LIBER TERTIUS DECIMUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Quomodo Christum colitis, Prophetas repudiantes, quorum ex praesagiis accipitur fuisse venturus? Christum quidem nostrum, id est, filium Dei, Hebraeorum aliquos annuntiasse Prophetas, nescio an probare quis possit, cum res coeperit examinari. Verumtamen etiam si hoc ita se habeat, quid ad nos? Illos manet haec reprehensio, qui ex Judaismo forte ad Christianismum conversi sub testimoniis, ut perhibes, Prophetarum, postea neglexerint eos, ut beneficiorum ingrati. Porro autem nos natura Gentiles sumus, id est, quod Paulus praeputium vocat (Ephes. II, 11), sub alia nati lege, et praefatoribus aliis quos Gentilitas vates appellat, atque ex his postea sumus ad Christianismum conversi: non ante effecti Judaei, ut merito Hebraicorum Prophetarum sequeremur fidem, euntes ad Christianismum, sed sola exciti fama, et virtutum opinione, atque sapientia Liberatoris nostri Christi Jesu. Unde si mihi adhuc in paterna religione moranti, praedicator adveniens, Christum vellet ex Prophetis insinuare, hunc ego protinus dementem putarem, qui Gentili mihi, et longe alterius religionis homini, de magis dubiis dubia conaretur astruere. Quid ergo opus erat, nisi ut ante Prophetis mihi credendum esse persuaderet, et tunc per Prophetas Christo? Quod ipsum ut fieret, opus item erat aliis Prophetis, qui pro istis facerent fidem. Quapropter si tu Christum per Prophetas accipiendum putas, Prophetas per quem accipies? An dicturus eris, Per Christum, ut vicissim, id est, ut alter alterum commendet, Christus prophetas, et Prophetae Christum? Sed Paganus utriusque eorum conditione liber, nec Prophetis de Christo dicentibus crederet, nec Christo de Prophetis. Ita totum nulli alii, quam suae fidei debet, quicumque fit ex Gentibus Christianus. Atque ut exemplo fiat id quod dicimus apertius, ponamus aliquem nunc a nobis catechizari Gentilem, cui assidentes dicamus, Crede Christo, quia Deus est. Ille vero, Unde hoc mihi probatis, dicat? Et nos respondentes dicamus, Ex prophetis. Rursum illo quaerente, Quibus Prophetis? nos respondeamus, Hebraeis. Atque ille subridens dicat, Sed his ego minime credo. Nos autem respondeamus, Quid, quod eos Christus confirmat? Idem vero multo magis ridens, dicat, Quid, quod ego nec ipsi credo? Quid fiet, his ita transactis? nonne haerebimus, et ille risis nobis tanquam imprudentibus, remeabit ad sua? Ita nihil, ut dixi, Ecclesiae Christianae Hebraeorum testimonia conferunt, quae magis constet ex Gentibus quam ex Judaeis. Sane si sunt aliqua, ut fama est, Sibyllae de Christo praesagia, aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei, aliorumque in Gentilitate vatum, haec nos aliquanto ad fidem juvare poterunt, qui ex Gentibus efficimur Christiani: Hebraeorum [PL42.282] vero testimonia nobis, etiamsi sint vera, ante fidem inutilia sunt, post fidem supervacua; quia ante quidem eis credere non poteramus, nunc vero ex superfluo credimus.

CAPUT II

AUGUSTINUS respondit: Prosit hoc nobis loco ad brevitatem respondendi superior tam prolixa responsio. Puto enim jam qui illam legerit, ridet istum talia delirantem, et adhuc dicentem, Christum Filium Dei Hebraeos non praenuntiasse Prophetas: in qua sola gente nomen ipsum quod dicitur Christus, et in rege, et in sacerdote sacratissimum fuit (Exod. XXIX; I Reg. X, 1, et Exod. XIX); nec inde sublatum, antequam ipse venisset, qui in illis figurabatur (Dan. IX, 24). Respondeant autem ipsi, Christi nomen unde didicerint. Si a Manichaeo, quaero ipsi Manichaeo quomodo crediderint, ut alios taceam, homines Afri homini Persae: cum Faustus reprehendat Romanos, et Graecos, vel alias Gentes, si Hebraeis Prophetis tanquam alienigenis de Christo crediderint; dicatque illis accommodatiora esse vaticinia Sybillae et Orphei, vel si qua forte alia sunt vatum Gentilium, ut credatur in Christum: nec attendat in nullis Ecclesiis illa recitari, cum Hebraei Prophetae in omnibus gentibus clareant, atque ad Christianam salutem tanta fidelium examina adducant. Dicere autem non esse aptam Gentibus Hebraeam prophetiam, ut credant in Christum, cum videat omnes gentes per Hebraeam prophetiam credere in Christum, ridicula insania est.

CAPUT III

Displicet vobis talis Christus, qualis per Hebraeos praenuntiatus est: et tamen omnes populi Gentium, apud quos Hebraeam prophetiam nullum pondus auctoritatis habere arbitramini, in talem Christum credunt, qualis per Hebraeos praenuntiatus est; accipiendo scilicet Evangelium, quod Deus ante promiserat, sicut Apostolus commemorat, per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 2, 3). Unde propheta Isaias dixit, Erit radix Jesse, qui exsurget regnare in gentibus: in eum gentes sperabunt (Isai. XI, 10); et, Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel (Id. VII, 14), quod interpretatur, Nobiscum Deus (Matth. 1, 23): nec putent isti, hominem tantummodo Christum ab Hebraeis Prophetis praenuntiatum; hoc enim videtur tetigisse Faustus, cum ait Christum quidem nostrum Filium Dei; quasi Hebraei Christum suum non Filium Dei dicerent. Ecce nos ostendimus Deum Christum virginis Filium ex Hebraea prophetia. Nam utique et Judaei carnales, ne hoc solum putarent esse Christum, quod propter nos factus est homo ex semine David, admonet eos ipse Dominus ex prophetia ejusdem David, quaerens ab eis quid eis videretur de Christo, cujus eum dicerent esse Filium. Qui cum respondissent, David; ne hoc solum, ut dixi, putaretur, et non respicerent [PL42.283] ad Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus, Et quomodo, inquit, ipse David in spiritu dicit eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Matth. XXII, 42-44)? Ecce, inquam, nos ostendimus ex Hebraea prophetia Christum Deum: vos ostendite aliquam prophetiam vestram, unde nomen Christi didiceritis.

CAPUT IV

Manichaeus enim vester non fuit propheta venturi Christi: apostolum quippe ejus se dicit, impudentissima quidem fallacia; nam constat non solum post Tertullianum, verum etiam post Cyprianum hanc haeresim exortam. Omnes tamen ejus epistolae ita exordiuntur Manichaeus apostolus Jesu Christi. Huic vos de Christo quare credidistis? Quemnam testem vobis sui apostolatus adduxit? nomenque ipsum Christi, quod non scimus nisi in regno Judaeorum in sacerdotibus et regibus institutum, ut non solum ille aut ille homo, sed universa ipsa gens totumque regnum propheta fieret Christi christianique regni, cur iste invasit, cur usurpavit, qui Prophetis Hebraeis vos vetat credere, ut vos falsi Christi fallaces discipulos falsus et fallax apostolus faciat? Postremo, ne diceretur ei, Mentiris, protulerit vobis aliquos et prophetas, secundum assertionem suam Christum praenuntiantes: quid facietis ei, qualem Faustus catechizandum sub exemplo proposuit, qui neque ipsis neque illi credere voluerit? An Apostolos nostros pro se testes vocabit? Non, opinor, homines producet, sed Libros aperiet: quos non pro se, sed contra se apertos reperiet. Ibi enim Christum natum ex Maria virgine, ibi Filium Dei factum ex semine David secundum carnem legimus et docemus (Id. I, 22-25; Luc. II, 7, et Rom. I, 3). Quod si eos infalsatos dixerit, ipse testium suorum fidem oppugnabit: si autem alios, quos dicat Apostolorum nostrorum, codices protulerit, quomodo eis ipse auctoritatem dabit, quam per Ecclesias Christi ab ipsis Apostolis constitutas non accepit, ut inde ad posteros firmata commendatione transcurreret? Quomodo ille, cui non credo, profert mihi Scripturas quibus de illo credam; et eis ipse conatur dare auctoritatem, cum ego ipsi non credam?

CAPUT V

Si autem famae de Christo credidistis; hoc enim et Faustus magnis angustiis coarctatus, transeunter attigit, ne scilicet aut eos libros proferre cogeretur, quorum auctoritas nulla est, aut ad eos ligaretur, quorum auctoritas ei contraria est: ergo si de Christo famae credidistis, videte utrum fama idonea testis sit, diligenter considerate quo vos praecipitetis. Mala enim multa de vobis fama disseminat, cui credi non vultis. Quae igitur ratio est, hanc de Christo velle veracem, quam de vobis vultis esse mendacem? Quid quod etiam famae Christi contradicitis? Ea quippe clarior, ea praepollentior, aures et mentes et linguas omnium gentium tenet, quae Christo ex semine David secundum Scripturas Hebraeas disseminato, implet, quod ibi scriptum est, promissum [PL42.284] Abrahae, et Isaac, et Jacob, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. 22, 18, XXVI, 4, et XXVIII, 14). Quid ergo respondetis, cuinam de Christo credideritis, quibus testes alienigenae non placent? Nostrorum porro Librorum auctoritas, tot gentium consensione, per successiones Apostolorum, episcoporum, conciliorumque roborata, vobis adversa est: vestrorum autem nulla est, quia et a tam paucis profertur, et ab iis qui Deum et Christum mendacem colunt. Unde contra eorum mendacem doctrinam fit, nisi et ipsi tanquam imitatores Dei et Christi sui mendaces habeantur. Fama vero etiam ipsa consulta, et vos pessimos jactat, et Christum ex semine David contra vos praedicare non cessat. Vocem Patris de coelo non audistis (Matth. III, 17, et XVII, 5), opera Christi quibus de seipso testificabatur, non vidistis: codices in quibus haec scripta sunt, ut specie christiana fallatis, velut accipitis; ne tamen contra vos legantur, infalsatos dicitis. Profertis inde Christum dicentem, Si mihi non creditis, operibus credite (Joan. X, 38); et, Ego sum qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (Id. VIII, 18): et non vultis contra vos inde proferri, Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me; et, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit; et, Habent ibi Moysen et Prophetas, audiant eos (Id. V, 39, 46); et, Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent ei (Luc. XVI, 29, 31)! Unde huc existis? unde confiditis? Scripturas tanta auctoritate firmatas commendatasque respuitis, miracula non facitis: quae si faceretis, etiam ipsa in vobis caveremus, praestruente nos Domino et dicente, Exsurgent multi pseudochristi et pseudoprophetae, et facient signa et prodigia multa, ut fallant, si fieri potest, etiam electos: ecce praedixi vobis (Matth. XXIV, 24, 25). Usque adeo nihil credi voluit adversus confirmatam Scripturarum auctoritatem, quae fidem suam rebus ipsis probat, quae per temporum successiones haec impleri et effici ostendit, quae tanto antequam fierent, praenuntiavit.

CAPUT VI

Restat ut rationem vos exhibere dicatis, tam certam et invictam, ut per seipsam declarata veritate, nullam testis auctoritatem, nullam miraculi veritatem requirat. Quid dicitis? quid profertis? quam rationem, quam veritatem? Fabula illa est longa et vana, puerile ludibrium, et muliebre jocamentum, et aniculare deliramentum, continens initium truncum, et medium putridum, et finem ruinosum. Cum enim vobis ex ejus initio dictum fuerit, Immortali, invisibili, incorruptibili Deo, quid factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset? et de medio ejus, Quomodo est incorruptibilis et incontaminabilis Deus, cujus membra in pomis et oleribus manducando et digerendo conteritis ut purgetis? et de fine ejus, Quid fecit anima misera, ut [PL42.285] in globo tenebrarum perpetuo vinculo puniatur, quae non suo vitio, sed alieno maculata, Deo suo deficiente mundari non potuit, quo mittente polluta est? haesitantibus vobis, et quid respondeatis non invenientibus, conspuuntur tam multi et tam grandes et tam pretiosi codices vestri; et multum dolentur labores antiquariorum, et saccelli miserorum, et panis deceptorum. Si ergo nec Scripturarum auctoritatis antiquitas, nec miraculorum potestas, nec morum sanitas, nec rationis veritas, vos asserit; abite confusi, et redite confessi, ipsum esse Christum omnium in se credentium Salvatorem: cujus nomen et cujus Ecclesiam ita exhibent praesentia tempora, sicut praeterita nuntiarunt; non per quemlibet de cavernosis latebris procedentem, sed quadam gente, et quodam regno ad hoc propagato et instituto, ut ibi de illo cuncta figuris praenotarentur, quae nunc expressa rebus agnoscerentur, et ibi per Prophetas praedicta scriberentur, quae nunc per Apostolos praedicata praesentarentur?

CAPUT VII

Proinde constituite vobis aliquem catechizandum gentilem, in quo Faustus defecisse nos risit: ubi non ridendus, sed plangendus ipse defecit. Si enim dixerimus homini gentili, crede Christo, quia Deus est; et responderit, Unde credo? prolataque auctoritate Prophetarum, eis se non credere dixerit, quod illi Hebraei sint, ipse paganus; ostendimus fidem Prophetarum ex iis quae ventura cecinerunt et venisse cernuntur. Credo enim quod eum non lateret, quantas a regibus hujus saeculi persecutiones prius pertulerit christiana religio: aut si lateret, per ipsam historiam gentium et imperiales leges litteris memoriaeque mandatas, ei facile probaretur: quod cum tanto ante praedictum ex propheta cognosceret dicente, Utquid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversum Christum ejus: quod non de ipso David fuisse dictum, in eodem ipso psalmo facile apparet. Ibi enim dicitur etiam illud, quod homines quamlibet pertinacissimos ipsa rerum manifestatione confundit, Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 1, 2, 7, 8): quod genti Judaeorum in qua regnavit David, non esse concessum; Christi autem nomine longe lateque omnes gentes occupante, nemo dubitat esse completum. Credo moveretur, cum hinc et alia multa ex prophetis audiret, quae nunc persequi longum est. Videret etiam ipsos reges terrae Christi imperio jam salubriter subjugatos, omnesque gentes eidem servientes: et legeretur ei de Psalmo tanto ante praedictum, Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 11): totumque psalmum ipsum, qui figurate [PL42.286] tanquam in Salomonem dicitur, si legere vellet, inveniret Christum vere regem pacificum; hoc enim Salomonis nomen interpretatur: in quo cognosceret completa omnia quae ibi dicuntur, longe remotissima ab illo homine Salomone rege Israel. Illum itidem psalmum, ubi Deus unctus a Deo dicitur, et utique Christus ipsa unctione declaratur; idemque Christus Deus apertissime ostenditur, cum Deus unctus insinuatur (Psal. XLIV, 8): si considerare vellet quae ibi de Christo, quae de ipsa Ecclesia dicta sunt, quae ibi quidem praedicta legeret, in orbe autem terrarum impleta conspiceret; videret quoque ipsa simulacra gentium per Christi nomen sic perire de orbe terrarum, idque ipsum a Prophetis praedictum esse disceret: audiret Jeremiam dicentem, Sic dicetis illis: Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant a terra, et de sub coelo (Jerem. X, 11). Item alio loco cum eumdem prophetam dicentem audiret, Domine, fortitudo mea, et adjutorium meum, et refugium meum in die malorum: ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent, Quam falsa possederunt patres nostri simulacra, et non est in eis utilitas! si faciet homo deos et ipsi non sunt dii. Propterea ecce ego ostendam illis in tempore illo; manum meam ostendam illis, et virtutem meam, et scient quoniam ego Dominus (Id. XVI, 19-21), Haec audiens de Scriptura prophetica, et cernens in universa terra, quid dicam quemadmodum moveretur ad fidem, quando et hoc rebus ipsis probamus, cum per prophetiam ante tempora conscriptam, et his temporibus impletam, corda fidelium sic firmari cognoscimus?

CAPUT VIII

Jam vero ne hominem, sicut magni quidam homines fuerunt, Christum putaret, idem propheta hoc illi de cogitatione excuteret. Ibi enim sequitur et dicit: Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor ejus: et erit sicut tamarix quae in deserto est; non videbit cum venient bona, et habitabit inter iniquos in terra deserta, in terra salsa quae non inhabitabitur: et, Benedictus homo qui confidit in Domino, et erit Dominus spes ejus: eritque tanquam lignum fructiferum secus aquam, et in humore mittet radices suas; non timebit cum venerit aestus, et erunt in eo propagines nemorosae; in anno siccitatis non timebit, et non deficiet faciendo fructum. Hic certe cum maledictum diceret eum qui spem ponit in homine, eamque maledictionem propheticis similitudinibus explicaret; et benedictum qui in Domino confideret, eamque benedictionem congruis itidem similitudinibus texeret; turbaretur fortasse ille, quomodo ei, ne spem suam in hominem poneret, Deum Christum annuntiaremus, et rursum eum non ex propria natura, sed ex nostra mortalitate suscepta hominem diceremus. Sic enim quidam Deum credendo Christum, et hominem negando erraverunt: et rursus quidam hominem putando, et Deum negando, aut contempserunt, aut in homine [PL42.287] spem suam ponentes, in illud maledictum inciderunt. Hic ergo iste gentilis si turbaretur, diceret contra fidem nostram istum prophetam locutum fuisse: quia nos secundum apostolicam doctrinam non tantummodo Deum Christum diceremus, ut in eo spes securissime ponatur, sed etiam Mediatorem Dei et hominum hominem Jesum (I Tim. II, 5); istum autem Deum tantum dixisse, de natura vero humana nullam fecisse mentionem: ibidem ejusdem prophetae vocem audiret se admonentis et corrigentis, Grave cor per omnia, et homo est, et quis agnoscet eum (Jerem. XVII, 5-9)? Ideo quippe homo, ut graves corde per formam servi ex fide sanarentur, et eum agnoscerent Deum, qui propter eos factus est homo, ne in homine spes eorum esset, sed in homine Deo. Et tamen, grave cor per omnia, et homo est: formam servi accipiens. Et quis agnoscit eum? qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 7, 6). Et homo est: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et quis agnoscet eum? quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 14, 1). Et vere grave cor per omnia: nam et in discipulis ejus ipsum grave cor fuit, cum eis dicebat, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Quid est enim, Tanto tempore vobiscum sum, nisi quod hic dicitur, Et homo est? Quid est autem illud, Et non cognovistis me? nisi quod hic dicitur, Et quis agnoscet eum? Quem, nisi eum qui dicit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 9)? Ut spes nostra non sit in homine, propter illud per prophetam editum maledictum: sed sit in homine Deo, id est, in Filio Dei Salvatore Jesu Christo, Mediatore Dei et hominum; et quo Pater major est propter formam servi, et qui Patri aequalis est propter formam Dei.

CAPUT IX

Dicit et Isaias: Humiliabitur et cadet contumelia hominum, et exaltabitur Dominus solus in illa die: et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cavernis terrae, a facie timoris Domini et a majestate virtutis ejus, cum surrexerit confringere terram. Illa enim die projiciet homo abominationes aureas et argenteas, quas fecerunt ut adorarent supervacanea et noxia (Isai. II, 17-20). Et forte iste gentilis, quem catechizamus, quem dixit Faustus cum risu dicturum, Non credo Prophetis Hebraeis, aliqua manu fabricata idola abscondit in spelunca, aut in scissura petrae, aut in caverna terrae, aut aliquem amicum suum scit hoc fecisse, aut in civitate, vel in fundo suo scit factum esse a facie timoris Domini, qui per reges terrae, secundum eamdem prophetiam, jam sibi servientes seque adorantes, severissimis legibus terram confringit, id est, terreni cordis frangit audaciam. Quomodo ergo dicat, Non credo Prophetis Hebraeis, cum et in se ipso completum forte cognoscat, quod olim praedictum est a Prophetis Hebraeis.

CAPUT X

Magis verendum erat, ne tanta rerum evidentia circumfusus, fortasse diceret, posteaquam [PL42.288] ista per mundum fieri coeperunt, Christianos has Litteras composuisse, ut ante divinitus praedicta putarentur, ne quasi temere humanitus facta contemnerentur. Hoc verendum erat, nisi esset late sparsus lateque notus populus Judaeorum: Cain ille signo accepto, ne ab aliquo interficiatur (Gen. IV, 15), et ille Cham servus fratrum suorum (Id. IX, 25) portando Libros, quibus illi erudiantur, ipse oneretur. Per eorum quippe codices probamus, non a nobis tanquam de rerum eventu commonitis ista esse conscripta, sed olim in illo regno praedicta atque servata, nunc autem manifestata et impleta: in quibus et ea quae ibi minus perspicua sunt, quia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11), jam nunc illustrata solvuntur; et quae umbris futurarum adhuc rerum opacabantur, jam factarum luce manifestantur.

CAPUT XI

Forte etiam hinc se diceret permoveri, quod ipsi, in quorum Libris haec inveniuntur esse praenuntiata, quae nunc cernuntur impleta, non nobiscum tenent ejusdem Evangelii societatem. Cum vero doceretur etiam hoc ab eisdem Prophetis esse praedictum, quantum moveretur ad fidem; quis tam demens est, ut non videat? quis tam impudens ut se videre dissimulet? Quis enim dubitet hoc de Judaeis fuisse prophetatum, cum Isaias dicat, Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Isai. I, 3); aut illud quod Apostolus commemorat, Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Rom. X, 21; Isai. LXV, 2); et maxime illud, Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant et non intelligant (Rom. XI, 8; Isai. VI, 10); et multa hujusmodi? Quod si diceret, Quid ergo peccaverunt Judaei, si Deus illos excaecavit ne agnoscerent Christum? quantum possemus, imbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis Deo cognitis, venire justam poenam hujus caecitatis: quod non solum dixisse Apostolum de quibusdam, Propter hoc tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis eorum, vel in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 24, 28), volentem ostendere quaedam peccata manifesta, ex poena venire quorumdam occultorum; sed nec ipsos hoc tacuisse Prophetas demonstraremus. Nam ne pergam longius, idem Jeremias eo ipso loco, ubi ait, Et homo est, et quis agnoscet eum? ne quasi hoc ipso excusati essent Judaei, quia non cognoverunt, Si enim cognovissent, sicut Apostolus dicit, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8); sequitur, et ostendit occulti eorum meriti fuisse ut non cognoscerent. Ait enim: Ego Dominus, interrogans corda, et probans renes, ut dem unicuique secundum vias ejus, et secundum fructum studiorum ejus.

CAPUT XII

Porro si hoc gentilis ille moveretur, cur etiam ipsi qui appellantur Christiani, in multas haereses variasque discedunt: neque hoc a Prophetis [PL42.289] Hebraeis praetermissum esse doceremus. Tanquam enim esset consequens, ut Judaeis in sua caecitate demonstratis, hoc illi veniret in mentem, quod etiam multi sub nomine Christiano ab ipsa Christiana societate deviarent, ipse Jeremias, velut catechizandi ordinem nobis insinuans, continuo subjecit: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, faciens divitias suas non cum judicio. Perdix enim nimis contentiosum animal, notum est quanta aviditate ipsius contentionis currat in laqueum. Non enim disputare amant haeretici, sed quoquo modo superare impudentissima pervicacia, ut congregent, sicut hic dixit, quae non pepererunt. Christianos enim, quos maxime Christi nomine seducunt, jam per ipsius Christi Evangelium natos inveniunt, et faciunt illos divitias suas: non sane cum judicio, sed cum temeritate inconsiderata. Non enim intelligunt ibi esse veram salubrem, et quodam modo germanam atque radicalem christianam societatem, unde istos separaverunt, quos ad suas divitias congregarunt. Et quia de talibus dicit Apostolus, Sicut enim Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati; homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient, dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 8, 9): sequitur et hic Propheta, et dicit de perdice, qui congregavit quae non peperit, In dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit insipiens: id est, qui primo tanquam per pollicitationem et ostentationem excellentis sapientiae seducebat, erit insipiens, id est, apparebit insipiens. Eis quippe quibus primo sapiens erat, tunc erit insipiens, cum apparebit, quia dementia ejus nota erit omnibus.

CAPUT XIII

Et tanquam ille quem et catechizamus, quaereret et diceret, Quo ergo signo manifesto adhuc parvulus, et nondum valens liquidam discernere a tot erroribus veritatem; quo manifesto indicio tenebo Ecclesiam Christi, in quem jam credere tanta rerum antea praedictarum manifestatione compellor? sequitur idem propheta, et tanquam motus animi ejus ordinatissime excipiens, docet eum Ecclesiam Christi ipsam esse praedictam, quae omnibus eminet et apparet. Ipsa enim est sedes gloriae, de qua dicit Apostolus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Unde iste dicit: Sedes autem gloriae exaltata est, sanctificatio nostra (Jerem. XVII, 10-12). Propter hos enim motus parvulorum, qui possunt seduci ab hominibus, manifestationem claritatis Ecclesiae Dominus quoque praevidens, ait, Non potest civitas abscondi supra montem constituta (Matth. V, 14): quia utique sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra, ut non audiantur illi qui ad religionum scissuras traducunt, dicentes, Ecce hic est Christus, ecce illic. Partes enim ostendunt, dicentes, Ecce hic, ecce illic. Cum illa civitas super montem sit; quem montem, nisi eum qui secundum prophetiam Danielis ex parvo lapide crevit, et factus est mons magnus, ita ut impleret universam terram (Dan. II, 34, 35)? Nec [PL42.290] illi audiantur, qui sub nomine quasi secretae et apocryphae veritatis et hominum paucitatis dicunt, Ecce in cubiculis, ecce in deserto (Matth. XXIV, 23, 26): quia non potest abscondi civitas super montem constituta, quia sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra.

CAPUT XIV

Cum ergo gentilis iste his atque hujusmodi aliis testimoniis Prophetarum de persecutione regum et populorum, de fide regum et populorum, de abolitione idolorum, de caecitate Judaeorum, de probatione codicum ab ipsis custoditorum, de amentia haereticorum, de excellentia sanctae Ecclesiae verorum et germanorum Christianorum, ante praedicta et nunc impleta conspiceret; quid inveniret fide dignius, quam illos Prophetas, quibus de divinitate Christi eligeret credere? Etenim si antequam ista fierent, ingererem gentili Prophetas Hebraeos, quibus ea futura crederet, quae facta nondum videret, merito fortasse diceret: Quid mihi est cum istis Prophetis, quos unde veraces probem, non mihi ostenditur? Cum vero tam magna et tam multa quae praedixerunt, jam ad effectum manifestationemque perducta sint; plane ille, si perversus esse nollet, nec ista ullo modo contemneret, quae tanto ante, et tanto apparatu, praevidenda et praenuntianda commendari meruerunt, nec illos a quibus praevideri et praenuntiari potuerunt. Nullis enim prudentius credimus, vel de praeteritis quae olim facta sunt, vel de futuris quae nondum facta sunt, quam eis qui nobis fidem verborum suorum tam multis tamque magnis, quae ab eis praedicta jam facta sunt, probaverunt.

CAPUT XV

Sibylla porro, vel Sibyllae, et Orpheus, et nescio quis Hermes, et si qui alii vates vel theologi, vel sapientes, vel philosophi Gentium de Filio Dei, aut de Patre Deo vera praedixisse seu dixisse perhibentur, valet quidem aliquid ad Paganorum vanitatem revincendam, non tamen ad istorum auctoritatem amplectendam; cum illum Deum nos colere ostendimus, de quo nec illi tacere potuerunt, qui suos congentiles populos idola et daemonia colenda partim docere ausi sunt, partim prohibere ausi non sunt. At illi sancti auctores nostri eum populum, eam rempublicam, tale regnum, imperante et adjuvante Deo, propagaverunt atque rexerunt, ubi sacrilegium esset, quod istis religio fuit. Itaque si qui illic in cultum simulacrorum et daemonum laberentur, aut poena plectebantur, ipsis suae reipublicae legibus, aut liberrimo tonitru coercebantur propheticis vocibus. Unus enim ab eisdem colebatur Deus, qui fecit coelum et terram, prophetico sane ritu, hoc est, significativo futurorum; qui ritus aboleretur, cum illa venissent quae per eum significabantur esse ventura: quandoquidem ipsum regnum magnus quidam propheta fuit, ubi rex, et sacerdos mystica significatione ungebantur (Deut. XVIII, 15; Psal. II, 6; Psal. CIX, 4; I Reg. X, 1, et Exod. XXIX); quod non ante, ipsis quoque Judaeis ignorantibus, ac per hoc invitis ablatum est, nisi cum venisset ille gratia spirituali [PL42.291] unctus Deus prae participibus suis, ille sanctus sanctorum (Dan. IX, 24, et Psal. XLIV, 8), idem verus rex consulendo nobis, et idem verus sacerdos se ipsum offerendo pro nobis. Quamobrem quantum distat de Christi adventu inter praedicationem Angelorum et confessionem daemoniorum, tantum inter auctoritatem Prophetarum et curiositatem sacrilegorum.

CAPUT XVI

His et talibus, quae nunc breviter tangimus, tunc forte pro necessitate depellendi veternosi erroris aliquanto latius disputatis, et robore uberioris probationis assertis, ille gentilis quem nobis catechizandum Faustus proposuit, si salutem suam peccatis suis praeponeret, profecto moveretur ad fidem: qua imbutus et in Ecclesiae catholicae gremio fovendus collocatus, consequenter etiam moneretur quos mores tenere deberet. Neque perturbaretur eorum multitudine, in quibus ea non inveniret quae observare juberetur: quamvis cum eo corporaliter congregarentur in Ecclesiam, et eadem Sacramenta perciperent. Sciret cum paucis haereditatem Dei, cum multis autem signacula ejus participanda: cum paucis communicare sanctitatem vitae, et donum charitatis diffusae in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), ad quem fontem interiorem nullus alienus accedit; cum multis autem sanctitatem Sacramenti, quod qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29), qui autem manducare contemnit, non habebit in se vitam (Joan. VI, 54), et ideo non perveniet ad vitam aeternam. Eosdemque paucos, in comparatione multitudinis malorum, paucos dici; esse autem per se ipsos consideratos in magno numero, diffusos toto orbe terrarum, crescentes inter zizania, et cum palea usque ad diem messis et ventilationis (Matth. XIII, 25, 26, et III, 12). Hoc in Evangelio dictum est, hoc a Prophetis ante praedictum. Ante enim praedictum est, Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2). Ante praedictum est, Inhabitavi in tabernaculis Cedar; cum his qui oderant pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 5, 7). Ante praedictum est, Signa in fronte eos qui gemunt et moerent ob iniquitates populi mei, quae fiunt in medio eorum (Ezech. IX, 1). Itaque iste gentilis, quem tali alloquio firmaremus, jam factus civis sanctorum et domesticus Dei, nec jam alienus ab Israel (Ephes. II, 19, 12), sed verus Israelita, in quo dolus non esset (Joan. I, 47), disceret etiam ista verba ex corde simplici dicere, quae subsequenter contexit idem ipse Jeremias: Patientia Israel, Domine; universi qui te derelinquunt, terreantur. Cum enim de perdice dixisset, qui clamat et congregat quae non peperit, commendavit excellentiam civitatis super montem positae quae abscondi non potest, ut ab Ecclesia catholica hominem haeretici non separent, dicens, Sedes autem [PL42.292] gloriae exaltata est, sanctificatio nostra. Deinde quasi veniret in mentem, Quid ergo facimus de tam multis malis, qui tanto amplius ubique permixti sunt, quanto excellentior est Christi gloria in unitate omnium gentium? subjecit statim, Patientia Israel, Domine. Patienter enim ferendum est quod ait, Sinite utraque crescere usque ad messem (Matth. XIII, 30): ne impatientia tolerandi malos, relinquantur boni, qui proprie sunt corpus Christi; et ideo cum ipsi relinquuntur, ille relinquitur. Unde subjecit atque addidit, Universi qui te derelinquunt, terreantur: confundantur qui recesserunt in terram. Terra est enim homo de se praesumens, atque alios ut de ipso praesumatur inducens: et ideo sequitur, Evertentur, quoniam dereliquerunt fontem vitae Dominum. Quid enim aliud clamat perdix, nisi apud se esse et a se dari fontem vitae, ad quem congregati recedant a Christo, Christi promissione decepti, cujus nomine jam tenebantur imbuti? Non enim quos peperit, congregat: sed ut congreget quos non peperit, dicit, Salus quam Christus promisit, apud me est; ego dabo. Sed vide quid iste dicat, Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero. Unde Apostolus dicit, Nemo glorietur in homine (I Cor. III, 21): et iste subjungit, Quoniam gloriatio mea tu es (Jerem. XVII, 13, 14). His modis nos instruimus hominem ex apostolica propheticaque doctrina, ut aedificetur super fundamenta Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II, 20).

CAPUT XVII

Faustus autem quomodo persuaderet divinitatem Christi, homini gentili, quem constituit dicentem, Nec Prophetis credo de Christo; nec Christo de Prophetis? An Christo crederet de se ipso dicenti, cui non crederet de aliis testificanti? Vere ridiculum est hoc putare. Quem semel enim dignum fide non duceret, aut omnino nihil ei crederet, aut potius pro aliis quam pro se ipso testificanti crederet. Hic forte Faustus irrisus, Sibyllas homini legeret, et Orpheum, et caeteros hujusmodi, si quos alios Gentilium reperiret de Christo aliquid praenuntiasse? Sed non faceret: eos quippe sibi incognitos fassus est, dicens, Sane si sunt aliqua, ut fama est, Sibyllae de Christo praesagia, aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei aliorumque in Gentilitate vatum. Horum ergo iste litteras nesciens, quandoquidem per famam putat esse aliquos tales, non eas utique legeret illi dicenti, Nec Prophetis credo, nec Christo. Quid igitur faceret? An proferret Manichaeum, et ex illo commendaret Christum? Nunquam hoc fecerunt: sed potius de Christo, cujus jam nomen ubique dulciter clarum est, Manichaeum semper commendare conati sunt, ut hoc melle scilicet venenati sui poculi labra perungerent. Cum enim Christus promiserit suis, missurum se Paracletum, id est, consolatorem vel advocatum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16); per hanc promissionis occasionem, hunc Paracletum dicentes esse Manichaeum, vel in Manichaeo, subrepunt in hominum mentes ignorantes ille a Christo promissus quando sit missus. Qui autem legerunt canonicum librum, qui Actus Apostolorum inscribitur, [PL42.293] vident illam Christi promissionem illic rursus commemoratam, et illic manifestissime impletam (Act. I, 8, et II, 1-4). Sed modo quaerimus, unde illi gentili fidem faceret de Christo? Puto enim neminem esse tam caecum, qui velit dicere, Manichaeo credo: cum dicat, Christo non credo. Deinde si non ridens, saltem stomachans diceret, Itane Persicis libris me jubes credere, qui Hebraeis me dixisti non credere? Quomodo ergo capturus es, haeretice, istum hominem, nisi jam nomini Christi aliquo modo subditum inveneris; ut quia ille jam Christo credendum esse non dubitat, tanquam melius praedicanti Christum Manichaeo deceptus acquiescat? Ecce est ille perdix congregans quae non peperit. Itane eum nondum derelinquitis, vos quos congregat, et nondum vobis apparet insipiens, qui dicit Hebraeorum testimonia nobis, etiam si vera sint, ante fidem inutilia esse, post fidem supervacua.

CAPUT XVIII

Abjiciant ergo qui crediderunt, omnes libros per quos factum est ut crederent. Nam si hoc verum est, cur vel ipsum Evangelium Christi a fidelibus legatur, non video. Ante fidem quippe inutile est, quia ille gentilis, quem ridentem ridendus, vel potius flendus Faustus inducit, non credit Christo. Post fidem autem supervacuum, si etiam veris de Christo praeconiis jam superfluo creditur, cum in eum creditum fuerit. Hic forte dicetis: Sed Evangelium debet legere jam fidelis, ne obliviscatur quod credidit. Sic ergo, insani, etiam Prophetarum vera testimonia, ne obliviscatur quare crediderit: quod si oblitus fuerit, firmum apud eum non poterit esse quod credidit. Aut projicite jam libros Manichaei, quibus testibus credidistis lucem pugnasse cum tenebris, quae lux ipse Deus erat; et ut posset ligare lux tenebras, prius esse lucem a tenebris devoratam, et ligatam, et inquinatam, et dilaniatam: quam vos manducando recreatis, et solvitis, et purgatis, et sanatis, ut vobis merces retribuatur, ne cum illa quae liberari non potuerit, in globo aeterno damnemini. Hanc fabellam quotidie et moribus et vocibus cantatis: cur adhuc in [PL42.294] ea quaeritis testimonia librorum, ut in rebus superfluis et conficiendis codicibus vestris aliena substantia consumatur, et Dei vestri ligata teneatur? Incendite omnes illas membranas, elegantesque tecturas decoris pellibus exquisitas, ut nec res superflua vos oneret, et Deus vester inde solvatur, qui tanquam poena servili etiam in codice ligatus tenetur. Nam si possetis libros vestros vel elixatos comedere, quantum membris Dei vestri beneficium praestaretis? An et si fieri posset, carnis immunditia prohiberet paginas ab epulis vestris? Imputet ergo sibi encausti munditia, quae corio inhaesit agnino. Sed et hoc vos fecistis, qui tanquam primo bello vestro, id quod mundum erat in calamo, immunditiae membranarum scribendo affixistis: nisi quod colores contrario testimonio vos arguunt. Vos enim potius ad lucem candidarum paginarum, cum tenebris atramenti venistis. Nobis debetis irasci talia dicentibus, an vobis talia credentibus, ut, velitis, nolitis, ista consequantur? Nos autem et ad commemorationem fidei nostrae, et ad consolationem spei nostrae, et ad exhortationem charitatis nostrae, Libros propheticos et apostolicos legimus alterutris vocibus sibimet concinentes; et ea concinentia, tanquam coelesti tuba, et a torpore mortalis vitae nos excitantes, et ad palmam supernae vocationis extendentes. De Libris enim propheticis quiddam cum commemorasset Apostolus, sicut scriptum est, Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII, 10); continuo subjungit utilitatem divinae lectionis: Quaecumque enim ante scripta sunt, inquit, ut nos doceremur, scripta sunt; ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum (Rom. XV, 4). Sed contradicit Faustus Fiat ergo illi quod dicit Paulus: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9).

LIBER QUARTUS DECIMUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis? Amoris pietatisque causa, qua colimus Christum. Quis enim irreligiosus adeo est, ut eum libenter aspiciat, qui suo maledixerit patri? Quapropter et nos Moysen, quanquam humanorum nulli unquam divinorumque pepercerit blasphemando, plus tamen hinc exsecramur, quod Christum Filium Dei, qui nostrae salutis causa pependit in ligno, diro devotationis convicio lacessivit: utrum volens, an [PL42.294] casu, tu videris. Neutro enim horum excusatus erit aut commendatus, ut debeat accipi. Ait enim maledictum esse omnem qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23). Hunc ergo tu vis ut accipiam, huic ut credam: cum si divinus fuit, constet eum scientem volentemque maledixisse Christo; si vero nolens nesciensque maledixerit, constet eum non fuisse divinum. Tu ergo elige utrumvis, aut Moysen prophetam non fuisse, et imprudentia peccasse, ut dum aliis ex more suo maledicit, nesciens blasphemaverit et Deum; aut fuisse quidem divinum, nec futura haec ignoravisse, sed invidentem tamen nostrae saluti, quae futura erat ex ligno, in ejus auctorem maledici oris sui venena [PL42.295] prompsisse. Et quis ergo credat hunc vidisse aut cognovisse Patrem, qui sic laceraverit Filium: hunc adventum Filii potuisse praedicere, qui ascensionis ejus ignoraverit exitum? Huc accedit, quod illud etiam considero, quam late hoc sit sparsum convicium, quamque multa comprehendat et violet: ut omnes etiam tangat justos et martyres, quotquot similis passionis exitu defuncti sunt vita, ut Petrus, et Andreas, ac reliqui ejusdem sortis. Quos nisi Moyses aut ut non propheta, nescisset, aut ut malignus odisset, si fuit propheta, non tam crudelis devotationis contumelia lacerasset. Neque enim vulgo saltem eos maledictos dicit, id est, apud homines tantum, sed maledictos Deo. Quod si ita est, unde jam benedictionis relinquetur spes vel Christo, vel Apostolis, vel ipsis nobis, si nominis ejus causa crucifigi contingat? Quam denique imprudens erat et vacans inspiratione divina, ut cogitare nequiverit diversis ex causis homines in ligno suspendi; alios quidem ob iniquum facinus, quosdam vero justitiae causa, et propter Deum: idcircoque confuse omnes et sine discretione ulla sub idem conjecit maledictum: cum esset dicendum, si ei prudentia inesset ulla, non dicam divinatio, et si adeo crux offenderat eum, ut sola excepta abdicataque esset ex omni genere punitionum, maledictum esse sceleratum et impium omnem qui pependisset in ligno; ut esset discretio aliqua inter justos et injustos: quanquam ne sic quidem vera dixisset, cum latronem Christus de ligno secum introduxerit in paradisum Patris sui (Luc, XXIII, 43). Ubi est ergo, Maledictus omnis qui pendet in ligno? An Barabbas latro ille insignis, qui non solum in ligno suspensus minime est, sed etiam Judaeorum rogatu emissus e carcere (Matth. XXVII, 26), magis fuit benedictus, quam ille qui cum Christo de cruce ascendit in coelum? Quid denique, quod etiam eum maledictum vocat, qui solem adoraverit, aut lunam (Deut. XVII, 3)? Si ergo sub gentili positus rege, solem adorare cogar, et cum restitero, maledictum hoc metuens jubear crucifigi, in aliud ejus incurram maledictum, quod adversus eum deprompsit qui pendet in ligno? An ipsi quidem bonis omnibus maledicere consuetum est? Nos vero tanti devotationes ejus aestimare debemus, quanti sunt stomachantium vetularum. Sic enim et Dei omnes pueros ac virgines pari devotatione prosequitur dicens, maledictum esse omnem qui non suscitaverit semen in Israel (Id. XXV, 5-10). Quod aeque convicium principaliter quidem Jesum tangit, qui ortus et ipse, ut dicitis, ex Judaeis, nullam tamen inter eos servandae posteritatis causa sobolem suscitavit. Deinde et discipulos ejus, quorum nonnullos quidem ab uxoribus sejunxit, quos copulatos invenerat: quosdam vero et conjungi vetuit, quos deprehendit intactos. Qua de re Moyseos impunitam hanc linguam, maledictorum jaculis Christum lumen, sanctimoniam, divina omnia petentem, jure nos cognoveris exsecratos. Ac ne forte multum interesse putes inter suspensum et crucifixum; nam et hoc in praesidium [PL42.296] vobis defensionis soletis assumere; commentis hisce vestris Paulum audias praescribentem, Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est, Maledictus omnis qui pendet in ligno (Galat. III, 13).

CAPUT II

AUGUSTINUS respondit: Pius homo Faustus dolet Christum esse maledictum a Moyse, et ob hoc odit Moysen, quia diligit Christum. Interim, antequam aperiam in quam magno sacramento, et quam pie dictum sit, Maledictus omnis qui in ligno pependerit (Deut. XXI, 23), istos pios homines interrogo, cur irascantur Moysi, quandoquidem maledictum ejus ad Christum istorum non pervenerit. Si enim Christus pependit in ligno, clavis utique affixus est. Unde etiam ipsas cicatrices post resurrectionem discipulo minus credulo demonstravit (Joan. XX, 27). Quod si ita est, utique vulnerabile atque mortale corpus habuit, quod isti nolunt fateri. Si ergo et illa vulnera, et illae cicatrices falsae erant, falsum est et quod pependit in ligno. Non itaque potuit ad eum illa maledictio pervenire, non est quod succenseant ei a cujus ore processit. Itaque si ipsi irasci se fingunt ei qui maledixerit falsae morti Christi, quod secundum ipsos dixerim; quomodo fugiendi sunt, qui non maledicunt Christum, sed quod est exsecrabilius, criminantur? Si enim non est accipiendus qui maledictum ingerit mortalitati; quomodo est detestandus qui fallaciam objicit veritati? Sed jam videamus ex occasione calumniantium haereticorum, quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur.

CAPUT III

Mors hominis ex poena peccati est, unde et ipsa peccatum dicitur: non quia peccat homo dum moritur, sed quia ex peccato factum est ut moriatur. Sicut alio modo dicitur lingua proprie caro quae intra dentes sub palato movetur; et alio modo dicitur lingua, quod per linguam fit; secundum quem modum dicitur alia lingua graeca, alia latina: et manus alio modo dicitur ipsum proprie corporis membrum quod movemus ad operandum, et alio modo manus dicitur scriptura quae fit per manum. Dicimus enim, Prolata est manus ejus: Lecta est adversus eum manus ejus: Habeo manum tuam: Recipe manum tuam. Manus utique proprie membrum est hominis: non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis, et tamen dicitur manus, eo quod manu facta sit. Sic et peccatum, non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est; sed etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellata est. Illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus: illud autem alterum, id est, mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. Hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Moysen: ibi mors damnata est ne regnaret, et maledicta est ut periret. Quapropter per Christi tale peccatum, damnatum est et nostrum peccatum ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus.

CAPUT IV

Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factam? Ex Adam quippe corpus assumpsit, quia ex Adam virgo Maria, quae peperit Christum. Dixerat autem Deus in paradiso, Qua die tetigeritis, morte moriemini (Gen. II, 17): hoc est maledictum, quod pependit in ligno. Ille neget Christum maledictum, qui negat et mortuum. Qui autem confitetur et mortuum, et negare non potest mortem de peccato esse, et ob hoc etiam ipsam peccatum vocari, audiat Apostolum dicentem, Quoniam vetus homo noster simul cum illo crucifixus est (Rom. VI, 6); et intelligat quem maledictum Moyses dixerit. Ideoque securus Apostolus ait de Christo, Factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13): sicut non timuit dicere, Pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 15). Hoc est enim, mortuus est, quod maledictus: quoniam mors ipsa ex maledicto est, et maledictum est omne peccatum, sive ipsum quod fit, ut sequatur supplicium, sive ipsum supplicium, quod alio modo vocatur peccatum, quia fit ex peccato. Suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solveret reatum nostrum, et finiret etiam supplicium nostrum.

CAPUT V

Ex ingenio meo ista dixerim, si non Apostolus toties hoc inculcat, ut et dormientes excitet, et calumniantes offocet. Misit, inquit, Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3). Non erat ergo illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Mariam per masculum venerat: sed tamen quia de peccato est mors, illa autem caro quamvis ex virgine, tamen mortalis fuit; eo ipso quo mortalis erat, similitudinem habebat carnis peccati. Hoc appellat etiam peccatum, consequenter dicens, Ut de peccato damnaret peccatum in carne. Item alio loco, Eum, inquit, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Cur ergo timeret Moyses dicere maledictum, quod Paulus non timuit dicere peccatum? Plane hoc Propheta et praevidere debuit, et praedicere, paratus ab haereticis cum Apostolo reprehendi. Quisquis enim reprehenderit Prophetam dixisse, maledictum; cogitur reprehendere Apostolum dixisse, peccatum: nam utique maledictum comes peccati est.

CAPUT VI

Nec ideo major invidia est, quod addiderit, Deo, ut diceret, Maledictus Deo omnis qui pependerit in ligno. Nisi enim Deus odisset peccatum, et mortem nostram, non ad eam suscipiendam atque delendam Filium suum mitteret. Quid ergo mirum, si maledictum est Deo, quod odit Deus? Tanto enim libentius nobis donat immortalitatem, quae futura est Christo veniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quae in ligno pependit Christo moriente. Quod autem additum est, omnis, ut diceretur, Maledictus omnis qui in ligno pependerit, non sane Moyses minus praevidit etiam justos in cruce futuros, sed bene [PL42.298] praevidit haereticos veram mortem Domini negaturos, et ideo volentes ab hoc maledicto Christum sejungere, ut a mortis etiam veritate sejungerent. Si enim vera illa mors non erat, nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec vere crucifixus est. Sed contra longe futuros haereticos, quam de longe clamat Moyses, Sine causa tergiversamini, quibus displicet veritas mortis Christi, Maledictus omnis qui pendet in ligno: non ille aut ille, sed omnis omnino! Etiamne et Filius Dei? Etiam prorsus. Nam hoc est quod non vultis: inde satagitis, inde seducitis. Displicet enim vobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis. Tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra illius mortem. Cum vero ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum quod morti comitatur, suscipere non dedignatus est etiam ille, prorsus etiam ille Filius Dei semper vivus in sua justitia, mortuus autem propter delicta nostra (Rom. IV, 25), in carne suscepta ex poena nostra. Sic et semper benedictus in sua justitia, maledictus autem propter delicta nostra, in morte suscepta ex poena nostra: ac per hoc additum est, omnis, ne Christus ad veram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti conjunctum est, insipienti honorificentia separaretur.

CAPUT VII

Qui autem ex veritate evangelica fidelis est, intelligit tam non esse contumeliam Christi ex ore Moysi, cum eum dixit maledictum, non ex divinitate majestatis suae, sed ex conditione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est; quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua veram mortem pateretur: quia ex illo prophetico maledicto laus intelligitur humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen objicitur falsitatis. Si ergo negas maledictum, nega mortuum: si negas mortuum, non jam contra Moysen, sed contra Apostolos dimicas. Si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. Jam vero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede venientem, aut ex maledictione: si ex benedictione venit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per divinae sententiae justitiam ex maledictione venisse. Confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem confiteris mortuum esse pro nobis; nec aliud significare voluisse Moysen, cum diceret, Maledictus omnis qui in ligno pependerit; nisi, Mortalis omnis et moriens omnis qui in ligno pependerit. Poterat enim dicere, Maledictus omnis mortalis; aut, Maledictus omnis moriens: sed hoc est quod asserit Propheta, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram, et futuros haereticos qui dicerent, Pependit quidem in ligno, sed specie quadam, non ut vere moreretur. Clamando ergo, Maledictus, nihil aliud clamavit, nisi quia vere mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto venientem [PL42.299] quo dictum est, Si tetigeritis, morte moriemini (Gen. II, 17). Ad hoc pertinet et serpens ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam mortem Christum finxisse, sed illam veram in ligno passionis suae suspendisse, in quam serpens ille hominem male suadendo dejecit. Quam veram mortem nolunt isti conspicere: et ideo non sanantur a veneno serpentis, sicut in eremo quicumque illum attenderent sanabantur (Num. XXI, 9).

CAPUT VIII

Itaque fatemur ab imperitis dici, aliud esse affigi ligno, aliud in ligno pendere. Sic enim quidam putant solvendam esse istam quaestionem, ut Judam dicant a Moyse maledictum qui laqueo se suspendit; quasi primo noverint utrum ex ligno an ex lapide se ille suspenderit. Sed verum est, quod et Faustus commemoravit, Apostolum non sinere aliud intelligere, quam de Christo esse praedictum. Sed talis imperitia nonnullorum Catholicorum, venatio Manichaeorum est. Tales enim solent insectari, tales suis fallaciis irretire: tales in eos cecideramus, tales haeseramus; tales, non viribus nostris, sed Dei misericordia eruti sumus.

CAPUT IX

Quae autem divina Moyses lacessivit, sicut Faustus criminatur dicens, quod humanorum nulli unquam divinorumque pepercerit? Dixit enim, et abiit: nihil sategit probare, nihil curavit ostendere. Nos autem scimus Moysen omnia vere divina pie laudasse, et pro sui temporis congruentia suaeque dispensationis gratia, juste humana rexisse. Exigant isti ut hoc doceam, cum et ipsi docere conati fuerint quod Faustus objicit, caute quidem, ut erat acutus, sed ob hoc incautus, quia suo acumine se perimebat. Felix enim cor acutum ad veritatem, infelix contra veritatem. Non dixit, hominum nulli unquam deorumque pepercerit, sed, humanorum, inquit, et divinorum. Si enim diceret eum Deo non pepercisse, facile convinceretur falsae criminationis; cum Moyses inveniretur ubique honorare ac praedicare Deum verum, qui fecit coelum et terram. Si autem diceret, nulli deorum pepercisse, proderet se Christianis illos deos colere, a quibus adorandis Moyses prohibet: atque ita sub alas Catholicae matris pullis fugientibus non congregaret quae non peperit. Ut ergo insidias tenderet parvulis, dixit divinorum nulli pepercisse Moysen, quo possent neque Christiani, aperto deorum cultu, fugere impietatem istorum nimis abhorrentem a religione Christiana, et Pagani eis favere adversum nos, qui Moysen scirent contra idola et contra deos Gentium, quae sunt daemonia, multa vera et digna dixisse.

CAPUT X

Quod si istis displicet, aperte se fateantur idolorum vel daemoniorum esse cultores: quod quidem ignoranter essent, eo ipso solo quod essent haeretici. De talibus enim dixit Apostolus: Quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum (I Tim. IV, 1, 2). Qui enim nisi daemones, quibus est amica fallacia, istis persuaderent quod Christus fallaciter passus, fallaciter [PL42.300] mortuus sit, fallaciter cicatrices ostenderit; id est, non vere passus, nec vere mortuus sit, nec illae verae fuerint ex veris vulneribus cicatrices? Quae sunt evidentiores doctrinae mendaciloquorum daemoniorum, quam istae quibus persuadetur Filium Dei, id est ipsam veritatem, esse mendacem? Sed isti in doctrina sua habent et apertam, non quidem daemoniorum, sed tamen creaturae culturam, quam damnat Apostolus, dicens: Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25).

CAPUT XI

Proinde isti in phantasmatibus fabularum suarum idola et daemonia nescientes colunt: in sole autem et luna noverunt se servire creaturae; et quod putant se etiam Creatori servire, multum falluntur: phantasmati enim suo serviunt, Creatori autem nullo modo serviunt, quando ea negant Deum creasse, quae aperte Apostolus ad Dei creaturam pertinere demonstrat, dicens, cum de cibis et carnibus ageret, Omnis enim creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4). Videte quid sit sana doctrina, quam non ferentes vos ad fabulas convertistis. Quomodo Apostolus et creaturam Dei laudat, et ei tamen cultum religionis exhiberi vetat: sic et Moyses (qui vobis videtur nulli divinorum pepercisse, non ob aliud suspicor, nisi quia solem et lunam vetuit adorari [Deut. XVII, 3], ad quorum circuitum vos per omnes angulos vertitis, ut eos adoretis) solem et lunam vera laude laudavit, cum eos factos a Deo, et in coelesti ordine ad peragenda sua opera collocatos, sicut est, ita narravit: Solem in potestatem diei, lunam in potestatem noctis (Gen. I, 16, et Psal. CXXXV, 8, 9). Falsis autem vestris laudibus sol et luna non gaudent. Diabolus novit falsa laude gaudere, praevaricatrix creatura. Potestates vero coelorum, quae peccato non lapsae sunt, artificem suum in se laudari volunt: quarum illa vera laus est, qua Creatori illarum non fit injuria. Fit autem cum dicitur quod partes ejus sunt, aut membra ejus, aut aliquid substantiae ipsius. Ille enim perfectus, et nullius indigens, et nusquam defluens, neque discissus, neque per loca distentus, apud se totus incommutabilis, sibique sufficiens, se ipso beatus, propter abundantiam bonitatis per Verbum suum dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Proinde si terrestria corpora, de quibus loquebatur Apostolus cum cibum nullum immundum diceret, bona sunt, quia omnis creatura Dei bona est; quanto magis coelestia, in quibus excellunt sol et luna! cum ipse Apostolus dicat, Corpora coelestia et corpora terrestria; sed alia est coelestium gloria, alia terrestrium (I Cor. XV, 40).

CAPUT XII

Non ergo conviciatur Moyses soli et lunae, cum eos vetat adorari; sed eos laudat tanquam creaturam coelestem: Deum autem laudat tanquam creatorem coelestium et terrestrium; nec vult offendi Deum, cum illi pro illo adorantur, qui propter illum et ex illo laudantur.

At quam sibi Faustus argute reprehendere visus est, quod etiam maledictum vocat Moyses, qui solem [PL42.301] adoraverit ac lunam. Si ergo, inquit, sub gentili positus rege, solem cogar adorare, et cum restitero, maledictum hoc metuens, jubear crucifigi, in aliud ejus incurram maledictum, quod adversus eum deprompsit, qui pendet in ligno. Vos quidem nullus rex gentilis cogit adorare solem, quod nec ipse sol cogeret, si in terra regnaret, quia nec nunc a vobis hoc vult fieri: sed sicut Creator ipse impios blasphematores suos usque ad judicium sustinet, sic et ipsa coelestia tolerant vanos adoratores suos usque ad judicium Creatoris sui. Tamen mementote Christianum regem non posse cogere ut sol adoretur. De gentili enim rege exemplum Faustus proposuit, sciens profecto ad Gentiles pertinere quod facitis, cum solem adoratis. Non est ergo hoc christianum: sed ubique jam perdix nomen Christi ponit, ut congreget quae non peperit (Jerem. XVII, 11). Videte tamen quam facile respondeat veritas, et sana doctrina quam facile disrumpat hunc vestrae quaestionis tanquam inevitabilem et bicipitem laqueum. Ecce faciamus aliquem armatum regia potestate comminari homini christiano, ut si solem adorare noluerit, suspendatur in ligno. Si declinavero, inquis, maledictum, quod Lex prompsit in solis adoratorem, incidam in illud quod eadem Lex prompsit in eum qui pependerit in ligno. Ita vero turbaberis: sed tu, imo nec tu, qui et nullo cogente adoras solem. At vero Christianus aedificatus super fundamentum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II, 20), attendit singulas causas, et singula maledicta: videt unum pertinere ad corpus mortale, quod ligno suspenditur; alterum ad animum, quo sol adoratur. Etsi enim corpus inclinatur in adorando, animus tamen aut colit quod adorat, aut fingit; utrumque autem perniciosum est. Quapropter quoniam maledictum in utroque mors meruit, sicut mors est corporis in ligno pendere, ita mors animi est solem adorare. Eligendum est igitur maledictum in corporis morte, quo maledicto et ipsum corpus in resurrectione liberabitur: devitandum autem maledictum in animae morte, ne cum suo corpore in aeterno igne damnetur. Hanc enim quaestionem nobis Dominus solvit, dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: sed eum timete qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehennam ignis (Matth. X, 28). Tanquam diceret, Nolite timere maledictum corporalis mortis, quod [PL42.302] temporaliter solvitur: sed timete maledictum spiritualis mortis, per quod anima in aeternum cum suo corpore cruciatur. Ecce non est anicularis maledictio, sed prophetica praedictio, Maledictus omnis qui pendet in ligno. Sic enim aufert Christus de maledicto maledictum, quomodo de morte mortem, de peccato peccatum. Sic ergo non blasphemavit Moyses dicendo, Maledictus omnis qui pendet in ligno: quomodo non blasphemaverunt Apostoli dicendo, Mortuus est (II Cor. V, 14, 15); et, Vetus homo noster confixus est cruci cum illo (Rom. VI, 6); et, De peccato damnavit peccatum (Id. VIII, 3); et, Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit (II Cor. V, 21); et multa hujusmodi. Vos autem cum horretis maledictum Christum, fatemini vos horrere mortem Christi. Ubi apparet vestra, non anicularis maledictio, sed diabolica simulatio, qui mortem Christi corporis, animae vestrae morte non creditis. Quam tamen mortem Christi non veram, sed simulatam suadetis: quasi non audeatis per nomen christianum homines fallere, nisi ipsum Christum magistrum fallaciae faciatis.

CAPUT XIII

Quod autem invidus continentiae vel virginitati Fausto Moyses visus est, quia dixit, Maledictus omnis qui non suscitaverit semen in Israel (Deut. XXV, 7); legant Isaiam clamantem, Haec dicit Dominus spadonibus omnibus: Qui observaverint praecepta mea, et elegerint quae ego volo, et custodierint testamentum meum; dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum: nomen aeternum dabo illis, et non deerit illis (Isai. LVI, 4, 5). Aut si contrarium putant Isaiam Moysi, hic eis placeat, si ille displicet; non est parum adversus istos. Nobis enim sufficit scire unum Deum locutum et per Moysen et per Isaiam: et maledictum esse omnem qui non suscitaverit semen in Israel, sive tunc, cum populo secundum carnem propagando etiam carnalis prolis operatio in conjugali castitate ad officium civicum pertinebat; sive nunc, ne quisquam spiritualiter natus, putet sibi debere sufficere, nec instet dominicis lucris, quibus quisque pro modulo suo praedicando Christum, debet generare christianos. Ita illa divina sententia tempora utriusque Testamenti mira brevitate complectitur, Maledictus omnis qui non suscitaverit semen in Israel.

LIBER QUINTUS DECIMUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS. dixit: Quare non accipitis Testamentum Vetus? Quia et omne vas plenum superfusa non recipit, sed effundit: et stomachus satur rejicit ingesta. Proinde et Judaei ex praeoccupatione Moyseos Testamento Veteri satiati, respuerunt Novum: et nos ex Christi praeventione Novo referti, respuimus Vetus. Vos ideo utrumque accipitis, quia in neutro estis pleni, sed semi: alterumque ex altero [PL42.302] in vobis non tam repletur, quam corrumpitur; quia et sema vasa nunquam de dissimili implentur materia, sed de eadem ac sibi simili, ut vini vino, mellis melle, et aceti aceto: quibus si dissimilia et non sui generis superfundas, ut melli fel, et aquam vino, et aceto garos: non repletio vocabitur haec, sed adulterium. Haec ergo causa est, unde nos parum accipimus Testamentum Vetus: et quia Ecclesia nostra, sponsa [PL42.303] Christi, pauperior quidem ei nupta, sed diviti, contenta sit bonis mariti sui, humilium amatorum dedignatur opes, sordent ei Testamenti Veteris et ejus auctoris munera, famaeque suae custos diligentissima, nisi sponsi sui non accipit litteras. Vestra sane Ecclesia usurpet Testamentum Vetus, quae ut lasciva virgo immemor pudoris, alieni viri et muneribus gaudet et litteris. Amator denique ille vester, et pudoris corruptor Hebraeorum Deus, diptychio lapideo suo, aurum vobis promittit et argentum, ventris saturitatem (Deut. VIII, 7-9), et terram Chananaeorum (Exod. XXIII, 23). Hi vos delectaverunt tam sordidi quaestus, ut libeat peccare post Christum, ut sitis ingrati tam immensis dotibus ejus. Haec vos illiciunt, ut in Hebraeorum depereatis Deo post nuptias Christi. Discite ergo jam nunc etiam falli vos, et decipi falsis promissionibus ejus. Pauper est, egens est, nec ea quidem praestare potest quae promittit: nam si suae propriae conjugi, dico autem Synagogae, nihil horum praestat quae pollicetur, et quidem morem gerenti sibi per omnia, et servienti submissius quam ancilla; vobis praestare quid poterit alienis ab se, et mandatorum suorum detrectantibus jugum superba cervice? Sed vos quidem pergite agere ut coepistis, rudem pannum veteri vestimento committite, novum vinum veternosis utribus credite (Matth. IX, 16, 17), duobus maritis nulli placituri servite, christianam denique fidem Hippocentaurum facite, nec equum perfectum, nec hominem: nobis soli Christo servire permittite, ejus tantum immortali dote contentis, et imitantibus Apostolum qui dicit, Sufficientia nostra ex Deo est, qui nos idoneos probavit ministros Novi Testamenti (II Cor. III, 5, 6). Hebraeorum Dei et nostra admodum diversa conditio est; quia nec ipse quae promittit implere potest, et nos ea fastidimus accipere. Superbos nos adversus blanditias ejus, Christi liberalitas fecit. Ac ne incongrue me haec comparasse existimes, Paulus in nos hanc conjugalis disciplinae similitudinem prior contulit, dicens: Quae sub viro est mulier vivente viro alligata est lege viri: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. Ergo vivente viro vocabitur, inquit, adultera, si juncta fuerit alteri viro: quod si mortuus fuerit vir ejus, non erit adultera alii conjuncta (Rom. VII, 2, 3). Per hoc ostendens, spiritu moechari eos qui non ante repudiantes, et in mortuis quodam modo ponentes Legis auctorem, tum demum se copulaverint Christo. Quod dictum ad eos praecipue spectat, qui crediderint ex Judaeis, videlicet ut ipsi sint primae superstitionis obliti. Nobis vero in hoc quid opus est vel praecepto, quibus ex Gentilitate conversis ad Christum, Hebraeorum Deus non mortuus debet videri, sed nec natus? Sane Judaeo, si credat, Adoneus debet videri defunctus, gentili vero idolum: et unicuique quod est veneratus ante cognitum Christum. Nam si post idololatriae divortia Hebraeorum quis Deum et Christum pariter colat, nihil ille quidem a detriti pudoris femina discrepavit, quae post unius mariti obitum duobus nupserit.

CAPUT II

AUGUSTINUS respondit: Audite haec, [PL42.304] quorum corda possidet Christus; et videte, si toleratis, nisi quia ipse est vestra patientia. Faustus novo melle plenus, respuit acetum vetus, et Paulus aceto vetere plenus, effudit dimidium, quo caperet infusum mel novum; non servandum, sed corrumpendum. Vides enim, quod ait apostolus Paulus, Servus Christi Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, ex melle novo est. Illud autem quod sequitur, Quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1-3); ex aceto vetere. Quis hoc sustineret audire, nisi nos consolaretur idem dicens: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19)? Sed quid opus est eadem jam superius satis dicta repetere (Lib. 8)? Nam pannum novum et vestimentum vetus, et vinum novum et utres veteres, non duo Testamenta significare, sed duas vitas, et spes duas: ad duo vero Testamenta intelligenda illam datam esse a Domino similitudinem, Propterea omnis scriba eruditus in regno Dei similis est patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52), ex his quae ante diximus, recordetur qui potuerit, vel certe recenseat qui voluerit. Duas enim spes si quis habendas putaverit ut et propter felicitatem terrenam, et propter regnum coelorum Deo serviat; haec illam non capit, et cum haec aliqua tribulatione fuerit perturbata, deficiens homo amittet etiam illam. Inde est et illud: Nemo potest duobus dominis servire. Quod exposuit dicens, Non potestis Deo servire et mammonae (Id. VI, 24). Vetus autem Testamentum recte intelligentibus prophetia est Novi Testamenti. Itaque et in illo primo populo sancti Patriarchae et Prophetae, qui intelligebant quod agebant, vel quod per eos agebatur, in Novo Testamento habebant istam spem salutis aeternae: ad illud enim pertinebant, quod intelligebant et diligebant; quia etsi nondum revelabatur, jam tamen figurabatur. Ad Vetus autem illi pertinebant, qui non illic amplius quam promissa temporalia cogitata concupiscebant, in quibus aeterna figurata et prophetata non intelligebant. Sed haec jam satis superque prioribus responsionibus nostris dicta sunt.

CAPUT III

Illa vero est mirabilis impudentia, cum Manichaeorum sacrilega et immunda societas etiam castam sponsam Christi se jactare non dubitat: in quo adversus sanctae Ecclesiae vere casta membra quid proficit, nisi ut veniat in mentem adversus tales apostolica illa admonitio: Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3)? Quid enim agunt isti evangelizantes nobis praeter quod accepimus, nisi ut nos a castitate corrumpant, quam Christo servamus, quando legem Dei culpant nomine vetustatis, et errorem suum laudant nomine novitatis, quasi omnis vetustas fugienda sit, aut omnis novitas appetenda; cum et mandatum vetus in laude [PL42.305] ponat apostolus Joannes (I Joan. II, 7), et profanas verborum novitates evitari jubeat apostolus Paulus (I Tim. VI, 20)? Te ergo, vera sponsa veri Christi Ecclesia catholica, alloquar et ego te pro modulo meo, qualiscumque filius et servus tuus positus in te dispensare cibaria conservis meis. Cave semper, ut caves, Manichaeorum impiam vanitatem, jam tuorum periculo expertam, et liberatione convictam. Ille me quondam de gremio tuo error excusserat: expertus fugi quod experiri non debui. Sed tibi profecerint etiam pericula mea, cui nunc servit liberatio mea. Quia nisi mihi verus et verax sponsus tuus, de cujus latere facta es, in vero sanguine suo remissionem peccatorum posuisset, absorbuisset me vorago fallaciae, et terram factum serpens irreparabiliter devorasset. Noli decipi nomine veritatis: hanc sola tu habes, et in lacte tuo, et in pane tuo; in hac autem tantum nomen ejus est, ipsa non est. Et in tuis quidem grandibus secura es: sed appello in te parvulos tuos, fratres, filios, dominos meos, quos vel tanquam ova sollicitis alis foves, vel tanquam infantes lacte nutris, sine corruptione fecunda, virgo mater. Hos in te appello teneros fetus tuos, ne garrula curiositate seducantur abs te; sed potius anathement, si quis eis evangelizaverit praeter id quod acceperunt in te (Galat. I, 9): nec relinquant verum veracemque Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3), et magnam multitudinem dulcedinis ejus, quam abscondit metuentibus se, perfecit autem sperantibus in se (Psal. XXX, 20). Ibi vero quomodo possunt esse verba veracis, in praedicatore Christi fallacis? Contemne insultationes eorum: quia bene tibi es conscia, promissionem vitae aeternae te adamasse in muneribus sponsi tui, id est, ipsum sponsum tuum, quia ipse est vita aeterna.

CAPUT IV

Non autem, sicut illi desipiunt, ad alienum deum seducta es, promittentem saturitatem ventris et terram Chananaeorum. Intelligis quippe in ipsis etiam promissionibus te jam tunc figuratam et prophetatam, praescientiam parturisse sanctorum. Nec lapideo diptychio miserabili dicacitate reprehenso movearis: quia non habes lapideum cor, quod illae tabulae in populo priore significabant. Es enim epistola Apostolorum, scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 2, 3). Ad quae verba illi vani gaudent, putantes Apostolum reprehendisse dispensationem illi tempori congruam Veteris Testamenti, non intelligentes hoc eum ex Propheta dixisse. Haec enim verba, quae imperite amplectuntur, longe antequam per Apostolos dicerentur et implerentur, a Prophetis, quos respuunt, praenuntiata sunt. Propheta enim dixerat: Auferam eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum (Ezech. XI, 19). Videant si non hoc est, Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Nam neque ibi quod dictum est cor carneum, neque hic tabulae carnales, hoc volunt, ut carnaliter sapiamus: sed quia in [PL42.306] comparatione lapidis, qui sine sensu est, caro sentit; per lapidis insensualitatem significatum est cor non intelligens, et per carnis sensualitatem significatum est cor intelligens. Tu potius istos irride, qui dicunt, et terram et ligna et lapides habere sensum, et intelligentiore vita vivere, carnes autem stolidiore et obtusiore. Unde non a veritate, sed a sua vanitate coguntur fateri mundius esse legem conscriptam in tabulis lapideis, quam suum thesaurum in pellibus morticinis. An forte quia in fabella sua etiam lapides dicunt esse ossa principum, non eis dubitant coria praeponere agnorum? Nempe ergo illa Testamenti arca mundius tegebat lapideas tabulas, quam caprina pellis codicem istorum. Haec tu misericorditer irride, ut eis irridenda et fugienda commendes: nam in illo diptychio lapideo, jam tu non corde lapideo intelligis, quid duro illi populo congruebat; et in eo tamen agnoscis petram, ipsum sponsum tuum, illum quem Petrus loquitur, lapidem vivum ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum. Illis ergo erat lapis offensionis, et petra scandali: tibi autem lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli (I Petr. II, 4-8). Quod totum idem Petrus apostolus explicat, et totum a Prophetis, a quibus isti damnati alienantur, praedictum esse commemorat. Lege sane etiam illud diptychium: ne timeas, plane sponsi tui est. Aliis lapis ille significavit duram stoliditatem: tibi autem firmam stabilitatem. Digito Dei scriptae sunt tabulae illae (Exod. XXXI, 18): digito Dei sponsus tuus ejecit daemonia (Luc. XI, 20): digito Dei expelle tu doctrinas daemoniorum mendaciloquorum cauteriantium conscientiam (I Tim. IV, 2). Ex hoc diptychio repellis adulterum, qui se Paracletum dicit, ut sancto nomine te seducat. Quinquagesimo enim die post Pascha datae sunt illae tabulae (Exod. XX); et quinquagesimo die post passionem sponsi tui quam Pascha illud praefigurabat, datus est digitus Dei, Spiritus sanctus promissus Paracletus (Act. II, 1-4). Noli ergo formidare diptychium, quo tibi scripta olim, quae nunc agnosceres, mittebantur: tantum noli esse sub lege, ne illam timore non impleas; sed sub gratia, ut sit in te plenitudo legis charitas. Non enim aliud diptychium recensebat sponsi tui amicus, cum diceret: Nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis est charitas (Rom. XIII, 9 et 10). Ibi enim sunt duo illa praecepta, dilectionis Dei, et dilectionis proximi, singulis tabulis explicata. Hoc ergo diptychium ille praemisit, qui tibi haec duo praecepta veniens commendavit, in quibus tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). In primo praecepto est castitas nuptiarum tuarum, in secundo unitas membrorum tuorum: illo amplecteris divinitatem, isto congregas societatem. Quae duo praecepta, ipsa sunt decem: tria pertinent ad Deum, et septem [PL42.307] ad proximum. O pudicum diptychium, in quo, vetere figura, ille dilector et dilectus tuus praenuntiabat tibi canticum novum, in decachordo psalterio (Psal. XCI, 4): tanquam pro te etiam nervos suos extensurus in ligno, ut de peccato peccatum damnaret in carne, et justitia legis impleretur in te (Rom. VIII, 3, 4). O diptychium conjugale, quod non sine causa odit adultera!

CAPUT V

Jam enim mihi ad te est sermo, manichaea congregatio fallax, et fallaciis involuta. Itane multinuba tot elementis, vel potius meretrix prostituta daemoniis, et sacrilegis vanitatibus impraegnata, audes matrimonium catholicum Domini tui, crimine impudicitiae lacerare? Ostende nobis moechos tuos, splenditenentem ponderatorem, et Atlantem laturarium. Illum enim dicis capita elementorum tenere, mundumque suspendere; istum autem genu fixo, scapulis validis subbajulare tantam molem, utique ne ille deficiat. Ubi sunt isti? Qui si vere essent, quando ad te venirent occupati tanto negotio? quando ad te intrarent, ut blanda manu tua, et otiosa, plane delicata, post tantum laborem, alteri digitos, alteri humeros confricares? Sed fallunt te mala daemonia, quae tecum scortantur, ut concipias mendacia, et parias phantasmata. Cur ergo non respuas diptychium veri Dei, tuis membranis inimicum, quibus tot falsos deos adamasti mente vagabunda per figmenta cogitationum tuarum, quibus omnia poetica mendacia graviora et honestiora reperirentur, vel hoc certe, quod apud poetas neminem decipit ipsa professio falsitatis, in libris autem tuis tanta fallaciarum turba, pueriles et in senibus animas, nomine veritatis illectas, miserabilibus corrumpit erroribus, cum prurientes auribus, sicut Apostolus dicit, et a veritate auditum suum avertentes, ad fabulas convertuntur (II Tim. IV, 4)? Quomodo ergo sanam doctrinam ferres illarum tabularum, ubi primum praeceptum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4), cum tot deorum nominibus delectata turpissimi cordis fornicatione voluteris? Annon recordaris amatorium canticum tuum, ubi describis maximum regnantem regem, sceptrigerum perennem, floreis coronis cinctum et facie rutilantem? Quem si solum talem amares, erubescendum tibi esset: nam etiam vir unus floreis coronis cinctus pudicae conjugi displiceret. Neque enim potes dicere hoc aliqua mystica significatione ita dictum, vel ita demonstratum, cum tibi praecipue laudari Manichaeus non ob aliud soleat, nisi quod remotis figurarum integumentis, ipse tibi veritatem nudam et propriam loqueretur. Proprie igitur cantas Deum regem sceptrigerum, floribus coronatum. Ponat saltem sceptrum, quando coronis floreis cingitur: non decet regiae virgae severitatem illa luxuriae mollitudo. Huc accedit, quia non a te solus adamatus est: sequeris enim cantando, et adjungis duodecim saecula [PL42.308] floribus convestita, et canoribus plena, et in faciem patris flores suos jactantia. Ubi et ipsos duodecim magnos quosdam deos profiteris, ternos per quatuor tractus, quibus ille unus circumcingitur. Quem quomodo immensum faciatis, quem sic circumdatum dicitis, nunquam invenire potuistis. Adjungis etiam innumerabiles regnicolas, et deorum agmina, et angelorum cohortes: quae omnia non condidisse dicis Deum, sed de sua substantia genuisse.

CAPUT VI

Ita convinceris innumerabiles deos colere, non ferendo sanam doctrinam, qua docetur unus de uno Deo natus Filius, et utriusque Spiritus sanctus. Quos tamen non solum innumerabiles, sed nec tres deos fas est dicere: quorum est non solum una eademque substantia, sed etiam una eademque operatio, per ipsam propriam unam eamdemque substantiam; per creaturam vero corporalem etiam demonstratio singulorum. Haec tu non intelligis, non capis: novi, plena es, inebriata es, ingurgitata es fabuloso sacrilegio. Digeras aliquando quod exhalas, et te jam obruere talibus desinas: interim canta quod cantas, et inspice, si potes, dedecus fornicationis tuae. Invitavit enim te doctrina daemoniorum mendaciloquorum ad fictas domos angelorum, ubi flat aura salubris, et ad campos ubi scatent aromata, cujus arbores et montes, maria et flumina, dulce nectar fluunt per cuncta saecula. Et credidisti et finxisti haec in corde tuo, ubi vanis recordationibus luxuriata et dissoluta jacteris. Cum enim quaedam talia dicuntur de ineffabili affluentia spiritualium deliciarum, utique in aenigmate dicuntur; ita ut noverit animus qui talibus exercetur, esse aliud quod ibi quaerendum et intelligendum sit, sive corporeis sensibus in veritate corporali tale quid demonstretur, sicut ignis in rubo (Exod. III, 2), et de virga serpens, et de serpente virga (Id. IV, 2-4), et tunica Domini a persecutoribus non divisa (Joan. XIX, 24), et obsequio mulieris unctio pedum aut capitis ejus (Matth. XXVI, 7, et Joan. XII, 3), et frondes multitudinis praecedentis et consequentis asellum ejus (Matth. XXI, 7-9): sive in spiritu per imagines corporum, vel in somnio, vel in ecstasi figurate ostendantur, sicut Jacob scalae (Gen. XXVIII, 12), et Danieli lapis praecisus sine manibus et auctus in montem (Dan. II, 34, 35), et Petro ille discus (Act. X, 11), et Joanni tam multa (Apoc. I, etc.): sive sola locutione ad eumdem modum figurentur, sicut Cantica canticorum (Cantic. I, etc.), et quod in Evangelio fecit pater familias nuptias filio suo (Matth. XXII, 2-14), et homo quidam duos filios habuit, frugi et luxuriosum (Luc. XV, 11-32), et homo quidam novellavit vineam, et locavit agricolis (Matth. XXI, 33). Tu vero praecipue Manichaeum ob hoc praedicas, quod non ad talia dicenda, sed potius ad solvenda ultimus venerit: ut et figuris antiquorum apertis, et suis narrationibus ac disputationibus evidenti luce prolatis, nullo se occultaret aenigmate. Addis eam praesumptionis hujus causam, quod videlicet [PL42.309] antiqui, ut figuras hujusmodi vel viderent, vel agerent, vel dicerent, sciebant istum postea venturum, per quem cuncta manifestarentur: iste autem, qui sciret post se neminem adfuturum, sententias suas nullis allegoricis ambagibus texeret. Quid ergo facit affectus tuus desideriis carnalibus sordidus, in campis et montibus nemorosis, et coronis floreis, et scatentibus aromatibus? Si non sunt aenigmata rationis, phantasmata sunt cogitationis, aut vecordia furoris. Si vero aenigmata esse dicuntur, cur non fugis adulterum, apertam veritatem, ut illiciat, promittentem, et fabulosa fallacia quos illexerit illudentem? Nonne ministri ejus, et ipsi miseri talibus vanitatibus venenati, in hamo suo solent hanc escam de Paulo apostolo ponere, ubi ait: Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est, auferetur; et, Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 9, 10, 12)? Ut scilicet apostolus Paulus ex parte scierit, et ex parte prophetaverit, per speculum et in aenigmate videns, quod totum auferendum est veniente Manichaeo, et afferente quod perfectum est, ubi facie ad faciem veritas videatur. O lasciva, immunda, sine fronte adhuc ista garris, adhuc pascis ventos, adhuc amplecteris idola cordis tui! Itane tu facie ad faciem vidisti regnantem regem sceptrigerum, floreis coronis cinctum, et deorum agmina, et splenditenentem magnum, sex vultus et ora ferentem, micantemque lumine; et alterum regem honoris, Angelorum exercitibus circumdatum; et alterum adamantem heroam belligerum; dextra hastam tenentem, et sinistra clypeum; et alterum gloriosum regem tres rotas impellentem, ignis, aquae, et venti; et maximum Aulantem mundum ferentem humeris, et eum genu fixo brachiis utrinque secus fulcientem? Haec et alia mille portenta tu facie ad faciem vidisti, an haec tibi doctrina daemoniorum mendaciloquorum per ora deceptorum cantat, et nescis? Vae tibi, infelix! ecce quibus phantasmatibus constupraris, ecce quas vanitates pro veritate lambis: et serpentinis poculis ebria, de diptychio lapideo audes insultare matronali verecundiae conjugis unici Filii Dei; quia illa jam non sub paedagogio Legis, sed sub magisterio gratiae, nec superba operibus, nec fracta terroribus, vivit ex fide et spe et charitate, facta Israel, in quo dolus non est (Joan. I, 45), et audiens quod ibi scriptum est, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI; 4): quod tu non audiens, in tam multos fictos deos fornicationem tuam diffudisti.

CAPUT VII

Quomodo non sint tibi inimicae illae Tabulae, in quibus secundum praeceptum est, Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui (Exod. XX, 7); quandoquidem tu etiam ipsum Christum, qui propter carnales a carnali vanitate mundandos, etiam [PL42.310] carneis oculis verus in veritate carnis exortus est, in fallaciae vanitate posuisti? Quomodo tibi non sit adversum tertium praeceptum de sabbati requie, quae tot figmentorum illusionibus inquieta anima ventilaris? Haec tria praecepta quomodo pertineant ad dilectionem Dei, quando capies, quando sapies, quando amabis? Immoderata es, et foeda, et contentiosa: tumuisti, evanuisti, viluisti, excessisti modum tuum, turpasti decorem tuum, turbasti ordinem tuum. Talis apud te fui, novi te. Quo pacto ergo te nunc doceam haec tria praecepta ad dilectionem Dei pertinere, ex quo, et per quem, et in quo sunt omnia (Rom. XI, 30)? Unde hoc intelligis, quando nec illa septem, quae ad dilectionem proximi pertinent qua humanae vitae societas continetur, erroris tui detestanda perversitate nosse atque observare permitteris? In quibus mandatum primum est, Honora patrem tuum et matrem tuam: quod et Paulus commemorat mandatum primum in repromissione, eadem atque itidem etiam ipse praecipiens (Exod. XX, 12, et Ephes. VI, 2). Tu autem doctrina daemoniaca didicisti inimicos deputare parentes tuos, quod te per concubitum in carne ligaverint, et hoc modo utique deo tuo immundas compedes imposuerint. Hinc etiam consequens praeceptum, quod est, Non maechaberis, ita violatis, ut hoc maxime in conjugio, detestemini, quod filii procreantur; ac sic Auditores vestros, dum cavent ne feminae quibus miscentur concipiant, etiam uxorum adulteros faciatis. Ducunt enim eas ex lege matrimonii, tabulis proclamantibus, liberorum procreandorum causa: et vestra lege, metuentes ne particulam dei sui sordibus carnis afficiant, ad explendam tantum libidinem feminis impudica conjunctione miscentur; filios autem inviti suscipiunt, propter quod solum conjugia copulanda sunt. Quomodo ergo non prohibes nubere, quod de te tanto ante praedixit Apostolus (I Tim. IV, 3), quando id conaris auferre de nuptiis, unde sunt nuptiae? Quo ablato, mariti erunt turpiter amatores; meretrices, uxores; thalami, fornices; soceri, lenones. Ac per hoc etiam illud praeceptum, quod est, Non occides, ex ejusdem erroris perversitate non servas. Dum enim times ne dei tui membrum ligetur in carne, non das esurienti panem: hic formidans homicidium falsum, illic perpetras verum. Itaque si incurras in eum famelicum qui mori possit, nisi cibum porrigendo subvenias; jam tu homicida teneberis aut lege Dei, si non dederis; aut lege Manichaei, si dederis. Quid caetera Decalogi praecepta, quomodo servabis? An a furto abstineas, ut nescio quis panem, seu quamlibet escam in suis visceribus trucidandam, devoret potius, quam tu, si possis, ei subripias, atque ad officinam ventris Electorum tuorum curras, ut furto tuo deus tuus nec in gravius incidat vinculum, et quo inciderat eruatur? Porro si in eodem furto comprehendaris; nonne per ipsum deum tuum, non te abstulisse jurabis? Quid enim [PL42.311] tibi facturus est talis deus, cui dicis, Falsum juravi per te, sed pro te; nisi velles ut exitium tibi inferrem, dum honorem deferrem? Ita et illud mandatum Legis, Ne falsum testimonium dicas, propter membra dei tui sic contemnes, ut ea non solum testimonio, sed et juramento falso de compedibus liberes. Jam vero quod sequitur, Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX, 13, 16, 17), debet apud te impleri: et hoc unum video, quod nulla tui erroris necessitate violare cogaris. Sed si nefas est conjugem concupiscere alienam, considera quid sit concupiscendum se proponere alienis: et recordare deos tuos formosos et deas formosas, praebentes se ut ardenter concupiscantur, illi a feminis principibus tenebrarum, et illae a masculis: quibus excitatis in fruendi libidinem, et in suos amplexus inhianter aestuantibus, eruant ab eis illum deum tuum ubique compeditum, et tanta suorum turpitudine, ut solvi valeat, indigentem. Nam rem proximi non concupiscere, quod est ultimum Decalogi mandatum, unde potes, misera? Nonne tibi deus ipse tuus in terra aliena se fabricare mentitur saecula nova, ubi post falsam victoriam falso triumpho tumescas? Quod cum modo insana vanitate desideras, et eamdem terram gentis tenebrarum summa vicinitate substantiae tuae conjungi credis, utique rem proximi concupiscis. Merito tibi est inimicum diptychium, continens tam bona mandata multum errori tuo contraria. Nam illa tria quae ad dilectionem Dei pertinent, omnino ignoras, omnino non servas: haec autem septem quibus societas humana non laeditur, si quando custodis, aut pudore reprimeris, ne inter homines confundaris; aut timore frangeris, ne publicis legibus puniaris; aut malum factum bona aliqua consuetudine horrescis; aut ipsa naturali lege, quam injuste alteri facias quod tibi ab altero fieri non vis, advertis: error tamen tuus quam te in contrarium ire compellat, et dum sequeris, et dum non sequeris, sentis; cum vel hoc facis quod pati non vis, vel ideo non facis quia pati non vis.

CAPUT VIII

At ista vera sponsa Christi, cui de diptychio lapideo fronte impudentissima insultas, intelligit quid distet inter litteram et spiritum (II Cor. III, 6), quae duo dicuntur alio modo, Lex et gratia: et non jam in vetustate litterae, sed in novitate spiritus Deo serviens (Rom. VII, 6), non est jam sub lege, sed sub gratia. Neque enim litigiosa caecatur; sed mitis intendit verbis Apostoli, ut intelligat quid appellet legem, sub qua nos jam non vult esse, quia transgressionis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est (Galat. III, 19): et quia ideo subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). Nec ideo tamen eadem legem peccatum vocat, quia sine gratia non vivificat; auget enim potius reatum praevaricatione addita: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Id. IV, 15); et ideo per se ipsam, cum sola littera est sine spiritu, id est, lex sine gratia, tantummodo reos facit: sed proponit sibi quod putare [PL42.312] minus intelligentes possent, et aperit quid dicat, cum ait: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione itaque accepta, peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, factum est mihi mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 7-13). Haec ista, cui tu insultas, intelligit; quia gemens petit, quia humilis quaerit, quia mitis pulsat: et sic videt non reprehendi legem, cum dicitur, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6); sicut non reprehenditur scientia, cum dicitur, Scientia inflat, charitas vero aedificat. Nam utique ipse dixerat, Scimus quia omnes scientiam habemus: et tunc adjungit, Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Utquid ergo habebat ipse quo inflaretur, nisi quia cum charitate non solum non inflat scientia, sed etiam firmat? Ita littera cum spiritu, et lex cum gratia, jam non eo modo littera et lex appellatur, sicut per se ipsam cum occidit abundante delicto. Ita enim lex et virtus peccati dicta est (Id. XV, 56), cum auget ejus noxiam delectationem, per severam prohibitionem. Nec tamen etiam sic mala est: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mortem. Ita multa quibusdam sunt noxia, quamvis non sint mala. Nam et vos cum oculos doletis, etiam contra deum vestrum solem fenestras clauditis. Haec igitur sponsa Christi, jam mortua legi, id est, peccato, quod legis prohibitione fit abundantius, cum lex sine gratia jubet, non juvat: tali ergo legi mortua, ut sit alterius qui ex mortuis resurrexit, discernit ista sine legis injuria, ne sacrilegium committat in ejus auctorem: quod tu facis in eum, quem non intelligis auctorem boni; cum audias Apostolum dicentem, Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Ecce auctor boni est, qui tibi videtur unus ex principibus tenebrarum. Attende veritatem, ferit tibi oculos. Ecce Paulus apostolus dicit, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Ecce cujus auctorest, qui diptychium illud, quod stulta irrides, in magni sacramenti dispensationem praemisit. Eadem quippe lex, quae per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17), cum accessit litterae spiritus, ut inciperet impleri justitia legis, quae non impleta reos etiam praevarisatione faciebat. Neque enim alia lex est sancta et justa et bona, et alia per quam peccatum mortem operatur, cui mori nos oportet, ut simus alterius qui ex mortuis resurrexit: sed eadem ipsa est. Ecce sequere, lege. Sed peccatum, inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi est operatum mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum per mandatum. Surda, caeca, audi, vide. Per bonum, inquit, mihi operatum est mortem. Ergo lex semper est bona; sive obsit inanibus gratia, sive prosit plenis gratia, semper est bona: [PL42.313] sicut sol semper est bonus, quia omnis creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4), sive dolentibus oculis noceat, sive sanos mulceat. Proinde quod est oculis sanitas ad videndum solem, hoc est gratia mentibus ad implendam legem. Et sicut oculi sani non solis delectationi moriuntur, sed illis ictibus asperis radiorum, quibus reverberati in densiores tenebras pellebantur: sic anima per charitatem spiritus salva facta, non justitiae legis mortua dicitur, sed illi reatui et praevaricationi, quam lex per litteram, cum gratia defuit, faciebat. Itaque de illa utrumque dicitur, et, Bona est lex, si quis ea legitime utatur; et quod sequitur, Sciens hoc, quia justo lex non est posita (Id. I, 8, 9); quia non opus habet terrente littera, quem delectat ipsa justitia.

CAPUT IX

Haec sponsa Christi gaudens in spe plenae salutis suae, et tibi optat bonam conversionem a fabulis ad veritatem, ne Adoneum quasi adulterum reformidans, cum versutissimo adultero serpente remaneas. Adonai enim verbum hebraeum est, et interpretatur Dominus, eo modo quo solus Deus dicitur Dominus: sicut Latria, quod verbum graecum est, et interpretatur Servitus, non quaecumque, sed illa qua tantummodo Deo servitur: sicut Amen, interpretatur Verum, non ubicumque et quomodocumque, sed mystica religione. Quod si a te quaeratur unde tu quoque habeas; praeter hebraeas litteras, vel quae ex hebraeo sunt, non invenis. Non ergo timet Ecclesia Christi istorum nominum objectionem: intelligit, et amat; nec curat imperitum insultatorem: et quae nondum intelligit, credit esse talia, qualia nonnulla experta est, quae nondum intellecta sic erant. Objiciat ei quisque quod Emmanuel adamaverit; irridet inscitiam illius hominis, amplectitur veritatem hujus nominis. Objiciat quod amaverit Messiam; repellit exstinctum adversarium, tenet unctum magistrum. Ita te quoque cupit sanari a vanis erroribus, et aedificari super fundamentum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II, 20). Quem dicis Hippocentaurum, nesciens quid loquaris, nec attendis quid tibi tua fabula confecerit, cum ex parte dei tui et ex parte terrae tenebrarum falsum mundum fabricasti in corde tuo. Itane ille non est Hippocentaurus, semiferus et semideus? Vere, quia nec Hippocentaurus dicendus est. Quid autem sit, tu attende, et erubesce et mitesce, ut corruptionem tuam a serpente adultero perhorrescas: cujus astutiam si apud Moysen credendam non putasti, apud Paulum cavere debuisti, qui veram Ecclesiam volens virginem castam exhibere Christo, Timeo, inquit, ne sicut serpens Evam fefellit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3). Hoc tu cum audires, usque adeo tamen desipuisti, et venenatis incantationibus ejus amens facta es, ut aliis multis haeresibus aliud atque aliud idem serpens, tibi autem etiam se Christum esse persuaserit. Porro si errant multae fallaciis ejus variis et multiformibus irretitae, quae tamen hanc admonitionem Apostoli veram fatentur: tu quantum adulterata es, quam in longinquo prostituta, quae [PL42.314] ipsum pro Christo habes, a quo Apostolus Christi seductam Evam atque corruptam clamat, ut ab eo virginem sponsam Christi tali admonitione custodiat? Tenebravit cor tuum, qui tecum in phantasmatibus lucidorum nemorum volutatur. Quae sunt, ubi sunt, unde sunt fidelia promissa ejus? O ebria, non a vino (Isai. LI, 21)!

CAPUT X

Nempe conviciata es impudentia sacrilega Deo Prophetarum, quod ipsis Judaeis sibi servientibus non exhibuerit quod promisit. Nec sane dixisti quid promiserit et non exhibuerit, ne ibi convincereris aut jam exhibitum quod non intelligis, aut adhuc futurum quod non credis. Tibi quid promissum est et praesentatum, unde tibi fides fieret te accepturam triumphos novorum saeculorum super terram tenebrarum? Si aliquos prophetas protuleris, in quibus legamus cum laude praedictos futuros Manichaeos, unde jam tibi aliquid exhibitum putes, hoc ipso quia esse vos videmus; prius probatura es quod non ipse Manichaeus tibi prophetas finxerit, qui sibi ut crederes voluit. Neque enim putat turpe mendacium: aut vero potest dubitare falsos prophetas ostendere in pellibus ovinis, qui Christum laudans asseverat falsas cicatrices ostendisse in membris suis. At ego vos plane praedictos lego, non solum a prophetis aliquando obscurius, verum et ab Apostolo expressius. Sed videte quemadmodum: Spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit ad perpiciendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 1-4). Haec quemadmodum in vobis impleta sint, et luce clarius omnium qui vos noverunt oculos tangit, et supra pro tempore ostendimus.

CAPUT XI

Ista autem, quam doctrina apostolica virginem castam uni viro exhibens Christo, a fallacia serpentis qua tu corrupta es, monet ut caveat, agnoscit Deum Prophetarum, Deum verum, Deum suum: hujus ultimae pollicitationi secura credit, cujus tanta promissa completa jam tenet; nec quisquam dicit, ad praesens tempus ei confictos esse Prophetas, quos in Judaeorum codicibus asserit. Quid enim incredibilius promittebatur, quam id quod Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Et quid certius jam tenemus exhibitum? Illa certe est ultima ejus promissio, quam propheta breviter ita commemorat: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Finita quippe omni indigentia, et novissima inimica morte destructa (I Cor. XV, 26), perpetua Dei laus erit otiosorum negotium: quo jam nemo accedet, unde jam nemo discedet. Quod alibi propheta ita commemorat: Collauda, Jerusalem, Dominum; [PL42.315] lauda Deum tuum, Sion: quoniam confirmavit vectes portarum tuarum, benedixit filios tuos in te (Psal. CXLVII, 1, 2). Clausis portis nullus intrabit, nullus exibit. Quod et ipse sponsus in Evangelio dicit, fatuis virginibus, etiam pulsantibus, se non aperturum (Matth. XXV, 12). Haec Jerusalem, sancta Ecclesia, sponsa Christi, in Apocalypsi Joannis copiosius uberiusque describitur. Non credat huic propheticae promissioni virgo casta, si non jam tenet quod ei per eamdem prophetiam hoc tempore futurum promissum est: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui; quoniam concupivit rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus: vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Omnis gloria ejus filiae regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus: afferentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi, in laetitia et exsultatione adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis [PL42.316] tui in omni progenie et generatione, propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi (Psal. XLIV, 11-18). Sed tu infelix a serpente corrupta, quando vel cogitare conaris quae sit pulchritudo filiae regis intrinsecus? Ipsa est enim castitas mentis, ubi tu vitiata es, ut aperirentur tibi oculi ad amandum et adorandum solem et lunam; ac sic per justum judicium Dei alienareris a ligno vitae, quod est aeterna et interna sapientia; nihilque aliud vocares putaresque veritatem atque sapientiam, nisi lucem istam, quam per male apertos oculos tractam, et in immensum auctam, multipliciterque variatam per imagines fabulosas impudica mente convolveres. Hae sunt fornicationes tuae nimis abominandae. Et tamen patienter cogita eas, et revertere ad me, dicit Veritas. Revertere ad me, et mundaberis, reparaberis, si confundaris tibi, et refundaris mihi. Hoc audi, hoc dicit vera Veritas, quae nec fallacibus formis cum tenebrarum gente pugnavit, nec fallaci sanguine te redemit.

LIBER SEXTUS DECIMUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis, cum Christus dicat: Moyses de me scripsit; et si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Joan. V, 46)? Ego vero non solum Moysen de Christo scripsisse velim, sed omnes etiam Prophetas Judaeorum et Gentium. Quid enim hoc nostrae fidei noceret, aut quid non potius prodesset, si congrua et convenientia undique in Deum nostrum testimonia carperemus? Siquidem esset etiam tum liberum nobis, odio manente atque exsecratione superstitionis eorum, solas ab eisdem de Christo excerpere prophetias: adeo mihi contrarium non potest esse, si et Moyses, quamvis sit alienus a Christo, nonnihil tamen videatur scripsisse de Christo. An quisquam hominum non optaverit de spinis omnibus florem legere, de omni herba frugem, de muscis omnibus mel: quamvis nec muscas, nec gramen in cibum, nec spinas in coronae usurpemus ornatum? An quisquam nollet in omni profundo margaritam nasci, in omnibus terris gemmas, in silvis omnibus poma? Aut si piscem de mari edere non nocet, aquam bibere nocet, sciuntque homines utilibus sumptis inimica respuere; nobis liberum non esset, religionis cujusque ritu damnato, si esset inutilis nobis, solas inde de Christo prophetias accipere? Neque hoc prodesset erroribus ad capiendos nosmet ac redigendos in propriam servitutem: quia nec spiritibus immundis, cum iidem Jesum esse Filium Dei exserte indissimulanterque confiterentur (Matth. VIII, 29), profuit, ut minime sint nobis exosi. Quare si et Moyses secundum hoc testimonium de Christo aliquid scripsit, accipiam: ita tamen ut ipsi hoc minime prosit ad captivandum me in propriam legem, quam nihil videam a Paganismo distare. Quapropter nihil omnino est quod arbitreris, si probatum hoc fuerit, me minime gavisurum, spiritum omnem prophetasse de Christo.

CAPUT II

Tibi sane sufficientes referam gratias, si quemadmodum ostendis quia Christus Moysen de se scripsisse testatus sit, ita etiam illud doceas, quaenam sint ea quae scripsit. Nam ego quidem Scripturas ejus perscrutatus, ut jussum est, nullas ibidem de Christo prophetias inveni; sive quia nullae sunt, sive quia intelligere ipse non potui. Unde in ingenti positus aestu, ratione cogebar in alterum e duobus; ut aut falsum pronuntiarem capitulum hoc, aut mendacem Jesum. Sed id quidem alienum pietatis erat, Deum existimare mentitum. Rectius ergo visum est, scriptoribus ascribere falsitatem, quam veritatis auctori mendacium. Quippe cum et ipsum dicentem audirem, fures fuisse et latrones omnes qui venerunt ante se (Joan. X, 8): qua sententia primum omnium video feriri Moysen. Ad haec, et cum majestatem suam loquenti eidem, ubi se mundi lumen appellat, Judaei indignantes reclamarent, Quia tu de te testificaris, testimonium tuum non est verum: non eum video prosecutum, ubi maxime locus exigebat, ut diceret de se prophetasse Moysen; sed tanquam revera alienus et nullum habens ex eorum patribus testimonium, respondit, Nempe in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testificor de me; et testificatur de me, qui me misit, Pater (Id. VIII, 13, 17, 18). Illud eis commemorans, quod de coelo dictum omnes audierant, Hic est Filius meus dilectissimus, credite illi (Matth. III, 17, et Luc. IX, 35). Necnon et illud mihi verisimile non videtur, Judaeos potuisse tacere, cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent quidnam illud esset, quod de se a [PL42.317] Moyse scriptum putaret. Sed et haec eorum omnifaria taciturnitas non minus Jesum nihil tale dixisse significat.

CAPUT III

Quamvis ergo et haec non parva videantur ad confirmandam suspicionem falsi de capitulo isto, plus tamen illo teneor, quia omnem, ut dixi, Moyseos scripturam scrutatus, nullas ibi de Christo prophetias inveni. Nunc tamen te compertus melioris intelligentiae lectorem, consecuturum me aliquid credo, acturumque fateor gratias, si spem profectus ac doctrinae, quam mihi objurgationis tuae fiducia promittit, nulla frustreris invidia; sed doceas, si quid est quod me forte legentem praeterierit de Deo ac de Domino nostro memoratum in scriptura Moysi. Nec dixeris, quaeso, ut imperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. Nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei quem sequor; sed puta nos cum Judaeo tractare, puta cum Gentili: cum eis dixerimus, Moyses de Christo scripsit, quaesituri erunt probationes, quid offeremus? Numquidnam dicere poterimus, Christus hoc dixit, cui adhuc illi minime credunt? Nempe opus erit nos ipsis ostendere quid scripserit.

CAPUT IV

Quid ergo ostendemus? An illud quod vos soletis, ubi Deus suus loquitur ad Moysen dicens: Suscitabo illis Prophetam de fratribus ipsorum similem tibi (Deut. XVIII, 15, 18)? Sed hoc quidem ad Christum minime spectare, nec Judaeum latet, nec nobis sic credere conducibile est: quia non propheta Christus, nec Moysi similis propheta: siquidem ille fuerit homo, hic Deus; ille peccator, hic sanctus; ille ex coitu natus, hic secundum te ex virgine, secundum me vero nec ex virgine; ille offenso Deo suo occiditur in monte (Deut. XXXIV, 5), hic Patri perplacens patitur propria voluntate (Joan. X, 18). Quomodo ergo ipse erit propheta similis Moysi? Nempe statim nos Judaeus aut ut imperitos irridebit, aut coarguet ut mendaces.

CAPUT V

An illud offeremus ei, quod perinde soletis inducere, Videbunt vitam suam pendentem, et non credent vitae suae (Deut. XXVIII, 66)? Cui vos quidem adjicitis, in ligno; nam non habetur. Sed hoc quoque probare quod ad Christum minime pertineat, nihil tam in promptu est. Inter maledictorum enim saeva, quae prompsit in populum suum, si a lege sua desciscerent, etiam hoc adjecit, futuros eosdem dicens in captivitate hostium suorum, finemque sui meditaturos diebus ac noctibus, ut nec vitae ipsius suae fiduciam gererent, quae sibi esset a victoribus condonata: quia eadem ex incerto penderet pavens ac sollicita semper sub imminentia gladiorum. Ne hoc quidem ergo ad Christum pertinet: quaerenda sunt alia. Nam illud quidem vix crediderim de Christo vos dictum putare, maledictum esse omnem qui pendet in ligno (Id. XXI, 23): aut illud aliud, interficiendum [PL42.318] esse prophetam sive principem populi, qui eos a Deo suo vellet avertere, aliquodve infringere mandatorum (Deut. XIII, 5). Quod ego quidem Christum fecisse plane negare non possum. Sed tu contra de ipso haec esse scripta plane fateri non poteris, ne si hoc sit, quaerere rursus incipiamus, etiam in quonam spiritu Moyses prophetaverit, ut aut malediceret Christo, aut eum juberet occidi. Si enim spiritum Dei habuit, haec de Christo non dixit: si haec de Christo dixit, spiritum Dei non habuit. Neque enim divinus spiritus aut malediceret Christo, aut eum juberet interfici. Ut ergo Moysen ab hoc crimine vindicetis, fateamini necesse est, ne haec quidem eum scripsisse de Christo. Quod si haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis, aut nulla erunt. Si nulla fuerint, nec Christus potuit asseverare quod nusquam est. Ita si Christus hoc minime asseveraverit, capitulum illud falsum esse constiterit.

CAPUT VI

Sed nec illud quidem verisimile est, quod prosequitur, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Joan. V, 46). Quia dissimilis admodum traditio est et longe altera Moyseos et Christi, ut si eorum alteri Judaei crederent, alteri necessario repugnarent. Nam Moyses quidem prae caeteris ab omni opere abstinendum docet in sabbato, causamque inducit religionis hujus hanc esse, quia Deus cum mundum et quae in eo sunt omnia fabricaret, sex diebus indulserit operi, septima vero cessaverit, quod est sabbatum: idcircoque benedixerit, id est, sanctificaverit, tanquam suae tranquillitatis portum, legemque dederit insuper, ut qui idem solveret, occideretur (Exod. XX, 8-11, et XXXI, 13-17). Hoc igitur Judaei vehementer credebant, docente Moyse: idcircoque Christo ne aures quidem accommodandas putabant, asseveranti Deum semper operari, nec ullum sibi cessationis statuisse diem, quia sit jugis et infatigabilis virtus; seque adeo idcirco nunquam debere cessare, ne sabbatis quidem: Pater enim, inquit, meus semper operatur, et me oportet operari (Joan. V, 17, et IX, 4). Item Moyses carnis peritomen in sacris et Deo amabilibus numerat, jubetque circumcidi masculinum omne, carne praeputii ipsorum: esseque hoc docet necessarium signum testamenti illius, quod Deus suus disposuerit ad Abraham, affirmatque quod virorum quisquis hoc non gestaverit, exterminabitur ille de tribu sua, et haereditatis quae Abrahae repromissa sit ac semini ejus, non veniet in consortium (Gen. XVII, 9-14). Et hoc ergo Judaei valde crediderant, asseverante Moyse: idcircoque fidem Christo habere non poterant infirmanti ea, et insuper asseveranti quod dupliciter gehennae filius fieret, qui esset circumcisus (Matth. XXIII, 15). Item Moyses carnalium ciborum sollicitam facit discretionem, et inter pisces ac volucres et quadrupedia helluonis in modum disceptator sedet; jubetque alia quidem abliguriri pro mundis, alia vero pro immundis ne [PL42.319] contingi quidem: quorum in parte porcum taxat et leporem, et si quid in piscibus caret squama, aut in quadrupedibus ungulam fissam non habet, nec ruminat (Deut. XIV, 3-20). Et haec ergo Judaei fortiter crediderunt, scribente Moyse: idcircoque Christo jam credere non poterant, indifferentiam docenti ciborum, et a suis quidem discipulis omnia penitus removenti, saecularibus vero vulgo concedenti omnia quae possent edi, atque asseveranti quod eos nihil in os intrans pollueret; quia quae de ore impudenter procedant, ea sola sint quae polluant hominem (Matth. XV, 11-20). Haec atque alia multa Moysi contraria, Jesum dogmatizare, nemo qui nesciat.

CAPUT VII

Quae quia singula percurrere longum est, unum pro multis ostendam, id est, quia Christianarum haeresium pars maxima, et, quod est in promptu, Catholici nihil eorum servare curant, quae Moyses scribit. Quod ipsum si non de errore descendit aliquo, sed ex vera illa Christi et discipulorum ejus traditione, vos omnino fateamini necesse est, contraria invicem sibi Jesum docuisse atque Moysen: idcircoque nec creditum Christum a Judaeis, quia fidem vellent exhibere Moysi. Quorsum ergo falsum non erit, illud Jesum dixisse ad eos, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: cum sit longe manifestum, idcirco magis eos non credidisse Jesu, quia Moysi crederent; potuisse autem fidem Christo habere, si Moysi credere destitissent? Tu tamen, ut dixi, ubinam Moyses de Christo aliquid scripserit, quaeso nos doceas.

CAPUT VIII

Alias inquit: Si Christianus es, crede dicenti Christo quia de se scripsit Moyses. Quod si non credis, christianus non es. Inepta haec semper et imbecilla responsio est nihil habentium quod ostendant. Quanto igitur melius fecisses, si idem confitereris simpliciter? et tamen hoc mihi quidem dicere potuisti, quem scias necesse habere ut credam causa religionis qua famulor Christo: licet hoc ipsum adhuc quaeratur, utrum sit et hoc Christi testimonium, ut credi debeat absolute; an scriptoris, ut examinari sollicite. Nec si nos non credimus falsis, Christum hinc offendimus, sed falsatores. Tamen utcumque hoc ferri poterit Christianis oppositum: quid autem de illis agemus, quos retuli, Judaeo scilicet atque Gentili, quibus dicere non possumus, Si christianus es, crede; si non credis, christianus non es? Quanquam ne Christiano quidem hoc rectissime dixeris, cum Christus Thomam apostolum dubitantem de se aspernatus non sit; sed quo animi ejus vulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit: nec dixit, Si discipulus es, crede, si non credis, discipulus non es. Tu mihi hoc dicas, non de Christo dubitanti, sed de sententia, utrum sit ejus, an subinducta. At, inquis, beatiores appellat, qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 27, 29). Hoc si ideo dictum putas, ut sine ratione et judicio quidque credamus; esto tu beatior sine sensu, ego mihi contentus ero cum ratione beatus audisse.

CAPUT IX

AUGUSTINUS respondit: Astute quidem paratum te dicis, si quas in libris Moysi de Christo prophetias inveneris, ita percipere, ac si piscem de mari, cum aquam ipsam unde piscis capitur, respuas. Sed quia Moyses omne quod scripsit, de Christo est, id est, ad Christum omnino pertinet, sive quod eum figuris rerum vel gestarum vel dictarum praenuntiet, sive quod ejus gratiam gloriamque commendet; tu qui commentitium fallacemque Christum de Manichaei litteris credidisti, ita Moysi non vis credere, sicut nec piscem vis edere. Verum hoc interest, quod Moysen hostiliter insectaris, piscem autem fallaciter laudas. Si enim piscem de mari edere non nocet, sicut ipse dixisti; cur ita eum vos noxium praedicatis, ut si alia esca non occurrat, prius fame consumamini, quam pisce vescamini? Quid, quod si omnis caro immunda est, ut dicitis, et in omni aqua omnique herba vita illa misera dei vestri retinetur, quae per vestra alimenta purganda est; detestabilis superstitio tua et piscem te cogit projicere quem laudasti, et aquam marinam bibere ac spinas edere quas vituperasti? Quod vero etiam daemonibus Dei famulum comparasti, ut quales illi fuerunt cum Christum confiterentur, (Matth. VIII, 29), talis et iste accipiatur si aliquid in ejus libris reperiri potuerit quod praedicet Christum; ille quidem non dedignatur opprobrium Domini sui. Si enim paterfamilias Beelzebub appellatus est, quanto magis domestici ejus (Id. X, 25)? Sed vos videte a quibus ista didiceritis, profecto sceleratiores quam illi qui Domino ita conviciati sunt. Illi enim non eum Christum esse credebant, et ideo fallacem putabant: vos autem doctrinam non putatis esse veracem, nisi quae Christum audet praedicare fallacem.

CAPUT X

Unde autem tibi videtur legem Moysi nihil a Paganismo distare? An quia templum, sacrificium, altare, sacerdotemque commendat? At haec omnia nomina et in Novo Testamento reperiuntur. Solvite, inquit, templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19); et, Cum offers munus tuum ad altare (Matth. V, 24); et, Vade ostende te sacerdoti, et offer pro te sacrificium, quod praecepit Moyses, in testimonium illis (Id. VIII, 4). Quorum autem figurae fuerint istae, partim Dominus ipse demonstrat, cum templum corporis sui templo illi comparat; partim apostolica doctrina cognoscimus: Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos (I Cor. III, 17); et, Obsecro itaque vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1); et caetera hujusmodi. Proinde illa omnia figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6), sicut idem dicit, et saepe commemorandum est: quia non daemoniis exhibebantur, sed uni vero Deo, qui fecit coelum et terram; non tanquam indigenti talibus, sed tempora distinguenti, et jubenti praesentia, per quae significaret futura. Vos autem, qui ut seducatis et decipiatis idiotas imperfectosque Christianos, Paganismum vos fingitis detestari, edite nobis auctoritatem christianorum librorum, in quibus vobis solem ac [PL42.321] lunam colere atque adorare praeceptum sit. Vester ergo potius error Paganismo similis est; quandoquidem nec Christum colitis, sed Christi nomine nescio quid, quod vobis mentiendo finxistis, et deos vel in isto conspicuo coelo visibiles, vel alios innumerabiles commentitios adoratis. Quibus phantasmatibus quasi vanis atque inanibus simulacris, non aediculas fabricastis, sed corda vestra templa fecistis.

CAPUT XI

Exigis a me ut ostendam quaenam scripserit de Christo Moyses. Jam quidem superius multa demonstrata sunt; sed quis possit omnia demonstrare? Praesertim, quia si quaedam commemorem, paratus videtur iste perversus, vel in alium sensum ea conari pervertere; vel si fuerit evidentia clarioris veritatis oppressus, dicere se illa tanquam de mari salso suavem piscem capere: nec ideo se ad totam Scripturam Moyseos, velut ad aquam marinam bibendam cogi oportere. Quapropter sufficere arbitror huic operi, ut ea ipsa quae reprehendenda decerpsit de Scriptura legis Hebraeorum, ad Christum praedicandum pertinere, si recte intelligantur, ostendam: ex quo satis appareat multo magis caetera, vel statim pronuntiata, vel diligenter ac veraciter perscrutata, christianae fidei convenire; si ea quae deridenda atque damnanda objicit inimicus, eis ipsis convincatur christiana veritate damnandus. Quapropter, o plene omni fallacia, cum Dominus in Evangelio dixerit, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46); nihil est quod te in ingenti aestu positum fingas, et cogi videaris in alterum e duobus, ut aut falsum pronunties capitulum hoc, aut mendacem Jesum. Sicut enim hoc capitulum verum est, ita et verax est Jesus. Rectius visum est, inquit, scriptoribus ascribere falsitatem, quam veritatis auctori mendacium. Itane tu Christum credis veritatis auctorem, quem praedicas carnis, et mortis, et vulnerum, et cicatricum simulatorem? Volo mihi ostendas, unde auctorem veritatis didiceris Christum, si eis, qui de illo scripserunt, quorum auctoritas recenti memoria commendata atque firmata in posteros emanavit, audes ascribere falsitatem. Non enim vidisti Christum, aut quemadmodum cum Apostolis, locutus est tecum, aut de coelo te, sicut Saulum, vocavit (Act. IX, 3-7). Quid de illo sentire, quid credere possumus, nisi quod Scriptura testatur? Porro si mendax est Evangelium disseminatum et notum omnibus gentibus, et ab initio praedicationis nominis Christi in Ecclesiis omnibus in tanto sanctitatis culmine collocatum; quae scriptura proferri potest, cui de Christo fides habenda sit? Quid poteris proferre scriptum, quod non ille qui hoc non vult credere, dicat esse confictum, si tanta Evangelii notitia venit in dubium?

CAPUT XII

Deinde subjungis, ipsum te audisse dicentem, fures fuisse et latrones omnes qui venerunt ante se (Joan, X, 8). Unde illum audisti hoc dicentem, nisi ex Evangelio? At si hoc, quod ita credis ex Evangelio, ut tanquam ex ore Domini audisse te dicas, alius falsum esse contendat, atque hoc dixisse [PL42.322] Christum neget; quo ibis? quid facies? Nonne evangelicam auctoritatem quantis potueris viribus praedicabis? Miser, illic scriptum est quod non vis credere, ubi didicisti quod ita credis, ut hoc te ab ipso Christo dicas audisse. Ecce nos utrumque credimus, quia Evangelio sancto credimus, ubi utrumque scriptum est; et de Christo scripsisse Moysen, et omnes qui ante Christum venerunt, fures fuisse et latrones. Venisse quippe ita vult intelligi, quia missi non sunt: nam qui missi sunt, sicut Moyses et sancti Prophetae, non ante ipsum, sed cum ipso venerunt; quia non eum per superbiam praecedere voluerunt, sed eum per ipsos loquentem humiliter portaverunt. Vos autem, qui haec Domini verba sic intelligitis, secundum vestrum intellectum satis confitemini nullos vos habere prophetas, qui venturum Christum prophetaverint: et ideo vobis eum sicut voluistis, finxistis. Nam si aliqui vestri, quibus quidem propterea fides habenda non est, quia non nisi a vobis proferuntur; tamen si aliqui sunt, quos dicere audeatis prophetasse Christum falsa carne venturum, falsa morte passurum, falsas cicatrices dubitantibus discipulis oblaturum; non dico ex hoc ipso quam sint detestandi atque fugiendi, quamque non possint esse veraces, quibus de mendacio Christus placet: ut hoc non dicam, certe ut dicere coeperam, secundum istum intellectum vestrum fures fuerunt et latrones, quoniam ante Christum venerunt, qui eum venturum quoquo modo praedicaverunt. Porro si ille intellectus est verus, ut ipsi ante Christum venisse dicantur, qui cum Christo, id est, cum Verbo Dei venire noluerunt, sed cum eos non miserit Deus, mendacia sua hominibus attulerunt: vos quoque ipsi, quamvis post Christi passionem et resurrectionem in hoc mundo nati fueritis, fures et latrones estis; quia priusquam vos ipse illuminaret, ut veritatem ipsius praedicaretis, ante eum venire voluistis, ut vestram fallaciam jactaretis.

CAPUT XIII

Illic autem, ubi ei dictum est a Judaeis, Tu de te testificaris; testimonium tuum non est verum; non mirum est, non te videre prosecutum eum, ut diceret de se prophetasse Moysen: non enim habes pium oculum, quo id possis videre. Nam ecce idipsum quod eis respondit: nempe, In lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit, Pater (Joan. VIII, 13, 17, 18): quid aliud sonat recte intelligentibus, nisi illum testium numerum in lege prophetico spiritu consecratum et commendatum, ut etiam sic praenuntiaretur futura revelatio Patris et Filii, quorum Spiritus est in illa inseparabili Trinitate Spiritus sanctus? Ideo scriptum est, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Deut. XIX, 15). Alioquin et unus testis plerumque verum dicit, et plures plerumque mentiuntur: potiusque creditum est in exordio fidei gentium uni [PL42.323] apostolo evangelizanti, quam populis errantibus a quibus ipse persecutionem patiebatur. Non igitur frustra quodam modo consecratus est iste numerus testium: et cum hoc Dominus respondit, eo quoque ipso intelligi voluit de se prophetasse Moysen. An forte inde calumniamini, quia non ait, in lege Dei, sed, In lege vestra scriptum est? Ubi usitatam locutionem Scripturarum quis non agnoscat? In lege enim vestra dixit, vobis data (II Tim. II, 8, et Galat I, 11, 12): sicut dicit Apostolus Evangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine, sed per revelationem Jesu Christi. An et Christum dicitis negasse se habere Patrem Deum, ubicumque non ait, Pater noster; sed, Pater vester (Matth. VI, 26, 32, etc.)? Jam vero vocem illam, quam commemorasti coelo delatam, Hic est Filius meus dilectissimus, credite illi (Id. III, 17, et XVII, 5); quia vos non audistis, nolite illi credere. Si autem ideo creditis, quia eam in Scripturis sanctis invenistis, ibi est et ista cui credere non vultis, de Christo scripsisse Moysen; ibi aliae multae, quibus pariter fidem derogatis: nec timetis, miseri, ne ita profanus aliquis dicat, istam vocem omnino non sonuisse de coelo; et sicut vos contra salutem generis humani, quae omnibus gentibus evangelica auctoritate confertur, etiam in vestram perniciem argumentamini, cum dicitis propterea non esse credendum, quod dixerit Christus de se scripsisse Moysen, quia si hoc ille dixisset, nec Judaei tacere potuissent, quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret: sic et ille vanus et perditus dicat, Si de coelo vox illa sonuisset, omnes Judaei qui audierant, credidissent? Cur ergo non consideratis, insani, sicut fieri potuit ut et post illam coelestem vocem dura Judaeorum infidelitas permaneret; ita fieri potuisse ut cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, hoc magis maligna astutia timentes unde convincerentur audire, omnino non quaererent quid de illo scripserit Moyses?

CAPUT XIV

Sed hanc non solum sacrilegam adversus evangelicam sanctitatem, verum etiam enervem ac debilem esse argumentationem sentit et Faustus; atque intentionem suam in illud potius confert, eoque se plus teneri dicit, quia omnem Moyseos scripturam scrutatus nullas ibi de Christo prophetias invenit. Cui cito respondeo, quia non intelligit: et si cur non intelligat quisquam quaesierit; respondebo, quia inimico, quia adverso animo legit; quia non ideo scrutatur ut sciat, sed quod nescit, scire se putat. Haec praesumptio tumidae arrogantiae oculum cordis vel claudit, ut omnino non videat; vel distorquet, ut perverse videat, et aliud pro alio probet aut improbet. Tu me, inquit, doce, quid est quod me forte legentem praeterierit de Deo ac Domino nostro memoratum in Scriptura Moysi. Et hic cito respondeam, Totum te praeteriit, quia totum ille de Christo scripsit. Sed quia totum discutere et pertractare [PL42.324] non possumus, hoc tibi in isto opere, si potero Domino adjuvante, servabo, quod superius dixi, ut ea ipsa quae ad reprehendendum eligis, ostendam de Christo esse conscripta. Quin etiam petis ne dixerim, ut imperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. Quod quidem si dico, non ut imperitus, sed ut fidelis dico: non valere autem hoc ad convincendum Gentilem vel Judaeum, et ego fateor; sed adversus vos, qui quoquo modo nomine Christiano gloriamini, satis esse idoneum ac praevalidum, tu quoque etsi diu tergiversatus, tamen coactus es confiteri dicens, Nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei quem sequor: sed puta nos cum Judaeo tractare, puta cum Gentili. Quibus verbis ostendisti, te interim, cum quo mihi nunc res est, quia te ad credendum professio tua fecit obnoxium, satis esse convictum de Christo scripsisse Moysen; quia ipsum Christum hoc dixisse, in Evangelio scriptum est, cujus tam praeclaram sanctamque auctoritatem labefactare non audes: quia et cum id ex obliquo audes, difficultatis tuae pressus angustiis, et cernens quanta ruina te obruat cum tibi dicitur, nullam esse scripturam cui de factis et dictis Christi flagites esse credendum, si Evangelio tam sancte lateque notissimo credendum esse non putas; et timens ne amisso Christiani nominis pallio nuda vanitas vestra omnibus conspuenda et detestanda ramaneat, rursus te saucium colligere conaris, et dicis quod istis Evangelii verbis jam te ad credendum professio tua fecit obnoxium. Sic ergo te interim, cum quo nunc ago, teneo, ferio, perimo, id est, errorem tuum atque fallaciam; et cogo fateri de Christo scripsisse Moysen: quia hoc Christum dixisse in Evangelio legitur, cui te ad credendum professio tua fecit obnoxium. Cum Judaeo vero vel Gentili si mihi necesse fuerit disputare, jam supra ostendi quibus modis pro meis parvulis viribus me agere oportere existimem.

CAPUT XV

Nec illud nego de Christo esse praedictum, quod tu tanquam facile refellendum elegisti, ubi Deus loquitur ad Moysen, dicens: Suscitabo illis Prophetam de fratribus ipsorum similem tibi (Deut. XVIII, 15, 18). Nec me tua lauta et lepida antitheta, quibus luteum sermonem quasi colorare ac pingere voluisti, ullo modo ab hac fidei veritate deterrent. Comparans enim Christum atque Moysen, et cupiens demonstrare dissimiles, ut ob hoc non de Christo videatur intelligendum esse quod scriptum est, Suscitabo illis Prophetam similem tibi; opposuisti tibimet ex adverso multa contraria, quod ille homo, hic Deus; ille peccator, hic sanctus; ille ex coitu natus, hic secundum nos ex virgine, secundum vos vero nec ex virgine; ille offenso Deo occiditur in monte, hic Patri perplacens patitur propria voluntate. Quasi vero cum simile aliquid dicitur, ex omni parte atque ex omni modo simile intelligatur: quia non ea tantum, quae unius ejusdemque naturae sunt, dicuntur inter se esse similia, sicut gemini homines, vel filii parentibus, [PL42.325] vel omnes homines omnibus hominibus, in quantum homines sunt, similes utique sunt, quod et in caeteris animalibus intueri facillimum est, vel arboribus, ut olea oleae, laurus lauro similis dicitur, verum etiam naturae disparis sunt et dicuntur multa similia, ut olivae oleaster, et far tritico. De rebus adhuc proximis et attingentibus loquor: nam quid tam longe distans a Filio Dei, per quem facta sunt omnia (Joan. I, 3), quam pecus et lapis? et tamen in Evangelio legitur, Ecce Agnus Dei (Ibid., 29); et in Apostolo, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4): quae nullo modo quisquam recte diceret, si eorum aliquam similitudinem nullo modo ille susciperet. Quid ergo mirum si non est dedignatus Christus fieri similis ipsi Moysi, qui similis factus est ovi, quam in ejus praenuntiationem per ipsum Moysen praecepit Deus manducari a populo suo, ejusque sanguinem ad tutelam salutis adhiberi, et Pascha appellari (Exod. XII), quod nunc in Christo esse completum nemo dissimulare permittitur? Quapropter de Scripturis agnosco dissimilem, de Scripturis mecum agnosce et tu similem: non inde dissimilem unde similem; sed alia causa illud, alia illud; dum tamen utrumque demonstrem. Dissimilis homini Christus, quia Deus; scriptum est enim de illo, Qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5): et similis homini Christus, quia homo; quia de illo itidem scriptum est, Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Dissimilis peccatori Christus, quia semper sanctus: et similis peccatori Christus, quia Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3). Homini ex coitu nato dissimilis Christus, in quantum ex virgine natus est: sed homini nato similis Christus, in quantum et ipse ex femina natus est, cui dictum est, Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Homini propter peccatum suum mortuo dissimilis Christus, in quantum sine peccato et propria potestate mortuus est: sed rursus homini mortuo similis Christus, in quantum et ipse vera morte corporis mortuus est.

CAPUT XVI

Nec ideo Moysi famulo Dei derogaveris, quia eum peccatorem fuisse, et offenso Deo suo in monte occisum esse dixisti (Deut. XXXIV, 5). Noverat enim et ipse in Domino gloriari, ut ab eo salvus fieret: a quo et ille qui dicit, Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I, 15). Arguitur enim Moyses voce divina, quod ejus fides ad aquam de petra eliciendam aliquantum titubaverit (Num. XX, 10-12): quod ei cum peccato Petri potest esse commune, qui in mediis fluctibus simili fidei defectu dubitavit (Matth. XIV, 30, 31). Verum absit ut credamus hinc eum esse alienatum ab aeterna societate sanctorum, qui cum sancto Elia, sicut Evangelium loquitur, meruit clarificato in monte Domino assistere (Matth. XVII, 1-5). Nam, ut in veteribus legimus Libris, etiam post ipsum peccatum, quantum sit apud Deum meritum ejus apparet. [PL42.326] Sed quid causae fuerit, ut de peccato ejus tali morte vindicando Deus loqueretur? Quoniam pollicitus sum ea ipsa demonstrare ad praenuntiandum Christum pertinere, quae tu reprehendenda delegeris; faciam sicut possum, Domino adjuvante, ut hoc etiam quod in Moysi morte reprehendisti, prophetiam fuisse de Christo recte intelligentibus doceam.

CAPUT XVII

Sicut enim mos est divinorum in Scripturis sanctis mysteriorum, ut idem homo alias aliam atque aliam pro re aliqua significanda personam gerat; tunc Moyses populi Judaeorum sub Lege positi personam gerebat, eumque in prophetica praenuntiatione figurabat. Sicut ergo Moyses petram virga percutiens de Dei virtute dubitavit; ita ille populus, qui sub Lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis affigens, eum Virtutem Dei esse non credidit. Sed sicut percussa petra manavit aqua sitientibus; sic plaga dominicae passionis effecta est vita credentibus. Habemus enim de hac re praeclarissimam et fidelissimam vocem Apostoli, cum inde loqueretur, dicentis, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Hanc ergo carnalem de Christi divinitate desperationem in ipsius Christi altitudine Deus mori jubet, cum mortem carnis Moysi in monte imperat fieri. Sicut enim petra Christus, ita et mons Christus: petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo. Quia sicut Apostolus ait, Petra erat Christus; ita ipse Dominus, Non potest civitas abscondi super montem constituta (Matth. V, 14): se scilicet montem, fideles autem suos in sui nominis gloria fundatos asserens civitatem. Prudentia carnis vivit, cum tanquam petra percussa Christi humilitas in cruce contemnitur: Christus enim crucifixus Judaeis scandalum est, Gentibus autem stultitia. Et prudentia carnis moritur, cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur: ipsis enim vocatis Judaeis et Graecis, Christus Dei Virtus et Dei Sapientia est (I Cor. I, 23, 24). Ascendit itaque Moyses in montem, ut carne mortua vivo spiritu reciperetur: quo Faustus non ascenderat, ut carnales calumnias mente mortua loqueretur. Nonne ipsam petram Petrus per prudentiam carnis percuti exhorruit, cum Domino passionem suam praenuntianti ait: Absit, Domine, non fiet istud; propitius esto tibi? Neque enim pepercit huic peccato Dominus, cum ei retulerit: Redi retro, satanas, scandalum mihi es: non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 22, 23). Aut ubi mortua est ista carnalis diffidentia, nisi in Christi glorificatione, tanquam in montis altitudine? Nam utique vivebat, cum eum timide negaret: et utique mortua erat, cum eum libere praedicaret. Haec vivebat in Saulo, cum scandalum crucis detestans vastabat christianam fidem (Act. VIII, 3): et ubi nisi in illo monte mortua erat, cum jam Paulus diceret, Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20).

CAPUT XVIII

Quid habes igitur, haeretica vanitas, unde te putes posse convincere, non de Christo esse praedictum, Suscitabo illis Prophetam de fratribus ipsorum similem tibi; quando ne hinc quidem potes, [PL42.327] quod dissimilem ostendis? Aliis enim causis et nos similem ostendimus. An quia propheta dictus est, qui et homo esse dignatus est, et tam multa futura praedixit? Nisi forte aliud est propheta, quam homo ultra humanas conjecturas futura praenuntians? Unde et ipse de se ipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII, 57). Sed de te videro, qui te convictum paulo ante confessus es, cum dixisti, quod te ad credendum Evangelio professio tua fecit obnoxium: Judaeus ipse procedat in medium, qui cervicem a jugo Christi male liberam tollit, et ideo sibi adhuc fas putat dicere, Mentitus est Christus vester; nihil de illo scripsit Moyses.

CAPUT XIX

Dicat mihi quem prophetam promiserit Deus, cum ait Moysi, Suscitabo illis Prophetam de fratribus eorum, sicut te, vel, similem tibi? Multi enim prophetae postea fuerunt, sed utique unum quemdam intelligi voluit. Hic ei, credo, facillime occurret successor ille Moysi, qui populum ex Aegypto liberatum, in terram promissionis induxit. Quem cogitans, me adhuc fortasse ridebit quaerentem de quo dictum sit, Suscitabo illis Prophetam similem tibi; cum legam quis in eodem munere populi illius regendi atque ducendi Moysi defuncto successerit. Qui cum me velut imperitum riserit (talis enim et a Fausto describitur), non desinam hominem adhuc etiam compellare, et a securo risu ad curam respondendi revocare, quaerendo atque flagitando, cur eidem ipsi futuro suo successori, in cujus comparatione improbatus est, ut non ipse introduceret populum in terram promissionis; ne videlicet Lex per Moysen non ad salvandum, sed ad convincendum peccatorem data, in regnum coelorum introducere putaretur (Joan. I, 17), sed gratia et veritas per Jesum Christum facta: quaeram ergo a Judaeo, cur eidem ipsi futuro suo successori Moyses nomen mutaverit. Vocabatur enim Ause, et appellavit eum Jesum (Num. XIII, 9, et XIV, 6). Cur denique tunc appellaverit, quando ex convalle Pharan praemisit ad eamdem terram, quo erat populus ipso duce venturus? Dixit enim verus ipse Jesus: Et si iero, et praeparavero vobis locum; iterum veniam, et assumam vos ad me (Joan. XIV, 3). Quaeram etiam, utrum non huic figurae attestetur propheta dicens, Deus ab Africo veniet, et sanctus de Pharan (Habac. III, 3): tanquam diceret, Ejus nominis veniet Deus sanctus, cujus nominis erat ille qui venit ab Africo de Pharan, id est, Jesus. Huc accedit quod idem ipsum Dei Verbum intelligitur loqui, ubi promittit eumdem ipsius Moyseos successorem, per quem populus in terram promissionis mitteretur, nomine angeli eum appellans; sicut etiam homines aliquid nuntiantes in Scriptura divina solent appellari: et ita dicit, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut servet te in via, et inducat te in terram quam juravi tibi. Attende tibi, et obaudi eum, ne [PL42.328] non credas illi: nihil enim subtrahet tibi, nomen enim meum est in eo (Exod. XXIII, 20, 21). Quid est hoc? Perscrutetur Scripturas illas non jam Manichaeus, sed ipse etiam Judaeus, et videat utrum de aliquo Angelo Deus dixerit, Nomen meum est in illo, nisi de hoc, quem introductorem in promissionis terram pollicetur. Deinde quaerat in hominibus quis Moysi successor introduxerit populum; et inveniet Jesum: non hoc ab initio vitae suae, sed nomine mutato appellatum. Qui ergo dixit, Nomen meum est in illo Jesu, ipse est verus Jesus, rector et ductor populi in haereditatem vitae aeternae, secundum Testamentum Novum, cujus figura erat Testamentum Vetus. Ita quantum attinet ad propheticum apparatum, nec geri, nec dici aliquid posset insignius, quandoquidem res perducta est usque ad nominis expressionem.

CAPUT XX

Superest ut Judaeus ille, si vult et in abscondito Judaeus esse non littera, sed spiritu (Rom. II, 29); si vult reputari verus Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47), recordetur in figura illum mortuum Jesum, qui introduxit in terram morientium, et agnoscat in veritate vivum Jesum, quo duce intret in terram viventium. Talis enim jam non acerbus resistet tam perspicuae prophetiae, sed ex commemoratione Jesu qui introduxit in illam promissionis terram, mitis effectus, audiet jam ipsum cujus nomen ille habebat, verius introducentem et dicentem, Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram (Matth. V, 4). Hic jam etiam ille Gentilis, si non nimis lapideum cor haberet, aut si ex illis esset lapidibus de quibus suscitat Deus filios Abrahae (Id. III, 9), nonne miraretur in Libris antiquis ejusdem gentis, ex qua natus perhiberetur Jesus, tam evidentem de illo conscriptam esse prophetiam, ut etiam nomen ejus exprimeretur: simulque ibi adverteret, non quemlibet hominem praedictum fuisse Jesum, sed utique Deum, cum in homine illo qui regendo et introducendo in regnum populo constitutus, mutato nomine Jesus appellatus est, suum nomen inesse Deus diceret, eumque angelum nominaret; eo ipso quod mutato nomine mittebatur, magnum aliquid divinumque nuntiantem? Nuntium quippe graece Angelum dici, quis illa lingua vel tenuiter tinctus ignoret? Quamobrem quilibet Gentilis, si perversus et pervicax esse nollet, non ideo Libros illos contemneret, quia essent Hebraei, cujus gentis lege non teneretur: sed cujuslibet gentis libros ideo magni penderet, quia in eis tanto ante conscripta inveniret, quae suis jam temporibus impleta cognosceret: ipsumque Christum Jesum non propterea sperneret, quia Hebraicis litteris praenuntiatum videret; sed potius eum, qui litteris quibuslibet, antequam inter homines nasceretur, per tot volumina saeculorum, partim apertioribus testimoniis, partim rerum gestarum et sermonum figuris et sacramentis ita praenuntiari commendarique meruisset, cum ingenti admiratione et devota religione sectandum venerandumque censeret. Ita illi ex rerum Christianarum jam praesentatis effectibus, Librorum [PL42.329] prophetia vera probaretur: ex Librorum vero prophetia Christus colendus agnosceretur. Vana loqui deputer, si non ita factum est, si non ita fit, si non in eam fidem per universum orbem terrarum eorumdem Librorum recitatione concurritur.

CAPUT XXI

Unde mirabiliter istorum est ridenda vecordia, qui tanquam impossibile a nobis quaerunt, quomodo per Judaeorum Libros fidem Christianam velit discere homo Gentilis, cum tanta devotione et tanta celebritate omnes gentes istorum Librorum fieri discipulas cernat: eo ipso nimirum fortius atque firmius, quod ex manibus inimicorum tanta de Christo testimonia proferuntur; in quibus ideo Gentes quae credunt, nihil de illo ad tempus possunt putare confictum, quia in eis Libris inveniunt Christum, quibus a tot saeculis serviunt, qui crucifixerunt Christum, et quos in tanto apice auctoritatis habent qui quotidie blasphemant Christum. Si enim ab eis proferrentur prophetiae de Christo qui praedicant Christum, ab eis ipsis confictae putarentur: nunc vero id exponit qui praedicat, quod recitat qui blasphemat. Ad aliquem namque usum sanctorum ordinatur omnis caecitas impiorum a summo Deo, qui pro sui regiminis aequitate bene utitur etiam malis, ut qui suo arbitrio injuste vivunt, illius judicio juste disponantur. Ergo ne testimonia prophetiae Christi nascituri, mira facturi, indigna passuri, morituri, resurrecturi, ascensuri, per omnes gentes Evangelium vitae aeternae disseminaturi, illi finxisse crederentur, qui eum populis annuntiarent; magnum aliquid actum est in usum nostrum de infidelitate Judaeorum, ut iidem ipsi qui haec propter se non haberent in cordibus, propter nos haberent in codicibus. Nec inde auctoritas illis Libris minuitur, quod a Judaeis non intelliguntur; imo et augetur: nam et ipsa eorum caecitas ibi praedicta est. Unde magis non intelligendo veritatem perhibent testimonium veritati: quia cum eos Libros non intelligunt, a quibus non intellecturi praedicti sunt, etiam hinc eos veraces ostendunt.

CAPUT XXII

Hinc est et illud, cujus ambiguitate Faustus fallitur: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII, 66). Quae verba et aliter posse intelligi, potest aliquis dicere: de Christo autem non posse intelligi, nec Faustus ausus est dicere, nec quisquam prorsus audebit, nisi qui negaverit aut Christum esse vitam, aut a Judaeis visum esse pendentem, aut eos illi non credidisse. Cum vero et ipse dicat, Ego sum vita (Joan. XIV, 6); et eum pependisse constet ante oculos non ei credentium Judaeorum; non video cur dubitare debeamus, id etiam de Christo scripsisse illum, de quo Christus ait, Ille enim de me scripsit (Id. V, 47). Proinde si quod scriptum est, Suscitabo eis Prophetam de fratribus illorum similem tibi, ostendere conatus est Faustus non posse de Christo intelligi, quia Christus Moysi similis non est, et tamen ex omni parte convictus est; quid opus est in hoc testimonio laborare? Aut certe, sicut dixit [PL42.330] Christum similem non esse Moysi, ut illam refelleret prophetiam; sic etiam ut hanc refellat, dicat Christum non esse vitam, vel in conspectu Judaeorum non ei credentium non pependisse. Cum autem hoc ille non dixerit, nec hodie quisquam eorum audeat dicere, nihil est cur moremur hanc quoque de Domino et Salvatore nostro Jesu Christo famuli ejus amplecti prophetiam. At enim inter caetera maledicta et hoc positum est. Num ideo non est prophetia, cum et caetera, inter quae positum est, nihil sint aliud quam prophetiae? Aut ideo non est de Christo prophetia, quia illa quae in ea lectione vel praecedentia vel consequentia contexuntur, nihil pertinere videntur ad Christum? Quasi vero quidquam sit pejus inter maledicta, quae Judaeis pro merito superbae impietatis acciderunt, quam videre vitam suam, id est, Filium Dei pendentem, et non credere vitae suae. Maledicta enim, cum ex prophetia dicuntur, non sunt de malo voto imprecantis, sed de praescio spiritu denuntiantis. Nam illa quae de malo voto sunt, prohibentur, cum dicitur, Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14). Haec autem saepe inveniuntur in sermone sanctorum, sicut apostolus Paulus, Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi Dominus secundum opera sua (II Tim. IV, 14). Nam illud tanquam stomachatus et indignatus etiam male optasse videtur Apostolus, Utinam et abscindantur qui vos conturbant (Galat. V, 12)! Quod utique si consideres personam scribentis, magis eum elegantissimo ambiguo bene optasse intelliges. Sunt enim spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12). Quod in his quoque verbis Faustus sapuisset, si pium palatum ad escas dominicas attulisset. Sic enim sonuit fortasse Judaeis, quod dictum est, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae; ut inter minas vel dolos hostium suorum vitam suam videntes ex incerto pendere, victuros se esse non crederent. Sed filius Evangelii cum audit, Ille enim de me scripsit, in hac ipsa ambiguitate sententiae videt quid Prophetae porcis projiciant, quid hominibus innuant: statimque illi occurrit vita hominum Christus pendens, eique non credentes Judaei, ob hoc ipsum quia pendentem vident. Et alius quidem aliquis cito diceret, inter caetera maledicta quae in illa lectione ad aliquid de Christo intelligendum non pertinent, hoc solum ibi esse de Christo, quod scriptum est, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae. Neque enim fieri non posset ut inter diversa maledicta quae impio populo prophetice praenuntiabantur, hoc quoque poneretur. Sed ego, et qui mecum aliquanto attentius cogitant evangelicam illam dominicamque sententiam, qua non ait, Ille enim et de me scripsit; ut et alia quae ad Christum non pertinent, scripsisse crederetur: sed ait, De me enim ille scripsit; ut omnem scripturae illius intentionem non nisi ad intelligendam Christi gratiam perscrutando consuleremus; etiam caetera in illa lectione maledicta propter Christum praedicta cognoscimus: [PL42.331] quod nunc ostendere si velim, nimis longum erit.

CAPUT XXIII

Unde tantum abest ut hoc quod Faustus commemoravit, propterea non pertineat ad Christum, quia inter caetera maledicta positum est; ut nec ipsa caetera rectum habeant intellectum, nisi ad Christi gloriam, qua generi humano consulitur, prophetata referantur: quanto magis hoc? Quod et si talis fuisset Moyses, ut aliud corde intuens, id ore funderet; facilius eum dicerem prophetasse nescientem, quam cum audirem populo Judaeorum dictum, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae, de Christo prophetatum negarem. Neque enim hoc intuebatur animo Caiphas, quod ex verbis ejus intellectum est, cum Christum ut inimicum persequens, ait expedire ut unus homo moreretur, ne periret tota gens. Ubi Evangelista subjecit, hoc eum non a se dixisse, sed cum esset pontifex prophetasse (Joan. XI, 49-51). Sed Moyses non erat Caiphas: quare illud quod populo Hebraeo dixit, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae; non solum de Christo dixit, quod etsi nesciens dixisset, de nullo alio dixisse deberet intelligi; verum etiam sciens dixit. Erat enim fidelissimus dispensator prophetici sacramenti, id est, illius sacerdotalis chrismatis, unde Christi nomen agnoscimus: in quo sacramento, quamvis homo pessimus, Caiphas etiam nesciens potuit prophetare. Hoc quippe in eo egit propheticum chrisma, ut prophetaret: hoc autem vita impia, ut nesciens prophetaret. Quo itaque ore dicitur nihil de Christo prophetasse Moyses, a quo illud chrisma coepit, unde Christi nomen innotuit, et unde Christum etiam persecutor Christi vel nesciens prophetavit?

CAPUT XXIV

Nam de maledicto pendentis in ligno, jam quantum satis visum est, supra diximus. Interficiendum autem esse prophetam sive principem populi, qui filios Israel a Deo suo vellet avertere, aliquodve infringere mandatorum, non adversus Christum praecepisse Moysen, et ex his quae jam multa egimus, satis clarum est, et magis magisque consideranti dicta et facta Domini nostri Jesu Christi, magis magisque clarebit: quia nec a suo Deo voluit quemquam eorum Christus avertere. Deus quippe, quem illis Moyses diligendum colendumque praeceperat, ipse est certe Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, quem Dominus Jesus Christus eadem commendatione commemorat, ejusque auctoritate Sadducaeorum refellit errorem resurrectionem negantium, ubi ait, De resurrectione autem mortuorum non legistis quid Deus locutus sit de rubo ad Moysen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 31, 32, et Luc. XX, 37, 38): omnes enim illi vivunt. Opportune itaque eadem voce nunc convincuntur Manichaei, qua tunc convicti sunt Sadducaei: nam et ipsam resurrectionem alio quidem modo, sed tamen etiam isti negant. Item cum fidem Centurionis laudans diceret, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel; adjecit et ait, Dico autem vobis, quoniam [PL42.332] multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 10-12). Si ergo, quod negare Faustus non potest, non commendavit Moyses populo Israel Deum, nisi Deum Abraham, et Isaac, et Jacob, eumque ipsum Christus ex his et aliis testimoniis sine dubitatione commendat; non est conatus illum populum avertere a Deo suo: sed ideo minatus est eos ituros in tenebras exteriores, quod aversos videret a Deo suo, in cujus regno Gentes vocatas ex toto orbe terrarum, recubituras dicit cum Abraham, et Isaac, et Jacob: non ob aliud, quam quod fidem, tenuissent Dei Abraham, et Isaac, et Jacob. Unde et Apostolus dicit, Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat Gentes Deus, praenuntiavit Abrahae dicens, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Galat. III, 8); ut illi scilicet in semine Abrahae benedicerentur, qui Abrahae fidem imitarentur. Non igitur Christus Israelitas a Deo suo volebat avertere, sed eos potius quod ab illo averterentur arguebat. Mandatorum autem aliquod eorum quae per Moysen data sunt, infregisse Dominum qui arbitratur, non mirum si hoc putat quod Judaei: sed ideo errat, quia in hoc erraverunt et Judaei. Ubi autem Faustus commemorat ipsum mandatum, quod Dominum infregisse vult credi, ibi opus est ut ostendamus quomodo fallatur, sicut jam supra, ubi oportebat, ostendimus. Nunc illud dico, quia si aliquod illorum mandatorum Dominus infregisset, non etiam de hoc ipso Judaeos arguisset: quibus calumniantibus quod discipuli ejus illotis manibus manducarent, et ob hoc excederent, non mandatum Dei, sed traditiones seniorum, ait illis, Utquid et vos transgredimini mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis? Ipsumque Dei mandatum commemorat, quod per Moysen mandatum esse novimus. Secutus quippe ait, Deus enim dixit, Honora patrem et matrem; et, Qui maledixerit patri aut matri, morte morietur. Vos autem dicitis, Quicumque dixerit patri vel matri, Munus quod est ex me, proderit, non honorabit patrem suum: et irritum fecistis verbum Dei propter vestram traditionem (Matth. XV, 3-6). Qua in re videte quam multa nos doceat, et Judaeos a Deo suo se non avertere; et ejus mandata non tantum se non infringere, verum etiam illos a quibus infringerentur, arguere; et non nisi Deum per Moysen ista mandasse.

CAPUT XXV

Quamobrem quoniam nos credimus omnia quae scripsit Moyses, ad Christi commendationem pertinere, quod isto opere quia demonstrare non possumus, polliciti sumus in iis hoc ostendere, quae Faustus de illa scriptura refellenda vel vituperanda delegerit, recte a nobis debitum exigitur, ut hoc etiam, quod praecepit Moyses interficiendum esse prophetam sive principem, qui eos a Deo suo vellet avertere, aliquodve infringere mandatorum, ostendamus ad custodiendam fidem, quae in Ecclesia Christi discitur, pertinere. Videbat quippe ille spiritu [PL42.333] prophetico et Deo sibi loquente, multos exsurrecturos haereticos diversorum errorum magistros adversum doctrinam Christi, qui non eum Christum praedicarent qui verus est Christus. Ille enim verus est, qui per prophetias, per eumdem Moysen caeterosque sanctos ejus gentis editas, praenuntiatus est. Quisquis itaque alium docere vellet, ipsum interficiendum Moyses praecipiebat. Quid autem nunc aliud agit lingua catholica, nisi ut spirituali gladio utriusque Testamenti acie bis acuto interficiantur omnes qui nos a Deo nostro volunt avertere, aliquodve infringere mandatorum? Inter quos praecipue cadit ipse Manichaeus, cum ejus error asserta Legis et Prophetarum veritate perimitur, volentis nos avertere a Deo nostro, Deo Abraham, et Isaac, et Jacob, quem Christus commendat; et volentis infringere mandata Legis, in quorum etiam figuris Christum prophetatum esse cognoscimus.

CAPUT XXVI

Jam vero illam complexionem utrum obtusissimam an fraudulentissimam dicam, nescio; erat enim Fausto ingenium: unde magis arbitror eum nebulam injicere voluisse minus attento lectori, quam non vidisse quod dicam: ait enim, Quod si haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis, aut nulla erunt. Haec propositio vera est, sed consequens erat ut ostenderet et haec de Christo minime scripta esse, et alia dari non posse. Nihil autem horum fecit: quia et haec nos ostendimus, quomodo de Christo accipi possint; et superius alia multa dedimus, quae nisi de Christo intellectum habere non possint. Non est ergo cur concludas, Fauste, nulla esse a Moyse scripta de Christo. Attende enim quid dicas: Quod si haec, inquis, minime de Christo scripsit, aut alia dabitis, aut nulla erunt. Verum dicis. Proinde, quia et haec de Christo, vel propter Christum scripta docuimus, et alia multa dedimus, argumentatio tua potius nulla erit. Et haec quidem quae commemorasti, quamvis non obtinueris, saltem conatus es ostendere non esse scripta de Christo. Quod autem subdidisti, Aut alia dabitis, aut nulla erunt; prius demonstrare debuisti, alia nos dare non posse, ut securus inferres nulla esse. Nunc vero tanquam libellus tuus surdos auditores vel caecos lectores esset habiturus, ut nullus adverteret quid praetermiseris, cucurristi dicere: Si nulla fuerint, nec Christus potuit asseverare quod nusquam est; ita, si Christus hoc minime asseveraverit, capitulum hoc falsum esse constiterit. O hominem se cogitantem dictorem, et alium non cogitantem contradictorem! Ubi est acumen tuum? An in mala causa non posses aliter? Sed mala causa te vana loqui coegit: malam vero habere causam nemo te cogit. Quid si enim alia dabimus? Certe utique non erunt nulla, quia erunt aliqua. Et si erunt aliqua, potuit Christus hoc asseverare quod est. Ita, si Christus hoc asseverare potuit, capitulum illud evangelicum falsum esse non constat. Redi ergo ad propositionem tuam, qua dixisti, Aut alia dabitis, aut nulla [PL42.334] erunt; et vide non te ostendisse nulla nos alia daturos. Vide etiam quam multa alia jam supra dederimus, et quid hinc conficiatur adverte; scilicet non esse falsum, quod in Evangelium Christum dixisse legimus, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Et Evangelii quidem tam eminens est auctoritas et tam fundata veritas, ut etiamsi nos propter tarditatem intelligentiae nostrae nulla inveniremus a Moyse scripta de Christo, non solum esse aliqua, sed ad Christum omnia pertinere quae scripsit, quia non ait, Et de me scripsit; sed, De me ille scripsit; credere deberemus. Nunc autem etsi de isto Evangelii capitulo, quod absit, dubitandum esset, compertis tam multis in scriptura Moysi de Christo testimoniis, omnis illa dubitatio tolleretur: et quia de capitulo Evangelii dubitandum non est, etiamsi illa comperta non essent, esse tamen credi oporteret.

CAPUT XXVII

Nam illud quod adjungis, dissimilem fuisse traditionem Christi atque Moyseos; et ideo non fuisse verisimile, ut si crederent Moysi, crederent et Christo; imo illud potius esse consequens, ut si alteri Judaei crederent, alteri necessario repugnarent; non utique diceres, si considerationis oculum paululum attolleres, orbemque terrarum sine contentionis caecitate conspiceres in hominibus doctis atque indoctis, Graecis et Barbaris, sapientibus et insipientibus, quibus se debitorem dicebat Apostolus (Rom. I, 14), et Moysi et Christo simul credentem. Si ergo non erat verisimile ut Judaei Moysi et Christo pariter crederent, multo minus verisimile est ut orbis terrarum Moysi et Christo pariter credat. Cum vero videamus omnes gentes utrique credere, et illius prophetiam cum Evangelio hujus convenientem fide robustissima et celeberrima retinere, non ad aliquid impossibile gens una vocabatur, cum ei diceretur, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: potiusque est miranda et vehementius arguenda duritia Judaeorum, qui hoc non fecerunt, quod totum mundum fecisse conspicimus.

CAPUT XXVIII

Nam quidquid dicis de sabbato, et de circumcisione carnis, et de differentia ciborum, aliam fuisse traditionem Moysi, aliud per Christum didicisse Christianos; jam supra ostendimus quia, sicut dicit Apostolus, Haec omnia figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6). Non ergo diversa doctrina est, sed diversum tempus. Aliud enim erat, quo haec oportebat per figuratas prophetias praenuntiari; et aliud est, quo haec jam oportet per manifestam veritatem redditamque adimpleri. Sed quid mirum si Judaei carnaliter intelligentes sabbatum, Christo, qui jam hoc spiritualiter insinuabat, repugnaverunt? Tu Apostolo responde, si potes, qui vacationem ipsius diei umbram futuri esse testatur (Coloss. II, 16, 17). Sed si illi restiterunt Christo, non intelligentes verum sabbatum, vos ei nolite resistere, et intelligite veram innocentiam. Nam eo ipso loco, ubi praecipue destructor sabbati putatur Jesus, cum discipuli ejus per segetem transeuntes et esurientes vellerent spicas et [PL42.335] ederent, innocentes eos dixit, respondens Judaeis, Si sciretis quid sit, Misericordiam volo quam sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes (Matth. XII, 7). Magis enim esurientium misereri debuerunt, quia hoc illi coacti fame fecerunt. A vobis autem quisquis vulserit spicas, non ex traditione Christi, qui hanc innocentiam vocat, sed ex traditione Manichaei homicida deputatur. An forte misericordiam eisdem spicis exhibuerunt Apostoli, ut inde membra Dei manducando purgarent, sicut vestra fabula est? Vos ergo crudeles, qui hoc non facitis. Sed videlicet novit Faustus destruere sabbatum, quia scit virtutem Dei semper atque infatigabiliter operari. Illi hoc dicant, qui intelligunt Deum sine temporali voluntate universa tempora facientem. Hoc ad vos multum est, qui Dei vestri requiem rebellatione gentis tenebrarum perhibetis excussam, et hostium repentino impetu perturbatam. An ex aeterno praevidens hoc futurum, nunquam habuit requiem, quia nunquam securus fuit, qui se cogitabat tam grave bellum cum tanta membrorum suorum labe damnoque gesturum?

CAPUT XXIX

Caeterum illud sabbatum, quod imperite atque impie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias quae de Christo scriptae sunt, haberet intellectum, non ei Christus sic attestaretur: qui cum propria voluntate, sicut ipse in ejus laude posuisti, pateretur, ideoque tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id egit, ut caro ejus in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus operibus suis, ut tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octavus, etiam circumcisionem octavi diei ad se prophetandum pertinere declararet. Quid enim significat circumcisio carnis? Quid, nisi exspoliationem mortalitatis, quam de carnali generatione portamus? Propter hoc dixit Apostolus: Exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 15). Quod enim dicit exuisse se carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intelligimus, secundum quam proprie corpus hoc caro nominatur. Quae mortalitas proprie caro appellata est, quia in illa resurrectionis immortalitate non erit: propterea scriptum est, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. De quibus verbis soletis calumniari fidei nostrae, qua credimus hujus corporis futuram resurrectionem, quae in ipso Domino jam praecessit, dissimulantes ea quae sequuntur, in quibus aperte Apostolus quid dicat exponit. Volens enim ostendere quid eo loco dixerit carnem, continuo subjecit: Neque corruptio incorruptionem possidebit. Hoc enim corpus, quod propter mortalitatem proprie caro nominatur, mutari dicit in resurrectione, ut jam non sit corruptibile atque mortale. Quod ne putetur nostra suspicione dici, ipsa ejus quae sequuntur verba consulite. Ecce, inquit, mysterium dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. In atomo, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim [PL42.336] tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 50-53). Ut ergo induatur immortalitate, exuitur mortalitate: hoc est circumcisionis mysterium, quae octavo die fieri jussa est (Gen. XVII, 12), et octavo die, id est, dominico post sabbatum jam in veritate a Domino impleta. Unde dicitur, Exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit. Per hanc enim mortalitatem nobis invidae diabolicae potestates dominabantur: quas exemplasse dictus est, quia in se ipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto ejus corpore, id est, Ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complebitur: haec est fides nostra. Et quoniam, sicut testimonium propheticum Paulus commemorat, Justus ex fide vivit (Rom. I, 17; Habac. II, 4); haec est justificatio nostra. Mortuum quippe Christum et Pagani credunt: resurrexisse autem Christum, propria fides est Christianorum. Si enim confitearis, ait Apostolus, in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris (Rom. X, 9). Quia ergo ex ista resurrectionis fide justificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est, Quia mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Id. IV, 25). Et quia ista resurrectio, quae credita nos justificat, illa octava diei circumcisione figurata est; propterea de ipso Abraham, cui primum tradita est, dicit Apostolus: Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei (Ibid., 11). Ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moyses: de quo ipse dicit, De me enim ille scripsit. Quod autem dicit Dominus, Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circumitis mare et aridam, facere unum proselytum; et cum feceritis eum, facitis eum filium gehennae duplo quam vos estis: non quia circumciditur, dixit, sed quod eorum mores imitatur, a quibus imitandis cohibet suos, dicens, Super Cathedram Moysi sedent Scribae et Pharisaei: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 15, 2, 3). In quibus dominicis verbis utrumque debetis advertere, et quantus honor delatus sit doctrinae Moysi, in cujus cathedra etiam mali sedentes, bona docere cogebantur; et unde fieret proselytus filius gehennae, non scilicet a Pharisaeis verba legis audiendo, sed eorum facta sectando. Hoc ergo dici posset tunc proselyto circumciso, quod Paulus dicit: Circumcisio quidem prodest, si legem custodias (Rom. II, 25). Quia vero ille in non custodienda lege Pharisaeos imitabatur, fiebat filius gehennae: propterea, quantum arbitror, duplo quam illi, quia hoc negligebat implere quod propria voluntate susceperat, non ex Judaeis natus, sed sponte Judaeus factus.

CAPUT XXX

Quid autem dicere voluisti, sine respectu injuriose, quod Moyses helluonis in modum disceptator sedet, jubetque alia quidem abliguriri pro mundis, alia vero pro immundis ne contingi quidem? [PL42.337] cum ad helluonem hoc magis pertineat, ut nulla discernat; aut si discernit, suaviora eligat. An hoc ideo dicis, ut imperitis continentia tua velut ab ineunte aetate miranda videatur, quasi nescientis, vel jam obliti, quanto jucundius sapiat porcina, quam vervecina? Sed quia et ista Moyses figuris propheticis de Christo scripsit, in animalium carnibus significans homines, vel incorporandos Christi corpori, quod est Ecclesia; vel respuendos; vos quoque inter immunda figuravit, qui propterea fidei catholicae non convenitis, quia nec ruminatis verbum sapientiae, et duo Testamenta, Vetus et Novum, non concorditer distinguentes tanquam geminam ungulam non habetis. Quis autem ferat te quoque Adimanti vestri fallaciam non puduisse sectari?

CAPUT XXXI

Dicis enim et tu, Christum sic docuisse ciborum indifferentiam, ut a suis quidem discipulis omnes carnes penitus removeret, saecularibus vero vulgo concederet omnia quae possent edi; atque asseveraret quod eos nihil in os intrans pollueret, quia quae de ore impudenter procedunt, ea sola sunt quae polluant hominem. Haec verba tua sunt, tanto impudentiore, quanto apertiore mendacio deprompta et expressa. Primo quia secundum Christi sententiam, si ea sola polluunt hominem, quae mala ex ore procedunt; cur et discipulos Christi non ea sola polluerunt, ut non eos tanquam ab immundis carnibus esset necesse prohiberi? An saeculares homines non polluuntur his quae in os intrant, sed his quae ex ore exeunt? Ergo munitiores sunt adversus immunditiam quam sancti, si sanctos et ea quae intrant, et ea quae exeunt possunt inquinare. Vellem autem isti mihi dicerent, quid manducabat et bibebat Christus, qui in comparatione Joannis non manducantis neque bibentis, se dixit manducantem et bibentem? Cum enim argueret perversitatem hominum, utrobique calumnias inquirentium, Venit enim, inquit, Joannes non manducans neque bibens, et dicunt, Daemonium habet: venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt, Ecce homo vorax et vinarius, amicus publicanorum et peccatorum (Matth. XI, 18, 19). Et Joannis quidem escam et potum novimus: non enim dictum est quod omnino non biberet; sed quod vinum et siceram non biberet (Luc. I, 15): bibebat ergo aquam. Cibus autem ejus non omnino nullus erat, sed locustae et mel silvestre (Matth. III, 4). Unde ergo dictus est non manducans neque bibens, nisi quia illo victu quo Judaei utebantur, ille non utebatur? Hoc ergo Dominus nisi uteretur, non in ejus comparatione manducans bibensque diceretur. An forte ideo quia pane et oleribus Dominus vescebatur, quibus Joannes non vescebatur? Mirum si non manducans dicitur, qui locustas et mel comedit; et manducans dicitur, qui pane atque olere contentus est. Sed de cibis suspicamini quidquid vultis; certe bibens et vinarius non diceretur, nisi vinum biberet: cur ergo et hoc vos immundum putatis? Neque [PL42.338] enim haec propter continentiam disciplinamque domandi corporis tangere prohibetis, sed quod immunda sint: nam ea sordes et fel gentis tenebrarum esse perhibetis, contra Apostolum dicentem, Omnia munda mundis (Tit. I, 15). Ecce qui audent dicere Christum indifferentiae ciborum magistrum, discipulos tamen suos ab iis prohibuisse, quae immunda ipsi putant. Ostendite, ubi ista a discipulis suis removerit, fallaces, improbi; verumtamen Dei vindicis providentia ita caecati, ut etiam commoneatis nos unde convincamini. Nam vim patior ab animo meo, nisi totum ipsum Evangelii capitulum, quod iste adversum Moysen opponere voluit, inspiciendum inseruero: ut ibi videamus quam falsum sit, quod prior Adimantus, et modo Faustus dixit, Dominum Jesum a discipulis suis carnes vescendas removisse, easque vulgo saecularibus concessisse. Nempe cum respondisset calumniantibus quod non lotis manibus manducarent, ita sequitur Evangelium: Et convocatis turbis, ait illis, Audite et intelligite. Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore, communicat hominem. Tunc accedentes discipuli, dixerunt ad eum: Scis quod Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt? Hic certe a discipulis compellatus, debuit eos, sicut isti volunt, proprie docere ab omnibus carnibus abstinendum, ut illud quod supra dixit, Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore, turbis dixisse videretur. Sequatur ergo Evangelista, et dicat quid jam non turbis, sed discipulis responderit Dominus. At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Sinite illos, caeci sunt duces caecorum. Caecus autem si caecum ducat, ambo in foveam cadunt. Hoc utique ideo, quia traditiones suas volentes statuere, mandata Dei non intelligebant. Sed nondum quaesierant discipuli a Magistro, quomodo ipsi quod turbis dixerat, accipere deberent. Ecce et hoc fit: nam contexit Evangelista, et dicit, Respondens autem Petrus, ait illi: Narra nobis parabolam istam. Hinc intelligimus Petrum putasse, non proprie, nec aperte Dominum locutum fuisse cum diceret, Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore: sed, ut solet, obscuritate parabolae aliquid significare voluisse. Videamus ergo utrum jam secretius discipulis interrogantibus hoc dicat, quod Manichaei volunt, immundas esse omnes carnes, nec eos aliquid earum debere contingere. Quid, quod exprobrat quod apertam suam locutionem nondum intellexerint, et proprie dictum parabolam putent? Sic enim sequitur: At ille dixit: Adhuc et vos insipientes estis, et non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in latrinam emittitur: quae autem procedunt ex ore, de corde exeunt, et illa communicant hominem? Nam de corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt quae communicant hominem: non lotis autem manibus manducare, non communicat hominem (Matth. XV, 10-20).

CAPUT XXXII

Certe jam manifestata fallacia [PL42.339] convicta discedit: certe jam clarum est, non aliud hac de re turbas, aliud secreto discipulos Dominum docuisse: certe sine dubitatione perspicitur Manichaeos potius esse mendaces atque fallaces, non Moysen, non Christum, non Testamenti utriusque doctrinam ibi figuratam, hic revelatam; ibi prophetatam, hic praesentatam. Quomodo ergo nihil eorum Catholicos servare putant, quae Moyses scripsit, cum omnia prorsus observent; non jam in figuris, sed in eis rebus quas illae figurae significando praenuntiarunt? Neque enim, si aliud tempus esset scribendi, aliud legendi, recte diceremus Scripturam illam non observare lectorem, quia et ipse characteres illos non faceret: cum illi fuissent figurae sonorum, ille autem jam sonos ipsos expromeret, illarum tamen figurarum non formatione occupatus, sed inspectione commonitus. Ideo autem Judaei Christo non credebant, quia nec illa quae Moyses non figurate, sed aperte praeceperat, observabant. Unde illis dicit: Decimatis mentham et cyminum, et relinquitis graviora Legis, misericordiam et judicium; liquantes culicem, camelum autem glutientes: haec oportebat facere, illa autem non omittere (Matth. XXIII, 23, 24). Unde est et illud, quod traditionibus suis docebant quomodo infirmaretur praeceptum Dei, quo deferri honorem parentibus jusserat; propter quam superbiam et iniquitatem excaecari meruerunt, ut caetera non intelligerent: quia ea quae intelligebant, impie contemnebant.

CAPUT XXXIII

Videsne quam tibi non dicam, Si Christianus es, crede dicenti Christo quia de se scripsit Moyses; quod si non credis, Christianus non [PL42.340] es? Ipse quippe videris quid de te sentias, qui te ut Gentilem vel Judaeum doceri de Christo expetis: ego tamen neque hoc defugi, et omnes tibi aditus erroris quantum potui clausi. Nec illud sivi patere praecipitium, qua vos caeci mittitis, dicentes falsa esse in Evangelio, sicubi vestra haeresis exitum non invenerit: ut vobis nihil remaneat, quo redire possitis, unde Christo credatis, ubi vobis haec vox pestilentiae non possit opponi. Quin etiam sic te doceri cupis, ut christianum Thomam, quem Christus de se dubitantem non est aspernatus, sed quo animi ejus vulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit. Haec verba tua sunt. Bene quod sic te doceri exigis. Quam enim verebar ne hoc quoque in Evangelio falsum esse contenderes! Crede ergo cicatricibus Christi: quia si cicatrices illae verae erant, vera etiam illa vulnera fuerant; nec vera vulnera, nisi vera caro habere potuisset: hoc verum totum vestrum evertit errorem. Porro, si Christus falsas cicatrices dubitanti discipulo demonstravit, et ipsum fallacem dicis ita docentem, et te falli cupis ita discentem. Sed quia falli nemo est qui velit, fallere autem multi volunt, magis te velle intelligo quasi exemplo Christi fallaciter docere, quam exemplo Thomae fallaciter discere. Proinde, si credis quod falsis cicatricibus Christus fefellerit dubitantem, te quis velit credere docentem, ac non potius cavere fallentem? At si ille discipulus veras cicatrices tetigit Christi, veram confiteri cogeris et carnem Christi. Ita Manichaeus non permanebis, si sic credas ut Thomas: infidelis autem remanebis, si nec sic credis ut Thomas (Joan. XX, 27, 28).

Ընթերցողների արձագանքները

Հղումներ

Fons: Patrologia Latina, t. 42, coll. 282-340 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Հրապարակված է: Rodion Vlasov
Էջի ստեղծման ամսաթիվ: 2026-11-22, Թարմացում: 2026-11-22