1. [vers. 1.] Jam Charitati Vestrae quaedam sicut notissima loquimur, in quibus immorari non debemus: quia ea quae scitis, breviter commemorari debent. Filios Core nos esse intelligamus. Commemoro enim vos scientes, Core interpretari Calvitium; Dominumque nostrum, quoniam in Calvariae loco crucifixus est, adduxisse sibi multos, tanquam illud granum, quod nisi mortificatum esset, solum remaneret (Joan. XII, 24); et eos qui adducti sunt, appellatos filios Core: hoc in mysterio. Caeterum fuerunt nescio qui filii Core illo tempore, quando ista cantabantur (I Par. XXVI, 1): sed spiritus nos vivificare debet, non littera velare (II Cor. III, 6). Nos ergo hic intelligamus, et videte si ea quae sequuntur, id est, quae habet psalmi ipsius contextus, congruunt nobis: et invenimus hic nos, si tamen inhaeremus membris ejus, cujus corporis caput in coelo est, ex illa passione ascendens, ut eos qui in humilitate jacebant, secum in ubertate adducat, fructum ferentes in tolerantia. Dictum est autem: In finem pro filiis Core, pro occultis, Psalmus. Occultum est ergo; sed ille ipse qui in Calvariae loco crucifixus est, nostis quia velum discidit, ut templi secreta patescerent (Matth. XXVII, 51). Proinde quia crux Domini nostri clavis fuit, qua clausa aperirentur; credamus adfuturum eum nobis, ut ista occulta revelentur. In finem quod habet, semper Christum intelligere debemus. Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4.). Finis autem dicitur, non quia consumit, sed quia perficit. [PL36.515] Nam et finitum cibum dicimus qui manducabatur, et finitam tunicam quae texebatur: illud ad consumptionem, hoc ad perfectionem. Quia ergo ultra quo tendamus non habemus, cum ad Christum pervenerimus, ipse cursus nostri finis dicitur. Nec putare debemus, quia cum ad illum pervenerimus, aliquid amplius debemus niti ut et ad Patrem perveniamus. Hoc enim putavit et Philippus, cum ei dixit: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Cum dicit, sufficit nobis, finem quaerit satietatis et perfectionis. Et ille, tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 8, 9). In illo ergo habemus Patrem, quia ipse in Patre, et Pater in ipso, et ipse et Pater unum sunt (Id. X, 30).

2. [vers. 2.] Quid igitur hic admonet qui cantat, ubi vocem nostram agnoscere debemus, si tamen hujus vocis affectum habemus? Deus noster refugium et virtus. Sunt quaedam refugia ubi non est virtus, quo quisque cum fugerit, magis infirmatur quam confirmetur. Confugis, verbi gratia, ad aliquem in saeculo magnum, ut facias tibi potentem amicum: refugium tibi videtur. Tanta tamen hujus saeculi incerta sunt, et ita potentum ruinae quotidianae erebrescunt, ut cum ad tale refugium perveneris, plus ibi timere incipias. Antea enim causae tuae tantum timebas; cum vero ad talem refugeris, et de illo tibi timebis. Multi enim cum ad talia refugia confugissent, cadentibus illis ad quos confugerant, et ipsi quaesiti sunt: quos nemo quaereret, si non ad talia confugissent. Non est refugium nostrum tale, sed refugium nostrum virtus est. Cum illuc confugerimus, firmi erimus.

3. Adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Multae sunt tribulationes, et in omni tribulatione ad Deum confugiendum est: sive sit tribulatio in re familiari, sive sit in salute corporis, sive de periculo carissimorum, sive de aliqua re ad hujus vitae sustentaculum necessaria, omnino aliud refugium non debet esse homini christiano quam Salvator ejus, quam Deus ejus, quo cum confugerit, fortis sit. Non enim ipse in se fortis erit, aut sibi ipse fortitudo erit; sed ille illi fortitudo erit, qui refugium ejus factus est. Verumtamen, carissimi, inter omnes tribulationes humanae animae, nulla est major tribulatio quam conscientia delictorum. Namque si ibi vulnus non sit, sanumque sit intus hominis quod conscientia vocatur; ubicumque alibi passus fuerit tribulationes, illuc confugiet, et ibi inveniet Deum. Si autem ibi requies non est propter abundantiam iniquitatis, quoniam et ibi Deus non est; quid facturus est homo? quo confugiet, cum coeperit pati tribulationes? Fugiet ab agro ad civitatem, a publico ad domum, a domo in cubiculum, et sequitur tribulatio. A cubiculo jam quo fugiat non habet, nisi in interius cubile suum. Porro si ibi tumultus est, si fumus iniquitatis, si flamma sceleris, non illuc potest confugere: pellitur inde; et cum inde pellitur, a seipso pellitur. Et ecce hostem suum invenit, quo confugerat: seipsum quo fugiturus est? Quocumque fugerit, se trahit post se: et quocumque [PL36.516] talem traxerit se, cruciat se de se. Ipsae sunt tribulationes quae inveniunt hominem nimis: acerbiores enim non sunt: tanto non sunt acerbiores, quanto non sunt interiores. Videte, carissimi, cum ligna dejiciuntur et probantur a fabris; aliquando in superficie videntur quasi laesa et putria: faber autem inspicit tanquam medullam interiorem ligni, et si sana interius ligna cognoverit, promittit ea in aedificio duratura; nec valde erit de superficie laesa sollicitus, quando id quod interius est sanum renuntiat. Porro homini interius conscientia non invenitur: quid igitur prodest, si quod est exterius sanum est, et putrefacta est medulla conscientiae? Arctae istae, et vehementes omnino, et sicut psalmus ipse ait, nimiae tribulationes sunt: tamen et in his adjutor factus est Dominus dimittendo peccata. Iniquorum enim conscientias non sanat nisi indulgentia. Si enim magnas tribulationes habere se dicit debitor fisci confessus, et intuens angustias rei familiaris suae, cum se videt non posse esse solvendo; propter imminentes omni anno compulsores, tribulationes magnas se pati dicit, nec usquam respirat nisi in spe indulgentiae rerum terrenarum: quanto magis debitor poenarum de abundantia delictorum, quando reddet quod debet de mala conscientia, quando si reddiderit ipse perit? Hoc enim debitum reddere, poenas luere est. Restat ergo ut de ipsius indulgentia securi esse possimus: si tamen accepta indulgentia non rursus ad debita contrahenda redeamus.

4. Isti ergo filii Core fortasse intelliguntur esse illi, quibus locutus est Petrus in Actibus Apostolorum, cum intenti facti essent ad mirabilia adventus Spiritus sancti, cum omnes in quos venerat linguis omnibus loquerentur. Annuntiavit enim illis Christum, eum qui tanta potuisset mittendo Spiritum sanctum. Illi quem ipsi crucifixerant manibus suis, cogitantes quam contemptibilis esset, cum ab eis occideretur, quam altus et excelsus apud Deum factus esset, qui Spiritu sancto idiotas impleret, et linguas infantium faceret disertas, compuncti corde, dixerunt: Quid faciemus? Istae erant nimiae tribulationes, quae illos invenerant. Non enim ipsi invenerunt peccata sua, sed inventa in eis sunt commemoratione Apostolorum. Ideo invenerunt illos tribulationes, non ipsi invenerunt tribulationes. Nam quando sine alicujus admonitione ipse homo considerat factum suum, et rogat Deum, quid dicit? Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3, 4). Alia est ergo tribulatio quam tu invenis, alia quae te invenit. In utraque tamen sive quae te invenit, sive quam tu invenis, ut utramque depellat, ille rogandus est qui est adjutor in tribulationibus. Nam et ille cum inveniret, hoc dixit, Et nomen [PL36.517] Domini invocari: et hi in tribulationibus, a quibus se inventos esse dixerunt, hoc dixerunt, Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Sed quia adjutor factus est, unde factus est? Compuncti, inquit, corde dixerunt: Quid faciemus? Tanquam magna desperatione. Ille tantus est, quem nos occidimus, nos ubi erimus? Et Petrus, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi, et dimittuntur vobis peccata vestra (Act. II, 4, 37, 38). Nihil enim hoc peccato gravius cogitare potuerunt. Quod gravius peccatum aegri, quam medici interfectio? quid gravius potest aeger facere, quam si medicum suum occidat? Cum hoc dimittitur, quid non dimittitur? Ab illo ergo cui dictum est, Refugium et virtus, acceperunt magnam securitatem. Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi: in illius nomine quem occidistis, baptizamini, et dimittuntur vobis peccata vestra. Medicum vel postea cognovistis, jam securi bibite sanguinem quem fudistis.

5. [vers. 3.] Denique accepta tanta securitate, quid dicunt? Propterea non timebimus, cum conturbabitur terra. Paulo ante solliciti, subito securi, ex tribulationibus nimiis in magna tranquillitate positi. Dormiebat enim illis Christus, ideo turbabantur: excitatus est Christus, sicut modo audivimus in Evangelio, imperavit ventis, et quieverunt (Matth. VIII, 24-26). Quoniam Christus in cujusque corde per fidem est, significatum est nobis, quia ejus cor tanquam navis in hujus saeculi tempestate turbatur, qui fidem suam obliviscitur: tanquam Christo dormiente turbatur; excitato autem Christo, fit tranquillitas. Denique et ipse Dominus quid ait? Ubi est fides vestra (Luc. VIII, 25)? Excitatus Christus excitavit fidem: ut quod in navi factum erat, fieret in cordibus eorum. Adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis: id egit ut ibi esset tranquillitas magna.

6. Videte ipsam tranquillitatem: Propterea non timebimus, cum conturbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Tunc non timebimus. Quaeramus montes translatos; et si invenire potuerimus, manifestum est quia ipsa est securitas nostra. Dominus quippe dixit discipulis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Tollere et mittere in mare, et fiet (Matth. XVII, 19). Forte, monti huic, de seipso dixit; dictus est enim mons: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini. Sed iste mons super alios montes collocatus est: quia et Apostoli montes, portantes montem hunc. Ideo sequitur, Erit in novissimis temporibus, manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium (Isai. II, 2). Transcendit ergo cacumina montium omnium, et in cacumine omnium montium collocatus est; quoniam montes sunt annuntiantes montem. Mare autem significat hoc saeculum, in cujus maris comparatione tanquam terra videbatur [PL36.518] gens Judaeorum. Non enim idololatriae amaritudine tegebatur, sed erat tanquam arida amaritudine Gentium tanquam mari circumdata. Futurum erat ut turbaretur terra, id est illa ipsa gens judaea; et transferrentur montes in cor maris, id est primo ipse mons magnus paratus in cacumine montium. Deseruit enim gentem judaeam, et factus est in Gentibus; translatus est de terra ad mare. Transferentibus quibus? Apostolis, quibus dixerat, Si habueritis fidem in vobis tanquam granum sinapis, dicetis monti huic, Tollere et mittere in mare, et fiet: id est, per fidelissimam vestram praedicationem fiet ut mons iste, hoc est ego ipse praedicer in Gentibus, glorificer in Gentibus, agnoscar in Gentibus, et fiat quod de me praedictum est, Populus quem non cognovi, servivit mihi (Psal. XVII, 45). Quando autem et illi montes translati sunt? Et hoc indicet nobis Scriptura Dei. Quando Apostolus praedicabat Judaeis, respuerunt verbum; et ait apostolus Paulus: Ad vos missi eramus, sed quia respuistis verbum Dei, imus ad Gentes (Act. XIII, 46). Translati sunt montes in cor maris. Vere enim Gentes crediderunt montibus, ut in corde maris essent montes illi: non sicut Judaei, de quibus dictum est, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13, et Matth. XV, 8). Hoc enim et de Novo Testamento promittit Dominus, per prophetam dicens: Dabo leges meas in cordibus eorum (Jerem. XXXI, 33, et Hebr. VIII, 10). Hae leges, haec praecepta per Apostolos indita omnium Gentium fidei et credulitati, montes dicti sunt translati in cor maris. Tunc nos non timebimus. Qui non timebimus? Illi qui compuncti sumus corde, ne fieremus de numero reproborum Judaeorum, tanquam ramorum fractorum. Crediderunt enim quidam illorum, et adhaeserunt Apostolis praedicantibus. Timeant ergo illi quos deseruerunt montes: nos a montibus non recessimus; et quando translati sunt in cor maris, secuti sumus.

7. [vers. 4.] Quid jam sequitur ex eo quod translati sunt montes in cor maris? Attendite et videte veritatem. Haec enim quando dicebantur, obscura erant, quia nondum contigerant: nunc autem quis jam facta non cognoscat? Liber tibi sit pagina divina, ut haec audias: liber tibi sit orbis terrarum, ut haec videas. In istis codicibus non ea legunt, nisi qui litteras noverunt: in toto mundo legat et idiota. Quid ergo factum est, dum translati sunt montes in cor maris? Sonuerunt et turbatae sunt aquae ejus. Quando praedicabatur Evangelium, Quid est hoc? Peregrinorum daemoniorum videtur iste annuntiator esse (Act. XVII, 18): hoc Athenienses. Ephesii autem quo tumultu cocidere Apostolos voluerum, quando in theatro pro Diana sua tantum strepitum fecerunt, ut clamarent: Magna Diana Ephesia (Id. XIX, 28)? Inter quos fluctus et sonitus maris non timebant, qui ad refugium [PL36.519] illud confugerant. Denique apostolus Paulus volebat intrare in theatrum, et a discipulis revocatus est, quia necessarium erat adhuc ut in carne maneret propter ipsos. Sed tamen Sonuerunt et turbatae sunt aquae ejus: conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Cujus? Numquidnam maris, an potius Dei, de quo dictum est: Refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis? Turbati enim sunt montes, id est potestates hujus saeculi. Alii sunt enim montes Dei, alii sunt montes saeculi: montes saeculi, quibus caput diabolus; montes Dei, quibus caput Christus. Sed per istos montes turbati sunt illi montes. Tunc dederunt voces contra Christianos, quando turbati sunt montes sonantibus fluctibus: et montes sunt turbati, et factus est magnus terrae motus cum motu aquae. Sed cui haec? Civitati illi fundatae super petram. Sonant aquae, turbantur montes, annuntiato Evangelio. Quid tu civitas Dei? Audi quod sequitur.

8. [vers. 5.] Fluminis impetus laetificant civitatem Dei. Cum turbantur montes, cum saevit mare, non deserit Deus civitatem suam per impetus fluminis. Qui sunt isti impetus fluminis? Inundatio illa Spiritus sancti, de qua Dominus dicebat: Si quis sitit, veniat et bibat: qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Ergo haec flumina fluebant de ventre Pauli, Petri, Joannis, aliorum Apostolorum, aliorum Evangelistarum fidelium. Haec flumina cum fluerent ab uno flumine, multi impetus fluminis laetificant civitatem Dei. Nam ut noveritis hoc de Spiritu sancto dictum, in eodem Evangelio consequenter dicit Evangelista: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus (Joan. VII, 37-39). Glorificato Jesu post resurrectionem, glorificato post ascensionem, die Pentecostes venit Spiritus sanctus, implevit credentes, locuti sunt linguis (Act. II, 4), praedicare Evangelium coeperunt Gentibus. Hinc civitas Dei laetificabatur, dum mare turbaretur sonitu aquarum suarum, dum montes conturbarentur quaerentes quid agerent, quomodo novam doctrinam pellerent, quomodo Christianorum genus de terra eradicarent. Contra quem? Contra fluminis impetus laetificantes civitatem Dei. Hinc etiam ostendit de quo flumine diceret, quia spiritum sanctum significabat, Fluminis impetus laetificant civitatem Dei. Et quid sequitur? Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Si ergo sequitur sanctificationis nomen, manifestum est fluminis illos impetus de Spiritu sancto intelligendos, quo sanctificatur omnis pia anima credens in Christum, ut fiat civis civitatis Dei.

9. [vers. 6.] Deus in medio ejus, et non commovebitur. Saeviat mare, conturbentur montes: Deus in [PL36.520] medio ejus, et non commovebitur. Quid est, in medio ejus? Tanquam Deus in uno loco stet, et circumdent eum qui credunt in eum. Ergo ambitur loco Deus, et lata sunt quae circumdant, in angusto est qui circumdatur? Absit. Nihil tale cogitetis de Deo, qui nullo capitur loco, cui sedes est conscientia piorum: et ita sedes Dei est in cordibus hominum, ut si homo ceciderit a Deo, Deus in se maneat, non quasi cadat, non inveniendo ubi sit. Magis enim te sublevat, ut in illo sis, quam in te incumbit, ut si te subduxeris, cadat. Ille si se subduxerit, cades tu: tu te si subduxeris, non cadet ille. Quid ergo est, Deus in medio ejus? Hoc significat quod aequus est omnibus Deus, et personas non accipit. Quomodo enim illud quod in medio est, paria habet spatia ad omnes fines; ita Deus medius esse dicitur, aequaliter omnibus consulens. Deus in medio ejus, et non commovebitur. Unde non commovebitur? Quia in medio ejus Deus. Adjuvabit eam Deus vultu suo. Ille est, adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Adjuvabit eam Deus vultu suo. Quid est, vultu suo? Demonstratione sua. Quomodo se demonstrat Deus, et vultum ejus videamus? Jam commemoro, didicistis praesentem Deum, didicimus per opera. Quando ab illo aliquid adjutorii accipimus, ita ut omnino non dubitemus a Domino nobis esse concessum, vultus Dei nobiscum est. Adjuvabit eam Deus vultu suo.

10. [vers. 7.] Conturbatae sunt gentes. Et quomodo conturbatae? utquid conturbatae? Ut dejicerent civitatem Dei, in cujus medio Deus? ut everterent tabernaculum sanctificatum, quod adjuvat Deus vultu suo? Non. Sed jam salubriter conturbatae gentes. Quid enim sequitur? Et inclinata sunt regna. Inclinata, inquit, sunt regna: jam non erecta, ut saevirent; sed inclinata, ut adorarent. Quando inclinata sunt regna? Quando factum est quod praedictum est in alio psalmo: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 11). Quae res fecit ut inclinarentur regna? Quae res, audi: Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Arreptitii idolorum tanquam ranae de paludibus personabant, tanto tumultuosius, quanto sordidius de luto et coeno. Et quid strepitus ranarum ad tonitrua nubium? Inde enim dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra: tonuit de nubibus suis. Quae sunt nubes ejus? Apostoli ejus, praedicatores ejus, de quibus intonabat praeceptis, coruscabat miraculis. Ipsi nubes qui et montes: montes propter altitudinem et firmitatem, nubes propter pluviam et ubertatem. Irrigaverunt enim terram nubes istae, de quibus dictum est, Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. De his enim nubibus minatur cuidam vineae sterili, unde translati sunt montes in cor maris: Mandabo, inquit, nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6). Hoc impletum est in eo quod commemoravimus, quando translati sunt montes in cor maris: quando dictum est, Ad vos missi eramus, sed quia respuistis verbum Dei, imus ad gentes (Act. XIII, 46): impletum est, Mandabo nubibus meis, ne pluant [PL36.521] super eam imbrem. Denique ipsa gens Judaea modo sic remansit, tanquam vellus siccum in area. Nam et hoc nostis contigisse in quodam miraculo. Area sicca erat, vellus solum madebat: sed pluvia in vellere non apparebat (Judic. VI, 37, 38). Sic et sacramentum Novi Testamenti non apparebat in gente Judaeorum. Quod illic vellus, hic velum: velatum enim erat sacramentum in vellere. In area vero, in omnibus Gentibus patet Evangelium Christi: pluvia manifesta est, nuda est gratia Christi; non enim tegitur velamento. Ut autem exiret inde pluvia, expressum est vellus. Per pressuram enim a se excluserunt Christum, et Dominus jam de nubibus suis compluit aream, vellus siccum remansit. Inde ergo dedit vocem suam Altissimus, de istis nubibus, per quam vocem regna inclinarentur, et adorarent.

11. [vers. 8.] Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Non quicumque homo, non potestas quaelibet, non denique angelus, non aliqua creatura, sive terrena, sive coelestis, sed Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Qui misit Angelos, venit post Angelos, venit ut ei servirent Angeli, venit ut homines faceret aequales Angelis. Magna gratia. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Dominus virtutum nobiscum. Quis Dominus virtutum nobiscum. Si Deus pro nobis, inquam, quis contra nos? Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 31, 32)? Ergo securi simus, in tranquillitate cordis nutriamus bonam conscientiam de pane Domini. Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Quantacumque sit infirmitas tua, vide quis te suscipiat. Aegrotat nescio quis, adhibetur medicus; susceptum suum dicit medicus aegrotum. Quis eum suscepit? Ille. Magna spes salutis, magnus medicus eum suscepit. Quis medicus? Omnis medicus praeter illum homo est: omnis medicus qui venit ad infirmum, alia die infirmari potest, praeter illum. Susceptor noster Deus Jacob. Fac te infantem parvulum omnino, quales a parentibus suscipiuntur. Qui enim non suscipiuntur, exponuntur: qui suscipiuntur, nutriuntur. Putasne sic te suscepit Deus, quomodo infantem te suscepit mater tua? Non sic, sed in aeternum. Tua enim vox est in illo psalmo: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me (Psal. XXVI, 10). Susceptor noster Deus Jacob.

12. [vers. 9.] Venite, et videte opera Domini. Jam de hac susceptione quid fecit Dominus? Animadverte orbem terrarum, veni, et vide. Si enim non venis, non vides; si non vides, non credis; si non credis, longe stas: si credis, venis; si credis, vides. Quomodo enim venitur ad montem istum? Numquid pedibus? numquid navibus? numquid pennis? numquid equis? Quantum attinet ad locorum spatia, ne satagas, [PL36.522] ne conturberis, ipse ad te venit. Etenim ex lapide parvo crevit, et factus est mons magnus, ita ut impleret universam faciem terrae. Quid vis ergo ad eum per terras venire, qui terras implevit? Ecce jam venit; evigila: crescendo et dormientes pulsat; si tamen non tantus in eis somnus est, qui etiam contra montem venientem obdurescant, sed audiant: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Multum enim erat Judaeis videre lapidem. Lapis enim ille adhuc parvus erat: merito et parvum contempserunt, contemnendo offenderunt, et offendendo quassati sunt; restat ut et conterantur. Hoc enim de lapide illo dictum est: Qui offenderit in lapidem illum, conquassabit eum; super quem venerit, conteret eum (Luc. XX, 18). Aliud est conquassari, aliud conteri: conquassari minus est quam conteri: sed neminem conterit excelsus veniens, nisi quem conquassaverit humilis jacens. Modo enim antequam veniat Dominus noster, humiliter jacuit Judaeis, et offenderunt in illum, et conquassati sunt: veniet postea in judicio suo clarus atque altus, magnus et potens; non infirmus ut judicetur, sed fortis ut judicet, et conterat eos qui conquassati sunt in eum offendendo. Lapis enim offensionis et petra scandali non credentibus ipse est (I Petr. II, 8). Ergo, carissimi, non est mirum si Judaei non agnoverunt quem tanquam parvulum lapidem ante pedes suos jacentem contempserunt: illi mirandi sunt qui adhuc tam magnum montem nolunt agnoscere. Judaei in lapidem parvum non videndo offenderunt, haeretici in montem offendunt. Jam enim crevit ille lapis; jam dicimus illis, Ecce impleta est prophetia Danielis, Lapis ille qui erat parvus, factus est mons magnus, et implevit universam terram (Dan. II, 35). Quare in illum offenditis, et non in illum ascenditis? Quis tam caecus est ut offendat in montem? Quasi ideo ad te venerit ut habeas in quem offendas, et non habeas in quem ascendas. Venite, ascendamus ad montem Domini (Isai. II, 3). Isaias hoc dicit: Venite, ascendamus. Quid est, Venite, ascendamus? Venite, est credite; ascendamus, proficiamus. Isti autem nec venire volunt, nec ascendere, nec credere, nec proficere. Latrant contra montem. Jam in illum toties offendendo quassati sunt, et nolunt ascendere, semper eligentes offendere. Dicamus illis, Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Prodigia dicuntur, quod aliquid portendant, signa illa miraculorum quae facta sunt quando mundus credidit. Et quid inde factum est, et quid portendebant?

13. [vers. 10.] Auferens bella usque ad fines terrae. Hoc nondum videmus esse completum: sunt adhuc bella, sunt inter gentes pro regno; inter sectas, inter Judaeos, Paganos, Christianos, haereticos, sunt bella, crebrescunt bella; aliis pro veritate, aliis pro falsitate certantibus. [PL36.523] Nondum ergo completum est, Auferens bella usque ad fines terrae: sed fortasse complebitur. An et modo completum est? In quibusdam completum est: in tritico completum est, in zizaniis nondum completum est. Quid est hoc ergo, Auferens bella usque ad fines terrae? Bella dicit, quibus bellatur adversus Deum? Quis enim bellat adversus Deum? Impietas. Et quid potest facere Deo impietas? Nihil. Quid facit fietile vas elisum ad petram, quamvis vehementer elidatur? Tanto majore malo suo venit, quanto majore impetu venerit. Haec bella magna erant, crebra erant. Contra Deum impietas dimicabat, et vasa fictilia conterebantur: praesumendo de se homines, de virtute sua multum praevalendo. Cujus rei scutum etiam Job dixit de quodam impio: Cucurrit adversus Deum in crassa cervice scuti sui (Job XV, 26). Quid est, in crassa cervice scuti sui? Nimium praesumendo de protectione sua. Numquidnam isti tales erant qui dicebant: Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis? aut in alio psalmo: Non enim in arcu meo sperabo, et brachium meum non salvabit me (Psal. XLIII, 7)? Quando quisque cognoscit quia in seipso nihil est, et adjutorium de se nullum habet, arma in illo confracta sunt, bella sedata sunt. Talia ergo bella delevit vox illa Altissimi de nubibus sanctis, qua terra commota est, et inclinata sunt regna: abstulit haec bella usque ad fines terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Arcus, arma, scuta, ignis. Arcus est, insidiae; arma, publica oppugnatio; scutum, vana praesumptionis protectio. Ignis quo ista comburuntur, est de quo Dominus ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49). De quo igne dicit psalmus: Et non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Fervente igne isto, nulla in nobis impietatis arma remanebunt, necesse est ut omnia confringantur, conterantur, comburantur. Remaneas inermis non habens ullum adjutorium tuum: et quanto magis infirmus es, nulla tua arma habens, tanto magis te suscipit, de quo dictum est: Susceptor noster Deus Jacob. Valebas enim quasi per te, conturbaris in te. Perde arma quibus praesumebas: audi Dominum dicentem, Sufficit tibi gratia mea. Dic et tu, Quando infirmor, tunc fortis sum. Apostoli vox est. Omnia arma sua perdiderat tanquam fortitudinis suae, qui dicebat, Ego autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis (II Cor. XII, 9, 10): velut si diceret, Non curro adversus Deum in crassa cervice scuti mei, qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem in eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 13, 16). Auferens bella usque ad fines terrae. Quando autem nos Dominus suscipit, numquid inermes dimittit? Armat nos, sed aliis armis, evangelicis, veritatis, continentiae, salutis, spei, fidei, charitatis. Haec arma habebimus, sed non a nobis. Arma autem quae a nobis habuimus, [PL36.524] arserunt: si tamen igne illo Spiritus sancti accensi sumus, de quo dicitur, Et scuta comburet igni. Qui potens in te esse cupiebas, infirmum te fecit Deus, ut fortem te faceret de se, quia infirmabaris de te.

14. [vers. 11.] Quid ergo sequitur? Vacate. Ad quam rem? Et videte quoniam ego sum Deus. Hoc est, Non vos, sed ego sum Deus: ego creavi, ego recreo; ego formavi, ego reformo; ego feci, ego reficio. Si non potuisti facere te, quomodo potes reficere te? Hoc non videt tumultus contentiosus animi humani: cui tumultui contentioso dicitur, Vacate, id est, reprimite animos vestros a contradictionibus. Nolite argumentari et tanquam armari contra Deum: alioquin vivunt arma nondum illo igne combusta. Si autem combusta sunt, Vacate; quia non habetis unde pugnetis. Si autem vacaveritis in vobis, et a me petieritis omnia, qui primo de vobis praesumebatis, Vacate, et videbitis quoniam ego sum Deus.

15. [vers. 12.] Exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. Paulo ante dixeram terrae nomine significari gentem Judaeorum, maris nomine caeteras gentes. Translati sunt montes in cor maris: conturbatae sunt gentes, inclinata sunt regna, dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Facta sunt miracula in gentibus, impletur fides gentium, ardent arma praesumptionis humanae: vacatur in tranquillitate cordis, ut cognoscatur auctor Deus omnium munerum suorum. Et post istam clarificationem, numquid deserit et plebem Judaeorum, de qua dicit Apostolus: Dico enim vobis, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret? Id est, donec montes huc transferrentur, nubes hic pluerent, hic Dominus tonitruo suo regna inclinaret, donec plenitudo Gentium intraret. Et quid postea? Et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25, 26). Ideo et hic ipsum ordinem servans, Exaltabor, inquit, in gentibus, et exaltabor in terra: id est et in mari et in terra; ut jam omnes dicant quod sequitur, Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob.

IN PSALMUM XLVI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM

1. Dominus Deus noster fidem in qua vivimus, et ex qua vivimus, per Libros sanctos, Scripturas sanctas multipliciter nobis varieque diffudit; sacramenta quidem verborum varians, fidem tamen unam commendans. Una enim eademque res ideo multis modis dicitur, ut modo ipso dicendi propter fastidium varietur, [PL36.525] sed propter concordiam una teneatur. Itaque in hoc psalmo quem cantatum audivimus, cui cantando respondimus, ea sumus dicturi quae nostis: et tamen fortassis aliquam, adjuvante et donante Domino, suavitatem allaturi sumus vobis, quando ea quae alibi et alibi noveratis, etiam commoniti ruminatis. Nam et ipsa ruminatione, in qua significat Deus munda animalia, hoc voluit insinuare, quia omnis homo quod audit sic debet in cor mittere, ut non piger sit postea inde cogitare: ut quando audit, sit similis manducanti; cum autem audita in memoriam revocat, et cogitatione dulcissima recolit, fiat similis ruminanti. Alio ergo modo eadem dicuntur, et faciunt nos dulciter cogitare quae novimus, et eadem ipsa libenter audire; quia modus dicendi variatur, et res antiqua ipso modo dicendi renovatur.

2. [vers. 1.] Titulus Psalmi sic se habet: In finem pro filiis Core, Psalmus ipsi David. Filios istos Core habent tituli Psalmorum etiam alii nonnulli, et indicant dulce mysterium, insinuant magnum sacramentum: ubi et nos ipsos libenter intelligamus, et agnoscamus in titulo nos qui audimus et legimus, et tanquam speculo proposito qui sumus intuemur. Filii Core qui sunt? Fuit homo quidam Core nomine (Num. XVI, 1), sic enim vocabatur aliquis homo: verumtamen cum leguntur quae scripta sunt, et invenitur sermo divinus loqui ad quosdam, qui non valde intelliguntur filii esse illius unius hominis qui vocabatur Core; recurrit animus ad mysterium, ut quaerat quid significet Core. Quia enim verbum hebraeum est, dicitur utique et interpretatur in graecam linguam et in latinam linguam. Et factum est jam; multa nomina hebraea interpretata sunt nobis: et inspicimus, et invenimus Core interpretari Calvum. Multo magis attendistis. Obscurum erat cum dicerentur filii Core, nonne obscurius est cum dicuntur filii calvi? Qui sunt isti filii calvi? An forte filii sponsi? Quia sponsus in loco Calvariae crucifixus est. Recolite Evangelium, ubi Dominum crucifixerunt, et invenietis eum in loco Calvariae crucifixum (Matth. XXVII, 33). Proinde qui crucem ejus irrident, a daemonibus tanquam a bestiis devorantur. Nam significavit et hoc quaedam Scriptura. Cum ascenderet propheta Dei Elisaeus, clamabant post eum pueri irridentes, Ascende calve, ascende calve: ille autem non tam crudeliter quam mystice, fecit illos pueros ab ursis exeuntibus devorari (IV Reg. II, 23, 24). Si non devorarentur illi pueri, numquid usque adhuc viverent? aut non possent mortales nati etiam febre intercipi? Mysterium in eis tamen non ostenderetur, ubi posteri terrerentur. Nemo ergo irrideat crucem Domini: Judaei sunt possessi a daemonibus et devorati. Nam in Calvariae loco crucifigentes Christum, et levantes in cruce, tanquam ipsi dicebant sensu puerili, non intelligentes quid loquerentur, Ascende calve. Quid est enim, Ascende? Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Proponitur enim pueritia ad imitandum humilitatem, et item proponitur pueritia ad cavendum fatuitatem. Proposita pueritia ad imitandum humilitatem a Domino est, quando vocavit [PL36.526] ad se pueros, et cum prohiberentur ab illo, dixit: Sinite eos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Matth. XVIII, 2, et XIX, 14). Propositum exemplum pueritiae ad cavendam fatuitatem ab Apotolo est: Fratres, nolite pueri esse sensibus. Et rursum proponit ad imitandum: Sed malitia infantes estote, ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Pro filiis Core. Psalmus canitur: ergo pro Christianis cantatus est. Audiamus eum tanquam filii sponsi illius, quem pueri insensati in Calvariae loco crucifixerunt. Illi enim meruerunt a bestiis devorari, nos ab Angelis coronari. Agnoscimus enim humilitatem Domini nostri, et non de illa erubescimus. Non erubescimus de illo appellato mystice calvo, propter Calvariae locum. Ipsa enim cruce in qua illi insultatum est, non permisit calvam esse frontem nostram, quia eam suo ligno signavit. Denique ut noveritis, quia nobis dicuntur haec, videte quid dicitur.

3. [vers. 2.] Omnes gentes, plaudite manibus. Numquid populus Judaeorum omnes gentes erant? Sed caecitas ex parte Israel facta est, ut pueri insensati clamarent, Calve, calve; atque ita Dominus crucifigeretur in Calvariae loco, ut sanguine fuso gentes redimeret, et impleretur quod ait Apostolus: Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25). Insultent ergo vani et hebetes, et insensati, et dicant, Calve, calve: vos autem sanguine illius redempti, qui fusus est in Calvariae loco, Omnes gentes plaudite manibus, pervenisse ad vos gratiam Dei. Plaudite manibus. Quid est, plaudite? Gaudete. Sed quare manibus? Quia bonis operibus. Ne gaudeatis ore, et cessetis manibus. Si gaudetis, plaudite manibus. Manus gentium videat, qui gaudia donare dignatus est. Quid est, manus gentium? Facta bene operantium. Omnes gentes, plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis. Et voce, et manibus. Si tantum voce, non bene; quia pigrae sunt manus: si tantum manibus, nec hoc bene; quia muta est lingua: concordent manus et lingua; illa confiteatur, illae operentur. Jubilate Deo in voce exsultationis.

4. [vers. 3.] Quoniam Dominus excelsus terribilis. Excelsus ille, quasi irrisibilis descendendo, ascendendo in coelum factus est terribilis. Rex magnus super omnem terram. Non tantum super Judaeos: nam et super illos rex. Inde enim et Apostoli crediderunt, inde et multa millia hominum res suas vendiderunt, et pretia ad pedes Apostolorum posuerunt (Act. IV, 34): et impletum est in illis, quod erat in titulo crucis conscriptum, Rex Judaeorum (Matth. XXVIII, 37). Rex est enim et Judaeorum. Sed parum est Judaeorum. Omnes gentes plaudite manibus: quoniam rex omnis terrae Deus. Non enim illi sufficit unam gentem habere sub se: ideo tantum pretium ex latere dedit, ut emeret orbem terrarum. Rex magnus super omnem terram.

5. [vers. 4.] Subjecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris. Quas subjecit, et quibus? Qui sunt qui loquuntur? Forte Judaei? Plane si Apostoli, plane si sancti. His enim Deus subjecit plebes et gentes, ut [PL36.527] hodie honorentur in gentibus, qui a suis civibus occidi meruerunt: quomodo Dominus eorum occisus est a civibus, et honoratur a gentibus, crucifixus a suis, adoratur ab alienis, sed pretio factis suis. Ideo enim emit nos, ut alieni ab eo non essemus. Putas ergo voces esse Apostolorum, Subjecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris? Nescio. Mirum si Apostoli tam superbe loquerentur, ut gauderent gentes esse positas sub pedibus suis, id est Christianos sub pedibus Apostolorum. Etenim gaudent nos secum esse sub pedibus illius qui mortuus est pro nobis. Nam sub pedes Pauli currebant, qui volebant esse Pauli; et dicebat eis: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est (I Cor. I, 13)? Quid ergo hic? quid accepturi sumus? Subjecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris. Omnes pertinentes ad haereditatem Christi in omnibus gentibus sunt, et omnes non pertinentes ad haereditatem Christi in omnibus gentibus sunt: et videtis sic exaltari in nomine Christi Ecclesiam Christi, ut omnes nondum credentes in Christo, sub pedibus jaceant Christianorum. Quanti enim modo currunt ad Ecclesiam nondum christiani, rogant auxilium Ecclesiae; subveniri sibi temporaliter volunt, etiamsi in aeternum nobiscum regnare adhuc nolunt. Cum omnes quaerunt auxilium Ecclesiae, et qui nondum sunt in Ecclesia, nonne subjecit plebes et gentes sub pedibus nostris?

6. [vers. 5.] Elegit nobis haereditatem suam, speciem Jacob quam dilexit. Pulchritudinem quamdam Jacob elegit nobis haereditatem suam Jacob. Duo fratres erant Esaü et Jacob; in utero matris ambo confligebant, et de conflictu viscera materna quatiebantur: et ibi cum duo essent, electus est minor, et praepositus est majori, et dictum est, Duo populi sunt in utero tuo, et major serviet minori (Gen. XXV, 23). Per omnes gentes major, per omnes gentes minor: sed minor in bonis christianis, electis, piis, fidelibus; major in superbis, indignis, peccatoribus, contumacibus, sua peccata defendentibus magis quam confitentibus; qualis etiam ipse populus Judaeorum fuit, ignorans Dei justitiam, et suam volens constituere (Rom. X, 3). Sed quia dictum est, Major serviet minori, manifestum est quia piis subdentur impii, et humilibus subdentur superbi. Prior natus est Esaü, et posterior natus est Jacob: sed qui posterius natus est, praelatus est primo nato, qui per gulam perdidit primogenita sua. Sic habes scriptum: Desideravit lenticulam, et ait illi frater ejus, Si vis ut dem tibi, da mihi primogenita tua. Ille plus amavit quod carnaliter concupierat, quam quod spiritualiter prius nascendo meruerat: et deposuit primogenita sua, ut manducaret lenticulam (Gen. XXV, 30-34). Lenticulam autem invenimus cibum esse Aegyptiorum; nam ibi abundat in Aegypto. Unde magnificatur lenticula alexandrina, et venit usque ad terras nostras, quasi hic non nascatur lenticula. Ergo desiderando cibum aegyptium, perdidit primatum. Sic et populus Judaeorum, de quo dictum est, Conversi sunt corde in Aegyptum (Act. VII, 39), [PL36.528] lenticulam quodammodo desideraverunt, et primatum perdiderunt. Elegit nobis haereditatem suam, speciem Jacob quam dilexit.

7. [vers. 6.] Ascendit Deus in jubilatione. Ipse ille Deus noster Dominus Christus ascendit in jubilatione. Dominus in voce tubae. Ascendit: quo, nisi quo scimus? Quo eum Judaei non sunt secuti, nec oculis. In cruce enim exaltatum irriserunt, in coelum ascendentem non viderunt. Ascendit Deus in jubilatione. Quid est jubilatio, nisi admiratio gaudii, quae verbis non potest explicari? Quomodo admirati sunt gaudentes discipuli, videntes ire in coelum (Act. I, 9) quem planxerunt mortuum: revera gaudio huic verba non sufficiebant, restabat jubilare quod nemo poterat explicare. Ibi erat et vox tubae, vox illa Angelorum. Dictum est enim, Sicut tuba exalta vocem tuam (Isai. LVIII, 1). Praedicaverunt Angeli ascensionem Domini: viderunt discipulos ascendente Domino haerentes, admirantes, stupentes, nihil dicentes, sed corde jubilantes: et vox jam tubae in clara voce Angelorum, Viri Galilaei, quid statis? Hic est Jesus. Quasi illi non scirent quia ipse esset Jesus. Ante se paulo ante cum non viderant? secum loquentem non audierant? Nempe non solum speciem viderunt praesentis, sed et membra contrectaverunt (Luc. XXIV, 39). Ipsi ergo nesciebant quod ille esset Jesus? Sed admiratione ipsa prae gaudio jubilationis, tanquam mente alienatis, loquuntur Angeli, Ipse est Jesus. Quasi, Si creditis illi, ille est quo crucifixo nutaverunt vobis pedes, quo occiso et sepulto spem vobis perdidisse putabitis; ecce ipse est Jesus. Ascendit ante vos; sic veniet quemadmodum eum videtis euntem in coelum (Act. I, 11): tollitur quidem corpus ab oculis vestris, sed non separatur Deus a cordibus vestris: videte ascendentem, credite in absentem, sperate venientem; sed tamen per misericordiam occultam etiam sentite praesentem. Ille enim qui ascendit in coelum, ut tolleretur ab oculis vestris, promisit vobis dicens: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Merito et Apostolus sic nos alloquebatur: Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis (Philipp. IV, 5, 6). Sedet super coelos Christus, et longe sunt coeli, et ipse qui ibi sedet prope est. Dominus in voce tubae. Ergo vos filii Core, jam si intellexistis vos, et inspicitis hic vos, et vos gaudetis, quia videtis hic vos.

8. [vers. 7.] Psallite Deo nostro, psallite. Quem tanquam hominem irriserunt qui a Deo alienati sunt, psallite Deo nostro. Non enim homo tantum, sed et Deus. Homo ex semine David (Rom. I, 3), Deus Dominus David, ex Judaeis carnem habens: quorum patres, ait Apostolus, et ex quibus Christus secundum carnem. Ex Judaeis ergo Christus, sed secundum carnem. Quis autem iste Christus, qui est ex Judaeis secundum carnem? Qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Id. IX, 5). Deus ante carnem, Deus in carne, Deus cum carne. Nec solum ante carnem Deus, sed ante terram Deus, unde facta est caro; nec tantum ante [PL36.529] terram Deus, unde caro facta est, sed etiam ante coelum Deus, quod prius factum est; ante diem Deus qui primus factus est; ante omnes Angelos Deus, ipse Christus Deus: quoniam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Ille est ante omnia, per quem facta sunt omnia. Psallite ergo Deo nostro, psallite.

9. [vers. 8.] Quoniam rex omnis terrae Deus. Quid enim? Et ante, non omnis terrae Deus? Nonne et coeli et terrae Deus, cum utique per illum facta sunt omnia? Quis posset dicere non esse Deum suum? Sed non omnes homines agnoverunt Deum suum; et ubi agnoscebatur, quasi ibi tantum Deus erat. Notus in Judaea Deus (Psal. LXXV, 2): nondum filiis Core dicebatur, Omnes gentes, plaudite manibus. Ille enim Deus notus in Judaea, rex omnis terrae Deus est. Jam ab omnibus agnoscitur, quia impletum est quod dicit Isaias, Ipse Deus tuus qui eruit te, universae terrae Deus vocabitur (Isai. LIV, 5). Quoniam rex omnis terrae Deus: psallite intelligenter. Docet nos et admonet nos ut psallamus intelligenter: non quaeramus sonum auris, sed lumen cordis. Psallite, inquit, intelligenter. Gentes, unde vocati estis ut christiani essetis, adorabant deos manu factos, et psallebant illis; sed non intelligenter. Si intelligenter cantarent, lapides non adorarent. Quando homo sensatus cantabat lapidi insensato, numquid intelligenter cantabat? Modo autem, fratres, non videmus oculis quem adoramus, et tamen correcti adoramus. Multo magis nobis Deus commendatur, quia eum oculis non videmus. Si eum oculis videremus, forte contemneremus. Nam et Christum Judaei visum contempserunt, non visum Gentes adoraverunt. Illis enim dictum est, Psallite intelligenter. Nolite esse sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9).

10. [vers. 9.] Regnabit Dominus super omnes gentes. Qui regnabat super unam gentem, regnabit, inquit, super omnes gentes. Quando dicebantur ista, super unam gentem regnabat Deus: prophetia erat, nondum res demonstrabatur. Deo gratias, jam videmus impleri quod ante prophetabatur. Chirographum Deus ante tempus scripsit nobis, impleto tempore reddidit nobis. Regnabit Deus super omnes gentes, promissio est. Deus sedet super sedem sanctam suam. Quod tunc futurum promittebatur, nunc impletum agnoscitur et tenetur. Deus sedet super sedem sanctam suam. Quae sedes ejus sancta? Forsitan coeli; et bene intelligitur. Ascendit enim Christus, sicut novimus, cum corpore in quo crucifixus est, et sedet ad dexteram Patris (Act. I, 2): inde eum venturum exspectamus ad judicandos vivos et mortuos (II Tim. IV). Sedet super sedem sanctam suam. Coeli sunt sedes sancta ejus? Vis et tu esse sedes ejus? Noli putare te esse non posse: [PL36.530] para illi locum in corde tuo; venit, et libenter sedet. Ipse certe est Dei Virtus et Dei Sapientia (I Cor. I, 24). Et quid dicit Scriptura de ipsa Sapientia? Anima justi, sedes sapientiae (Sap. VII). Si ergo anima justi sedes est sapientiae; sit anima tua justa, et eris regalis sella sapientiae. Et revera, fratres, omnes homines qui bene vivunt, qui bene agunt, secundum charitatem piam conversantur, nonne Deus in illis sedet, et ipse jubet? Obtemperat anima sedenti in se Deo, et ipsa jubet membris. Anima enim tua jubet membro tuo, quo moveatur pes, quo manus, quo oculus, quo auris, et jubet ipsa membris tanquam famulis suis: sed et ipsa servit interius insidenti sibi Domino suo. Non potest inferiori se bene imperare, nisi superiori se non fuerit dedignata servire. Deus sedet super sedem sanctam suam.

11. [vers. 10.] Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Exod. III, 6). Verum est, dixit hoc Deus, et superbierunt inde Judaei, et dixerunt: Nos filii Abrahae sumus. Superbientes de nomine paterno, gerentes ejus carnem, non tenentes ejus fidem; semine adhaerentes, moribus degenerantes. Denique Dominus quid ait eis ita superbientibus? Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite (Joan. VIII, 33, 39). Item quid dixit illis Joannes venientibus et contremiscentibus quibusdam ipsorum, qui se poenitendo corrigere voluerunt? Progenies viperarum. Erant enim iniqui, erant perditi, erant peccatores, erant impii: venerunt ad baptismum Joannis: et quid eis dicit? Progenies viperarum. Illi se dicebant filios Abrahae, et ipse illos dicebat filios viperarum. Numquid Abraham vipera erat? Sed quia male vivendo daemones imitati erant, et eorum filii facti erant, quos imitando male vivebant: Progenies, inquit, viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo fructum dignum poenitentiae: et nolite dicere apud vosmetipsos, Patrem habemus Abraham, et quasi superbire de genere Abrahae; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 7-9). Non enim remansurus est Abraham sine filiis, si vos damnaverit Deus: potens est enim et damnare quos odit, et illi reddere quos promisit. Et unde illi redditurus est filios, si damnat Hebraeos de carne ejus progenitos? De lapidibus istis. Ostendebat illis lapides in eremo. Qui erant lapides, nisi Gentes, quae lapides adorabant? Lapides quare? Adorando lapides, dicti erant lapides: quia psalmus praedixerat, Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). Tamen de ipsis lapidibus reddidit filios Abrahae: modo omnes qui lapides adorabamus, conversi ad Dominum filii Abrahae facti sumus; non ducendo ab illo carnem, sed imitando fidem. Principes ergo populorum convenerunt cum Deo Abraham. Principes populorum: Gentium principes, non unius populi principes, sed principes populorum omnium, convenerunt cum Deo Abraham.

12. Ex ipsis principibus erat et iste Centurio, de quo modo Evangelium cum legeretur audistis. Erat [PL36.531] enim Centurio habens honorem et potestatem inter homines, princeps erat de principibus populorum. Venienti ad se Christo obviam misit amicos suos, imo vere transituro Christo misit amicos; et rogavit ut curaret puerum ejus qui periculose infirmabatur: et cum vellet ipse Dominus venire, hoc ei mandavit, Non sum dignus ut sub tectum meum intres, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. Videte quemadmodum tenuit ordinem: prius commemoravit quod sub alio esset, et postea quod alii sub illo essent. Sub potestate sum, et in potestate sum; et sub aliquo sum, et super aliquos sum. Et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Tanquam diceret, Si ego sub potestate constitutus jubeo illis qui sub me sunt, tu qui sub nullius potestate positus es, non potes jubere creaturae tuae, quando omnia per te facta sunt, et sine te factum est nihil? Dic ergo verbo, inquit, et sanabitur puer meus. Nam ut in domum meam intres, non sum dignus. Trepidavit Christum mittere intra parietes suos, et jam intus erat in corde ejus: jam erat anima ejus sedes illius, jam ibi sedebat ille qui humiles requirebat. Conversus denique Christus, miratus est, et ait sequentibus se: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Luc. VII, 6-9). Et sicut alius evangelista eamdem rem narrat, sequitur Dominus, et dicit: Ideo dico vobis, quia multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. Iste enim Centurio non erat de populo Israel. Nam in populo Israel superbi repellebant a se Deum: in principibus Gentium inventus est humilis, qui ad se invitaret Deum. Admirans Jesus fidem ipsius, reprobat perfidiam Judaeorum. Sani enim sibi videbantur, cum periculosius aegrotarent, quando medicum non cognoscentes occidebant. Cum ergo reprobaret et repudiaret illorum superbiam, quid ait? Ideo vobis dico, quia multi ab Oriente et Occidente venient, non pertinentes ad cognationem Israel: venient multi quibus dixit, Omnes gentes, plaudite manibus; et recumbent cum Abraham in regno coelorum. Non illos genuit carne sua Abraham; et venientes recumbent cum illo in regno coelorum, et filii ipsius erunt. Quare filii ipsius? Non nati de carne, sed sequendo fidem ipsius. Filii autem regni, id est Judaei, ibunt in tenebras exteriores: illic erit ploratio et stridor dentium (Matth. VIII, 11, 12). Damnabuntur in tenebras exteriores qui nati sunt de carne Abrahae, et recumbent cum eo in regno coelorum qui imitati sunt fidem Abrahae. Merito ergo et hic, Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham.

13. Et quid illi qui pertinebant ad Deum Abraham? Quoniam dii fortes terrae valde elevati sunt. Qui erant dii, populus ille Dei, vitis illa Dei, de qua dicitur, Judicate inter me et inter vineam meam (Isai. V, 3), ibunt in tenebras exteriores, non recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob, non conveniunt cum Deo Abraham. Quare? Quoniam dii fortes terrae. Illi qui erant dii fortes terrae, praesumentes de terra. De qua terra? de seipsis: quia omnis homo terra. Homini enim dictum [PL36.532] est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Debet autem homo de Deo praesumere, et inde sperare auxilium, non de se. Non enim terra pluit sibi, aut lucet sibi: quomodo autem terra de coelo exspectat pluviam et lucem, sic homo de Deo debet exspectare misericordiam et veritatem. Illi ergo dii fortes terrae valde elevati sunt, id est, valde superbierunt: non sibi medicum necessarium putaverunt, et ideo in sua aegritudine remanserunt, et ipsa aegritudine ad mortem perducti sunt. Praecisi sunt rami naturales, ut humilis insereretur oleaster (Rom. XI, 17). Quoniam dii fortes terrae valde elevati sunt. Teneamus ergo, fratres, humilitatem, charitatem, pietatem; quia vocati sumus illis reprobatis, vel illorum exemplo superbire timeamus.

IN PSALMUM XLVII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM

1. [vers. 1.] Titulus Psalmi est, Laus Cantici filiis Core, secunda sabbati. De hoc quod Dominus donare dignatur, excipite tanquam filii firmamenti. Secunda enim sabbati, id est, post diem primum, quem dominicum dicimus, quae etiam secunda feria dicitur, lactum est firmamentum coeli, imo firmamentum coelum. Coelum enim vocavit Deus firmamentum (Gen. I, 3-8). Primo autem die lucem fecerat, et a tenebris diviserat; et vocaverat lucem, diem, et tenebras, noctem. Sicut autem indicat psalmi hujus contextio, aliquid etiam praelocutus est Deus in illo opere suo, quod compleretur in nobis: et secundum hujus creaturae conditionem saecula cucurrerunt. Non frustra enim Dominus ait de Moyse, De me enim ille scripsit (Joan. V, 46): nisi quia omnia quae scripta sunt, etiam cum Deus conderet creaturam, possunt interpretari ad significationem futurorum; ut intelligas Deum fecisse lucem, cum Christus a mortuis resurrexit. Tunc enim revera illa lux divisa est a tenebris, quando immortalitas a mortalitate discreta est. Quid ergo sequitur, nisi ut capiti etiam corpus fieret, quod est Ecclesia? Denique est etiam psalmus de prima sabbati, in quo apertissime resurrectio Domini declaratur: ibi enim dicitur, Tollite portas principes vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII, 7; 9). Quid evidentius quam Christum esse Regem gloriae? de quo dictum est: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Secundam ergo sabbati non debemus intelligere nisi Ecclesiam Christi: sed Ecclesiam Christi in sanctis, Ecclesiam Christi in his qui scripti sunt in coelo, Ecclesiam Christi in his qui mundi hujus tentationibus non cedunt. Ipsi enim digni sunt nomine firmamenti. [PL36.533] Ergo Ecclesia Christi in his qui firmi sunt, de quibus dicit Apostolus, Debemus autem nos firmi infirmitates infirmorum sustinere (Rom. XV, 1), appellata est firmamentum. De hoc cantatur in Psalmo: audiamus, agnoscamus, sociemur, gloriemur, regnemus. Namque eam etiam firmamentum apostolicis Litteris appellatam audi, et agnosce: Quae est, inquit, Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15). De hoc firmamento cantatur filiis Core, quos nostis esse filios sponsi crucifixi in Calvariae loco. Core namque Calvitium interpretatur. Sequitur in hoc psalmo, qui inscribitur, secunda sabbati.

2. [vers. 2.] Magnus, Dominus, et laudabilis valde. Ecce magnus Dominus, et laudabilis valde: sed numquid infideles laudant Dominum? Numquid etiam qui credunt et male vivunt laudant Dominum, per quos fit ut nomen Dei blasphemetur in Gentibus? numquid laudant Dominum (Rom. II, 24)? An vero si etiam laudent, acceptatur laus eorum, eum scriptum sit: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9)? Dixisti ergo, Magnus Dominus, et laudabilis valde: sed hic ubi. In civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. De hoc alibi dicitur: Quis ascendet in montem Domini? Innocens manibus et mundo corde (Psal. XXIII, 3, 4). In his magnus Dominus, et laudabilis valde: hoc est, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. Haec est civitas in monte posita, quae abscondi non potest: haec est lucerna quae sub modio non occultatur, omnibus nota, omnibus diffamata (Matth. V, 14, 15). Non autem universi cives ejus sunt, sed illi in quibus magnus Dominus, et laudabilis valde. Quae est ergo ista civitas, videamus, ne forte quia dictum est, In civitate Dei nostri, in monte sancto ejus, debeamus quaerere istum montem, ubi etiam exaudiri possimus. Non enim frustra dicitur in alio psalmo: Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo (Psal. III, 5). Adjuvit ergo te mons iste ut exaudireris. Nam si in eum non ascenderes, infra jacens clamare posses, sed exaudiri non posses. Quis est ergo iste mons, fratres? Magna cura inquirendus, magna sollicitudine investigandus; labore etiam occupandus et ascendendus. Sed si in aliqua parte terrarum est, quid faciemus? Peregrinabimur de terra nostra, ut ad illum montem pervenire possimus? Imo tunc peregrinamur, si in illo non sumus. Ipsa est enim civitas nostra, si membra regis sumus, qui caput est civitatis ipsius. Ubi est ergo iste mons? Si regionem aliquam tenuit, laborandum est, ut dixi, ut ad eum perveniatur. Sed quid satagis? Utinam non sis piger ascendere in montem, quomodo mons non fuit tardus venire ad dormientem. Fuit enim quidam lapis angularis contemptibilis, in quem Judaei offenderunt (Rom. IX, 32), praecisus de quodam monte sine manibus, hoc est de regno Judaeorum veniens sine manibus, quia humanum opus non accessit ad Mariam, de qua natus Christus (Matth. I, 16). Sed si lapis iste ubi in eum offenderunt Judaei, ibi remaneret, tu quo ascenderes non haberes. Quid autem factum est? Quid dicit prophetia Danielis? Quid, nisi quia crevit lapis iste, et [PL36.534] factus est mons magnus? Quam magnus? Ita ut impleret universam faciem terrae (Dan. II, 34, 35). Ergo crescendo mons iste et implendo universam faciem terrae, venit ad nos. Quid ergo montem quasi absentem quaerimus, et non in praesentem jam ascendimus, ut sit in nobis magnus Dominus, et laudabilis valde?

3. [vers. 3.] Denique ne istum montem non agnosceres et in hoc psalmo, et in aliqua parte terrarum quaerendum existimares, vide quid sequitur: cum dixisset, In civitate Dei nostri, in monte sancto ejus, quid addidit? Dilatans exsultationes universae terrae, montes Sion. Sion unus mons est: quid ergo montes? An quia ad Sion pertinuerunt etiam qui de diverso venerunt, ut sibi occurrerent in lapidem angularem, et fierent illi duo parietes tanquam duo montes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio; unus ex Judaeis, alter ex Gentibus: non jam adversi; etsi diversi, quia ex diverso, jam in angulo nec diversi? Ipse est enim, inquit, pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Ipse ille angularis lapis, quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Duos junxit in se mons montes. Una domus, et duae domus: duae propter ex diverso venientes, una propter lapidem angularem, in quo sibi ambae copulantur. Audi et hoc, Montes Sion; latera aquilonis civitas regis magni. Intenderas enim tu Sion tanquam unum locum, ubi condita est Jerusalem, et in ea tibi non occurrebat, nisi populus ex circumcisione; qui quidem ex reliquiis a Christo collectus est, ex magna autem parte tanquam palea ventilatus. Etenim scriptum est, Reliquiae salvae fient (Rom. IX, 27). Sed attende et Gentes, vide et oleastrum inseri in pinguedinem olivae (Id. XI, 17). Ecce Gentes, Latera aquilonis: adjuncta sunt latera aquilonis civitati regis magni. Contrarius solet esse aquilo Sion: Sion quippe in meridie, aquilo contra meridiem. Quis est iste aquilo, nisi qui dixit, Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13, 14)? Tenuerat regnum diabolus impiorum, et possederat Gentes servientes simulacris, adorantes daemonia: et totum quidquid generis humani erat ubique per mundum, inhaerendo illi aquilo factum erat. Sed quoniam ille qui alligat fortem, aufert ejus vasa, et facit vasa sua (Matth. XII 29), liberati homines ab infidelitate et superstitione daemoniorum, credentes in Christum colliniati sunt illi civitati, occurrerunt in angulo illi parieti de circumcisione venienti, et facta est civitas regis magni quae fuerant latera aquilonis. Ideo et in alia Scriptura dicitur: Ab aquilone nubes coloris aurei; in his est magna gloria et honor Omnipotentis (Job, XXXVII, 22). Magna enim gloria medici est, quando ex desperatione convalescit aegrotus. Ab aquilone nubes, et non nigrae nubes, non caliginosae, non tetrae, sed coloris aurei. Unde nisi gratia illuminante [PL36.535] per Christum? Ecce, Latera aquilonis, civitas regis magni. Latera utique, quia inhaeserant diabolo. Quicumque enim alicui cohaerent, latera ipsius dicuntur. Nam et de aliquibus hominibus solemus ita loqui, Bonus homo est, sed mala latera habet: id est, ipse quidem probitate praestat, sed maligni sunt qui ei conjuncti sunt. Latera ergo aquilonis qui diabolo cohaerebant: unde venit et iste filius, de quo modo audiebamus, quia mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Proficiscendo enim in regionem longinquam, etiam ad aquilonem pervenerat, et ibi, sicut audistis, uni ex principibus regionis illius adhaeserat. Factus est ergo latus aquilonis, adhaerendo principi illius regionis: sed quia civitas regis magni et ex latere aquilonis colligitur, reversus ad se, dixit, Surgam, et ibo ad patrem meum. Et occurrit ei pater, qui dicit de illo, Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Vitulus ille saginatus, lapis angularis fuit. Denique et major filius qui epulari nolebat (Luc. XV, 11-32), exhortatus a patre ingressus est: et duo jam parietes, tanquam illi duo filii ad vitulum pervenientes, civitatem regis magni fecerunt.

4. [vers. 4.] Sequatur ergo iste psalmus, et dicat: Deus in domibus ejus cognoscetur. Jam in domibus propter montes, propter duos parietes, propter duos filios. Deus in domibus ejus cognoscetur. Sed gratiam commendat, ideo addidit, Cum suscipiet eam. Nam quid esset ipsa civitas, nisi ille suscepisset eam? Nonne statim caderet, nisi tale fundamentum haberet? Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Nemo ergo de suis meritis glorietur; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31). Quia tunc est illa magna civitas, tunc in ea cognoscitur Dominus, cum suscipiet eam: quomodo suscipit medicus aegrotum curandum, non sicut est amandum. Etenim febrem odit medicus. Non amat medicus aegrotum, et amat medicus aegrotum: si aegrotum amaret, semper aegrotum optaret; rursus si aegrotum non amaret, ad aegrotum non veniret: sed amat aegrotum, ut faciat sanum. Suscepit ergo hanc civitatem Dominus, et agnitus est in ea, id est, gratia ipsius cognita est in illa civitate; quia quidquid habet illa civitas quae gloriatur in Domino, non habet de se. Propter hoc enim dicitur: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (Id. IV, 7)? Deus in domibus ejus cognoscetur, cum suscipiet eam.

5. [vers. 5-7.] Quoniam ecce reges terrae collecti sunt. Jam ecce illa latera aquilonis videte quomodo veniant, videte quomodo dicant, Venite, ascendamus in montem Domini: annuntiavit enim nobis viam suam, ut ingrediamur in eam (Isai. II, 3). Ecce reges terrae collecti sunt, et convenerunt in unum. In quem unum, nisi in lapidem illum angularem (Ephes. II, 20)? Ipsi videntes ita admirati sunt. Post admirationem miraculorum [PL36.536] et gloriae Christi, quid secutum est? Conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos. Unde tremor apprehendit eos, nisi de conscientia delictorum? Currant ergo reges post regem, agnoscant reges regem. Inde alibi, Ego autem, inquit, constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos (Psal. II, 6-9). Auditus est ergo rex constitutus in Sion, tradita est illi possessio usque ad terminos orbis terrae. Metuere debent reges, ne regnum perdant, ne illis auferatur regnum, sicut miser timuit Herodes, et pro parvulo occidit parvulos (Matth. II, 3, 16)? Timens autem regnum amittere, non meruit regem agnoscere. Utinam et ipse regem cum Magis adoraret! non male regnum quaerendo, innocentes perderet, et nocens periret. Nam quod ad illum attinebat, perdidit innocentes: quantum autem ad Christum, etiam parvus pro se morientes parvulos coronavit. Ergo debuerunt timere reges quando dictum est: Ego autem constitutus sum rex ab eo, et haereditatem usque ad fines terrae dabit mihi qui me constituit regem. Sed quid invidetis, reges? Videte, non invidete. Longe enim iste aliter rex qui dixit: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36). Nolite ergo timere ne vobis auferatur regnum mundi hujus: dabitur vobis regnum, sed coelorum, ubi ille rex est. Ideo quid ibi sequitur? Et nunc reges intelligite. Jam invidere vos parabatis: intelligite; de alio rege dicitur, cujus regnum non est de hoc mundo. Merito ergo collecti sunt reges in unum, conturbati sunt, tremor apprehendit eos. Inde et illis hoc dicitur: Et nunc reges intelligite, erudimini omnes qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 10, 11). Et quid fecerunt? Ibi dolores ut parturientis. Quid sunt dolores ut parturientis, nisi dolores poenitentis? Vide ipsam conceptionem doloris et parturitionis: A timore tuo, inquit Isaias, concepimus, et parturivimus Spiritum salutis (Isai. XXVI, 18). Sic ergo conceperunt reges a timore Christi, ut parturiendo salutem parerent credendo in eum quem timuerunt. Ibi dolores sicut parturientis. Ubi parturientem audis, fetum exspecta. Parturit vetus homo, sed nascitur novus homo. Ibi dolores ut parturientis.

6. [vers. 8.] In spiritu violento conteres naves Tharsis. Breviter intelligitur, evertes superbiam gentium. Sed unde ex hac historia dicitur eversio superbiae gentium? Propter naves Tharsis. Tharsis civitatem quaesierunt docti, hoc est, quaenam civitas hoc nomine significaretur: et aliquibus visum est Ciliciam dictam esse Tharsis, ex eo quod metropolis ejus Tharsus dicitur. De qua civitate erat etiam Paulus apostolus, natus in Tharso Ciliciae (Act. XXI, 39). Aliqui autem eam Carthaginem intellexerunt: fortassis aliquando ita nominatam, aut aliqua locutione ita significatam. [PL36.537] Namque apud prophetam Isaiam sic invenitur: Ululate naves Carthaginis (Isai. XXIII, 1, sec. LXX). Apud Ezechielem autem a diversis interpretibus, ab aliis Carthago, ab aliis Tharsis interpretata est (Ezech. XXXVIII, 13, sec. LXX); et hac diversitate interpretum potest intelligi hanc appellari Tharsum, quae Carthago dicebatur. Manifestum est autem, quod primordia regni Carthaginis navibus floruerunt, et ita floruerunt, ut inter caeteras gentes excellerent negotiationibus et navigationibus. Nam quando Dido fugiens fratrem delapsa est ad terras Africae, ubi Carthaginem condidit, naves quae paratae erant ad mercationem in ejus regione assumpserat ad fugam, consentientibus sibi regionis ejus principibus: et ipsae naves etiam condita Carthagine ad negotiandum non defecerunt. Atque hinc nimium superba facta est civitas illa, ut digne per ejus naves intelligatur superbia gentium, praesumens in incertis tanquam in flatibus ventorum. Jam non praesumatur de velificatione, et quasi prosperitate saeculi hujus, tanquam maris: fundamentum nostrum in Sion sit; ibi stabiliri debemus, non perflari omni vento doctrinae (Ephes. IV, 14). Quicumque ergo ex incertis hujus vitae tumuerant, evertantur; et subjiciatur Christo omnis superbia gentium, conterenti in spiritu violento naves Tharsis: non cujuscumque civitatis, sed Tharsis. Quomodo in spiritu violento? Timore fortissimo. Sic enim eum tremuit omnis superbia judicaturum, ut in humilem crederet, ne excelsum expavesceret.

7. [vers. 9.] Sicut audivimus, ita et vidimus. O beata Ecclesia! quodam tempore audisti, quodam tempore vidisti. Audivit in promissionibus, videt in exhibitionibus: audivit in prophetia, videt in Evangelio. Omnia enim quae modo complentur, antea propheta sunt. Erige oculos ergo, et diffunde per mundum; vide jam haereditatem usque ad terminos orbis terrae: vide jam impleri quod dictum est, Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11). Vide impletum esse quod dictum est, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6). Vide illum cujus pedes et manus fixi sunt clavis, cujus ossa in ligno pendentia numerata sunt, super cujus vestimentum sors missa est (Matth. XXVII, 35): vide regnantem, quem illi viderunt pendentem: vide in coelo sedentem, quem contempserunt in terra ambulantem. Vide inde impleri, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium (Psal. XXI, 28). Haec videns exclama cum gaudio, Sicut audivimus, ita et vidimus. Merito sic vocatur ipsa Ecclesia de gentibus: Audi filia, et vide, et obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Pater tuus Aquilo fuit, veni ad montem Sion. Audi, et vide: non vide, et audi; sed audi, et vide: prius audi, postea vide. Audis primo quod non vides, videbis postea quod audisti. Populus, inquit, quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII, 45). Si in obaubitu auris obaudivit, ergo non vidit. Et ubi est, Quibus non est nuntiatum de eo, videbunt; [PL36.538] et qui non audierunt, intelligent (Isai. LII, 15)? Ad quos non missi sunt Prophetae, ipsi primo audierunt et intellexerunt Prophetas: illi qui primo non audierunt, postea audientes admirati sunt. Remanserunt illi ad quos missi sunt, codices ferentes, veritatem non intelligentes; Testamenti tabulas habentes, et haereditatem non tenentes. Sed nos sicut audivimus, ita et vidimus. In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Ib audivimus, ibi et vidimus. Extra illam qui est, nec audit, nec videt; in illa qui est, nec surdus nec caecus est. Sicut audivimus, ita et vidimus. Et ubi audis? ubi vides? In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Deus fundavit eam in aeternum. Non insultent haeretici per partes conscissi: non se extollant qui dicunt, Ecce hic est Christus, ecce illic (Matth. XXIV, 23). Qui dicit, Ecce hic est, ecce illic, ad partes inducit. Unitatem promisit Deus: reges in unum collecti sunt, non per schismata dissipati sunt. Sed forte ista civitas quae mundum tenuit, aliquando evertetur. Absit: Deus fundavit eam in aeternum. Si ergo eam Deus fundavit in aeternum, quid times ne cadat firmamentum?

8. [vers. 10.] Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui. Qui susceperunt, et ubi susceperunt? Nonne ipse populus tuus suscepit misericordiam tuam? Si populus tuus suscepit misericordiam tuam, quomodo suscepimus misericordiam tuam, et in medio populi tui? quasi alii sint qui susceperunt, alii in quorum medio susceperunt. Magnum sacramentum, sed tamen notum: cum et hinc, hoc est, ex his versibus exsculptum fuerit et erutum quod nostis, non erit rudius, sed dulcius. Nunc quippe populus Dei censentur omnes qui portant sacramenta ejus, sed non omnes pertinent ad misericordiam ejus. Omnes quippe sacramentum Baptismi Christi accipientes, Christiani vocantur; sed non omnes digne illo sacramento vivunt. Sunt enim quidam de quibus dicit Apostolus: Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Tamen propter ipsam speciem pietatis in populo Dei nominantur: quomodo ad aream, quamdiu trituratur, non solum grana, sed etiam palea pertinet. Numquid et ad horreum pertinebit? In hoc medio autem populi mali est populus bonus, qui suscepit misericordiam Dei. Vivit digne misericordia Dei, qui audit et tenet et facit quod ait Apostolus: Praecipientes ergo rogamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis (II Cor. VI, 1). Qui ergo non in vacuum gratiam Dei suscipit, ipse tam sacramentum quam etiam misericordiam Dei suscipit. Et quid illi obest, quia in medio populi inobedientis est, donec area ista ventiletur, donec boni a malis separentur? quid ei obest in medio populi habitare? Sit de illis qui appellantur firmamentum, suscipiens misericordiam Dei; sit lilium in medio spinarum. Nam et ipsae spinae quoniam ad populum Dei pertinent, vis audire? Ita posita est ipsa similitudo: Sicut lilium, inquit, in medio spinarum, [PL36.539] ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2). Numquid dixit, in medio alienarum? Non; sed, in medio filiarum. Sunt ergo filiae malae, et inter illas est lilium in medio spinarum. Itaque illi qui sacramenta habent, et mores bonos non habent, et Dei dicuntur et non Dei; et ejus dicuntur et alieni: ejus, propter ipsius sacramentum; alieni, propter proprium vitium. Ita et filiae alienae: filiae, propter formam pietatis; alienae, propter amissionem virtutis. Sit ibi lilium, suscipiat misericordiam Dei, teneat radicem boni floris, non sit ingratum pluviae dulci de coelo venienti. Ingratae sint spinae, crescant de imbribus; ad ignem crescunt, non ad horreum. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui. In medio populi tui non suscipientis misericordiam tuam nos suscepimus misericordiam tuam. In sua enim propria venit, et sui eum non receperunt. In medio tamen eorum quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 11, 12).

9. Jam hic occurrit unicuique cogitanti, Et quid? Iste populus qui in medio populi Dei suscipit misericordiam Dei, quantum numerum habet? Quam pauci sunt! vix invenitur aliquis: illisne contentus Deus erit, et perdet tantam multitudinem? Dicunt hoc qui sibi promittunt quod a Deo promittente non audierunt. Et vere si male vivamus, si mundi hujus deliciis perfruamur, si nostris libidinibus serviamus, perditurus est nos Deus? Quot enim sunt illi qui videntur servare praecepta Dei? Vix invenitur unus vel duo vel paucissimi: ipsos solos Deus liberaturus est, et caeteros damnaturus? Absit, inquiunt: cum venerit et videbit tantam multitudinem ad sinistram, miserebitur, et dabit indulgentiam. Hoc plane etiam serpens ille promisit primo homini: nam minatus erat Deus mortem, si gustaret (Gen. II, 17). ille autem, Absit, inquit, non morte moriemini. Crediderunt serpenti, invenerunt verum esse quod minatus est Deus, falsum quod promiserat diabolus. Ita et nunc, fratres, ponite vobis Ecclesiam ante oculos ad instar similitudinemque paradisi: non cessat serpens suggerere quod tunc suggessit. Sed casus primi hominis ad experimentum cavendi debet nobis valere, non ad imitationem peccandi. Ideo ille cecidit, ut nos surgamus. Respondeamus talibus suggestionibus quod respondit Job. Nam et ipsum per feminam tamquam per Evam tentavit, et vicit in stercore (Job II, 8-10), victus in paradiso. Ergo non audiamus tales voces, nec putemus paucos esse istos: multi sunt, sed inter plures latent. Non possumus enim negare plures esse malos, et tam plures, ut inter eos prorsus boni non appareant, quomodo non apparent grana in area. Nam quisquis aream videt, potest putare quod palea sola sit. Da hominem inexpertum, et putat inaniter fieri quod boves mittuntur, quod ibi homines sub aestu desudant ut conterant paleam; sed ibi est et massa ventilatione purganda. Tunc procedet copia frumenti, quae latebat in copia palearum. Et modo vis invenire bonos? Esto, et invenies.

[PL36.540] 10. [vers. 11.] Contra istam ergo desperationem vide quid sequatur in psalmo isto. Quoniam cum dixisset, Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui, significavit esse populum non suscipientem misericordiam Dei, in cujus medio quidam suscipiant misericordiam Dei: et ne occurreret hominibus, tam paucos esse, ut prope nulli sint; quomodo consolatus est consequentibus verbis? Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae. Quid est hoc? Magnus Dominus et laudabilis valde, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus; nec potest esse laus ejus, nisi in sanctis ejus. Nam qui male vivunt, non eum laudant; sed etsi praedicant lingua, blasphemant vita. Quia ergo laus ejus non est nisi in sanctis ejus, non sibi dicant haeretici: In nobis remansit laus ejus, quia pauci sumus, et a turba separati; nos juste vivimus, nos laudamus Deum, non solum loquendo, verum etiam conversando. Respondetur eis ex hoc psalmo: Quid vos dicitis in parte laudare Deum, cui dictum est, Secundum nomen tuum Deus, ita et laus tua in fines terrae? Id est, quomodo notus es per omnes terras, sic et laudaris per omnes terras; nec desunt qui te nunc laudant per omnes terras. Illi autem laudant, qui bene vivunt. Secundum enim nomen tuum, Deus, ita et laus tua, non in parte, sed in fines terrae. Justitia plena est dextera tua: id est, multi sunt et illi qui stabunt ad dexteram. Non solum illi multi erunt qui stabunt ad sinistram, sed et ibi erit plenitudo massae ad dexteram constitutae: Justitia plena est dextera tua.

11. [vers. 12.] Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine. O mons Sion, o filiae Judaeae, laboratis modo inter zizania, inter paleas, inter spinas laboratis; sed exsultate propter judicia Dei. Non errat Deus in judicando. Discretae vivite, etsi concretae natae estis, non frustra vox exiit de ore et de corde vestro: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam (Psal. XXV, 9). Ille ventilabit tantus artifex, in manu ventilabrum portabit, ut unum granum tritici non cadat in acervum paleae comburendum, nec una arista paleae transeat ad massam in horreo recondendam (Matth. III, 12). Exsultate, filiae Judaeae, propter judicia Dei non errantis; et nolite modo temere judicare. Ad vos pertineat colligere, ad illum pertineat separare. Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine. Ne autem putetis filias Judaeae Judaeos esse. Juda Confessio est. Omnes filii confessionis, filii Judaeae sunt: quia, Salus ex Judaeis, nihil est aliud quam Christus ex Judaeis (Joan. IV, 22). Hoc ait et Apostolus: Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Judaeus est, et circumcisio cordis, in spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo (Rom. II, 28, 29). Talis Judaeus esto: gloriare de circumcisione cordis, etsi non habes circumcisionem carnis. Exsultent filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine.

[PL36.541] 12. [vers. 13.] Circumdate Sion, et complectimini eam. Dicatur eis qui male vivunt, in quorum medio est populus ille qui suscepit misericordiam Dei: In medio vestrum est populus bene vivens, Circumdate Sion. Sed quomodo? Complectimini eam. Nolite scandalis circumdare, sed charitate circumdate; ut qui bene vivunt in medio vestrum, eos imitemini, et eorum imitatione Christo, cujus membra sunt, incorporemini. Circumdate Sion, et complectimini eam. Narrate in turribus ejus. In altitudine munitionum ejus praedicate laudes ejus.

13. [vers. 14.] Ponite corda vestra in virtute ejus. Non ut habeatis formam pietatis, virtutem ejus abnegetis (II Tim. III, 5); sed in virtute ejus ponite corda vestra. Quae est virtus civitatis hujus? Qui vult intelligere virtutem hujus civitatis, intelligat vim charitatis. Ipsa est virtus quam nemo vincit. Hujus ignem nulli fluctus saeculi, nulla flumina tentationis exstinguunt. De hac dictum est, Valida est sicut mors dilectio (Cant. VIII, 6). Quomodo enim mors quando venit, resisti ei non potest, quibuslibet artibus, quibuslibet medicamentis occurras; violentiam mortis vitare non potest, qui mortalis natus est: sic contra violentiam charitatis mundus nil potest. A contrario enim similitudo data est de morte; quomodo enim mors ad auferendum violentissima est, sic charitas violentissima est ad salvandum. Per charitatem enim multi mortui sunt saeculo, ut viverent Deo. Hac charitate accensi martyres, non simulati, non vana gloria ventilati, non tales de quibus dictum est, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3), sed tales quos vere Christi et veritatis charitas perduceret ad passionem; quid eis fecerunt tentationes saevientium? Majorem violentiam habuerunt oculi flentium suorum, quam persecutiones insectantium. Quam multos enim tenebant filii ne paterentur! quam multorum genibus provolvebantur uxores, ne viduae relinquerentur! quam multos parentes filii prohibebant mori, sicut novimus et legimus in passione beatae Perpetuae! Facta sunt is a. Sed lacrymae quantaelibet et quantolibet impetu fluerent; quando ardorem charitatis exstinguerent? Haec est virtus Sion, cui et alibi dicitur: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI, 7). Annuntiate in turribus ejus, Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus.

14. Quid hic intelligimus, Ponite corda vestra in virtute ejus; et distribuite domos ejus? Id est, distinguite domum a domo, nolite confundere. Domus est enim formam pietatis habens, et pietatem non habens: est autem domus et formam et pietatem habens. Distribuite, nolite confundere. Tunc autem distribuitis et non confunditis; quando corda vestra in virtute ejus ponitis, id est; cum facti fueritis per charitatem spirituales. Tunc temere non judicabitis; tunc videbitis nihil obesse bonis malos, quamdiu sumus in hac area: Distribuite domos ejus. Potest et alius esse [PL36.542] intellectus. Domos illas duas, unam ex circumcisione, alteram ex praeputio venientem, Apostolis dictum est ut distribuerent. Cum enim vocatus esset Saulus, et factus apostolus Paulus, conveniens in unitatem coapostolorum suorum, sic cum eis habuit placitum, ut illi irent in circumcisionem, iste in praeputium (Gal. II, 9). Ista dispensatione apostolatus sui distribuerunt domos civitatis magni regis, et concordantes in angulo, Evangelium dispensatione diviserunt, charitate junxerunt. Et revera hoc magis intelligendum est. Nam sequitur, et ostendit quod hoc praedicatoribus dictum sit, Et distribuite domos ejus: ut enarretis in progenie altera, id est, ut etiam ad nos post futuros illorum Evangelii dispensatio perveniret. Non enim illis tantum laboraverunt, cum quibus in hac terra vixerunt; nec Dominus illis tantum Apostolis, quibus se vivum etiam post resurrectionem dignatus est ostendere, sed et nobis. Nam illis loquebatur, et nos significabat, cum diceret: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Numquid illi hic futuri erant usque in consummationem saeculi? Item dicit: Non pro his rogo tantum, sed pro his qui credituri sunt per verbum illorum in me (Joan. XVII, 20): Ergo attendit nos, quia passus est propter nos. Merito itaque dicitur, Ut enarretis in progenie altera.

15. [vers. 15.] Quid enarretis? Quoniam hic est Deus, Deus noster. Terra videbatur, terrae conditor non videbatur: caro tenebatur, sed Deus in carne non agnoscebatur. Tenebatur caro ab eis ex quibus fuerat sumpta ipsa caro, ex semine Abrahae enim virgo Maria: ad carnem remanserunt, divinitatem non intellexerunt. O Apostoli, o civitas magna! in turribus tu praedica, et dic, Hic est Deus, Deus noster. Sic, sic quomodo contemptus est, quomodo lapis ante pedes jacuit offendentium, ut humiliaret corda confitentium; sic hic est Deus noster. Certe visus est, sicut dictum est: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38). Hic est Deus noster. Et homo est, et quis est qui cognoscet eum? Quoniam hic est Deus noster. Sed forte ad tempus, quomodo dii falsi. Quia enim vocari possunt dii, esse autem non possunt, ad tempus vel vocantur. Nam quid eis dicit propheta, vel quid monet ut eis dicatur? Haec eis dicetis: Quid? Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra; et de his quae sub coelo sunt (Jerem. X, 11). Non est iste talis Deus, quoniam Deus noster super omnes deos. Super quos omnes deos? Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV, 5). Ipse est ergo Deus noster, hic est Deus noster: Quousque? In aeternum et in saeculum saeculi; ipse reget nos in saecula. Si Deus noster est, et rex noster est; protegit nos, quia Deus est, ne moriamur; regit nos, quia rex est, ne cadamus. Regendo autem nos non frangit nos; nam quos non regit, frangit. Reges eos, inquit, in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos (Psal. II, 9). Sed sunt quos non regit: ipsis non parcit, tanquam vas figuli conterens eos. Ab illo ergo optemus regi et liberari: [PL36.543] quia hic est Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi; et ipse reget nos in saecula.

Ընթերցողների արձագանքները

Հղումներ

Fons: Patrologia Latina, t. 36, coll. 515-543 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Հրապարակված է: Rodion Vlasov
Էջի ստեղծման ամսաթիվ: 2026-11-22, Թարմացում: 2026-11-22