Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Liber Hebraicarum Quaestionum in Genesim (2/2)

(Vers. 65.) Et tulit theristrum, et operuit se. Theristrum pallium dicitur, genus etiam nunc Arabici vestimenti, quo mulieres provinciae illius velantur.

(Cap. XXV.---Vers. 1.) Et adjecit Abraham, et accepit [PL23.975B] uxorem, et nomen ejus Cetura: et peperit ei Zamram, et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. Et Jecsan genuit Saba et Dadan. Et filii Dadan fuerunt Asurim, et Latusim, et Laomim. Et filii Madian, Jephar, et Apher, et Enoch, et Abida, et Aledea. Omnes hi filii Ceturae. Et dedit Abraham universa quae habuit Isaac. Filiis autem concubinarum, quas habuit, dedit munera, et dimisit eos ab Isaac filio suo, cum adhuc viveret in Oriente, ad terram orientalem. Cetura Hebraeo sermone copulata interpretatur, aut juncta (Al. vincta). Quam ob causam [PL23.976A] suspicantur Hebraei, mutato nomine, eamdem esse Agar, quae, Sara mortua, de concubina transierit in uxorem. Et videtur decrepiti jam Abrahae excusari aetas, ne senex post mortem uxoris suae vetulae, novis arguatur nuptiis lascivisse. Nos quod incertum est relinquentes, hoc dicimus, quod de Cetura nati filii Abraham, 344 juxta historicos Hebraeorum occupaverint Τρωγλοδύτην et Arabiam, quae nunc vocatur Εὐδαίμων, usque ad maris Rubri terminos. Dicitur autem unus ex posteris Abrahae, qui appellabatur Apher, duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi, victis hostibus, consedisse: ejusque posteros ex nomine atavi Aphricam nuncupasse. Hujus rei testis est Alexander, qui dicitur Polyhistor, et Cleodemus cognomento Malchus, Graeco sermone [PL23.976B] barbaram historiam retexentes. Quod autem ait, Et filii Dadau fuerunt Asurim, et Latusim, et Laomim: Asurim in negotiatores transferri putant: Latusim, aeris ferrique metalla cudentes: Laomim vero φύλαρχοι, id est, principes multarum tribuum atque populorum. Alii ab hoc Asurim vocatos, Syros esse contendunt, et a plerisque filiis Abrahae ex Cetura occupatas Indiae regiones.

(Vers. 8.) Et mortuus est Abraham in senectute bona, senex et plenus, et collectus est ad populum suum. Male in Septuaginta Interpretibus additum est, et [PL23.977A] deficiens Abraham mortuus est: quia non convenit Abrahae deficere, et imminui. Illud quoque quod nos posuimus, in senectute bona senex et plenus: in Graecis codicibus ponitur, plenus dierum. Quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit: tamen magis ad anagogen facit, si simpliciter ponatur plenus.

(Vers. 13.) 345 Et haec nomina filiorum Ismael in nominibus suis et in generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabajoth, et Cedar, et reliqui, usque ad eum locum ubi ait: Et habitaverunt ab Evila usque Sur, quae est contra faciem Aegypti venientibus in Assyrios, in conspectu omnium fratrum suorum cecidit. Duodecim filii nascuntur Ismaeli, e quibus primogenitus fuit Nabajoth, a quo omnis regio ab [PL23.977B] Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathena usque hodie dicitur, quae pars Arabiae est. Nam et familiae eorum, oppidaque et pagi, ac munita castella, et tribus eorum hac appellatione celebrantur: ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Theman ad austrum, et Cedema ad orientalem plagam dicitur. Quod autem in extremo hujus capituli, juxta Septuaginta legimus, contra faciem omnium fratrum suorum habitavit (Gen. XIII, 18): verius est illud quod nos posuimus, coram omnibus fratribus suis occubuit, id est, in manibus omnium filiorum suorum mortuus est, superstitibus liberis, et nullo prius morte praerepto. Fratres autem pro filiis appellari, Jacob quoque ad Laban demonstrat, dicens: Quod est peccatum meum, quia persecutus es [PL23.977C] post me: et quia scrutatus es omnia vasa mea? Quid invenisti de universis vasis domus tuae? Ponatur coram fratribus meis et fratribus tuis: et dijudicent inter nos (Ibid. 35). Nec enim possumus credere, ut Scriptura commemoret, quod Jacob, exceptis liberis, secum fratres aliquos habuerit.

[PL23.978A] (Vers. 21.) Et concepit Rebecca uxor ejus, et movebantur filii ejus in ea. Pro motione, Septuaginta Interpretes posuerunt ἐσκίρτων, id est, ludebant, sive calcitrabant; quod Aquila transtulit, confringebantur filii in utero ejus. Symmachus vero διέπλεον, id est, in similitudinem navis in superficie ferebantur.

(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. Ubi nos pilosum posuimus, in Hebraeo habet SEIR (). Unde et Esau, sicut et alibi legimus, Seir, id est, pilosus est dictus.

(Vers. 30.) Et dixit Esau Jacob: da mihi gustum de coctione rubea ista, quia deficio: propterea vocatum est nomen ejus Edom. Rubrum, sive fulvum, lingua Hebraea EDOM () dicitur: ab eo igitur, quod rubro cibo vendiderit primitiva sua, fulvi, id est, [PL23.978B] Edom sortitus est nomen.

(Cap. XXVI.---Vers. 12.) Seminavit autem Isaac in terra illa, et invenit in anno illo centuplum hordei. Licet in aliena terra seminaverit Isaac, tamen non puto, quod tanta ei fertilitas hordei fuerit. Unde melius puto illud esse, quod habetur in Hebraeo, et Aquila quoque transtulit: Et invenit in anno illo centuplum aestimatum, id est, ἑκατὸν εἰκασμένον. Licet enim eisdem litteris et aestimatio scribatur et hordeum, tamen aestimationes, SAARIM () leguntur, hordea vero SORIM. Tacens autem Scriptura genus frugum, quod centuplicaverit, videtur mihi cunctarum in illo virtutum ostendisse multiplicationem. Denique sequitur:

(Vers. 13.) Et benedixit ei Dominus, et magnus factus [PL23.978C] est vir, et ambulabat vadens, et magnificatus, donec magnus fieret vehementer. Felicitas autem multiplicati hordei, ignoro, si quem possit facere gloriosum.

(Vers. 17.) Et abiit inde Isaac, et venit in vallem Gerarum, et habitavit ibi. Pro valle, torrentem habet in Hebraeo. Neque enim Isaac postquam magnificatus [PL23.979A] est, habitare poterat in valle. Habitavit autem in torrente, de quo scriptum est: De torrente in via bibet (Psalm. CIX, 7). De quo etiam Elias tempore famis bibit. Sed quia Elias non erat perfectus, ut Christus: ideo ei torrens ille aruit (III Reg. XVII, 7). Dominus vero noster, etiam in torrente traditus est: dedicans regenerationem nostram et Baptismi sacramentum.

(Vers. 19.) 347 Et foderunt pueri Isaac in valle Gerarum, et invenerunt ibi puteum aquae vivae. Et hic pro valle, torrens scriptus est; numquam enim in valle invenitur puteus aquae vivae.

(Vers. 21.) Et foderunt puteum alterum, et altercati sunt etiam super eo: et vocavit nomen ejus, inimicitiae. Pro inimicitiis, quod Aquila et Symmachus, [PL23.979B] τὴν ἀντικειμένην, et ἐναντίωσιν transtulerunt, id est, adversum atque contrarium, in Hebraeo habet, SATANA (). Ex quo intelligimus satanam, contrarium interpretari.

(Vers. 22.) Et foderunt puteum alium, et non litigaverunt cum eis: et vocavit nomen ejus latitudo. Pro latitudine, in Hebraeo habet ROOBOTH (), ad probandum illud, quod supra diximus: Ipse aedificavit Niniven civitatem, et rooboth, id est, plateas ejus (Gen. X).

(Vers. 26.) Et Abimelech ivit ad eum de Geraris, et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps militiae ejus. Pro Ochozath pronubo, in Hebraeo habet, collegium amicorum ejus: ut non tam hominem significet, quam amicorum turbam, quae cum rege [PL23.979C] venerat, in quibus fuit et Phicol princeps exercitus ejus.

(Vers. 32 et 33.) Et venerunt servi Isaac, et nuntiaverunt ei de puteo, quem foderunt: et dixerunt ei, invenimus aquam: et vocavit nomen ejus saturitas. Nescio quomodo in Septuaginta Interpretibus habeatur: Et venerunt pueri Isaac, et nuntiaverunt ei de puteo, quem foderunt: et dixerunt ei, non invenimus aquam: et vocavit nomen ejus juramentum. Quae enim etymologia est, propterea vocari juramentum, quod aquam non invenerunt? E contrario in Hebraeo, cui interpretationi Aquila consentit et Symmachus, [PL23.980A] hoc significat, quia invenerint aquam, et propterea appellatus sit puteus ipse saturitas: et vocata civitas BERSABEE, hoc est, puteus saturitatis (Gen. XXI): licet enim [Al. nos] supra ex verbo juramenti, sive ex septenario ovium numero, quod SABEE () 348 dicitur, asseruerimus BERSABEE appellatam: tamen nunc ex eo quod aqua inventa est, Isaac ad nomen civitatis, quae ita vocabatur alludens, declinavit paululum litteram, et pro stridulo Hebraeorum SIN, a quo SABEE incipitur, Graecum sigma, id est Hebraeum SAMECH posuit: alioquin et juxta allegoriae legem, post tantos puteos in fine virtutum, nequaquam congruit, ut Isaac aquam minime repererit.

(Cap. XXVII.---Vers. 11.) Ecce Esau frater meus vir pilosus, et ego sum vir levis. Ubi nos pilosum legimus, [PL23.980B] in Hebraeo scriptum est SEIR (). Unde postea montes Seir, et regio, in qua versabatur, est dicta: diximus de hoc et supra.

(Vers. 15.) Et sumpsit Rebecca vestimenta Esau filii sui majoris, quae erant desiderabilia valde apud se domi. Et in hoc loco tradunt Hebraei, primogenitos functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti, Deo victimas offerebant, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur.

(Vers. 36.) Et dixit Esau, juste vocatum est nomen ejus Jacob. Supplantavit enim me ecce secundo. Jacob, supplantator interpretatur. Ab eo igitur, quod fratrem arte deceperit, allusit ad nomen. Qui ideo Jacob ante vocatus est, quod in ortu plantam fratris [PL23.980C] apprehenderat.

(Vers. 40.) Et fratri tuo servies: et erit quando depones, et solves jugum illius de collo tuo. Signat quod Idumaei servituri sint Judaeis, et tempus esse venturum, quando de collo jugum servitutis abjiciant, eorumque imperio contradicant. Secundum autem Septuaginta Interpretes, qui dixerunt: Erit autem cum deposueris, et solveris jugum de collo tuo, videtur pendere sententia, nec esse completa.

(Cap. XXVIII.---Vers. 19.) Et vocavit Jacob nomen loci illius Bethel, et Ulammaus erat nomen civitatis prius. Ab eo quod supra dixerat: 349 Quam terribilis [PL23.981A] est locus iste: non est hic nisi domus Dei, et haec porta coeli: nunc loco nomen imponit, et vocat illum BETHEL (), id est, domum Dei: qui locus vocabatur ante LUZA () quod interpretatur nux, sive amygdalon. Unde ridicule quidam verbum Hebraicum ULAM (), nomen esse urbis putant: cum ULAM interpretetur prius. Ordo itaque est lectionis: Et vocavit nomen loci illius Bethel, et prius Luza vocabulum erat civitatis. Antiquae omnes scripturae verbo, ulam, sive ELAM plenae sunt, quod nihil aliud signat, nisi ante, aut prius, vel vestibulum, sive superliminare, vel postes.

(Cap. XXIX.---Vers. 27.) Comple ergo hebdomadam istius: et dabo etiam hanc tibi. Postquam Liam Jacob fraude deceptus pro Rachel uxorem acceperat, [PL23.981B] dicitur ei a socero Laban ut septem dies post nuptias sororis prioris expleat, et sic accipiat Rachel, pro qua iterum septem annis aliis serviturus sit. Non igitur, ut quidam male aestimant, post septem annos alios Rachel accepit uxorem, sed post septem dies nuptiarum uxoris primae. Nam sequitur: Et ingressus est ad Rachel, et dilexit Rachel magis quam Liam, et servivit ei septem annis aliis (Gen. XXIX, 30).

(Vers. 32.) Et concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Ruben. Omnium patriarcharum propter compendium lectionis, etymologias nominum volo pariter dicere.

[PL23.981C] (Vers. 33.) Et concepit, inquit, alterum filium et dixit: Quoniam exaudivit me Dominus, eo quod odio me haberet vir meus, et dedit mihi etiam hunc: et vocavit nomen ejus Simeon. Ab eo quod sit exaudita, Simeon nomen imposuit. SIMEON () quippe interpretatur auditio. De tertio vero sequitur:

(Vers. 34.) 350 Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit: Nunc mecum erit vir meus, quia peperi ei tres filios: ideo vocavit nomen ejus Levi. Ubi nos [PL23.982A] legimus, Apud me erit vir meus, Aquila interpretatus est, applicabitur mihi vir meus, quod Hebraice dicitur (), ILLAVE, et a doctoribus Hebraeorum aliter transfertur, ut dicant, prosequetur me vir meus, id est, non ambigo de amore in me viri mei: erit mihi in hac vita comes, et ejus dilectio me ad mortem usque deducet, et prosequetur: tres enim filios ei genui.

(Vers. 35.) Et concepit, et peperit filium, et dixit: Nunc super hoc confitebor Domino, et ob id vocavit nomen ejus Juda. JUDA () confessio dicitur. A confessione itaque confessoris nomen est dictum. Verumtamen hic confessio pro gratiarum actione, aut pro laude accipitur, ut frequenter in Psalmis, et in Evangelio (Matth. XI, 25): Confitebor tibi, Domine, [PL23.982B] pater coeli et terrae, id est, gratias ago tibi, sive glorifico te.

(Cap. XXX.---Vers. 5 et 6.) Et concepit Bala, et peperit Jacob filium: et dixit Rachel: Judicavit me Dominus, et exaudivit vocem meam, et dedit mihi filium: propterea vocavit nomen ejus Dan. Causam nominis expressit, ut ab eo quod judicasset se Dominus, filio ancillae, judicii nomen imponeret: DAN () quippe interpretatur judicium.

(Vers. 7 et 8.) Et concepit adhuc, et peperit Bala ancilla Rachel filium secundum Jacob: et dixit Rachel: Habitare fecit me Deus habitatione cum sorore mea, et invalui: et vocavit nomen ejus Nephthalim. Causam nominis Nephthalim, alia hic multo exponitur, quam in libro Hebraeorum Nominum scripta est. Unde et [PL23.982C] Aquila ait, συνανέστρεψέν με ὁ Θεὸς, καὶ συνανεστράφην, pro quo in Hebraeo scriptum est, NEPHTHULE ELOIM, NEPHTHALETHI. Unde a conversione, sive a comparatione, quia utrumque sonat, conversionem, sive comparationem, Nephthalim 351 nomen filio imposuit. Quod autem sequitur.

(Vers. 10 et 11.) Et peperit Zelpha ancilla Liae Jacob filium: et dixit Lia, In fortuna: et vocavit nomen ejus Gad. Ubi nos posuimus, in fortuna, et Graece [PL23.983A] dicitur, ἐν τύχηι, quae potest eventus dici: in Hebraeo habet BAGAD (), quod Aquila interpretatur, venit accinctio. Nos autem dicere possumus in procinctu. BA enim potest praepositionem sonare in, et venit. Ab eventu ergo, sive procinctu, qui GAD () dicitur, Zelphae filius Gad vocatus est. Sequitur:

(Vers. 12 et 13.) Et peperit Zelpha ancilla Liae filium secundum Jacob: et dixit Lia, Beata ego, quia beatificant me mulieres: et vocavit nomen ejus Aser, divitiae. Male additae sunt divitiae, id est, πλοῦτος [Al. πλουτῶν], cum etymologia nominis Aser Scripturae auctoritate pandatur dicentis: Beata sum ego, et beatificant me mulieres. Et ab eo quod beata dicatur ab hominibus [Al. omnibus], filium suum beatum vocaverit; ASER () ergo non divitiae, sed beatus dicitur, dumtaxat in praesenti loco. Nam in aliis secundum [PL23.983B] ambiguitatem verbi possunt et divitiae sic vocari.

(Vers. 17 et 18.) Et audivit Deus Liam, et concepit, et peperit Jacob filium quintum, et dixit Lia: Dedit Deus mercedem meam mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: et vocavit nomen ejus Issachar. Etymologiam hujus nominis Septuaginta Interpretes ediderunt, est merces. Non utique, ut plerique addito pronomine male legunt, aestimandum est ita scriptum esse, quod est merces, sed totum nomen interpretatur, est merces. Is quippe dicitur est,, et SACHAR (), merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum, qui Racheli debebatur, ad se viri emerat. Sequitur:

(Vers. 19 et 20.) Et concepit adhuc Lia, et peperit [PL23.983C] filium sextum Jacob, et dixit Lia, Dotavit me Deus dote bona: In hoc tempore habitabit mecum vir meus, quia peperi ei sex filios: et vocavit nomen ejus Zabulon. Ubi nos posuimus, habitabit mecum, et Septuaginta interpretati sunt, 352 diliget me: in Hebraeo habet JEZBULENI (). Et est sensus, quia sex filios genui Jacob, propterea jam secura sum: habitabit enim mecum vir meus. Unde et filius meus vocatur habitaculum. Male igitur et violenter in libro Nominum, Zabulon, fluxus noctis interpretatur.

(Vers. 21.) Et post haec peperit filiam, et vocavit nomen ejus Dina (). Haec transfertur in causam, quam significantius Graeci δίκην vocant. Jurgii enim in Sicimis causa exstitit. Post filios, et parentum ponenda [PL23.983D] sunt nomina. LIA (), interpretatur laborans. [PL23.984A] RACHEL (), ovis, cujus filius IOSEPH (), ab eo quod sibi alium addi mater optaverat, vocatur augmentum.

(Vers. 32 et 33.) Transibo in universo pecore tuo hodie: separa inde omne pecus varium et discolor: et omne pecus unius coloris in agnis et varium et discolor in capris, erit merces mea: et respondebit mihi justitia mea in die crastino, cum venerit merces mea coram te: omne in quo non fuerit varium et discolor in capris, et in agnis, furtum erit apud me, et caetera. Multum apud Septuaginta Interpretes confusus est sensus, et usque in praesentem diem nullum potui invenire nostrorum, qui ad liquidum quid in hoc loco diceretur, exponeret. Vis, inquit, Jacob, me servire tibi etiam alios septem annos, fac quod postulo. Separa omnes discolores et varias, tam oves [PL23.984B] quam capras, et trade in manus filiorum tuorum. Rursumque ex utroque grege, alba et nigra pecora, id est, unius coloris, da mihi. Si quid igitur ex albis et nigris, quae unius coloris sunt, varium natum fuerit, meum erit: si quid vero unius coloris, tuum. Rem non difficilem postulo. Tecum facit natura pecorum, ut alba ex albis, et nigra nascantur ex nigris: mecum erit justitia mea, dum Deus humilitatem meam respicit et laborem. Optionem Laban datam libenter arripuit, et ita ut Jacob postulabat faciens, trium dierum iter inter Jacob et filios suos separavit, 353 ne quis ex vicinitate pecoris nasceretur dolus. Itaque Jacob novam stropham commentus est, et contra naturam albi et nigri pecoris, naturali arte pugnavit. Tres enim virgas, populeas et [PL23.984C] amygdalinas et maligranati, quamquam Septuaginta styracinas et nucinas et plataninas habeant, ex parte decorticans, varium virgarum fecit colorem, ut ubicumque in virga corticem reliquisset, antiquus permaneret color: ubi vero tulisset corticem, color candidus panderetur. Observabat ergo Jacob et tempore, quo ascendebantur pecora, et post calorem diei ad potandum avida pergebant, discolores virgas ponebat in canalibus, et admissis arietibus et hircis, in ipsa potandi aviditate, oves et capras faciebat ascendi, ut ex duplici desiderio, dum avide bibunt, et ascenduntur a maribus, tales fetus conciperent, quales umbras arietum et hircorum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Ex [PL23.984D] virgis enim in canalibus positis, varius erat etiam [PL23.985A] imaginum color. Nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut quales perspexerint, sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu, quae concipiunt, talem sobolem procreent: cum hoc ipsum etiam in equarum gregibus apud Hispanos dicatur fieri: et Quintilianus in ea controversia, in qua accusabatur matrona quae Aethiopem pepererit, pro defensione illius argumentetur, hanc conceptuum esse naturam, quam supra diximus. Postquam autem nati fuerant haedi, et agni varii et discolores ex albis et unius coloris gregibus, separabat illos Jacob, et procul esse faciebat 354 a pristino grege. Si qui autem nascebantur unius coloris, id est, albi, sive nigri, tradebat in manus filiorum Laban: et ponebat virgas quas decorticaverat, in canalibus [PL23.985B] quibus effundebantur aquae, et veniebant ad potandum contra pecora, ut conciperent eo tempore, cum venirent ad potandum.

(Vers. 41 et 42.) Et concipiebant pecora contra virgas Jacob, virgas quas posuerat coram pecoribus [Al. pecore] in canalibus ad concipiendum in eis, et in serotinis ovibus non ponebat; et fiebant serotina Laban, et temporanea Jacob. Hoc in Septuaginta Interpretibus non habetur, sed pro serotinis et temporaneis, aliud nescio quid, quod a sensum non pertinet, transtulerunt. Quod autem dicit Scriptura, hoc est: Jacob prudens et callidus justitiam et aequitatem etiam in nova arte servabat. Si enim omnes agnos et haedos varios pecora procreassent, erat aliqua suspicio doli, et aperte huic rei Laban [PL23.985C] invidus contraisset. Ergo ita omnia temperavit, ut et ipse fructum sui laboris acciperet, et Laban non penitus spoliaretur. Si quando oves et caprae primo tempore ascendebantur, quia melior vernus est fetus, ante ipsas ponebat virgas, ut varia soboles [PL23.986A] nasceretur. Quaecumque autem oves et caprae sero quaerebant marem, ante earum oculos non ponebat, ut unius coloris pecora nascerentur. Et quidquid primum nascebatur, suum erat, quia discolor et varium erat: quidquid postea, Laban: unius enim tam in nigro, quam in albo, coloris pecus oriebatur. In eo autem loco ubi scriptum est, ut conciperent in virgis: in Hebraeo habet JEAMENA (). Vim verbi Hebraici nisi 355 circumitu exprimere non possum. JEAMENA enim proprie dicitur extremus in coitu calor, quo corpus omne concutitur, et patranti voluptati vicinus est finis.

(Cap. XXXI.---Vers. 7 et 8.) Et pater vester mentitus est mihi, et mutavit mercedem meam decem vicibus, et non dedit ei Deus ut noceret mihi. Si dixerat, hoc varium [PL23.986B] pecus erit merces tua: nascebatur [Al. nasceretur] omne pecus varium. Et si dixerat, unius coloris erit merces tua: nascebatur omne pecus unius coloris. Pro eo quod nos posuimus, mutavit mercedem meam decem vicibus, Septuaginta Interpretes posuerunt, decem agnis, nescio qua opinione ducti, cum verbum Hebraicum, MONI () numerum magis quam agnos sonet. Denique et ex consequentibus hic magis sensus probatur, quod per singulos fetus semper Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, post fetum dicebat, volo ut in futurum mihi varia nascantur. Rursum cum vidisset unius coloris nasci pecora (Jacob quippe hoc audito, virgas in canalibus non ponebat), dicebat, ut futuros fetus unius coloris sibi pecora procrearent. Et quid [PL23.986C] plura? usque ad vices decem semper a Laban pecoris sui, sive Jacob, mutata conditio est. Et quodcumque sibi proposuerat ut nasceretur, in colorem contrarium vertebatur. Ne cui autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles videantur, lege [PL23.987A] Virgilium (Georg. II), in quo dicitur: bis gravidae pecudes. Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiae una esse traditur.

(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola legimus, in Hebraeo THERAPHIM () scriptum est, quae Aquila μορφώματα, id est, figuras vel imagines interpretatur. Hoc autem ideo, ut sciamus quid Judicum libro (XVII, 5) THERAPHIM sonet.

(Vers. 21.) Et transivit fluvium, et venit in montem Galaad. Non quod eo tempore Galaad mons diceretur; sed per anticipationem, ut frequenter diximus, 356 illo vocatur nomine quo pastea nuncupatus est.

(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem [PL23.987B] agnis. Idem error, qui supra: Numerus enim pro agnis legendus est.

(Vers. 46.) Et dixit Jacob fratribus suis, Colligamus lapides. Et congregatis lapidibus fecerunt acervum, et comederunt super eum. Et vocavit illum Laban acervum testimonii, et Jacob vocavit illum acervum testis. Acervus Hebraea lingua () GAL dicitur: AAD () vero testimonium. Rursum lingua Syra acervus IGAR appellatur: testimonium SEDUTHA (). Jacob igitur acervum testimonii, hoc est, GALAAD lingua appellavit Hebraea: Laban vero idipsum, id est, acervum testimonii, IGAR SEDUTHA, gentis suae sermone vocavit. Erat enim Syrus, et antiquam linguam parentum, provinciae, in qua habitabat, sermone mutaverat.

[PL23.987C] (Cap. XXXII.---Vers. 1 et 2.) Et occurrerunt ei Angeli Dei, et dixit Jacob ut vidit eos: Castra Dei haec sunt, et vocavit nomen loci ejus Castra. Ubi hic castra posita sunt, in Hebraeo habet MANAIM (); ut sciamus, si quando non interpretatum in alio loco ponitur, quem locum significet. Et pulchre, ad fratrem iturus inimicum, Angelorum se comitantium excipitur choris.

(Vers. 9 et 10.) Et dixit Jacob, Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti ad me, Revertere in terram tuam, et benedicam tibi: minor sum omni misericordia [PL23.988A] tua, et omni veritate tua, quam fecisti pro servo tuo. Pro eo quod nos posuimus, minor sum, aliud nescio quid, quod sensum turbet, in Graecis et Latinis codicibus continetur.

(Vers. 27 et 28.) Et dixit ei: Quod nomen tibi? Qui ait, Jacob. Dixit autem ei: Jam non vocabitur Jacob nomen tuum, sed vocabitur nomen tuum Israel: quia invaluisti cum Deo, et cum hominibus valebis. Josephus in primo Antiquitatum libro, Israel ideo appellatum putat, quod adversum Angelum steterit: quod ego diligenter excutiens, in Hebraeo penitus invenire non potui. Et 357 quid me necesse est opiniones quaerere singulorum, cum etymologiam nominis exponat ipse qui posuit? Non vocabitur, inquit, nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen [PL23.988B] tuum. Quare? Interpretatur Aquila ὅτι ἤρξας μετὰ Θεοῦ, Symmachus ὅτι ἤρξω πρὸς Θεὸν: Septuaginta et Theodotio, ὅτι ἐνίσχυσας μετὰ Θεοῦ. SARITH () enim, quod ab Israel vocabulo derivatur, principem sonat. Sensus itaque est: Non vocabitur nomen tuum supplantator, hoc est, Jacob: sed vocabitur nomen tuum princeps cum Deo, hoc est, Israel. Quomodo enim princeps ego sum: sic et tu, qui mecum luctari potuisti, princeps vocaberis. Si autem mecum qui Deus sum, sive Angelus (quoniam plerique varie interpretantur), pugnare potuisti: quanto magis cum hominibus, hoc est cum Esau, quem formidare non debes! Illud autem, quod in libro Nominum interpretatur Israel, vir videns Deum, sive mens videns Deum, omnium pene [PL23.988C] sermone detritum, non tam vere, quam violenter mihi interpretatum videtur. Hic enim Israel (), per has litteras scribitur, IOD, SIN, RES, ALEPH, LAMED, quod interpretatur princeps Dei, sive, directus Dei, hoc est, εὐθύτατος Θεοῦ. Vir vero videns Deum his litteris scribitur, ALEPH, IOD, SIN, ut vir ex tribus litteris scribatur, et dicatur IS (): videns autem ex tribus, RES, ALEPH, HE, et dicatur RAA (). Porro EL, () ex duabus ALEPH et LAMED: et interpretatur Deus, sive fortis. Quamvis igitur grandis auctoritatis sint, et eloquentiae ipsorum umbra nos opprimat, qui Israel virum, sive mentem videntem [PL23.989A] Deum transtulerunt: nos magis Scripturae, et Angeli, vel Dei, qui ipsum Israel vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiae saecularis. Illud quoque quod postea sequitur:

(Vers. 29 et 30.) Et benedixit eum ibi, et vocavit Jacob 358 nomen loci illius, Facies Dei: vidi enim Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea; in Hebraeo dicitur PHANUEL (), ut sciamus ipsum esse locum, qui in caeteris Scripturae sanctae voluminibus, ita ut in Hebraeo scriptum est, Phanuel legitur in Graeco.

(Cap. XXXIII.---Vers. 1 et 2.) Et divisit pueros super Liam et super Rachel, et super duas ancillas, et posuit ancillas et filios earum primos: Liam vero et pueros ejus novissimos, et Rachel et Joseph novissimos, [PL23.989B] et ipse transivit ante eos. Non, ut plerique aestimant, tres turmas fecit, sed duas. Denique ubi nos habemus, divisit, Aquila posuit, ἡμίσευσεν, id est, dimidiavit: ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis, et alium Liae, et Rachel, quae liberae erant, cum filiis earum: primasque ire faceret ancillas, secundas liberas: ipse autem ante utrumque gregem, fratrem adoraturus occurreret.

(Vers. 17.) Et aedificavit ibi [Al. sibi] Jacob domum, et pecoribus suis aedificavit tabernacula: ideo vocavit nomen loci illius Tabernacula. Ubi nos tabernacula habemus, in Hebraeo legitur () SOCHOTH. Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo in parte Scythopoleos, de qua in libro Locorum scripsimus.

[PL23.989C] (Vers. 18.) Et venit Jacob Salem civitatem Sichem in terram Chanaan, cum venisset de Mesopotamia Syriae. Error oboritur, quomodo Salem, Sichem civitas appelletur, cum Jerusalem in qua regnavit Melchisedech, Salem ante sit dicta. Aut igitur utraque [PL23.990A] urbs unius nominis est: quod etiam de pluribus Judaeae locis possumus invenire: ut idem urbis et loci nomen in alia atque alia tribu sit; aut certe istam Salem, quae nunc pro Sichem nominatur, dicimus hic interpretari consummatam, atque perfectam: et illam quae postea Jerusalem dicta est, pacificam 359 nostro sermone transferri. Utrumque enim, accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebraei, quod claudicantis femur Jacob ibi convaluerit, et sanatum sit: propterea eamdem civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.

(Cap. XXXIV.---Vers. 20.) Et venit Emor et Sichem filius ejus ad portam civitatis suae, et locuti sunt ad viros civitatis dicentes, viri isti pacifici nobis [Al. nobiscum] [PL23.990B] sunt. Ubi nunc Septuaginta Interpretes pacificos transtulerunt, Aquila interpretatus est, ἀπηρτισμένους, id est, consummatos atque perfectos, pro quo in Hebraeo legitur () SALAMIM. Ex quo perspicuum est, verum esse illud quod supra de Salem diximus.

(Vers. 25.) Et introgressi sunt civitatem diligenter, et interfecerunt omne masculum. Pro eo quod in Graecis legitur ἀσφαλὼς, id est, diligenter: in Hebraeo scriptum est, BETE (), id est, audacter et confidenter.

(Cap. XXXV. Vers. 6.) Et venit Jacob in Luzam in terram Chanaan, quae est Bethel. Ecce manifestissime comprobatur, Bethel non Ulammaus, ut supra dictum est, sed Luzam, id est, amygdalon ante vocitatam.

[PL23.990C] (Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. Si mortua est nutrix Rebeccae nomine Debbora, ut Septuaginta quoque hic Interpretes transtulerunt, et ipsum verbum est [PL23.991A] Hebraicum () MENECETH: scire non possumus, quare ibi substantiam posuerunt, hic nutricem.

(Vers. 10.) Et dixit ei Deus, jam non vocabitur 360 nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen tuum: et vocavit nomen ejus Israel. Dudum nequaquam ei ab Angelo nomen imponitur, sed quod imponendum a Deo sit, praedicitur. Quod igitur ibi futurum promittitur, hic docetur expletum.

(Vers. 16.) Et factum est dum appropinquaret Chabratha in terra Chanaan, ut veniret Ephratha, peperit Rachel Verbum Hebraicum () CHABRATHA, in consequentibus, ubi Jacob loquitur ad Joseph: Ego autem cum venirem de Mesopotamia Syriae, mortua est mater tua Rachel in terra Chanaan, in via Hippodromi, ut venirem Ephrata (Gen. XLVIII): nescio [PL23.991B] quid volentes, Hippodromum Septuaginta Interpretes transtulerunt: et statim ibi, ubi in Hebraeo dicitur: Et sepelierunt eam in via Ephrata, haec est Bethleem (Gen. XXXV, 19), rursum Septuaginta pro Ephrata posuerunt Hippodromum: cum utique si CHABRATHA Hippodromus est, Ephrata Hippodromus esse non possit. Aquila autem hoc ita transtulit: Et factum est καθ᾽ ὁδον τῆς γῆς, id est, in itinere terrae, introiens in Ephrata. Sed melius est si transferatur, in electo terrae tempore cum introiret Ephratha. Porro vernum tempus significat, cum in florem cuncta rumpuntur, et anni tempus electum est: vel cum transeuntes per viam carpunt, et eligunt e vicinis agris quodcumque ad manus venerit, diversis floribus invitati. Ephrata vero et Bethleem unius urbis [PL23.991C] vocabulum est, sub interpretatione consimili. Siquidem in frugiferam et in domum 361 panis vertitur: propter eum panem, qui de coelo descendisse se dicit (Joan. VI).

[PL23.992A] (Vers. 18.) Et factum est cum dimitteret eam anima, siquidem moriebatur: vocavit nomen ejus, Filius doloris mei: pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin. In Hebraeo similitudo nominis resonat; filius enim doloris mei, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur BENONI (). Filius vero dextrae, hoc est, virtutis, quod Jacob mutavit, appellatur BENJAMIM. Unde errant qui putant BENJAMIM () filium dierum interpretari. Cum enim dextera appelletur JAMIN (), et finiatur in n litteram: dies quidem appellantur et ipsi JAMIM (), sed in m litteram terminantur.

(Vers. 21.) Et profectus est Israel: et extendit tabernaculum suum trans turrim Ader. Hunc locum Hebraei esse volunt, ubi postea templum aedificatum est: [PL23.992B] et turrim Ader, turrim gregis significare, hoc est, congregationis et coetus: quod et Michaeas Propheta testatur, dicens: Et tu turris gregis nebulosa, filia Sion (Mich. IV, 8), et caetera: illoque tempore Jacob trans locum, ubi postea templum aedificatum est, habuisse tentoria. Sed si sequamur ordinem viae, pastorum juxta Bethleem locus est, ubi vel Angelorum rex in ortu Domini cecinit: vel Jacob pecora sua pavit, loco nomen imponens: vel quod verius est, quodam vaticinio futurum jam tunc mysterium monstrabatur,

(Vers. 7.) Et venit Jacob ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, haec est Chebron. PRO ARBEE in Septuaginta campum habet: cum Chebron in monte sita sit. Eadem autem civitas dicitur et [PL23.992C] MAMBRE, ab amico Abrahae ita antiquitus appellata.

(Cap. XXXVI.---Vers. 4.) Et peperit Ada Esau Eliphaz. Iste est Eliphaz, cujus Scriptura in Job volumine recordatur.

[PL23.993A] (Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, 362 ipse est Edom, et hi filii Seir. Esau et Edom, et Seir, unius nomen est hominis: et quare varie nuncupetur supra dictum est. Quod autem sequitur:

(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, et reliqua. Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit, et exponit, qui ante Esau, in Edom terra principes fuerint ex genere Chorraeorum, qui in lingua nostra interpretantur liberi. Legamus diligenter Deuteronomium (II, 21), ubi manifestius scribitur, quomodo venerint filii Esau, et interfecerint Chorraeos, ac terram eorum haereditate possederint.

(Vers. 22.) Et fuerunt filii Lothan, Chorri et Aemam: et soror Lothan Thamna. Haec est Thamna, de qua supra dictum est. Et Thamna erat concubina [PL23.993B] Eliphaz filii primogeniti Esau, et ex ipsa natus est Amalech. Idcirco autem Chorraeorum recordatus est, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum acceperat concubinam. Quod autem dicitur, Theman et Cenez et Amalech, et reliqua: sciamus postea regionibus Idumaeorum ex his vocabula imposita.

(Vers. 24.) Ipse est Ana, qui invenit Jamin in deserto, cum pasceret asinos Zebeon patris sui. Multa et varia apud Hebraeos de hoc capitulo disputantur: apud Graecos quippe et nostros super hoc silentium est. Alii putant AJAMIM () maria appellata. Iisdem enim litteris scribuntur maria, quibus et nunc [PL23.994A] hic sermo descriptus est. Et volunt illum, dum pascit asinos patris sui in deserto, aquarum congregationes reperisse, quae juxta idioma linguae Hebraicae maria nuncupentur: quod scilicet stagnum repererit, cujus rei inventio in eremo difficilis est. Nonnulli putant, aquas calidas juxta Punicae linguae viciniam, quae Hebraeae contermina est, hoc vocabulo signari. Sunt qui arbitrentur onagros ab hoc admissos 363 esse ad asinas: et ipsum istius modi reperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur qui vocantur JAMIM (). Plerique putant, quod equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Aquila hunc locum ita transtulit: Ipse est Ana, qui invenit σὺν τοὺς ἐμίμ. Et Symmachus similiter τοὺς ἐμὶμ, quae interpretatio [PL23.994B] pluralem numerum significat. Septuaginta vero, et Theodotion aequaliter transtulerunt dicentes: τὸν ἰαμὶμ, quod indicat numerum singularem.

(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est. Contra Hebraei asserunt de Nachor eum stirpe generatum, ut jam supra dictum est.

(Cap. XXXVII.---Vers. 3.) Et Israel dilexit Joseph super omnes filios suos, quia erat filius senectutis: et fecit ei tunicam variam. Pro varia tunica, Aquila interpretatus [PL23.995A] est tunicam ἀστραγάλειον, id est, tunicam talarem. Symmachus, tunicam manicatam, sive quod ad talos usque descenderet, et manibus artificis mira esset varietate distincta: sive quod haberet manicas: Antiqui enim magis colobiis utebantur.

(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. Pro aureis, in Hebraeo, argenteis habet. Neque enim viliore metallo Dominus venundari debuit, quam Joseph.

(Vers. 36.) Madianaei autem vendiderunt Joseph in Egypto Phutiphar eunucho, Pharaonis archimagiro. In plerisque locis archimagiros, id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura commemorat: μαγειρεύειν quippe Graece interpretatur occidere. Venditus est igitur Joseph principi exercitus [PL23.995B] et bellatorum, non Petephre, ut in Latino scriptum est, sed Phutiphar eunucho. Ubi quaeritur, quomodo postea uxorem habere dicatur. Tradunt Hebraei emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a Domino virilibus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem Hierophantarum in pontificatum Heliopoleos; et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph uxorem acceperit.

(Cap. XXXVIII.---Vers. 5.) Et adjecit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Selom; haec autem erat in Chazbi, quando peperit eum. Verbum Hebraeum hic pro loci vocabulo positum est, quod Aquila pro re transtulit, dicens: Et vocavit nomen ejus Selom. [PL23.995C] Et factum est ut mentiretur in partu postquam genuit Selom. Postquam enim genuit Selom, stetit 365 partus ejus. Chazbi ergo non nomen loci, sed [PL23.996A] mendacium dicitur. Unde et in alio loco scriptum est: Mentietur opus olivae, id est, fructum oliva non faciet (Abac. III, 17).

(Vers. 12.) Et consolatus Judas ascendit ad eos, qui tondebant oves ejus: ipse, et Hiras pastor ejus Odollamites. Pro pastore, amicus legitur. Sed verbum ambiguum est, quia iisdem litteris utrumque nomen scribitur: verum amicus REE (), pastor ROE legitur.

(Vers. 14.) Et sedit ad portam Enam, quae est in transitu Thamna. Sermo Hebraicus ENAIM (), transfertur in oculos. Non est igitur nomen loci; sed est sensus: Sedit in bivio, sive in compito, ubi diligentius debet viator aspicere, quod iter gradiendi capiat.

[PL23.996B] (Vers. 26.) Cognovit autem Judas, et dixit: justior est illa, quam ego, eo quod non dedi eam Selom filio meo. In Hebraeo habet, justificata est ex me: non quod justa fuerit, sed quod comparatione illius minus mali fecerit, nequaquam vagam turpitudinem, sed liberos requirendo.

(Vers. 29.) Et ecce egressus est frater ejus, et dixit, ut quid divisa est propter te maceria? Et vocavit nomen ejus Phares. Pro maceria, divisionem Aquila et Symmachus transtulerunt, quod Hebraice dicitur, PHARES (). Ab eo igitur, quod diviserit membranulam secundarum [Al. secundinarum], divisionis nomen accepit. Unde et Pharisaei, qui se quasi justos a populo separaverant, divisi appellabantur.

[PL23.996C] (Vers. 30.) Post hoc exiit frater ejus, in cujus manu erat coccinum; et vocavit nomen ejus Zara. Hoc nomen interpretatur oriens. Sive igitur, quia primus [PL23.997A] apparuit, sive quod plurimi justi ex eo nati sunt, ut in libro Paralipomenon (I Par. II et seqq.) continetur, ZARA (), id est, oriens appellatus est.

(Cap. XL.---Vers. 1.) Post verba haec, peccavit princeps vinariorum regis Aegypti. Ubi nos posuimus, principem vinariorum, in Hebraeo scriptum habet MASEC (), illud verbum quod in nomine servi Abraham dudum legimus, quem nos possumus more vulgi 366 vocare pincernam. Nec vile putetur officium, cum apud reges barbaros usque hodie maximae dignitatis sit, regi poculum porrexisse: Poetae quoque de Catamitho et Jove scriptitent, quod amasium suum huic officio manciparit.

(Vers. 10.) Et ecce vitis in conspectu meo, et in vite tres fundi, et ipsa germinans tres fundos. Tria flagella, et tres ramos, sive propagines, Hebraeus sermo significat, [PL23.997B] quae ab illis vocantur SARIGIM ().

(Vers. 16.) Et videbar mihi tria canistra chondritorum portare in capite meo. Pro tribus canistris chondritorum, tres cophinos farinae in Hebraeo habet.

(Cap. XLI.---Vers. 2.) Et ecce de fluvio ascendebant septem boves, speciosae ad videndum, electae carnibus, et pascebantur in achi. Bis in Genesi scriptum est ACHI (Ἄχα), et neque Graecus sermo est, nec Latinus. Sed et Hebraeus ipse corruptus est: dicitur enim in AHU (), hoc est, in palude. Sed quia VAU littera apud Hebraeos, et IOD similes sunt, et tantum magnitudine differunt: pro AHU, ACHI Septuaginta Interpretes transtulerunt, et secundum consuetudinem suam ad exprimendam duplicem aspirationem, HETH Hebraeae litterae, Chi (χ) Graecam litteram copulaverunt.

[PL23.997C] (Vers. 16.) Et respondit Joseph Pharaoni, dicens: Sine Deo non respondebitur salutare Pharaoni. In Hebraeo aliter habet: Sine me Deus respondebit pacem Pharaoni. Denique Symmachus more suo apertius [PL23.998A] transtulit: Non ego, sed Deus respondebit pacem Pharaoni.

(Vers. 29.) Ecce septem anni venient abundantiae magnae in omni terra Aegypti. Miror quomodo verbum Hebraicum () SABEE, quod nos supra, abundantiam, sive satietatem, in puteo quem foderunt extremum servi Isaac, interpretati sumus: nunc Septuaginta rectissime transferentes, ibi juramentum interpretati sunt, cum et juramentum, et septem, et satietas, et abundantia, prout locus et ordo flagitaverint, possit intelligi. Sed et in consequentibus 367 ubicumque abundantia legitur, in Hebraeo idem verbum scriptum est.

(Vers. 43.) Et clamavit ante eum praeco, et constituit eum super omnem terram Aegypti. Pro quo Aquila transtulit: Et clamavit in conspectu ejus adgeniculationem. Symmachus ipsum Hebraicum sermonem [PL23.998B] interpretans ait: Et clamavit ante eum ABRECH (). Unde mihi videtur non tam praeco, sive adgeniculatio, quae in salutando vel adorando Joseph accipi potest, intelligenda: quam illud quod Hebraei tradunt, dicentes patrem tenerum, et hoc sermone transferri; AB () quippe dicitur pater, RECH () delicatus sive tenerrimus; significante Scriptura, quod juxta prudentiam quidem pater omnium fuerit: sed juxta aetatem tenerrimus adolescens et puer.

(Vers. 45.) Et vocavit Pharao nomen Joseph Saphaneth Phanee, et dedit ei Aseneth filiam Phutiphar sacerdotis Heliopoleos in uxorem. Licet Hebraice hoc nomen, absconditorum repertorem sonet, tamen quia ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo sermone Aegyptio SAPHANETH [PL23.998C] PHANEE (), sive ut Septuaginta transferre voluerunt, Psomthom-Phanech, Salvator mundi, eo quod orbem terrae ab imminente famis excidio liberavit. Notandum autem, quod Domini quondam et emptoris sui filiam uxorem acceperit, qui ad id [PL23.999A] locorum pontifex Heliopoleos erat. Neque enim fas absque eunuchis idoli illius esse antistites, ut vera illa Hebraeorum super eo quod ante jam diximus, suspicio comprobetur.

(Vers. 50 et seqq.) Et Joseph nati sunt duo filii antequam venirent anni famis, quos peperit ei Aseneth filia Phutipharis sacerdotis Heliopoleos. 368 Vocavit autem Joseph nomen primogeniti Manasse: quia oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et omnis domus patris mei. Nomen autem secundi vocavit Ephraim, quia crescere me fecit Deus in terra humilitatis meae. Observa propter quaestionem, quae post paululum de Joseph filiis proponenda est, quod ante famis tempus, quo Jacob intravit in Aegyptum, duos tantum Joseph filios habuerit, Manasse et Ephraim. Manasse vocans ab eo, quod sit oblitus laborum suorum: [PL23.999B] ita enim Hebraice vocatur oblivio. Ephraim, eo quod auxerit eum Deus. Et ex hoc enim vocabulo in linguam nostram transfertur augmentum.

(Cap. XLIII.---Vers. 11.) Et deferte viro munera, aliquid resinae, et mellis, thymiama et stacten, et terebinthum, et nuces. Sive, ut Aquila et Symmachus transtulerunt, amygdala. Idcirco hoc capitulum posuimus, ut sciamus ubi in nostris codicibus habetur thymiama, in Hebraeo esse NECOTHA (), quod Aquila storacem transtulit. Ex quo domus nechota, quae in Isaia (XXXIX, 21) legitur, manifestissime cella thymiamatis, sive storacis intelligitur, quod in illa aromata diversa sint condita.

(Vers. 32.) Et biberunt, et inebriati sunt cum eo. [PL23.999C] Idioma linguae Hebraeae est, ut ebrietatem pro satietate ponat, sicut ibi: In stillicidiis ejus inebriabitur [PL23.1000A] germinans (Psal. LXIV, 11), haud dubium, quin terra pluviis irrigata.

(Cap. XLIV.---Vers. 2.) Et pone argentum uniuscujusque in ore sacculi, et condy meum argenteum mitte in sacculum junioris. Pro sacculo, peronem, vel follem, in Hebraeo habet. Pro condy, id est, poculo, quod etiam in Isaia legimus (LI, 17), Aquila, scyphum, Symmachus phialam transtulerunt.

(Cap. XLV.---Vers. 9 et 10.) 369 Descende ergo ad me, ne steteris, et habitabis in terra Gesen Arabiae. Hic Arabiae additum est: in Hebraeis enim voluminibus non habetur. Unde et error increbuit, quod terra Gesen in Arabia sit. Porro si, ut in nostris codicibus est, per extremum m scribitur GESEM (), quod mihi nequaquam placet, terram signat complutam; GESEM [PL23.1000B] enim in imbrem vertitur.

(Vers. 17.) Dixit autem Pharao ad Joseph, dic fratribus tuis, hoc facite: onerate vehicula vestra, et ite in terram Chanaan. Pro vehiculis, quae Septuaginta, et Theodotio, τὰ φορεῖα interpretati sunt, jumenta reliqui transtulerunt.

(Vers. 21.) Et dedit illis cibaria in via. Verbum SEDA (), quod hic omnes ore consono, ἐπισιτισμὸν, id est, cibaria, vel sitarcia interpretati sunt, in Psalterio quoque habetur. Ubi enim nostri legunt, Viduam ejus benedicens benedicam (Psal. CXXXI, 15), (licet in plerisque codicibus pro vidua, hoc est pro χήραι, nonnulli legant θήραν), in Hebraeo habet SEDA (), id est, Cibaria ejus benedicens benedicam. Porro θήραν venationem magis potest sonare, [PL23.1000C] quam fruges; tametsi moris sit Aegyptiorum θήραν etiam far vocare, quod nunc corrupte atheran

[PL23.1001A] (Cap. XLVI.---Vers. 26 et seqq.) Omnes ergo animae, quae ingressae sunt cum Jacob Aegyptum, et quae exierunt de femoribus ejus, absque mulieribus filiorum Jacob, animae sexaginta sex; filii autem Joseph, qui nati sunt ei in Aegypto, animae novem. Omnes ergo animae, quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, septuaginta quinque. Quod excepto Joseph et filiis ejus sexaginta sex animae, quae egressae sunt de femoribus Jacob, introierunt Aegyptum, nulla dubitatio est. Ita enim, et paulatim per singulos supputatus numerus approbat, et 370 in Hebraeis voluminibus invenitur. Hoc autem quod in Septuaginta legimus: Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in Aegypto animae novem: sciamus in Hebraeo pro novem, esse duas. Ephraim quippe et Manasse, antequam [PL23.1001B] Jacob intraret Aegyptum, et famis tempus ingrueret, nati sunt de Aseneth Putipharis filia in Aegypto. Sed et illud, quod supra legimus: Facti sunt autem filii Manasse, quos [Al. quem] genuit ei concubina Syra, Machir, et Machir genuit Galaad; filii autem Ephraim fratris Manasse, Suthalaam, et Thaam: filii vero Suthalaam Edem, additum est: si quidem id quod postea legimus, quasi per anticipationem factum esse describitur. Neque enim illo tempore, quo ingressus est Jacob Aegyptum, ejus aetatis erant Ephraim et Manasse, ut filios generare potuerint. Ex quo manifestum est, omnes animas, quae ingressae sunt Aegyptum de femoribus Jacob, fuisse septuaginta, dum sexaginta sex postea ingressae sunt, et repererunt [Al. pepererunt] [PL23.1001C] in Aegypto tres animas, Joseph scilicet, cum duobus filiis ejus, septuagesimus autem ipse fuerit Jacob. Hanc rem, ne cui videamur adversum Scripturae auctoritatem loqui, etiam Septuaginta Interpretes in Deuteronomio (X, 22) transtulerunt, quod in septuaginta animabus ingressus sit Jacob [Al. Israel] in Aegyptum. Si quis igitur nostrae sententiae refragatur, Scripturam inter se contrariam faciet. Ipsi enim Septuaginta Interpretes, qui [PL23.1002A] hic septuaginta quinque animas per πρόληψιν, cum Joseph, et posteris suis Aegyptum ingressas esse dixerunt, in Deuteronomio septuaginta tantum intrasse [Al. introisse memorant] memorarunt. Quod si e contrario nobis illud opponitur, quomodo 371 in Actibus Apostolorum (VII), in concione Stephani dicatur ad populum, septuaginta quinque animas ingressas esse Aegyptum; facilis excusatio est. Non enim debuit sanctus Lucas, qui ipsius historiae scriptor est, in gentes Actuum Apostolorum volumen emittens, contrarium aliquid scribere adversus eam Scripturam, quae jam fuerat gentibus divulgata. Et utique majoris opinionis illo dumtaxat tempore Septuaginta Interpretum habebatur auctoritas, quam Lucae, qui ignotus, et vilis, et non magnae fidei [PL23.1002B] in nationibus [Al. gentibus] ducebatur. Hoc autem generaliter observandum, quod ubicumque sancti Apostoli, aut Apostolici viri loquuntur ad populos, his plerumque testimoniis abutuntur, quae jam fuerant in gentibus divulgata: licet plerique tradant Lucam Evangelistam, ut proselytum Hebraeas litteras ignorasse.

(Vers. 28.) Judam vero misit ante se ad Joseph, ut occurreret ei ad urbem Heroum in terram Ramesse. In Hebraeo nec urbem habet Heroum, nec terram Ramesse, sed tantummodo Gesen. Nonnulli Judaeorum asserunt, Gesen nunc Thebaidem vocari. Et id quod postea sequitur: Dedit eis, ut possiderent Aegypti [Al. in Aegypto] optimam terram in Ramesse, pagum Arsenoitem sic olim vocatum autumant.

[PL23.1002C] (Cap. XLVII.---Vers. 31.) Et dixit ei, jura mihi. Et juravit ei: et adoravit Israel contra summitatem virgae ejus. Et in hoc loco quidam frustra simulant adorasse Jacob summitatem sceptri Joseph, quod videlicet honorans filium, potestatem ejus adoraverit, cum in Hebraeo multo aliter legatur: Et adoravit, inquit, Israel ad caput lectuli: quod scilicet, postquam ei juraverat filius securus de petitione, quam rogaverat, adoraverit Deum contra caput lectuli sui. Sanctus [PL23.1003A] quippe, et Deo deditus vir, oppressus senectute, sic habebat lectulum positum, 372 ut ipse jacentis habitus absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.

(Cap. XLVIII---Vers. 1.) Et nuntiatum est Joseph, Ecce pater tuus aegrotat: et tulit duos filios secum, Manassen et Ephraim. Et ex hoc illud quod supra diximus, demonstratur, quia Joseph ad id locorum duos tantum filios habuerit, Ephraim et Manassen. Si enim post multos annos, moriente Jacob patre suo, duos tantummodo filios duxit ad benedictionem, utique illo tempore, cum filii ejus generare non quiverant, parvuli atque lactentes, in ingressu patris et fratrum, nepotes ex eis habere non potuit.

(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super [PL23.1003B] lectulum. Causa, cur Septuaginta Interpretes idem verbum aliter atque aliter ediderint, nescio; hoc unum audacter dico, quod ipsum verbum META, quod hic in lectulum transtulerunt, supra ubi diximus, adorasse Jacob, virgam potius, quam lectulum nominaverunt.

(Vers. 5.) Et nunc ecce duo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam venirem ad te in Aegypto, mei sunt, Ephraim, et Manasse, quasi Ruben, et quasi Simeon erunt mihi. Quos autem generaveris post haec, tui erunt. In nomine fratrum suorum vocabuntur. Si quis ambigebat, quod septuaginta animae introissent Aegyptum, filiorum Israel, et quod Joseph eo tempore, quo ingressus est Jacob, non novem, sed duos tantum filios habuerit, praesenti capitulo [PL23.1003C] confirmatur. Siquidem ipse Jacob loquitur, duos eum filios habuisse, non novem. Quod autem dicit, Ephraim et Manasse, sicut Ruben et Simeon erunt mihi, illud significat, sicut Ruben et Simeon duae tribus erunt, et ex suis vocabulis appellabuntur; sic Ephraim et Manasse duae 373 tribus erunt, duosque populos procreabunt, et sic haereditabunt repromissionis terram, sicut et filii mei. Reliqui autem, ait, filii, quos post mortem meam genueris, ostendens necdum illo tempore procreatos, tui erunt.

(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur [PL23.1004A] in haereditatem suam. Non, inquit, accipient separatim terram, nec funiculos proprios habebunt, ut reliquae tribus, sed in tribubus Ephraim et Manasse, quasi appendices populi commiscebuntur.

(Vers. 22.) Et ego dedi [Al. do] tibi Sicimam praecipuam super fratres tuos, quam accepi de manibus Amorrhaeorum in gladio meo et sagitta. Sicima juxta Graecam et Latinam consuetudinem declinata est. Alioquin Hebraice SICHEM dicitur, ut Joannes quoque Evangelista testatur (IV, 5): licet vitiose, ut Sichar legatur, error inolevit: et est nunc Neapolis urbs Samaritanorum. Quia igitur SICHEM () lingua Hebraea transfertur in humerum, pulchre allusit ad nomen, dicens: Et ego dabo tibi humerum unum. Pro praecipuo enim, id est, ἐξαιρέτωι, unum scribitur [PL23.1004B] in Hebraeo. Quod autem dicit se eam in arcu, et gladio possedisse: arcum hic, et gladium, justitiam vocat, per quam meruit peregrinus, et advena, interfecto Sichem, et Emor, de periculo liberari. Timuit enim, ut supra legimus, ne vicina oppida, atque castella ob eversionem foederatae urbis adversum se consurgerent (Gen. XXXIV): et Dominus non dedit eis ut nocerent illi. Vel certe sic intelligendum: Dabo tibi Sicimam, quam emi in fortitudine mea, hoc est in pecunia, quam multo labore multoque sudore acquisivi. Quod autem ait, super fratres tuos, ostendit absque sorte dedisse eam tribui Joseph. Siquidem eodem loco sepultus est 374 Joseph, et mausoleum ejus ibi hodieque cernitur.

(Cap. XLIX.---Vers. 3.) Ruben primogenitus meus, [PL23.1004C] tu fortitudo mea et principium filiorum meorum, durus ad ferendum et durus procacitate, et injuria, sicut aqua non ebullias. Ascendisti enim super lectulum patris tui. Tunc violasti stratum, cum ascendisti. In Hebraeo scriptum est: Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et capitulum in liberis meis. Major ad portandum, et major robore. Effusus es sicut aqua, ne adjicias. Ascendisti enim cubile patris tui, et contaminasti stratum in ascensu. Est autem sensus hic: Tu es primogenitus meus, major in liberis, et debebas juxta ordinem nativitatis tuae, haereditatem, quae primogenitis jure debebatur, et sacerdotium accipere et regnum: [PL23.1005A] hoc quippe in portando onere et praevalido robore demonstratur. Verum quia peccasti, et quasi aqua, quae vasculo non tenetur, voluptatis impetu effusus es, idcirco praecipio tibi, ut ultra non pecces, sisque in fratrum numero, poenam peccati luens, quod primogeniti ordinem perdidisti.

(Vers. 5 et 6.) Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem adinventionis suae: in consilium eorum non veniat anima mea: et in congregatione eorum non aemuletur jecur meum, quia in furore suo interfecerunt homines, et in desiderio suo subnervaverunt taurum. Necessitate compellimur juxta propositum operis longius ea repetere, quae ab Hebraica veritate discordant. Legitur enim ibi: Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis arma eorum. In [PL23.1005B] arcanum eorum, ne intret anima mea, et in conventu eorum ne desoletur gloria mea, quia in furore suo interfecerunt virum, et in libidine sua suffoderunt murum (Gen. XXXIV). Significat autem non sui consilii fuisse, quod Sichem 375 et Emor foederatos viros interfecerint, contraque jus pacis et amicitiarum sanguinem fuderint innocentem, et quasi quodam furore, sic crudelitate rapti, muros hospitae urbis everterint. Unde sequitur et dicit:

(Vers. 7.) Maledictus furor eorum, quia procax; et ira eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel. Levi enim haereditatem propriam non accepit, sed in omnibus sceptris, paucas urbes ad habitandum habuit. De Simeon vero in libro Jesu scriptum est (Josue XIX), quod et ipse [PL23.1005C] proprium funiculum non fuerit consecutus, sed de tribu Juda quiddam acceperit. In Paralipomenon (I, 4) autem libris manifestius scribitur, quod, cum multiplicatus fuisset, et non haberet possessionis locum, exierit in desertum. Quidam prophetice interfectos homines, Apostolos, et subnervatum taurum a Pharisaeis, Christum interpretantur.

(Vers. 8.) Juda, te laudabunt fratres tui. Quia Juda, confessio, sive laus interpretatur, consequenter scribitur: Juda, tibi confitebuntur fratres tui: vel, te laudabunt fratres tui.

[PL23.1006A] (Vers. 9.) Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda, ex germine, fili mi, ascendisti, procumbens ut leo, et quasi catulus leonis. Quis suscitabit eum? Licet de Christo grande mysterium sit, tamen juxta litteram prophetatur [Al. interpretatur], quod reges ex Juda per David stirpem generentur, et quod adorent eum omnes tribus. Non enim ait, filii matris tuae, sed filii patris tui. Et quod sequitur, ex germine, fili mi, in Hebraeo habet, de captivitate, fili mi, ascendisti; ut ostenderet eum captivos populos esse ducturum: et juxta intelligentiam sacratiorem, ascendisse in altum, et captivam duxisse captivitatem (Psal. LXVII). Sive quod melius puto, captivitas passionem, ascensus resurrectionem signat.

(Vers. 11.) Alligans ad vitem pullum suum, et funiculo [PL23.1006B] pullum asinae. In Hebraeo ita habet, Alligans ad vitem pullum suum, 376 et in Sorec, filimi, asinam suam: quod videlicet pullum asinae, cui supersedit Jesus, hoc est, gentilem populum, vineae Apostolorum, qui ex Judaeis sunt, copulaverit. Et ad Sorec, id est, electam vitem, alligaverit asinam, cui supersedit, Ecclesiam ex nationibus congregatam. Quod autem dicit, fili mi, apostrophen ad ipsum Judam facit, quod Christus haec sit universa facturus. Sed et hoc sciendum, quod ubi nos legimus: Alligans ad vitem pullum suum, pro pullo in Hebraeo possit legi, urbem suam, juxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia demonstrata, de qua alibi scriptum est: [PL23.1006C] Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. V, 15). Et Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5).

(Vers. 14 et 15.) Issachar bonum desideravit, requiescens inter medios cleros, et videns requiem, quia bona est, et terram, quia pinguis: supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola. In Hebraeo ita scriptum est: Issachar asinus osseus, recumbens inter terminos, et videns requiem, quia bona est, et terram, quia pulchra est: inclinavit humerum suum ad portandum, et factus est in tributum serviens. [PL23.1007A] Quia supra de Zabulon dixerat, quod maris magni esset littora possessurus, Sidonem quoque et reliquas Phoenicis urbes contingeret; nunc ad mediterraneam provinciam redit, et Issachar, quia juxta Nephthalim, pulcherrimam in Galilaea regionem possessurus est, benedictione sua habitatorem facit. Asinum autem osseum vocat, et humerum ad portandum deditum, quia in labore terrae, et vehendis ad mare oneribus, quae in suis finibus nascebantur, plurimum laboraret, regibus quoque tributa comportans. Aiunt Hebraei, per metaphoram significari, quod Scripturas sanctas die ac nocte meditans, studium suum dederit ad laborandum, et ideo ei omnes tribus serviant, quasi magistro dona portantes.

(Vers. 16 et seqq.) Dan judicabit populum suum, [PL23.1007B] sicut 377 unum de sceptris Israel. Fiat Dan coluber in via, regulus in semita, mordens ungulas equi, ut cadat [Al. et cadet] ascensor ejus retrorsum: salvatorem tuum exspectabo, Domine. Samson judex in Israel, de tribu Dan fuit. Hoc ergo dicit: Nunc videns in spiritu comam nutrire Samson Nazaraeum tuum, caesisque hostibus triumphare; quod in similitudinem colubri regulique obsidentis vias, nullum per terram Israel transire permittat: sed [Al. sicut] etiam si quis temerarius virtute sua, quasi equi velocitate confisus, eam voluerit praedonis more populari, effugere non valebit. Totum autem per metaphoram serpentis et equitis loquitur. Videns ergo tam fortem Nazaraeum tuum, quod et ipse propter meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit [PL23.1007C] inimicos, putavi, O Deus, ipsum esse Christum Filium tuum; verum quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum captivus ductus est Israel, alius mihi Salvator mundi, et mei generis praestolandus est, Ut veniat cui repositum est et ipse erit exspectatio gentium.

(Vers. 19.) Gad latrunculus latrocinabitur eum, et ipse latrocinabitur plantam. Juxta Hebraeum interpretati sumus. Sed ubi nos latrunculum posuimus, ibi scriptum est GEDUD (), ut ad GAD nomen alluderet, qui significantius εὔζωνος, id est, accinctus, sive expeditus exprimi potest. Totum autem illud est, quod Ruben, et dimidiam tribum Manasse, ad [PL23.1008A] filios, quos trans Jordanem in possessionem dimiserat, post quatuordecim annos revertens, praelium adversum eos gentium vicinarum grande repererit, et victis hostibus, fortiter dimicarit. Lege librum Jesu Nave (Josue XIII), et Paralipomenon (I, V). Non ignoro plura in benedictionibus patriarcharum esse mysteria, sed ad praesens opusculum non pertinet.

(Vers. 21.) Nephthalim virgultum resolutum, dans in generatione pulchritudinem. In Hebraeo ita scriptum est: Nephthalim ager irriguus, dans eloquia pulchritudinis, significans, quod aquae calidae in ipsa nascantur tribu: sive quod super lacum 378 Genesareth, fluento Jordanis irrigua sit. Hebraei autem volunt, propter Tiberiadem, quae Legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum, et eloquia pulchritudinis [PL23.1008B] prophetari. Porro ubi nos agrum irriguum, et Septuaginta στέλεχος ἀνειμένον, id est virgultum resolutum posuerunt, in Hebraeo legitur AJALA SLUAA (), quod potest et cervus emissus transferri, propter temporaneas fruges, velocitatem terrae uberioris ostendens. Sed melius, si ad doctrinam Salvatoris cuncta referamus quod ibi vel maxime docuerit, ut in Evangelio quoque scriptum est.

(Vers. 22 et seqq.). Filius auctus Joseph, filius auctus super fontem filiae, gradu composito incedentes super murum. Et exacerbaverunt eum, et contenderunt, et irascebantur adversus eum, habentes sagittas. Sedit in forti arcus ejus, et dirupta sunt vincula manuum ejus, a manibus fortis Jacob, inde pascetur lapis Israel a Deo patris tui: et reliqua. Quia Septuaginta [PL23.1008C] Interpretes in plerisque dissentiunt, pro interpretatione eorum, ut in Hebraeo habetur, expressimus. Et est sensus capituli: O Joseph, qui ideo sic vocaris, quia adauxit te mihi Deus, sive quia inter fratres tuos major futurus es (fortissima siquidem fuit tribus Ephraim, ut in Regnorum et Paralipomenon libris legimus); O, inquam, fili mi Joseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris, et turribus, ac fenestris puellarum Aegypti turba prospectet, inviderunt tibi, et te ad iracundiam provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas, et zeli jaculis vulnerati. Verum tu arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui [PL23.1009A] fortis est propugnator: et vincula tua, quibus te fratres ligaverunt, ab ipso soluta sunt, et dirupta, ut ex tuo semine tribus nascatur Ephraim, fortis, et stabilis, et instar lapidis durioris invicta, imperans quoque decem tribubus Israel.

Quam de Paulo apostolo manifestissima prophetia sit, omnibus patet, 379 quod in adolescentia persecutus Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuerit, tamen in Hebraeo sic legitur: Benjamin [PL23.1010A] lupus rapax, sive capiens, in matutino comedet praedam, et ad vesperam dividet spolia. Quod ita Hebraei edisserunt: Altare, in quo immolabantur hostiae, et victimarum sanguis ad basem illius fundebatur, in parte 380 tribus Benjamin fuit. Hoc, inquiunt, ergo significat, quod sacerdotes mane immolant hostias, et ad vesperam dividunt ea, quae sibi a populo ex Lege collata sunt, lupum sanguinarium, lupum voracem super altaris interpretatione ponentes, et spoliorum divisionem super sacerdotibus, qui servientes altari, vivunt de altari.

पाठकों की प्रतिक्रियाएँ

टिप्पणियाँ

Fons: Patrologia Latina, t. 23, coll. 975B-1010A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
उपयोगकर्ता द्वारा प्रकाशित: Rodion Vlasov
पृष्ठ निर्माण तिथि: 2026-11-22, अद्यतन: 2026-11-22