Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Enchiridion ad Laurentium de Fide Spe et Caritate (2/2)

CAPUT LXXVIII

21. Peccata quaedam sunt, quae humano judicio non esse putarentur. Quae sint autem levia, quae gravia peccata, non humano, sed divino sunt pensanda judicio. Videmus enim quaedam ab ipsis quoque Apostolis ignoscendo fuisse concessa: quale illud est quod venerabilis Paulus conjugibus ait, Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet satanas propter incontinentiam vestram: quod putari posset non esse peccatum, misceri scilicet conjugi non filiorum procreandorum causa, quod bonum est nuptiale, sed carnalis etiam voluptatis; ut fornicationis, sive adulterii, sive cujusquam alterius immunditiae mortiferum malum, quod turpe est etiam dicere, quo potest tentante satana libido pertrahere, incontinentium devitet infirmitas. Posset ergo, ut dixi, hoc putari non esse peccatum, nisi addidisset: Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium (I Cor. VII, 5, 6). Quis autem jam esse peccatum neget, cum dari veniam facientibus apostolica auctoritate, fateatur? Tale quiddam est, ubi dicit: Audet quisquam vestrum adversus alterum negotium habens judicari apud iniquos, et non apud sanctos? Et paulo post: Saecularia igitur judicia si habueritis, inquit, eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia, hos collocate. Ad reverentiam vobis dico: sic non est inter vos quisquam sapiens qui possit inter fratrem suum judicare? sed frater cum fratre judicatur, et hoc apud infideles! Nam et hic posset putari judicium habere adversus alterum, non esse peccatum, sed tantummodo id extra Ecclesiam velle judicari, nisi secutus adjungeret: Jam quidem omnino delictum est, quia judicia habetis vobiscum (I Cor. VI, 1-7). Et ne quisquam hoc ita excusaret, ut diceret [PL40.270] justum se habere negotium, sed iniquitatem se pati, quam vellet a se judicum sententia removeri; continuo talibus cogitationibus vel excusationibus occurrit, atque ait: Quare non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? Ut ad illud redeatur, quod Dominus ait, Si quis voluerit tunicam tuam tollere, et judicio tecum contendere, dimitte illi et pallium (Matth. V, 40); et alio loco, Qui abstulerit, inquit, tua, noli repetere (Luc. VI, 30). Prohibuit itaque suos de saecularibus rebus cum aliis hominibus habere judicium: ex qua doctrina Apostolus dicit esse delictum. Tamen cum sinit in Ecclesia talia judicia finiri inter fratres fratribus judicantibus, extra Ecclesiam vero terribiliter vetat; manifestum est etiam hic quid secundum veniam concedatur infirmis. Propter haec atque hujusmodi peccata, et alia, licet iis minora, quae fiunt verborum et cogitationum offensionibus, apostolo Jacobo confitente ac dicente, In multis enim offendimus omnes (Jacobi III, 2); oportet ut quotidie crebroque oremus Dominum, atque dicamus, Dimitte nobis debita nostra; nec in eo quod sequitur mentiamur, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12).

CAPUT LXXIX

Quae levia videntur, esse interdum gravissima. Sunt autem quaedam quae levissima putarentur, nisi in Scripturis demonstrarentur opinione graviora. Quis enim dicentem fratri suo, Fatue, reum gehennae putaret, nisi Veritas diceret? Cui tamen vulneri subjecit continuo medicinam, praeceptum fraternae reconciliationis adjungens: mox quippe ait, Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, etc. (Matth. V, 22, 23). Aut quis aestimaret quam magnum peccatum sit, dies observare et menses et annos et tempora, sicut observant qui certis diebus sive mensibus sive annis volunt vel nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum vanas doctrinas hominum fausta vel infausta existiment tempora; nisi hujus mali magnitudinem ex timore Apostoli pensaremus, qui talibus ait, Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis (Galat. IV, 11)?

CAPUT LXXX

Peccata horrenda, usu videntur levia. Huc accedit quod peccata, quamvis magna et horrenda, cum in consuetudinem venerint, aut parva aut nulla esse creduntur; usque adeo ut non solum non occultanda, verum etiam praedicanda ac diffamanda videantur, quando, sicut scriptum est, Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur (Psal. IX, 24). Talis in divinis Libris iniquitas clamor vocatur. Sicut habes apud Isaiam prophetam de vinea mala: Exspectavi, inquit, ut faceret judicium, fecit autem iniquitatem, et non justitiam, sed clamorem (Isai. V, 7). Unde est et illud in Genesi: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est (Gen. XVIII, 20). Quia non solum jam apud eos non puniebantur illa flagitia, verum etiam publice veluti lege frequentabantur. Sic nostris temporibus ita multa [PL40.271] mala, etsi non talia, in apertam consuetudinem jam venerunt, ut pro his non solum excommunicare aliquem laicum non audeamus, sed nec clericum degradare. Unde cum exponerem ante aliquot annos Epistolam ad Galatas, in eo ipso loco ubi ait Apostolus, Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis; exclamare compulsus sum: »Vae peccatis hominum, quae sola inusitata exhorrescimus: usitata vero, pro quibus abluendis Filii Dei sanguis effusus est, quamvis tam magna sint, ut omnino claudi contra se faciant regnum Dei, saepe videndo omnia tolerare, saepe tolerando nonnulla etiam facere cogimur! atque utinam, o Domine, non omnia quae non potuerimus prohibere, faciamus« (Expos. Epist. ad Galat. n. 35)! Sed videro utrum me immoderatus dolor incaute aliquid compulerit dicere.

CAPUT LXXXI

22. Peccati causae duae, ignorantia et infirmitas, quas nemo vincit nisi divinitus adjutus. Hoc nunc dicam, quod quidem et in aliis opusculorum meorum locis saepe jam dixi. Duabus ex causis peccamus; aut nondum videndo quid facere debeamus, aut non faciendo quod debere fieri jam videmus: quorum duorum illud ignorantiae malum est, hoc infirmitatis. Contra quae quidem pugnare nos convenit: sed profecto vincimur, nisi divinitus adjuvemur, ut non solum videamus quid faciendum sit, sed etiam accedente sanitate delectatio justitiae vincat in nobis earum rerum delectationes, quas vel habere cupiendo, vel amittere metuendo, scientes videntesque peccamus; jam non solum peccatores, quod eramus etiam cum per ignorantiam peccabamus, verum etiam legis praevaricatores, cum id non facimus quod faciendum, vel facimus quod non faciendum esse jam scimus. Quapropter non solum si peccavimus ut ignoscat, propter quod dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; verum etiam ne peccemus ut regat, propter quod dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 12, 13); ille rogandus est, cui dicitur in Psalmo, Dominus illuminatio mea et salus mea (Psal. XXVI, 1); ut illuminatio detrahat ignorantiam, salus infirmitatem.

CAPUT LXXXII

Poenitentia Dei donum. Nam et ipsa poenitentia, quando digna causa est secundum morem Ecclesiae cur agatur, plerumque infirmitate non agitur; quia et pudor timor est displicendi, dum plus delectat hominum existimatio, quam justitia qua se quisque humiliat poenitendo. Unde non solum cum agitur poenitentia, verum etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Alioquin non diceret Apostolus de quibusdam: Ne forte det illis Deus poenitentiam (II Tim. II, 25). Et ut Petrus amare fleret, praemisit evangelista, [PL40.272] et ait: Respexit eum Dominus (Luc. XXII, 61).

CAPUT LXXXIII

Peccatum in Spiritum sanctum. Qui vero in Ecclesia remitti peccata non credens, contemnit tantam divini muneris largitatem, et in hac obstinatione mentis diem claudit extremum, reus est illo irremissibili peccato in Spiritum sanctum, in quo Christus peccata dimittit. De qua quaestione difficili in quodam propter hoc solum conscripto libello enucleatissime, quantum potui, disputavi.

CAPUT LXXXIV

23. De carnis resurrectione. Jam vero de resurrectione carnis, non sicut quidam revixerunt, iterumque sunt mortui, sed in aeternam vitam, sicut Christi ipsius caro resurrexit, quemadmodum possim breviter disputare, et omnibus quaestionibus quae de hac re moveri assolent, satisfacere non invenio. Resurrecturam tamen carnem omnium quicumque nati sunt hominum atque nascentur, et mortui sunt atque morientur, nullo modo dubitare debet christianus.

CAPUT LXXXV

Fetus abortivi an resurgent. Unde primo occurrit de abortivis fetibus quaestio, qui jam quidem nati sunt in uteris matrum, sed nondum ita ut jam possent renasci. Si enim resurrecturos eos dixerimus; de iis qui jam formati sunt, tolerari potest utcumque quod dicitur: informes vero abortus quis non proclivius perire arbitretur, sicut semina quae concepta non fuerint? Sed quis negare audeat, etsi affirmare non audeat, id acturam resurrectionem, ut quiquid formae defuit impleatur? Atque ita non desit perfectio, quae accessura erat tempore, quemadmodum non erunt vitia quae accesserant tempore: ut neque in eo quod aptum et congruum dies allaturi fuerant, natura fraudetur; neque in eo quod adversum atque contrarium dies attulerant, natura turpetur; sed integretur quod nondum erat integrum, sicut instaurabitur quod fuerat vitiatum.

CAPUT LXXXVI

Fetus in utero quando vivere incipiat. Ac per hoc scrupulosissime quidem inter doctissimos quaeri ac disputari potest, quod utrum ab homine inveniri possit ignoro, quando incipiat homo in utero vivere; utrum sit quaedam vita et occulta, quae nondum motibus viventis appareat. Nam negare vixisse puerperia, quae propterea membratim exsecantur et ejiciuntur ex uteris praegnantium, ne matres quoque si mortua ibi relinquantur occidant, impudentia nimia videtur. Ex quo autem incipit homo vivere, ex illo utique jam mori potest. Mortuus vero, ubicumque illi mors potuit evenire, quomodo ad resurrectionem non pertineat mortuorum, reperire non possum.

CAPUT LXXXVII

Monstrosi fetus quomodo resurrecturi. Neque enim et monstra quae nascuntur et vivunt, quamlibet cito moriantur, aut resurrectura negabuntur, aut ita resurrectura credenda [PL40.273] sunt, ac non potius correcta emendataque natura. Absit enim ut illum bimembrem, qui nuper natus est in Oriente, de quo et fratres fidelissimi quod eum viderint retulerunt, et sanctae memoriae Hieronymus presbyter scriptum reliquit: absit, inquam, ut unum hominem duplicem, ac non potius duos, quod futurum fuerat, si gemini nascerentur, resurrecturos existimemus. Ita caetera quae singuli quique partus vel amplius vel minus aliquid habendo, vel quadam nimia deformitate monstra dicuntur, ad humanae naturae figuram resurrectione revocabuntur; ita ut singulae animae singula sua corpora obtineant, nullis cohaerentibus etiam quaecumque cohaerentia nata fuerant; sed seorsum sibi singulis sua membra gestantibus, quibus humani corporis completur integritas.

CAPUT LXXXVIII

Instauratio carnis quocumque modo perierit. Non autem perit Deo terrena materies de qua mortalium creatur caro: sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcumque aliorum corporum substantiam vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcumque animalium etiam hominum cibum cedat carnemque mutetur, illi animae humanae puncto temporis redit, quae illam primitus, ut homo fieret, viveret, cresceret, animavit.

CAPUT LXXXIX

Superflua quomodo redibunt ad corpus. Ipsa itaque terrena materies, quae discedente anima fit cadaver, non ita resurrectione reparabitur, ut ea quae dilabuntur et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt, redire necesse sit. Alioquin si capillis redit quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod toties dempsit exsectio; immoderata et indecens cogitantibus, et ideo resurrectionem carnis non credentibus occurrit informitas. Sed quemadmodum si statua cujuslibet solubilis metalli aut igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare; nihil interesset ad ejus integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerat, restituta resumeret: ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex, de toto quo caro nostra constiterat, eam mirabili et ineffabili celeritate restituet; nec aliquid attinebit ad ejus redintegrationem, utrum capilli ad capillos redeant et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia ne quid indecens fiat.

CAPUT XC

In statura et effigie corporis nihil erit indecorum. Nec illud est consequens, ut ideo diversa [PL40.274] sit statura reviviscentium singulorum, quia fuerat diversa viventium, aut macri cum eadem macie, aut pingues cum eadem pinguedine reviviscant. Sed si hoc est in consilio Creatoris, ut in effigie sua cujusque proprietas et discernibilis similitudo servetur, in caeteris autem corporis bonis aequalia cuncta reddantur, ita modificabitur illa in unoquoque materies, ut nec aliquid ex ea pereat, et quod alicui defuerit ille suppleat, qui etiam de nihilo potuit quod voluit operari. Si autem in corporibus resurgentium rationabilis inaequalitas erit, sicut est vocum quibus cantus impletur; hoc fiet cuique de materie corporis sui, quod et hominem reddat angelicis coetibus, et nihil inconveniens eorum ingerat sensibus. Indecorum quippe aliquid ibi non erit; sed quidquid futurum est, hoc decebit; quia nec futurum est, si non decebit.

CAPUT XCI

Resurgent piorum corpora quo ad substantiam carnis, sed sine omni vitio. Resurgent igitur sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate: in quibus tanta facilitas, quanta felicitas erit. Propter quod et spiritualia dicta sunt, cum procul dubio corpora sint futura, non spiritus. Sed sicut nunc corpus animale dicitur, quod tamen corpus, non anima est; ita tunc spirituale corpus erit, corpus tamen, non spiritus erit. Proinde quantum attinet ad corruptionem, quae nunc aggravat animam (Sap. IX, 15), et ad vitia, quibus caro adversus spiritum concupiscit (Galat. V, 17), tunc non erit caro, sed corpus; quia et coelestia corpora perhibentur. Propter quod dictum est, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: et tanquam exponens quid dixerit, neque corruptio, inquit, incorruptionem possidebit (I Cor. XV, 50). Quod prius dixit, caro et sanguis; hoc posterius dixit, corruptio: et quod prius, regnum Dei: hoc posterius, incorruptionem. Quantum autem attinet ad substantiam, etiam tunc caro erit. Propter quod et post resurrectionem corpus Christi, caro appellata est (Luc. XXIV, 39). Sed ideo ait Apostolus, Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44): quoniam tanta erit tunc concordia carnis et spiritus, vivificante spiritu sine sustentaculi alicujus indigentia subditam carnem, ut nihil nobis repugnet ex nobis; sed sicut foris neminem, ita nec intus nos ipsos patiamur inimicos.

CAPUT XCII

Corpora damnatorum qualia resurgent. Quicumque vero ab illa perditionis massa, quae facta est per hominem primum, non liberantur per unum Mediatorem Dei et hominum, resurgent quidem etiam ipsi unusquisque cum sua carne, sed ut cum diabolo et ejus angelis puniantur. Utrum sane ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum corporum resurgant, quaecumque in eis vitiosa et deformia membra gestarunt, in requirendo laborare quid opus [PL40.275] est? Neque enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo vel pulchritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio. Nec moveat, quomodo in eis erit corpus incorruptibile, si dolere poterit; aut quomodo corruptibile, si mori non poterit. Non est enim vera vita, nisi ubi feliciter vivitur, nec vera incorruptio, nisi ubi salus nullo dolore corrumpitur. Ubi autem infelix mori non sinitur, ut ita dicam, mors ipsa non moritur; et ubi dolor perpetuus non interimit, sed affligit, ipsa corruptio non finitur. Haec in sanctis Scripturis, secunda mors dicitur (Apoc. II, 11, et XX, 6, 14).

CAPUT XCIII

Quorum damnatorum futura sit mitissima poena. Nec prima tamen qua suum corpus anima relinquere cogitur, nec secunda qua poenale corpus anima relinquere non permittitur, homini accidisset, si nemo peccasset. Mitissima sane omnium poena erit eorum qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt: et in caeteris qui addiderunt, tanto quisque tolerabiliorem ibi habebit damnationem, quanto hic minorem habuit iniquitatem.

CAPUT XCIV

24. In vita aeterna sancti plenius cognoscent quid eis contulerit gratia. Remanentibus itaque angelis et hominibus reprobis in aeterna poena, tunc sancti scient plenius quid boni eis contulerit gratia. Tunc rebus ipsis evidentius apparebit quod in Psalmo scriptum est, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1); quia nisi per indebitam misericordiam nemo liberatur, et nisi per debitum judicium nemo damnatur.

CAPUT XCV

Tunc revelabuntur occulta judicia Dei in hominum praedestinatione. Voluntas Dei efficacissima. Tunc non latebit quod nunc latet, cum de duobus parvulis unus esset assumendus per misericordiam, alius per judicium relinquendus, in quo, is qui assumeretur, agnosceret quid sibi per judicium deberetur, nisi misericordia subveniret; cur ille potius quam iste fuerit assumptus, cum causa una esset ambobus: cur apud quosdam non factae sint virtutes, quae si factae fuissent, egissent illi homines poenitentiam, et factae sint apud eos qui non fuerant credituri. Apertissime namque Dominus dicit: Vae tibi, Corozain; vae tibi, Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent (Matth. XI, 21). Nec utique Deus injuste noluit salvos fieri, cum possint salvi esse, si vellent. Tunc in clarissima [PL40.276] sapientiae luce videbitur, quod nunc piorum fides habet, antequam manifesta cognitione videatur, quam certa, immutabilis, efficacissima sit voluntas Dei; quam multa possit et non velit, nihil autem velit quod non possit: quamque sit verum quod in Psalmo canitur, Deus autem noster in coelo sursum; in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit (Psal. CXIII, 11). Quod utique non est verum, si aliqua voluit, et non fecit; et, quod est indignius, ideo non fecit, quoniam ne fieret quod volebat omnipotens, voluntas hominis impedivit. Non ergo fit aliquid nisi omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo.

CAPUT XCVI

Deus facit bene, etiam sinendo fieri male. Nec dubitandum est Deum facere bene, etiam sinendo fieri quaecumque fiunt male. Non enim hoc nisi justo judicio sinit; et profecto bonum est omne quod justum est. Quamvis ergo ea quae mala sunt, in quantum mala sunt, non sint bona; tamen ut non solum bona, sed etiam sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo esse sinerentur ab omnipotente bono: cui procul dubio quam facile est quod vult facere, tam facile est quod non vult esse non sinere. Hoc nisi credamus, periclitatur ipsum nostrae Confessionis initium, qua nos in Deum Patrem omnipotentem credere confitemur. Neque enim ob aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult potest, nec voluntate cujuspiam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus.

CAPUT XCVII

Voluntas Dei salvare volentis an impediatur humana voluntate. Quamobrem videndum est quemadmodum sit de Deo dictum, quia et hoc verissime Apostolus dixit, Qui omnes homines vult salvos fieri (I Tim. II, 4). Cum enim non omnes, sed multo plures non fiunt salvi, videtur utique non fieri quod Deus vult fieri, humana scilicet voluntate impediente voluntatem Dei. Quando enim quaeritur causa cur non omnes salvi fiant, responderi solet quia hoc ipsi nolunt. Quod quidem dici de parvulis non potest, quorum nondum est velle, seu nolle. Nam quod infantili motu faciunt, si eorum voluntati judicaretur esse tribuendum, quando baptizantur, cum resistunt quantum possunt, etiam nolentes eos salvos fieri diceremus. Sed apertius Dominus in Evangelio compellans impiam civitatem, Quoties, inquit, volui [PL40.277] colligere filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti (Matth. XXIII, 37)! tanquam Dei voluntas superata sit hominum voluntate, et infirmissimis nolendo impedientibus non potuerit facere potentissimus quod volebat. Et ubi est illa omnipotentia, qua in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit; si colligere filios Jerusalem voluit, et non fecit? An potius illa quidem filios suos ab ipso colligi noluit, sed ea quoque nolente filios ejus collegit ipse quos voluit? quia in coelo et in terra, non quaedam voluit et fecit, quaedam vero voluit et non fecit; sed omnia quaecumque voluit, fecit.

CAPUT XCVIII

25. Deus etsi potest convertere quos voluerit, non tamen inique facit, cum alios convertit, alios non convertit. Originale vinculum damnationis. Quis porro tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit: cum autem non facit, per judicium non facit. Quoniam cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Quod ut diceret Apostolus, gratiam commendabat: ad cujus commendationem de illis in Rebeccae utero geminis fuerat jam locutus, quibus nondum natis, nec aliquid agentibus boni seu mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori. Propter quod adhibuit alterum propheticum testimonium, ubi scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Sentiens autem quemadmodum posset hoc quod dictum est permovere eos qui penetrare intelligendo non possunt hanc altitudinem gratiae, Quid ergo dicemus? ait; numquid iniquitas apud Deum? Absit. Iniquum enim videtur, ut sine ullis bonorum malorumve operum meritis, unum Deus diligat, oderit alterum. Qua in re si futura opera vel bona hujus vel mala illius, quae Deus utique praesciebat, vellet intelligi, nequaquam diceret, non ex operibus: sed diceret, ex futuris operibus; eoque modo istam solveret quaestionem; imo nullam, quam solvi opus esset, faceret quaestionem. Nunc vero cum respondisset, Absit, id est, absit ut sit iniquitas apud Deum; mox ut probaret nulla hoc iniquitate Dei fieri, inquit: Moysi enim dicit, miserebor cujus misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Quis enim nisi insipiens Deum iniquum putet, sive judicium poenale ingerat digno, sive misericordiam praestet indigno? Denique infert, et dicit, Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Ambo itaque gemini natura filii irae nascebantur (Ephes. II, 3), nullis quidem operibus propriis, sed originaliter ex Adam vinculo damnationis obstricti. Sed qui dixit, Miserebor cujus misertus ero, Jacob dilexit per misericordiam gratuitam, Esau autem odio habuit per judicium debitum. Quod cum deberetur ambobus, in altero alter [PL40.278] agnovit non de suis distantibus meritis sibi esse gloriandum, quod in eadem causa idem supplicium non incurrit; sed de divinae gratiae largitate: quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Altissimo quippe ac suluberrimo sacramento universa facies, atque, ut ita dixerim, vultus sanctarum Scripturarum, bene intuentes id admonere invenitur, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31).

CAPUT XCIX

Ut magna bonitate miseretur Deus, ita nulla iniquitate obdurat. Apostatica radix. Cum autem Dei misericordiam commendasset in eo quod ait, Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; deinde ut etiam judicium commendaret (quoniam in quo non fit misericordia, non iniquitas fit, sed judicium; non est quippe iniquitas apud Deum), continuo subjunxit, atque ait: Dicit enim Scriptura Pharaoni, Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Quibus dictis ad utrumque concludens, id est, et ad misericordiam et ad judicium: Ergo, inquit, cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Miseretur scilicet magna bonitate, obdurat nulla iniquitate; ut nec liberatus de suis meritis glorietur, nec damnatus nisi de suis meritis conqueratur. Sola enim gratia redemptos discernit a perditis, quos in unam perditionis concreverat massam ab origine ducta causa communis. Hoc autem qui eo modo audit, ut dicat, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? tanquam propterea malus non videatur esse culpandus, quia Deus cujus vult miseretur, et quem vult obdurat: absit ut pudeat nos hoc respondere, quod respondisse videmus Apostolum: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me fecisti sic? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere, aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX, 11-21)? Hoc loco enim quidam stulti putant Apostolum in responsione defecisse, et inopia reddendae rationis repressisse contradictoris audaciam. Sed magnum habet pondus quod dictum est, O homo, tu quis es? Et in talibus quaestionibus ad suae capacitatis considerationem revocat hominem verbo quidem brevi, sed re ipsa magna est redditio rationis. Si enim haec non capit, quis est qui respondeat Deo? Si autem capit, magis non invenit quid respondeat. Videt enim, si capit, universum genus humanum tam justo judicio divino in apostatica radice damnatum, ut etiamsi nullus inde liberaretur, nemo recte posset Dei vituperare justitiam; et qui liberantur, sic oportuisse liberari, ut ex pluribus non liberatis, atque in damnatione justissima derelictis, ostenderetur quid meruisset universa conspersio, et quo etiam istos debitum judicium Dei duceret, nisi eis indebita misericordia subveniret: ut volentium de suis meritis gloriari, omne os obstruatur (Id. III, 19); et qui gloriatur, in Domino glorietur.

CAPUT C

26. Nihil fieri praeter voluntatem Dei, etiam dum fit contra ejus voluntatem. Haec sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX, 2): et tam sapienter exquisita, ut cum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille, sed quod voluit ipsa fecisset, etiam per eamdem creaturae voluntatem, qua factum est quod Creator noluit, impleret ipse quod voluit; bene utens et malis, tanquam summe bonus, ad eorum damnationem quos juste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem quos benigne praedestinavit ad gratiam. Quantum enim ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt: quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id efficere valuerunt. Hoc quippe ipso quod contra voluntatem fecerunt ejus, de ipsis facta est voluntas ejus. Propterea namque magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus; ut miro et ineffabili modo non fiat praeter ejus voluntatem, quod etiam contra ejus fit voluntatem. Quia non fieret, si non sineret: nec utique nolens sinit, sed volens; nec sineret bonus fieri male, nisi omnipotens et de malo facere posset bene.

CAPUT CI

Voluntas Dei bona per bonas aeque et malas voluntates hominum semper impletur. Aliquando autem bona voluntate homo vult aliquid, quod Deus non vult, etiam ipse bona multo amplius multoque certius voluntate: nam illius mala voluntas esse nunquam potest. Tanquam si bonus filius patrem velit vivere, quem Deus bona voluntate vult mori. Et rursus fieri potest ut hoc velit homo voluntate mala, quod Deus vult bona: velut si malus filius velit mori patrem, velit hoc etiam Deus. Nempe ille vult quod non vult Deus, iste vero id vult quod vult et Deus: et tamen bonae Dei voluntati pietas illius potius consonat, quamvis aliud volentis, quam hujus idem volentis impietas. Tantum interest quid velle homini, quid Deo congruat, et ad quem finem suam quisque referat voluntatem, ut aut probetur aut improbetur. Nam Deus quasdam voluntates suas, utique bonas implet per malorum hominum voluntates malas: sicut per Judaeos malevolos bona voluntate Patris pro nobis Christus occisus est; quod tantum bonum factum est, ut apostolus Petrus quando id fieri nolebat, satanas ab ipso qui occidi venerat diceretur (Matth. XVI, 23). Quam bonae apparebant voluntates piorum fidelium, qui nolebant apostolum Paulum Jerusalem pergere, ne ibi pateretur mala, quae Agabus propheta praedixerat (Act. XXI, 10-12)? et tamen Deus haec illum pati volebat pro annuntianda fide Christi, exercens martyrem Christi. Neque istam bonam voluntatem suam implevit per Christianorum voluntates bonas, sed per Judaeorum malas: et ad eum potius pertinebant qui nolebant quod volebat, quam illi per quos volentes factum est quod volebat; quia idipsum quidem, sed ipse per eos bona, illi autem mala voluntate fecerunt.

CAPUT CII

Voluntas Dei invicta semper, et nunquam mala, sive misereatur, sive obduret. Sed quantaelibet sint voluntates vel angelorum vel hominum, [PL40.280] vel bonorum vel malorum, vel illud quod Deus vel aliud volentes quam Deus, omnipotentis voluntas semper invicta est: quae mala esse nunquam potest; quia etiam cum mala irrogat, justa est, et profecto quae justa est, mala non est. Deus igitur omnipotens sive per misericordiam cujus vult misereatur, sive per judicium quem vult obduret, nec inique aliquid facit, nec nisi volens quidquam facit, et omnia quaecumque vult, facit.

CAPUT CIII

27. Excutitur dictum Apostoli ad Timotheum, »Qui vult omnes homines salvos fieri.« Ac per hoc cum audimus et in sacris Litteris legimus, quod velit omnes homines salvos fieri, quamvis certum sit nobis non omnes homines salvos fieri, non tamen ideo debemus omnipotentissimae Dei voluntati aliquid derogare; sed ita intelligere quod scriptum est, Qui omnes homines vult salvos fieri, tanquam diceretur nullum hominem fieri salvum, nisi quem fieri ipse voluerit: non quod nullus sit hominum, nisi quem salvum fieri velit; sed quod nullus fiat, nisi quem velit; et ideo sit rogandus ut velit, quia necesse est fieri si voluerit. De orando quippe Deo agebat Apostolus, ut hoc diceret. Sic enim intelligimus, et quod in Evangelio scriptum est, Qui illuminat omnem hominem (Joan. I, 9): non quia nullus est hominum qui non illuminetur, sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur. Aut certe sic dictum est, Qui omnes homines vult salvos fieri; non quod nullus hominum esset quem salvum fieri nollet, qui virtutes miraculorum facere noluit apud eos quos dicit acturos fuisse poenitentiam si fecisset: sed ut omnes homines omne genus humanum intelligamus per quascumque differentias distributum, reges, privatos, nobiles, ignobiles, sublimes, humiles, doctos, indoctos, integri corporis, debiles, ingeniosos, tardicordes, fatuos, divites, pauperes, mediocres, mares, feminas, infantes, pueros, adolescentes, juvenes, seniores, senes; in linguis omnibus, in moribus omnibus, in artibus omnibus, in professionibus omnibus, in voluntatum et conscientiarum varietate innumerabili constitutos, et si quid aliud differentiarum est in hominibus. Quid est enim eorum unde non Deus per Unigenitum suum Dominum nostrum per omnes gentes salvos fieri homines velit, et ideo faciat, quia omnipotens velle inaniter non potest quodcumque voluerit? Praeceperat enim Apostolus ut oraretur pro omnibus hominibus, et specialiter addiderat pro regibus et iis qui in sublimitate sunt, qui putari poterant, fastu et superbia saeculari a fidei christianae humilitate abhorrere. Proinde dicens, Hoc enim bonum est coram salvatore nostro Deo, id est, ut etiam pro talibus oretur; statim ut desperationem tolleret, addidit, Qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire [PL40.281] (I Tim. II, 1-4). Hoc quippe Deus bonum judicavit, ut orationibus humilium dignaretur salutem praestare sublimium: quod utique jam videmus impletum. Isto locutionis modo et Dominus est usus in Evangelio, ubi ait Pharisaeis, Decimatis mentam, et rutam, et omne olus (Luc. XI, 42). Neque enim Pharisaei et quaecumque aliena et omnium per omnes terras alienigenarum omnia olera decimabant. Sicut ergo hic omne olus, omne olerum genus; ita et illic omnes homines, omne hominum genus intelligere possumus: et quocumque alio modo intelligi potest, dum tamen credere non cogamur aliquid omnipotentem Deum voluisse fieri, factumque non esse; qui sine ullis ambiguitatibus, si in coelo et in terra, sicut eum veritas cantat, omnia quaecumque voluit, fecit, (Psal. CXIII, 11), profecto facere noluit quodcumque non fecit.

CAPUT CIV

28. Quae fuerit voluntas Dei erga Adamum, quem peccaturum praesciebat. Quapropter etiam primum hominem Deus in ea salute in qua conditus erat, custodire voluisset, eumque opportuno tempore post genitos filios sine interpositione mortis ad meliora perducere, ubi jam non solum peccatum non committere, sed nec voluntatem posset habere peccandi, si ad permanendum sine peccato, sicut factus erat, perpetuam voluntatem habiturum esse praescisset. Quia vero eum male usurum libero arbitrio, hoc est peccaturum esse praesciebat, ad hoc potius praeparavit voluntatem suam, ut bene ipse faceret etiam de male faciente, ac sic hominis voluntate mala non evacuaretur, sed nihilominus impleretur omnipotentis bona.

CAPUT CV

Voluntas hominis ad bonum et malum aliter libera in primo statu, aliter in ultimo. Sic enim oportebat prius hominem fieri, ut et bene velle posset, et male; nec gratis, si bene; nec impune, si male: postea vero sic erit, ut male velle non possit; nec ideo libero carebit arbitrio. Multo quippe liberius erit arbitrium, quod omnino non poterit servire peccato. Neque enim culpanda est voluntas, aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati esse sic volumus, ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam prorsus velle possimus. Sicut ergo anima nostra etiam nunc nolle infelicitatem, ita nolle iniquitatem semper habitura est. Sed ordo praetermittendus non fuit, in quo Deus voluit ostendere quam bonum sit animal rationale quod etiam non peccare possit, quamvis sit melius quod peccare non possit: sicut minor fuit immortalitas, sed tamen fuit, in qua posset etiam non mori, quamvis major futura sit in qua non possit mori.

CAPUT CVI

Libero arbitrio gratia necessaria in primo et secundo statu. Illam natura humana perdidit [PL40.282] per liberum arbitrium; hanc est acceptura per gratiam, quam fuerat, si non peccasset, acceptura per meritum: quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset. Quia etsi peccatum in solo libero arbitrio erat constitutum, non tamen justitiae retinendae sufficiebat liberum arbitrium, nisi participatione immutabilis boni divinum adjutorium praeberetur. Sicut enim mori est in hominis potestate cum velit, nemo est enim qui non seipsum, ut nihil aliud dicam, vel non vescendo possit occidere; ad vitam vero tenendam voluntas non satis est, si adjutoria sive alimentorum sive quorumcumque tutaminum desint: sic homo in paradiso ad se occidendum relinquendo justitiam idoneus erat per voluntatem, ut autem ab eo teneretur vita justitiae, parum erat velle, nisi ille qui eum fecerat adjuvaret. Sed post illam ruinam major est misericordia Dei, quando et ipsum arbitrium liberandum est a servitute, cui dominatur cum morte peccatum. Nec omnino per seipsum, sed per solam Dei gratiam, quae in fide Christi posita est, liberatur; ut voluntas ipsa, sicut scriptum est, a Domino praeparetur (Prov. VIII, 35, sec. LXX), qua caetera Dei munera capiantur, per quae veniatur ad munus aeternum.

CAPUT CVII

Vita aeterna merces et tamen gratia. Voluntas Dei de homine peccante impleta. Unde et ipsam vitam aeternam, quae certe merces est operum bonorum, gratiam Dei appellat Apostolus: Stipendium enim, inquit, peccati mors; gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VI, 23). Stipendium pro opere militiae debitum redditur, non donatur: ideo dixit, Stipendium peccati mors; ut mortem peccato non immerito illatam, sed debitam demonstraret. Gratia vero nisi gratis est, gratia non est. Intelligendum est igitur etiam ipsa hominis bona merita esse Dei munera; quibus cum vita aeterna redditur, quid nisi gratia pro gratia redditur (Joan. I, 16)? Sic ergo factus est homo rectus, ut et manere in ea rectitudine posset non sine adjutorio divino, et suo fieri perversus arbitrio. Utrumlibet horum elegisset, Dei voluntas fieret, aut etiam ab illo, aut certe de illo. Proinde quia suam maluit facere quam Dei, de illo facta est voluntas Dei, qui ex eadem massa perditionis, quae de illius stirpe profluxit, facit aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21): in honorem, per misericordiam; in contumeliam, per judicium: ut nemo glorietur in homine; ac per hoc, nec in se.

CAPUT CVIII

Ex Deo salus nostra, ita ut nec per Christum liberaremur, si non esset Deus. Nam neque per ipsum liberaremur unum Mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum (I Tim. II, 5), nisi esset et Deus. Sed cum factus est Adam, homo scilicet rectus, mediatore non opus erat. Cum vero [PL40.283] genus humanum peccata longe separaverunt a Deo, per Mediatorem, qui solus sine peccato natus est, vixit, occisus est, reconciliari nos oportebat Deo usque ad carnis resurrectionem in vitam aeternam: ut humana superbia per humilitatem Dei argueretur ac sanaretur, et demonstraretur homini quam longe a Deo recesserat, cum per incarnatum Deum revocaretur, et exemplum obedientiae per hominem Deum contumaci homini praeberetur; et Unigenito suscipiente formam servi, quae nihil ante meruerat, fons gratiae panderetur; et carnis etiam resurrectio redemptis promissa in ipso Redemptore praemonstraretur; et per eamdem naturam quam se decepisse laetabatur, diabolus vinceretur; nec tamen homo gloriaretur, ne iterum superbia nasceretur: et si quid aliud de tanto Mediatoris sacramento a proficientibus videri et dici potest, aut tantum videri, etiamsi dici non potest.

CAPUT CIX

29. Animarum receptacula ante resurrectionem. Tempus autem quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est vel requie vel aerumna, pro eo quod sortita est in carne cum viveret.

CAPUT CX

Sacrificium altaris et eleemosynae pro defunctis, quatenus et quibusnam prosint. Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur, vel eleemosynae in Ecclesia fiunt. Sed eis haec prosunt, qui cum viverent, ut haec sibi postea possint prodesse, meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus ut non requirat ista post mortem; nec tam malus ut non ei prosint ista post mortem: est vero talis in bono, ut ista non requirat; et est rursus talis in malo, ut nec his valeat, cum ex hac vita transierit, adjuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari. Nemo se autem speret, quod hic neglexerit, cum obierit, apud Deum promereri. Non igitur ista quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, illi apostolicae sunt adversa sententiae, qua dictum est, Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (Rom. XIV, 10, et II Cor. V, 10); quia etiam hoc meritum sibi quisque dum in corpore viveret comparavit, ut ei possint ista prodesse. Non enim omnibus prosunt; et quare non omnibus prosunt, nisi propter differentiam vitae quam quisque gessit in corpore? Cum ergo sacrificia sive altaris sive quarumcumque eleemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt; pro non valde malis propitiationes sunt; pro valde malis etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum; qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, [PL40.284] aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.

CAPUT CXI

Duae civitates post judicium in aeterna vel beatitudine vel miseria. Post resurrectionem vero facto universo completoque judicio, suos fines habebunt civitates duae, una scilicet Christi, altera diaboli; una bonorum, altera malorum; utraque tamen et angelorum et hominum. Istis voluntas, illis facultas non poterit ulla esse peccandi, vel ulla conditio moriendi; istis in aeterna vita vere feliciterque viventibus, illis infeliciter in aeterna morte sine moriendi potestate durantibus, quoniam utrique sine fine. Sed in beatitudine isti alius alio praestabilius, in miseria vero illi alius alio tolerabilius permanebunt.

CAPUT CXII

Poenam damnatorum aeternam fore. Frustra itaque nonnulli, imo quam plurimi, aeternam damnatorum poenam et cruciatus sine intermissione perpetuos humano miserantur affectu, atque ita futurum esse non credunt; non quidem Scripturis divinis adversando, sed pro suo motu dura quaeque molliendo, et in leniorem flectendo sententiam, quae putant in eis terribilius esse dicta, quam verius. Non enim obliviscetur, inquiunt, misereri Deus, aut continebit in ira sua miserationes suas (Psal. LXXVI, 10). Hoc quidem in psalmo legitur sancto; sed de his sine ullo scrupulo intelligitur, qui vasa misericordiae nuncupantur, quia et ipsi non pro meritis suis, sed Deo miserante de miseria liberantur. Aut si hoc ad omnes existimant pertinere, non ideo necesse est ut damnationem opinentur posse finiri eorum de quibus [PL40.285] dictum est, Et ibunt isti in supplicium aeternum: ne isto modo putetur habitura finem quandoque felicitas etiam illorum, de quibus e contrario dictum est, Justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Sed poenas damnatorum certis temporum intervallis existiment, si hoc eis placet, aliquatenus mitigari. Etiam sic quippe intelligi potest manere in illis ira Dei (Joan. III, 36), hoc est ipsa damnatio (haec enim vocatur ira Dei, non divini animi perturbatio), ut in ira sua, hoc est manente ira sua, non tamen contineat miserationes suas; non aeterno supplicio finem dando, sed levamen adhibendo vel interponendo cruciatibus. Quia nec Psalmus ait, Ad finiendam iram suam, vel, post iram suam; sed, in ira sua. Quae si sola esset quanta ibi minima cogitari potest; perire a regno Dei, exsulare a civitate Dei, alienari a vita Dei, carere tam magna multitudine dulcedinis Dei quam abscondit timentibus se, perfecit autem sperantibus in se (Psal. XXX, 20), tam grandis est poena, ut ei nulla possint tormenta quae novimus comparari, si illa sit aeterna, ista autem sint quamlibet multis saeculis longa.

CAPUT CXIII

Mors impiorum, ut vita piorum, perpetua. Manebit ergo sine fine mors illa perpetua damnatorum, id est alienatio a vita Dei, et omnibus erit ipsa communis, quaelibet homines de varietate poenarum, de dolorum relevatione vel intermissione pro suis humanis motibus suspicentur: sicut manebit communiter omnium vita aeterna sanctorum, qualibet honorum distantia concorditer fulgeant.

CAPUT CXIV

30. Exposita fide, agit de spe: quae huc pertinent contineri oratione dominica. Spem in se ipso ponens maledictus. Ex ista fidei confessione, quae breviter Symbolo continetur, et carnaliter cogitata lac parvulorum est, spiritualiter autem considerata atque tractata cibus est fortium, nascitur spes bona fidelium, cui charitas sancta comitatur. Sed de iis omnibus quae fideliter sunt credenda, ea tantum ad spem pertinent quae oratione dominica continentur. Maledictus enim omnis, sicut divina testantur eloquia, qui spem ponit in homine (Jerem. XVII, 5): ac per hoc et in se ipso qui spem ponit, hujus maledicti vinculo innectitur. Ideo non nisi a Domino Deo petere debemus, quidquid speramus nos vel bene operaturos vel pro bonis operibus adepturos.

CAPUT CXV

Orationis dominicae apud Matthaeum petitiones septem. Proinde apud evangelistam Matthaeum septem petitiones continere dominica videtur oratio: quarum tribus aeterna poscuntur, reliquis quatuor, temporalia, quae tamen propter aeterna consequenda sunt necessaria. Nam quod dicimus, Sanctificetur nomen tuum, Adveniat regnum tuum, Fiat [PL40.286] voluntas tua sicut in coelo et in terra (quod non absurde quidam intellexerunt, in spiritu et corpore), omnino sine fine retinenda sunt: et hic inchoata, quantumcumque proficimus, augentur in nobis; perfecta vero, quod in alia vita sperandum est, semper possidebuntur. Quod vero dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, Et ne nos inferas in tentationem, Sed libera nos a malo (Matth. VI, 9-13), quis non videat ad praesentis vitae indigentiam pertinere? In illa itaque vita aeterna ubi nos semper speramus futuros, et nominis Dei sanctificatio, et regnum ejus, et voluntas ejus in nostro spiritu et corpore perfecte atque immortaliter permanebunt. Panis vero quotidianus ideo dictus est quia hic est necessarius, quantus animae carnique tribuendus est, sive spiritualiter, sive carnaliter, sive utroque intelligatur modo. Hic est etiam quam poscimus remissio, ubi est commissio peccatorum; hic tentationes quae nos ad peccandum vel alliciunt vel impellunt; hic denique malum unde cupimus liberari: illic autem nihil istorum est.

CAPUT CXVI

Petitiones tantum quinque apud Lucam, qui cum Matthaeo conciliatur. Evangelista vero Lucas in oratione dominica petitiones non septem, sed quinque complexus est: nec ab isto utique discrepavit, sed quomodo istae septem sint intelligendae, ipsa sua brevitate commonuit. Nomen quippe Dei sanctificatur in spiritu, Dei autem regnum in carnis resurrectione venturum est. Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem duarum superiorum esse quodam modo repetitionem, magis eam praetermittendo facit intelligi. Deinde tres alias adjungit, de pane quotidiano, de remissione peccatorum, de tentatione vitanda (Luc. XI, 2-4). At vero quod ille in ultimo posuit, Sed libera nos a malo; iste non posuit, ut intelligeremus ad illud superius quod de tentatione dictum est, pertinere. Ideo quippe ait, Sed libera; non ait, Et libera, tanquam unam petitionem esse demonstrans (noli hoc, sed hoc): ut sciat unusquisque in eo se liberari a malo, quod non infertur in tentationem.

CAPUT CXVII

31. De charitate quae cum fide ac spe adesse debet. Jam porro charitas, quam duabus istis, id est, fide ac spe majorem dixit Apostolus (I Cor. XIII, 13), quanto in quocumque major est, tanto melior est in quo est. Cum enim quaeritur, utrum quisque sit homo bonus, non quaeritur quid credat, aut speret, sed quid amet. Nam qui recte amat, procul dubio recte credit et sperat: qui vero non amat, inaniter credit, etiamsi sint vera quae credit; inaniter sperat, etiamsi ad veram felicitatem doceantur pertinere quae sperat: nisi et hoc credat ac speret, quod sibi petenti donari possit ut amet. Quamvis enim sperare sine amore non possit, fieri tamen potest ut id non amet, sine quo ad id quod sperat non potest pervenire. Tanquam si speret vitam aeternam, (quam quis non [PL40.287] amat?) et non amet justitiam, sine qua nemo ad illam pervenit. Ipsa est autem fides Christi, quam commendat Apostolus, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6); et quod in dilectione nondum habet, petit ut accipiat, quaerit ut inveniat, pulsat ut aperiatur ei (Matth. VII, 7). Fides namque impetrat quod lex imperat. Nam sine Dei dono, id est, sine Spiritu sancto, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. V, 5), jubere lex poterit, non juvare; et praevaricatorem insuper facere, qui de ignorantia se excusare non possit. Regnat enim carnalis cupiditas, ubi non est Dei charitas.

CAPUT CXVIII

Status vel aetates hominis quatuor, ante Legem, sub Lege, sub gratia, et in pace. Sed cum in altissimis ignorantiae tenebris nulla resistente ratione secundum carnem vivitur, haec sunt prima hominis. Deinde cum per legem cognitio fuerit facta peccati, si nondum divinus adjuvat Spiritus, secundum legem volens vivere vincitur, et sciens peccat, peccatoque subditus servit: A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19); id agente scientia mandati, ut peccatum operetur in homine omnem concupiscentiam, cumulo praevaricationis adjecto, atque ita quod scriptum est impleatur, Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20). Haec sunt secunda hominis. Si autem respexerit Deus, ut ad implenda quae mandat ipse adjuvare credatur, et agi homo coeperit Dei Spiritu, concupiscitur adversus carnem fortiore robore charitatis (Galat. V, 17); ut quamvis adhuc sit quod homini repugnet ex homine, nondum tota infirmitate sanata, ex fide tamen justus vivat (Rom. I, 17), justeque vivat, in quantum non cedit malae concupiscentiae, vincente delectatione justitiae. Haec sunt tertia bonae spei hominis; in quibus si pia perseverantia quisque proficiat, postrema pax restat, quae post hanc vitam in requie spiritus, deinde in resurrectione etiam carnis implebitur. Harum quatuor differentiarum prima est ante Legem, secunda sub Lege, tertia sub gratia, quarta in pace plena atque perfecta. Sic est et Dei populus ordinatus per temporum intervalla, sicut Deo placuit, qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit (Sap. XI, 21). Nam fuit primitus ante Legem; secundo sub Lege, quae data est per Moysen; deinde sub gratia, quae revelata est per primum Mediatoris adventum (Joan. I, 17). Quae quidem gratia nec antea defuit, quibus eam oportuit impertiri, quamvis pro temporis dispensatione velata et occulta. Neque enim antiquorum quicumque justorum praeter Christi fidem salutem potuit invenire, aut vero nisi et illis cognitus fuisset, potuisset nobis per eorum ministerium alias apertius, alias occultius prophetari.

CAPUT CXIX

Regeneratio peccata abolet universa [PL40.288] in quavis aetate. Servitus sub Lege nonnullis inexperta. In quacumque autem quatuor istarum velut aetatum singulum quemque hominem gratia regenerationis invenerit, ibi ei remittuntur praeterita universa peccata; et reatus ille nascendo contractus, renascendo dissolvitur. Tamque multum valet quod Spiritus ubi vult spirat. (Joan. III, 8), ut quidam secundam illam servitutem sub Lege non noverint, sed cum mandato incipiant adjutorium habere divinum.

CAPUT CXX

Regenerati morientes ante usum rationis non pereunt. Antequam possit autem homo capax esse mandati, secundum carnem vivat necesse est: sed si jam Sacramento regenerationis imbutus est, nihil ei oberit si tunc ex hac vita migraverit. Quia ideo Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur (Rom. XIV, 9); nec tenebit regnum mortis eum, pro quo mortuus est ille liber in mortuis (Psal. LXXXVII, 6).

CAPUT CXXI

32. Charitas finis omnium praeceptorum. Omnia igitur praecepta divina referuntur ad charitatem, de qua dicit Apostolus: Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Omnis itaque praecepti finis est charitas; id est, ad charitatem refertur omne praeceptum. Quod vero ita fit vel timore poenae, vel aliqua intentione carnali, ut non referatur ad illam charitatem quam diffundit Spiritus sanctus in cordibus nostris (Rom. V, 5), nondum fit quemadmodum fieri oportet, quamvis fieri videatur. Charitas quippe ista Dei est et proximi: et utique in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40). Adde Evangelium, adde Apostolos: non enim aliunde vox ista est, Finis praecepti est charitas; et, Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Quaecumque ergo mandat Deus, ex quibus unum est, Non moechaberis (Exod. XX, 14; Matth. V, 27); et quaecumque non jubentur, sed spirituali consilio monentur, ex quibus unum est, Bonum est homini mulierem non tangere (I Cor. VII, 1): tunc recte fiunt, cum referuntur ad diligendum Deum, et proximum propter Deum, et in hoc saeculo, et in futuro; nunc Deum per fidem, tunc per speciem, et ipsum proximum nunc per fidem. Non enim scimus mortales corda mortalium, tunc autem illuminabit Dominus abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et laus erit unicuique a Deo (Id. IV, 5): quia id laudabitur et diligetur a proximo in proximo, quod ne lateat, ab ipso illuminabitur Deo. Minuitur autem cupiditas charitate crescente, donec veniat hic ad tantam magnitudinem, qua major esse non possit: Majorem enim charitatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13). Ibi autem quis explicet quanta charitas erit [PL40.289] ubi cupiditas quam vel coercendo superet nulla erit? quoniam summa sanitas erit, quando contentio mortis nulla erit.

CAPUT CXXII

33. Libri conclusio. Sed sit aliquando hujus voluminis finis, quod ipse videris utrum Enchiridion vel appellare debeas, vel habere. Ego tamen cum spernenda tua in Christo studia non putarem, [PL40.290] bona de te credens in adjutorio nostri Redemptoris ac sperans, teque in ejus membris plurimum diligens, librum ad te, sicut valui, utinam tam commodum quam prolixum, de Fide, Spe et Charitate conscripsi.

Ընթերցողների արձագանքները

Հղումներ

Fons: Patrologia Latina, t. 40, coll. 270-290 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Հրապարակված է: Rodion Vlasov
Էջի ստեղծման ամսաթիվ: 2026-11-22, Թարմացում: 2026-11-22