Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Contra Julianum, Liber 6 (1/3)

LIBER SEXTUS

Libro Juliani quarto, ejusque in reliquam partem prioris libri de Nuptiis et Concupiscentia cavillationibus et calumniis respondet. Nasci hominem cum peccato confirmat ex Baptismo parvulorum, ex Apostoli verbis ad Romanos et ad Corinthios, ex ritu exorcismi et exsufflationis quae fit cum parvuli baptizantur. Ostendit oleae et oleastri exemplum apposite datum, ut intelligatur quomodo ex parentibus regeneratis ac justis nascantur filii peccatores et regenerandi. Peccatum originale in primis parentibus voluntarium esse, ac nobis quidem alienum proprietate actionis, nostrum tamen contagione propaginis. Hujus peccati merito fieri, ut tantis ab infantia miseriis atteratur genus humanum, utque parvuli sine regenerationis gratia morientes excludantur a regno Dei. Sanctificationem per Baptismum nunc et animae et ipsi corpori conferri, non tamen auferri hac in vita corruptionem corporis, quae ipsam quoque aggravat animam. Docet quomodo concupiscentia maneat actu, praetereat reatu. Pauli apostoli testimonia, perverse a Juliano exposita, revocat ad catholicum intellectum. Ad extremum Ezechielis auctoritatem, qua ille abutebatur, secundum legitimum sensum interpretatur.

CAPUT PRIMUM

1. Responsum est jam libro tuo tertio; respondeatur et quarto: aderit Dominus, ut non solum veritas, sed etiam charitas tibi exhibeatur a nobis. Quae duo quisquis tenuerit, nec fatuus, nec invidus erit. De quibus vitiis in principio memorati tui libri multa dixisti. Nam et error veritate, et livor charitate pellendus est. In hac autem tua disputatione cum de stultitia loquereris, dicens »eam matrem esse omnium vitiorum,« adhibuisti testimonium de Scriptura, ubi legitur, Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia habitat (Sap. VII, 28). Quaere itaque diligenter, utrum habitare cum sapientia puerilis vanitas possit, per quam necesse est ex infantia parvulus transeat, qui tamen transit: et considera qui primus fructus nascatur de radice quam laudas; et quanta in contrarium mutatione opus habeat ut diligatur a Deo, qui nisi eum qui habitat cum sapientia neminem diligit; in praedestinatis utique parvulis quod odit absumens, ut etiam ipsos a vanitate liberatos cum sapientia diligat habitantes: quos certe si ab ubere raptos abstulerit ultimus dies, miror si audes dicere habitaturos cum sapientia praeter regnum Dei, quo eos »bonum,« secundum te, »inviolatae inculpataeque naturae« non permittit accedere, nisi veri Salvatoris gratia redemptos liberet a falsi insipientia laudatoris. Ut omittam natura fatuos, multo amplius lugendos Scriptura teste quam mortuos (Eccli. XXII, 13). Quos quidem et ab isto tanto malo potest Dei gratia per sanguinem Mediatoris eruere: sed unde potuerunt in tantum malum ruere, si divino judicio nulla origini debetur poena vitiatae?

2. Ecce merito reprehendisti eos et graviter, »qui vel supersederunt scienda cognoscere, vel non formidant ignorata culpare.« Numquid hoc de his qui excordes nati sunt, potes dicere? Nec tamen eis sub Deo justo unde id accidere potuerit inventurus es, si nulla ex parentibus trahuntur merita filiorum. »Sed invidendo tibi, in quadam meridie compertae veritatis sine obumbramento ignorationis,« ut loqueris, »insanimus.« Itane vero tanta in parvulis mala, tu qui non invides, non vides? Bonus est Deus, justus est Deus: extranea prorsus mali est nulla natura, quae nostrae naturae secundum Manichaeos credatur admixta: unde sunt, non dico in moribus, sed in ipsis ingeniis cum quibus nascuntur tanta hominum mala, si non est humana origo vitiata, non est massa damnata? Quid, quod homo fatuitatis expers et ab invidiae [PL44.822] stimulis alienus, ipsam sic describis invidiam, ut in tua descriptione hoc vitium et peccatum appareat et poena peccati? Annon est peccatum diabolicum invidia? annon est poena peccati, quae »protinus ipsum de quo oritur vexat auctorem?« Haec verba tua sunt: et tamen diuturna loquacitate visus tibi es acutissime disputasse, »unum idemque vitium peccatum poenamque peccati esse non posse.« Sed forte quia invidus non es, vix tandem invidiam in alio libro videre potuisti de qua haec diceres, et tibi pro me quia mihi non invides contradiceres.

CAPUT II

3. Finito autem prooemio, ubi etiam laborasti, sicut soles, probare quod praedico, »Deum esse hominum conditorem;« mea deinde verba proponis, ubi dixi, »Mundo, non Deo nasci hominem, qui de concupiscentia carnis nascitur; Deo autem nasci cum ex aqua et spiritu renascitur« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 21). Quibus meis verbis sic insidiaris, ut asseras hinc intelligi me debere dixisse, quod ad diabolum pertineat quidquid ad mundum pertinet: quia scilicet alibi dixeram, »eos qui de corporum commixtione nascuntur ad jus diaboli pertinere;« asserendo utique, »de potestate erui tenebrarum, cum regenerantur in Christo.« Respondeo ergo calumniae tuae. Ita enim me vis putari appellasse mundum ad potestatem diaboli pertinentem, tanquam coelum et terram et omnia quae in eis sunt, vel diabolus fecerit, vel diabolus teneat. Hoc non dico, sed detestor, redarguo, et damno qui dicit. Sed hoc loco sic appellavi mundum, quemadmodum Dominus, ubi ait, Ecce venit princeps mundi (Joan. XIV, 30). Non enim coeli et terrae et omnium quae per Verbum, hoc est per eumdem ipsum Christum, facta sunt, unde scriptum est, Mundus per eum factus est (Id. I, 10), principem voluit intelligi diabolum: sed sicut dictum est, Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19); et iterum, Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est (Id. II, 16). Non enim coelum et terra non sunt a Patre per Filium; aut Angeli, sidera, arbusta, animalia, homines non sunt a Patre per Filium, quantum quidem attinet ad ipsam substantiam qua homines sunt: sed mundi princeps est diabolus, et mundus in maligno positus est, omnes utique homines qui rei sunt damnationis aeternae, si non inde liberentur, ut non jam pertineant ad principem peccatorum, redempti eo sanguine qui [PL44.823] in remissionem fusus est peccatorum. Huic ergo mundo, cujus princeps est, de quo ait qui vicit mundum (Joan. XVI, 33), Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet: huic, inquam, mundo nascitur homo, donec renascatur in eo qui vicit mundum, et in quo nihil invenit princeps mundi.

4. Quis est enim mundus, de quo dicit Salvator mundi et victor mundi, Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt (Id. VII, 7)? Numquid terrae ac maris, coeli ac siderum mala sunt opera? Sed utique mundus iste homines sunt. Nec ab isto mundo quisquam liberandus eligitur, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: qui dedit carnem suam pro mundi vita; quod non fecisset, nisi mundum invenisset in morte. Quis est mundus de quo dicebat Judaeis, Vos de hoc mundo estis; ego non sum de hoc mundo (Id. VIII, 23)? Postremo, quis est mundus de quo elegit Jesus discipulos suos, ut jam de mundo non essent, et eos de quo jam non erant, ipse mundus odisset? Sic enim loquitur Salvator mundi, lux mundi; sic, inquam, loquitur: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo; propterea odit vos mundus (Id. XV, 17-19). Si non addidisset, ego elegi vos de mundo; putari posset, ita dixisse, de mundo non estis, quemadmodum de se ipso dixerat, Ego non sum de hoc mundo. Neque enim et ipse fuit de mundo, et electus est inde ut non esset de mundo. Quis hoc dixerit christianus? Nec secundum hoc enim quod homo esse dignatus est, Filius Dei de mundo fuit. Quid ita, nisi quia in illo peccatum nunquam fuit, propter quod omnis homo prius mundo, non Deo nascitur, et ut Deo nascatur de mundo eligitur qui renascitur ut jam non sit de mundo? Propter quod ab eo princeps mundi ejicitur foras, sicut ipse testatur, dicens: Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Id. XII, 31).

5. Nisi forte eo usque vestra progredietur audacia, ut dicatis non de mundo eligi parvulos, quando Baptismo ejus abluuntur, de quo dictum est, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Ad istam reconciliationem si negatis parvulos pertinere, negantes eos esse de mundo; qua fronte nescio vivatis in mundo. Porro si eos fatemini, cum in corpus Christi transeunt, de mundo eligi; necesse est ut ei nascantur, de quo eliguntur ut renascantur. Nascuntur enim per carnis concupiscentiam, renascuntur per Spiritus gratiam. Illa de mundo est, haec venit in mundum, ut de mundo eligantur qui praedestinati sunt ante mundum. Cum autem dixisset Apostolus, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi; quomodo id faciat, mox adjunxit, atque ait, Non reputans illis delicta eorum (II Cor. V, 19). Totus ergo mundus ex Adam reus; Deo non negante manum formationis operi suo, seminibus [PL44.824] institutis quamvis paterna praevaricatione vitiatis: et cum per Christum reconciliatur mundus, de mundo liberatur; eo liberante qui venit in mundum, non de mundo eligendus, sed electurus; non meritorum electione, sed gratiae: quia reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5).

CAPUT III

6. Deinde propositis aliis meis verbis, ubi dixi, »Hujus concupiscentiae reatum regeneratio sola dimittit, ac per hoc generatio trahit;« moxque subjunxi, »Ergo quod generatum est regeneretur, ut similiter, quia non potest aliter, quod tractum est remittatur« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 21): frustra identidem conaris obtegere quod superfluum Baptismum putatis in parvulis, dicentes »mysteriorum Christi gratiam multis locupletem esse muneribus.« Velitis nolitis, parvulos credere confitemini in Christum per corda et ora gestantium. Ergo et ad ipsos pertinet dominica illa sententia: Qui non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Qua causa, qua justitia, si nullum trahunt originale peccatum? Quod autem dicis, »Hinc potius suos approbat, quod ante proprium voluntatis obsequium, hoc quod in eis fecit beneficiorum sublimat augmentis:« si ergo hinc suos istos approbat; profecto illos quibus hoc non donat, non approbat suos. Porro cum et ipsi eadem causa sint ejus, quia condidit eos; cur non et ipsos eodem modo approbat suos? Hinc de fato, vel de acceptione personarum nihil negatis. Jam ergo nobiscum gratiam confitemini. Quid est enim aliud, ubi nihil illorum est? In una igitur eademque causa, alius relinquitur justitia judicante, non fato; alius assumitur gratia praestante, non merito.

7. Frustra omnino contenditis, nec ab originali peccato parvulos regeneratione mundari. Non hoc ostendit, qui dixit, Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ejus baptizati sumus. Dicendo enim, Quicumque, non utique parvulos fecit exceptos. Quid est autem in morte Christi baptizari, nisi peccato mori? Unde etiam de ipso idem alio loco dicit, Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel. Quod utique dictum est propter similitudinem carnis peccati: propter quod et magnum mysterium est crucis ejus, ubi et vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati. Si ergo in Christo parvuli baptizantur, in morte ejus baptizantur. Si in morte ejus baptizantur, mortis ejus similitudini complantati peccato utique moriuntur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Et quid est complantari similitudini mortis ejus, nisi quod sequitur, Sic et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. VI, 3-11)? Numquid dicturi sumus, peccato mortuum fuisse Jesum, quod nullum habuit unquam? Absit. Et tamen quod mortuus est peccato, mortuus est semel. Mors enim ejus peccatum nostrum significavit, quo utique ipsa mors accidit: cui morti mortuus, id est, ut mortalis [PL44.825] non esset ulterius, peccato dicitur mortuus. Quod ergo ipse significavit in similitudine carnis peccati, hoc per ejus gratiam nos agimus in carne peccati: ut quomodo ille moriendo similitudini peccati peccato mortuus praedicatur, ita quicumque in illo fuerit baptizatus, eidem rei cujus illa fuerat similitudo moriatur; et quomodo in illius vera carne vera mors fuit, sic fiat in veris peccatis vera remissio.

CAPUT IV

8. Totus itaque iste Epistolae apostolicae locus si te ab ista pravitate non corrigit, nimis obduruisti. Quamvis enim sibi connexa sint omnia quibus ait, scribens ad Romanos, ut gratia Dei commendetur per Jesum Christum: tamen quia Epistolam totam hic recolere et pertractare non possumus, valde enim longum est; ex isto capite quod agitur consideremus, ubi ait, Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V, 8 et 9). Hoc tu dictum exceptis parvulis vis putari. Ubi si abs te quaeram; si non sunt inter peccatores habendi, quomodo pro eis mortuus est, qui pro peccatoribus mortuus est? Respondebis non pro solis peccatoribus mortuum, quamvis sit etiam pro peccatoribus mortuus. Quod quidem nusquam legis in divinis auctoritatibus, mortuum scilicet esse Christum etiam pro eis qui nullum habuerunt omnino peccatum. Sed attende quam validis testimoniis urgearis. Tu dicis etiam pro peccatoribus mortuum: ego dico nonnisi pro peccatoribus mortuum; ita ut respondere cogaris, si nullo peccato parvuli obstricti sunt, non esse pro parvulis mortuum. Dicit enim ad Corinthios: Quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 14, 15). Nullo modo hic negare permitteris, nonnisi pro his qui mortui sunt, mortuum fuisse Jesum. Quos igitur hoc loco intelligis mortuos? numquid eos qui de corpore exierunt? Quis ita desipiat ut hoc sapiat? Eo modo itaque intelligimus mortuos, pro quibus omnibus unus mortuus est Christus, quomodo alibi dicit: Et vos cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo (Coloss. II, 13). Ac per hoc, unus, inquit, pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt: ostendens fieri non potuisse ut moreretur nisi pro mortuis. Ex hoc enim probavit omnes mortuos esse, quia pro omnibus mortuus est unus. Impingo, inculco, infercio recusanti: accipe, salubre est, nolo moriaris. Unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt. Vide quia consequens esse voluit, ut intelligantur omnes mortui, si pro omnibus mortuus est. Quia ergo non in corpore, restat ut in peccato esse mortuos omnes, pro quibus Christus mortuus est, nemo neget, nemo dubitet, qui se non negat aut dubitat esse christianum. Quapropter, si nullum trahunt peccatum parvuli, non sunt mortui. Si non sunt mortui, non est mortuus pro eis, qui non est mortuus nisi pro mortuis. Tu autem jam in primo tuo libro [PL44.826] contra nos clamans, dixisti, »Christum etiam pro parvulis mortuum.« Nullo modo igitur negare permitteris eos trahere originale peccatum. Nam mortui unde, si non inde? aut propter quam mortem parvulorum mortuus est, qui non est mortuus nisi pro mortuis? Eumque tu mortuum pro parvulis confiteris. Redi ergo mecum ad illud quod ad Romanos coeperam dicere.

9. Commendat, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Cum peccatores, inquit, essemus, hoc est, cum mortui essemus, Christus pro nobis mortuus est: multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Hoc est illud quod alibi dicitur, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Deinde hic sequitur: Non solum autem, sed et gloriantes in Deo, per Dominum nostrum Jesum Christum. Non solum, inquit, salvi, sed et gloriantes. Per quem nunc et reconciliationem accepimus. Et tanquam causa quaereretur, quare per unum Mediatorem hominem fiat ista reconciliatio: Propter hoc, inquit, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Quid ergo egit lex? Itane illa reconciliare non potuit? Non, inquit, Usque enim ad Legem, peccatum in mundo fuit: Hoc est, nec lex potuit auferre peccatum. Peccatum autem non deputabatur cum Lex non esset. Erat quidem peccatum, sed non deputabatur, quia non cognoscebatur. Per Legem enim, sicut in alio loco dicit, cognitio peccati (Rom. III, 20). Sed regnavit mors ab Adam, usque ad Moysen: quia nec per Moysen, id est, nec per Legem regnum ejus ablatum est. Regnavit autem et in his qui non peccaverunt. Quare igitur, si non peccaverunt? Audi quare: In similitudine, inquit, praevaricationis Adae, qui est forma futuri. Dedit enim ex se formam posteris suis, quamvis peccata propria non habentibus, ut peccati paterni contagione morerentur, qui per ejus carnalem concupiscentiam gignerentur. Sed non sicut delictum, inquit, ita et donatio. Si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in multis abundavit. Multo magis utique abundavit, quia in quibus abundat, temporaliter moriuntur, in aeternum victuri sunt. Et non, inquit, sicut per unum peccantem, ita est et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem. Et unum quippe illud ad damnationem [PL44.827] trahere potuit: sed gratia non hoc unum tantum, verum etiam plura, quae superaddita sunt peccata delevit. Si enim ob unius delictum, inquit, mors regnavit per unum; multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Superior repetitus est sensus; quia multo magis in vita regnabunt, qui sine fine regnabunt; quam mors in eis regnavit, quae cum fine regnavit. Itaque sicut per unius, inquit, delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae. Ideo et ibi omnes, et hic omnes, quia nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad vitam nisi per istum. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; ita et per unius obedientiam justi constituentur multi. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: ut quemadmodum regnavit peccatum in morte, sic et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.

10. Quid ergo dicemus, inquit? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. Quid enim praestitit gratia, si permanendum est in peccato? Denique sequitur et dicit: Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Hinc nunc diligenter attende, et quod sequitur ut intelligas intentus ausculta. Cum dixisset, Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Hic sunt parvuli qui baptizantur, an non sunt? Si non hic sunt, falsum est ergo quod ait, Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; quia non in morte illius baptizantur parvuli. Sed quoniam verum dicit Apostolus, nulli intelliguntur excepti. Nam si de solis majoribus dictum putatis, qui jam utuntur libero arbitrio, cum dicat ille, Quicumque; frustra vos terret dominica illa sententia, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu. Habetis enim magnum compendium: asseverate et hoc de solis majoribus dictum, nequaquam parvulos ista generalitate concludi. Et quid vobis est de quaestione Baptismatis laborare, utrum sit vita aeterna praeter regnum Dei, an vita aeterna privandi sint, innocentes tot imagines Dei, ac per hoc aeterna morte plectendae? Si autem hoc dicere non audetis, quoniam universaliter prolata sententia est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5): eadem vos universitas comprimit, dicente Apostolo, Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus. Ergo et parvuli qui baptizantur in Christo, quoniam in morte ipsius baptizantur, peccato moriuntur. Inde enim connexa sunt ista sequentia, cum superius dictum esset, Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Nam velut quaereretur, quid est mori peccato? An ignoratis, inquit, quoniam quicumque [PL44.828] baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus? Hinc probans quod supra dixerat, Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? ut qui se non ignorarent in morte Christi baptizatos, cum baptizarentur in Christo, scirent etiam se mortuos esse peccato; quia nihil est aliud in morte Christi baptizari, nisi peccato mori. Hoc diligentius exponens adjungit, et dicit: Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati sumus similitudini mortis ejus; sic et resurrectionis erimus: hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum illo: scientes quia Christus surgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. V, 8-VI, 11). Si ergo peccato non moriuntur parvuli, procul dubio in Christi morte non baptizantur. Si in Christi morte non baptizantur, non in Christo baptizantur. Quicumque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. In Christo autem baptizantur, peccato ergo moriuntur. Cui peccato, quaeso te, nisi quod originale traxerunt? Argumentationes hominum conticescant: Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11). Abscondit haec a sapientibus et prudentibus, et revelavit ea parvulis (Matth. XI, 25). Si tibi christiana fides displicet, apertius confitere: nam christianam fidem aliam non potes invenire. Unus homo est ad mortem, unus ad vitam. Ille tantum homo, iste Deus et homo. Per illum est mundus inimicus factus Deo: per istum mundus reconciliatur Deo electus ex mundo. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 22, 49). Haec stabilitamenta fidei christianae qui subvertere nititur, stantibus eis ipse subvertitur.

CAPUT V

11. Prorsus quod in libro meo dixi, cui resistis, verum est: »Nam quod dimissum est in parente, ut trahatur in prole, miris quidem modis fit, sed tamen fit: et quia modus ipse non facili ratione indagatur, nec sermone explicatur, ab infidelibus non creditur« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 21). Quibus verbis meis insidiaris mendaciter, quasi dixerim, »nec ratione comprehendi, nec sermone explicari;« subtrahens inde quod dixi, »non facili« sive »ratione« sive »sermone.« Aliud est »nulla,« quod tu dicis; aliud est »non facili,« quod ego dixi: ubi quid aliud quam calumniosus appares? Sed etsi [PL44.829] nulla ratione indagetur, nullo sermone explicetur: verum tamen est quod antiquitus veraci fide catholica praedicatur et creditur per Ecclesiam totam; quae filios fidelium nec exorcizaret, nec exsufflaret, si non eos de potestate tenebrarum, et a principe mortis erueret; quod in libro meo, cui velut respondes, a me positum est (De Nupt. et Concup., lib. 1, n. 22): sed id tu commemorare timuisti, tanquam ipse ab orbe toto exsufflandus esses, si huic exsufflationi qua princeps mundi et a parvulis ejicitur foras, contradicere voluisses. Frustra te intorques argumentationibus vanis, non adversus me, sed adversus communem matrem spiritualem; quae non te aliter peperit, quam sicut jam non vis ut pariat; contra cujus viscera satis acutis telis tibi videris armatus, de justitia Dei contra justitiam Dei, de gratia Dei contra gratiam Dei colligens argumenta. Tunc enim est Dei vera justitia, si grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1) non sit injustum. Quomodo autem non est injustum jugum grave, si nullum est in parvulis malum, propter quod juste jugo premantur gravi? Tunc est vera Dei gratia, si hoc rebus exhibeat, quod verbis sonat. Quomodo autem hoc facit, si eum exsufflat in quo novit non esse quod pellat, si eum lavat in quo novit non esse quod abluat?

12. Numquid vel tibi vel quibuslibet consectaneis tuis aliquid dicere videreris, si quantum sit (ut ex ea natum necesse sit renasci, non renatum sit necesse damnari) malum concupiscentiae carnis, sanctitate mentis cogitare possetis: et quid conferat gratia, cum reatum ejus absolvit, quo faciebat originaliter hominem reum, quando fit in illo plena remissio peccatorum; quamvis ipsa remaneat, contra quam regenerati spiritus concupiscat, aut bene usurus hoc malo in minore certamine, aut omnino non usurus in majore certamine? Inest enim sensus hujus mali, dum reluctatur atque cohibetur. Reatus autem ille, qui sola regeneratione dimittitur, quemadmodum cum inesset non sentiebatur; ita ejus ablatio fide creditur, non carne vel mente sentitur. Ideo in hujus rei obscuritate te jactas, et adversus veritatem quae ostendi hominum maxime carnalium sensibus non potest, quanto magis ut putas acriter, tanto magis infideliter pugnas.

13. Sed Verte omnes tete in facies, et contrahe quidquid Sive animis, sive arte vales: Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Ergo verum est nos mortuos esse peccato in morte Christi, quae fuit sine peccato: ac per hoc et majores et parvuli. Neque enim illi et non isti, aut isti et non illi: sed quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus. [PL44.830] Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem. Non sine parvulis: quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus. Ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati fuimus similitudini mortis ejus, sed et resurrectionis erimus. Hic sunt et parvuli complantati similitudini mortis ejus. Hoc enim ad omnes pertinet quicumque baptizati sumus in Christo Jesu. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est. Quorum vetus homo, nisi quicumque baptizati sumus in Christo? Hic itaque agnoscamus et parvulos, quia et ipsos baptizatos non negamus in Christo. Et utquid simul crucifixus est vetus homo noster? Ut evacuetur, inquit, corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Propter hoc corpus peccati, misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3). Qua igitur impudentia negamus etiam parvulos corpus habere peccati, cum hoc quod dicit, omnium sit quicumque baptizati sumus in Christo? Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo; scientes quia Christus surgens ex mortuis jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos, inquit, existimate vos mortuos esse peccato; vivere autem Deo in Christo Jesu. Quibus hoc dicit? evigilasne, et attendis? Eis utique quibus dicebat, Si autem mortui sumus cum Christo. Et qui sunt hi, nisi quibus dixerat, Vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati? nisi quibus dixerat, Complantati sumus similitudini mortis ejus? nisi quibus dixerat, Consepulti sumus ergo illi per Baptismum in mortem? Et hoc quibus, vel de quibus dixerat, lege superiora verba, quibus haec cuncta connexa sunt, et invenies: An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus? Et cum hoc diceret, probare quid voluit? Lege adhuc paulo superius, et invenies: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Aut ergo agnoscite parvulos in Baptismate mortuos esse peccato, et fatemini habuisse cui morerentur originale peccatum: aut aperte dicite non eos in morte Christi baptizatos, cum baptizarentur in Christo; et Apostolum mendacii redarguite, dicentem, Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus.

14. Ego haec arma coelestia, quae vincunt Coelestium, non dimitto: his fidem meam sermonemque committo. Argumenta quae profertis, humana sunt: haec munimenta divina sunt. Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Numquid ideo delicta non sunt? Ita et originale delictum quod in parente regenerato remittitur, et tamen transit in prolem, et manet nisi et ipsa regeneretur, quis intelligit? Numquid ideo non est delictum? Unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Quo corde, quo ore, qua fronte [PL44.831] parvulos mortuos negatis, pro quibus Christum mortuum non negatis? Si non est pro eis Christus mortuus, utquid baptizantur? Quicumque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus. Si autem etiam pro eis mortuus est, qui unus pro omnibus mortuus est; ergo mortui sunt et isti cum omnibus. Et quia in peccato mortui sunt, moriuntur et peccato ut vivant Deo, quando renascuntur ex Deo. Quod si explicare non possim quomodo vivus generet mortuum (mortuus enim peccato parens, et vivens Deo, generat tamen in peccato mortuum, nisi et ipse peccato regeneratione moriatur, et vivat Deo); numquid ideo falsum est, quia explicari verbis vel non potest, vel difficillime potest? Tu nega, si audes, natum mortuum, pro quo Christum non negas mortuum. Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14). Verba sunt apostolica; sed arma sunt nostra, quibus tamen si repugnare nolis, intelligis quod sine dubitatione credendum est etiam si non intelligas. Homo enim qui spiritualiter natus, carnaliter gignit, utrumque habet semen, et immortale unde se gaudeat vivum, et mortale unde generet mortuum. Cui vivificando nullo modo necessaria Christi mors esset, nisi mortuus natus esset. Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt. Nec eos de ista morte excitatis, quos mortuos non esse clamatis: sed ne vivant potius impeditis, quando in eorum parentibus fidem, qua una possunt reviviscere, impiorum argumentorum machinis oppugnatis.

CAPUT VI

15. Sed jam veniamus ad prolixam et operosam disputationem tuam, qua illud, quod quantulaecumque similitudinis gratia in re ad perspiciendum difficili, adhibendum putavi (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 21), de olea scilicet, quod ejus semen degeneret in oleastrum, refutare molitus es: prius affirmans, »quod ei rei quae per se defendi non potest, nihil suffragentur exempla.« Cur ergo Apostolus, mox ut proposuit quaestionem quomodo resurgant mortui, quo autem corpore veniant, continuo rem incognitam et inexpertam exemplo probare suscepit, adjungens, Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi moriatur (II Cor. XV, 36), etc.? Quod quidem exemplum et huic rei qua de agitur, non omni modo est inconveniens. Purgatur enim a palea triticum, sicut homo a peccato, et tamen inde cum palea nascitur alterum.

16. Quid est autem quod de crocodilo dicere voluisti, »solum esse in omnibus animalibus, cui superiores mandibulas moveri Albinus affirmat; et ignem, cum sit omnibus exitio, salamandrae esse ludibrio?« Nonne ista contra vos potius protulisti, quando invenitur aliquid unde monstretur esse possibile quod generaliter negabatur? Cum ergo vos generaliter negaveritis, posse gignentes in prolem trajicere quod non habent ipsi; si fuerit inventum quod possit hoc facere, ita superamini, sicut ille qui dixerat, [PL44.832] non posse animalia nisi inferiores movere mandibulas, invento crocodilo sine ambiguitate superatur; et qui dixerat nullum animal in igne vivere, demonstrato quod de salamandra perhibetur, sine ambiguitate convincitur. Cum igitur definis »naturalia per accidens non converti;« si vel unus quispiam fuerit inventus, qui vitiatus aliquo casu cum eodem vitio genuerit filium, factumque sit proli naturale quod parenti accidens fuit; nempe tua definitio ista frustrabitur. Item cum definis, »parentem quod ipse non habet, in suam prolem non posse transmittere,« nonne definitio etiam ista destruetur, cum tibi fuerint demonstrati nati homines integerrimis omnibus membris ex his parentibus, qui nonnulla membra perdiderant? Audiebamus a majoribus nostris, qui se id nosse ac vidisse dicebant, Fundanium Carthaginis rhetorem, cum ipse accidenti vitio luscus esset, luscum filium procreasse. Quo exemplo evertitur illa tua sententia, qua dicis, »naturalia per accidens non converti.« Accidens quippe fuit in patre, quod factum est in filio naturale. Illam vero alteram, qua dicitis, »parentes in filios ea quae non habent ipsi non posse transfundere,« alius Fundanii filius, quod maxime usitatum est, cum duobus oculis de lusco natus evertit, et innumerabiles qui nascuntur oculati de parentibus caecis. Transmittendo quippe in eos quos gignunt quod ipsi non habent, vos potius quam suos filios sibi similes esse demonstrant, qui tam fuistis in vestris definitionibus caeci.

CAPUT VII

17. Sane cum ea quae ad rem non pertinent multum loqueris, dixisti aliquid unde me quiddam quod ad rem pertinet admoneres, ubi aisti, »Curiositatem quod comprehenderit, minus solere mirari; et adversus eam divinitus fuisse provisum, ut multa de terra innumeris discreta proprietatibus gignerentur.« Et revera haec est utilitas occultorum operum Dei; ne prompta vilescant, ne comprehensa mira esse desistant. Unde et Scriptura dicit: Sicut ossa in ventre praegnantis, ita non agnoscis opera Dei quaecumque faciet universa (Eccle. XI, 5). Recte itaque et ipse dixisti, contra curiositatem quae minus solet mirari quod potuerit comprehendere, incomprehensibilia esse opera Dei. Cur ergo humana opinatione conaris evertere, quod minus vales in divina ratione comprehendere? Ego quidem, non (ut tu calumniaris) dixi, »nulla ratione comprehendi posse;« sed dixi, »facili ratione non posse.« Verumtamen quid si contra vitium curiositatis humanae, cui solent, ut ipse commemoras, comprehensa vilescere, etiam hoc Deus, quemadmodum multa, sic occultare voluit, ut id investigare atque comprehendere humana conjectura non possit? ideone contra Ecclesiam matrem vestram ratiunculis vestris quasi parricidalibus pugiunculis debetis armari, ut vim Sacramenti ejus occultam, qua purgandos concipit parvulos, quamvis de purgatis parentibus natos, tanquam ossa in ventre praegnantis, non contrectando, sed laniando quaeratis? Nisi autem [PL44.833] sermonis longitudine nollem fatigare lectorem, jam te mille rerum generibus, quarum incomprehensibilis ratio contra usitatas naturae vias quasi per deserta opaca repit, obruerem; in quibus etiam degenerantia semina, non quidem in dissimillimum genus (quia nec oleaster sic est ab olea discretus ut vitis), sed in quamdam, si dici potest, similem dissimilitudinem, sicuti viti est labrusca dissimilis, quae tamen de semine vitis gignitur, multa monstrarem. Et cur non credamus hoc ideo voluisse Creatorem, ut crederemus etiam semen hominis posse vitium de gignentibus trahere, quod in eis a quibus gignitur non sit: ut ad ejus gratiam, qua homines eruuntur a potestate tenebrarum et in regnum illius transferuntur, etiam baptizati cum suis parvulis currerent; sicut tecum cucurrit pater sanctus, nesciens eidem gratiae quam esses futurus ingratus?

18. Sed naturae scrutator acerrimus limites ejus invenis, et regulas figis, dicens, »Per rerum naturam fieri non posse, ut illud probentur tradere parentes, quo caruisse creduntur. Quod si tradunt,« inquis, »non amiserunt.« Istae sunt Pelagianae definitiones, quas lecto ad religiosae memoriae Marcellinum, quod commemoras, opusculo nostro (De Peccatorum Meritis, lib. 3, capp. 3, 8 et 9), jam respuere debuisti. Prior enim Pelagius de parentibus fidelibus dixit, »non eos potuisse in posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt.« Sed quam sit falsum, exemplis evidentissimis perdocetur, quorum aliqua supra dixi, unde est et hoc quod etiam nunc dicam. Quid enim praeputii retinet circumcisus, de quo praeputiatus tamen gignitur, et quod jam non est in homine, trahitur in hominis semine? Nec ob aliud credendum est, antiquis patribus hoc divinitus fuisse praeceptum, ut octavo die circumciderent parvulos ad significandam regenerationem quae fit in Christo, qui post diem septimum sabbati, quo die jacuit in sepulcro, traditus propter delicta nostra, sequenti, id est, octavo in hebdomadibus die resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Quod sacramentum circumcisionis in figura praecessisse Baptismatis, quis vel mediocriter sacris Litteris eruditus ignoret; cum apertissime de Christo dicat Apostolus, Qui est caput omnis principatus et potestatis, in quo etiam circumcisi estis circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi; consepulti ei in Baptismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis: et vos cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta (Coloss. II, 10-13)? Hujus ergo circumcisionis non manufactae, quae nunc fit in Christo, similitudo praemissa est illa circumcisio manu facta, quae data est Abrahae.

19. [Non enim dici potest, Praeputium corpus est, [PL44.834] hoc autem quod trahitur in origine, vitium: et illo quidem abscisso, vim ejus tamen nequaquam tolli potuisse de semine; hoc vero vitium quod non est corpus, sed accidens, cum indulgentia sit remissum, in semine non potuisse residere: hoc, inquam, a quovis callidissimo dici non potest, cum auctoritate divina superetur, qua ipsa pars corporis ob hoc jussa est amputari, ut hoc vitium purgaretur. Quod nisi esset in semine, ad parvulos, quibus circumcisione illa corporis auferendum est, nullatenus perveniret: neque si minime pervenisset, indigeret ullatenus hac corporis circumcisione semoveri. Cum autem parvulus proprium nullum habeat omnino peccatum, restat ut nullum eidem aliud auferatur nisi originale illo remedio sine quo perit anima ejus de populo suo; quod sub justo Deo non fieret, nisi esset culpa qua fieret. Quae quoniam propria nulla est, restat ut sola originis vitiatae sit culpa ].

20. Ecce circumcisus tradit nascenti de se, quo caruit in se. Quid est ergo quod dicis, »Per rerum naturam fieri non posse, ut illud homines probentur tradere, quo caruisse creduntur?« Bonum est praeputium, non est malum, quia Deus illud fecit, sicut de oleastro copiosissime disputasti. Respondetur tibi: Bonus est oleaster in rerum natura, sed in mysteriorum scriptura malum significat; sicut lupi, sicut vulpes, sicut sus lota in volutabris coeni, sicut canis conversus ad suum vomitum: in rerum natura bona sunt omnia, sicut oves; omnia quippe Deus fecit bona valde (Gen. I, 31): sed in sanctis Libris lupi malos significant, oves autem bonos. Nec secundum id quod sunt, sed secundum id quod significant, de illis similitudines damus, quando de bonorum malorumque differentia disputamus. Sic et praeputium quoniam particula est humani corporis, quod totum est bona susbstantia, utique bonum est per naturam; sed malum significat per figuram, cum die octavo circumcidi praecipitur parvulus, propter Christum, in quo, sicut Apostolus dicit, circumcisi sumus circumcisione non manu facta, quam sine dubio praefiguravit circumcisio manu facta. Praeputium itaque non est peccatum, sed significat peccatum, et maxime originale; quia per ipsum membrum est origo nascentium, per quod peccatum dicti sumus natura filii irae: nam et ipsum membrum natura proprie dicitur. Proinde circumcisio carnis non solum illam quasi generalem sententiam vestram sine ambiguitate subvertit, qua dicitis, »Per rerum naturam fieri non posse, ut quo ipse caruit, tradat proli parens:« verum etiam quia praeputium peccatum significat, et invenitur in nascente, quod jam non erat in parente; profecto originale peccatum quod jam remissum est parentibus baptizatis, manere demonstrat in parvulis, nisi et ipsi baptizentur, id est, spirituali circumcisione mundentur: vosque convincit esse verissimum quod negatis; quia et ipse parvulus, de quo dictum est, Peribit anima ejus de populo [PL44.835] suo, si octavo die non fuerit circumcisus (Gen. XVII. 14, 12), invenire sub justo judice cur pereat non potestis, negantes originale peccatum.

21. Relinquamus silvas oleastrorum, et montes vel Africanos vel Italos olivarum; nec interrogemus agricolas, qui cum tibi aliud, mihi aliud forte responderint, neutros possumus celeri exploratione convincere, si ad hoc experiendum seminetur arbor, seris factura nepotibus umbram (Virgil. Georg. lib. 2, vers. 58). Habemus oleam, non Africanam, non Italam, sed Hebraeam; cui nos qui fuimus oleaster, insitos esse gaudemus. Illi oleae data est circumcisio, quae nobis solvit istam sine disceptatione quaestionem. Trahit praeputium proles, quod jam non habet parens; caruit, et tamen tradidit; amisit, et tamen transmisit: et hoc praeputium peccatum significat. Ergo et ipsum potest in parentibus interire, et tamen ad filios pertransire. Attestetur etiam ipse infans, et tacens dicat: Peritura est anima mea de populo meo, si non fuero circumcisus octavo die: qui ergo et originale malum diffitemini, et justum Deum fatemini, quid peccaverim dicite. Huic infanti tacite clamanti quoniam loquacitas vestra nulla rationabili voce respondet, voces potius vestras apostolicis nobiscum vocibus jungite. Quae sint enim ex parentibus, vel utrum sint etiam alia contagia peccatorum, liberum nobis est quaerere; sive sit facile, sive difficile, sive impossibile reperire: per unum tamen hominem in hunc mundum intrasse peccatum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12); aliter nobis fas esse non existimemus accipere, nisi ut omnes mortuos esse credamus in primi hominis peccato, pro quibus mortuus est Christus, et omnes mori peccato quicumque baptizantur in Christo.

CAPUT VIII (a)

22. Sed in aliis verbis meis, quae velut refellenda interponis disputationi tuae, dicis, »me vulgum tibi excitare conatum;« quoniam dixi (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 22), »fidem non dubitare christianam, quam novi haeretici oppugnare coeperunt, et eos qui lavacro regenerationis abluuntur, redimi de diaboli potestate; et eos qui nondum tali regeneratione redempti sunt, etiam parvulos filios redemptorum, sub ejusdem diaboli esse potestate captivos, nisi et ipsi eadem gratia redimantur.« Quod ut apostolico testimonio comprobarem, »ad omnes aetates« dixi »pertinere illud, de quo Apostolus loquitur, beneficium Dei: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae« (Coloss. I, 13). Si hac sententia contra vos vulgus movetur; nonne hinc te potius oportet advertere, ita esse vulgatam et apud omnes confirmatam istam catholicam fidem, ut nec notitiam possit fugere popularem? Necesse quippe fuerat, quidquid in parvulis suis ageret, quod attinet ad mysteria christiana, [PL44.836] omnes nosse Christianos. Cur autem dicis, »quod certaminis singularis oblitus in vulgum refugerim?« Quis tibi promisit meum singulare certamen? Ubi, quando, quomodo, quibus praesentibus, quibus arbitris? »Oblato,« sicut loqueris, »placuit componi foedere bellum« (Virgil. Aeneid. lib. 12, vers. 109), »ut pugnas omnium contentio nostra dirimeret?« Absit ut mihi apud Catholicos arrogem, quod te tibi apud Pelagianos arrogare non pudet. Unus sum e multis, qui profanas vestras novitates ut possumus refutamus, sicut unicuique nostrum Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Antequam essem natus huic mundo, et antequam essem renatus Deo, multa catholica lumina vestras futuras tenebras redarguendo praevenerunt: de quibus jam duobus superioribus libris meis quanta potui manifestatione disserui. Habes quo te avoces, si te adversus catholicam fidem adhuc insanire delectat.

23. Nec nomine »sellulariorum opificum« derideas membra Christi: memento quia infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. 1, 27). Quid est autem, »quod eis cum ostendere coeperis, in me acerbiores fient?« Mentiri eis noli, et non fient. Ego enim non »eos,« sicut calumniaris, »assevero peculium diaboli,« quos redemptos Christi sanguine scio: »nec diabolo conjugia,« in quantum conjugia sunt, »ulla transcribo;« nec »eum genitalium commentor artificem;« nec »excitatorem virorum nisi ad illicita,« nec »fecundatorem mulierum,« nec »conditorem« assero »parvulorum.« Haec ergo quae a me aliena sunt, si eis de me dixeris, mentieris: et si quisquam eorum tibi credens acerbior in me fuerit factus, deceptus poterit esse, non doctus. Ii vero qui et utrumque nostrum, et fidem catholicam sciunt, discere abs te aliquid nolunt; sed cavent potius, ne auferas quod noverunt. Multi quippe sunt in eis, qui non solum praeter me, verum etiam priores me ista didicerunt, quae vester novus error oppugnat. Cum ergo non eos ipse fecerim, sed invenerim hujus quam negatis socios veritatis, quomodo eis ego sum auctor hujus quem putatis erroris?

CAPUT IX

24. »Explica,« inquis, »quomodo peccatum personae illi juste possit adscribi, quae nec voluit peccare, nec potuit.« Aliud est perpetratio propriorum, aliud alienorum contagio peccatorum, quantum quidem ad suae cujusque vitae pertinet actionem. Nam si vos sententiam rectam in vestrum tortum sensum torquere nolletis, audiretis Apostolum hoc breviter explicantem, qui unum dixit fuisse in quo omnes peccaverunt. In illo uno mortui sunt omnes, ut moreretur alius unus pro omnibus. Unus enim pro omnibus mortuus est: ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14), pro quibus Christus mortuus est. Nega igitur Christum etiam pro parvulis mortuum, [PL44.837] ut eximas eos de numero mortuorum, hoc est, de contagio peccatorum. »Qui fieri potest,« inquis, »ut res arbitrii conditioni seminum misceatur?« Si fieri non posset, non esset unde parvulos nondum de corpore egressos mortuos diceremus. Quia si Christus et pro ipsis mortuus est, ergo et ipsi mortui sunt: quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Audisne, Juliane? haec Apostoli verba, non mea sunt. Quid a me quaeris, »quo sit factum modo,« cum videas factum esse quocumque modo, si Apostolo credas aliquo modo, qui de Christo et de his pro quibus mortuus est Christus, mentiri potuit nullo modo?

25. Potest autem dici Deus ab alio, quales estis, perverso, sed errore diverso; potest prorsus dici Deus, quod nos sentire de parvulis dicis, »ad inimici sui lucrum semper industrius;« quia eos quos novit, non ad tempus sub diabolo futuros, sed cum illo semper arsuros, non desinit creare, nutrire, vestire, eisque pertinacissima iniquitate peccantibus vitam salutemque subministrare. Sed facit hoc Deus quomodo sciens bene uti et bonis et malis; cujus majestatis usibus, non solum eos quos premit aut decipit, sed nec se ipsum malignitatis ullius arte diabolus subtrahit. Ac per hoc non pertinent ad diabolum, qui eruuntur de diaboli potestate: qui vero ad eum pertinent, in Dei, sicut ipse, sunt potestate.

26. Quam vanum est igitur, quod acutule te dixisse arbitraris, quasi asseramus, »hoc inter se foedus iniisse diabolum et Deum, ut quidquid perfunditur, Deus; quidquid nascitur, diabolus sibi vindicet: ea tamen lege,« sicut dicis, »ut ipsam commixtionem quam diabolus instituit, Deus obnoxia virtute fecundet?« Prorsus nec instituit diabolus commixtionem, quoniam esset et si nemo peccasset; sed ita esset, ut tua ibi suscepta vel nulla esset, vel inquieta non esset: nec obnoxia virtute, sed libera et potentissima Deus fecundat uteros feminarum, etiam vasa diabolica parituros. Sicut enim hominibus malis, ita et seminibus ex origine vitiatis, in quibus bona est ab illo creata substantia, incrementum, formam, vitam, salutemque largitur gratuita bonitate, nulla necessitate, insuperabili potestate, irreprehensibili veritate. Cum ergo utrumque in potestate sit Dei, et quod perfunditur scilicet, et quod nascitur, a cujus potestate alienus nec ipse diabolus invenitur, tu duo ista quomodo posuisti? Utrum melius esse voluisti nasci quam perfundi? An melius esse perfundi, quia ibi est et nasci? Non enim perfundi poterit qui natus non fuerit. An utrumque aequa lance perpendis? Si nasci putas esse melius, regenerationi spirituali facis injuriam, cui generationem carnalem sacrilego errore praeponis. Non enim frustra crederis noluisse dicere, Quod renascitur; sed, »quod perfunditur:« ut quoniam diabolum et Deum quasi partes inter se fecisse per nostrum sensum demonstrare cupiebas, partem Dei faceres verbi vilitate viliorem. Potuisti enim dicere, Quod renascitur; potuisti, Quod regeneratur; potuisti postremo, Quod baptizatur; hoc enim verbum [PL44.838] ex graeco latina consuetudo sic habet, ut non soleat alibi nisi in Sacramento regenerationis intelligi. Nihil horum dicere voluisti, sed elegisti verbum quo fieret contemptibile quod dicebas. Nemo enim legentium praeferre posset natum renato, vel regenerato, vel baptizato; sed facile putasti natum praeferri posse perfuso. Si autem quantum distat coelum a terra, tanto melius est perfundi ut portetur hominis imago coelestis, quam nasci ut portetur hominis imago terreni (I Cor. XV, 49); evanuit jam tua ista invidiosa partitio. Neque enim mirandum est, si coelestis hominis imaginem, quae sacra perfusione suscipitur, sibi vindicat Deus; imaginem vero terreni hominis terrena labe sordentem sinit esse sub diabolo: donec ad suscipiendam coelestis hominis imaginem renascatur in Christo.

27. Porro si perfundi et nasci aequali abs te pensantur examine, ut ideo parvuli nondum renati non credantur esse sub diabolo, ne partes aequales inter se Deus et diabolus facere videantur, si Deus sibi perfusos, diabolus autem vindicat natos: profecto quia secundum istum sensum tantum valet perfundi quantum valet nasci, superfluum persuadetis esse perfundi; quoniam, quod tantumdem valet, sufficit nasci. Et tamen agimus gratias, quia non hoc putatis. Non enim ad regnum Dei natos, nisi perfundantur, admittitis: atque ita perfundi multo melius judicatis esse quam nasci. Jam itaque vobis ipsi reddite rationem, ne putetis indignum, ut qui non admittuntur in regnum Dei, sint sub illo qui cecidit de regno Dei; et qui non habent vitam, sint sub illo qui perdidit vitam. Non autem habere parvulos vitam, nisi habeant Christum (quem procul dubio habere non possunt, nisi induerint eum, eo modo quo scriptum est, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis [Galat. III, 27]): non ergo eos habere vitam, nisi habeant Christum, Joannes evangelista testatur, dicens in Epistola sua, Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium, vitam non habet (I Joan. V, 12). Merito ergo intelliguntur mortui qui non habent vitam, pro quibus est Christus mortuus ut habeant. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Ideo autem mortuus est, sicut legitur ad Hebraeos, ut per mortem evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum (Hebr. II, 14). Quid ergo mirum, si parvuli, quamdiu mortui sunt, antequam incipiant eum habere qui mortuus est pro mortuis, sub eo sunt qui potestatem habet mortis?

CAPUT X

28. Enumeras quae fides vere non dubitet christiana; in quibus ea commemoras, quae pene omnia praedicamus et nos, et de quibus nullo modo dubitandum esse censemus; usque adeo ut etiam illud quod dicis, »Sine opere liberi arbitrii nullum hominis esse posse peccatum,« verum esse fateamur. Non enim et hoc esset peccatum, quod originale traheretur, sine opere liberi arbitrii, quo primus homo peccavit, per quem peccatum intravit in mundum, et in omnes homines pertransiit (Rom. [PL44.839] V, 12). Quod autem dicis, »Alienis peccatis alterum obnoxium non teneri;« interest quatenus recte possit intelligi. Neque nunc ago, quod peccavit David, et pro peccato ejus tot hominum millia ceciderunt (II Reg. 24); et quod de anathemate contra interdictum quia usurpavit unus, in eos qui hoc non fecerant, nec factum fuisse noverant, vindicta processit (Josue VII): alia disputatio est, neque nunc tenere nos debet, de hoc genere peccatorum sive poenarum. Parentum autem peccata modo quodam dicuntur aliena, et rursus modo quodam reperiuntur et nostra: aliena quippe proprietate sunt actionis, nostra sunt autem contagione propaginis. Quod si falsum esset, profecto grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1), nullo modo justum esset.

29. Quod autem Apostolum dixisse commemoras, Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis sui prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10); quomodo in parvulis accipis? utrum et ipsi ante tribunal Christi manifestabuntur, an non? Si non manifestabuntur, quid te adjuvat ista sententia, quando ad eos non pertinet, quorum nunc agitur causa? Si autem manifestabuntur, quomodo reportat eorum quisque quod gessit, qui nihil gessit; nisi quia pertinet ad eos, quod per corda et ora gestantium, sive credunt, sive non credunt? Propria corporis sui enim dixit, quod ad unumquemque in se ipso jam viventem pertinet. Nam quomodo reportat bonum, ut intret in regnum Dei, si hoc reportat quisque quod gessit; nisi quia pertinet ad parvulum etiam quod per alterum gessit, id est, credidit? Sicut itaque quod credidit, pertinet ad eum, ut reportet bonum, hoc est, percipiat Dei regnum: sic ad eum pertinet etiam, si non credidit, ut reportet condemnationis judicium; quia evangelica est et ipsa sententia, Qui non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Et Apostolus dicendo, Omnes nos manifestari oportet, ut recipiat unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum; nihil voluit intelligi medium. Vide ergo quam importune nolis parvulum de alieno peccato reportare malum, et velis eum de alieno recte facto reportare bonum, non qualecumque, sed Dei regnum. Alienum quippe opus est cum credit per alterum, sicut alienum opus fuit cum peccavit in altero. Nec nos dubitamus quia Baptismate delictum omne mundetur, sed renascendo quisque mundatur. Quod ergo non adimit nisi regeneratio, non cessat trahere generatio.

30. Sane dicendo »concupiscentiam non usquequaque animo rebellem,« procul dubio confiteris rebellem: et supplicium non fateris, quo adversus te ipsum bellum geris? »Dicatur,« inquis, »parvulorum creator Deus talium, quales Dei manibus digni sunt;« et addis, »id est, innocentium.« Nonne te pietate et Dei laudatione vincere videtur, qui dixerit etiam pulchra et sana opera decere manus Dei? Et tamen multi deformes, multi morbidi, multi horridi monstrosique [PL44.840] nascuntur; nec ideo illam totam substantiam, omnesque partes ejus, et quidquid in ea substantialiter existit et vivit, potuit creare nisi bonus et verus Deus.

31. Jubes ut asseram, »quemadmodum in Christo, id est in virtute ejus, creatos parvulos sibi audeat diabolus vindicare.« Tu assere, si potes, quomodo sibi, non obscure, sed aperte vindicet parvulos, quos immundi spiritus vexant. Si ei traditos dicis: videmus ambo supplicium, tu dic meritum; ambo cernimus poenam, tu qui nulla mala merita dicis ex parentibus trahi, cum Deum justum ambo fateamur, demonstra ista poena dignam si potes in infantibus culpam. An vero non agnoscis etiam hoc ad illud grave jugum pertinere, quod est super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium? Sub quo jugo diversis cladibus ita conteritur genus humanum, ut appareat hoc quod ex filiis irae fiunt homines tanquam pignore accepto filii misericordiae, in futurum saeculum praeparari: in hoc autem saeculo a die ortus usque in diem obitus, etiam ipsos sub eodem gravi jugo conteri. Quandoquidem etiam baptizati parvuli inter alia mala vitae hujus nonnunquam et istos daemonum patiuntur incursus; quamvis eruti de potestate tenebrarum, ne ab eis trahantur in supplicium sempiternum.

32. Iterum dicis, quod jam quidem dixisti, atque respondi (Supra, lib. 3, nn. 8, 9), sed etiam nunc non debeo praeterire, »Quod cum Deus parvulis nihil de proprio tam boni quam mali merentibus gloriam regenerationis attribuit, hoc ipso eos ad suam curam, ad suum jus, ad suum dominium pertinere docet, quod eorum voluntatem ineffabilis praevenit beneficii largitate.« Quid igitur eum offenderunt, quos pariter innocentes, mundos, a se ad imaginem suam creatos, innumerabiles ab isto munere alienat, nec eorum voluntatem hujus ineffabilis praevenit beneficii largitate, separans tot imagines suas a regno suo? Si hoc eis non erit malum, non ergo amabunt regnum Dei tot innocentes imagines Dei. Si autem amabunt, et tantum amabunt, quantum innocentes amare debent regnum ejus, a quo ad ipsius imaginem creantur, nihilne mali de hac ipsa separatione patientur? Postremo, ubilibet sint, quomodolibet sint sub Deo judice, qui nec fato premitur, nec personarum acceptione corrumpitur; in illius regni felicitate non erunt, ubi erunt qui pariter nihil boni malive meruerunt. Sed si nihil meruissent mali, nunquam privarentur in communi causa communione tanti boni. In eis ergo, ut saepe diximus, irae vasis notas facit, secundum Apostolum, Deus divitias gloriae suae in vasa misericordiae (Rom. IX, 22, 23), ne glorientur tanquam de meritis vitae suae, cum cognoscunt hoc sibi justissime reddi potuisse, quod vident reddi paribus consortibus mortis suae.

[PL44.841] 33. Si ergo recte vis sapere, etiam de parvulis sape quod ait Apostolus de Deo Patre, Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13): et illud alterum, Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Omnes enim eruuntur de potestate tenebrarum et filii irae erant, qui peccato moriuntur. Omnes autem ut Deo vivant, peccato moriuntur, qui in morte Christi baptizantur. Omnes porro in morte ejus baptizantur, quicumque baptizantur in Christo. Ergo quia et parvuli baptizantur in Christo, peccato moriuntur, et a potestate tenebrarum, ubi natura filii irae fuerant, eruuntur. Quod autem dicis, »Ubi ait Apostolus, natura filii irae, posse intelligi, Prorsus filii irae:« nonne hinc admoneri debuisti, antiquam contra vos defendi catholicam fidem; quia non fere invenitur latinus codex, si non a vobis nunc incipiat emendari, vel potius in mendum mutari, ubi non natura sit scriptum? Quod utique cavere debuit interpretum antiquitas, nisi etiam fidei haec esset antiquitas, cui vestra coepit resistere novitas.

CAPUT XI

34. Sed homo egregius, in grege non vis esse vulgari. Rursus enim sententiam vulgi respuis, post tanta, quibus eum reddita ratione adversus me concitaveras gravius, quam in te fuerat concitatus. Sed nimirum tua disputata considerans, nihil te talibus argumentis apud populum in catholicae fidei veritate et antiquitate fundatum agere potuisse vel posse sensisti. Unde ad eum spernendum contumacia rursus ora convertis, ejusque partes quibus constat, non immerito vobis Christianorum infensissima multitudo, singillatim describendo et deridendo percurris, in quibus et »auditoriales scholasticos« tangis, et dicis contra me clamaturos, »O tempora, o mores« (Cicero, Oratione 1 in Catil. et act. 6 in Verrem)! et tamen vulgi judicium reformidas, ubi tam clamosos tibi suffragatores invenire potuisti, qui Tullianis me vocibus territent; quod »aliunde quam unde totum est, esse putem genitalem corporis partem.« Quibus ego cum retulero, Non hoc dico, mentitur: libidinem culpo, non membra; vitium denoto, non naturam: iste autem qui mihi apud vos calumniatur, audet in Ecclesia Christi ante magistrum in coelo sedentem recitare libidinis laudem; quod ei recitandum, si vobiscum studeret, magistrorum nemo proponeret, ne offenderet omnium vestrum pudorem: nonne alia in te Tulliana vere convenientia verba convertent, dicentes tibi, »Ex hac parte pudor pugnat, abs te petulantia; hinc continentia, illinc libido« (Idem, Oratione 2 in Catilinam).

35. Nescio quos etiam quasi desertores dogmatis vestri ad fidem catholicam conversos arguis vel reversos. Quos tamen significasti ita te metuere, ut eorum nomina exprimere non auderes; ne forte audientes abs te sua falsa crimina, mox tibi, si non [PL44.842] vera, certe credibiliora reponerent. Quod quidem quicumque sunt isti, si graviter sapiunt, non facerent, et parcerent tibi secundum apostolum, non reddentes maledictum pro maledicto (I Petr. III, 9). Tu autem saltem illum monentem ne dedigneris audire, de cujus litteris exclamare te libuit, »O tempora, o mores!« Saltem, inquam, ipsum audi, »ut quantum a rerum turpitudine abes« si tamen abes, »tantum te a verborum libertate sejungas; et ea in alteros ne dicas, quae cum tibi falso objecta sint, erubescas.« Talia te sane in istos nescio quos dixisse qui legunt, sciant, qualia in aliquibus omnino non novimus, quos in proposito continentiae recessisse a Pelagianis haereticis novimus. Tui vero vel tuae quales sint nihil mea interest, quos tu vel quas tu sic fallis, ut dicas me definire, »nec in carioso quidem corpore libidinem posse frenari.« Imo quia frenari posse et frenari oportere decerno, ideo malum intelligo. Quod qui negat malum, viderit quomodo habeat bonum, cui repugnantem, velit nolit, fatetur frenandam esse libidinem. Ego itaque non solum a senibus, verum et a juvenibus dico libidinem posse frenari: sed multum miror a continentibus libidinem posse laudari.

36. Quis autem nostrum dicit, »Malum hoc quod parvuli originaliter trahunt, sine substantia in qua est, aut esse posse, aut unquam fuisse?« Quod tanquam dicamus, ita quaeris dialecticos judices, et irrides vulgum, quasi ad ipsum te judicem adducam, a quo judicari ista non possunt: quae tu si non didicisses, Pelagiani dogmatis machina sine architecto necessario remansisset. Si vis vivere, noli amare sapientiam verbi, qua evacuatur crux Christi (I Cor. I, 17). Quomodo de aliis substantiis in alias substantias vel bonae vel malae transeant qualitates, non migrando, sed afficiendo, jam libro superiore tractavimus (Supra, lib. 5, n. 51). Si vulgi spernis judicium, illos judices intuere, quos tibi duobus prioribus meis libris luculentissima in Ecclesia Christi praeditos auctoritate proposui.

CAPUT XII

37. Quale est autem, quod beatae memoriae Zosimum Apostolicae Sedis episcopum, ut in tua pravitate persistas, praevaricationis accusas? Qui non recessit a suo praecessore Innocentio, quem tu nominare timuisti; sed maluisti Zosimum, quia egit primitus lenius cum Coelestio: quoniam se in his sensibus vestris si quid displiceret, paratum esse dixerat corrigi, et Innocentii litteris consensurum esse promiserat.

38. Memento sane quemadmodum de constituendo episcopo dissensionem populi Romani insultabundus objectas. Quod abs te quaero, utrum homines sua fecerint voluntate. Quod si negas, quomodo liberum [PL44.843] defendis arbitrium? Si autem fateris, quomodo eam vocas »ultionem Dei,« atque a vestro dogmate exorbitas, dum putari divinitus vindicatus affectas? An tandem aliquando concedis, quod obstinatissima contentione negaveras, occulto Dei judicio fieri, ut in ipsis hominum voluntatibus inveniatur aliquid, quod et peccatum sit et poena peccati? Hoc enim nisi in ista tua sententia sapuisses, nullo modo factum hominum ultionem Dei esse dixisses. Sed quando ante annos plurimes tale ibi quiddam de beato Damaso et Ursicino contigit, nondum Pelagianos Ecclesia Romana damnaverat.

39. Dicis, »me quoque ipsum innovasse sensus meos, et initio conversionis meae hoc sensisse quod tu.« Sed fallis, aut falleris, sive calumniando his quae nunc dico, sive non intelligendo, vel potius non legendo ea quae tunc dixi. Nam ego per unum hominem in mundum intrasse peccatum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo peccaverunt omnes (Rom. V, 12); ab initio conversionis meae sic tenui semper, ut teneo. Exstant libri quos adhuc laicus recentissima mea conversione conscripsi, etsi nondum sicut postea sacris Litteris cruditus, tamen nihil de hac re jam tunc sentiens, et ubi disputandi ratio poposcerat dicens, nisi quod antiquitus discit et docet omnis Ecclesia: in has videlicet magnas manifestasque miserias, in quibus homo vanitati similis factus est, ut dies ejus sicut umbra praetereant (Psal. CXLIII, 4), et sit universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6), merito peccati originalis genus humanum fuisse collapsum; unde non liberat nisi qui dixit, Veritas liberabit vos (Joan. VIII, 32); et, Ego sum veritas (Id. XIV, 6); et, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Id. VIII, 36). Non enim a vanitate nisi veritas liberat; sed secundum gratiam, non secundum debitum; per misericordiam, non per meritum. Sicut enim judicii fuit ut vanitati subjiceremur; ita misericordiae est ut veritate liberemur, et ipsa bona merita nostra nonnisi Dei dona esse fateamur.

CAPUT XIII

40. Jam nunc illam tuam discutiamus calumniam, qua me dixisse criminaris, »baptizatos ex parte mundari. Quod melius« dicis »meis sermonibus apparere:« eosque sermones meos, quibus hoc apparere posse asseveras, considerandos in tua disputatione proponis. Ago gratias, nempe isti sunt: »Carnis,« inquam, »concupiscentia non est nuptiis imputanda, sed toleranda. Non enim est ex naturali connubio veniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum. Propter hanc ergo fit, ut etiam de justis et legitimis nuptiis filiorum Dei, non filii Dei, sed filii saeculi generentur: quia et hi qui generant, si jam regenerati sunt, non ex hoc generant [PL44.844] quo filii Dei sunt, sed ex quo adhuc filii saeculi. Dominica quippe sententia est: Filii hujus saeculi generant et generantur« (Luc. XX, 34). »Ex quo itaque sumus adhuc filii hujus saeculi, exterior homo noster corrumpitur, ex hoc et hujus saeculi filii generantur: ex quo sumus filii Dei, interior renovatur de die in diem« (II Cor. IV, 16). »Quamvis et ipse exterior per lavacrum sanctificatus sit, et spem futurae incorruptionis acceperit, propter quod et templum Dei merito dicitur« (I Cor. III, 16) »: sed hoc non solum propter praesentem sanctificationem, sed propter illam spem dictum est, de qua dicitur, Et nos ipsi primitias habentes spiritus ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri« (Rom. VIII, 23). »Si ergo redemptio corporis nostri secundum Apostolum exspectatur, profecto quod exspectatur adhuc speratur, nondum tenetur« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, nn. 19, 20). Nihil habent haec verba mea quod non in se baptizatus agnoscat, qui cum Apostolo dicit: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Unde et alibi ait: Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati (II Cor. V, 4). Quo pertinet etiam illud, quod in libro Sapientiae legimus: Corpus enim corruptibile aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Sed tu tanquam in coelo jam inter Angelos immortaliter habitans, verba infirmitatis et mortalitatis irrides; et ea exponens non secundum meum sensum, sed secundum dolum tuum, dixisse me affirmas, »quod gratia non perfecte hominem novum faciat.« Non hoc dico: attende quod dico. Gratia perfecte hominem novum facit; quandoquidem et ad corporis immortalitatem plenamque felicitatem ipsa perducit. Nunc etiam perfecte innovat hominem, quantum attinet ad liberationem ab omnibus omnino peccatis, non quantum ad liberationem attinet ab omnibus malis, et ab omni corruptione mortalitatis, qua nunc corpus aggravat animam. Unde est gemitus, quem suum quoque confitetur Apostolus dicens, Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Sed ad illam quoque perfectionem quae speratur, eodem Baptismate, quod hic accipitur, pervenitur. Non autem omnes filii saeculi filii sunt diaboli, quamvis omnes filii diaboli filii sint saeculi. Sunt enim etiam filii Dei, qui tamen adhuc filii sunt saeculi; propter quod et conjugio copulantur: sed filios Dei carne non gignunt, quia et ipsi ut essent filii Dei, non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). Sanctificatio ergo per Baptismum etiam nunc confertur et corpori, non tamen nunc corruptio ejus aufertur, quae ipsam quoque aggravat animam. Et ideo quamvis casta sint corpora, cum desideriis peccati membra non serviunt, propter quod ad templum Dei pertinere coeperunt: est tamen quod [PL44.845] gratia in tota ista aedificatione perficiat, quamdiu caro concupiscit adversus spiritum ut motus malos qui refrenandi sunt incitet, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17) ut sanctitas perseveret.

CAPUT XIV

41. Quis autem nescit quod nobis egregius doctor inculcas, »ideo dici carnem concupiscere, quia carnaliter anima concupiscit?« Non enim sine anima ulla potest esse carnis concupiscentia. Nam utique concupiscere viventis sentientisque naturae est: ita ut non desit concupiscentia, quam spadonum quoque castitas frenet; minus quidem laboriosa, quia ubi materiam de qua operetur non invenit, minus adversus eam libido consurgit: est tamen, pudiceque comprimitur, ne concumbendi quamvis irritus ipse conatus, in eam turpitudinem veniat, propter quam Calligonum Valentiniani junioris eunuchum gladio novimus ultore punitum, meretricis confessione convictum. Neque enim et in libro Ecclesiastico adhiberetur inde similitudo, atque diceretur, Videns oculis et ingemiscens, quasi spado complectens virginem et suspirans (Eccli. XXX, 21); nisi et ipsi moverentur concupiscentiae carnalis affectibus, licet destituti carnis effectibus. Motibus igitur suis anima quos habet secundum spiritum, adversatur aliis motibus suis quos habet secundum carnem; et rursus, motibus suis quos habet secundum carnem, adversatur aliis motibus suis quos habet secundum spiritum: et ideo dicitur, caro concupiscere adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Sed propter hoc et de ipsa anima dictum est, Renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Neque enim ipsa in sanctitate non proficit, cum magis magisque minuit eas, quibus non consentit, carnales cupiditates. Jam baptizatis quippe dicebat Apostolus, Mortificate membra vestra quae sunt super terram. Ibi et fornicatio, et mala concupiscentia, et avaritia nominatur (Coloss. III, 5). Quomodo ergo mortificat jam baptizatus fornicationem, quam non jam perpetrat, et secundum te »nec habet aliquid quod mortificet?« Quomodo, inquam, obtemperat Apostolo dicenti, Mortificate fornicationem; nisi cum desideria ejus quibus non consentit expugnat, quae in bene proficientibus, et omnino non fornicantibus, nec consensione, nec opere, etsi non desunt, tamen quotidie minuuntur? Hoc agitur in templo Dei, quando adjuvante Deo agitur quod praecepit Deus. Opera spiritus eriguntur, opera carnis mortificantur. Si enim secundum carnem vixeritis, inquit, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Et ut scirent se hoc non facere nisi gratia Dei, continuo subdidit: Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 13, 14). Ac per hoc quicumque aguntur Dei spiritu, ipsi facta [PL44.846] carnis mortificant spiritu.

42. Habent ergo jam baptizati quid agant in se ipsis, hoc est, in Dei templo, quod aedificatur hoc tempore, ut dedicetur in fine. Aedificatur autem post captivitatem, sicut hujus rei est index titulus psalmi, ejecto scilicet foras qui captivaverat inimico. In ordine quippe Psalmorum, quod mirum videri potest, prior est psalmus dedicationis domus, et posterior aedificationis. Sed dedicationis ideo prior est, quia illam domum cantat, de qua ejus architectus ait, Solvite templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud (Joan. II, 19). Iste autem posterior, quando domus aedificabatur post captivitatem, Ecclesiam prophetavit. Denique et sic incipit: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1, 2). Nemo igitur ita desipiat, ut unumquemque baptizatum ideo existimet jam esse perfectum, quia dictum est, Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17): et, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (Id. VI, 19)? et in alio loco, Nos enim templum Dei vivi sumus (II Cor. VI, 16): et caetera hujusmodi. Jam enim hoc vocatur; et cum aedificatur, mortificantur hic membra nostra, quae sunt super terram. Quamvis enim jam peccato mortui, Deo vivamus: est tamen quod in nobis mortificemus, ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ad obediendum concupiscentiis ejus (Rom. VI, 11 et 12); a quibus nos solvit, ne his essemus obnoxii, plena atque perfecta remissio peccatorum, et remanserunt in nobis cum quibus gerantur bella castorum. Ex his est et illa qua pudicus bene utitur conjugatus: sed cum bene fit, de malo nascitur bonum non sine malo; et ideo renascitur, ut liberetur a malo. Quod enim Deus creat et homo generat, profecto bonum est in quantum homo est: sed ideo non sine malo, quia sola regeneratio solvit a malo, quod trahit generatio de primo magnoque peccato.

Ընթերցողների արձագանքները

Հղումներ

Fons: Patrologia Latina, t. 44, coll. 822-846 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Հրապարակված է: Rodion Vlasov
Էջի ստեղծման ամսաթիվ: 2026-11-22, Թարմացում: 2026-11-22