(Vers. 7.) In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius: a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus, ad locum nominis Domini exercituum montem Sion. Post Aegypti vastitatem et deletum ejus imperium, nequaquam Israel in umbrae illius vanitate confidet, sed revertetur ad Dominum, et sua munera deferet ad montem Sion, id est, in templum ejus, et illum solum rogans, cujus verum aeternumque praesidium est. Hoc autem sub Zorobabel et Jesu, et Ezra ac Neemia factum intelligimus. [PL24.180D] LXX, pro eo quod nos diximus: exspectantem, exspectantem, et in Hebraico scriptum est, sperantem, sperantem, econtrario interpretati sunt ἀνέλπιστον, id est, non sperantem. Et ob hanc causam dederunt occasionem Eusebio, ut hoc de gentibus magis, quae nec spem habeant, nec Testamentum [PL24.181A] Dei, nec Prophetas, intelligendum putaverit, quam de Judaeis: quod ab ipsis postea Ecclesiae, quae in specula constituta est, dona mittenda sint, et offerendae victimae spirituales.

(Cap. XIX.---Vers. 1.) Onus Aegypti. Ecce Dominus ascendet supra nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescet in medio ejus. Moris est Scripturarum, obscuris manifesta subnectere, et quod prius sub aenigmatibus dixerint, aperta voce proferre. Unde et in praesenti loco, quia contra Aegyptum fuerat comminatus: Vae terrae obumbranti alis, quae est trans flumina Aethiopiae, et caetera quae propheticus sermo contexuit: nunc manifestiorem fecit intelligentiam, et ad ipsam comminans Aegyptum [PL24.181B] loquitur, quod nequaquam per Angelos, sed ipse Dominus veniat super nubem levem, id est, velocem, et ingrediatur 202 Aegyptum, et idola Aegypti contremiscant, tabescatque cor fortium, et Ezechielis [Al. Jeremiae] vaticinium compleatur: Disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis (Ezech. XXX, 13). Quidam totam hanc prophetiam ad Salvatoris tempora referunt, quando ingressus est super nubem levem, id est, corpus humanum, quod ex Virgine assumpserat, nullo humanae commixtionis semine praegravatum: sive quod a nube levi portatus sit, id est, corpore Virginali, et ad ingressum ejus omnes daemones contremuerint, tuncque prima idolorum ruina fuerit, praesentiam Domini ferre non sustinens.

[PL24.181C] (Vers. 2.) Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, et regnum adversus regnum. Ingresso Aegyptum Domino, et potentissimam gentem sui praesentia destruente, erit prima victoria dissidere Aegyptios contra Aegyptios, et adversum se rebelli odio dimicare: quod temporibus Assyriorum et Nabuchodonosor regis Babylonii factum esse, manifestum est, aliis sedentibus, et aliis repugnantibus. Quod autem haec de Babylonica captivitate praedicat, Jeremias testis est, dicens: Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulator ab Aquilone veniet ei. Et rursum: Confusa est filia Aegypti, et tradita in manu populi Aquilonis (Jerem. XLVI, 20, 24). Ezechiel quoque [PL24.181D] pari prophetiae auctoritate consentiens: Et cessare, inquit, faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis. Et iterum: Confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis. Et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti, et dispergam Aegyptum in nationes (Ezech. XXX, 10, 24, et seqq.). Si autem ad tempora referimus Salvatoris, illud de Evangelio sumamus exemplum: Nolite putare quod veni pacem mittere super terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim dividere virum adversus proximum suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum [PL24.182A] suam, et inimici hominis domestici ejus (Matt. X, 34, seqq.). Et rursum in alio loco: Erunt divisi duo in tres, et 203 tres in duo: pater contra filium, et mater contra filiam, et nurus contra socrum (Luc. XII, 52, 58).

(Vers. 3.) Et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus ejus, et consilium ejus praecipitabo: et interrogabunt simulacra sua et divinos suos, et pythones et hariolos. Cum seditio fuerit orta in Aegypto, sive Babylonio servire cupientibus, sive nolentibus jugo ejus colla submittere: sive aliis Christo credentibus, aliis repugnantibus, disrumpetur et scindetur spiritus Aegypti, non eadem cunctis volentibus, et omne consilium eorum redigetur ad nihilum. Tunc ibunt ad simulacra sua; et divinos, et hariolos, ac [PL24.182B] vates, magicisque edoctos artibus interrogabunt, cur ista acciderint.

(Vers. 4.) Et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. Duplicem intelligentiam sequimur: vel Chaldaicorum temporum, quando a Nabuchodonosor Aegyptus expugnata est; vel Romani imperii, quando Antonio Cleopatraque superatis, Augustus Caesar Aegyptum subjugavit. Babylonios fuisse crudeles, omnis Scriptura testatur, qui parvulis non pepercerint, et suis eos jaculis vulnerarint, nec praegnantibus sint miserti. Romanum autem regnum fortissimum, et Danielis Scriptura testatur (Cap. VII), exponens quartam bestiam habentem dentes et ungues ferreos.

[PL24.182C] (Vers. 5-7.) Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur, et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum. Calamus et juncus marcescent, nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit. Naturale est, ut cum per iram Dei captivitas venerit, indignationem ejus pestilentia subsequatur, et adversum eos qui offenderint Deum, cuncta simul elementa desaeviant. Unde scriptum est in alio Propheta (Jerem. XII), et volucres in aere deficere, et pisces in aquis, ut omnia humano usui subtrahantur. Hoc dicimus, si simpliciter siccitatem Nili fluminis et rivorum ejus voluerimus accipere. Sin autem per metaphoram: in fluvio regnum, et in rivis duces ejus intelligimus; et in virore et junco et [PL24.182D] papyro cunctam Aegypti abundantiam, ut per eas res, opes Aegypti describantur, 204 quarum Aegyptus fertilissima est. Legamus Ezechiel, ubi rex Pharao draco magnus habitare describitur in fluminibus, et dicit: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. Et audit: Ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum in squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt, et projiciam te in deserto (Ezech. XXIX, 3, 4). In adventu autem Christi haec omnia τροπικῶς intelligenda sunt, juxta illud quod supra legimus: Desertum faciet Dominus mare Aegypti. Et rursum: Immittet Dominus manum suam super fluvium Aegypti violentum, et percutiet eum in [PL24.183A] septem vallibus, ita ut pertranseat eum quis calceato pede: quod scilicet omnis error Aegyptiarum aquarum, et artes maleficae, quibus subjectis populis illudebant, Christi siccentur adventu. Quodque dicit: Arescet aqua de mari, et historice possumus accipere, non mare magnum significari, sed lacum Mareotiden, eo quod Scriptura omnes congregationes aquarum appellet maria. Possunt et hyperbolice dicta intelligi. Quodque sequitur: Nudabitur alveus rivi a fonte suo, describit quod rivus et fons arescant simul.

(Vers. 8-10.) Et moerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum, et expandentes rete super faciem aquae marcescent. Et confundentur qui operantur linum, plectentes, et texentes subtilia: et erunt irrigua ejus flaccentia: omnes qui faciebant lacunas [PL24.183B] ad capiendos pisces. Et hoc dupliciter accipe, quod vastata Aegypto, et cuncta provincia ariditate siccata, moereant piscatores, et lugeant qui in flumen mittebant hamum, et qui operabantur retia ac sagenas, et texebant junco diversi generis vascula, id est, principes et regii generis, atque rectores: et quod in adventu Christi omnes perversi generis piscatores, qui contra Apostolicam disciplinam capiebant homines in perditionem, et stulta sapientia texebant retia et sagenas, quibus perditos irretirent, confusi sunt, et nullus aut rarus in Aegypti terra sit talis piscator. Hoc opere videmus expletum, quod Ecclesiarum tropaea consurgunt, et in omni Aegypto idola corruerunt.

(Vers. 11-13.) Stulti principes Taneos, sapientes [PL24.183C] consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens: 205 quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? Ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi, et indicent, quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos: deceperunt Aegyptum angulum populorum ejus. Tanim metropolim fuisse Aegypti, et Psalmista declarat, quod ibi Moyses multa signa fecerit, quae in Exodo describuntur: Posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos (Ps. LXXVII, 11). Memphim quoque magicis artibus deditam, pristini usque ad praesens tempus vestigia erroris ostendunt. Et hoc breviter indicatur, quod Babylonia vastitate veniente, omnia Magorum consilia, et eorum qui futurorum [PL24.183D] scientiam promittebant, stultitiae coarguantur, et in adventu Christi cuncta redigantur in nihili, non invenientibus consilium Aegypti vatibus, quomodo dogma opprimant christianum. Idioma autem Scripturarum est, ut angulum pro regno ponant, eo quod populos contineat, et quasi in tota domo fortissimum sit. Unde et Christus duorum populorum parietes continens, lapis dicitur angularis (Ephes. II). Quodque intulit: Quomodo dicetis Pharaoni, filius sapientium ego, filius regum antiquorum, [PL24.184A] significat quod Egyptii heroas et deos auctores suae gentis simulent, Oron, et Isin, et Osirin, et Tiphonem.

(Vers. 14, 15.) Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis: et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens: et non erit Aegypto opus quod faciat, caput et caudam incurvantem, et refrenantem. Primum de interpretatione dicamus, et postea de his quae scripta sunt, disseremus. Pro spiritu vertiginis interpretari potest et spiritus erroris. In eo quoque quod nos transtulimus, incurvantem, et refrenantem, possumus dicere incurvum et lascivientem, ut intelligamus senem et puerum, Nos autem verbum Hebraicum AGMON () dum celeriter quae scripta sunt vertimus, ambiguitate [PL24.184B] decepti, refrenantem diximus, quod significantius Aquila transtulit στρεβλοῦντα, id est, qui nihil recte agit, sed omne perversum, ut puerum significaret. Est igitur sensus: Stulti facti sunt principes Taneos, et sapientes consiliarii Pharaoni dederunt 206 consilium insipiens, et emarcuerunt principes Mempheos, et deceperunt Aegyptum angulum populorum, quia Dominus miscuit eis spiritum erroris atque vertiginis, ut ignorent quid loquantur, et errare faciant Aegyptum. Et sicut ebrius et vomens egerit quod ingesserat, et ubi sit, nescit, sed jacet mentis alienae: sic nullum habebit Aegyptus opus, sive consilium, quod aut caput habeat, aut finem, aut senibus conveniat, aut pueris, quorum alii per nimiam aetatem desipiunt atque delirant, alii per [PL24.184C] lasciviam et infantiam ignorant quid agant. Hoc autem sive in Babylonia vastitate, sive in adventu Christi, et juxta litteram, et juxta spiritualem intelligentiam recipere volueris, habebit consequentiam.

(Vers. 16, 17.) In die illa erit Aegyptus quasi mulieres, et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. Et erit terra Juda Aegypto in festivitatem: omnis qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. Melius reor etiam proprium errorem reprehendere, quam dum erubesco imperitiam confiteri, in errore persistere. In eo quod transtuli, Et erit terra Juda Aegypto in festivitatem, pro festivitate in Hebraico [PL24.184D] legitur AGGA (), quod interpretari potest et festivitas (unde et Aggaeus in festivum vertitur) et timor, quod significantius Aquila transtulit γύρωσιν, cum aliquis pavidus, et tremens circumfert oculos, et advenientem formidat inimicum. Ergo si voluerimus in bonam partem accipere, quod recordatio Judae Aegypto sit gaudii, recte festivitas dicitur. Sin autem, ut arbitror, in timorem pro festivitate vertitur, intelligamus formidinem vel pavorem, quod cum Nabuchodonosor venerit, et omnes virorum fortium [PL24.185A] manus quasi mulierum fuerint dissolutae, etiam vocabulum Judae terrori sit Aegypto, quia dum ei vult auxilium praebere, tanta mala perpessa sit. De nostris temporibus nemo dubitat, quod comparatione Christianorum omnes Ethnici quasi mulieres sint, infirmas habentes sententias, et quidquid dixerint verti in stultitiam, dum stupeant tantam gentis conversionem, et mirentur atque intelligant 207 manum Domini, et quicumque gentilium nominis christiani fuerit recordatus, imbecillitatem idololatriae timore fateatur.

(Vers. 18.) In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum: civitas solis vocabitur una. Pro civitate solis, nescio quid volentes LXX interpretati [PL24.185B] sunt asedec, quam quidam nostrorum urbem justitiae interpretatur, et ductus errore, quod juxta Hebraicum ARES () scriptum sit, terram putat, quae aliis litteris scribitur. Melius ergo transtulit Symmachus, civitas solis vocabitur una: ARES enim verbum ambiguum et testa dicitur et sol, eo quod utrumque areat, et siccum sit. Hunc locum non intelligens Onias, templum exstruxit in Aegypto in oppido Ἡλιοπόλεως. Lege Josephi Historias (Joseph. lib. XII, cap. 9). Alii Ares, id est, ὄστρακον, hoc est, testam, urbem Ostracinem intelligi volunt, et caeteras juxta Rhinocoruram, et Casium civitates, quas usque hodie in Aegypto lingua Chananitide, hoc est, Syra loqui manifestum est: et putant e vicino Syros atque Arabas a Nabuchodonosor in [PL24.185C] illam terram fuisse translatos. Porro qui in adventu Christi, et Romano imperio prophetiam disserunt, quinque civitates, vel legem Domini, quae in Alexandria primum interpretata est, vel quinque [PL24.186A] Ecclesiae ordines, episcopos, presbyteros, diaconos, fideles, catechumenos sentiunt: aut certe spiritualem legis intelligentiam, de qua et Apostolus ait: Volo quinque verbis loqui in Ecclesiis in sensu meo, quam decem millibus verborum in lingua (I Cor. XIV): et quod una quinque civitatum appelletur civitas solis, 208 videlicet justitiae, in cujus pennis est sanitas.

(Vers. 19-21.) In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti, et titulus juxta terminum ejus Domino. Et erit in signum, et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis: et mittet eis Salvatorem, et propugnatorem qui liberet eos. Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in [PL24.186B] die illa, et colent eum in hostiis, et muneribus, et vota vovebunt Domino, et solvent. Ab hoc loco usque ad finem Aegyptiae Visionis, sive Ponderis, et Judaei et nostri de Christi adventu intelligi volunt; sed illi vota sua differunt in futurum, nos quasi jam transacta retinemus. Diem autem pro tempore accipe: quamquam sub Onia Josephus haec facta contendat, qui profugus in Aegyptum, cum turba plurima Judaeorum aedificavit templum, et altare, et prophetiam Christi cassa implere temeritate conatus est. Ita autem unum altare dicitur, quomodo una fides, et unum baptisma, et una Ecclesia. Et titulus juxta terminum ejus Domino, haud dubium quin Evangelium, et Apostolorum scripta significet. Quomodo enim supra juxta Tropologicam intelligentiam terra [PL24.186C] Juda Aegypto formidabilis, sive solemnis, vetus intelligitur Testamentum: sic et titulus in terminis Aegypti, Evangeliorum historia demonstratur. Denique jungit: Et erit in signum, et in testimonium, Dominicae [PL24.187A] videlicet passionis. Tunc hi qui crediderint, concurrentibus Aegyptiis contra Aegyptios, et pugnante viro contra fratrem suum, et civitate contra civitatem dimicante: cum persecutionis tempus ingruerit, 209 implorabunt Domini misericordiam, statimque Salvator adveniet, id est, Jesus, hoc enim in lingua nostra sonat. Et cognoscetur Dominus ab Aegyptiis, et cognoscent eum, sive persecutores qui fuerint superati, sive credentes praesenti auxilio liberati. Et colent eum in hostiis et muneribus, votaque vovebunt Domino et solvent. Respondeant Judaei: Lege praeceptum est, ut altare non fiat nisi in loco uno quem elegerit Dominus Deus, et hostiae tantum a Sacerdotibus Levitici generis immolentur (Deut. XXVI). Ecce Isaias aperte docet quod Aegyptii [PL24.187B] cognoscant Dominum, et colant eum, et hostias, et munera offerant, et vota voveant atque persolvant. Si Aegyptii sacerdotium habent, impletur et in illis Pauli testimonium dicentis: Translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat (Hebr. VII, 12).

(Vers. 22.) Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam: et convertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. Quem enim diligit Dominus, corripit, castigat autem omnem filium quem recipit. Persecutio non ad negationem credentium, sed ad probationem pertinet, et coronam.

(Vers. 23.) In illa die erit via de Aegypto in Assyrios, et intrabit Assyrius in Aegyptum, et Aegyptius in Assyrios: et servient Aegyptii Assur. Ante adventum Christi unaquaeque gens suum habebat regem, [PL24.187C] et de alia ad aliam nullus ire poterat nationem: in Romano autem imperio unum facta sunt omnia. Doctus lector veteres revolvat historias, et ab Euphrate usque ad Tigrim, omnem in medio regionem Assyriorum fuisse cognoscat. Ergo quos veteres Assyrios, nunc nos vocamus Syros, a parte totum appellantes. Quod autem dicitur: Aegyptii servient Syris, vel sic accipiendum, quod Romanae legiones Syro instructae (Al. instructo) milite Aegyptum custodiant, aut quod utriusque gentis inter se commercia sint, et abundantiam Aegypti Syriae suscipiant civitates, sicut econtrario Palaestinae et Phoenicis bonis Aegyptus irrigetur. Quidam nostrorum male haec ad mille annos referunt, et more Judaico in consummatione mundi 210 futura pronuntiant, [PL24.187D] quando Antichristus de Assyriis veniens, Aegyptum Aethiopiamque possederit.

(Vers. 24, 25.) In die illa erit Israel tertius Aegyptio et Assyrio, benedictio in medio terrae, cui benedixit Dominus exercituum, dicens, Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrio: haereditas [PL24.188A] autem mea Israel. Nequaquam Israel inter Aegyptum et Assyrium medius elidetur, nunc Antiochis et Demetriis ad se Judae trahentibus regnum, nunc Ptolemaeis possessionem ejus sibi vindicantibus; sed et ipsa sub Romano imperio, ac per hoc Christi imperio constituta, erit ejus conditionis, cujus et Aegyptus et Assyrii, et benedicetur in omni terra. Quia ex Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Tunc dicetur a Domino: Benedictus populus meus Aegypti: quando nequaquam Moyse, sed Christo Domino praeeunte, infinita hominum millia solitudines repleverint, et Pharaone submerso, dixerint in deserto: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum, et ascensorem dejecit in mare (Exod. XV, 1). Tunc et opus manuum Domini [PL24.188B] erit in Assyriis; hae enim vel maximae gentes monachorum florent examinibus, Aegyptus, et Mesopotamia, et pari inter se pietate contendunt. Haereditas autem Christi Israel, hoc est, nativitatis, et crucis, et resurrectionis, ascensionisque ejus loca, ad quae de toto orbe concurritur.

(Cap. XX.---Vers. 1.) Anno quo ingressus est Thartam in Azolum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam. In tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos, dicens: Vade et solve saccum tuum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis: et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. Dixitque Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum, et portentum erit [PL24.188C] super Aegyptum, et super Aethiopiam. Sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae, juvenum et senum nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ignominiam Aegypti. Et timebunt, et confundentur ab Aethiopia spe sua, et ab Aegypto gloria sua. Et 211 dicet habitator insulae hujus in die illa: Ecce haec erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberaret nos a facie regis Assyriorum, et quomodo effugere poterimus nos? Totam posuimus capituli hujus continentiam, ut per partes singula disseramus. Azotus quae Hebraice dicitur ESDOD (), urbs fuit potentissima Palaestinae de quinque urbibus: hanc Sargon rex Assyriorum, qui septem nominibus appellatur, misso duce exercitus sui, cui nomen erat Thartan, cepit et tenuit. Eo [PL24.188D] igitur tempore quo vicina civitas capta est, praecipitur Isaiae, ut deposita saccea tunica (hic enim erat habitus prophetalis populi delicta plangentis), et calceamentis e pedibus, quae LXX caligas vocant, nudus et discalceatus incederet, typum praebens captivitatis Aegyptiae et Aethiopum, qui Aegyptiis in [PL24.189A] adjutorium fuerant: quod quomodo Isaias nudus ambularet, et foeditatem cernentibus nudis natibus demonstraret: ita omnis Aegyptus atque Aethiopia, populante Assyrio, nudae fierent, et nihil omnino in terra remaneret. Nec hoc aliquis putet superiori felicitati, quae Aegyptiis repromittitur, esse contrarium: quia ibi post mala de futura beatitudine praedicatur: hic autem praesens narratur captivitas, per quam deleto Israel et Damasco, et Philistiim, recta via perrexit Aegyptum, et ipsos pariter Aethiopesque superavit. Quod ne cui videatur ambiguum, ipsius Isaiae ponamus testimonium: Reversus autem Rapsaces, invenit regem Assyriorum praeliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis: et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: [PL24.189B] Egressus est ut pugnet contra te (IV Reg. XIX, 8, 9). Simulque discimus obedientiam prophetarum, quod vir nobilis (tradunt enim Hebraei Isaiam socerum fuisse Manasse filii Ezechiae regis Juda) non erubuerit nudus incedere; sed Dei praeceptis nihil honestius judicans, deposuerit saccum, quo abjecto nudus fuerit, unam prius habens tunicam, et ipsam cilicinam. Quod autem dicitur: Trium annorum signum, et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam, hoc significat, quod tribus annis ab Assyriis Aegyptus vastanda sit et Aethiopia. Tunc, inquit, dicet habitator insulae hujus, hoc est, Jerusalem 212 quae vicinarum gentium fluctibus tunditur: Haeccine erat spes nostra? et ad hos confugimus, ut nobis praeberent auxilium, qui se de captivitatis [PL24.189C] malo eruere non quiverunt? Est igitur hic ordo providentiae Dei, omne hominum genus ineffabili judicio dispensantis. Contra Dei iram Israel speravit in Damasco: diruatur civitas quae adversum illius voluntatem impiis praestat auxilium. Judas speravit in Aegyptiis: et Aegyptus destruatur. Aegyptii confisi sunt in Aethiopibus: Aethiopes quoque vincantur ab Assyriis. Assyrii superbierunt, non Dei, sed suarum virium arbitrantes esse victoriam: et ipsi vincantur a Babyloniis. Babylon elevavit contra Deum caput: et ipsa a Medis Persisque superetur. Persae et Medi ex parte persecuti sunt populum Dei, et aries saevissimus ad Orientem et Occidentem omnes populos ventilavit; veniat hircus Alexander, et conterat eum pedibus suis. Et iste qui ultra modum [PL24.189D] erectus est, veneno pereat, regnumque ejus dividatur in partes: et cum multo tempore inter se collisum fuerit, Romano vincente, populetur. Romanus ipse ferratis dentibus unguibusque sanctorum carnes, et cruento ore laceravit: excidatur lapis de monte sine manibus, et potentissimum primum regnum ac ferreum, deinde fragile et infirmum, in testarum modum conterat (Daniel. II).

(Cap. XXI.---Vers. 1.) Onus deserti maris. Nisi in consequentibus hujus capituli legerem: Babylon dilecta facta est mihi in miraculum. Et iterum: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terra. Et supra: Ascende Elam, et obside Mede: dubitarem quod esset hoc Pondus, quod deserto [PL24.190A] mari imponitur: Perspicuum ergo est, quod desertum mare Babylon appellatur, Jeremia dicente ex persona Dei: Et desertum faciam mare ejus, et siccabo terram illius, et erit Babylon in tumulos arenarum (Jerem. LI, 36, 37). Mare autem propter multitudinem habitantium dicitur. Unde et supra Aegypti multitudo mari comparata est. Desertum faciet Dominus mare Aegypti. Quod autem Medi et Persae pugnaverint contra Babylonem, et subverterint eam, in supradicto Jeremia legimus: Acuite sagittas, implete pharetras. Suscitabit Dominus spiritum regum Medorum 213 et contra Babylonem mens ejus, ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio Templi sui. Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, elevate custodes, praeparate insidias: quia cogitavit [PL24.190B] Dominus, et fecit quaecumque locutus est contra Babylonis habitatores. Et rursum: Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez, numerate contra eam Tapsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum. Sanctificate contra eam gentes, reges Mediae, duces ejus et universus magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus. Et commovebitur terra, et turbabitur, quia vigilavit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam, et inhabitabilem (Jerem. LI, 11, seqq.).

(Vers. I, 2.) Sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit de terra horribili. Visio dura nuntiata est mihi. Vox Babylonii populi timentis inducitur, sive ipsius Babylonis, quod audiat Medos et Elamitas [PL24.190C] contra se exercitum praeparare, et venire de solitudine, ponitque comparationis exemplum. Sicut, inquit, ab Africo vento vehemens tempestas venire consuevit: ita mihi de solitudine vastitas venit, de terra horribili, cujus ne nomen quidem audire possum absque formidine. Visio dura nuntiata est mihi: quid enim durius quam praesens captivitas?

Qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, vastat. Potest in Hebraeo ita legi: Qui caedis, caede; et qui vastas, vasta, ut ad ipsum Elamitem et Medum prophetiae vaticinium dirigatur, hortantis eum implere quod coepit, intrepidum ascendere, obsidere potentissimam civitatem. Sin autem sic legitur, ut transtulimus, quasi de persona tertia dicatur, qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, [PL24.190D] vastat: cum superioribus copulandum est, in quibus sibi Babylon visionem duram praedicat nuntiatam.

Ascende Elam, obside Mede: omnem gemitum ejus cessare feci. Ne timeas, inquit, o Persa et Mede, Babylonis multitudinem, ne illius praeteritam potentiam reformides: omnem gemitum ejus ac pondus, quo te ante premere consueverat, cessare feci: seu quod nullus jam gemat et doleat pressus potentia Babylonis: seu quod tantis malis oppressa sit ipsa Babylon, ut ne 214 gemitum quidem liberum habeat.

(Vers. 3, 4.) Propterea repleti sunt lumbi mei dolore: angustia possedit me, sicut angustia parientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum, tenebrae obstupefecerunt me. Babylon, [PL24.191A] dilecta mea, posita est mihi in miraculum. Prophetae ideo obscuri sunt, quia personae in his plurimae commutantur. Ergo et nunc vox Isaiae inducitur plangentis Babylonem spiritu prophetali, quod tanta mala super eam ventura sint, ut ipse qui narrat, timore superatus nequeat in verba prorumpere, videns tantae multitudinis sanguinem fundi: et misericordiae motus affectu (homo enim de hominibus loquitur) non minus doleat, quam mulier ululare in partu solet; sed conturbatus et trepidus, et in terram corruens, caligantibus oculis nesciat quid loquatur. Pro eo autem quod nos vertimus: Babylon, dilecta mea, in Hebraeo legitur, NESEPH ESCI (); et est ipsum verbum quod in principio Babylonii Oneris posuimus, super montem caliginosum: pro caliginoso enim, [PL24.191B] seu tenebroso scriptum est Neseph. Proprieque haec urbs sic vocatur, propter altitudinem et erectum usque ad coelum superbiae verticem.

(Vers. 5.) Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum. Locus iste dupliciter accipitur: o Medi et Elamitae, quibus supra dixi: ascende Elam, obside Mede, sumite cibum, futuro vos praelio praeparate, ne postquam dimicationis tempus advenerit, lassitudo vos retrahat. Cumque comederitis et biberitis, surgite, arma corripite, Babylonium debellate. Quodque ait, contemplare in specula, hoc sensu legitur: diligenter quae ventura sunt, prospice. Potest et sic intelligi: o Babylon, para Balthasar filio Evilmarodach nepoti Nabuchodonosor regi tuo mensam atque [PL24.191C] convivium, et vide quid post cibum eveniat, in quo scortis et concubinis in vasis Domini propinabit. O principes, qui cum rege accumbitis, Medos autem Persasque significat, surgite et ad interficiendum regem arma corripite. Hoc plenius in Danielis volumine discimus (Cap. V).

(Vers. 6 seqq.) Haec enim mihi dixit Dominus: vade et pone speculatorem, et quodcumque viderit, annuntiet. Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem 215 cameli. Et contemplatus est diligenter multo intuitu, clamavitque leo: super speculam Domini ego sum stans jugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum, et respondit et dixit: cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia [PL24.191D] deorum ejus contrita sunt in terra. Tritura mea, et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. Causas reddit superioris formidinis, quare angustia possederit eum sicut parturientem, et corruerit audiens, et perterritus sit, ac tenebroso horrore circumdatus. Haec, inquit, dixit Dominus mihi: vade et constitue speculatorem, ut spiritu prophetali tibi futura praenuntiet; quem cum posuissem in speculam, vidit venientem bigam, et aurigam desuper, asinumque, et camelum currum trahere. Significat autem Cyrum Persarum regem atque Medorum, cum parvo et magno imperio venientem. Persae enim ante Cyrum ignobiles erant, et nullius inter gentes loci habebantur: Medi semper [PL24.192A] potentissimi. Iste ergo unus ascensor, duarum gentium fultus exercitu, venit contra Babylonem: et speculator ille qui positus erat, ut ventura prospiceret, clamavit quasi leo, sive ipse propheta appellatur leo. Et quia dubium erat de persona speculatoris, qui Cyrum viderat ascendentem, ipse exponit manifestius, et ait: Super speculam Domini ego sum stans jugiter per diem, speculatorem Domini se esse pronuntians, qui semper positus in officio prophetali, et diebus ac noctibus Domini parens imperio, quodcumque jusserit loquitur. Quid igitur clamavit leo: Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum: haud dubium quin Cyrus indicetur. Et respondit et dixit ipse leo qui supra clamaverat: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terra. [PL24.192B] Vastante enim ascensore bigae, Babylon usque in aeternum deleta est, et Belis templum omniaque idola usque ad solum strata. Quod autem sequitur: Tritura mea, et fili areae meae, ad Jerusalem apostropham facit, et ad Templum quod in area Ornae situm est, dicitque ad eam: o Jerusalem, et popule fili Templi mei, non tibi videatur incredulum esse quod dixi: non mea enim verba sunt, sed Domini et per os 216 meum illius verba resonarunt. Quidam putant, sed male, hoc non ad Jerusalem, sed ad Babylonem dici, de qua et supra Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum; et esse sensum: quae contrivisti me, eris et ipsa contrita, non meo sermone, sed Domini potestate, quae tibi haec ventura praenuntiat. Quid sibi autem voluerint in hoc loco [PL24.192C] LXX interpretes, ut pro leone, qui Hebraice dicitur ARIA (), uriam transtulerint, non satis intelligo, praesertim cum supradictus sacerdos Urias, qui vocatur in testimonium, aliis litteris scriptus sit.

(Vers. 11, 12.) Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Et dixit custos, venit mane et nox: si quaeritis, quaerite, convertimini, venite. Pro Duma, LXX Idumaeam ponunt. Est autem Duma non tota Idumaea provincia, sed quaedam ejus regio quae ad Austrum vergit, et ab urbe Palaestinae, quae hodie dicitur Eleutheropolis, viginti distat millibus: juxta quam sunt montes Seir, sumpto ab auctore nomine; Seir quippe interpretatur hispidus et pilosus, quod Esau fuit. In Abdia propheta plenius super hac gente a nobis disputatum [PL24.192D] est: in quo necesse fuit veterem historiam revolvere, et Ezechielis Jeremiaeque easdem in testimonium trahere Visiones, et maxime prophetiam contra montem Seir (Ezech. XXV et XXXV, Jerem. XLIX). Et illud de Psalmis: In Idumaeam extendam calceamentum meum. Et alibi: Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae, Moab, et Agareni, Gebal et Ammon, et Amalech (Ps. LIX, 10; Ps. LXXXII, 7, 8). Amos quoque inquit: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non aversabor eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam suam (Amos I, 11), sive, ut Symmachus transtulit, viscera sua, quod adversus cognatos populos ausus sit dimicare, et hostili hodio dissidere. Fuit autem regio [Al. regia] Esau, [PL24.193A] in regione Duma, hoc est, in montibus Seir. Hanc ut metropolim, juxta ordinem superiorum Visionum, ab Assyriis, sive a Nabuchodonosor expugnatam esse credimus, memoremque pristini generis, quod de Abraham et Isaac sit stirpe generata, implorasse auxilium Dei, et necessitate cogente, illius clementiam flagitasse. Narrat ergo nunc Dominus: qui obsidetur in Seir, et ab hostibus cingitur, meum implorat auxilium, et dicit: o custos Israel, qui populum tuum 217 tueris custodia sempiterna, et quasi in nocte, illis dormientibus, vigilas, ne hostis irrumpat; quare et nos qui de ejus semine sumus, non simili clementia protegis? Quibus ego custos vigilque respondeo, de quo scriptum est: Non dormitabit neque obdormiet qui custodit Israel (Ps. CXX, [PL24.193B] 4). Venit mane populo meo, et nox genti Idumaeorum; illis praebebo lucem, vos in tenebris derelinquam. Vel certe ita: venit lux nocte transacta; si meum invocatis auxilium, et estis de stirpe servi mei Abraham, nolite me tantum in necessitatibus quaerere, sed toto ad me animo convertimini. Venite, et suscipiam poenitentes. Hoc juxta historiam dictum sit: caeterum propter similitudinem litterae, et ex eo quod RES et DALETH, non multum inter se discrepent, quidam Hebraeorum pro Duma, Romam legunt, volentes prophetiam contra regnum Romanum dirigi, frivola persuasione, qua semper in Idumaeae nomine Romanos existimant demonstrari: Duma autem interpretatur silentium.

(Vers. 13 seqq.) Onus in Arabia. In saltu ad vesperam [PL24.193C] dormietis, in semitis Dodanim. Occurrentes sitienti ferte aquam: qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii. Quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno quasi in anno mercenarii: et auferetur omnis gloria Cedar, et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel locutus est. Quaerenti mihi et diu cum deliberatione tractanti quae esset Arabia, ad quam propheticus sermo dirigitur, utrum Moabitae, an Ammonitae, et Idumaei, cunctaeque aliae regiones, quae nunc Arabia nuncupantur, occasionem tribuit in hac eadem Visione quod sequitur: Auferetur omnis gloria Cedar, et reliquiae numeri sagittariorum fortium [PL24.193D] de filiis Cedar imminuentur (Isai. XXI, 16, 17), Ismaelitas debere intelligi. Liber Geneseos docet ex Ismaele Cedar et Agarenos, qui perverso nomine Saracenos vocantur, esse genitos. Hi per totam habitant solitudinem, de quibus puto et poetam dicere: Lateque vagantes Barcaei (Virg. Aeneid. IV); et supradictum volumen, Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit (Gen. XVI, 12): eo quod latissima eremus 218 ab India ad Mauritaniam usque tendatur, et Atlanticum Oceanum, quod puto Jeremiae titulum sonare: Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis (Jer. XLIX, [PL24.194A] 28); statimque sequitur: Haec dicit Dominus, surgite et ascendite ad Cedar, et vastate filios Orientis: tabernacula eorum, et greges eorum capient, pelles eorum et omnia vasa, et camelos tollent sibi (Ibid., 29): et iterum: Inivit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, cogitavit adversus vos cogitationes. Surgite et ascendite ad gentem quietam, et confidenter habitantem, ait Dominus: non ostia, non vectes eis: soli habitant. Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in praedam. Et dispergam eos in omnem ventum qui sunt attonsi in comam: et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus: eritque Asor habitaculum draconum deserta in sempiternum; non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis (Ibid., 30 seqq.). Totum prophetiae [PL24.194B] testimonium de Jeremia posui, ut quae sit Cedar, indubitanter intelligas. Et considera quomodo Ismaelitarum, hoc est, Saracenorum proprie gentem descripserit, quia habitant in tentoriis: qui quas nox compulerit, sedes tenent: quibus armenta sunt, et pecora camelorumque greges: qui non habent ostia nec vectes: non enim versantur in urbibus, sed in solitudine habitant. Et hi ergo a Babyloniis deleti sunt, eo quod Asor civitatem, quae metropolis gentis illius in eremo fuit, usque ad solum subverterint: et tamen cum camelorum et ovium greges capti sunt [Al. sint], pellesque eorum atque tentoria sorte divisa: non omnis gentis illius significatur interitus, eo quod dromedariis camelis centum et amplius millia uno die per vastam solitudinem fugere soleant, [PL24.194C] Auferetur, inquit, omnis gloria Cedar: et imminuto sagittariorum numero, quia maxime pollent arte pugnandi: caeteri qui fugerint, remanebunt. Quia intelleximus quae sit Cedar, et quae Arabia, quaeque Asor, videamus Isaias propheta quid dicat: In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dodanim. Verbum ARAB (), ut saepe jam diximus, et vesper, et Arabia, et corvus, et planities, et Occidens appellatur. Et pro eo quod nos juxta LXX transtulimus, 219 dormietis, potest interpretari, morabimini, sive habitabitis, hoc est αὐλιθήσεσθε, quod Hebraice dicitur THALINU (). DODANIM () quoque in propinquos vertitur et cognatos. Itaque praedicitur nunc Judaeis, qui obsidionem Babyloniam effugere potuerint, et de totius provinciae vastitate ad eremum transire [PL24.194D] vicinam, quod habitaturi sint in solitudine Arabiae in itinere quod ducit ad fratres. Rursumque ad Ismaelitas sermo convertitur, et eos ad misericordiam cohortatur: currite, et lassis fratribus ac periclitantibus ardore sitis, obvii ferte aquas: tantus enim fervor est solis, ut nisi subveneritis, in solitudine pereant: et non solum aquas, sed etiam panem ferte fugientibus, ut quos confecit obsidio, vestra clementia relevet. Simulque reddit causam quare haec imperet fieri, dicens: fugerunt Babylonium gladium, fugerunt arcus Elamitarum, fugerunt imminens praelium. Nec despiciatis miseros: cito veniet [PL24.195A] et vestra captivitas. Quomodo enim velox mercenarii annus est, et omnem laborem brevem putat, dum ad desideratam mercedem perveniat: sic universa gloria filiorum Cedar auferetur a vobis, et sagittae vestrae conterentur, et parvus remanebit numerus pugnatorum. Quidam volunt ex eo quod dicitur, adhuc in uno anno, et auferetur omnis gloria Cedar, non Babyloniam captivitatem praedicari, de qua et Jeremias loquitur, sed Assyriorum, qui post unum annum vastationis Judaicae, Saracenos latissime persecuti sunt. Illum praeterea locum, in quo nos transtulimus: Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti: et quasi ex persona Domini imperativo modo legimus, in Hebraeo sic legi posse affirmant: Qui habitant terram Austri, cum panibus occurrerunt fugienti; ut [PL24.195B] cum Deus eis dixerit, occurrentes sitienti ferte aquam, illi inimica mente panes tulerint [Al. tollerent] absque aquis, ut cibo augerent sitim.

(Cap. XXII.---Vers. 1.) Onus vallis Visionis. LXX, licet non habeatur in Hebraeo, manifestius transtulerunt, verbum vallis Sion. Haec enim civitas seminarium prophetarum est, in qua exstructum Templum, et Visiones Domini multiplicatae sunt. Quia ergo inter caeteras gentes ponitur, 220 et reputatur una de plurimis, nequaquam mons appellatur, juxta illud propheticum: Fundamenta ejus in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Ps. LXXXVI, I); sed vallis, ex eo quod humiliata sit. Aliis verbis hoc ipsum Jeremias loquitur: quando accepit calicem plenum vini, et [PL24.195C] dat universis gentibus, ac novissime porrigit Jerusalem, ut bibat, et vomat, et ruat, et insaniat: significans a Babyloniis, et hanc esse vastandam (Jerem. XXV). Quod plenius Regum et Jeremiae narrat historia. Ex quo intelligimus omnium creatorem aequaliter esse Deum, et eodem cuncta dispensare judicio, juxta illud quod ipse loquitur per Amos: Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi filii Israel? ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti, et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene? Ecce oculi Domini super regnum peccans (Amos IX, 7). Ne putarent Judaei idcirco se meritorum habere privilegium, quia educti essent de Aegypto, dicit etiam caeteras gentes ad alias terras suo imperio fuisse translatas.

[PL24.195D] Quidnam tibi quoque est, quia ascendisti et tu omnis in tecta, clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans? Referebat mihi Hebraeus, praesentem Visionem non pertinere ad illud tempus, quo Nabuchodonosor Jerusalem cepit, et Sedechiam vinctum oculisque privatum duxit in Babylonem; sed ad Sennacherib tempora, quando Sobna Pontifex magnam partem prodidit civitatis, et tantum Sion, id est, arx et Templum, ac nobiles remanserunt, in exemplum Romanae urbis, quae irruentibus Gallis, patricios et florem juventutis in arce servavit. Nos autem possumus, et de Babylonia captivitate dicere: quamquam Eusebius [PL24.196A] omnia ad Christi adventum referat, et putet Vespasiani Titique temporibus fuisse completa. Carpamus ergo singula, triplicem expositionem breviter attingentes. Quidnam tibi quoque est? quid habes, inquit, Sion, quod etiam tu ascendisti omnis in tecta? Quando dicit, etiam tu, ostendit quod caeteri prius ascenderint. Num et tu reputata es inter gentes, quae ab hostibus obsideris, et tecta conscendis plena ululatus et planctus miserabilium feminarum, urbs quondam regia?

221 (Vers. 3.) Interfecti tui non interfecti gladio, nec mortui in bello. Cuncti principes tui fugerunt simul: dureque ligati sunt. Omnes qui inventi sunt, vincti sunt pariter: procul fugerunt. Si ad Sennacherib tempora referas, quando ex parte capta est civitas, [PL24.196B] recte dicuntur non fuisse victi gladio, nec occisi in bello, sed proditione, aliis ex urbe fugientibus; aliis, quos hostis oppressit, vinculis alligatis. Sin autem ad Babyloniam captivitatem, quod et verius est: dicemus quod non pugna, sed obsidione superati sint. Quod si in adventu Christi, juxta Eusebium, tropologice intelligere volueris: dices eos interfectos non gladio, sed infidelitate, omnesque principes eorum recessisse a Deo, et peccatorum funibus alligatos, nec quemquam fuisse de Pharisaeis, qui non diaboli retibus alligatus sit.

(Vers. 4.) Propterea dixi, recedite a me, amare flebo: nolite incumbere, ut consolemini me super vastitatem filiae populi mei. Si in vastitate Babylonis lacrymatur Propheta lugentis affectu, et dicit: Angustia [PL24.196C] possedit me, sicut angustia parientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem, emarcuit cor meum, tenebrae stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum, quanto magis nunc in urbis suae ruina nullam accipere consolationem potest, totum se planctibus tradens!

(Vers. 5.) Dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum Domino Deo exercituum in Valle visionis. Reddit causas juxta triplicem intelligentiam, quare dixerit: Recedite a me, amare flebo; quia conculcata sit Sion, mons quondam visionum, et nunc vallis fletuum.

(Vers. 6.) Scrutans murum, et magnificus super montem: et Elam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. Describitur Babylonis [PL24.196D] exercitus intrans urbem, templum occupans, et quadrigis per plateas superbus incedens. Quodque auratos postes, et marmorum crustis vestitos parietes, clypeus, qui alia solet tegere, nudaverit, eleganter in Hebraeo resonat, sensusque pulcherrimus est, quod scutum non protexerit quempiam, sed nudaverit: eo quod per robur militum omnes opes erutae sint. Sin autem Elamitae ponuntur in praelio, quae urbs Assyriorum est: non potest referri ad tempora Romanae 222 subversionis, nisi forte cuncta allegorice interpretemur.

(Vers. 7-9.) Et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum, [PL24.197A] et equites ponent sedes suas in porta. Et revelabitur operimentum Judae, et videbis in illa die armamentarium domus saltus, et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt. Manifeste captivitatem describit, quae undecimo anno regis Sedechiae facta est, de qua et Jeremias loquitur: Ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait Dominus, et venient, et ponet unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu (Jerem. I, 15). Quod ne putemus voce praedictum, et opere non expletum, idem Jeremias ait: Undecimo anno Sedechiae, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas, et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media (Jer. XXXIX, 2). Tunc ergo in circuitu civitatis [PL24.197B] Jerusalem, innumerabilis est fusus exercitus, et aperta sunt Sancta sanctorum, et armamentarium, quod nemore consitum erat, hostili populatione reseratum, et per cunctas urbis partes divisis muris hostis ingressus est.

(Vers. 10, 11.) Et congregastis aquas piscinae inferioris, et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. Et lacum fecistis inter duos muros, et aquam piscinae veteris: et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem illius de longe non vidistis. Narrat quomodo obsidioni paraverint civitatem, et aquas inferioris piscinae, quae capi poterant, ad superiorem munitionem transtulerint, destructisque domibus, muros aedificaverint, et per singulas cognationes, quae domus quantum [PL24.197C] aquae deberet accipere, dinumerarint, fecerintque cisternam inter duos muros, et piscinam veterem instaurarint ad servandas aquas: et non magis Dei invocaverint auxilium, qui conditor urbis sit, piscinaeque Dominus; quasi aliis verbis dixerit: Fiduciam habuistis in homine, et non in Deo, qui factor est hominis. Quidam juxta mysticos intellectus piscinam veterem, Legis umbram intelligunt, et inter duos muros, novum videlicet et vetus Testamentum, aedificatum lacum Pharisaeorum traditionibus atque mandatis, qui aquas continere non possit: et non respexisse eos ad Filium Dei, nec illius praesentiam credidisse 223 quem olim non viderint, quia semper Dei praeceptis increduli fuerint.

(Vers. 12-14.) Et vocabit Dominus Deus exercituum [PL24.197D] in die illaad fletum, et ad planctum, et ad calvitium, et ad cingulum sacci. Et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos, et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur, et revelata est in auribus meis Domini exercituum. Si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. Captivitate praesente et obsessa Jerusalem, cum ferrum, fames, sitis urgeret urbem, Jeremias ad poenitentiam populum provocabat (Jerem. XXXIV), et e contrario reges ac principes, et vulgus miserabile desperatione [PL24.198A] pereuntium se tradebat epulis. Nihil autem sic offendit Deum quam post peccata erecta cervix, et ex desperatione contemptus. Quod et per Amos loquitur: Super tres et quatuor impietates non aversabor eum; quod et cogitaverit, et fecerit, et non egerit poenitentiam: insuper et docuerit malum. Unde et nunc dicitur: Si dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini (Amos I, 4). Putant allegorici Interpretes de passione Christi esse praedictum, quod vocaverit Deus etiam post crucem Domini Salvatoris infelicem populum ad poenitentiam, et nihilominus ille se desperationi tradiderit, et voluptati. Principium quippe istius visionis, in quo ait: Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans, ad illud tempus referunt, quando a Pharisaeis populus incitatus, [PL24.198B] pari contra Jesum voce resonabat: Crucifige, crucifige talem: non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 6, 7). Hujus testimonii exemplo etiam Apostolus abusus est, scribens ad Corinthios de resurrectione: Si mortui non resurgunt, manducemus, et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 32).

(Vers. 15 seqq.) Haec dicit Dominus Deus exercituum: vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam praepositum Templi, et dices ei: quid tu hic? aut quasi quis hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum? Excidisti in excelso memoriam, diligenter in petra tabernaculum tibi. Ecce Dominus asportari te faciet: sicut asportatur gallus gallinaceus, et quasi amictum sic sublevabit te. Coronans coronabit te tribulatione, quasi pilam mittet te in terram latam, et spatiosam: [PL24.198C] ibi morieris, et ibi 224 erunt currus gloriae tuae; ignominia domus Domini tui. Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. Et erit in die illa, vocabo servum meum Eliacim filium Helciae. Et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus: et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda. Et dabo clavem domus David super humerum ejus, et aperiet, et nemo erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat. Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris sui. Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus, vasorum diversa genera: omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. In die illo, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui [PL24.198D] fixus fuerat in loco fideli, et frangetur et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est. Supra diximus Sobnam fuisse pontificem, qui Assyriis prodidit civitatem. Sed quia hoc traditionis est Hebraicae, et Scriptura non loquitur, intelligamus eum superbum, tumidum, et voluptuosum, suisque pedibus populos conculcantem: et quia fecerit cuncta quae Propheta describit, sacerdotium ejus ad Eliacim filium Helciae fuisse translatum, ut illo ejecto, novus Pontifex fieret. Ex quo intelligimus, omni studio superbiam declinandam, quae offendit [PL24.199A] Deum, et ne pontificatus quidem privilegio tuta esse potest. Iste est Sobna (sicut quidam putant) et Eliacim, de quibus idem Propheta subtexuit: Misit rex Assyriorum Rabsacem de Lachis in Jerusalem ad regem Ezechiam in manu gravi: et stelit in aquaeductu piscinae superioris, in via agri fullonis, egressusque est ad eum Eliacim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Johae filius Asaph a commentariis (Isa. XXXVI, 2 et seqq.). Jubetur ergo ingredi Propheta ad pontificem, qui habitabat, juxta LXX, in pastophorio; juxta Aquilam, in tabernaculo: pro quo sequens Hebraicam veritatem Theodotion ait: Ingredere ad Socen istum, quod interpretari potest, aequum et rectum (ut scilicet κατὰ ἀντίφρασιν, iniquus intelligatur et pravus), ad pontificem templi, [PL24.199B] et dices ei: Qui habitas in domo Dei, cujus scelera in tota civitate bacchantur, cur securus es in operibus tuis, quasi non verearis 225 captivitatem: excidisti tibi in petra sepulcrum, et tam superbe aedificasti, ut ambitio te et in morte sequeretur? Audi quae sit in te Domini sententia: quomodo gallus gallinaceus humero portantis aufertur, et singuli hominum levant in scapula pallium suum: sic tua facilis erit in captivitatem translatio. Habebis coronam non laminae aureae, et sanctificationis Domini, sed tribulationis et angustiae. Sicut enim pila si mittatur in proclive, stare non potest, sed veloci cursu volvitur: ita et tu ad terram latissimam deduceris, quam aut Aegyptum, aut Babyloniae campos intelligamus, ibique morieris: et ibi erunt currus gloriae [PL24.199C] tuae, omnes potentiae et opes, quibus nunc fultus incedis. Ibi senties ignominiam domus Domini tui: quia propter opera mala, et violatum Templum Dei tui ista patieris. Detraham te de gradu tuo, et de pontificatus officio projiciam, et pro te Eliacim servum meum filium Helciae induam vestimentis tuis, et cingulo tuo decorabo: sicut Eleazar vestimentis Aaron patris indutus est. Ipsi dabo potestatem Templi, qui habeat populum non subjectum sibi quasi servum, sed amatorem sui quasi filium. Ipse accipiet clavem domus meae, et in suo portabit humero, ipse habebit caeremoniarum omnium potestatem. Et quomodo paxillus si figatur in pariete Templi, et in loco firmissimo collocetur, omnia vasa sacerdotum et Levitarum, tam quae in sacrificiis necessaria sunt, [PL24.199D] quam omnis generis musicorum, suspenduntur in eo: sic omnis populus ex Eliacim servi mei potestate pendebit. Quod autem ait: In die illa auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est, multi ad Sobnam referunt, quod Eliacim infixa paxillo, prior paxillus qui infixus fuerat, corruat. Sed quia sequitur: Et peribit quod pependerat in eo: quod dejecto Sobna, nequaquam factum est, intelligimus hoc dici, quod deposito Sobna, Pontificatum acceperit Eliacim, cujus sacerdotii dignitatem subvertit extrema captivitas. Qui juxta ἀναγωγὴν cuncta accipiunt, volunt in Sobnae Pontificatu Judaeorum sacerdotium cadere, et in successione Eliacim, [PL24.200A] qui interpretatur Deus resurgens, Evangelici cultus sacramenta monstrari: ita ut hoc quod sequitur: 226 In die illo, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur et cadet, ad prioris populi ruinam pertineat. Nemo autem dubitat, et juxta historiam, et juxta allegoriam, quia paxillum dixerat, servari metaphoram in suspensione vasorum diversi generis: et quod prioribus fractis, alia suspendantur.

(Cap. XXIII.---Vers. 1.) Onus Tyri. Ululate naves maris, quia vastata est domus, unde venire consueverant: de terra Cethim revelata est eis. Tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis. Manifestius et plenius Ezechiel propheta et subversionem Tyri, et causas subversionis exponit, dicens: Fili hominis, [PL24.200B] pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem: Euge, confractae sunt portae populorum, conversa est ad me, implebor, deserta est. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans, et dissipabo muros Tyri, et destruam turres ejus, et radam pulverem ejus de ea (Ezech. XXVI, 2, et seqq.) Quae autem istae sint gentes multae, quae inundabunt Tyrum sicut mare fluctuans, nominatim in consequentibus docet: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab Aquilone, regem regum, cum equis, et curribus et equitibus, et coetu populoque magno. Filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet: et circumdabit te munitionibus: et comportabit aggerem in gyro, et elevabit contra te clypeum, et vineas atque arietes [PL24.200C] temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua, et caetera quae usque ad finem visionis sequuntur. Nam et in alia prophetia, quae adversum Aegyptios cernitur, eadem Scriptura contexit: Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus, et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus de Tyro (Ezech. XXIX). Per quae significat multo tempore ab exercitu Babylonis aggerem comportatum, ut quod postea fecit Alexander, insulam continenti terrae socians, ille ante facere sit conatus (Quint. Curt. lib. IV). Quomodo ergo adversus Babylonem et Philistiim, et Moab, et Aegyptum, et Idumaeos et Ismaelitas, supra Dei comminationem legimus, quod [PL24.200D] insultaverint captivitati populi ejus, ita etiam nunc adversum 227 Tyrum inimicam, et insultatricem subversionis Jerusalem prophetia texitur, quod etiam ipsa ab eodem hoste sit destruenda. Legimus [Al. Legamus] Graecorum historias, et maxime eorum qui Assyriae gentis bella describunt; ibique reperimus post captivitatem Jerusalem, Palaestinos, et Arabas, et Damascenos, ac deinceps Aegyptios fuisse subversos. Quod autem semper hae gentes, et praecipue Tyrus impugnaverit Israel, et in illius subversione laetata sit, Amos propheta in exordio sui voluminis explicat (Amos. I), et breviter laudes Deo canens Psalmista declarat: Deus, quis similis erit tibi [Al. tui]? ne taceas, neque compescaris, Deus. Quoniam [PL24.201A] ecce inimici tui sonuerunt: et qui te oderunt, extulerunt caput. Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. Dixerunt, Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra. Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversum te testamentum disposuerunt, tabernacula Idumaeorum, et Ismaelitae, Moab, et Agareni, Gebal, et Ammon, et Amalech, alienigenae cum habitantibus Tyrum (Ps. LXXXII, 1 et seqq.). Ex quibus omnibus discimus, pondus irae Dei super Tyrum venisse meretricem, quae hic sub specie scorti, in Ezechiel sub navis translatione describitur (Ezech. XXVI). Ululate, inquit, naves maris. Pro quo in LXX legimus Carthaginis: et habetur in Hebraeo THARSIS (): de quo et in Jona propheta, et in [PL24.201B] quadam epistola disputavi. Possumus autem, quia Carthago Tyriorum colonia est, in praesenti loco Tharsis, non mare generaliter, sed et Carthaginem accipere: quod nequaquam de Africa naves Tyrum veniant, nec de terra Cethim, quam Cyprum quidam interpretantur: usque hodie enim est apud eos urbs Citium, de qua et Zeno Stoicae sectae Haeresiarches fuit: quamquam plerique nostrorum, et maxime Machabaeorum principium, Cethim Italiae Macedoniaeque insulas arbitrentur. Hoc enim Scriptura commemorat, quod Alexander rex Macedonum egressus sit de terra Cethim. Insulam quoque nominans, non mentitur: postea enim a Nabuchodonosor, 228 vel Alexandro terrae continens facta est, propter expugnationem multis in brevi freto aggeribus comportatis. [PL24.201C] Negotiationem quoque Sidonis appellat, juxta sequentem versiculum, in quo ait: Erubesce, Sidon. Tradunt enim historiae, quod Tyrus colonia Sidonis sit.

(Vers. 3.) Transfretantes mare repleverunt te, in aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges ejus. Tyrum negotiatione gaudere, et totius orbis esse emporion, et praesentia tempora probant, et Ezechiel lato sermone describit. Quod autem negotiatores in subvehendis mercibus transfretent maria, nemo est qui dubitet; nec tantas habet opes ipsa urbs de terra regionis suae, quae valde angusta est, et Galilaeae, Damascique finibus premitur, quantas de subvectione navium. Nilus omnis, et Aegypti fertilitas e vicino infunditur Tyro. Pro Nilo, quod apud [PL24.201D] Hebraeos legimus SIOR (), LXX et Theodotio negotiatores interpretati sunt; quod verbum, turbidum, et per hoc Nili aquas significat, Jeremia testante, quid tibi, et Aegypto, ut bibas aquas Geon (Jerem. II, 18): pro quo in Hebraico habetur Sior, id est, turbidas.

(Vers. 4.) Erubesce, Sidon: ait enim mare fortitudo maris, dicens: non parturivi, et non peperi, et non [PL24.202A] enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines. Dixi supra coloniam Sidoniorum esse Tyrum. Audi igitur, mater, cuncta simul contra filiam tuam maria clamantia, et quodammodo vocem emittentia, quae per naturam loqui non valent: frustra divitias comportavi: sine causa de toto orbe in Tyrum opes contuli: illa dives, illa luxuriosa, et populorum quondam gaudens multitudine, in qua nascebatur turba mortalium, caterva puerorum, juventutis examina, cujus plateae virginum, et infantium, ac juvenum, et puellarum lusibus perstrepebant: nunc ad solitudinem redacta est. Fieri autem προσωποποιΐας ex rebus mutis solemne est.

(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto; dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod [PL24.202B] Aegyptii postquam audierint potentissimam, et vicinam 229 gentem, longa obsidione deletam, sciant etiam sibi interitum propinquare.

(Vers. 6.) Transite Maria, ululate qui habitatis in insula. Rursum pro mari et Tharsis LXX Carthaginem transtulerunt. Legimus in historiis Assyriorum, obsessos Tyrios postquam nullam spem evadendi videbant, conscensis navibus fugisse Carthaginem, seu ad alias Ionii Aegaeique maris insulas. Unde et in Ezechiel dicitur: Merces non est reddita ei, neque exercitui ejus de Tyro (Ezech. XXIX); eo quod omnes urbis opes translatae sint [Al. sunt], et nobiles quique eam vacuam dereliquerint.

(Vers. 7.) Numquid non haec vestra est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Arguit [PL24.202C] superbiae Tyrum, quod in conditionis suae antiquitate sit gloriata, et non respexit ad Deum: sed nomina patrum recolens, se aeternam putaverit.

Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum. Eos dicit, qui in urbe remanserant, et captivi ducti sunt in Babylonem.

(Vers. 8.) Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam? Rursum lege Ezechiel (Ezech. XXVII), et quantae gloriae Tyrus fuerit, ex principis ejus lamentatione cognosces. Coronatam vocat eam, quod sicut rex inter plurimam hominum multitudinem ornatum diademate erigit caput: ita Tyrus fulgens et excelsa opibus, auroque et gemmis et serico ac purpura nitens, regina sit in cunctis gentibus aestimata.

[PL24.202D] Cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terrae. Miramur legatum Pyrrhi quondam dixisse de urbe Romana, Vidi civitatem regum. Ecce multo ante illa tempora negotiatores et institores Tyri, principes et inclyti describuntur: ut per haec ostendatur opulentiae magnitudo, cum negotiator Tyri alterius verbis esse rex possit.

(Vers. 9.) Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret [PL24.203A] superbiam omnis gloriae: et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae. Quia supra interrogantis more dixerat: Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam? Nunc ipse respondit: non fatorum, ut stulti putant, sic fila deducta sunt: non fortunae cucurrit rota, sed Dei judicio et ipsius voluntate perfectum est, qui superbis resistit, et humilibus dat gratiam (Jacob. IV): et 230 commonet arrogantes conditionis suae, ut discant potentiam ejus per miseriam, cujus clementiam per beneficia sentire noluerant.

(Vers. 10.) Transi terram tuam quasi flumen, filia maris: non est cingulum ultra tibi. Sicut, inquit, fluvius, sive ut in Hebraico significantius habet, rivulus, hoc enim dicitur IOR (), facile transitur pede: [PL24.203B] ita et tu terram tuam, in captivitatem ducta, transibis, o filia maris, vel quia insula es, vel quia supra de te scriptum est: Dixit mare fortitudo maris, non parturivi, et non peperi. Quodque infert, non est cingulum ultra tibi, quem sensum habeat, apertius Symmachus docet, non poteris ultra resistere, id est, non habebis vires, nec accinctos ad pugnandum lumbos tuos, ut possis adversariis contraire.

(Vers. 11.) Manum suam extendit super mare, conturbavit regna. Quis extendit manum? haud dubium ex ipsa sermonis continentia quin Deus, de quo supra dixit: Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae. Extendit ergo manum suam super omnia maria, saeculum orbemque significans, et conturbavit universas gentes, inter [PL24.203C] quas, et tu, Tyre, turbata es, sive super mare, in quo proprie sita es.

(Vers. 12.) Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus. Ostendit quod sit mare, super quod extenderit Dominus manum suam, dicens: Mandavit adversus Chanaan. Tyrus enim in terra Chanaan condita est. Lege Scripturas, maximeque Evangelium (Marc. VII), ubi Syrophoenissa interpellans pro filia, egreditur de terra Chanaan, quae dicitur mulier Chananaea. Simulque quia dixerat: Extendit manum suam, ne operantem membris, et officio corporali crederes Dominum, adjecit, mandavit, ut Dei fecisse, jussisse sit.

(Vers. 13.) Et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens, virgo filia Sidonis, in Cethim [PL24.203D] consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi. Deus, qui cogitavit detrahere superbiam omnis gloriae, qui mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus, ipse dicit, Nequaquam ultra gloriaberis, et in tua confides potentia. O virgo filia Sidonis, id est, colonia Sidoniorum, fugies quidem navibus ad insulas Occidentis, seu in Cyprum, et 231 caeteras Macedoniae Graeciaeque terras, sed et ibi, adversante Deo, requiem invenire non poteris. Alioquin, omnis vagus atque in orbe peregrinus, et incertarum sedium, semper in angustia, jugiter in moerore est.

(Vers. 13, 14.) Ecce terra Chaldaeorum, talis populus [PL24.204A] non fuit: Assur fundavit eam in captivitatem, traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos illius, posuerunt eam in ruinam. Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra. Quia supra dixerat: Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum: et iterum, Transi terram tuam quasi flumen, duplexque fuit populus Tyri, eorum qui fugerant, et transfretaverant in Cethim, et eorum qui in urbe remanserant, ad utrumque loquitur. De his qui fugerant, supra ait: In Cethim consurgens transfreta, ibi quoque non erit requies tibi. De his qui remanserant, et ducti sunt in captivitatem: Ecce, inquit, accolae terrae Chaldaeorum, cujus potentiam nulli populi ante habuerunt, et quae ab Assyrio fundata est, transduxerunt robustos Tyri. Suffoderunt non solum muros, sed et cuncta habitacula [PL24.204B] civitatis, posueruntque eam in ruinam. Quia igitur alii fugerunt, alii capti sunt, ululate, naves, vel maris, vel Carthaginis; negotiatio enim, et colonia vestra deleta est. Simulque considera, quomodo laudaverit Chaldaeos. Non dixit, talis populus ultra non erit: potentius quippe, et durius regnum est Romanorum; sed, ante non fuit. Qui priora negavit, concessit sequentia.

(Vers. 15.) Et erit in die illa, in oblivione eris, o Tyre, septuaginta annis, sicut dies regis unius. Ab hoc loco usque in finem hujus prophetiae, Tyro prospera nuntiantur, quod debeat agere poenitentiam, quod iterum exstruenda sit, quod septuaginta tantum annis, quibus et templum Dei desolatum fuit, Tyri subversio maneat: ut cujus ruinis insultabat, [PL24.204C] et ruinarum ejus tempus imitetur. Septuaginta autem annos unius regis, multi putant Nabuchodonosor dici, quibus regnum gentis Assyriae in Jerusalem permanserit. Alii generaliter pronuntiatum, quod qui longum regnandi tempus habuerit, septuaginta annos transire non possit.

232 (Vers. 16.) Post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis. Sume citharam, circumi civitatem, meretrix oblivioni tradita, bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. Quia cum plurimis gentibus fornicata es, et desolatam te nudamque et captivitatis squalentem sordibus, amatores pristini contempserunt, assume nunc citharam, congemina carmina, circumi civitatem, plange lupanar pristinum, et antiqui erroris vestigia lacrymis lava, [PL24.204D] ut possis Dei in te misericordiam provocare.

(Vers. 17.) Et erit, post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad merces suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae. Haec omnia juxta historiam expleta esse, consonis Graecorum, et Phoenicum litteris indicatur, quod post LXX annos instaurata, ad potentiam pristinam sit reversa, et negotiatio universarum gentium fuerit, quas ego puto fornicationes appellari, ut quomodo qui fornicatur, ad lupanar ingreditur, et mercedem stupri tribuit: sic et instator, [PL24.205A] de toto orbe concurrens, pulchritudinem urbis quasi meretricis impleverit.

(Vers. 18.) Et erit negotiatio ejus, et merces ejus sanctificatae Domino: non condentur, neque reponentur. Quia his qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitate, et vestiantur usque ad vetustatem. Haec secundum historiam, necdum facta comperimus, nisi forte putandum est, quod post aedificationem Jerusalem, et instaurationem Tyri, amicae inter se fuerint civitates, et ad templum Dei crebro Tyri dona transmiserint: sicut et in Ezra legimus (Esdr. XIII, 16), quod Tyrios qui pisces vendebant, in sabbato abegerit, et introire urbem non permiserit: atque ex uno mercimonio, etiam de caeteris aestimandum sit. Judaei cassa in [PL24.205B] futurum vota differunt, post Antichristum in mille annis haec explenda memorantes. Nec mirum si ista confingant, qui spreta veritate Christi, organum diaboli Antichristum recepturi sunt, cum etiam Christiani judaizantes, de mille annorum beatitudine haec dicta contendant. Ego autem quomodo in visione Babylonis sub typo eversionis ejus, 233 consummationis tempus intelligo, et in Aegypto destructis idolis altare Domini collocatum, ad Christi tempus refero, et in visione Moab, thronum Salvatoris in terra ejus positum recognosco, et in Damasci caeterisque visionibus omnibus, nostrorum esse temporum sacramenta non dubito: ita et in visione Tyri, quae extrema [PL24.206A] est, christianae felicitatis tempus interpretor: quod postquam aedificata est, et recepit pristinum statum, et omnis negotiator in antiquam consuetudinem, portum ejus ingressus est, et mercimonia, et labor eorum Domino dedicentur. Cernamus in Tyro exstructas Christi Ecclesias, consideremus opes omnium, quod non reponantur, nec thesaurizentur, sed dentur his qui habitant coram Domino, qui servientes altari participant cum altari (I Cor. IX). Ministrant autem Tyrii non ad divitias, nec ad cumulandas sacerdotum opes, sed ad victus necessaria suppetenda: 234 ut, juxta Apostolum, habentes victum atque vestitum, his contenti simus (I Tim. VI). Et nota quod non dixerit negotiationes, et merces Tyri sanctificatas Domino his dandas qui habitaverint Jerusalem sicut Judaei [PL24.206B] arbitrantur; sed qui fuerint coram Domino, qui serviunt ei. Sic enim et Dominus constituit, ut qui Evangelium praedicant, vivant de Evangelio (I Cor. IX). Servire autem Domino, et habitare coram eo, non est loci, sed meriti. Hucusque visiones Isaiae, sive onera quae certis gentibus imposuit, ut jussisti, et ut nos quivimus, historica interpretatione disseruimus, Hebraicae tantum veritatis prementes vestigia. Quae sequuntur, ad omnes pertinent nationes, et generaliter ad totius mundi consummationem. De quibus nec tu petisti, ut scriberem, nec mihi otiosum fuit, ut ex superfluo non quaesita dictarem, qui quaesita vix scripsi.

Ընթերցողների արձագանքները

Հղումներ

Fons: Patrologia Latina, t. 24, coll. 180D-206B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Հրապարակված է: Rodion Vlasov
Էջի ստեղծման ամսաթիվ: 2026-11-22, Թարմացում: 2026-11-22