EPISTOLA LXVI. AD CLERUM ET PLEBEM FURNIS CONSISTENTEM, DE VICTORE QUI FAUSTINUM PRESBYTERUM TUTOREM NOMINAVIT

[PL4.397C] I. Cyprianus presbyteris et diaconibus et plebi Furnis consistentibus salutem. Graviter commoti sumus [PL4.398A] ego et collegae mei qui praesentes aderant, et compresbyteri nostri qui nobis assidebant, fratres charissimi, cum cognovissemus quod Geminius Victor frater noster de saeculo excedens Geminium Faustinum presbyterum tutorem testamento suo nominaverit, cum jam pridem in concilio episcoporum statutum sit ne quis de clericis et Dei ministris tutorem vel curatorem testamento suo constituat, quando singuli divino sacerdotio honorati et in clerico ministerio constituti non nisi altari et sacrifieiis deservire et precibus atque orationibus vacare debeant. Scriptum est enim: Nemo militans Deo obligat se molestiis saecularibus, ut possit placere ei cui se probavit (II Tim. II, 4). Quod cum de omnibus dictum sit, quanto magis molestiis et laqueis saecularibus obligari non [PL4.398B] debent qui divinis rebus et spiritalibus occupati, ab ecclesia recedere et ad terrenos et saeculares actus vacare non possunt? Cujus ordinationis et religionis formam levitae prius in lege tenuerunt, ut, cum terram dividerent et possessiones partirentur undecim tribus, Levitica tribus, quae templo et altari et ministeriis divinis vacabat, nihil de illa divisionis portione perciperet, sed, aliis terram colentibus, illa tantum Deum coleret, et ad victum atque alimentum suum ab undecim tribubus de fructibus qui nascebantur decimas perciperet. Quod totum fiebat de auctoritate et dispositione divina, ut qui operationibus divinis insistebant, in nulla re avocarentur, nec cogitare aut agere saecularia cogerentur. Quae nunc ratio et forma in clero tenetur, ut qui in Ecclesia Domini [PL4.398C] ordinatione clerica promoventur, in nullo ab administratione divina avocentur, nec molestiis et negotiis [PL4.399A] saecularibus alligentur, sed in honore sportulantium fratrum, tamquam decimas ex fructibus accipientes, ab altari et sacrificiis non recedant, sed die ac nocte coelestibus rebus et spiritualibus serviant.

II. Quod episcopi antecessores nostri religiose considerantes et salubriter providentes, censuerunt ne quis frater excedens ad tutelam vel curam clericum nominaret, ac si quis hoc fecisset, non offerretur pro co, nec sacrificium pro dormitione ejus celebraretur. Neque enim apud altare Dei meretur nominari in sacerdotum prece qui ab altari sacerdotes et ministros voluit avocare. Et ideo Victor, cum, contra formam nuper in concilio a sacerdotibus datam, Geminium Faustinum presbyterum ausus sit tutorem constituere, non est quod pro dormitione ejus apud [PL4.399B] vos fiat oblatio, aut deprecatio aliqua nomine ejus in Ecclesia frequentetur, ut sacerdotum decretum religiose et necessarie factum servetur a nobis, simul et caeteris fratribus detur exemplum ne quis sacerdotes et ministros Dei altari ejus et Ecclesiae vacantes ad saeculares molestias devocet. Observari enim de caetero poterit ne ultra hoc fiat circa personam clericorum, si quod nunc factum est fuerit vindicatum. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.

EPISTOLA LXVII. AD STEPHANUM, DE MARCIANO ARELATENSI, QUI NOVATIANO CONSENSIT

CYPRIANUS STEPHANO FRATRI SALUTEM.

I. Faustinus collega noster, Lugduni consistens, frater charissime, semel atque iterum mihi scripsit, significans ea, quae etiam vobis scio utique nuntiata [PL3.991A] tam ab eo quam a caeteris coepiscopis nostris in eadem provincia constitutis, quod Marcianus Arelate consistens Novatiano se conjunxerit, et a catholicae Ecclesiae unitate atque a corporis nostri et sacerdotum consensione discesserit, tenens haereticae praesumptionis durissimam pravitatem; ut servis Dei poenitentibus et dolentibus, et Ecclesiam lacrymis et gemitu et dolore pulsantibus, divinae pietatis et lenitatis paternae solatia et subsidia claudantur, nec ad [PL3.992A] fovenda vulnera admittantur vulnerati, sed sine spe pacis et communicationis relicti, ad luporum rapinam et praedam diaboli projiciantur. Cui rei nostrum est consulere et subvenire, frater charissime, qui divinam clementiam cogitantes, et gubernandae Ecclesiae libram tenentes, sic censuram vigoris peccatoribus exhibemus, ut tamen lapsis erigendis, et curandis vulneratis, bonitatis et misericordiae divinae medicinam non denegemus.

[PL3.993A] II. Quapropter facere te oportet plenissimas litteras ad coepiscopos nostros in Galliis constitutos, ne ultra Marcianum pervicacem et superbum, et divinae pietatis ac fraternae salutis inimicum, collegio nostro insultare patiantur, quod necdum a nobis videatur abstentus, qui jam pridem jactat et praedicat, quod Novatiano studens et ejus pervicaciam sequens, a communicatione se nostra segregaverit: cum Novatianus ipse, quem sequitur, olim abstentus et hostis Ecclesiae judicatus sit; et cum ad nos in Africam legatos misisset, optans ad communionem nostram admitti, hinc a concilio plurimorum sacerdotum, qui praesentes cramus sententiam retulerit, se foris esse coepisse, nec posse a quoquam nostrum [PL3.993B] sibi communicari, qui episcopo Cornelio in [PL3.994A] catholica Ecclesia de Dei judicio, et cleri ac plebis suffragio ordinato, profanum altare erigere, et adulteram cathedram collocare, et sacrilega contra verum sacerdotem sacrificia offerre tentaverit. Proinde si resipiscere, et ad sanae mentis consilium redire vellet, ageret poenitentiam, et ad Ecclesiam supplex rediret. Quam vanum est, frater charissime, ut Novatiano nuper retuso, et refutato, et per totum orbem a sacerdotibus Dei abstento, nunc adulatores adhuc nobis patiamur illudere et de majestate ac dignitate Ecclesiae judicare.

III. Dirigantur in Provinciam et ad plebem Arelate consistentem a te litterae, quibus abstento Marciano alius in locum ejus substituatur, et grex [PL3.994B] Christi, qui in hodiernum ab illo dissipatus et vulneratus [PL3.995A] contemnitur, colligatur. Sufficiat, multos illic ex fratribus nostris annis istis superioribus, excessisse sine pace; vel caeteris subveniatur qui supersunt, et diebus ac noctibus ingemiscunt, et divinam ac paternam misericordiam deprecantes, solatium nostrae opitulationis exposcunt. Idcirco enim, frater charissime, copiosum corpus est sacerdotum, concordiae mutuae glutino atque unitatis vinculo copulatum, ut si quis ex collegio nostro haeresim facere, et gregem Christi lacerare et vastare tentaverit, subveniant caeteri, et quasi pastores utiles et misericordes, oves dominicas in gregem colligant. Quid enim si in mari portus aliquis, munitionibus suis ruptis infestus, et periculosus esse navibus coeperit; nonne navigantes ad alios proximos portus naves [PL3.995B] suas dirigunt, ubi sit tutus et salutaris introitus et statio secura? aut si in via stabulum aliquod obsideri et teneri a latronibus coeperit, ut quisquis ingressus fuerit, insidiantium illic infestatione capiatur; nonne commeantes, hac opinione comperta, stabula alia in itinere appetunt tutiora, ubi sint fida hospitia et receptacula commeantibus tuta? Quod nunc esse apud nos debet, frater charissime, ut fratres nostros, qui vitatis Marciani scopulis petunt Ecclesiae portus salutares, suspiciamus ad nos prompta et benigna humanitate, et stabulum commeantibus praebeamus tale quale est in Evangelio, quo a latronibus sauciati et vulnerati suscipi et foveri et tutari ab stabulario possint (Lucae X).

IV. Quae est enim major aut melior cura praepositorum [PL3.995C], quam diligenti sollicitudine et medela salubri fovendis et conservandis ovibus providere? cum Dominus loquatur et dicat: Quod infirmatum est non confortastis, et quod male habuit non corroborastis, et quod contribulatum est non consolidastis, et quod erravit non revocastis, et quod periit non inquisistis: et dispersae sunt oves meae, eo quod non sint pastores; et factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri et non fuit qui inquireret, neque qui revocaret. Propterea haec [PL3.996A] dicit Dominus: Ecce ego super pastores, et inquiram oves meas de manibus eorum et avertam eos ut non pascant oves meas: et jam non pascent eas, et extraham eas de ore eorum, et pascam eas cum judicio (Ezech. XXXIV, 4). Cum ergo pastoribus talibus, per quos Dominicae oves negliguntur et pereunt, sic Dominus comminetur; quid nos aliud facere oportet, frater charissime, quam colligendis et refovendis Christi ovibus exhibere diligentiam plenam, et curandis lapsorum vulneribus paternae pietatis adhibere medicinam, quando Dominus in Evangelio moneat et dicat: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12)? Nam et si pastores multi sumus, unum tamen gregem pascimus, et oves universas, quas Christus sanguine suo et passione quaesivit, colligere [PL3.996B] et fovere debemus, nec pati supplices et dolentes fratres nostros crudeliter despici, et superba quorumdam praesumptione calcari, cum scriptum sit: Ille autem, qui contumax est, vir sui jactans, nihil omnino perficiet: qui dilatavit tamquam inferi animam suam (Habacuc II, V): et ejusmodi homines Dominus in Evanglio suo culpet et damnet dicens: Vos estis qui justificatis vos in conspectu hominum. Deus autem dignoscit corda vestra: quoniam quod excelsum est in hominibus, execratio est in conspectu Dei (Lucae XVI, 15). Execrabiles et detestabiles dicit esse qui sibi placeant, qui tumidi et inflati aliquid sibi arroganter assumant. Ex quibus cum Marcianus esse coeperit, et se Novatiano conjungens, adversarius misericordiae et pietatis exstiterit; sententiam non dicat, sed [PL3.996C] accipiat: nec sic agat quasi ipse judicaverit de collegio sacerdotum, quando ipse sit ab universis sacerdotibus judicatus.

V. Servandus est enim antecessorum nostrorum beatorum martyrum Cornelii et Lucii honor gloriosus: quorum memoriam cum nos honoremus, multo magis tu, frater charissime, honorificare et servare gravitate et auctoritate tua debes, qui vicarius et [PL3.997A] successor eorum factus es. Illi enim pleni Spiritu Dei, et in glorioso martyrio constituti, dandam esse lapsis pacem censuerunt, et Poenitentia acta fructum communicationis et pacis negandum non esse litteris suis signaverunt; quam rem omnes omnino ubique censuimus. Neque enim poterat esse apud nos sensus diversus, in quibus unus esset spiritus: et ideo [PL3.998A] manifestum est eum Spiritus sancti veritatem cum caeteris non tenere, quem videmus diversa sentire. Significa plane nobis quis in locum Marciani Arelate fuerit substitutus, ut sciamus ad quem fratres nostros dirigere et cui scribere debeamus. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXVIII. AD CLERUM ET PLEBES IN HISPANIA CONSISTENTES, DE BASILIDE ET MARTIALE

Textus huius epistolae in hoc volumine Migne non exhibetur (ad tomum III remittitur, ubi etiam deest).

EPISTOLA LXIX. AD FLORENTIUM PUPIANUM, DE OBTRECTATORIBUS

I. Cyprianus, qui et Thascius, Florentio, cui et Pupiano, fratri salutem. Ego te, frater, credideram tandem jam ad poenitentiam converti, quod in praeteritum [PL4.400C] tam infanda, tam turpia, tam etiam gentilibus execranda aut audisses de nobis temere aut credidisses. Porro autem etiam nunc in litteris tuis animadverto eumdem te adhuc esse qui prius fueras, eadem te de nobis credere et in eo quod credideris perseverare, et, ne forte claritatis et martyrii tui dignitas nostra communicatione maculetur, in mores nostros diligenter inquirere, et post Deum judicem, [PL4.401A] qui sacerdotes facit, te velle, non dicam de me (quantus enim ego sum)! sed de Dei et Christi judicio judicare. Hoc est in Deum non credere, hoc est rebellem adversus Christum et adversus Evangelium ejus existere, ut cum ille dicat: Nonne duo passeres asse vaeneunt? et neuter eorum cadit in terram sine Patris voluntate (Matth. X, 29), et probet majestas ejus et veritas sine conscientia et permissu Dei etiam minora non fieri, tu existimes sacerdotes Dei sine conscientia ejus in Ecclesia ordinari? Nam credere quod indigni et incesti sint qui ordinantur, quid aliud est quam credere quod non a Deo nec per Deum sacerdotes ejus in Ecclesia constituantur?

II. An putas majus esse de me meum quam Dei testimonium, cum Dominus ipse doceat et dicat testimonium [PL4.401B] non esse verum si quis ipse de se testis existat, eo quod unusquisque utique sibi faveat, nec contra se aliquis infesta et adversa depromat, fides vero sincera sit veritatis, si in praedicationibus nostris alius sit praedicator ac testis: Si testimonium, inquit, dixero de me, testimonium meum non est verum. Alius est enim qui testis est de me (Joan. V, 31, 32). Quod si ipse Dominus, omnia postmodum judicaturus, noluit de testimonio suo sibi credi, sed maluit de judicio ac testimonio Dei Patris probari, quanto magis hoc servos ejus observare oportet, qui judicio ac testimonio Dei non probantur tantum, sed etiam gloriantur. Praevaluit autem apud te contra divinam sententiam et contra conscientiam nostram, fidei suae viribus nixam, inimicorum et malignorum [PL4.401C] commentum, quasi apud lapsos et profanos et extra Ecclesiam positos, de quorum pectoribus excesserit Spiritus sanctus, esse aliud possit nisi mens prava et fallax lingua et odia venenata et sacrilega mendacia; quibus qui credit, cum illis necesse est inveniatur cum judicii dies venerit.

III. Quod vero dixisti sacerdotes humiles esse debere, [PL4.402A] quia et Dominus et Apostoli ejus humiles fuerunt, humilitatem meam et fratres omnes et gentiles quoque optime norunt et diligunt; et tu quoque noveras et diligebas, cum adhuc in Ecclesia esses et mecum communicares. Quis autem nostrum longe est ab humilitate, utrumne ego, qui quotidie fratribus servio, et venientes ad Ecclesiam singulos benigne et cum voto et gaudio suscipio? an tu, qui te episcopum episcopi et judicem judicis ad tempus a Deo dati constituis? cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: Et homo quicumque fecerit in superbia ut non exaudiat sacerdotem aut judicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit, et non agent impie etiam nunc (Deut. XVII, 12, 13). Et iterum ad Samuelem loquitur et dicit: [PL4.402B] Non te spreverunt, sed me spreverunt (III Reg. VII, 7). Et adhuc Dominus in Evangelio, cum ei dictum esset, Sic respondes Pontifici, custodiens et docens sacerdotalem honorem servari oportere, contra Pontificem nihil dixerit, sed innocentiam suam tantummodo purgans responderit dicens: Si male locutus sum, exprobra de malo. Si autem bene, quid me caedis (Joan. XVIII)? Item beatus Apostolus, cum ei dictum esset, Sic insilis iu sacerdotem Dei maledicendo (Act. XXIII, 4, 5), nihil contumeliose locutus sit adversus sacerdotem, quando et potuerit se constanter exerere adversus eos qui Dominum crucifixissent et qui jam Deum et Christum et templum et sacerdotium perdidissent; sed, quamvis in falsis et spoliatis sacerdotibus umbram tamen ipsam inanem sacerdotalis [PL4.402C] nominis cogitans dixerit: Nesciebam, fratres, quia pontifex est. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices (Exod. XXII, 23).

IV. Nisi si sacerdos tibi fui ante persecutionem, quando mecum communicabas, post persecutionem sacerdos esse desivi. Persecutio enim veniens te ad summam martyrii sublimitatem provexit, me autem [PL4.403A] proscriptionis onere depressit, cum publice legeretur: »Si quis tenet vel possidet de bonis Caecilii Cypriani episcopi Christianorum;« ut etiam qui non credebant Deo episcopum constituenti, vel diabolo crederent episcopum proscribenti. Nec haec jacto, sed dolens profero, cum te judicem Dei constituas et Christi, qui dicit ad Apostolos, ac per hoc ad omnes praepositos qui Apostolis vicaria ordinatione succedunt: Qui audit vos, me audit; et qui me audit, audit cum qui me misit. Et qui rejicit vos, me rejicit et eum qui me misit (Luc. XI).

V. Inde enim schismata et haereses obortae sunt et oriuntur, dum episcopus, qui unus est et Ecclesiae praeest, superba quorumdam praesumptione contemnitur, et homo dignatione Dei honoratus indignus hominibus [PL4.403B] judicatur. Quis enim hic est superbiae tumor, quae arrogantia animi, quae mentis inflatio, ad cognitionem suam praepositos et sacerdotes vocare, ac nisi apud te purgati fuerimus et sententia tua absoluti, ecce jam sex annis nec fraternitas habuerit episcopum, nec plebs praepositum, nec grex pasotrem, nec Ecclesia gubernatorem, nec Christus antistitem, nec Deus sacerdotem. Subveniat Pupianus et sententiam dicat et judicium Dei et Christi in acceptum referat, ne tantus fidelium numerus, qui sub nobis arcessitus est, sine spe salutis et pacis exisse videatur, nec novus credentium populus nullam per nos consecutus esse Baptismi et Spiritus sancti gratiam [PL4.404A] judicetur, ne tot lapsis et poenitentibus pax data et communicatio nostra examinatione concessa judicii tui auctoritate solvatur. Annue aliquando et dignare pronuntiare de nobis et episcopatum nostrum cognitionis tuae auctoritate firmare, ut Deus et Christus ejus agere tibi gratias possint quod per te sit antistes et rector altari eorum pariter et plebi restitutus.

VI. Apes habent regem et ducem pecudes, et ei fidem servant: latrones mancipi obsequio pleno humilitatis obtemperant. Quanto simpliciores et meliores vobis sunt brutae pecudes et muta animalia, et cruenti licet ac furentes inter gladios atque inter arma praedones? Praepositus illic agnoscitur et timetur quem non sententia divina constituit, sed in quem [PL4.404B] factio perdita et nocens caterva consensit.

VII. Dixisti sane scrupulum tibi esse tollendum de animo, in quem incidisti. Incidisti, sed tua credulitate irreligiosa; incidisti, sed tua mente et voluntate sacrilega, dum incesta, dum impia, dum nefanda contra fratrem, contra sacerdotem facile audis, libenter credis, aliena mendacia quasi propria et privata defendis; nec recordaris scriptum esse: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28). Et iterum: Malus obaudit linguae iniquorum, justus autem non intendit labiis mendacibus (Prov. XVII, 4). Quare in hunc scrupulum non inciderunt martyres sancto Spiritu pleni et ad conspectum [PL4.405A] Dei et Christi ejus passione jam proximi, qui ad Cyprianum episcopum litteras de carcere direxerunt, sacerdotem Dei agnoscentes et contestantes ei. Quare in hunc scrupulum non inciderunt tot episcopi collegae mei, qui vel cum de medio recederent proscripti sunt, vel apprehensi in carcerem conjecti et in catenis fuerunt, aut qui, in exilium relegati, illustri itinere ad Dominum profecti sunt, aut qui quibusdam locis animadversi coelestes coronas de Domini clarificatione sumpserunt. Quare in hunc scrupulum non inciderunt de plebe ista nostra quae apud nos est, et nobis de Dei dignatione commissa est, tot confessores quaestionati et torti et insignium vulnerum et cicatricum memoria gloriosi, tot virgines integrae, tot laudabiles viduae, ecclesiae denique universae per totum [PL4.405B] mundum nobiscum unitatis vinculo copulatae? Nisi si omnes isti communicantes mecum, secundum quod scripsisti, polluto nostro ore polluti sunt et spem vitae aeternae communicationis nostrae contagione perdiderunt. Pupianus solus integer, inviolatus, sanctus, pudicus, qui nobis miscere se noluit, in paradiso atque in regno coelorum solus habitabit.

VIII. Scripsisti quoque quod Ecclesia nunc propter me portionem sui in disperso habeat, quando omnis Ecclesiae populus et collectus sit et adunatus et individua concordia sibi junctus, soli illi foris remanserint qui, etsi intus essent, ejiciendi fuerant, nec patiatur Dominus, populi sui protector et tutor, triticum de area sua diripi, sed solae possint paleae de Ecclesia separari, quando et Apostolus dicat: [PL4.405C] Quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? [PL4.406A] Numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 3, 4). Et Dominus quoque in Evangelio, cum eum loquentem discipuli derelinquerent, conversus ad duodecim dixit: Numquid et vos vultis ire? Respondit ei Petrus dicens: Domine, ad quem ibimus? Verbum vitae aeternae habes: et nos credimus et cognovimus quoniam tu 'es Filius Dei vivi (Joan. VI, 67). Loquitur illic Petrus, super quem aedificanda fuerat Ecclesia, Ecclesiae nomine docens et ostendens quia, etsi contumax ac superba obaudire nolentium multitudo discedat, Ecclesia tamen a Christo non recedit, et illi sunt Ecclesia plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex adhaerens. Unde scire debes episcopum in Ecclesia esse et Ecclesiam in episcopo, [PL4.406B] et si quis cum episcopo non sit, in Ecclesia non esse; et frustra sibi blandiri eos qui pacem cum sacerdotibus Dei non habentes obrepunt et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando Ecclesia, quae catholica et una est, scissa non sit neque divisa, sed sit utique connexa et cohaerentium sibi invicem sacerdotum glutino copulata.

IX. Quamobrem, frater, si majestatem Dei, qui sacerdotes ordinat, cogitaveris; si Christum, qui arbitrio et nutu ac praesentia sua et praepositos ipsos et Ecclesiam cum praepositis gubernat, aliquando respexeris, si de innocentia sacerdotum, non humano odio, sed divino judicio credideris, si temeritatis et superbiae atque insolentiae tuae agere vel sero poenitentiam coeperis, si Deo et Christo ejus, quibus servio [PL4.406C] et quibus puro atque immaculato ore sacrificia [PL4.407A] et in persecutione pariter et in pace indesinenter offero, plenissime satisfeceris, communicationis tuae poterimus habere rationem, manente tamen apud nos divinae censurae respectu et metu, ut prius Dominum meum consulam an tibi pacem dari et te ad communicationem Ecclesiae suae admitti sua ostensione et admonitione permittat.

X. Memini enim quid jam mihi sit ostensum, immo quid sit servo obsequenti et timenti de Dominica et Divina auctoritate praeceptum; qui, inter caetera quae ostendere et revelare dignatus est, et hoc addidit: »Itaque qui Christo non credit sacerdotem facienti, et postea credere incipiet sacerdotem vindicanti.« Quamquam sciam somnia ridicula et visiones ineptas quibusdam videri, sed utique illis [PL4.407B] qui malunt contra sacerdotes credere quam sacerdoti. Sed nihil mirum, quando de Joseph fratres sui dixerunt: Ecce somniator ille venit: nunc ergo venite, occidamus illum (Gen. XXXVII, 19, 20), et somniator postea quod somniaverat consecutus sit, et occisores ac venditores confusi sint; ut qui verbis prius non credidissent, factis postmodum crederent. De iis autem quae tu egisti vel in persecutione vel in pace stultum est ut velim te judicare, quando tu magis judicem te nostri constitueris. Haec pro animi mei pura conscientia et pro Domini et Dei mei fiducia rescripsi. Habes tu litteras meas, et ego tuas. In die judicii ante tribunal Christi utrumque recitabitur.

EPISTOLA LXX. AD JANUARIUM ET CAETEROS EPISCOPOS NUMIDAS, DE BAPTIZANDIS HAERETICIS

Textus huius epistolae in hoc volumine Migne non exhibetur (ad tomum III remittitur, ubi etiam deest).

EPISTOLA LXXI. AD QUINTUM, DE HAERETICIS BAPTIZANDIS

I. Cyprianus Quinto fratri salutem. Retulit ad me, frater charissime, Lucianus compresbyter noster te desiderasse ut significaremus tibi quid sentiamus de his qui apud haereticos et schismaticos baptizati videntur. De qua re quid nuper in concilio plurimi coepiscopi, cum compresbyteris qui aderant, censuerimus [PL4.409A] ut scires, ejusdem epistolae exemplum tibi misi. Nescio etenim qua praesumptione ducuntur quidam de collegis nostris, ut putent eos qui apud haereticos tincti sunt, quando ad nos venerint, baptizari non oportere, eo quod dicant unum Baptisma esse: quod unum scilicet ideo est, quia Ecclesia una est, et esse Baptisma extra Ecclesiam non potest. Nam, cum duo baptismata esse non possint, si haeretici vere baptizant, ipsi habent baptisma. Et qui hoc illis patrocinium de auctoritate sua praestat, cedit illis et consentit ut hostis et adversarius Christi habere videatur abluendi et purificandi et sanctificandi hominis potestatem. Nos autem dicimus eos qui inde veniunt non rebaptizari apud nos, sed baptizari. Neque enim accipiunt illic aliquid [PL4.409B] ubi nihil est; sed veniunt ad nos ut hic accipiant ubi et gratia et veritas omnis est, quia et gratia et veritas una est. Porro autem quidam de collegis nostris malunt haereticis honorem dare quam nobis consentire; et dum, unius Baptismi asseveratione, baptizare venientes nolunt, sic aut duo baptismata ipsi faciunt, dum et apud haereticos baptisma esse dicunt, aut certe, quod est gravius, haereticorum sordidam et profanam tinctionem vero et unico et legitimo Ecclesiae catholicae Baptismo praeponere et praeferre contendunt, non considerantes scriptum esse: Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30)? Manifestum est autem eos qui non sunt in Ecclesia Christi inter mortuos computari, nec posse ab eo vivificari alterum qui [PL4.409C] ipse non vivat, quando una sit Ecclesia, quae vitae aeternae gratiam consecuta et vivit in aeternum et vivificat Dei populum.

II. Et dicunt se in hoc veterem consuetudinem sequi, quando apud veteres haereseos et schismatum prima adhuc fuerint initia, ut hi illic essent qui de Ecclesia recedebant, et hic baptizati prius fuerant; [PL4.410A] quos tunc tamen, ad Ecclesiam revertentes et poenitentiam agentes, necesse non erat baptizare. Quod nos quoque hodie observamus, ut quos constet hic baptizatos esse et a nobis ad haereticos transiisse, si postmodum, peccato suo cognito et errore digesto, ad veritatem et matricem redeant, satis sit in poenitentiam manum imponere; ut quia ovis jam fuerat, hanc ovem abalienatam et errabundam in ovile suum pastor recipiat. Si autem qui ab haereticis venit, baptizatus in Ecclesia prius non fuit, sed alienus in totum et profanus venit, baptizandus est ut ovis fiat, quia una est aqua in Ecclesia sancta quae oves faciat. Et idcirco, quia nihil potest esse commune mendacio et veritati, tenebris et luci, morti et immortalitati, antichristo et Christo, [PL4.410B] per omnia debemus Ecclesiae catholicae unitatem tenere, nec in aliquo fidei et veritatis hostibus cedere.

III. Non est autem de consuetudine praescribendum, sed ratione vincendum. Nam nec Petrus, quem primum Dominus elegit, et super quem aedificavit Ecclesiam suam, cum secum Paulus de circumcisione postmodum disceptaret, vindicavit sibi aliquid insolenter aut arroganter assumpsit, ut diceret se primatum tenere et obtemperari a novellis et posteris sibi potius oportere. Nec despexit Paulum quod Ecclesiae prius persecutor fuisset, sed consilium veritatis admisit, et rationi legitimae quam Paulus vindicabat facile consensit (Gal. II, 14); documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando [PL4.410C] a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint vera et legitima, ipsa potius nostra ducamus. Cui rei Paulus quoque prospiciens, et concordiae et paci fideliter consulens, in epistola sua posuit dicens: Prophetae autem duo aut tres loquantur, et caeteri examinent. Si autem alii revelatum fuerit sedenti, ille prior taceat (I Cor. XIV, 29, 30). [PL4.411A] Qua in parte docuit et ostendit multa singulis in melius revelari, et debere unumquemque, non pro eo quod semel imbiberat et tenebat pertinaciter congredi, sed, si quid melius et utilius extiterit, libenter amplecti. Non enim vincimur quando offeruntur nobis meliora, sed instruimur, maxime in his quae ad Ecclesiae unitatem pertinent et spei ac fidei nostrae veritatem; ut nos sacerdotes Dei, et Ecclesiae ejus de ipsius dignatione praepositi sciamus remissam peccatorum non nisi in Ecclesia dari posse, nec posse adversarios Christi quidquam sibi circa ejus gratiam vindicare.

IV. Quod quidem et Agrippinus, bonae memoriae vir, cum caeteris coepiscopis suis qui illo in tempore in provincia Africa et Numidia Ecclesiam Domini gubernabant, statuit et librato consilii communis [PL4.411B] examine firmavit. Quorum sententiam et religiosam et legitimam et salutarem, fidei et Ecclesiae catholicae congruentem, nos etiam secuti sumus. Et quales super hac re litteras fecerimus ut scires, exemplum earum ad notitiam tam tuam quam coepiscoporum nostrorum qui illic sunt, pro communi dilectione, transmisimus. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXXII. AD STEPHANUM PAPAM, DE CONCILIO

I. Ad quaedam disponenda et consilii communis examinatione limanda necesse habuimus, frater charissime, convenientibus in unum pluribus sacerdotibus, cogere et celebrare concilium. In quo multa quidem prolata atque transacta sunt: sed de eo vel maxime tibi scribendum, et cum tua gravitate ac sapientia eonferendum fuit, quod magis pertineat et ad sacerdotalem auctoritatem, et ad Ecclesiae catholicae unitatem pariter ac dignitatem de divinae dispositionis ordinatione venientem, eos qui sunt foris extra Ecclesiam [PL3.1046B] tincti, et apud haereticos et schismaticos profanae aquae labe maculati, quando ad nos atque ad Ecclesiam, quae una est, venerint, baptizari oportere; eo quod parum sit eis manum imponere ad accipiendum Spiritum sanctum, nisi accipiant et Ecclesiae Baptismum. Tunc enim demum plene sanctificari et esse filii Dei possunt, si Sacramento utroque nascantur, [PL3.1047A] cum scriptum sit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Invenimus enim etiam in Actis Apostolorum (Act. X, 48), hoc esse ab Apostolis custoditum, et salutaris fidei veritate servatum, ut cum in domo Cornelii centurionis super ethnicos qui illic aderant fidei calore ferventes, et in Dominum toto corde credentes descendisset Spiritus sanctus, quo adimpleti variis linguis Deum benedicerent; nihilominus tamen beatum apostolum Petrum, divini praecepti atque Evangelii memorem, praecepisse ut baptizarentur iidem illi, qui jam fuerant sancto Spiritu pleni: ut nihil praetermissum videretur, [PL3.1047B] quominus per omnia divini praecepti atque [PL3.1048A] Evangelii legem apostolica magisteria servarent. Baptismum autem non esse quo haeretici utuntur, nec quemquam apud eos, qui Christo adversantur, per gratiam Christi posse proficere, diligenter nuper expressum est in epistola, quae ad Quintum collegam nostrum in Mauritania constitutum super ea re scripta est, item in litteris quas collegae nostri ad episcopos in Numidia praesidentes ante fecerunt: cujus utriusque epistolae exempla subdidi.

II. Addimus plane et adjungimus, frater charissime, consensu et auctoritate communi, ut etiam si qui presbyteri aut diaconi, qui vel in Ecclesia catholica [PL3.1048B] prius ordinati fuerint, et postmodum perfidi ac rebelles [PL3.1049A] contra Ecclesiam steterint, vel apud haereticos a pseudoepiscopis et antichristis contra Christi dispositionem profana ordinatione promoti sint, et contra altare unum atque divinum sacrificia foris falsa ac sacrilega offerre conati sint, eos quoque hac conditione suscipi cum revertuntur, ut communicent laici, et satis habeant, quod admittuntur ad pacem, qui hostes pacis exstiterint; nec debere eos revertententes ea apud nos ordinationis et honoris arma retinere, quibus contra nos rebellaverint. Oportet enim sacerdotes et ministros, qui altari et sacrificiis deserviunt, integros atque immaculatos esse: cum Dominus Deus in Levitico loquatur et dicat: Homo in quo fuerit macula et vitium, non accedet offerre dona Deo (Levit. XXI, 21); item in Exodo eadem praecipiat [PL3.1049B] et dicat; Et sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum, sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus Deus (Exod. XIX, 22); et iterum: Et cum accedunt ministrare ad altare Sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur (Exod. XXVIII, 43). Quod autem majus potest esse delictum, aut quae macula deformior, quam adversus Christum stetisse, quam Ecclesiam ejus, quam ille sanguine suo paravit et condidit, dissipasse, quam evangelicae pacis ac dilectionis oblitum, contra unanimem et concordem [PL3.1050A] Dei populum hostilis discordiae furore pugnasse? Qui etsi ipsi postmodum ad Ecclesiam redeunt, restituere tamen eos et secum revocare non possunt, qui ab eis seducti et foris morte praeventi extra Ecclesiam sine communicatione et pace perierunt: quorum animae in die judicii de ipsorum manibus expetentur, qui perditionis auctores et duces exstiterunt. Et idcirco satis est talibus revertentibus veniam dari: Non tamen debet in domo fidei perfidia promoveri. Nam quid bonis et innocentibus atque ab Ecclesia non recedentibus reservamus, si eos qui a nobis recesserint, et contra Ecclesiam steterint, honoramus?

III. Haec ad conscientiam tuam, frater charissime, et pro honore communi et pro simplici dilectione pertulimus, credentes etiam tibi pro religionis tuae [PL3.1050B] et fidei veritate placere, quae et religiosa pariter et vera sunt. Caeterum scimus quosdam quod semel imbiberint nolle deponere, nec propositum suum facile mutare, sed salvo inter collegas pacis et concordiae vinculo, quaedam propria quae apud se semel sint usurpata retinere. Qua in re nec nos vim cuiquam facimus aut legem damus, cum habeat in Ecclesiae administratione voluntatis suae arbitrium liberum unus quisque praepositus, rationem actus sui Domino redditurus. Optamus te, frater charissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXXIII. AD JUBAIANUM, DE HAERETICIS BAPTIZANDIS

I. Cyprianus Jubaiano fratri salutem. Scripsisti mihi, frater charissime, desiderans significari tibi motum animi nostri quid nobis videatur de haereticorum Baptismo, qui, foris positi et extra Ecclesiam constituti, vindicant sibi rem nec juris nec potestatis. Quod nos nec ratum possumus nec legitimum computare, quando hoc apud eos esse constet illicitum. Et quoniam jam super hac re quid sentiremus litteris nostris expressimus, ut compendium facerem, exemplum [PL3.1110B] earumdem litterarum tibi misi, quid in concilio, cum complures adessemus, decreverimus, quid item postea Quinto, collegae nostro, de eadem re quaerenti rescripserim. Et nunc quoque cum in unum convenissemus tam provinciae Africae quam Numidiae episcopi, numero septuaginta et unus, hoc idem denuo sententia nostra firmavimus, statuentes unum baptisma esse quod sit in Ecclesia catholica constitutum, ac per hoc non rebaptizari, sed baptizari a nobis quicumque ab adultera et profana aqua veniunt abluendi et sanctificandi salutaris aquae veritate.

[PL3.1111A] II. Nec nos movet, frater charissime, quod in litteris tuis complexus es, Novatianenses rebaptizare eos quos a nobis sollicitant, quando ad nos omnino non pertineat quid hostes Ecclesiae faciant, dummodo teneamus ipsi potestatis nostrae honorem et rationis ac veritatis firmitatem. Nam Novatianus, simiarum more, quae cum homines non sint, humana tamen imitantur, vult Ecclesiae catholicae auctoritatem sibi et veritatem vindicare, quando ipse in Ecclesia non sit, immo adhuc insuper contra Ecclesiam rebellis et hostis extiterit. Sciens etenim unum esse baptisma, hoc unum sibi vindicat ut apud se esse Ecclesiam dicat et nos haereticos faciat. Nos autem, qui Ecclesiae unius caput et radicem tenemus, pro certo scimus et fidimus nihil illi extra Ecclesiam licere, et [PL3.1111B] Baptisma quod est unum, apud nos esse, ubi et ipse baptizatus prius fuerat, quando divinae unitatis et rationem et veritatem tenebat. Quod si in Ecclesia baptizatos rebaptizandos foris extra Ecclesiam Novatianus existimat, a se incipere debuerat, ut prior extraneo et haeretico baptismo rebaptizaretur, qui post Ecclesiam immo et contra Ecclesiam baptizandos foris opinatur. Quale est autem ut, quia hoc Novatianus facere audet, nos putemus non esse faciendum? Quid ergo? quia et honorem cathedrae sacerdotalis Novatianus usurpat, num idcirco nos cathedrae renuntiare debemus? Aut quia Novatianus altare collocare et sacrificia offerre contra fas nititur, ab altari et sacrificiis cessare nos oportet, ne paria et similia cum illo celebrare videamur? Vanum prorsus [PL3.1111C] et stultum est ut, quia Novatianus extra Ecclesiam vindicat sibi veritatis imaginem, relinquamus Ecclesiae veritatem.

III. Apud nos autem nos nova aut repentina res est, ut baptizandos censeamus eos qui ab haereticis [PL3.1112A] ad Ecclesiam veniunt, quando multi jam anni sint et longa aetas ex quo sub Agrippino bonae memoriae viro convenientes in unum episcopi plurimi hoc statuerint, atque exinde in hodiernum tot millia haereticorum in provinciis nostri ad Ecclesiam conversi, non aspernati sint neque cunctati, immo et rationabiliter et libenter amplexi sint ut lavacri vitalis et salutaris Baptismi gratiam consequerentur. Neque enim difficile est doctori vera et legitima insinuare ei qui haeretica pravitate damnata, et ecclesiastica veritate comperta, ad hoc venit ut discat, ad hoc discit ut vivat. Nos non debemus stuporem haereticis patrocinio consensus nostri augere, cum libenter ac prompte obtemperant veritati.

IV. Plane, quoniam inveni in epistola cujus exemplum [PL3.1112B] ad me transmisisti, scriptum esse quod quaerendum non sit quis baptizaverit, quando is qui baptizatus sit accipere remissam peccatorum potuerit secundum quod credidit, praetereundum hunc locum non putavi, maxime cum in eadem epistola animadverterim etiam Marcionis fieri mentionem, ut nec ab ipso venientes dicat baptizari oportere, quod jam in nomine Jesu Christi baptizati esse videantur. Considerare itaque debemus fidem eorum qui foris credunt, an secundum eamdem fidem possint aliquid gratiae consequi. Nam si fides una est nobis et haereticis, potest esse et gratia una. Si eumdem patrem, eumdem filium, eumdem Spiritum sanctum, eamdem Ecclesiam confitentur nobiscum Patripassiani, Anthropiani, Valentiniani, Appelletiani, Ophitae, Marcionitae, [PL3.1112C] et caeterae haereticorum pestes et gladii ac venena subvertendae veritatis, potest illic et Baptisma unum esse, si est et fides una.

V. Ac, ne longum sit per haereses universas decurrere et singularum vel ineptias vel insanias [PL3.1113A] recensere, quia nec delectat id dicere quod aut horret aut pudet nosse, de Marcione interim solo, cujus mentio in epistola a te ad nos transmissa facta est, examinemus an possit baptismatis ejus ratio constare. Dominus enim post resurrectionem discipulos suos mittens, quemadmodum baptizare deberent instruxit et docuit dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, Ite ergo et docete gentes omnes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 18, 19). Insinuat Trinitatem, cujus sacramento Gentes baptizarentur. Numquid hanc Trinitatem Marcion tenet? numquid eumdem asserit quem et nos patrem creatorem? Numquid eumdem novit filium Christum de Maria virgine natum, qui sermo caro factus sit, qui peccata nostra portaverit, [PL3.1113B] qui mortem moriendo vicerit, qui resurrectionem carnis per semetipsum primus initiaverit, et discipulis suis quod in eadem carne resurrexisset ostenderit? Longe alia est apud Marcionem, sed et apud caeteros haereticos fides. Immo nihil est apud illos nisi perfidia et blasphemia et contentio sanctitatis et veritatis inimica. Quomodo ergo potest videri qui apud illos baptizatur consecutus esse peccatorum remissam, et divinae indulgentiae gratiam per suam fidem, qui ipsius fidei non habuerit veritatem? Si enim, sicut quibusdam videtur, secundum fidem suam quis accipere aliquid foris extra Ecclesiam potuit, utique id accepit quod credidit. Falsum autem credens verum accipere non potuit, sed potius adultera et profana, secundum quod credebat, accepit.

[PL3.1113C] VI. Quem locum profani et adulteri baptismi subtiliter Hieremias propheta perstringit dicens: Ut quid qui contristant me praevalent? Plaga mea solida est, unde sanabor? Dum fit, facta est mihi quasi aqua mendax non habens fidem (Hier. XV, 18). Mentionem facit per Prophetam spiritus Sanctus aquae mendacis et fidem non habentis. Quae est haec aqua mendax et perfida? Utique ea quae baptismi imaginem mentitur et gratiam fidei adumbrata simulatione frustratur. Quod si secundum pravam fidem baptizari aliquis foris et remissam peccatorum consequi potuit, secundum [PL3.1114A] eamdem fidem consequi et Spiritum sanctum potuit, et non est necesse ei venienti manum imponi ut Spiritum sanctum consequatur et signetur. Aut utrumque enim fide sua foris consequi potuit, aut neutrum eorum qui foris fuerat accepit.

VII Manifestum est autem ubi et per quos remissa peccatorum dari possit, quae in Baptismo scilicet datur. Nam Petro primum Dominus, super quem aedificavit Ecclesiam, et unde unitatis originem instituit et ostendit, potestatem istam dedit ut id solveretur in coelis quod ille solvisset in terris. Et post resurrectionem quoque ad Apostolos loquitur dicens: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, inspiravit, et ait illis: Accipite Spiritum sanctum. Si cujus remiseritis peccata, remittentur illi; si cujus [PL3.1114B] tenueritis, tenebuntur (Joa. XX, 21). Unde intelligimus non nisi in Ecclesia praepositis et in evangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licere baptizare et remissum peccatorum dare, foris autem nec ligari aliquid posse nec solvi, ubi non sit qui aut ligare possit aliquid aut solvere.

VIII. Nec hoc, frater charissime, sine Scripturae divinae auctoritate proponimus, ut dicamus certa lege ac propria ordinatione divinitus cuncta esse disposita, nec posse quemquam contra episcopos et sacerdotes usurpare sibi aliquid quod non sit sui juris et potestatis. Nam et Chore et Dathan et Abiron contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi sibi licentiam usurpare conati sunt; nec tamen quod illicite ausi sunt impune fecerunt. Et filii Aaron, qui alienum [PL3.1114C] ignem altari imposuerunt, in conspectu statim Domini indignantis extincti sunt. Quod supplicium manet eos qui alienam aquam baptismo inferunt falso, ut divina censura ulciscatur et vindicet id haereticos contra Ecclesiam gerere quod non nisi soli liceat Ecclesiae.

IX. Quod autem dicunt quidam de eis qui in Samaria baptizati fuerant, advenientibus apostolis Petro et Joanne, tantum super eos manum impositam esse, ut acciperent Spiritum sanctum, rebaptizatos tamen non esse, locum istum, frater charissime, ad [PL3.1115A] praesentem causam videmus omnino non pertinere. Illi enim qui in Samaria crediderant fide vera crediderant, et intus in Ecclesia, quae una est, et cui soli gratiam Baptismi dare et peccata solvere permissum est, a Philippo diacono, quem iidem apostoli miserant, baptizati erant. Et idcirco quia legitimum et ecclesiasticum Baptismum consecuti fuerant, baptizari eos ultra non oportebat, sed tantummodo quod deerat, id a Petro et Joanne factum est, ut oratione pro eis habita, et manu imposita invocaretur et infunderetur super eos Spiritus sanctus. Quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui in Ecclesia baptizantur, praepositis Ecclesiae offerantur, et per nostram orationem ac manus impositionem Spiritum sanctum consequantur et signaculo dominico consummentur.

[PL3.1115B] X. Non est ergo, frater charissime, quod haereticis cedendum existimemus ut Baptisma, quod non nisi uni et soli Ecclesiae datum sit, prodendum putemus. Boni militis est adversus rebelles et hostes imperatoris sui castra defendere. Gloriosi ducis est commissa sibi signa servare. Scriptum est: Dominus Deus tuus Deus zelans est (Deut. IV, 24). Qui spiritum Dei accepimus, zelum divinae fidei habere debemus. Quo zelo Phinees placuit, et Deum promeritus indignantis iram populo pereunte lenivit. Quid adulteram et alienigenam et divinae unitatis inimicam in acceptum referimus, [PL3.1116A] qui non nisi unum Christum et unam ejus Ecclesiam novimus? Ecclesia paradisi instar exprimens arbores fructiferas intra muros suos intus includit, ex quibus quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur. Has arbores rigat quatuor fluminibus, id est, evangeliis quatuor, quibus Baptismi gratiam salutaris coelesti inundatione largitur. Numquid de Ecclesiae fontibus rigare potest qui totus in Ecclesia non est? Numquid paradisi potus salubres et salutares impertire cuiquam potest qui perversus et a semetipso damnatus et extra paradisi fontes relegatus aruit et aeternae sitis siccitate defecit?

XI. Clamat Dominus ut qui sitit veniat et bibat de fluminibus aquae vivae quae de ejus ventre fluxerunt (Joan. VII, 37). Quo venturus est qui sitit, utrumne [PL3.1116B] ad haereticos, ubi fons et fluvius aquae vitalis omnino non est, an ad Ecclesiam, quae una est super unum, qui et claves ejus accepit, Domini voce fundata est? Haec est una quae tenet et possidet omnem sponsi sui et domini potestatem. In hac praesidemus, pro honore ejus atque unitate pugnamus, hujus et gratiam pariter et gloriam fideli devotione defendimus. Nos de divino permissu rigamus sitientem Dei populum, nos custodimus terminos vitalium fontium. Si possessionis ergo nostrae jus tenemus, si sacramentum unitatis agnoscimus, cur praevaricatores veritatis, cur proditores unitatis existimamur? Aqua Ecclesiae [PL3.1117A] fidelis et salutaris et sancta corrumpi et adulterari non potest, sicut et ipsa Ecclesia incorrupta et casta et pudica est. Si Ecclesiae devoti et in Ecclesia constituti sunt haeretici, possunt et baptismo ejus et caeteris salutaribus bonis uti. Si autem in Ecclesia non sunt, immo et contra Ecclesiam faciunt, quomodo baptizare baptismo Ecclesiae possunt?

XII. Neque enim parva res haereticis et modica conceditur, quando a nobis baptisma eorum in acceptum refertur, cum inde incipiat omnis fidei origo, et ad spem vitae aeternae salutaris ingressio, et purificandis ac vivificandis Dei servis divina dignatio. Nam si baptizari quis apud haereticos potuit, utique et remissam peccatorum consequi potuit. Si peccatorum remissam consecutus est, et sanctificatus est, [PL3.1117B] et templum Dei factus est, si sanctificatus est si templum Dei factus est, quaero cujus Dei? Si creatoris, non potuit, quia in eum non credidit. Si Christi, nec hujus fieri potuit templum, qui negat Deum Christum. Si Spiritus sancti, cum tres unum sint, quomodo Spiritus sanctus placatus esse ei potest qui aut Filii aut Patris inimicus est?

XIII. Proinde frustra quidem qui ratione vincuntur consuetudinem nobis opponunt; quasi consuetudo major sit veritate, aut non id sit in spiritalibus sequendum quod in melius fuerit a sancto Spiritu revelatum. Ignosci enim potest simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit beatus apostolus Paulus: Qui primo, inquit, fui blasphemus et persecutor et injuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans [PL3.1117C] feci (I Tim. II, 13). Post inspirationem vero et revelationem factam, qui in eo quod erraverat perseverat prudens et sciens, sine venia ignorantiae peccat. Praesumptione enim atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. Nec quisquam dicat, quod accepimus ab Apostolis hoc sequimur, quando Apostoli non nisi unam Ecclesiam tradiderunt et Baptisma unum, quod non nisi in eadem Ecclesia [PL3.1118A] sit constitutum, et neminem inveniamus ab Apostolis, cum apud haereticos baptizatus esset, in eodem baptismo admissum esse et communicasse, ut videantur Apostoli baptisma haereticorum probasse.

XIV. Quod enim quidam dicunt, quasi ad haereticorum suffragium pertineat quod dixerit apostolus Paulus, Verumtamen omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur (Philip. I, 18); invenimus hoc quoque ad eorum patrocinium qui haereticis suffragantur et plaudunt nihil posse proficere. Neque enim de haereticis aut de eorum baptismo loquebatur in Epistola sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. Loquebatur de fratribus sive inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus, sive evangelicam veritatem [PL3.1118B] de Dei timore servantibus. Et quosdam ex eis posuit verbum Domini constanter atque intrepide locutos, quosdam vero in invidia et dissensione versatos, quosdam servasse circa se benevolam charitatem, aliquos vero habuisse malevolam dissensionem, se tamen patienter omnia sustinere, dummodo sive in veritate sive per occasionem nomen Christi, quod Paulus praedicabat, ad plurimorum notitiam perveniret, et nova adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. Porro aliud est eos qui intus Ecclesia sunt de nomine Christi loqui, aliud est eos qui foris sunt et contra Ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare. Quare qui haereticis patrocinantur non id proferant quod Paulus de fratribus posuit, sed [PL3.1118C] ostendant si haeretico aliquid concedendum putavit, aut si fidem et Baptisma eorum probavit, aut si perfidos et blasphemos remissionem peccatorum accipere extra Ecclesiam posse constituit.

XV. Si autem quid Apostoli de haereticis senserint consideremus, inveniemus eos in omnibus epistolis suis execrari et detestari haereticorum sacrilegam pravitatem. Nam cum dicant sermonem eorum ut [PL3.1119A] cancer serpere (II Tim., II, 17), quomodo potest is sermo dare remissam peccatorum qui ut cancer serpit ad aures audientium? Et cum dicant nullam participationem esse justitiae et iniquitati, nullam communionem lumini et tenebris (II Cor. VI, 14), quomodo possunt aut tenebrae illuminare aut iniquitas justificare? Et cum dicant de Deo eos non esse, sed esse de antichristi spiritu (I Joan. IV, 3), quomodo gerunt spiritalia et divina qui sunt hostes Dei, et quorum pectora obsederit spiritus antichristi? Quare si rejectis humanae contentionis erroribus ad evangelicam auctoritatem atque ad apostolicam traditionem sincera et religiosa fide revertamur, intelligemus nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et salutarem licere qui spargentes atque impugnantes Ecclesiam [PL3.1119B] Christi, a Christo ipso adversarii, ab Apostolis vero ejus antichristi nominantur.

XVI. Non est autem quod aliquis ad circumveniendam christianam veritatem Christi nomen opponat ut dicat, In nomine Jesu Christi ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam Baptismi sunt consecuti, quando ipse Christus loquatur et dicat, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matt. VII, 21). et iterum praemoneat atque instruat ne quis a pseudoprophetis et pseudochristis in nomine suo facile fallatur, Multi. inquit, venient in nomine meo dicentes. Ego sum Christus, et multos fallent, et postea addidit dicens: Vos autem cavete. Ecce praedixi vobis omnia (Marc. XIII, 6). Unde apparet non ea statim suscipienda et assumenda quae [PL3.1119C] jactantur in nomine Christi, sed quae geruntur in Christi veritate.

XVII. Quod enim in evangeliis et in Apostolorum epistolis Jesu Christi nomen insinuatur ad remissionem peccatorum, non ita est quasi aut sine Patre aut contra Patrem prodesse cuiquam solus filius possit, sed ut Judaeis, qui jactitabant se patrem habere, ostenderetur quod nihil eis Pater profuturus esset, nisi in Filium crederent, quem ille misisset. Nam qui Deum Patrem creatorem sciebant, Filium quoque Christum scire debebant, ne sibi blandirentur et plauderent de solo Patre sine Filii ejus agnitione, qui et dicebat: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). Duorum autem cognitionem esse quae salvet idem ipse manifestat dicens: Haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti [PL3.1120A] Jesum Christum (Joan., XVII, 3). Cum ergo ex ipsius Christi praedicatione et contestatione Pater ante cognoscendus sit, qui misit, tunc deinde Christus, qui missus est, nec possit esse spes salutis nisi duobus simul cognitis, quomodo non cognito immo et blasphemato Deo Patre, qui apud haereticos Christi nomine baptizati dicuntur, peccatorum remissam consecuti judicantur? Alia enim fuit Judaeorum sub Apostolis ratio, alia est gentilium conditio. Illi, quia jam legis et Moysi antiquissimum baptisma fuerant adepti, in nomine quoque Jesu Christi erant baptizandi, secundum quod in Actis Apostolorum Petrus ad eos loquitur et dicit: Poenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus [PL3.1120B] sancti. Vobis enim est haec promissio et filiis vestris et omnibus deinceps quoscumque advocaverit Dominus Deus noster (Act. II, 38). Jesu Christi mentionem facit Petrus, non quasi Pater omitteretur, sed ut Patri quoque Filius adjungeretur.

XVIII. Denique ubi post resurrectionem a Domino Apostoli ad gentes mittuntur, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizare gentiles jubentur. Quomodo ergo quidam dicunt foris extra Ecclesiam immo et contra Ecclesiam, modo in nomine Jesu Christi, ubicumque et quomodocumque gentilem baptizatum remissionem peccatorum consequi posse, quando ipse Christus gentes baptizari jubeat in plena et adunata Trinitate. Nisi si qui Christum negat negatur a Christo, qui Patrem ejus negat, quem ipse [PL3.1120C] Christus confessus sit, non negatur, et qui in eum blasphemat quem Christus Dominum et Deum suum dixerit, remuneratus a Christo remissionem peccatorum et Baptismi sanctificationem consequitur. Qua autem potestate consequi in baptismo remissionem peccatorum potest negans Deum creatorem patrem Christi, quando ipsam potestatem qua baptizamur et sanctificamur ab eodem Patre Christus acceperit; quem majorem dixerit, a quo clarificari petierit, cujus voluntatem usque ad obsequium bibendi calicis et subeundae mortis impleverit? Quid est igitur aliud quam participem haereticis blasphemantibus fieri, defendere velle et asserere quod remissam peccatorum accipere in Christi nomine possit blasphemans graviter et peccans in Patrem et Dominum et Deum Christi? Quid deinde illud quale est ut qui Filium Dei [PL3.1121A] negat, neque Patrem habeat, et qui Patrem negat, Filium habere videatur, cum Filius ipse contestetur et dicat, Nemo potest venire ad me, nisi fuerit illi datum a Patre (Joan. VI, 65); ut manifestum sit nullam remissionem peccatorum in Baptismo accipi a Filio posse quam constet Patrem non dedisse, maxime quando adhuc idem repetat et dicat: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis eradicabitur (Matth. XV, 13).

XIX. Quod si Christi discipuli discere a Christo nolunt quantum venerationis et honoris paterno nomini debeatur, vel de exemplis terrenis ac saecularibus discant et sciant Christum non sine maxima exprobratione posuisse: Filii saeculi hujus prudentiores sunt filiis lucis (Luc. XVI, 8). In saeculo isto si cujus [PL3.1121B] patri aliquis convicium fecerit, si contumeliosus ac procax pudorem ejus et honorem maledico ore laceraverit, indignatur filius et irascitur, et laesi patris injuriam quibus potest viribus vindicare conatur. Tu Christum putas impiis et sacrilegis et in Patrem suum blasphemis impunitatem dare et eis in Baptismo peccata dimittere quos constet baptizatos eadem adhuc in personam Patris maledicta congerere et incessabili blasphemantis linguae scelere peccare? Hoc Christianus, hoc Dei servus potest aut mente concipere aut fide credere aut sermonem proferre? [PL3.1122A] Et ubi erunt legis praecepta divinae, quae dicunt, Honora patrem et matrem (Exo. XX, 12), si vocabulum patris quod in homine honorari praecipitur in Deo impune violatur? Ubi erit quod ipse Christus in Evangelio ponit et dicit, Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur (Matth. X, 4), si is qui maledicentes parentibus carnalibus puniri et interfici mandat, in coelestem et spiritalem patrem maledicos atque ecclesiae matris inimicos ipse vivificat? Execranda ac detestanda res a quibusdam prorsus asseritur, ut is qui blasphemantem in Spiritum sanctum reum futurum peccati aeterni comminatur, idem in Patrem Deum blasphemos salutari Baptismo sanctificare dicatur. Et nunc qui talibus ad Ecclesiam venientibus sine Baptismo communicandum existimant, non putant se alienis, [PL3.1122B] immo aeternis peccatis communicare, admittentes sine Baptismo eos qui non nisi in Baptismo possint blasphemiarum suarum peccata deponere.

XX. Quam vanum est porro et perversum ut cum ipsi haeretici, repudiato et relicto vel errore vel scelere in quo prius fuerant, agnoscant Ecclesiae veritatem, nos veritatis ejusdem jura et sacramentum mutilemus, et venientibus ac poenitentibus dicamus eos remissionem peccatorum consecutos esse, quando illi et se peccasse et propter hoc ad Ecclesiae indulgentiam venire fateantur? Quare Ecclesiae catholicae [PL3.1123A] fidem ac veritatem frater charissime, et tenere debemus firmiter, et docere, et per omnia evangelica et apostolica praecepta rationem divinae dispositionis atque unitatis ostendere.

XXI. Numquid potest vis Baptismi esse major aut potior quam confessio, quam passio, ut quis coram hominibus Christum confiteatur et sanguine suo baptizetur? Et tamen neque hoc Baptisma haeretico prodest, quamvis Christum confessus et extra Ecclesiam fuerit occisus; nisi si haereticorum patroni et advocati haereticos in falsa confessione Christi interfectos martyres praedicant et contra Apostoli contestationem, qui nihil eos, quamvis exustos et occisos, dicit posse proficere (I Cor. XIII, 3), gloriam eis et coronam passionis assignant. Quod si haeretico nec Baptisma [PL3.1123B] publicae confessionis et sanguinis proficere ad salutem potest, quia salus extra Ecclesiam non est, quanto magis ei nihil proderit, si in latebra et in latronum spelunca adulterae aquae contagione tinctus, non tantum peccata antiqua non exposuerit, sed adhuc potius nova et majora cumulaverit? Quare Baptisma nobis et haereticis commune esse non potest, cum quibus nec Pater Deus, nec Filius Christus, nec Spitus sanctus, nec fides, nec Ecclesia ipsa communis est. Et ideo baptizari eos oportet qui de haeresi [PL3.1124A] ad Ecclesiam veniunt; ut qui legitimo et vero atque unico sanctae Ecclesiae Baptismo ad regnum Dei regeneratione divina praeparantur, sacramento utroque nascantur, quia scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5).

XXII. Quo in loco quidam, quasi evacuare possint humana argumentatione praedicationis evangelicae veritatem, catechuminos nobis opponunt, si quis ex his, antequam in Ecclesia baptizetur, in confessione nominis apprehensus fuerit et occisus, an spem salutis et praemium confessionis amittat, eo quod ex aqua prius non sit renatus. Sciant igitur hujusmodi homines suffragatores et fautores haereticorum catechuminos illos primo integram fidem et Ecclesiae veritatem tenere [PL3.1124B] et ad debellandum diabolum de divinis castris cum plena et sincera Dei Patris et Christi et Spiritus sancti cognitione procedere, deinde nec privari Baptismi sacramento, utpote qui baptizentur gloriosissimo et maximo sanguinis Baptismo, de quo et Dominus dicebat habere se aliud baptisma baptizari (Luc. XII, 50). Sanguine autem suo baptizatos et passione sanctificatos consummari et divinae pollicitationis gratiam consequi declarat in Evangelio idem Dominus, quando ad latronem in ipsa passione credentem et confitentem [PL3.1125A] loquitur et quod secum futurus sit in paradiso pollicetur. Quapropter qui fidei et veritati praesumus, eos qui ad fidem et veritatem veniunt, et agentes poenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, decipere non debemus et fallere, sed correctos a nobis ac reformatos ad regnum coelorum disciplinis coelestibus erudire.

XXIII. Sed dicit aliquis: Quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes sine Baptismo admissi sunt? Potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi, in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est, cum magis sapientibus et Deum timentibus congruat patefactae et perspectae veritati libenter atque incunctanter [PL3.1125B] obsequi quam pertinaciter atque obstinate contra fratres et consacerdotes pro haereticis reluctari.

XXIV. Nec quisquam existimet haereticos, eo quod illis baptisma opponitur, quasi secundi baptismi vocabulo scandalizatos ut ad Ecclesiam veniant retardari. Immo vero hoc ipso magis ad necessitatem veniendi testimonio ostensae sibi et probatae veritatis adiguntur: nam si viderint judicio ac sententia nostra id decerni et statui ut baptisma justum et legitimum computetur quo illic baptizantur, putabunt se Ecclesiam quoque et caetera Ecclesiae munera juste et legitime possidere; nec erit causa veniendi ad nos, quando, habentes baptisma, habere videantur et caetera. [PL3.1125C] Porro autem, cum cognoscunt baptisma nullum foris esse nec remissam peccatorum extra Ecclesiam dari posse, avidius ad nos et promptius properant et munera ac dona Ecclesiae matris implorant, certi pervenire se omnino non posse ad veram divinae gratiae pollicitationem nisi prius venerint ad Ecclesiae [PL3.1126A] veritatem: nec recusabunt baptizari apud nos haeretici legitimo et vero Ecclesiae baptismo, quando ex nobis didicerint baptizatos quoque a Paulo eos qui jam baptismo Joannis baptizati fuissent, sicut legimus in Actibus Apostolorum (Act. XIX).

XXV. Et nunc apud quosdam de nostris haereticorum baptisma occupatum asseritur, et invidia quadam quasi rebaptizandi baptizare post hostes Dei nefas ducitur, cum baptizatos inveniamus quos Joannes baptizaverat, ille Joannes major inter prophetas habitus, ille divina gratia adhuc in utero matris impletus, ille Heliae spiritu et virtute subnixus, qui non adversarius Domini, sed praecursor ac praedicator fuit, qui Dominum nostrum non tantum verbis praenuntiavit, sed et oculis ostendit, qui ipsum Christum, per quem baptizantur caeteri, baptizavit. Quod si [PL3.1126B] idcirco haereticus jus baptismi obtinere potuit quia prior baptizavit, non possidentis erit jam baptisma, sed occupantis; et cum separari a se et dividi omnino non possint baptisma et Ecclesia, qui occupare baptisma prior potuit, et Ecclesiam pariter occupavit, et incipis tu illi haereticus videri qui praeventus posterior esse coepisti, qui cedendo ac manus dando jus quod acceperas reliquisti. Quam periculosum sit autem in divinis rebus ut quis cedat jure suo et potestate Scriptura sancta declarat, cum in Genesi Esau primatus suos inde perdiderit, nec recipere id postmodum potuerit quod semel cessit (Gen. XXV; Hebr., XII, 16).

[PL3.1126C] XXVI. Haec tibi breviter, pro nostra mediocritate, rescripsimus, frater charissime, nemini praescribentes aut praejudicantes quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, [PL3.1127A] cum quibus divinam concordiam et dominicam pacem tenemus; maxime cum et Apostolus dicat: Si quis autem putatur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16). Servatur a nobis patienter et leniter charitas animi, collegii honor, vinculum fidei, et concordia sacerdotii. Propter hoc etiam libellum nunc de Bono Patientiae, quantum valuit nostra mediocritas, permittente Domino et inspirante, conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXXIV. AD POMPEIUM CONTRA EPISTOLAM STEPHANI DE HAERETICIS BAPTIZANDIS

I. Cyprianus Pompeio fratri salutem. Quamquam plene ea quae de haereticis baptizandis dicenda sunt complexi sumus in epistolis quarum ad te exempla [PL3.1128B] transmisimus, frater charissime, tamen quia desiderasti in notitiam tuam perferri quid mihi ad litteras nostras Stephanus frater noster rescripserit, misi tibi rescripti ejus exemplum: quo lecto, magis ac magis ejus errorem denotabis, qui haereticorum causam contra Christianos et contra Ecclesiam Dei asserere conatur. Nam inter caetera vel superba, vel ad rem non pertinentia, vel sibi ipsi contraria, quae imperite atque improvide scripsit, etiam illud adjunxit ut diceret: Si quis ergo a quacumque haeresi venerit ad vos, nihil innovetur nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur [PL3.1129A] in poenitentiam, cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum.

II. A quacumque haeresi venientem baptizari in Ecclesia vetuit, id est, omnium haereticorum baptismata justa esse et legitima judicavit. Et cum singulae haereses singula baptismata et diversa peccata habeant, hic cum omnium baptismo communicans universorum delicta in sinum suum coacervata congessit. Et praecepit nihil aliud innovari nisi quod traditum est; quasi is innovet qui unitatem tenens, unum baptisma uni Ecclesiae vindicat, et non ille utique qui unitatis oblitus mendacia et contagia profanae tinctionis usurpat. Nihil innovetur, inquit, nisi quod traditum est. Unde est ista traditio? Utrumne de dominica [PL3.1129B] et evangelica auctoritate descendens, an de Apostolorum mandatis atque epistolis veniens? Ea enim facienda esse quae scripta sunt Deus testatur et praemonet ad Jesum Nave dicens: Non recedet liber legis hujus ex ore tuo, sed meditaberis in eo die ac nocte, ut observes facere omnia quae scripta sunt in eo (Josue I, 8) Item Dominus Apostolos suos mittens mandat baptizari Gentes et doceri ut observent omnia quaecumque ille praecepit (Matth. XXVIII, 19, 20). Si ergo aut in Evangelio praecipitur aut in Apostolorum epistolis vel actibus continetur ut a quacumque haeresi venientes non baptizentur, sed tantum manus illis imponatur in poenitentiam, observetur divina haec et sancta traditio. Si vero ubique haeretici nihil aliud quam adversarii et antichristi nominantur, si [PL3.1129C] vitandi et perversi et a semetipsis damnati pronuntiantur, quale est ut videantur damnandi a nobis non esse quos constat apostolica contestatione a semetipsis damnatos esse? Ut nemo infamare Apostolos [PL3.1130A] debeat, quasi illi haereticorum baptismata probaverint, aut eis sine Ecclesiae baptismo communicaverint, quando talia de haereticis Apostoli scripserint, et hoc cum nondum haereticae pestes acriores prorupissent, necdum quoque Marcion Ponticus de Ponto emersisset, cujus magister Cerdon sub Hygino tunc episcopo, qui in urbe nonus fuit, Romam venit; quem Marcion secutus, additis ad crimen augmentis, impudentius caeteris et abruptius in Deum patrem creatorem blasphemare instituit, et haereticum furorem sacrilegis armis contra Ecclesiam rebellantem sceleratius et gravius armavit.

III. Quod si haereses constat postmodum plures ac pejores extitisse, et si retro nusquam omnino praeceptum est neque conscriptum ut haeretico tantum [PL3.1130B] manus in poenitentiam imponatur, et sic ei communicetur, et si Baptisma non nisi unum est, quod apud nos est, et intus est, et soli Ecclesiae de divina dignatione concessum est, quae ista obstinatio est, quaeve praesumptio, humanam traditionem divinae dispositioni anteponere, nec animadvertere indignari et irasci Deum quoties divina praecepta solvit et praeterit humana traditio, sicut per Esaiam prophetam clamat et dicit: Populus iste labiis honorificat me, cor vero eorum longe separatum est a me. Sine causa autem colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes (Isa. XXIX, 13). Item Dominus in Evangelio increpans similiter et objurgans ponit et dicit: Rejicitis mandatum Dei ut traditionem vestram statuatis (Marc. VII, 13). Cujus praecepti memo, [PL3.1130C] beatus Apostolus commonet ipse quoque et instruit dicens: Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis verbis Domini nostri Jesu Christi et doctrinae ejus, [PL3.1131A] stupore elatus est, nihil sciens, discede ab hujusmodi (I Tim. VI, 3).

IV. Praeclara sane et legitima traditio, Stephano fratre nostro docente, proponitur, quae auctoritatem nobis idoneam praebeat. Nam in eodem loco epistolae suae addidit et adjecit: cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum. Ad hoc enim malorum devoluta est Ecclesia Dei et sponsa Christi ut haereticorum exempla sectetur, ut ad celebranda sacramenta coelestia disciplinam lux de tenebris mutuetur, et id faciant Christiani quod antichristi faciunt. Quae vero est animi caecitas, quae pravitas, fidei unitatem de Deo patre et de Jesu Christi Domini et Dei nostri traditione venientem nolle cognoscere? Nam si idcirco [PL3.1131B] apud haereticos Ecclesia non est, quia una est et dividi non potest, et si ideo illic Spiritus sanctus non est, quia unus est, et esse apud profanos et extraneos non potest, utique et baptisma, quod in eadem unitate consistit, esse apud haereticos non potest, quia separari neque ab Ecclesia neque a Spiritu Sancto potest.

V. Aut si effectum baptismi majestati nominis tribuunt, ut qui in nomine Jesu Christi ubicumque et quomodocumque baptizantur, innovati et sanctificati judicentur, cur non in ejusdem Christi nomine illic et manus baptizato imponitur ad accipiendum Spiritum sanctum, cur eadem ejusdem majestas nominis non praevalet in manus impositione quam valuisse contendunt in baptismi sanctificatione? Nam si potest [PL3.1131C] quis extra Ecclesiam natus, templum Dei fieri, cur non possit super templum et Spiritus sanctus infundi? Qui enim peccatis in baptismo expositis sanctificatus est et in novum hominem spiritaliter reformatus, ad accipiendum Spiritum sanctum idoneus factus est, quando Apostolus dicat: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27), qui potest apud haereticos baptizatus Christum induere, multo magis potest Spiritum sanctum, quem Christus misit, accipere. Caeterum major erit mittente qui missus est, ut incipiat foris baptizatus Christum quidem induisse, sed Spiritum sanctum [PL3.1132A] non potuisse percipere; quasi possit aut sine Spiritu Christus indui, aut a Christo Spiritus separari. Illud quoque quam ineptum est, ut cum nativitas secunda spiritalis sit, qua in Christo per lavacrum regenerationis nascimur, dicant quod possit quis apud haereticos spiritaliter nasci, ubi Spiritum negant esse. Peccata enim purgare et hominem sanctificare aqua sola non potest, nisi habeat et Spiritum sanctum. Quare aut Spiritum sanctum necesse est concedant esse illic ubi baptisma esse dicunt, aut nec baptisma est ubi Spiritus sanctus non est, quia baptisma esse sine Spiritu sancto non potest.

VI. Quale est autem asserere et contendere quod esse possint filii Dei qui non sint in Ecclesia nati? Baptisma enim esse in quo homo vetus moritur et [PL3.1132B] novus nascitur manifestat et probat beatus Apostolus dicens: Servavit nos per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Si autem in lavacro, id est in Baptismo, est regeneratio, quomodo generare filios Deo haeresis per Christum potest, quae Christi sponsa non est? Ecclesia est enim sola quae Christo conjuncta et adunata spiritaliter filios generat, eodem Apostolo rursus dicente: Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea ut eam sanctificaret, purgans eam lavacro aquae (Ephes. V, 25, 26). Si igitur haec est dilecta et sponsa quae sola a Christo sanctificatur et lavacro ejus sola purgatur, manifestum est haeresim, quae sponsa Christi non sit, nec purgari nec sanctificari lavacro ejus posse, filios Deo generare non posse.

VII. Porro autem non per manus impositionem [PL3.1132C] quis nascitur quando accipit Spiritum sanctum, sed in Ecclesiae baptismo, ut Spiritum sanctum jam natus accipiat, sicut in primo homine Adam factum est (Gen. II). Ante enim Deus eum plasmavit, et tunc insufflavit in faciem ejus flatum vitae. Nec enim potest accipi Spiritus, nisi prius fuerit qui accipiat. Cum autem nativitas Christianorum in baptismo sit, Baptismi autem generatio et sanctificatio apud solam sponsam Christi sit, quae parere spiritaliter et generare filios Deo possit, ubi et ex qua et cui natus est qui filius Ecclesiae non est, ut habere quis possit Deum patrem ante Ecclesiam matrem? Cum vero [PL3.1133A] nulla omnino haeresis, sed neque aliquod schisma habere salutaris baptismi sanctificationem foris possit, cur in tantum Stephani fratris nostri obstinatio dura prorupit ut etiam de Marcionis baptismo, item Valentini et Apelletis, et caeterorum blasphemantium in Deum Patrem contendat filios Deo nasci, et illic in nomine Jesu Christi dicat remissionem peccatorum dari ubi blasphematur in Patrem et in Dominum Deum Christum?

VIII. Quo in loco considerandum est, frater charissime, pro fide et religione loci sacerdotalis, quo fungimur, an constare sacerdoti Dei ratio in die judicii possit asserenti et probanti et in acceptum referenti blasphemantium baptismata, cum Dominus comminetur et dicat: Et nunc praeceptum hoc ad vos est, o sacerdotes, [PL3.1133B] si non audieritis, et si non posueritis in corde vestro ut detis honorem nomini meo, dicit Dominus omnipotens, immittam in vos maledictionem, et maledicam benedictionem vestram (Malach. II, 1, 2). Dat honorem Deo qui Marcionis baptismo communicat? Dat honorem Deo qui apud eos qui in Deum blasphemant remissionem peccatorum dari judicat? Dat honorem Deo qui foris de adultera et fornicaria Deo filios asseverat? Dat honorem Deo qui unitatem et veritatem de divina lege venientem non tenens haereses contra Ecclesiam vindicat? Dat honorem Deo qui haereticorum amicus et inimicus Christianorum sacerdotes Dei veritatem Christi et Ecclesiae unitatem tuentes abstinendos putat? Si sic honor Deo datur, si sic a cultoribus et sacerdotibus ejus Dei timor et [PL3.1133C] disciplina servatur, abjiciamus arma, manus demus in captivitatem, tradamus diabolo ordinationem Evangelii, dispositionem Christi, majestatem Dei, divinae [PL3.1134A] militiae sacramenta solvantur, castrorum coelestium signa prodantur, succumbat et cedat Ecclesia haereticis, lux tenebris, fides perfidiae, spes desperationi, ratio errori, immortalitas morti, charitas odio, veritas mendacio, Christus antichristo. Merito et sic in dies singulos schismata et haereses surgunt, crebrius atque uberius excrescunt, et serpentinis crinibus pullulantes adversus Ecclesiam Dei majoribus viribus veneronum suorum virus expromunt, dum illis advocatione quorumdam et auctoritas praestatur et firmitas, dum baptisma eorum defenditur, dum fides, dum veritas proditur, dum id quod contra Ecclesiam foris geritur intus in ipsa Ecclesia vindicatur.

IX. Quod si est apud nos, frater dilectissime, Dei timor, si tenor praevalet fidei, si custodimus Christi [PL3.1134B] praecepta, si incorruptam atque inviolatam sponsae ejus sanctitatem tuemur, si haerent sensibus et cordibus nostris verba Domini dicentis: Putas cum venerit filius hominis, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 3)? quia fideles Dei milites, qui Deo fide et religione sincera militamus, commissa nobis divinitus castra fideli virtute servemus. Nec consuetudo quae apud quosdam obrepserat impedire debet quominus veritas praevaleat et vincat. Nam consuetudo sine veritate vetustas erroris est. Propter quod, relicto errore, sequamur veritatem, scientes quia et apud Esdram veritas vincit, sicut scriptum est: Veritas manet et invalescit in aeternum et vivit et obtinet in saecula saeculorum. Nec est apud eam accipere personam nec differentias, sed quae sunt justa facit, nec est in judicio ejus [PL3.1134C] iniquum, sed fortitudo, et regnum, et majestas, et potestas omnium saeculorum. Benedictus Dominus Deus veritatis (III Esdr. IV, 34-40). Quam veritatem nobis [PL3.1135A] Christus ostendens in Evangelio suo dicit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Propter quod si in Christo sumus et Christum in nobis habemus, si manemus in veritate, et veritas in nobis manet, ea quae sunt vera et recta teneamus.

X. Fit autem studio praesumptionis et contumaciae ut quis magis sua prava et falsa defendat quam ad alterius recta et vera consentiat. Cui rei prospiciens beatus apostolus Paulus ad Timotheum scribit et monet episcopum non litigiosum, nec contentiosum, sed mitem et docibilem esse debere (II Tim. II, 24). Docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam lenis et mitis. Oportet enim episcopum non tantum docere, sed et discere; quia et ille melius docet qui quotidie crescit et proficit discendo meliora. [PL3.1135B] Quod ipsum quoque idem apostolus Paulus docet praemonens ut si alii sedenti melius revelatum fuerit, prior taceat (I Cor. XIV, 30). In compendio est autem apud religiosas et simplices mentes et errorem deponere et invenire atque eruere veritatem. Nam si ad divinae traditionis caput et originem revertamur, cessat error humanus, et sacramentorum coelestium ratione perspecta, quicquid sub caligine ac nube tenebrarum obscurum latebat in lucem veritatis aperitur. Si canalis aquam ducens, qui copiose prius et largiter profluebat, subito deficiat, nonne ad fontem pergitur, ut illic defectionis ratio noscatur, utrumne arescentibus venis in capite unda siccaverit, an vero integra inde et plena procurrens in medio itinere destiterit; ut si vitio interrupti aut bibuli canalis effectum est [PL3.1135C] quo minus aqua continua perseveranter ac jugiter flueret, refecto et confirmato canali ad usum atque ad potum civitatis aqua collecta eadem ubertate atque integritate repraesentetur qua de fonte proficiscitur. Quod et nunc facere oportet Dei sacerdotes praecepta divina servantes, ut si in aliquo nutaverit et vacillaverit veritas, ad originem dominicam et ad [PL3.1136A] evangelicam atque apostolicam traditionem revertamur, et inde surgat actus nostri ratio, unde et ordo et origo surrexit.

XI. Traditum est enim nobis quod sit unus Deus, et Christus unus, et una spes, et fides una (Ephes. IV, 5), et una Ecclesia, et baptisma unum non nisi in una Ecclesia constitutum; a qua Unitate quisquis dicesserit, cum haereticis necesse est inveniatur; quos dum contra Ecclesiam vindicat, sacramentum divinae traditionis impugnat. Cujus Unitatis sacramentum expressum videmus etiam in Cantico canticorum ex persona Christi dicentis: Hortus conclusus, soror mea, sponsa, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV, 12, 13). Si autem Ecclesia ejus hortus conclusus est et fons signatus, quomodo [PL3.1136B] in eumdem hortum introire aut bibere de fonte ejus potest qui in Ecclesia non est? Item Petrus ipse quoque demonstraus et vindicans Unitatem mandavit et monuit nisi per unum solum baptisma unius Ecclesiae salvari nos non posse. In arca, inquit, Noe pauci, id est, octo animae hominum salvae factae sunt per aquam, quod et vos similiter salvos faciet baptisma (I Pet. III, 20, 21). Quam brevi et spiritali compendio unitatis sacramentum manifestavit? Nam ut in illo mundi baptismo, quo iniquitas antiqua purgata est, qui in arca Noe non fuit non potuit per aquam salvatus fieri, ita nec nunc potest per baptismum salvatus videri qui baptizatus in Ecclesia non est, quae ad arcae unius sacramentum dominica unitate fundata est.

[PL3.1136C] XII. Observatur itaque a nobis et tenetur, frater charissime, explorata et perspecta veritate, ut omnes qui ex quacumque haeresi ad Ecclesiam convertuntur, Ecclesiae unico et legitimo baptismo baptizentur, exceptis his qui baptizati in Ecclesia prius fuerant, et sic ad haereticos transierant. Illos enim oportet, cum redeunt, acta poenitentia per manus impositionem [PL3.1137A] solam recipi et in ovile, unde erraverant, a pastore restitui. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXXV. FIRMILIANI, EPISCOPI CAESAREAE CAPPADOCIAE, AD CYPRIANUM, CONTRA EPISTOLAM STEPHANI

[PL3.1154C] I. Firmilianus Cypriano fratri, in Domino salutem. Accepimus per Rogatianum charissimum nostrum diaconum a vobis missum litteras quas ad nos fecisti, frater dilectissime; et gratias propter hoc Domino maximas egimus quod contigerit ut qui corpore ab [PL3.1155A] invicem separamur sic spiritu adunemur quasi non unam tantum regionem tenentes, sed in ipsa atque in eadem domo simul inhabitantes. Quod et decet dicere, quia et spiritalis domus Dei una est. Erit enim in novissimis, ait Propheta, diebus manifestus mons Domini et domus Dei super vertices montium (Isai. II). In quam convenientes cum jucunditate adunantur, secundum quod et in Psalmo hoc postulatur a Domino inhabitare in domo Dei per omnes dies vitae (Ps. XXVI). Unde et in alio loco manifestatum est esse apud sanctos magnam voluntatis charitatem inunum convenire. Ecce, inquit, quam bonum et voluptabile est ut habitent fratres in unum!

II. Adunatio enim et pax et concordia, non solum [PL3.1155B] hominibus fidelibus et cognoscentibus veritatem, sed et Angelis ipsis coelestibus voluptatem maximam praestat, quibus dicit sermo divinus esse gaudium in uno peccatore poenitentiam agente et ad unitatis vinculum revertente (Luc. XV). Quod utique non diceretur de Angelis conversationem in coelis habentibus, nisi ipsi quoque essent nobis adunati, qui nostra adunatione laetantur; sicut e contrario utique contristantur, quando vident diversas quorumdam mentes et scissas voluntates, quasi non tantum unum et eumdem Deum [PL3.1156A] simul invocent, sed separatis et divisis ab invicem nec confabulatio jam possit esse aut sermo communis. Nisi quod nos gratiam referre Stephano in isto possumus quod per illius inhumanitatem nunc effectum sit ut fidei et sapientiae vestrae experimentum caperemus. Sed non enim si nos propter Stephanum hanc beneficii gratiam cepimus, statim Stephanus beneficio gratia digna commisit. Neque enim et Judas perfidia sua et proditione, qua scelerate circa Salvatorem operatus est, dignus videri potest quasi causam bonorum tantorum ipse praestiterit ut per illum mundus et gentium populus passione Domini liberaretur.

III. Sed haec interim quae ab Stephano gesta sunt [PL3.1156B] praetereantur; nedum audaciae et insolentiae ejus meminimus, de rebus ab eo improbe gestis longiorem moestitiam nobis inferamus. De vobis autem cognoscentes quod secundum regulam veritatis et sapientiam Christi, hoc de quo nunc quaeritur disposueritis, cum magna laetitia exultavimus et Deo gratias egimus, quia invenimus in fratribus tam longe positis tantam nobiscum fidei et veritatis unanimitatem. Potens est enim gratia Dei copulare et conjungere charitatis atque unitatis vinculo etiam ea quae videntur [PL3.1157A] longiore terrarum spatio esse divisa, secundum quod et olim intervallo temporum separatos ab Job et Noe, qui in primis fuerant, Ezechielem et Danielem posteriores aetate ad unanimitatis vinculum virtus divina conjunxit, ut, quamvis temporibus longis discreti essent, eadem divina inspiratione sentirent. Quod et nunc in vobis animadvertimus, ut qui longissimis regionibus a nobis separati estis, sensu tamen et spiritu copulatos vos esse nobiscum probaretis. Quod totum hoc fit divina unitate. Nam, cum Dominus unus atque idem sit qui habitat in nobis, conjungit ubique et copulat suos vinculo unitatis. Unde in universam terram exivit sonus eorum qui a Domino missi sunt unitatis spiritu velociter currentes; sicut e contrario nihil prodest aliquos proximos [PL3.1157B] et junctos sibi esse corporibus, si animo et mente dissideant, quando adunari animae omnino non possint quae se a Dei unitate diviserint: Ecce enim, inquit, qui longinquant se abs te peribunt (Psal. LXXII, 27). Sed tales judicium Domini pro merito suo subibunt, recedentes a verbis ejus qui Patrem pro unitate deprecatur et dicit: Pater, da ut, quomodo ego et tu unum sumus, sic et hi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21).

IV. Nos vero ea, quae a vobis scripta sunt, quasi nostra propria suscepimus, nec in transcursu legimus, sed saepe repetita memoriae mandavimus. Neque obest utilitati salutari, aut eadem retexere ad confirmandam veritatem, aut et quaedam addere ad cumulandam probationem. Si quid autem a nobis [PL3.1157C] additum fuerit, non sic additur quasi a vobis aliquid minus dictum sit, sed quoniam sermo divinus humanam naturam supergreditur, nec potest totum et perfectum anima concipere, idcirco et tantus est numerus [PL3.1158A] Prophetarum, ut multiplex et divina sapientia per multos distribuatur. Unde et tacere praecipitur primo in prophetia loquenti, si secundo fuerit revelatum (I Cor. XIV, 30). Qua ex causa necessario apud nos fit ut per singulos annos seniores et praepositi in unum conveniamus ad disponenda ea quae curae nostrae commissa sunt, ut, si qua graviora sunt, communi consilio dirigantur, lapsis quoque fratribus et post lavacrum salutare a diabolo vulneratis per poenitentiam medela quaeratur; non quasi a nobis remissionem peccatorum consequantur, sed ut per nos ad intelligentiam delictorum suorum convertantur et Domino plenius satisfacere cogantur.

V. Quoniam vero legatus iste a vobis missus regredi ad vos festinabat, et hibernum tempus urgebat, [PL3.1158B] quantum potuimus ad scripta vestra rescripsimus. Et quidem, quantum ad id pertineat quod Stephanus dixit, quasi Apostoli eos qui ab haeresi veniunt baptizari prohibuerint et hoc custodiendum posteris tradiderint, plenissime vos respondistis neminem tam stultum esse qui hoc credat Apostolos tradidisse, quando etiam ipsas haereses constet execrabiles ac detestandas postea exstitisse, cum et Marcion, Cerdonis discipulus, inveniatur sero post Apostolos et post longa ab eis tempora sacrilegam adversus Deum traditionem induxisse; Apelles quoque, blasphemiae ejus consentiens, multa alia nova et graviora fidei ac veritati inimica addiderit. Sed et Valentini et Basilidis tempus manifestum est, quod et ipsi, post Apostolos et post longam aetatem, adversus Ecclesiam Dei [PL3.1158C] sceleratis mendaciis suis rebellaverint. Caeteros quoque haereticos constat pravas suas sectas et inventiones perversas, prout quisque errore ductus est, [PL3.1159A] postea induxisse; quos omnes manifestum est a semetipsis damnatos esse, et ante diem judicii inexcusabilem sententiam adversus semetipsos dixisse: quorum baptisma qui confirmat, quid aliud quam cum ipsis se adjudicat, et se ipse participem talibus faciendo condemnat.

VI. Eos autem qui Romae sunt non ea in omnibus observare quae sint ab origine tradita; et frustra Apostolorum auctoritatem praetendere scire quis etiam inde potest, quod circa celebrandos dies Paschae et circa multa alia divinae rei sacramenta videat esse apud illos aliquas diversitates, nec observari illic omnia aequaliter quae Hierosolymis observantur, secundum quod in caeteris quoque plurimis provinciis multa pro locorum et nominum diversitate variantur, nec tamen [PL3.1159B] propter hoc ab Ecclesiae catholicae pace atque unitate aliquando discessum est. Quod nunc Stephanus ausus est facere, rumpens adversum vos pacem, quam semper antecessores ejus vobiscum amore et honore mutuo custodierunt, adhuc etiam infamans Petrum et Paulum beatos apostolos, quasi hoc ipsi tradiderint, qui in epistolis suis haereticos exsecrati sunt et ut eos evitemus monuerunt. Unde apparet traditionem hanc humanam esse quae haereticos asserit et baptisma, [PL3.1160A] quod non nisi solius Ecclesiae est, eos habere defendit.

VII. Sed et ad illam partem bene a vobis responsum est ubi Stephanus in epistola sua dixit »haereticos quoque ipsos in baptismo convenire, et quod alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum,« quasi et nos hoc facere debeamus. Quo in loco, etsi vos jam probastis satis ridiculum esse ut quis sequatur errantes, illud tamen ex abundanti addimus, non esse mirum si sic haeretici agant, qui, etsi in quibusdam minoribus discrepant, in eo tamen, quod est maximum, unum et eumdem consensum tenent ut blasphement Creatorem, quaedam somnia sibi et phantasmata ignoti Dei confingentes; quos utique consequens est sic consentire in baptismi sui vanitate ut consentiunt in repudianda [PL3.1160B] divinitatis veritate. De quibus, quoniam longum est ad singula eorum vel scelesta vel supervacua respondere satis est breviter illud in compendio dicere, eos qui non teneant verum Dominum, Patrem, tenere non posse nec Filii nec Spiritus sancti veritatem, secundum quod etiam illi qui Cataphrygae appellantur, et novas prophetias usurpare conantur, nec Patrem possunt habere nec Filium nec [Spiritum sanctum]; a quibus si quaeramus quem Christum [PL3.1161A] praedicent, respondebunt eum se praedicare qui miserit Spiritum per Montanum et Priscam locutum. In quibus cum animadvertamus non veritatis Spiritum sed erroris fuisse, cognoscimus eos qui falsam illorum prophetiam contra Christi fidem vindicant Christum habere non posse. Sed et caeteri quique haeretici, si se ab Ecclesia Dei sciderint, nihil habere potestatis aut gratiae possunt, quando omnis potestas et gratia in Ecclesia constituta sit, ubi praesident majores natu, qui et baptizandi et manum imponendi et ordinandi possident potestatem. Haeretico enim, sicut ordinare non licet nec manum imponere, ita nec baptizare nec quicquam sancte nec spiritaliter gerere, quando alienus sit a spiritali et deifica sanctitate. Quod totum nos jampridem in Iconio, [PL3.1161B] qui Phrygiae locus est, collecti in unum convenientibus ex Galatia et Cilicia et caeteris proximis regionibus, confirmavimus tenendum contra haereticos firmiter et vindicandum, cum a quibusdam de ista re dubitaretur.

VIII. Et quoniam Stephanus et qui illi consentiunt contendunt dimissionem peccatorum et secundam nativitatem in haereticorum Baptisma posse procedere, apud quos etiam ipsi confitentur Spiritum sanctum [PL3.1162A] non esse, considerent et intelligant spiritalem nativitatem sine Spiritu esse non posse, secundum quod et beatus apostolus Paulus eos qui ab Joanne baptizati fuerant, priusquam missus esset Spiritus sanctus a Domino, baptizavit denuo spiritali Baptismo, et sic eis manum imposuit ut acciperent Spiritum sanctum (Act. XIX). Quale est autem ut cum Paulum post Joannis baptisma iterato discipulos suos baptizasse videamus, nec eos qui ab haeresi ad Ecclesiam veniunt post illicitam et profanam eorum tinctionem baptizare dubitemus? Nisi si his episcopis quibus [nunc] minor fuit Paulus, ut hi quidem possint per solam manus impositionem venientibus haereticis dare Spiritum sanctum, Paulus autem idoneus non fuerit qui ab Joanne baptizatis Spiritum [PL3.1162B] sanctum per manus impositionem daret, nisi eos prius etiam Ecclesiae Baptismo baptizasset.

IX. Illud quoque absurdum quod non putant quaerendum esse quis sit ille qui baptizaverit, eo quod qui baptizatus sit gratiam consequi poterit invocata trinitate nominum Patris et Filii et Spiritus sancti. Deinde haec erit sapientia quam scribit Paulus esse in his qui perfecti sunt. At quis est in Ecclesia perfectus [PL3.1163A] et sapiens qui hoc aut defendat aut credat quod invocatio haec nominum nuda sufficiat ad remissionem peccatorum et Baptismi sanctificationem, cum haec tunc utique proficiant quando et qui baptizat habet Spiritum sanctum et Baptisma quoque ipsum non sit sine Spiritu constitutum. Sed dicunt eum qui quomodocumque foris baptizatur mente et fide sua Baptismi gratia consequi posse. Quod et ipsum sine dubio ridiculum est quasi de coelo adducere ad se possit aut mens prava justorum sanctificationem aut fides falsa credentium veritatem. Non omnes autem qui nomen Christi invocant audiri et invocationem suam consequi aliquid gratiae posse Dominus ipse manifestat dicens: Multi venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus; et multos fallent (Marc. XIII, 6). Nulla [PL3.1163B] quippe differentia est inter pseudo-prophetam et haereticum. Nam ut ille in nomine Dei aut Christi, ita iste in sacramento Baptismi fallit: Mendacio uterque nititur ad decipiendas hominum voluntates.

X. Volo autem vobis et de historia quae apud nos facta est exponere ad hoc ipsum pertinente. Ante viginti enim et duos fere annos, temporibus post Alexandrum imperatorem, multae istic conflictationes et pressurae acciderunt, vel in commune omnibus hominibus, vel privatim Christianis, terrae etiam motus plurimi et frequentes exstiterunt, ut et per Cappadociam et per Pontum multa subruerent, quaedam etiam civitates, in profundum receptae, dirupti soli hiatu devorarentur, ut ex hoc persecutio quoque gravis [PL3.1163C] adversum nos christiani nominis fieret, quae post longam retro aetatis pacem repente oborta de inopinato et insueto malo ad turbandum populum nostrum [PL3.1164A] terribilior effecta est. Serenianus tunc fuit in nostra provincia praeses, acerbus et dirus persecutor. In hac autem perturbatione constitutis fidelibus, et huc atque illuc persecutionis metu fugientibus, et patrias suas relinquentibus, atque in alias partes regionum transeuntibus (erat enim transeundi facultas, eo quod persecutio illa, non per totum mundum, sed localis fuisset), emersit istic subito quaedam mulier, quae in extasim constituta propheten se praeferret et quasi sancto Spiritu plena sic ageret. Ita autem principalium daemoniorum impetu ferebatur, ut per longum tempus sollicitaret et deciperet fraternitatem, admirabilia quaedam et portentosa perficiens, et facere se terram moveri polliceretur. Non quod daemoni tanta esset potestas ut terram movere [PL3.1164B] aut elementum concutere vi sua valeret, sed quod nonnumquam Spiritus nequam, praesciens et intelligens terrae motum futurum, id se facturum esse simularet quod futurum videret. Quibus mendaciis et jactationibus subegerat mentes singulorum ut sibi obedirent, et quocumque praeciperet et duceret sequerentur, faceret quoque mulierem illam cruda hyeme nudis pedibus per asperas nives ire nec vexari in aliquo aut laedi illa discursione, diceret etiam se in Judaeam et Hierosolymam festinare, fingens tamquam inde venisset. Hic et unum de presbyteris Rusticum, item et alium diaconum fefellit, ut eidem mulieri commiscerentur; quod paulo post detectum est: Nam subito apparuit illi unus de exorcistis vir probatus et circa religiosam disciplinam bene semper conversatus, qui [PL3.1164C] exhortatione quoque fratrum plurimorum, qui et ipsi fortes ac laudabiles in fide aderant, excitatus, erexit se contra illum spiritum nequam revincendum; [PL3.1165A] qui subtili fallacia etiam hoc paulo ante praedixerat, venturum quemdam adversum et tentatorem infidelem. Tamen ille exorcista, inspiratus, Dei gratia fortiter restitit, et esse illum nequissimum spiritum qui prius sanctus putabatur, ostendit. Atque illa mulier quae prius per praestigias et fallacias daemonis multa ad deceptionem fidelium moliebatur, inter caetera quibus plurimos deceperat, etiam hoc frequenter ausa est, ut et invocatione non contemptibili sanctificare se panem et Eucharistiam facere simularet, et sacrificium Domino sine sacramento solitae praedicationis offerret, baptizaret quoque multos usitata et legitima verba interrogationis usurpans, ut nil discrepare ab ecclesiastica regula videretur.

XI. Quid igitur de hujus Baptismo dicemus, quo [PL3.1165B] nequissimus daemon per mulierem baptizavit? Numquid et hoc Stephanus et qui illi consentiunt comprobant, maxime cui nec symbolum Trinitatis nec interrogatio legitima et ecclesiastica defuit? Potest credi aut remissio peccatorum data aut lavacri salutaris regeneratio rite perfecta, ubi omnia, quamvis ad imaginem veritatis, tamen per daemonem gesta sunt? Nisi si et daemonem in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti gratiam Baptismi dedisse contendunt qui haereticorum Baptisma defendunt; apud quos sine [PL3.1166A] dubio idem error est, daemonum fallacia ipsa est, quando apud illos omnino Spiritus sanctus non est.

XII. Illud etiam quale est quod vult Stephanus, his qui apud haereticos baptizantur adesse praesentiam et sanctimoniam Christi? Nam, si non mentitur Apostolus dicens: Quotquot in Christo tincti estis, Christum induistis (Gal, III, 27), utique qui illic in Christo baptizatus est induit Christum. Si autem induit Christum, accipere potuit et Spiritum sanctum, qui a Christo missus est, et frustra illi venienti ad accipiendum Spiritum manus imponitur; nisi si a Christo Spiritum induit ut apud haereticos sit quidem Christus, non sit autem illic Spiritus sanctus.

XIII. Decurramus vero breviter et caetera quae a [PL3.1166B] vobis copiose et plenissime dicta sunt, festinante vel maxime ad vos Rogatiano, diacono charissimo nostro. Sequitur enim illud quod interrogandi sunt a nobis qui haereticos defendunt, utrum carnale sit eorum Baptisma, an spiritale. Si enim carnale est, nihil differunt a Judaeorum Baptismo, quo sic illi utuntur, ut eo tamquam communi et vulgari lavacro tantum sordes laventur: sin autem spiritale est, quomodo apud illos esse Baptisma spiritale potest, apud quos Spiritus sanctus non est! Ac per [PL3.1167A] hoc aqua qua tinguntur lavacrum est illis carnale tantum, non Baptismi sacramentum.

XIV. Quod si Baptisma haereticorum habere potest regenerationem secundae nativitatis, non haeretici sed filii Dei computandi sunt qui apud illos baptizantur; secunda enim nativitas quae est in Baptismo filios Dei generat. Si autem sponsa Christi una est, quae est Ecclesia catholica, ipsa est quae sola generat Dei filios. Neque enim multae sponsae Christi, cum dicat Apostolus: Despondi vos uni viro virginem castam assignare Christo (II Cor. XI, 2); et Audi filia et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui, quia desideravit rex speciem tuam (Psal. XLIV, 21); et, Veni, sponsa, de Libano, advenies et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 8); et Ingressus sum in hortum [PL3.1167B] meum, soror mea, sponsa (Cant. V, 1). Videmus unam personam ubique proponi, quia et sponsa est una. Non est autem una nobiscum haereticorum synagoga, quia nec sponsa est adultera et fornicaria; unde nec potest filios Dei parere: nisi si, secundum quod Stephano videtur, haeresis quidem parit et exponit, expositos autem Ecclesia suscipit, et quos non ipsa pepererit pro suis nutrit, cum filiorum alienorum mater esse non possit. Et ideo Christus Dominus noster, unam esse manifestans sponsam suam et unitatis ejus sacramentum declarans ait: Qui non est mecum, adversus me est; et qui non mecum colligit, spargit (Luc. XI, 23). Si enim nobiscum est Christus, haeretici autem non sunt nobiscum, pro certo adversus Christum sunt haeretici. [PL3.1167C] Et, si nos colligimus cum Christo, non colligunt autem nobiscum haeretici, sine dubio spargunt.

XV. Sed nec illud praetereundum est a nobis quod a vobis necessario dictum est, quod Ecclesia, secundum Canticum canticorum, hortus sit conclusus et [PL3.1168A] fons signatus, paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV, 12, 13). Qui autem numquam in hunc hortum introierunt, neque paradisum a Deo creatore plantatum viderunt, quomodo de fonte qui intus inclusus est et divino sigillo signatus est, aquam vivam lavacri salutaris praebere alicui poterunt? Cum vero et arca Noe nihil aliud fuerit quam sacramentum Ecclesiae Christi, quae tunc, omnibus foris pereuntibus, eos solos servavit qui intra arcam fuerunt, manifeste instruimur ad Ecclesiae unitatem perspiciendam, quemadmodum et apostolus Petrus posuit dicens: Sic et vos similiter salvos faciet Baptisma (I Pet. III, 21), ostendens quoniam, quomodo qui cum Noe in arca non fuerunt, non tantum purgati et salvati per aquam non sunt, sed statim diluvio illo perierunt, sic et nunc [PL3.1168B] quicumque in Ecclesia cum Christo non sunt, foris peribunt, nisi ad unicum et salutare Ecclesiae lavacrum per poenitentiam convertantur.

XVI. Qualis vero error sit et quanta sit caecitas ejus qui remissionem peccatorum dicit apud synagogas haereticorum dari posse, nec permanet in fundamento unius Ecclesiae, quae semel a Christo supra petram solidata est, hinc intelligi potest quod soli Petro Christus dixerit: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19); et iterum in Evangelio quando in solos Apostolos insufflavit Christus dicens: Accipite Spiritum sanctum. Si cujus remiseritis peccata, remittentur illi; et si [PL3.1168C] cujus tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 22, 23). Potestas ergo peccatorum remittendorum Apostolis data est et Ecclesiis quas illi a Christo missi constituerunt, et episcopis qui eis ordinatione vicaria successerunt. Hostes autem unius catholicae Ecclesiae, in qua nos sumus, [PL3.1169A] et adversarii nostri, qui Apostolis successimus, sacerdotia sibi illicita contra nos vindicantes et altaria profana ponentes, quid aliud sunt quam Chore et Dathan et Abiron, pari scelere sacrilegi, et easdem quas et illi poenas daturi cum his qui sibi consentiunt, secundum quod etiam tunc illorum participes et fautores pari cum eis morte perierunt.

XVII. Atque ego in hac parte juste indignor ad hanc tam apertam et manifestam Stephani stultitiam, quod qui sic de episcopatus sui loco gloriatur et se successionem Petri tenere contendit, super quem fundamenta Ecclesiae collocata sunt, multas alias petras inducat et ecclesiarum multarum nova aedificia constituat, dum esse illic baptisma sua auctoritate defendit. Nam qui baptizantur complent sine dubio [PL3.1169B] Ecclesiae numerum. Qui autem baptisma eorum probat, de baptizatis et Ecclesiam illic esse confirmat. Nec intelligit obfuscari a se et quodam modo aboleri christianae petrae veritatem qui sic prodit et deserit unitatem. Judaeos tamen, quamvis ignorantia caecos et gravissimo facinore constrictos, zelum Dei Apostolus habere profitetur. Stephanus, qui per successionem cathedram Petri habere se praedicat, nullo adversus haereticos zelo excitatur, concedens illis non modicam sed maximam gratiae potestatem, ut dicat eos et asseveret per baptismi sacramentum sordes veteris hominis abluere, antiqua mortis peccata donare, regenaratione coelesti filios Dei facere, ad aeternam vitam divini lavacri sanctificatione reparare. [PL3.1169C] Qui sic magna et coelestia Ecclesiae munera haereticis concedit et tribuit, quid aliud agit quam communicat eis quibus tantum gratiae defendit ac vindicat. Et frustra jam dubitat in caeteris quoque consentire eis et particeps esse, ut et simul cum eis conveniat, et orationes pariter cum iisdem misceat, et altare ac sacrificium commune constituat.

XVIII. Sed in multum, inquit, proficit nomen Christi [PL3.1170A] ad fidem et baptismi sanctificationem, ut quicumque et ubicumque in nomine Christi baptizatus fuerit, consequatur statim gratiam Christi, quando huic loco breviter occurri possit et dici quoniam, si in nomine Christi valuit foris baptisma ad hominem purgandum in ejusdem Christi nomine valere illic potuit et manus impositio ad accipiendum Spiritum sanctum. Et incipient caetera quoque quae apud haereticos aguntur justa et legitima videri, quando in nomine Christi gerantur, secundum quod vos in epistola vestra exsecuti estis, non nisi in Ecclesia sola valere posse nomen Christi, cui uni concesserit Christus coelestis gratiae potestatem.

XIX. Quod autem pertinet ad consuetudinem refutandam, quam videntur opponere veritati, quis [PL3.1170B] tam vanus sit ut veritati consuetudinem praeferat, aut qui, perspecta luce, tenebras non derelinquat? Nisi si et Judaeos, Christo adventante, id est veritate, adjuvat in aliquo antiquissima consuetudo, quod, relicta nova veritatis via, in vetustate permanserint. Quod quidem adversus Stephanum vos dicere, Afri, potestis, cognita veritate, errorem vos consuetudinis reliquisse. Caeterum nos veritati et consuetudinem jungimus, et consuetudini Romanorum consuetudinem, sed veritatis opponimus, ab initio hoc tenentes quod a Christo et ab Apostolis traditum est. Nec meminimus hoc apud nos aliquando coepisse, cum semper istic observatum sit ut nonnisi unam Dei Ecclesiam nocemus, et sanctum Baptisma nonnisi sanctae [PL3.1170C] Ecclesiae computaremus. Plane, quoniam quidam de eorum baptismo dubitabant qui, etsi non ut nos Prophetas recipiunt, eosdem tamen Patrem et Filium nosse nobiscum videntur, plurimi simul convenientes in Iconio, diligentissime tractavimus et confirmavimus repudiandum esse omne omnino baptisma quod sit extra Ecclesiam constitutum.

XX. Ad illud autem quod pro haereticis ponunt, [PL3.1171A] et aiunt Apostolum dixisse, Sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur (Philip., I, 18), ut respondeamus, ineptum est, quando manifestum sit Apostolum in epistola sua qua hoc dixit, neque haereticorum neque baptismi eorum mentionem fecisse, sed locutum esse de fratribus tantum, sive perfide secum loquentibus, sive in fide sincera perseverantibus, nec oporteat hoc longo tractatu excutere, sed ipsam satis sit epistolam legere, et quid Apostolus dixerit, de ipso Apostolo recognoscere.

XXI. Quid ergo, inquiunt, fiet de his qui ab haereticis venientes sine Ecclesiae baptismo admissi sunt? Si de saeculo excesserunt, in eorum numero habentur qui apud nos catechisati quidem sunt, sed prius quam baptizarentur obierunt, non modo dicunt emolumentum [PL3.1171B] veritatis et fidei, ad quam, relicto errore, pervenerant, etsi consummationem gratiae consecuti non sunt, morte praeventi. Qui autem adhuc in saeculo permanent baptizentur Ecclesiae Baptismo, ut remissionem peccatorum consequi possint, ne, per alienam praesumptionem, in pristino errore manentes, sine gratiae consummatione moriantur. Caeterum quale delictum est, vel illorum qui admittunt, vel eorum [PL3.1172A] qui admittuntur, ut non ablutis per Ecclesiae lavacrum sordibus, nec peccatis expositis, usurpata temere communicatione contingant corpus et sanguinem Domini, cum scriptum sit: Quicumque ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27).

XXII. Nos etiam illos quos hi qui prius in Ecclesia catholica episcopi fuerant, et postmodum sibi potestatem clericae ordinationis assumentes baptizaverunt, pro non baptizatis habendos judicavimus. Et hoc apud nos observatur, ut quicumque ab illis tincti ad nos veniunt, tamquam alieni et nihil consecuti, unico et vero Ecclesiae catholicae Baptismo apud nos baptizentur et lavacri vitalis regenerationem consequantur. Et tamen multum interest inter eum qui invitus et necessitate [PL3.1172B] persecutionis coactus succubuit, et illum qui sacrilega voluntate audax contra Ecclesiam rebellat, vel in Patrem et Deum Christi et totius mundi conditorem impia voce blasphemat. Et non pudet Stephanum hoc asserere, ut per eos qui, cum ipsi in omnibus peccatis sint constituti, dicat posse remissionem peccatorum dari, quasi possit esse in domo mortis lavacrum salutis!

XXIII. Ubi ergo erit quod scriptum est: Ab aqua [PL3.1173A] aliena abstine te et a fonte alieno ne biberis (Prov. IX, 19, juxt. LXX), si relicto Ecclesiae fonte signato, alienam aquam pro tua suscipis et profanis fontibus Ecclesiam polluis? Quando enim baptismo haereticorum communicas, quid aliud quam de voragine et coeno illorum bibis, et ipse Ecclesiae sanctificatione purgatus, alienarum sordium contactibus inquinaris? Nec metuis judicium Dei haereticis testimonium contra Ecclesiam perhibens, cum scriptum sit: Falsus testis non erit impunitus (Prov. XIX, 5). Quin immo, tu haereticis omnibus pejor es: nam, cum inde multi, cognito errore suo, ad te veniant ut Ecclesiae verum lumen accipiant, tu venientium errores adjuvas, et, obscurato lumine ecclesiasticae veritatis, tenebras haereticae noctis accumulas. Cumque se illi in peccatis [PL3.1173B] esse et nihil gratiae habere se, ac propterea ad Ecclesiam venire fateantur, tu eis remissionem peccatorum subtrahis, quae in baptismo datur, dum dicis eos jam baptizatos et extra Ecclesiam Ecclesiae gratiam consecutos. Nec intelligis animas eorum de manu tua exquiri cum judicii dies venerit, qui sitientibus Ecclesiae potum negasti, et volentibus vivere causa mortis fuisti. Et insuper indignaris.

XXIV. Vide qua imperitia reprehendere audeas eos qui contra mendacium pro veritate nituntur. Quis enim justius indignari contra alterum debuit? utrumne qui hostes Dei asserit, an vero qui adversus eum qui hostes Dei asserit pro Ecclesiae veritate consentit? Nisi quod imperitos etiam animosos atque iracundos esse manifestum [PL3.1173C] est, dum per inopiam consilii et sermonis ad iracundiam [PL3.1174A] facile vertuntur, ut de nullo alio magis quam de te dicat Scriptura divina: Homo animosus parat lites, et vir iracundus exaggerat peccata (Prov. XXIX, 22). Lites enim et dissensiones quantas parasti per Ecclesias totius mundi? Peccatum vero quam magnum tibi exaggerasti, quando te a tot gregibus scidisti! Excidisti enim te ipsum. Noli te fallere; siquidem ille est vere schismaticus qui se a communione ecclesiasticae unitatis apostatam fecerit: dum enim putas omnes a te abstineri posse, solum te ab omnibus abstinuisti. Nec te informare ad regulam veritatis et pacis vel Apostoli praecepta potuerunt monentis et dicentis: Obsecro ergo vos ego vinctus in Domino, digne ambulare vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate sensus et lenitate, cum patientia sustinentes [PL3.1174B] invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis; unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis (Eph. IV, 1-6).

XXV. Haec Apostoli mandata et monitasalutaria quam diligenter Stephanus implevit, humilitatem sensus et lenitatem primo in loco servans. Quid enim humilius aut lenius quam cum tot episcopis per totum mundum dissensisse, pacem cum singulis vario discordiae genere rumpentem, modo cum Orientalibus, quod nec vos latere confidimus, modo vobiscum, qui in Meridie estis; a quibus legatos episcopos [PL3.1174C] patienter satis et leniter suscepit, ut eos nec ad [PL3.1175A] sermonem saltem colloquii communis admitteret, adhuc insuper, dilectionis et charitatis memor, praeciperet fraternitati universae ne quis eos in domum suam reciperet, ut venientibus, non solum pax et communio, sed et tectum et hospitium negaretur. Hoc est servasse unitatem spiritus in conjunctione pacis, abscindere se a charitatis unitate, et alienum se per omnia fratribus facere, et contra sacramentum et fidem contumacis furore discordiae rebellare. Apud talem potest esse unum corpus et unus spiritus, apud quem fortasse ipsa anima una non est sic lubrica et mobilis et incerta? Sed quantum ad illum pertinet, relinquamus. Excutiamus potius id de quo maxima quaestio est. Qui contendunt ab haereticis baptizatos sic recipi oportere tamquam legitimi [PL3.1175B] baptismi gratiam consecutos, unum nobis atque illis baptisma dicunt esse et in nullo discrepare. Sed quid ait apostolus Paulus? Unus Dominus, una fides, [PL3.1176A] unum baptisma, unus Deus (Ephes. IV, 5). Si unum atque idem est cum nostro baptisma haereticorum, sine dubio et fides una est. Si autem fides una est, utique et Dominus unus est. Si Dominus unus est, consequens est dicere quia unus est. Si autem haec unitas, quae separari omnino et dividi non potest, etiam apud haereticos ipsa est, quid ultra contendimus, ut quid illos haereticos et non christianos vocamus? Porro, cum nobis et haereticis nec Deus unus sit, nec Dominus unus, nec una Ecclesia, nec fides una, sed nec unus spiritus, aut corpus unum, manifestum est nec baptisma nobis et haereticis commune esse posse, quibus nihil est omnino commune. Et tamen non pudet Stephanum talibus adversus Ecclesiam patrocinium praestare et propter haereticos [PL3.1176B] asserendos fraternitatem scindere, insuper et Cyprianum pseudo-christum et pseudo-apostolum et dolosum operarium dicere. Qui omnia in se esse conscius [PL3.1177A] praevenit, ut alteri ea per mendacium objiceret quae ipse ex merito audire deberet. Bene te valere omnibus nobis cum universis qui in Africa sunt episcopis [PL3.1178A] et cunctis clericis et omni fraternitate universi optamus, ut perpetuo unanimes et unum sentientes habeamus nobiscum etiam de longinquo adunatos.

पाठकों की प्रतिक्रियाएँ

टिप्पणियाँ

Fons: Patrologia Latina, t. 4, coll. 397C-411B; t. 3, coll. 991A-1178A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

Epistolae XLI, XLII, XLIII, XLV, XLVI, XLVII, XLVIII, XLIX, LII, LV, LVII, LVIII, LIX, LXVII, LXXII, LXXIII, LXXIV, LXXV, LXXVI, quibus hoc volumine Migne solum argumentum praebet, ex tomo III (PL 3) suppletae sunt.

Epistolae LIV, LXVIII, LXX textum neque in hoc volumine neque in tomo III habent.

0
उपयोगकर्ता द्वारा प्रकाशित: Rodion Vlasov
पृष्ठ निर्माण तिथि: 2026-11-22, अद्यतन: 2026-11-22