinto mense, qui apud Latinos appellatur Augustus, cum propter exploratores terrae sanctae seditio orta esset in populo, jussi sunt montem non ascendere; sed per quadraginta annos longis ad terram sanctam circuire dispendiis, ut exceptis duobus, Caleb et Josue, omnes in solitudine caderent (Num. XIV). In hoc mense, et a Nabuchodonosor (Jer. LII), et multa post saecula a Tito et Vespasiano, templum Jerosolymis incensum est, atque destructum, capta urbs Bether, ad quam multa millia confugerant Judaeorum, aratum templum in ignominiam gentis oppressae, a Turannio Rufo. In septimo vero, qui apud nos appellatur October, sicut supra diximus, occisus est Godolias, et Judae tribus ac Jerusalem [PL25.1475D] reliquiae dissipatae (IV Reg. 25). Legamus Jeremiam (Cap. XXXIX et XLI). Mense decimo, qui apud nos [PL25.1476A] Januarius dicitur, eo quod janua anni sit atque principium, Ezechiel in captivitate positus audivit, et cunctus populus captivorum quinto mense templum esse subversum, quod plenissime in eodem propheta cognoscimus. Hoc est igitur omne quod dicitur: Dies planctus et jejuniorum quos hactenus habuistis in luctum, sciatis vobis, quia cogitavi ut benefaciam Jerusalem, et domui Juda, in laetitiam et gaudium, et solemnitates, esse vertendos: ita dumtaxat si veritatem diligatis et pacem. Juxta ἀναγωγὴν, quia tunc jejunamus, quando sponsus aufertur a nobis (Luc. V), et non meremur ejus habere praesentiam, cum reversus fuerit Dominus ad nos, 853 et cogitaverit ut benefaciat nobis, omnis tristitia vertetur in gaudium; et fames pristina sermonis Dei, praesentia [PL25.1476B] doctrinarum ejus, et coelestis panis saturitate, pensabitur.

Ընթերցողների արձագանքները

Հղումներ

Fons: Patrologia Latina, t. 25, coll. 1453D-1476B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Հրապարակված է: Rodion Vlasov
Էջի ստեղծման ամսաթիվ: 2026-11-22, Թարմացում: 2026-11-22