Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Sermones 10 ex Codice Cassinensi (2/2)

SERMO VIII. De Sancto Joanne Baptista

Appellationem hanc, Fratres charissimi, initio sermonis positam Maurini Editores annotarunt (serm. 243. Append. T. 5.) in spuriis Sermonibus solemnem, et consuetam esse. At cum hic manifeste sese prodat Augustinus, dicere praeoptarem exordium in lectionariis n. 115 et 123, a quibus exscripsi immutatum fuisse ea ipsa ex causa, quam a Maurinis Patribus in praecedenti mutuam sumpsi. Quod si ibi sorte datum, ut germanum principium detegerem, de clausula autem ambigerem, hic e contrario anceps mihi exordium est, clausula vero certissima. Permagni autem faciendum sermonem hunc ea docent, quae sub finem posita sunt; nam superstitionem in pervigilio festivitatis hujus a plebe servari solitam monent, quam nullus huc usque ejusdem S. Doctoris sermo indicaverat. Incassum hunc quaesivi in Bibliothecis editis, quem in Maurinam editionem transferre poteris sub num. 295, et nonus erit de Nativitate S. Joannis Baptistae.

I. Fratres charissimi, natalem hodie magni hominis celebramus; et vultis nosse quam magni? Nemo, inquit Scriptura, surrexit major inter mulierum natos Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Hoc de illo dixit Virginis natus; hoc testimonium perhibuit testi suo; hanc sententiam protulit Judex de praecone suo; sic voluit Verbum honorare vocem suam; sicut nostis, et audistis hodie etiam in Sermone matutino.

II. Verbum Christus est; vox Joannes. Quoniam de Christo scriptum est, quia In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Joannes autem cum de se ipso loqueretur: Ego sum, inquit, vox clamantis in deserto (Ibid. 23). Verbum ad cor pertinet; vox ad aurem. Quando vox fuerit ad aurem, et verbum non perducit ad mentem, habet inanem usum, sed non habet utilem fructum. Ut autem nascatur in corde meo Verbum, voce non indiget; ut autem perferatur ad tuum cor, quod in corde meo jam natum est, ministerium vocis assumit. Potest ergo verbum vox (forte vocem. Sed in Codicibus vox) praecedere, sed non potest Verbum sine voce procedere. Ad hoc vox creatur, non ut Verbum, quod noverat, gignat; sed ut quod erat emittat. Hoc ergo quod de Verbo, et voce diximus, id est, Christo, et Joanne, videamus quale Christus Verbum, qualis sit et Joannes vox. In principio erat Verbum. Ubi erat? Et Verbum erat apud Deum. Quantum ante nos! Quantum supra nos! Et Verbum caro [PL46.995] factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 1 et 14). Et hoc unde sciremus, si vocem non audiremus? Ambulabat enim inter homines Christus mortali jam carne vestitus, et tamen veniebant homines ad Joannem, et dicebant ei: Tu es Christus? respondebat Joannes: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Ibid. 29). Audite illum, agnoscite illum; ipsum praecedo, ipsum annuntio. Mementote quid dixerit: Ego sum vox clamantis in deserto: parate viam Domino; Non mihi, sed Domino. Quando enim ego clamo, illum annuntio; quoniam vox praeconis, adventus est Judicis. Quando autem venerit ille, quem ego annuntio et in vestro corde requieverit, Illum oportet crescere, me autem minui (Id. III, 30). Nostis enim? Dixerunt novimus. Quoniam Verbum quando adjumento vocis arrepto per semitas arctius in regionem cordis influxerit, verbum illud in corde crescit, in aure vox deficit. Non enim permanet sonus, qui percussit aurem; quia non permanet infinitus, quia descendit ad mentem. Hoc quare? quia Illum oportet crescere, me autem minui. Baptizat Joannes, baptizat et Christus. Dictum est Joanni: Super quem videris Spiritum descendentem sicut Columbam, et manentem super eum, ipse est, qui baptizat in Spiritu sancto, et igne (Matth. III, 15). Nostis hoc, fratres. Factum est quando baptizatus est Christus. Ecce jam toto orbe terrarum, ipse est, qui baptizat. Crevit ubique baptismum Christi; baptismum vero Joannis quamvis habeat mysterium in recordatione praeteriti, non tamen habet mysterium in celebratione praesenti. Cessavit baptismum Joannis, et crevit baptismum Christi: Unde et dicit: Illum oportet crescere, me autem minui. Hanc sententiam et in nativitatibus amborum, et in passionibus invenimus. Quamvis enim de Joanne dixerit Joannes, hoc est, Joannes Evangelista de Joanne Baptista; quamvis dixerit de eo: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes; hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 6); hodie tamen natus est, fratres, quando nox crevit, et minui incipit dies. Christus vero hyemali solstitio, sicut nostis, natus est, quando in luctum lucis noctis incipiunt damna transferri: Quoniam fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. III, 8). Quare sic nati sunt? Quia illum oportet crescere, hunc autem minui. In passionibus etiam: Joannes decollatur gladio; Christus autem exaltatur in ligno. Ille vero erigitur, iste vero prosternitur. Iste ut minuatur est capite truncatus; ille vero ut crescat, in crucis patibulo est exaltatus. Hi vero duo, Dominus, et servus. Dominus in patibulo crucis, servus in decollatione mortis; unde et dicimus: Illum oportet crescere, hunc autem minui. Non immerito, quantum arbitror, etiam aetates in Parentibus eliguntur. Parit enim Joannem mulier grandaeva, Christum Virgo Juvencula. In utero portabatur Virginis, et in coelis adorabatur ab Angelis. Istum desperata edit sterilitas, illum intacta virginitas. Postremo illum Juvencula [PL46.996] crescens, istum senecta deficiens. Illud autem, quale est, fratres mei? quanta est hujus hominis dignitas quod nasciturum, sicut Dominum Christum, Angelus parentibus nuntiavit? Quare hoc meruit? Quia nemo surrexit major inter mulierum natos Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Sicut enim vos scitis, Gabriel angelus et ad Virginem Mariam mittitur, promittitur utrique filius, accepit ab utraque responsum. Respondit Zacharias ad Angelum filium promittentem: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea sterilis, et provecta in diebus suis (Luc. I, 18). Respondit et Maria: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco (Ibid. 34)? Ambo de naturae lege desperant, adhuc, credo, nesciebant, [accedente dono gratiae Dei, legem cessare Naturae.] Ergo ambo de dubitatione respondent, et tamen ille punitur, ista benedicitur. Illi dicitur: Ecce eris tacens. Mariae dicitur: Benedicta tu inter mulieres (Ibid. 42). Zacharias amittit vocem; Maria concipit Verbum. Post haec vero quid? Verbum caro fit in Virgine, et vox nascitur de tacente. Joannes natus reddit patri vocem; pater loquens dat filio nomen. Mirantur omnes, stupescunt omnes, et inter se murmurant alterna miscentes. Dicunt sibi: Quid putas erit puer iste (Ibid. 66)? De Evangelio loquamur, Etenim manus Domini erat cum illo. Quid putas erit qui sic coepit; adhuc tantillus est, et jam magnus est; et si iste qui modo coepit, magnus erit, qui semper erat, quid erit? Ille, quem Joannes adhuc in secreta materni ventris inclusus etiam ipsum jacentem in thalamo uteri virginalis agnovit, et quia nondum poterat vocibus, motibus salutavit. Ille ergo quid erit? Vultis scire quid erit? breviter dicam, audite Prophetam: Ipse inquit, Dominus univerae terrae vocabitur (Isaï. LIV, 6). Beati ergo Joannis Dominici praecursoris, hominis magni natalem diem festis coelstibus celebrantes orationum ejus auxilia postulemus. Quia enim sponsi amicus est, potest etiam et nobis praestare, ut ad sponsum pertinere possimus, ut ejus gratiam invenire mereamur.

III. Sed si volumus invenire ejus gratiam, non faciamus natali ejus injuriam. Cessent religiones sacrilegiorum, cessent studia, atque joca vanitatum; non fiant illa, quae fieri solent, non quaedam jam in daemonum honorem. Sed adhuc tamen secundum daemonum morem. Hesterno die post vesperam putrescentibus flammis antiquitus more daemoniorum tota civitas flagrabat, atque putrescebat, et universum aerem fumus obduxerat. Si parum attenditis Religionem, saltem injuriam cogitate communem. Scimus, fratres, haec a pauperibus fieri, sed a majoribus fieri prohiberi debuerant. Ait enim quidam: Qui non vetat peccare, cum potest, jubet quidem. Fratres, in nomine Domini, et Dei nostri Jesu Christi, quia proficit Ecclesia per annos singulos, ista utique, et omnis [PL46.997] diminutio tendit ad nihilum, sed nondum ita consumpta sunt, ut securi tacere possimus. Nihil est vetustas et novitas, nisi pervenerit ad debitos fines, et vetus superstitio consumatur et nova religio perficiatur; Per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor et gloria, et potestas, una cum Deo Patre omnipotente, et cum Spiritu sancto, nunc, et semper, et per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO IX. De Evangelio Luc. XVII, 4. Dimitte, et dimittetur tibi

Ex Codice Ms. n. 170, cui titulus: S. Augustini Operum T. IX; hunc exscripsi tractatum (sic enim inscribitur in Codice) aliis jam editis permixtum in Codice illo contentis. Augustinus de hoc ipso Lucae capitulo alias locutus fuerat ad mensam S. Cypriani, praesente Comite Bonifacio, ut testatur sermo 114. Editionis Maurinae, post quem locandus hic noster erit. Collatis autem in se his duobus, una eademque manus recognoscitur. Hunc in Bibliothecis editis non reperi. Elucubratum vero fuisse opinor post annum 429, postquam divus Prosper ad Augustinum scripserat de haeresi Semipelagianorum jam in Gallia gliscente, qua gratiam ad initium fidei necessariam inficiabantur presbyteri Massilienses; nam, occasione arrepta a laudibus Dei, sibi ipsi quaestionem movet, num primitiae fidei sint a Deo? quam ex Apostolo ad Philipp. confirmat. Caeterum egregius sane sermo est, continetque maximi momenti doctrinas ad fidem, et mores spectantes.

PRAECEPTUM saluberrimum audivimus de sancto Evangelio ut dimittamus fratri, qui in nos peccaverit. Ne sufficiat hoc semel fecisse, sed quotiescumque peccaverit dimittendum esse, si veniam postulabit; hoc ergo ait: Si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te dicens: Poenitet me; dimitte illi (Luc. XVII, 4). Si septies in die intelligas, ergo quotiescumque; solet enim numerus septenarius pro universitate poni. Unde est illud: Septies cadet justus, et resurget (Prov. XXIV, 16); id est, quotiescumque fuerit aliqua tribulatione humiliatus, non deseritur, sed ab omnibus suis tribulationibus liberatur. Inde etiam est illud: Septies in die laudabo te (Psal. CXVIII, 164). Hoc est enim Septies in die quod est semper. Hoc ergo Septies in die quod alibi dicitur: Semper laus ejus in ore meo (Id. XXXIII, 2). Non enim laudes Domini lingua tantummodo personamus, et quando tacemus non laudamus. Plane in omnibus bonis cogitationibus nostris, in omnibus actibus, et bonis moribus nostris illum laudamus, a quo haec nos accepisse gaudemus. Videmus enim etiam Apostolos petere, ut augeatur eis fides (Luc. XVII, 5). Numquid primitias fidei ipsi sibi dederunt, et augmentum a Domino petiverunt? Absit. Hoc ergo petierunt, ut qui inchoavit ipse perficiat, secundum Apostolum: Quoniam qui in vobis opus bonum coepit, perficiet usque in finem (Philip. I, 6). Et quod cantavimus modo quid aliud demonstrat, charissimi: Deduc me, Domine, inquit, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11). Non ait: Adduc me ad viam tuam; nam et hoc ipse facit; sed non, cum adduxerit, dimittat. Parum ergo est ad viam adduxisse, nisi sequatur, in via deduxisse, et ad patriam perduxisse. Cum ergo bona omnia habeamus a Deo, [PL46.998] in bonis omnibus operibus nostris quando datorem bonorum omnium cogitamus, Deum sine fide laudamus; cum autem Deum, si bene vivimus, sine fide laudamus, Benedicamus Dominum in omni tempore, et semper laus ejus propter hoc in ore sit nostro (Psal. XXXIII, 2). Septies, inquit, in die laudabo te, septenario numero universitatem significans. Ergo si septies in die frater tuus peccaverit in te, et veniens dixerit: Poenitet me; dimitte illi. Non tibi sit taedium semper ignoscere poenitenti. Si non es debitor, impune esses molestus exactor; cum vero debitor habeas debitorem, et tu ejus sis debitor, qui non habet debitum, vide quid facias cum debitore tuo; hoc enim Deus facturus est cum suo. Audi, et time: Laetetur, inquit, cor meum, ut timeam nomen tuum (Id. LXXXV, 11). Si laetaris quando tibi dimittitur, time ut dimittas. Quantum enim timere debeas, idem ipse Salvator ostendit proponens servum illum in Evangelio, cum quo rationem Dominus fecit, et invenit eum debitorem centum millium talentorum; Jussit eum venumdari, et omnia quae habebat, et reddi (Matth. XVIII, 32). Ille provolutus ad pedes Domini sui orare coepit, ut acciperet dilatationem, et meruit remissionem. Ille autem exiens a facie Domini sui, omni sibi debito relaxato, invenit etiam ipse debitorem suum conservum suum, qui ei debebat centum denarios, et obtorto collo coepit trahere ad solutionem. Quando ei dimissum est, laetatum est cor ejus; sed non sic ut timeret nomen Domini Dei sui. Servus dicebat conservo quod servus dixerat Domino: Patientiam habe in me, et reddam tibi. At ille: Non: hodie reddis. Renuntiatum est patrifamilias; et quod nostis, non solum minatus est ei quod deinceps non esset remissurus, si debitorem inveniret, sed totum quod relaxaverat, in caput ejus replicavit, et reddere eum quidquid donaverat jussit. Quomodo ergo timendum est, fratres mei, si est in nobis fides, si credimus Evangelio, si mendacem Dominum non putamus? Timeamus, observemus, caveamus, dimittamus. Quid enim perdis ex eo, quod dimittis? Veniam das, non pecuniam; quanquam et in ipsa eroganda pecunia, aridae arbores non esse debetis. In eroganda pecunia, indigenti tribuis; in danda venia, peccanti ignoscis; utrumque Dominus videt, utrumque remunerat, utrumque uno loco commendavit: Dimittite, et dimittetur vobis, date et dabitur vobis (Luc. VI, 37). Tu autem nec ignoscis, nec erogas; tenes iram, servas pecuniam. Observa iram, ubi non possis liberari per pecuniam: Non proderunt thesauri iniquis: non est ista mea, sed divina sententia. Noverunt qui legerunt. Legi ut dicerem, credidi ut loquerer: Non proderunt thesauri iniquis (Prov. X, 2). Videntur prodesse, sed non proderunt. Forte in praesenti? forte; si tamen aliquid prosunt; sed in die illo non proderunt. Teneantur et non proderunt; contemnantur et proderunt. Justitia tunc bene uteris si amaveris, quia si non amaveris, non habebis fortitudinem, temperantiam, castitatem, charitatem. Aliis animi bonis bene uteris si amaveris; pecunia tunc bene uteris, si non amaveris. Postremo pecunia [PL46.999] si amatur, in coelo servetur. Si timendum est ne amittatur, loco tutiore custodiatur. Neque enim in conservanda pecunia fidem tibi servat servus tuus, et fallit te Dominus tuus. Non eum dicentem audis: Thesaurizate vobis thesaurum in coelo? Ecce non tibi praecepit perdere, sed migrare: Thesaurizate vobis thesaurum in coelo, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit; ubi enim est thesaurus tuus, ibi et cor tuum (Matth. VI, 20, 21). In terra thesaurizas, in terra cor ponis. Quid futurum est in terra cordi tuo? Tabescit, putrescit, cinerescit. Sursum leva quod amas, et ibi ama, et noli putare hoc te recepturum esse quod ponis. Ponis enim mortalia, recipies immortalia; ponis temporalia, recipies aeterna; ponis terrena, recipies coelestia; postremo erogas quod tibi dedit Dominus tuus, et mercedem accipies ab ipso Domino tuo. Sed dices: Quomodo sum in coelo positurus, per quas machinas cum auro, et argento meo sum ascensurus in coelum? Quid quaeris machinas? Migra. Laturarii tui paauperes sunt, et per contritionem mundi facti sunt laturarii. Postremo trajectitium facis: hic das, et ibi accipis. Prorsus si hic dederis, ibi accipies, et cui dederis, ab illo accipies. Non tibi modo veniat in mentem pannosus quisque mendicus; sed veniat in mentem, Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Id. XXV, 40). In paupere accipit, qui pauperem fecit; a divite accipit, qui divitem fecit; quod enim dedit inde accipit; de suo das Christo, non de tuo. Quid enim te jactas, quia hic multa invenisti? Recole qualis venisti. Cuncta hic invenisti, et multis inventis si male uteris, superbia tumuisti. Nonne de ventre matris nudus existi? Da ergo, da, ne perdas quod habes. Si dederis, ibi inventurus es; si non dederis, hic relicturus es: tamen dederis non dederis, migraturus es. Sed aliquando, etsi nugatoriam et improbandam et respuendam ab auribus fidelium, tamen habet aliquam excusationem avaritia nolens erogare pauperi ex eo quod abundat. Dicit enim sibi: Si dedero, non habebo: et multum dando, egebo; et postea requiram a quo et ipse accipiam; debet mihi abundare non solum ad victum, et tegumentum, et domui meae, et familiae meae, sed etiam propter bonos casus, ut habeam quid calumniatori impendam, ut habeam unde redimam; casibus plenae sunt res humanae, debeo mihi servare unde me possim liberare. Haec dicis cum vis pecuniam servare. Quid dicturus es quando peccanti non vis dare veniam? Si pecuniam piget erogare indigenti, eroga veniam poenitenti. Quid perdis si dederis? Novi quid perdas, novi quid amittas; video, sed bono tuo amittis. Amittis iram, amittis indignationem, amittis de corde odium fratris. Maneant illic ista? ubi eris? Ira, indignatio, odium per manent; quid de te facit? Quid mali de te non facit? Audi Scripturam: Qui odit fratrem suum, homicida est (Joan. V, 15). Ergo et si septies in die peccaverit in me, dimittam illi? Dimitte, Christus hoc dixit, veritas dixit cui cantasti: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua. Noli timere, non te decipit. Sed nulla, inquies, erit disciplina; impunita erunt semper quaecumque peccata; delectat enim semper peccare, quando te ille qui peccat cogitat semper ignoscere. Non est ita. Et disciplina vigilet, et benevolentia non dormitet. Quid enim putas malum pro malo te reddere, cum peccanti dederis disciplinam? Absit. Bonum pro malo reddis, et tunc non bene facis si non dederis. Aliquando quidem etiam ipsa disciplina mansuetudine temperatur, data tamen est. Sed non aliud est eam negligentia extinguere, aliud mansuetudine temperare? Vigilet disciplina, ignosce et caede. Videte ipsum Dominum, [PL46.1000] audite ipsum Dominum, cogitate cui quotidiani mendici dicimus: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Et taedia pateris quando tibi frater assidue dicit: Ignosce mihi poenitenti. Tu quoties hoc dicis Deo? taces ab hac supplicatione in omni oratione. Numquid vis ut dicat tibi Deus: Ecce heri ignovi, nudiustertius ignovi, per tot dies ignovi, quoties adhuc ignosco? Non vis ut dicat tibi: Semper cum illis verbis venis, semper dicis: Dimitte nobis debita nostra: semper pectus tundis, et tanquam ferrum durum non corrigis? Sed quia egebamus de disciplina, numquid non dimittit nobis Dominus Deus noster, quia ex fide dicimus: Dimitte nobis debita nostra? Et tamen quamvis dimittat nobis, quid de illo dictum est? quid de illo scriptum est? Quem enim diligit Deus corripit: sed forte verbis? Flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6). Ne indigetur peccator filius flagellatus corripi, et ipse unicus sine peccato dignatus est flagellari. Ergo da disciplinam, sed ex corde dimitte iram. Sic enim ait et ipse Dominus, cum de illo ageret debitore, cui replicavit omne debitum, quod inhumanus fuerit in conservum: Sic et vobis, inquit, faciet Pater vester coelestis, si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Matth. XVIII, 35). Ubi Deus videt, ibi dimitte; inde noli perdere charitatem; exerce salubrem severitatem; dilige et caede; dilige et verbera. Aliquando enim blandiris et saevis. Quomodo blandiris et saevis? quia peccata non arguis, et illa peccata interfectura sunt eum, quem perverse parcendo diligis. Verbum tuum aliquando asperum, aliquando durum; quod est laesurum, attende, quid est facturum. Peccatum cor vastat, interiora demolitur, animam suffocat, animam perdit: miserere, caede. Constituite vobis, charissimi, ante oculos, ut planius intelligatis, quod loquor, homines duos. Puerulus quilibet incautus volebat sedere ubi noverant in gramine latere serpentem. Si sederet, morderetur, et moreretur. Noverant hoc homines duo. Ait unus: Noli ibi sedere; contemptus est. Ivit sedere, ivit perire. Ait alter: Non vult iste nos audire, corripiendus, tenendus, avellendus, colapho est percutiendus, quidquid possumus faciamus ne hominem perdamus. Ait alius: Dimitte, noli ferire, noli offendere, noli laedere. Quis horum misericors? Parcens, ut homo a serpente moriatur; an saeviens, ut homo liberetur? Et sic intelligite, eos qui sunt vobis subditi corrigitis, moribus imponite disciplinam. Servate benevolentiam, de corde dimittite, intus non sit ira, quia ira illa recens festuca est, tenuis, et quasi contemptibilis. Ira recens turbat oculum tanquam festuca in oculo: Turbatus est in ira oculus meus (Psal. VI, 8). Sed festuca illa suspicionibus nutritur, productione temporis roboratur, ad trabem perventura est ista festuca. Inveterata ira odium erit; jam ubi odium homicidium erit: Qui odit fratrem suum, homicida est, inquit. Et aliquando homines habentes in corde odium, reprehendunt irascentes: odium tenes, irascentem reprehendis? Festucam in oculo fratris tui vides, trabem in tuo non vides (Matth. VII, 3)? sermo concludatur. Dominus invocetur, ut quod praecipit, donare dignetur: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38).

SERMO X. In Dedicatione Ecclesia

Ex codicibus Ms. n. 98, 115, 123 et 543, quorum duo inscribuntur collectiones sermonum Augustini, duo [PL46.1001] vero sunt lectionaria variorum sermones complectentia, sermonem hunc exemplavi, nomine Augustini insignitum, et tanto Doctore dignum. Sed et in Codice n. 2. Biblioth. Pomposianae Monasterii S. Benedicti Cartusiae Ferrariensis, cujus index completus in Archivo Casinensi inter Miscellanea asservatur, extat fol. 77 a ter. Hic idem sermo Augustino pariter nuncupatus, et in tres lectiones divisus, VI, VII, VIII. Codex vero ille est membranaceus in folio characteribus Latinis saeculo XI, exaratus, 79 habens paginas, et ad oram primi folii legitur recentiori manu annotatum. Iste liber est Monachorum Congregationis S. Justinae de Padova, deputatus usui Conventus S. Mariae de Pomposa, signatus n. 5. In editis Bibliothecis non reperi. In editione Maurina inseres post serm. 338, eritque IV, in Dedicatione Ecclesiae. Familiares autem in Augustini lectione, inspectis sententiis simul cadentibus, aliisque figuris, quas in deliciis habuit S. Doctor, non secus ac transitionibus, ambagibus, argutiis, quibus Auditores recreare solebat, germanum Augustini partum recognoscent.

I. ADMONEO vos, dilectissimi, ut demus operam, ut simus domus Dei, ut habeamus in nobis habitantem Dominum; nam si habeamus in nobis Deum habitatorem, semper eum habebimus adjutorem. Congratulemur istis bonis operibus, quae in suis fidelibus operatus est Christus, et unusquisque in quantum divinitus adjuvatur bonorum operum profectus jugiter imitetur. Hoc est autem necessarium, fratres, ut omnis aedificet domum Deo. Aedificet autem dives, aedificet pauper; aedificet sublimis, aedificet humilis; aedificet dominus, aedificet servus. Sed quomodo simul haec dicimus et diviti, pauperi, et sublimi et humili, et domino et servo? Quandoquidem nec facultas illis aequalis, nec dignitas, nec potestas? Potest denique fiducialiter respondere dives, et dicere: Aedifico domum Deo, quia copiosam possideo facultatem. Respondet sublimis: Aedifico domum Deo, quia excelsam adeptus sum in saeculo dignitatem. Respondet dominus: Aedifico domum Deo, quia magnam habeo in subditis potestatem. Quam bene gaudemus in istis, qui nos laetificant, et sermonibus, et operibus bonis! Sed ut isti nobis talia responderent, securus est dives de abundantia facultatum, attendit sublimis excellentiam honorum, considerat Dominus multitudinem subditorum. Audivimus ergo responsum divitis, audiamus et pauperis; audivimus responsum sublimis, audiamus et humilis; postremo audivimus responsum domini, audiamus et servi. Illi enim habuerunt quod promitterent, habent isti forsitan quod excusent. Dicit enim nobis sine dubio pauper: Quomodo possum domum Deo aedificare, qui sum inopia paupertatis astrictus? Dicit nobis humilis: Quando possum fabricare domum Deo, qui sum ignobilitate dejectionis comprehensus? Deinde dicit servus: Quomodo possum fabricare domum Deo, qui teneor jugo servitutis obnoxius, et cum a domino meo vix diurni panis mihi prorogetur annona, ad aedificandum domum Deo unde mihi sufficiens potest esse substantia? Quasi videntur rationabiliter respondisse. Sed si responsionem nostram velint libenter accipere, nullatenus se ab aedificatione domus Dei poterunt excusare. Respondemus ergo primitus pauperi quod donaverit Dominus, ut ipse potius aedificetur dum ad aedificandum domum Deo salubriter admonetur. Audi quisquis de paupertate conquereris, et ideo ad aedificandum domum Dei te invalidum protestaris. Quare solam attendis paupertatem tuam, et despicis interiorem substantiam? Ibi enim domum Deo construere, ibi oportet te spiritualibus divitiis abundare: Proinde si pauper es inopia terrenae facultatis, esto dives abundantia charitatis; non possides villam, possides sapientiam; non est nummus in sacculo, sit Deus in animo. Esto nitidus paupertate mentis, quod multo melius est, quam si pretiosis splendeas indumentis; non habes deliciosos [PL46.1002] cibos, quibus corpus pascitur, sint tibi boni mores, quibus anima saginatur: deliciosi enim cibi quod aliud noverunt, quam in corpore nutrire libidinem? boni autem mores sanctam in corde enutriunt charitatem. Noli ergo pro magno quaerere divitias, quae hic remanebunt; sprituales enim divitias si habueris, pauper non eris; imo si talis fueris, ut per corporales divitias spirituales inquiras, in eo vere dives eris, quia pauper laudabilis eris: Sic vere domum Deo aedificabis, quia ipsa domus Dei tu eris. Aedificando quippe domum Dei non necesse est abundantia nummorum, quia non placet Deo numerositas solidorum, sed puritas animorum. Veram ergo domum Dei charitas aedificat, non facultas. Quod nobis donavit Deus respondimus pauperi; tempus est ut respondeamus et humili. Opponit enim nobis excusatione, quia nullum habuit in saeculo celsitudinis dignitatem.

II. Audi, et esto, charissime, humilis in corde, ut ob hoc existimes domum Dei aedificare te posse. Hic militas tua plus sit in voluntate, quam in necessitate. Esto humilis in corde, et incipiens in te domum Deo aedificare. Ipse enim dicit: Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2). Quanto ergo te fecit voluntas humilem, tanto te cognosce esse in sublimem; et in quantum servaberis humilitatem cordis, in tantum Deo sanctissima fabricabis.

III. Jam nunc servis respondeamus, qui dum nobis opponunt servitutis conditionem, putant sibi ad fabricandum domum Deo nullam suppetere facultatem. Audi quisquis es temporaliter servus, quisquis teneris quocumque jure dominationis obstrictus, quisquis conditione qualibet obnoxius, ut aedifices domum Deo esto servus, esto et liber. Esto servus humiliter obediendo, esto liber fideliter serviendo, esto servus Domini tui, et noli esse servus peccati. Cum servieris homini, Deum cogita, Dei praecepta conserva, Dei voluntati semper obtempera, a Deo mercedem bonae servitutis expecta: custodi fidem, fuge fraudem, cognosce Deo te reddere rationem de omni opere tuo: non te faciat pigritia contemptorem, non segnitia negligentem. Ista fiet, ut dum bonam exhibes servitutem, a Deo recipies perpetuam libertatem. Sit ergo in tuo corpore libertas, quae in se habet veras magnasque divitias, non quibus homo mortalis inflatur, sed ex quibus Deo domus delectabilis fabricatur. Apud Deum enim, ubi non est servus neque liber (Galat. III, 23), ille veram domum Deo aedificat, qui bonam conversationem in Dei timore conservat. Quantum existimo, fratres, donante Domino, pauperibus, humilibus, servisque respondimus, ut agnoscant aedificare se debere domum Deo non extra se, sed in se. Verumtamen quia et divitum et pauperum, et sublimium et humilium, et dominorum et servorum servi sumus in Christo, quia ipse hoc praecepit, qui primum hoc fecit, Qui cum sit verus dives, pro nobis pauper factus est, ut illius paupertate nos divites essemus (2 Cor. VIII, 9); cum sit verus Altissimus, Humiliavit semetipsum pro nobis factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 8); cumque sit verus rerum omnium Dominus, semeptipsum servus fecit, quando formam servi non solum pro nobis, verum ex nobis accepit. Ergo quia in Christo servi omnium sumus, sicut pauperibus, humilibus, et servis, ita divitibus, et sublimibus, et dominis debemus servitutem nostri redhibere sermonis. Facilius enim solet et divites facultas inflare, et sublimes dignitas ventilare, et dominos potestas extollere. Proinde ipsi sunt sollicitius instruendi, ut studium quod habent in construendis Ecclesiis adhibeant semper operibus bonis, domumque veram Deo in semetipsis aedificent, cujus sancta aedificatio nulla vetustate concidat, nulla reprehensione succumbat. Vos ergo nunc alloquimur, vos in charitate ipsius nostri aedificatoris hortamur, qui divitiis abundatis, qui honoribus excellitis, qui dominatione potestatis gaudetis. Curam gerite, ut domum [PL46.1003] Dei aedificetis in vobis non lapidibus, et lignis, sed moribus sanctis. Talis autem erit aedificatio vestra, qualis fuerit operatio vestra. Principaliter itaque estote stabiles in fundamento, et permanete in Christo. Deinde contra ipsam copiam, et abundantiam vestram custodite congruam corde cautelam. Tunc enim aedificatis Deo veram domum, si nullum patiamini vestrae animae detrimentum. Fugite superbiam, si non vultis pati ruinam; Nolite sperare in incerto divitiarum (1 Tim. VI, 17), et stabile semper habetis aedificii firmamentum. Divites estote semper in operibus bonis, ut non destructioni, sed aedificationi vestrae proficiant. Estote proni ad misericordiam, et nolite esse faciles ad rapinam. Facultas vestra non sit violenta; dignitas vestra non sit superba; potestas vestra non sit injusta. Omnes ergo fideles aedificate domum Deo bene vivendo. Attendamus, fratres, quid nos beatus Petrus admoneat, et quomodo nobis curam hujus aedificationis injungat. Dicit enim: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domus spirituales (1 Petr. II, 5). Ecce, fratres, in ista Ecclesia, quam cernimus, quomodo nobis placet lux, novitas, et firmitas. Proinde et nos, qui domus Dei sumus, bonis operibus luceamus, Veterem hominem deponamus (Ephes. IV, 22), et novum laudabiliter induamus; firmitatem quoque sanctae charitatis indefessam jugiter habeamus. Ecce videmus columnas, quibus sunt superpositi parietes, videmus etiam lapides in aedificio sibi invicem cohaerentes. Qui sunt in domo Dei [PL46.1004] columnae, a quibus lapidum multitudo port atur, nisi viri spirituales, per quos multitudo fidelium gubernatur? Qui sunt lapides mutua sibi connexione conjuncti, nisi omnes fideles, qui sunt unitatis vinculo colligati, qui habentes animam unam et cor unum in Deum, aedificant in semetipsis Deo habitaculum sempiternum? Conjungantur ergo lapides vivi lapidibus vivis in aedificio domus Dei; adhaereant sibi invicem sancti lapides, et insolubiliter socientur non admixtione calcis, sed dulcedine charitatis. Quisquis ergo intras in domum Dei, esto domus Dei; custodi fidem, tene unitatis Ecclesiae charitatem, Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 28), fuge avaritiam, dilige misericordiam, fuge fornicationem, dilige castitatem; et si nondum potes esse in domo Dei columna, ut onus multorum lapidum portes, esto lapis adhaerens lapidibus, ut in aedificio perseveres. Bonum est quidem, ut aedifices Deo etiam visibilem domum in jure tuo, in solo tuo, in praedio tuo; sed multum melius est ut aedifices Deo domum invisibilem in animo tuo. Extra te est domus orationis humanae, intra te sit domus orationis tuae. Hic frequenter habeto illam, et in te jugiter porta: ibi te Deus tanto exaudiet libentius, quanto in ea dignatur licentius habitare. In corde ergo tuo domum Deo semper aedifica, ipsam munda, illam Deo praepara, ubi et tu Deum semper possis habere praesentem, et ille te salubriter audiat orantem. Cui est honor, et regnum, et summa potestas in saecula saeculorum. Amen.

Ընթերցողների արձագանքները

Հղումներ

Fons: Patrologia Latina, t. 46, coll. 995-1004 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Հրապարակված է: Rodion Vlasov
Էջի ստեղծման ամսաթիվ: 2026-11-22, Թարմացում: 2026-11-22