CAPUT PRIMUM

1. Altior significatio latet [PL38.475] in re gesta. Evangelii lectio quam modo audivimus, admonet humilitatem omnium nostrum, videre et cognoscere ubi simus, et quo nobis tendendum et festinandum sit. Non enim nihil significat navis illa portans discipulos, quae contrario vento laborabat in fluctibus. Neque sine causa Dominus relictis turbis ascendit in montem, ut solus oraret; deinde veniens ad discipulos suos, periclitantes invenit, ambulans super mare, et confirmavit eos ascendens in navem, fluctusque placavit. Quid autem mirum, si omnia placare potest, qui condidit omnia? Tamen posteaquam ascendit in navem, venerunt qui portabantur, dicentes: Vere Filius Dei es tu. Sed ante istam evidentiam turbati sunt, videntes eum super mare. Dixerunt enim: Phantasma est. Ille autem ascendens in navem, abstulit fluctuationem mentis de cordibus ipsorum, ubi jam amplius dubitatione periclitabantur mente, quam corpore in fluctibus.

CAPUT II

2. Quid significet transitus maris in navi. In omnibus tamen quae fecit Dominus, admonet nos quemadmodum hic vivamus. Nemo quippe in hoc saeculo non peregrinus est: quamvis non omnes ad patriam redire desiderent. Ex ipso autem itinere fluctus tempestatesque patimur: sed opus est vel in navi simus. Nam si in navi pericula sunt, sine navi certus interitus. Quantasvis enim vires habeat lacertorum qui natat in pelago, aliquando magnitudine maris victus absorbetur et mergitur. Opus est ergo ut in navi simus, hoc est, ut in ligno portemur, ut mare hoc transire valeamus. Hoc autem lignum, quo infirmitas nostra portatur, crux est Domini, in qua signamur, et ab hujus mundi submersionibus vindicamur. Patimur fluctus: sed ille Deus est, qui opituletur nobis.

3. Christi in monte oratio. Quod enim ascendit relictis turbis solus Dominus orare in montem, mons ille alta coelorum significat. Relictis enim turbis, solus Dominus post resurrectionem ascendit in coelum, et ibi interpellat pro nobis, sicut Apostolus dicit (Rom. VIII, 34). Est ergo quod significat, relictis turbis, ascendit in montem ut solus oraret. Solus enim est adhuc primogenitus a mortuis, post resurrectionem corporis ad dexteram Patris, pontifex et advocatus precum nostrarum. Caput Ecclesiae sursum est, ut caetera membra sequantur in finem. Si ergo interpellat pro nobis, quasi in montis verticem, super celsitudinem omnium creaturarum, solus orat.

CAPUT III

4. Navis jactata tempestate. Interea navis portans discipulos, id est, Ecclesia, fluctuat et quatitur tempestatibus tentationum: et non quiescit ventus contrarius, id est, adversans ei diabolus, et impedire nititur ne perveniat ad quietem. Sed major est qui interpellat pro nobis. Nam in ista nostra fluctuatione in qua laboramus, dat nobis fiduciam, veniens ad nos, et confortans nos: tantum ne turbati in navi excutiamus nos, et projiciamus in mare. Quia etsi turbatur navis, navis est tamen. Sola portat discipulos, et recipit Christum. Periclitatur quidem in mari: sed sine illa statim peritur. Tene te [PL38.476] itaque in navi, et roga Deum. Deficientibus enim omnibus consiliis, cum neque gubernacula suffecerint, et ipsa velorum extensio majori periculo quam utilitati fuerit; dimissis humanis omnibus adjutoriis et viribus, sola restat nautis intentio deprecandi et voces ad Deum fundendi. Qui ergo praestat navigantibus, ut perveniant ad portum, numquid Ecclesiam suam dimissurus est, ut eam non perducat ad requiem?

CAPUT IV

5. Tempestas absente Domino. Tamen, fratres, maxima perturbatio in ista navi non est, nisi in absentia Domini. In Ecclesia constitutus, absentem habet Dominum? Quando habet absentem Dominum? Quando vincitur aliqua cupiditate. Quomodo enim quodam loco in sacramento dictum accipitur, Sol non occidat super iracundiam vestram; neque detis locum diabolo (Ephes. IV, 26, 27): intelligitur autem, non de isto sole qui habet quamdam sublimitatem inter coelestia visibilia, qui communiter videri potest et a nobis et a bestiis; sed de illa luce, quam non vident nisi pura corda fidelium sicut dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Hoc enim lumen visibilis solis etiam pecora minutissima et brevissima illuminat. Est ergo lumen verum justitia atque sapientia, quod desinit mens videre, cum perturbatione iracundiae fuerit tanquam nubilo superata: et tunc quasi occidit sol super iracundiam hominis. Sic et in ista navi, cum absens est Christus, suis quisque tempestatibus quatitur et iniquitatibus et cupiditatibus suis. Dicit enim tibi Lex, verbi gratia, Ne falsum testimonium dicas (Exod. XX, 16). Si intelligas testimonii veritatem, lucem habes in mente: si autem turpis lucri cupiditate superatus, statueris animo falsum dicere testimonium, jam incipies absente Christo tempestate turbari; fluctuabis fluctibus avaritiae tuae, periclitaberis tempestate concupiscentiarum tuarum, et quasi absente Christo pene submergeris.

CAPUT V

6. Retro respicere, quid. Quam metuendum est, ne avertatur navis, et retro respiciat? quod fit, cum relicta spe coelestium praemiorum, ad ea quae videntur et transeunt, detorquente cupiditate quisque convertitur. Nam et tentationibus libidinum qui perturbatur, et tamen in ea quae intus sunt conspicit, non est usque adeo desperatus, veniam delictis suis deprecans, et intentus evincere atque transmeare rabiem saevientis maris. Qui vero ita detorquetur ab se, ut dicat in corde suo, Non videt Deus; non enim de me cogitat, aut curat an peccem: vertit proram, fertur procella, et unde veniebat impellitur. Sunt enim multae cogitationes in cordibus hominum: et fluctibus hujus saeculi, et multis tempestatibus navis Christo absente turbatur.

CAPUT VI

7. Vigilia noctis quarta. Fides crucis. Quarta vero vigilia noctis, finis est noctis: una enim vigilia tribus horis constat. Significat ergo, quod jam in fine saeculi subvenit Dominus, et videtur ambulare super aquas. Quanquam enim turbetur tentationum [PL38.477] procellis haec navis, videt tamen glorificatum Deum ambulare super omnes tumores maris; hoc est, super omnes hujus saeculi principatus. Antea enim dictum est ex voce passionis ejus, quia secundum carnem cum demonstraret humilitatis exemplum, evanuerunt adversus eum fluctus maris, quibus cessit voluntate pro nobis, ut impleretur illa prophetia: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 3). Non enim repulit falsos testes, nec saevientem clamorem dicentium, Crucifigatur (Matth. XXVII, 23). Rabida corda et ora furentium non potestate compressit, sed patientia toleravit. Fecerunt ei quanta voluerunt: quia factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Postea vero quam resurrexit a mortuis, ut pro discipulis in Ecclesia tanquam in navi constitutis, et fide crucis suae tanquam ligno portatis, et tentationibus hujus saeculi tanquam fluctibus maris periclitantibus, solus oraret; coepit nomen ejus honorari et in hoc saeculo, in quo contemptus, accusatus, occisus est: ut qui venerat secundum passionem carnis in altitudinem maris, et tempestas demerserat eum, jam superborum cervices tanquam spumam undarum sui nominis honore calcaret. Sicut nunc Dominum videmus tanquam ambulantem super mare, sub cujus pedibus totam hujus saeculi rabiem subjectam esse conspicimus.

CAPUT VII

8. Error discipulorum errores figurat haereticorum. Sed accedunt periculis tempestatum etiam errores haereticorum; et non desunt qui sic tentent animos eorum qui sunt in navi, ut dicant Christum non fuisse natum de virgine, nec verum corpus habuisse, sed oculis visum esse quod non erat. Et istae opiniones haereticorum nunc natae sunt, quando jam nomen Christi per omnes gentes clarificatur, tanquam Christo jam ambulante super mare. Tentati discipuli dixerunt, Quia phantasma est. Sed ille nos adversus istas pestes sua voce confirmat, dicens, Fidite, ego sum; nolite timere. Vano enim timore homines de Christo ista senserunt, attendentes honorem ejus et majestatem: et non putant quod sic potuerit nasci, qui sic meruit clarificari, tanquam expavescentes super mare ambulantem. Quo facto, honoris ejus excellentia figuratur: atque ita quod phantasma esset, existimant. Sed cum ille dicit, Ego sum; quid aliud dicit, nisi non in se esse quod non est? Itaque si carnem ostendit, caro erat; si ossa, ossa erant; si cicatrices, cicatrices erant. Non enim erat in illo, Est, et Non; sed, Est in illo erat, sicut Apostolus dicit (II Cor. 1, 19). Inde est vox illa, Fidite, ego sum; nolite timere. Hoc est, Nolite sic expavescere meam dignitatem, ut mihi velitis auferre veritatem. Etsi super mare ambulo, etsi elationes et fastus saeculares tanquam rabidos fluctus sub pedibus habeo, tamen verus homo apparui, tamen verum de me Evangelium meum praedicat, quod ex virgine natus sim, quod Verbum caro factus sim; quod verum dixi, Palpate, et videte, quia spiritus [PL38.478] ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39): quod manus dubitantis vera vulnerum meorum vestigia tractaverunt. Itaque, Ego sum; nolite timere.

CAPUT VIII

9. Error alius itidem figuratus. Non autem illos solos significat ista res, quod putaverunt discipuli quia phantasma est; non illos solos designat, qui humanam carnem habuisse Dominum negant, et aliquando etiam eos qui in navi sunt caeca pravitate perturbant: sed etiam illos qui Dominum putant in aliquo fuisse mentitum, et ea quae minatus est impiis, eventura esse non credunt. Quasi in parte sit verax et in parte mendax, veluti phantasma apparens in verbis, quasi quod est et non est. Sed qui bene intelligunt vocem dicentis, Ego sum; nolite timere: jam credunt omnia verba Domini, ut quemadmodum sperant praemia quae promittit, ita poenas timeant quas minatur. Sicut enim verum est quod dicturus est ad dexteram positis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi: ita verum est quod audituri sunt ad sinistram constituti, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Nam et ista opinio, qua putant homines Christum non vera fuisse iniquis et perditis comminatum, ex hoc nata est, quia vident populos multos et innumerabiles turbas nomini ejus esse subjectas: ut ex eo illis videatur Christus phantasma esse, quia super mare ambulabat; id est, ideo videatur mentiri in comminatione poenarum, quia quasi non potest perdere tam innumerabiles populos, qui nomini ejus et honori subjecti sunt. Sed audiant dicentem, Ego sum. Illi ergo non timeant, qui veracem in omnibus Christum credentes, non solum id quod promisit appetunt, sed etiam fugiunt quod minatus est: quia etiamsi super mare ambulat, id est, omnia genera hominum in isto saeculo constituta illi subjecta sunt; tamen non est phantasma, et ideo non mentitur cum dicit, Non omnis qui mihi dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Id. VII, 21).

CAPUT IX

10. Petrus ambulans super mare. Quid ergo significat etiam quod Petrus ausus est ad illum venire super aquas? Gestat enim Petrus Ecclesiae plerumque personam. Quid ergo aliud dictum putamus, Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas: nisi, Domine, si tu verax es, et in nullo mentiris, clarificetur etiam Ecclesia tua in isto saeculo, quia hoc de te prophetia praedicavit? Ambulet ergo super aquas, et sic ad te veniat illa cui dictum est, Vultum tuum deprecabuntur divites plebis (Psal. XLIV, 13). Sed quoniam Dominum laus humana non tentat, homines autem saepe in Ecclesia humanis laudibus et honoribus perturbantur, et prope merguntur; ideo Petrus trepidavit in mari, magnam vim tempestatis exhorrens. Quis enim non timet illam vocem: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et conturbant semitas pedum vestrorum (Isai. III, 12)? Et quia luctatur animus adversus concupiscentiam laudis humanae, bonum est in tali periculo ad orationem et deprecationem convertatur: ne forte qui laude mulcetur [PL38.479] vituperatione subruatur atque mergatur. In unda exclamet titubans Petrus, et dicat, Domine, salva me. Porrigit enim Dominus manum: et quamvis increpet, dicens, Modicae fidei, utquid dubitasti? quare non recto itinere illum intuens ad quem tendebas, nonnisi in Domino gloriatus es? tamen a fluctibus rapit, et confitentem infirmitatem suam atque illius auxilium postulantem, perire non sinit. Recepto autem Domino in navi, confirmata fide atque omni dubitatione sublata, sedatisque tempestatibus maris, ut jam ad terrae stabilitatem securitatemque veniatur, adorant omnes dicentes, Vere Filius Dei es tu. Hoc est enim gaudium sempiternum, quo perspicua veritas, et Verbum Dei, et Sapientia per quam facta sunt omnia, et eminentia misericordiae ejus, et cognoscitur et amatur.

SERMO LXXVI. Rursus in Matthaei cap. XIV, 24-33, de Domino ambulante super aquas maris, et de Petro titubante

CAPUT PRIMUM

1. Mare, saeculum. Petrus Ecclesiae typus. Evangelium quod recentissime recitatum est de Domino Christo, qui super aquas maris ambulavit; et de apostolo Petro, qui ambulans timendo titubavit, et diffidendo mersus, confitendo rursus emersit; admonet nos intelligere mare praesens saeculum esse, Petrum vero apostolum Ecclesiae unicae typum. Ipse enim Petrus in Apostolorum ordine primus, in Christi amore promptissimus, saepe unus respondet pro omnibus. Ipse denique Domino Jesu Christo requirente, quemnam homines dicerent eum esse, et opiniones varias hominum discipulis respondentibus, rursusque Domino interrogante et dicente, Vos autem quem me esse dicitis? respondit Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi. Unus pro multis dedit responsum, unitas in multis. Tunc ei Dominus ait: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis. Deinde addidit: Et ego dico tibi. Tanquam diceret: Quia tu dixisti mihi, Tu es Christus Filius Dei vivi: et ego dico tibi, Tu es Petrus. Simon quippe antea vocabatur. Hoc autem ei nomen, ut Petrus appellaretur, a Domino impositum est: et hoc in ea figura, ut significaret Ecclesiam. Quia enim Christus petra, Petrus populus christianus. Petra enim principale nomen est. Ideo Petrus a petra, non petra a Petro: quomodo non a christiano Christus, sed a Christo christianus vocatur. Tu es ergo, inquit, Petrus; et super hanc petram quam confessus es, super hanc petram quam cognovisti, dicens, Tu es Christus Filius Dei vivi, aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 13-18): id est, Super me ipsum Filium Dei vivi, aedificabo Ecclesiam meam. Super me aedificabo te, non me super te.

CAPUT II

2. Ecclesia non super homines, sed super Christum aedificata. Nam volentes homines aedificari super homines, dicebant: Ego quidem sum [PL38.480] Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ipse est Petrus. Et alii qui nolebant aedificari super Petrum, sed super petram, Ego autem sum Christi. Apostolus autem Paulus ubi cognovit se eligi, et Christum contemni: Divisus est, inquit, Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 12, 13)? Quomodo non in Pauli, sic nec in Petri; sed in nomine Christi: ut Petrus aedificaretur super petram, non petra super Petrum.

3. Petrus primo beatus, et mox satanas dictus. Idem ergo Petrus a petra cognominatus beatus, Ecclesiae figuram portans, apostolatus principatum tenens, continuo post paululum jam audito quod beatus esset, jam audito quod Petrus esset, jam audito quod supra petram aedificandus esset, posteaquam audivit futuram Domini passionem, quia praedixerat eam cito futuram discipulis suis, displicuit ei. Timuit ne perderet morientem, quem confessus fuerat vitae fontem. Turbatus est, dicens: Absit a te, inquit, Domine; non fiet istud. Propitius esto tibi, Deus; nolo te mori. Petrus dicebat Christo, Nolo te mori; sed melius dicebat Christus, Volo pro te mori. Denique continuo reprehendit, quem paulo ante laudaverat; et quem beatum dixerat, satanam appellat. Redi, inquit, post me, satana; scandalum mihi es: non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 22, 23). Quid nos vult facere ex hoc quod sumus, qui sic culpat quod homines sumus? Vultis scire quid nos velit facere? Audite Psalmum: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes. Sed humana sapiendo: Vos autem sicut homines moriemini (Psal. LXXXI, 6, 7). Idem ipse Petrus paulo ante beatus, postea satanas, in momento uno, infra pauca verba. Miraris differentiam nominum, differentias attende causarum. Quid miraris, quia paulo ante beatus, postea satanas? Attende causam quare beatus. Quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Ideo beatus, quia tibi non caro et sanguis revelavit. Si enim caro et sanguis hoc tibi revelaret; de tuo: quia vero non caro et sanguis tibi revelavit, sed Pater meus qui in coelis est; de meo, non de tuo. Quare de meo? Quia omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15). Ecce audisti causam, quare beatus, et quare Petrus. Quare autem illud quod horrescimus, et repetere nolumus? Quare, nisi quia de tuo? Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.

CAPUT III

4. In Petro firmi et infirmi figurati. Hoc intuentes nos Ecclesiae membrum, discernamus quid de Dei, quid de nostro. Tunc enim non titubabimus, tunc in petra fundabimur, fixi et stabiles erimus adversus ventos, imbres, flumina, tentationes videlicet praesentis saeculi. Illum tamen videte Petrum, qui tunc erat figura nostra: modo fidit, modo titubat; modo immortalem confitetur, modo timet ne moriatur. Proinde quia Ecclesia Christi habet firmos, habet et infirmos; nec sine firmis potest esse, nec sine infirmis: unde dicit Paulus apostolus, Debemus autem nos firmi, infirmorum onera sustinere (Rom. XV, 1); in [PL38.481] eo quod dixit Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi, firmos significat; in eo autem quod trepidat et titubat, et Christum pati non vult, mortem timendo, vitam non agnoscendo, infirmos Ecclesiae significat. In illo ergo uno apostolo, id est, Petro, in ordine Apostolorum primo et praecipuo, in quo figurabatur Ecclesia, utrumque genus significandum fuit, id est, firmi et infirmi: quia sine utroque non est Ecclesia.

5. Homo in se infirmus, potens in Domino. Hinc est ergo et quod modo lectum est, Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. Si tu es, jube me: non enim possum hoc in me, sed in te. Agnovit quid sibi esset a se, quid ab illo, cujus voluntate credidit se posse, quod nulla infirmitas humana possit. Ergo, Si tu es, jube: quia cum jusseris, fiet. Quod ego non valeo praesumendo, tu potes jubendo. Et Dominus, Veni, inquit. Et sine ulla dubitatione Petrus ad verbum jubentis, ad praesentiam sustentantis, ad praesentiam regentis sine ulla cunctatione desiluit in aquas, et ambulare coepit. Potuit quod Dominus, non in se, sed in Domino. Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux; sed in Domino (Ephes. V, 8). Quod nemo potest in Paulo, nemo in Petro, nemo in alio ullo Apostolorum, hoc potest in Domino. Ideo bene Paulus utiliter se contemnens, illum commendans: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? Non ergo in me, sed mecum; non sub me, sed sub illo.

CAPUT IV

6. Infirmitatis propriae cognitio necessaria ad gratiam obtinendam. Ergo ambulavit Petrus super aquas in jussu Domini, sciens hoc se a se habere non posse. Fide valuit quod humana infirmitas non valeret. Hi sunt firmi Ecclesiae. Attendite, audite, intelligite, agite. Neque enim agendum est cum firmis alibi, ut sint infirmi: sed agendum est cum infirmis, ut sint firmi. Multos autem impedit a firmitate praesumptio firmitatis. Nemo erit a Deo firmus, nisi qui se a se ipso sentit infirmum. Pluviam voluntariam segregans Deus haereditati suae. Quid praeceditis, qui quod dicturus sum nostis? Temperetur velocitas, ut sequatur tarditas. Hoc dixi, et hoc dico: audite, capite, facite. Nemo a Deo fit firmus, nisi qui se a se ipso sentit infirmum. Pluviam ergo voluntariam, sicut Psalmus dicit, voluntariam; non meritorum nostrorum, sed voluntariam. Pluviam ergo voluntariam segregans Deus haereditati suae: etenim infirmata est; tu vero perfecisti eam (Psal. LXVII, 10). Quia pluviam voluntariam segregasti, non attendens hominum merita, sed tuam gratiam et misericordiam. Infirmata est ergo ipsa haereditas, et agnovit se infirmam in se, ut firma esset in te. Non firmaretur, si non infirmaretur, ut abs te in te perficeretur.

CAPUT V

7. Paulus infirmitatem suam agnoscens perficitur. Vide hujus haereditatis portiunculam Paulum, vide infirmatum, qui dixit: Non sum idoneus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Quare ergo Apostolus es? Gratia Dei sum quod [PL38.482] sum. Non sum idoneus, sed gratia Dei sum quod sum. Infirmatus est Paulus, tu vero perfecisti eum. Jamvero quia gratia Dei est quod est, vide quid sequatur: Et gratia ejus in me non fuit vacua, sed pius omnibus illis laboravi. Vide ne praesumptione perdas, quod infirmitate meruisti. Bene hoc, bene: Non sum idoneus vocari Apostolus; gratia ejus sum quod sum; et gratia ejus in me non fuit vacua: omnia optime. Sed, Plus illis omnibus laboravi: quasi tibi coepisti tribuere, quod paulo ante Deo dederas. Agnosce, et sequere: Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 9, 10). Bene, infirme: firmissime eris exaltatus, quia non es ingratus. Tu es idem ipse Paulus in te parvus, in Domino magnus. Tu es qui ter Dominum rogasti, ut stimulus carnis, angelus satanae, a quo colaphizabaris, auferretur a te. Quid tibi dictum est? quid audisti quando hoc petisti? Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. (II Cor. XII, 7-9). Etenim infirmatus est, tu vero perfecisti eum.

8. Petrus potens non in se, sed in Domino. Sic et Petrus, Jube me, inquit, venire ad te super aquas. Homo audeo, sed non hominem rogo. Jubeat Deus homo, ut possit quod non potest homo. Veni, inquit. Et descendit, et coepit ambulare super aquas: et potuit Petrus, quia jusserat petra. Ecce quid Petrus in Domino; quid in se? Videns ventum validum, timuit; et cum coepisset mergi, exclamavit: Domine, pereo, libera me. Praesumpsit de Domino, potuit de Domino: titubavit ut homo, rediit ad Dominum. Si dicebam, Motus est pes meus. Psalmus loquitur, sancti cantici vox est; et si agnoscamus, et nostra: imo si velimus, et nostra est. Si dicebam, motus est pes meus, Quare motus, nisi quia meus? Et quid sequitur? Misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 18). Non virtus mea; sed misericordia tua. Numquid enim Dominus deseruit titubantem, quem audivit invocantem? Ubi est illud, Quis invocavit Deum, et desertus est ab eo (Eccli. II, 12)? Ubi et illud, Et omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II, 32)? Continuo porrigens adjutorium dexterae suae, levavit mergentem, increpavit diffidentem: Modicae fidei, quare dubitasti? De me praesumpsisti, de me dubitasti.

CAPUT VI

9. In saeculi adversitate seu felicitate cupiditas tempestas est. Eia, fratres, sermo concludendus est. Attendite saeculum quasi mare, ventus validus, et magna tempestas. Unicuique sua cupiditas, tempestas est. Amas Deum; ambulas super mare, sub pedibus tuis est saeculi tumor. Amas saeculum; absorbebit te. Amatores suos vorare novit, non portare. Sed cum fluctuat cupiditate cor tuum, ut vincas tuam cupiditatem, invoca Christi divinitatem. Putatis tunc esse ventum contrarium, quando est hujus saeculi adversitas? Quando enim bella, quando tumultus, quando fames, quando pestilentia, quando cuique hominum, etiam singulo evenit privata calamitas, tunc putatur ventus adversus, ibi putatur invocandus Deus. Quando autem temporali felicitate saeculum arridet, quasi non est ventus contrarius. Noli hinc interrogare temporis tranquillitatem: interroga, sed tuam cupiditatem. [PL38.483] Vide si tranquillitas est in te; vide si non te subvertit ventus interior: hoc vide. Magnae virtutis est, cum felicitate luctari, ne illiciat, ne corrumpat, ne ipsa subvertat felicitas. Magnae, inquam, virtutis est, cum felicitate luctari; magnae felicitatis est, a felicitate non vinci. Disce calcare saeculum: memento fidere in Christo. Et si motus est pes tuus, si titubas, si aliqua non superas, si mergi incipis, dic: Domine, pereo, libera me. Dic, Pereo; ne pereas. Solus enim a morte carnis liberat te, qui mortuus est in carne pro te. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO LXXVII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XV, 21-28, Egressus Jesus de Genezareth, secessit in partes Tyri et Sidonis, et ecce mulier Chananaea, etc

CAPUT PRIMUM

1. Chananaea mulier humilitatis exemplum. Chananaea ista mulier, quae modo nobis lectione evangelica commendata est, praebet nobis humilitatis exemplum, et pietatis viam: ab humilitate in alta surgere ostendit. Erat autem, sicuti apparet, non de populo Israel, unde Patriarchae, unde Prophetae, unde parentes Domini nostri Jesu Christi secundum carnem; unde ipsa virgo Maria, quae peperit Christum. Non ergo ex isto populo erat haec mulier: sed erat ex Gentibus. Nam, sicut audivimus, secessit Dominus in partes Tyri et Sidonis, et inde mulier Chananaea de finibus illis egressa, petebat beneficium instantissime curandae filiae suae, quae male a daemonio vexabatur. Tyrus et Sidon non erant civitates populi Israel, sed Gentium; quamvis vicinae illi populo. Clamabat ergo avida impetrandi beneficii, fortiterque pulsabat: et dissimulabatur ab ea, non ut misericordia negaretur, sed ut desiderium accenderetur; nec solum ut desiderium accenderetur, sed, sicut ante dixi, ut humilitas commendaretur. Clamabat ergo tanquam Domino non audiente, sed quod facturus erat in silentio disponente. Discipuli rogaverunt pro illa Dominum, et dixerunt: Dimitte illam, quia clamat post nos. Et ille: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel.

CAPUT II

2. Quomodo Christus nonnisi ad Israelitas missus. Solutio quaestionis. Hic verborum istorum oritur quaestio: Unde nos ad ovile Christi de Gentibus venimus, si non est missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel? Quid sibi vult hujus secreti tam alta dispensatio, ut cum Dominus sciret quare veniret, utique ut Ecclesiam haberet in omnibus Gentibus, non se missum dixerit, nisi ad oves quae perierunt domus Israel? Intelligimus ergo praesentiam corporis sui, nativitatem suam, exhibitionem miraculorum, virtutemque resurrectionis in illo populo eum ostendere debuisse; ita fuisse dispositum, sic ab initio commendatum, hoc praedictum, hoc impletum: quia [PL38.484] Christus Jesus ad gentem Judaeorum venire debuit videndus, occidendus, et lucraturus eos inde quos ante praescivit. Non enim damnata illa plebs est, sed ventilata. Ibi erat paleae multitudo, ibi granorum occulta dignitas: ibi quod incenderetur, ibi unde horreum repleretur. Nam unde Apostoli nisi inde? unde Petrus? unde caeteri?

3. Saulus in Paulum mutatus. Ratio mutati nominis Sauli in Pauli. Unde ipse Paulus, primo Saulus? hoc est, primo superbus, post humilis. Nam quando Saulus, a Saüle nomen derivatum erat. Saül autem rex superbus: in regno autem David humilem persequebatur (I Reg. XVIII-XXIV). Quando ergo Saulus, qui postea Paulus, tunc utique superbus, tunc persecutor innocentium, tunc vastator Ecclesiae. Acceperat enim litteras (velut zelo Synagogae ardens, et insequens christianum nomen) a sacerdotibus, ut exhiberet quoscumque invenisset christianos ad luenda supplicia. Cum pergit, cum anhelat caedes, cum sitit sanguinem, coelesti Christi voce prostratus est persecutor, erectus est praedicator (Act. IX). Impletum in illo quod scriptum est in propheta: Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39). Hoc enim percutit Deus, quod se in homine extollit adversus Deum. Non est impius medicus, qui tumorem ferit, qui putredinem secat aut urit. Dolorem ingerit: ingerit, sed ut perducat ad sanitatem. Molestus est: sed nisi esset, utilis non esset. Prostravit ergo Christus una voce Saulum, erexit Paulum: hoc est, prostravit superbum, erexit humilem. Nam quae fuit ratio mutandi sibi nominis, ut cum Saulus antea vocaretur, postea se Paulum dici vellet; nisi quia Sauli nomen in se agnovit, cum persequeretur, fuisse superbiae? Elegit ergo humile nomen, ut Paulus, hoc est minimus, vocaretur. Paulum enim, minimum est. Paulum nihil aliud est, quam parvum. De quo nomine jam glorians, humilitatemque commendans: Ego, inquit, sum minimus Apostolorum. Unde ergo, unde iste, nisi ex populo Judaeorum? Inde alii Apostoli, inde Paulus, inde quos commendat idem Paulus, quod viderint Dominum post resurrectionem. Dicit enim eum visum ferme a quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt (I Cor. XV, 9, 6).

4. Judaei audito Petro conversi. Oves ad quas Christus missus est. Ex illo autem populo etiam illi, qui, cum Petrus loqueretur, commendans passionem, resurrectionem divinitatemque Christi, accepto Spiritu sancto, quando illi omnes, in quos venit Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti, compuncti spiritu, qui audiebant ex populo Judaeorum, quaesierunt consilium salutis suae, intelligentes se reos sanguinis Christi: quod eum ipsi crucifixerint, ipsi occiderint, in cujus nomine occisi a se viderent tanta miracula fieri, viderent Spiritus sancti praesentiam.

CAPUT III

Quaerentes ergo consilium, responsum acceperunt: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; [PL38.485] et dimittentur vobis peccata vestra. Quis desperaret sibi donanda peccata, quando crimen occisi Christi reis donabatur? Conversi sunt ex ipso populo Judaeorum: conversi sunt, baptizati sunt. Ad mensam Domini accesserunt, et sanguinem quem saevientes fuderunt, credentes biberunt. Quemadmodum autem sint conversi, quam plane atque perfecte, indicant Actus Apostolorum. Nam omnia quae possidebant, vendiderunt, atque pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum posuerunt; et distribuebatur unicuique sicut opus cuique erat: et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia. Et erat illis, sicut scriptum est, anima una et cor unum in Deum (Act. II, et IV). Ecce sunt oves de quibus dixit, Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Illis enim exhibuit praesentiam suam, pro illis in se saevientibus crucifixus oravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Intelligebat medicus phreneticos mente perdita medicum occidentes, et occidendo medicum nescientes, sibi medicamentum facientes. De Domino enim occiso omnes curati sumus, illius sanguine redempti, pane illius corporis a fame liberati. Hanc ergo praesentiam Christus Judaeis exhibuit. Hoc ergo ait, Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel: ut illis praesentiam sui corporis exhiberet; non ut oves quas habebat in Gentibus, contemneret et praeteriret.

CAPUT IV

5. Ad gentes Christus non missus est, sed misit. Ad Gentes enim ipse non ivit, sed discipulos misit. Et illic impletum est quod propheta dixit: Populus quem non cognovi, servivit mihi. Videte quam alta, quam evidens, quam expressa prophetia: Populus quem non cognovi, id est, cui praesentiam meam non exhibui, servivit mihi. Quomodo? Sequitur, In auditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII, 45): hoc est, non videndo, sed audiendo crediderunt. Ideo Gentium major laus. Illi enim viderunt, et occiderunt: Gentes audierunt, et crediderunt. Ad Gentes autem vocandas et congregandas, ut impleretur quod modo cantavimus, Congrega nos de Gentibus, ut confiteamur nomini tuo, et gloriemur in laude tua (Psal. CV, 47), ille Paulus apostolus missus est. Minimus ille factus magnus, non per se, sed per eum quem persequebatur, missus est ad Gentes, ex latrone pastor, ex lupo ovis. Missus est ad Gentes ille apostolus minimus, et multum laboravit in Gentibus, et per eum Gentes crediderunt. Testes sunt ejus Epistolae.

6. Filia Archisynagogi, et Haemorrhoissa. Habes hoc et in Evangelio sacratissime figuratum. Filia Archisynagogi quaedam defuncta erat, pater ejus rogabat Dominum, ut iret ad eam: aegram reliquerat et in periculo constitutam. Ibat Dominus ad visitandam et sanandam aegram: interea mortua nuntiata est, et dictum est patri, Puella mortua est, noli jam vexare magistrum. Dominus autem qui sciebat se posse mortuos suscitare, non abstulit spem desperato, et ait patri: Noli timere, tantum crede. Pergebat ad puellam: [PL38.486] atque in itinere inter turbas, quomodo potuit, coarctavit se quaedam mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, et diuturno illo languore in medicos frustra omnia quae habebat impenderat. Ubi fimbriam vestimenti ejus tetigit, sana facta est. Et Dominus: Quis me tetigit? Admirantes discipuli qui nesciebant quid esset factum, et videbant eum a turbis comprimi, et de una quae leviter tetigerat fuisse sollicitum, responderunt: Turba te premit, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis. Nam isti premunt, illa tetigit. Corpus ergo Christi multi moleste premunt, pauci salubriter tangunt. Tetigit me, inquit, aliquis. Ego enim sensi de me virtutem exiisse. At ubi vidit illa non se latuisse, provoluta est ante pedes ejus, et confessa est quid esset factum. Post haec perrexit, pervenitque quo tendebat, et puellam filiam Archisynagogi inventam mortuam suscitavit (Luc. VIII 41-56).

CAPUT V

7. Res de illis narrata licet vere gesta, tamen figura est. Factum quidem est, et ita ut narratur, impletum: sed tamen etiam ipsa, quae a Domino facta sunt, aliquid significantia erant, quasi verba, si dici potest, visibilia et aliquid significantia. Quod maxime apparet in eo quod praeter tempus poma quaesivit in arbore, et quia non invenit, arbori maledicens aridam fecit (Marc. XI, 13, 14). Hoc factum nisi figuratum accipiatur, stultum invenitur: primo, quaesisse poma in illa arbore, quando tempus non erat ut essent in ulla arbore; deinde, si pomorum jam tempus esset, non habere poma quae culpa arboris esset? Sed quia significabat, quaerere se non solum folia, sed et fructum, id est, non solum verba, sed et facta hominum; arefaciendo ubi sola folia invenit, significavit eorum poenam qui loqui bona possunt, facere bona nolunt. Sic ergo et hic. Nam utique mysterium est. Praescius omnium dicit, Quis me tetigit? Fit imperito similis Creator, et interrogat non solum qui hoc sciebat, sed etiam qui caetera praesciebat. Aliquid est utique, quod nobis significante mysterio loquitur Christus.

8. Quid illis figuratur. Filia illa Archisynagogi significabat populum Judaeorum, propter quem venerat Christus, qui dixit, Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Illa vero mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, Ecclesiam figurabat ex Gentibus, ad quam Christus per praesentiam corporis non erat missus. Ad illam ibat, illius salutem intendebat: haec intercurrit, tangit fimbriam quasi nescientis, id est, sanatur tanquam ab absente. Dicit ille, Quis me tetigit? quasi diceret, Non novi hunc populum. Populus quem non cognovi, servivit mihi. Tetigit me aliquis. Ego enim sensi virtutem de me exisse, id est, Evangelium emissum totum orbem implesse. Tangitur autem fimbria exigua pars vestimenti et extrema. Fac vestem Christi quasi Apostolos. Ibi fimbria Paulus erat: hoc est, extremus et minimus. Nam utrumque de se dixit: Ego sum minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9). Nam post omnes vocatus est, post omnes credidit, plus omnibus sanavit. Non erat missus Dominus, nisi ad [PL38.487] oves quae perierant domus Israel. Sed quia et populus quem non cognoverat, serviturus erat, in obauditu auris obauditurus erat, nec de illo tacuit ibi constitutus. Ait enim quodam loco idem Dominus: Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et has adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16).

CAPUT VI

9. Chananaeae perseverantia in petendo. Inde mulier ista erat: ideo non contemnebatur, sed differebatur. Non sum, inquit, missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Et illa clamando instabat, perseverabat, pulsabat, tanquam jam audisset, Pete, et accipe; quaere, et invenies; pulsa, et aperietur tibi. Institit, pulsavit. Nam et Dominus quando dixit haec verba, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis; supra dixerat, Nolite sanctum dare canibus, neque projeceritis margaritas vestras ante porcos; ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos (Matth. VII, 7, 6): id est, post contemptum margaritarum vestrarum etiam molesti sint vobis. Nolite ergo illis projicere quae contemnunt.

10. Gentes quare canes. Et unde discernimus (tanquam responderent) qui sint porci, qui sint canes? Hoc in ista muliere demonstratum est. Nam illi mulieri instanti respondit hoc: Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus. Canis es, una es ex Gentibus, idola adoras. Quid autem tam familiare canibus, quam lapides lingere? Non est ergo bonum, panem filiorum tollere, et mittere canibus. Illa si recederet post haec verba, canis accesserat, canis abscesserat: sed pulsando, homo facta est ex cane. Institit enim petendo, et ex ipso veluti convicio humilitatem ostendit, misericordiam impetravit. Neque enim commota est, aut succensuit, quod canis appellata fuerit petens beneficium, rogans misericordiam: sed ait, Ita, Domine: dixisti me canem; plane canis sum, agnosco nomen meum; Veritas loquitur: sed non ideo a beneficio repellenda sum. Prorsus canis: sed et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Modicum quoddam et exiguum beneficium desidero: non mensam invado, sed micas quaero.

CAPUT VII

11. Humilitas commendata in Chananaea. Magna contra superbiam medicina, Deus homo. Videte quemadmodum humilitas commendata est. Canem illam Dominus dixerat; non dixit, Non sum; sed dixit, Sum. Et Dominus continuo, quia se agnovit canem: O mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut petisti. Tu te agnovisti canem, ego te jam agnosco hominem. O mulier, magna est fides tua! petisti, quaesisti, pulsasti; accipe, inveni, aperiatur tibi. Videte, fratres, quemadmodum in hac muliere quae Chananaea erat, id est, quae de Gentibus veniebat, et typum, hoc est, figuram Ecclesiae gerebat, maxime humilitas commendata est. Etenim gens Judaea, ut ab Evangelio repelleretur, superbia inflata est, quod Legem accipere [PL38.488] meruisset, quod de ipsa gente Patriarchae processerint, Prophetae exstiterint, Moyses Dei servus miracula magna, quae audivimus in Psalmo, in Aegypto fecerit, per mare Rubrum aquis recedentibus populum duxerit, Legem acceperit, quam ipso populo dederit (Psal. CV). Erat unde extolleretur gens Judaea, et per ipsam superbiam factum est ut Christo nollet humiliari auctori humilitatis, repressori tumoris, medico Deo, qui propter hoc, cum Deus esset, homo factus est, ut se homo hominem cognosceret. Magna medicina. Haec medicina si superbiam non curat, quid eam curet nescio. Deus est, et fit homo: seponit divinitatem, id est, quodammodo sequestrat, hoc est, occultat quod suum erat, apparet quod acceperat. Fit ille homo, cum sit Deus: et non se agnoscit homo hominem, id est, non se mortalem agnoscit, non se agnoscit fragilem, non se agnoscit peccatorem, non se agnoscit aegrotum, ut quaerat vel aegrotus medicum! sed quod est periculosius, sanus sibi videtur!

CAPUT VIII

12. Judaeis ob superbiam rejectis, Gentes propter humilitatem in eorum locum suffectae. Magna fides, sicut granum sinapis. Ergo propter hoc ille populus non accessit, id est, propter superbiam: et dicti sunt ex arbore oleae, hoc est, de illo populo a Patriarchis creato, fracti rami naturales, id est. Judaei merito steriles spiritu superbiae; et in illa olea insertus est oleaster. Oleaster populus ex Gentibus. Sic dicit Apostolus, quod oleaster insertus sit in olea, rami autem naturales fracti sint. Illi fracti propter superbiam: insertus oleaster propter humilitatem (Rom. XI, 17-21). Hanc humilitatem ostendebat mulier, dicens: Ita, Domine, canis sum, micas desidero. In hac humilitate etiam Centurio ille placuit: qui cum desideraret puerum suum a Domino curari, et Dominus diceret, Ego veniam et curabo eum; respondit ille, Domine, non sum dignus qui sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Non sum dignus qui sub tectum meum intres. Tecto non recipiebat, corde receperat. Quanto humilior, tanto capacior, tanto plenior. Colles enim aquam repellunt, valles implentur. Quid deinde, quid ad hoc Dominus, posteaquam dixit, Non sum dignus qui sub tectum meum intres, ad eos qui sequebantur, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: id est, in illo populo ad quem veni, non inveni tantam fidem. Tantam, quid est? Tam magnam. Unde magnam? De minimo, id est, de humilitate grandem. Non inveni tantam fidem: similem grano sinapis, quanto minutiori, tanto ferventiori. Inserebat ergo jam Dominus oleastrum in oliva. Tunc hoc faciebat, quando dicebat, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.

CAPUT IX

13. Carnalia in regno coelorum non exspectanda. Divitiae hic argumentum indigentiae. Sanitas hujus vitae longa aegritudo. Denique vide quod sequitur. Ideo dico vobis (quia non inveni tantam fidem in Israel, id est, tantam cum fide humilitatem): Ideo dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient, et [PL38.489] recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 5, 11). Recumbent, inquit, requiescent. Non enim debemus illic carnales epulas cogitare, aut aliquid tale in illo regno concupiscere, ut non vitia mutemus virtutibus, sed vitia supponamus. Aliud est enim, desiderare regnum coelorum propter sapientiam et vitam aeternam; aliud, propter felicitatem terrenam, quasi illic habeamus eam opulentiorem atque majorem. Si divitem te in illo regno futurum putas, cupiditatem non amputas, sed mutas: et tamen dives eris, et nonnisi illic dives eris. Nam hic indigentia tua colligit plurima. Quare multum habent divites? Quia multum indigent. Major indigentia quasi majores comparat facultates: illic ipsa indigentia morietur. Tunc vere dives eris, quando nullius indigens eris. Non enim tu dives, et angelus pauper, qui non habet jumenta et rhedas et familias. Quare? Quia non indiget: quia quanto fortior, tanto minus indigus. Ergo ibi divitiae, et verae divitiae. Epulas terrae hujus non ibi cogites. Epulae enim terrae hujus medicamenta quotidiana sunt; aegritudini cuidam nostrae, cum qua nascimur, necessaria sunt. Aegritudinem istam sentit quisquis, cum hora reficiendi transierit. Vis videre quanta aegritudo sit ista, ut tanquam acuta febris, septem diebus necet? Ne te sanum putes. Sanitas immortalitas erit. Nam haec longa aegritudo est. Quia quotidianis medicamentis fulcis morbum tuum; sanus tibi esse videris: detrahe medicamenta, et vide quid potes.

CAPUT X

14. Moriendi necessitas ab ipso exortu. Vera sanitas, immortalitas. Nam ex quo nascimur, necesse est ut moriamur. Morbus hic necesse est ut ad mortem perducat. Certe medici quando aegros inspiciunt, hoc dicunt. Verbi gratia, hydrops est iste, moritur: hic morbus non potest curari. Elephantiosus est; nec morbus iste curari potest. Phthisicus est; quis hoc curat? Necesse est ut pereat, necesse est ut moriatur. Ecce jam dixit medicus, Phthisicus est, non potest nisi moriatur; et tamen aliquando et hydrops non inde moritur, et elephantiosus non inde moritur, et phthisicus non inde moritur: et tamen necesse est ut quisquis natus fuerit, inde moriatur. Moritur inde, non potest aliter. Hoc et medicus et imperitus pronuntiat: sed et si tardius moritur, numquid ideo non moritur? Quando ergo vera sanitas, nisi quando vera immortalitas, si ergo vera immortalitas, nulla corruptio, nulla defectio, quid illic alimentis opus erit? Ergo cum audis, Recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob; non pares ventrem, sed mentem. Impleberis ibi: et ipse interior venter habet cibos suos. Secundum istum ventrem dicitur, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Id. V, 6). Et vere saturabuntur, ut non esuriant.

15. Rami naturales praeciduntur, inseritur oleaster, quare. Inserebat ergo jam oleastrum Dominus, cum dicebat, [PL38.490] Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum, id est, inserentur in oliva. Hujus enim olivae radices sunt, Abraham et Isaac et Jacob: filii autem regni, hoc est Judaei increduli, ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 12). Praecidentur rami naturales, ut inseratur oleaster. Sed unde rami naturales praecidi meruerunt, nisi superbia? Unde oleaster inseri, nisi humilitate? Unde et ista mulier dixit, Ita, Domine: nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Et inde audit, O mulier, magna est fides tua! Sic et ille Centurio: Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israel. Discamus, aut teneamus humilitatem. Si nondum habemus, discamus: si habemus, non amittamus. Si nondum habemus, habeamus, ut inseramur: si jam habemus, teneamus, ne praecidamur.

SERMO LXXVIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XVII, 1-8, Post dies sex assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, etc

1. Regnum Christi. Inspicienda nobis et tractanda est, charissimi, visio ista, quam Dominus demonstravit in monte. Ipsa est enim de qua dixerat: Amen dico vobis, quia sunt hic quidam de circumstantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis in regno suo (Matth. XVI, 28). Inde coepit lectio quae recitata est. Dum hoc dixisset, post dies sex assumpsit tres discipulos, Petrum, Joannem et Jacobum, et ascendit in montem. Ipsi tres erant quidam de quibus dixerat, Sunt hic quidam qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis in regno suo. Non parva quaestio est. Neque enim ille mons, regnum erat comprehensum. Quid est mons ei qui possidet coelum? Quod non solum legimus, sed etiam oculis cordis quodam modo videmus. Regnum suum dicit, quod multis locis appellat regnum coelorum. Regnum autem coelorum est regnum sanctorum. Coeli enim enarrant gloriam Dei. De quibus coelis dictum est continuo in Psalmo, Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 4, et 5). Quorum, nisi coelorum? Ergo Apostolorum, et omnium verbi Dei fidelium praedicatorum. Regnabunt coeli cum eo qui fecit coelos. Hoc ut ostenderetur, videte quid factum est.

2. Dominicae transfigurationis allegoria. Vestimenta Christi. Dominus ipse Jesus resplenduit sicut sol; vestimenta ejus facta sunt candida sicut nix: et loquebantur cum eo Moyses et Elias. Ipse Jesus quidem, ipse splenduit sicut sol, se lumen esse significans quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Quod est iste sol oculis carnis, hoc ille oculis cordis: et quod iste carnibus, hoc ille cordibus. Vestimenta autem ejus, Ecclesia [PL38.491] ejus. Vestimenta enim nisi ab induto contineantur, cadunt. Horum vestimentorum quaedam quasi novissima fimbria Paulus fuit. Ipse enim dicit, Ego enim sum minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9): et alio loco, Ego sum novissimus Apostolorum. In vestimento autem fimbria est novissima et minima. Proinde sicut illa mulier quae sanguinis fluxum patiebatur, tacta Domini fimbria, salva facta est (Luc. VIII, 44): sic Ecclesia quae ex Gentibus venit, Paulo praedicante salvata est. Quid mirum si per candida vestimenta signatur Ecclesia, cum audiatis Isaiam prophetam dicentem, Et si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo (Isai. I, 18)? Moyses et Elias, id est, Lex et Prophetae quid valent, nisi cum Domino colloquantur? Nisi Domino perhibeant testimonium, quis leget Legem? quis Prophetas? Videte quam breviter hoc Apostolus ait: Per Legem enim cognitio peccati: nunc autem sine Lege, justitia Dei manifestata est; ecce sol: testificata a Lege et Prophetis (Rom. III, 20, 21); ecce splendor.

3. Petri votum. Videt hoc Petrus, et humana sapiens tanquam homo: Domine, bonum est, inquit, nos hic esse. Taedium patiebatur a turba, invenerat solitudinem montis; ibi habebat Christum panem mentis. Utquid inde discederet ad labores et dolores, habens in Deum sanctos amores, et ideo bonos mores? Bene sibi volebat esse: unde et adjunxit, Si vis, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Ad haec Dominus nihil respondit: sed tamen Petro responsum est. Haec enim eo loquente, nubes lucida venit, et obumbravit eos. Ille quaerebat tria tabernacula: nobis unum esse, quod humanus sensus dividere cupiebat, responsum coeleste monstravit. Verbum Dei Christus, Verbum Dei in Lege, Verbum in Prophetis. Quid, Petre, quaeris dividere? Magis te oportet adjungere. Tria quaeris: intellige et unum.

4. Vox ae nube. Prostratio discipulorum. Nube ergo obumbrante omnes, et quodam modo eis faciente unum tabernaculum, sonuit et vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus. Ibi erat Moyses, ibi Elias: non est dictum, Hi sunt filii mei dilecti. Aliud est enim Unicus, aliud adoptati. Ille commendabatur, unde Lex et prophetae gloriabantur. Hic est, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite. Quia et in Prophetis ipsum audistis, et in Lege ipsum audistis. Et ubi non ipsum audistis? Hoc audito, illi ceciderunt in terram. Jam demonstratur nobis, in Ecclesia regnum Dei. Hic Dominus, hic Lex et Prophetae: sed Dominus tanquam Dominus: Lex in Moyse, Prophetia in Elia; sed ipsi tanquam servi, tanquam ministri. Ipsi tanquam vasa: ipse tanquam fons. Moyses et Prophetae dicebant et scribebant: sed de illo implebantur quando fundebant.

5. Discipulorum erectio. Solus Jesus erectis iis videtur. Praemium nobis promissum ipse Deus. Dominus autem porrexit manum, et excitavit jacentes. Deinde neminem viderunt, nisi solum Jesum. Quid sibi hoc vult? Audistis, cum Apostolus legeretur, quia videmus [PL38.492] nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Et linguae evacuabuntur, quando venerit illud quod modo speramus et credimus (I Cor. XIII, 12, 8, 9). Quod illi ergo ad terram ceciderunt, hoc significaverunt, quod morimur: quia dictum est carni, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Quando vero eos Dominus erexit, resurrectionem significavit. Post resurrectionem utquid tibi Lex? utquid tibi Prophetia? Ideo non apparet Elias, non apparet Moyses. Remanet tibi, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Remanet tibi, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Ibi erit Moyses; sed jam non Lex. Videbimus ibi et Eliam; sed jam non prophetam. Lex enim et Prophetae testimonium perhibuerunt Christo, quia oporteret eum pati, et die tertia resurgere a mortuis, et intrare in gloriam suam (Luc. XXIV, 44-47). Ubi completur illud quod suis dilectoribus repromisit: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et quasi diceretur, Quia diliges eum, quid illi dabis? Et ostendam me ipsum illi (Joan. XIV, 21). Magnum donum, magna promissio. Non tibi servat Deus praemium aliquod suum: sed se ipsum. Avare, quare tibi non sufficit quod Christus promittit? Tu dives tibi videris; et si Deum non habes, quid habes? alter pauper; et si Deum habet, quid non habet?

6. Aliorum curanda salus ex charitate. Descende, Petre: requiescere cupiebas in monte, descende, praedica verbum, insta opportune, importune, argue, hortare, increpa, cum omni longanimitate et doctrina (II Tim. IV, 2). Labora, desuda, patere aliqua tormenta: ut quod in candidis vestimentis Domini intelligitur, per candorem et pulchritudinem rectae operationis in charitate possideas. In laude enim charitatis, cum Apostolus legeretur, audivimus, Non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). Non quaerit quae sua sunt; quoniam donat quae possidet. Alio loco periculosius dictum est, si non intellexeris. Secundum enim ipsam charitatem praecipiens Apostolus fidelibus membris Christi, ait: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius est. Avaritia namque hoc audito, fraudes parat, ut in negotio quasi alienum quaerens, aliquem circumveniat, et quaerat non suum, sed alienum. Compescat se avaritia, procedat justitia: audiamus, et intelligamus. Charitati dictum est, Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Verum tu, avare, si resistas, et magis ad hoc praeceptum redigis, ut alienum concupiscas; perde tuum. Sed quomodo te novi, habere vis et tuum et alienum. Fraudem facis, ut habeas alienum: furtum patere, ut perdas tuum, Non vis quaerere tuum, sed tollis alienum. Quod si facis, non facis bene. Audi, o avare, ausculta: Apostolus tibi alio loco apertius exponit hoc quod dixit, Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Ait de se ipso: Ego autem non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi sint (I Cor. X, 24, 35). Hoc Petrus nondum intelligebat, quando in monte vivere cum Christo desiderabat. Servabat tibi hoc, Petre, post mortem. Nunc autem ipse dicit: [PL38.493] Descende laborare in terra, servire in terra, contemni, crucifigi in terra. Descendit vita, ut occideretur; descendit panis, ut esuriret; descendit via, ut in itinere lassaretur; descendit fons, ut sitiret: et tu recusas laborare? Noli tua quaerere. Habe charitatem, praedica veritatem: tunc pervenies ad aeternitatem, ubi invenies securitatem.

SERMO LXXIX. Rursum de verbis Evangelii Matthaei, ubi se Jesus demonstravit in monte tribus discipulis. Cap. XVII, V\. 1-8

Visionem magnam in monte, ubi se Dominus Jesus tribus discipulis demonstravit, Petro, Jacobo et Joanni, cum sanctum Evangelium legeretur, audivimus. Splenduit vultus ejus sicut sol; hoc significat Evangelii claritatem. Vestimenta ejus facta sunt candida sicut nix: hoc significat Ecclesiae mundationem, cui dictum est per prophetam, Et si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo (Isai. I, 18). Elias et Moyses colloquebantur ei: quia Evangelii gratia testimonium habet a Lege et Prophetis. In Moyse Lex, in Elia Prophetae: ut breviter loquamur. Sunt enim beneficia Dei per Martyrem sanctum, quae recitabuntur. Audiamus. Placuit Petro tria fieri tabernacula, Moysi unum, Eliae unum, et Christo unum. Delectabat eum montis solitudo: taedium patiebatur a tumultu rerum humanarum. Sed tria tabernacula quare quaerebat, nisi quia unitatem Legis, Prophetiae et Evangelii nondum sciebat? Denique nube emendatus est. Haec eo loquente, inquit, ecce nubes lucida obumbravit eos. Ecce unum tabernaculum nubes fecit: tu tria quare quaerebas? Et vox de nube: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui; hunc audite. Loquitur Elias; sed hunc audite. Loquitur Moyses: sed hunc audite. Loquuntur Prophetae, loquitur Lex: sed hunc audite, vocem Legis, et linguam Prophetarum. Ipse in illis sonuit, ipse in se ipso quando est dignatus apparuit. Hunc audite: hunc audiamus. Quando Evangelium loquebatur, putate quia nubes erat: inde nobis vox sonuit. Hunc audiamus: quod dicit faciamus, quod promisit speremus.

SERMO LXXX. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XVII, 18-20, Nos quare eum non potuimus ejicere? etc. Ubi de oratione

CAPUT PRIMUM

1. Apostolorum incredulitas. Dominus noster Jesus Christus etiam in discipulis suis redarguit incredulitatem, sicut modo Evangelium cum legeretur, audivimus. Cum enim dixissent, Nos quare eum non potuimus ejicere? respondit, [PL38.494] Propter incredulitatem vestram. Si Apostoli increduli, quis fidelis? Quid faciunt agni, si titubant arietes? Nec tamen eos misericordia Domini despexit incredulos; sed arguit, nutrivit, perfecit, coronavit. Nam et ipsi memores infirmitatis suae, quodam loco in Evangelio, sicut legimus, dixerunt ei: Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5). Domine, inquiunt, auge nobis fidem. Prima utilitas erat scientia, scire quod minus habebant: major felicitas, scire unde petebant. Domine, inquiunt, auge nobis fidem. Videte si non corda sua quasi ad fontem portabant, et ut eis unde implerent, aperiretur, pulsabant. Pulsari ad se voluit, non ut repelleret pulsantes, sed ut exerceret desiderantes.

2. Deus etsi nostram inopiam novit, orandus tamen. Putatis enim, rfatres, nescire Deum quid vobis nec essarium sit? Scit praeveniens desideria nostra, qui novit inopiam nostram. Denique cum doceret orationem, et moneret discipulos suos, ne in oratione multiloqui essent: Nolite, inquit, multiloqui esse; novit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo (Matth. VI, 7 et 8). Aliud jam dicit Dominus. Quid est? Nolens ut multum loquamur in oratione, dixit nobis, Nolite multum loqui quando oratis; scit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo. Si scit Pater noster quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, quare loquimur vel parum? Quae causa est ipsius orationis, si jam novit Pater noster quid nobis necessarium sit? Dicit alicui: Noli me diu petere; novi enim quid tibi necessarium sit. Si nosti, Domine, quare vel petam? Tu non vis me habere diuturnam petitionem, imo jubes ut habeam pene nullam. Et ubi est illud alio loco? Qui dicit, Nolite multum loqui in oratione: alio loco dicit, Petite, et dabitur vobis? Et ne transeunter tibi putares esse praedictum ut peteres, addidit, Quaerite, et invenietis. Et ne hoc transitorium existimares, vide quid adjunxerit, vide ubi conclusit, Pulsate, et aperietur vobis (Id. VII, 7): vide quid adjunxerit. Voluit te, ut accipias, petere; ut invenias, quaerere; ut intres, pulsare. Quomodo ergo, quia jam Pater noster scit quid nobis necessarium sit, quare petimus? quare quaerimus? quare pulsamus? quare in petendo et quaerendo et pulsando nos fatigamus, ut scientem instruamus? Alio loco Domini verba sunt, Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1). Si oportet semper orare, quomodo dicit, Nolite multiloqui esse? Quomodo oro semper, qui cito finio? Hac me jubes cito finire, hac jubes semper orare, et non deficere: quid est hoc? Et ut hoc intelligas pete, quaere, pulsa. Ideo enim clausum est, non ut te spernat, sed ut exerceat. Ergo, fratres, cohortari debemus ad orationem, et nos, et vos. Alia enim spes in nobis non est in multis malis praesentis saeculi, nisi pulsare in ipsa oratione, credere fixumque corde retinere, quia hoc tibi non dat Pater tuus, quod scit tibi non expedire. Quid enim desideres tu nosti; quid tibi prosit ille novit. Puta te esse sub me dico, et esse infirmum, sicut et verum est: omnis [PL38.495] enim vita ista nostra, infirmitas; et longa vita nihil aliud quam longa infirmitas: puta ergo te sub medico aegrotare. Delectavit recentem, delectavit potum vini usurpare petere a medico. Non prohiberis petere, ne forte non tibi noceat, et expediat tibi accipere. Noli dubitare petere: pete, noli cunctari; sed si non acceperis, noli contristari. Si hoc sub homine medico carnis tuae; quanto magis sub Deo medico, creatore, reparatore et carnis et animae tuae?

3. Orandus Deus, ut a vitiis sanet. Proinde, quoniam in hoc capitulo Dominus ad orationem hortatus est, ubi dixit, Propter incredulitatem vestram non potuistis hoc daemonium ejicere: ad orationem enim hortatus sic conclusit, Hoc genus non ejicitur, nisi jejuniis et orationibus. Si orat homo, ut ejiciat daemonium alienum; quanto magis ut ejiciat avaritiam suam? quanto magis, ut ejiciat vinolentiam suam? quanto magis, ut ejiciat luxuriam suam? quanto magis, ut ejiciat immunditiam suam? Quanta sunt in homine, quae si perseveraverint, non admittunt ad regnum coelorum? Videte, fratres, quomodo rogatur medicus pro salute temporali, quomodo si quisquam desperate aegrotet, numquid pudet illum, aut piget homini pedes tenere, peritissimo archiatro lacrymis vestigia lavare? Et quid, si dixerit ei medicus: Sanari aliter non potes, nisi te ligavero, adussero, secuero? Respondet: Fac quod vis, tantum sana me. Quanto ardore desiderat paucorum dierum vapoream sanitatem, ut pro illa et ligari velit, et secari, et uri, et custodiri ne manducet quod delectat, ne bibat quod delectat, nec quando delectat? Totum patitur, ut serius moriatur: et non vult pauca pati, ut nunquam moriatur! Si tibi dicat Deus, qui coelestis est super nos medicus: Tu sanari vis? quid dicturus es, nisi, Sanari? Forte non dicis, quia sanum te putas, hoc est quod pejus aegrotas.

4. Aegrotorum duo genera. Christus medicus omnes aegrotos invenit. Nam si duos aegrotos constituas; unum qui flendo medicum roget, alterum qui in aegritudine sua, mente perdita, irrideat medicum; ille spem promittit flenti, plangit ridentem. Quare; nisi quia tanto periculosius aegrotat, quantum se sanum putat? Sic erant et Judaei. Ad aegrotos venit Christus, omnes aegrotos invenit. Nemo sibi de sanitate blandiatur, ne renuntiet ad illum medicus. Omnes aegrotos invenit; apostolica sententia est: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Cum ergo omnes invenisset aegrotos, duo genera fuerunt aegrotorum. Alii veniebant ad medicum, inhaerebant Christo, audiebant, honorabant, sequebantur, convertebantur. Ille accipiebat omnes sine ullo fastidio sanaturus, qui gratis sanabat, quia omnipotentia curabat. Cum ergo susciperet eos, et adjungeret sibi sanandos, illi exsultaverunt. Aliud vero genus aegrotorum, qui jam aegritudine iniquitatis mentem perdiderant, et se aegrotare nesciebant; insultaverunt illi, quia suscipiebat aegrotos, et dixerunt discipulis ejus: Ecce qualis est magister vester, qui cum peccatoribus et publicanis manducat. Et ille qui noverat quid essent, [PL38.496] et qui essent, respondit illis: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Et ostendit illis qui essent sani, et qui aegrotantes: Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 11-13). Si peccatores, inquit, ad me non accedunt, quare veni? propter quos veni? Si omnes sani sunt, quare tantus medicus de coelo descendit? quare nobis medicamentum non de armario suo, sed de sanguine suo fecit? Ergo illud genus aegrotorum qui mitius aegrotabant, qui se aegrotare sentiebant, ut sanarentur, medico cohaerebant. Illi autem qui periculosius aegrotabant, medico insultabant, aegrotos calumniabantur. Ad extremum quo processit phrenesis ipsorum? Ut medicum tenerent, ligarent, flagellarent, spinis coronarent, ligno suspenderent, cruce necarent. Quid miraris? Medicum occidit aegrotus: sed eum medicus occisus sanavit phreneticum.

5. Quo remedio per Christum sanati aegroti. Mercimonium coeleste. Oratio Christi pro crucifixoribus suis. Primo enim non obliviscens in cruce personam suam, et demonstrans nobis patientiam suam, et exemplum praebens diligendi inimicos nostros; videns eos circumfremere, qui noverat morbum illorum, quia medicus, qui noverat phrenesim in qua mentem perdiderant, continuo ad Patrem: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Putatis autem, quia non illi Judaei maligni erant, saevi, cruenti, turbulenti, inimici Filio Dei? Putatis quia vacavit vox illa, et inanis fuit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt? Omnes videbat, sed suos futuros ibi cognoscebat. Denique mortuus est, quia sic expediebat, ut morte sua occideret mortem. Mortuus est Deus, ut compensatio fieret coelestis cujusdam mercimonii, ne mortem videret homo. Deus enim Christus, sed non ibi mortuus ubi Deus. Idem enim Deus, idem homo: unus enim Christus, Deus et homo. Homo assumptus est, ut in melius mutaremur, non Deum ad deteriora detorsit. Assumpsit enim quod non erat, non amisit quod erat. Cum ergo Deus esset et homo, volens nos vivere de suo, mortuus est de nostro. Unde enim ipse moreretur non habebat: sed nec nos unde viveremus. Quid enim ille erat, qui non habebat unde moreretur? In principio erat Verbum; et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quaere de Deo unde moriatur, non invenies. Nos autem morimur, qui sumus caro, peccati carnem portans homo. Peccatum quaere unde vivat, non habet. Nec ille ergo potuit habere mortem de suo, nec nos vitam de nostro: sed nos vitam de ipsius, ille mortem de nostro. Qualia commercia! quid dedit, et quid accepit? Mercantes homines veniunt ad commercia, ad res mutandas. Nam antiqua commercia rerum mutatio fuit. Dabat homo quod habebat, et acciepiebat quod non habebat. Verbi gratia, habebat triticum, sed hordeum non habebat; alter hordeum habebat, et triticum non habebat: [PL38.497] dabat ille triticum quod habebat, accipiebat hordeum quod non habebat. Quanti erat ut major copia vilem speciem compensaret? Ecce ergo alius dat hordeum, ut accipiat triticum: postremum alius dat plumbum, ut accipiat argentum; sed multum dat plumbum contra parum argentum: alius dat lanam, ut accipiat vestem. Et quis enumerat omnia? Tamen nemo dat vitam, ut accipiat mortem. Non ergo vox medici pendentis in ligno inanis fuit. Ut enim moreretur pro nobis, quia Verbum mori non poterat, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Pependit in cruce, sed in carne. Ibi vilitas, quam contempserunt Judaei: ibi charitas, per quam liberati sunt Judaei. Pro ipsis enim dictum est, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Et non vacavit vox illa. Mortuus est, sepultus est, resurrexit; factis quadraginta diebus cum discipulis suis, ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum in eos qui exspectabant promissum. Illi accepto Spiritu sancto impleti sunt, et coeperunt loqui linguis omnium gentium. Tunc Judaei qui aderant, expavescentes in nomine Christi loqui omnibus linguis homines idiotas, imperitos, quos inter se nutritos noverant in lingua una, expaverunt: unde hoc munus esset Petro loquente didicerunt. Ille hoc donavit, qui in ligno pependit. Ille hoc donavit, qui irrisus est pendens in ligno, ut daret Spiritum sanctum sedens in coelo. Audierunt, crediderunt illi de quibus dixerat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Crediderunt, baptizati sunt, atque est facta conversio. Quae conversio? Sanguinem Christi, quem saevientes fuderunt, credentes biberunt.

6. Oratio in vitae hujus periculis. Ergo ut sermonem nostrum unde coepimus concludamus, oremus, et de Deo praesumamus: vivamus quomodo jubet, et ubi titubamus in ipsa vita, ipsum invocemus, quomodo illum invocaverunt discipuli dicentes, Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5). Et Petrus praesumpsit, et titubavit: nec tamen contemptus mersus est, sed sublevatus et erectus est. Etenim quod praesumpsit, unde erat? Non de suo erat: de Domini erat. Quomodo? Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquam. Ambulabat enim Dominus super aquas. Si tu es, jube me venire ad te super aquam. Scio enim quia si tu es, jubes et fit. Et ille ait, Veni. Descendit in illius jussione, et trepidavit in sua infirmitate. Tamen quando trepidavit, ad illum exclamavit, Domine, inquit, libera me. Tunc Dominus tenuit illi manum, et dixit: Modicae fidei, quare dubitasti? Ipse invitavit, ipse nutantem et titubantem liberavit (Matth. XIV, 25-31): ut impleretur quod dictum est in Psalmo, Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 18).

7. Beneficia temporalia et aeterna quomodo petenda. Duo ergo genera beneficiorum sunt, temporalia et aeterna. Temporalia sunt salus, substantia, honor, amici, domus, filii, uxor, et caetera vitae hujus ubi peregrinamur. Ponamus nos ergo in stabulo vitae hujus, quasi peregrini transituri, non quasi possessores mansuri. Aeterna vero beneficia sunt, primum ipsa vita aeterna, incorruptio et immortalitas carnis et [PL38.498] animae, societas Angelorum, civitas coelestis, dignitas indeficiens, Pater et patria, ille sine morte, illa sine hoste. Haec beneficia toto ardore desideremus, omni perseverantia petamus, non sermone longo, sed teste gemitu. Desiderium semper orat, etsi lingua taceat. Si semper desideras, semper oras. Quando dormitat oratio? Quando friguerit desiderium. Ergo illa beneficia sempiterna tota aviditate postulemus, illa bona tota intentione quaeramus, illa bona securi petamus. Habenti enim illa bona prosunt, obesse non possunt. Temporalia vero ista aliquando prosunt, aliquando obsunt. Multis profuit paupertas, et nocuerunt divitiae: multis profuit privata vita, et nocuit altus honor. Et iterum aliquibus profuit pecunia, profuit dignitas; bene utentibus profuit: male autem utentibus non ablata plus nocuit. Ac per hoc, fratres, petamus et ista temporalia moderate, securi quia si accipimus, ille dat qui novit quid nobis expediat. Petisti, non est tibi datum quod petebas? Crede Patri, qui si tibi expediret, daret tibi. Ecce de te ipso fac tibi conjecturam. Qualis est enim apud te filius tuus nesciens res humanas, talis es et tu apud Dominum nesciens res divinas. Ecce ante te filius tuus tota die plorans, ut des illi cultrum, id est gladium: negas te dare, non das, contemnis flentem, ne plangas morientem. Ploret, affligat se, collidat se, ut leves eum in equum: non facis, quia non potest eum regere; elidet et occidet illum. Cui negas partem, totum illi servas. Sed ut crescat, et totum possideat secure, non das illi modicum periculosum.

8. Tempora mala unde, et quomodo ferenda. Ideo dicimus, fratres, orate quantum potestis. Abundant mala, et Deus voluit ut abundarent mala. Utinam non abundarent mali, et non abundarent mala. Mala tempora, laboriosa tempora, hoc dicunt homines. Bene vivamus, et bona sunt tempora. Nos sumus tempora: quales sumus, talia sunt tempora. Sed quid facimus? Non possumus ad bonam vitam convertere multitudinem hominum? Pauci qui audiunt bene vivant: pauci bene viventes multos male viventes ferant. Grana sunt, in area sunt: paleas secum in area habere possunt, in horreo non habebunt. Ferant quod nolunt, ut veniant ad quod volunt. Quare contristamur et causamur Deum? Abundant mala in mundo, ut non ametur mundus. Magni viri, fideles sancti, qui contempserunt mundum speciosum: nos non possumus contemnere nec foedum. Malus est mundus, ecce malus est, et sic amatur, quasi bonus esset. Quid est autem malus mundus? Non enim malum est coelum, et terra, et aquae, et ea quae sunt in eis, pisces, volatilia, arbores. Omnia ista bona sunt: sed malum mundum mali homines faciunt. Sed quoniam carere non possumus malis hominibus, quamdiu vivimus, sicut dixi, ad Dominum Deum nostrum gemamus; et mala feramus, ut ad bona perveniamus. Patremfamilias non reprehendamus; charus est enim. Ipse nos portat, non nos illum. Novit quemadmodum gubernet quod fecit: fac quod jussit, et spera quod promisit.

SERMO LXXXI. De verbis Evangelii Matthaei, ubi admonemur ab scandalis mundi cavere. Cap. XVIII, V\ 7-9

1. Contra scandala quomodo munimur. Divinae lectiones, quas modo, cum recitarentur, audivimus, admonent nos adversus scandala, quae futura praedicta sunt, robur percipere virtutum, pectus munire christianum, et hoc a misericordia Domini. Quid est enim homo, ait, nisi quod memor es ejus (Psal. VIII, 5)? Vae mundo ab scandalis, Dominus dicit, Veritas dicit: terret et monet, non vult esse nos incautos; nam non fecit utique desperatos. Contra hoc Vae, id est contra hoc malum metuendum, tremendum, cavendum, consolatur nos, et hortatur, et instruit illo loco Scriptura, ubi dicitur: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum (Psal. CXVIII, 165). Ostendit hostem cavendum, sed non cessavit ostendere murum munitum. Cogitabas tu audiens, Vae mundo ab scandalis, quo ires extra mundum, ne scandala patereris. Ergo propter cavenda scandala, quo ibis extra mundum, nisi fugias ad eum qui fecit mundum? Quomodo autem ad eum qui fecit mundum, confugere poterimus, nisi legem ejus, quae ubique praedicatur, audiamus? Parum est audiamus, nisi diligamus. Securum te enim faciens Scriptura divina contra scandala non ait, Pax multa audientibus legem tuam. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum. Sed quia factores legis justificabuntur (Rom. II, 13), et fides per dilectionem operatur (Galat. V, 6): Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum. Concinit huic sententiae etiam quod audiendo et respondendo cantavimus: Mites autem haereditate possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis (Psal. XXXVI, 11). Quia, Pax multa diligentibus legem tuam. Ipsi enim mites, qui diligunt legem Dei. Beatus enim vir, quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum; ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea (Psal. XCIII, 12, 13). Quam diversae videntur Scripturae voces, et in unam sententiam sic confluunt atque concurrunt, ut quidquid audire potueris de fonte illo uberrimo, acquiescas et tu, concordes veritati amicus, pace plenus, charitate fervidus, contra scandala munitus.

2. Mites in pressura, contra scandalum securi. Propositum est ergo videre, vel quaerere, vel discere, quomodo mites esse debemus: et ex hoc quod modo de Scripturis commemoravi, admonemur invenire quod quaerimus. Intenta sit paululum Charitas vestra; magna res agitur, ut mites simus: necessaria res in adversis. Neque enim res adversae saeculi hujus vocantur scandala: scandala quae sint, advertite. Nescio quis, verbi gratia, in necessitate aliqua constitutus urgetur pressura. Non est hoc scandalum, quia pressura [PL38.500] urgetur. Pressura et martyres pressi sunt, sed non oppressi. Scandalum cave, non valde pressuram. Pressura premit te, scandalum opprimit te. Quid ergo interest inter pressuram et scandalum? In pressura parabas servare patientiam, tenere constantiam, non relinquere fidem, non consentire peccato. Hoc si servas, aut si servaveris, pressura tibi ruina non erit: sed ad hoc valebit illa pressura, ad quod valet in torculari, non ut oliva opprimatur, sed ut oleum liquetur. Denique si in ista pressura laudes Deo dicas, quam utile prelum, unde a te liquor emanat? Sedebant in pressura Apostoli catenati, atque in illa pressura cantabant hymnum Deo. Quid premebatur? quid eliquabatur? Sedebat sub magna pressura Job in stercore, inops, sine ope, sine substantia, sine filiis; plenus, sed vermibus, quod quidem ad hominem pertinet exteriorem. Sed quia et intus Deo plenus erat, laudabat Deum, et pressura illa non illi erat scandalum. Ubi ergo scandalum? Quando accessit ei uxor, et ait, Dic aliquid in Deum, et morere. Omnibus quippe ablatis a diabolo, exercitato Eva servata est, non ad consolationem, sed ad tentationem viri. Ecce ubi scandalum. Exaggeravit miserias ejus, miserias etiam suas cum illius, et coepit persuadere blasphemiam. Illi autem, qui erat mitis, quia Deus ex lege sua docuerat eum, et mitigaverat a diebus malignis, pax multa erat in corde ejus diligentis legem Dei, et non erat illi scandalum. Illa scandalum erat, sed illi non erat. Denique vide mitem, vide eruditum in lege Dei, lege Dei dico aeterna. Nam lex illa in tabulis data Judaeis nondum erat temporibus Job, sed manebat adhuc lex aeterna in cordibus piorum, unde illa descripta est quae populo data est. Quia ergo mitigatus erat lege Dei a diebus malignis, et pax ei multa erat diligenti legem Dei, vide quam sit mitis, quid respondet. Hic disce quod proposui, qui sint mites. Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinemus (Job II, 9, 10)?

3. Mites quinam sint. Mundus bonus et mundus malus. Audivimus exemplo qui sint mites: definiamus eos verbis, si possumus. Mites sunt, quibus in factis omnibus bonis, in omnibus quae bene faciunt, non placet nisi Deus; in omnibus quae mala patiuntur, non displicet Deus. Eia, fratres, attendite ad hanc regulam, ad hanc normam; extendamus nos ad illam, quaeramus incrementum, ut impleamus illam. Quid enim prodest, quia plantamus et rigamus, nisi Deus incrementum dederit? Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Audi, qui vis mitis esse, qui vis mitigari a diebus malignis, qui diligis legem Dei; ut non sit in te scandalum, et sit tibi pax multa, ut possideas terram, et delecteris in multitudine pacis: audi, qui vis mitis esse. Quidquid boni facis, non tibi placeas. Deus [PL38.501] enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Ergo quidquid boni facis, non tibi placeat nisi Deus: quidquid mali pateris, non tibi displiceat Deus. Quid plura? Hoc fac, et vives. Non te absorbebunt dies maligni; evades quod dictum est, Vae mundo ab scandalis. Cui mundo enim Vae ab scandalis, nisi de quo dictum est, Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10)? Non illi mundo, de quo dictum est, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Mundus malus, mundus bonus: mundus malus, omnes in mundo mali; et mundus bonus, omnes in mundo boni. Sicut attendimus plerumque agrum. Plenus est ager iste: quo fructu? Tritico. Itemque dicimus, et verum dicimus, Plenus est ager iste palea. Arbor est, plena est fructu. Alter dicit, Plena est foliis. Et qui dicit, Plena est fructu, verum dicit: et qui dicit, Plena est foliis, verum dicit. Nec plenitudo foliorum abstulit fructui locum, nec plenitudo fructuum turbam expulit foliorum. Utroque plena est: sed aliud quaerit ventus, aliud cultor colligit. Sic ergo, cum audis, Vae mundo ab scandalis, noli terreri; dilige legem Dei, non tibi erit scandalum.

4. Scandalum ab oculo, a manu et a pede. Sed occurrit uxor, nescio quid mali persuadens. Diligis eam, sicut oportet diligi uxorem: membrum tuum est. Sed si oculus tuus scandalizat te, si manus tua scandalizat te, si pes tuus scandalizat te, modo audisti Evangelium, amputa, projice abs te. Quisquis tibi charus est, quisquis tibi pro magno habetur a te, tamdiu magnus sit, tamdiu dilectum membrum tuum sit, quamdiu non coeperit scandalizare, id est, mali aliquid suadere. Audite quia hoc est scandalum. Constituimus exemplum de Job et uxore ejus: sed ibi non est nominatum scandalum. Audi Evangelium: Dominus cum de passione sua praedicaret, Petrus coepit illi suadere ne pateretur. Redi retro, satanas, scandalum mihi es. Prorsus docuit te Dominus, qui tibi vivendi exemplum praebuit, et quid sit scandalum, et quomodo caveatur scandalum. Cui dixerat paulo ante, Beatus es, Simon Bar-Jona (Matth. XVI, 23, 17), ostenderat illum membrum suum esse. At ubi coepit scandalum esse, praecidit membrum: refecit membrum, reposuit membrum. Scandalum ergo tibi ille erit, qui tibi mali aliquid suadere coeperit. Et intendat Charitas vestra: fit hoc plerumque, non malevolentia, sed perversa benevolentia. Videt enim te amicus tuus, qui te diligit, vicissimque a te diligitur, pater tuus, frater tuus, filius tuus, conjux tua, videt te in malo, et vult te facere malum. Quid est, videt te in malo? Videt te in aliqua pressura. Pressuram ipsam propter justitiam forsitan pateris: ideo pateris pressuram, quia non vis dicere falsum testimonium. Verbi gratia dixerim. Abundant exempla, quia Vae mundo ab scandalis. Ecce, verbi gratia, potens aliquis quaerit a te, propter praedam suam, propter rapinam suam, ministerium falsi testimonii. Negas tu: negas [PL38.502] falsum, ne neges verum. Ne multis immorer, ille irascitur, potens est, premit. Accedit amicus, qui non vult te esse in pressura, non vult te esse in malo: Rogo te, fac quod tibi dicitur; quid magnum est? Jam forte quomodo et satanas Domino, Scriptum est de te, quia Angelis suis mandavit de te, ne offendas ad lapidem pedem tuum (Matth. IV, 6). Forte et iste amicus tuus, quia videt te christianum, de lege tibi vult persuadere, quod putat te debere facere. Fac quod dicit. Quid? Hoc quod vult ille. Sed mendacium est, falsum est. Non legisti, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11)? Jam iste scandalum est. Amicus est, quid facturus es? Oculus est, manus est: Amputa, et projice abs te. Quid est, Amputa, et projice abs te? Noli consentire. Hoc significat, Amputa, et projice abs te, noli consentire. Membra enim nostra in corpore nostro consensione faciunt unitatem, consensione vivunt, consensione invicem connectuntur. Ubi dissensio, ibi morbus aut vulnus est. Ergo membrum tuum est: diliges eum. Sed scandalizat te; Amputa eum, et projice abs te. Noli consentire; averte illum ab auribus tuis, forte correctus rediet.

5. Mendacium divina lege vetitum. Quomodo facturus es hoc quod dico, amputaturus, et abjecturus, et eo fortasse correcturus? Quomodo facturus es, responde. De Lege voluit suadere mendacium. Ille enim ait, Dic. Et forte non ausus est dicere, Dic mendacium: sed sic, Dic quod vult. Tu dicis, Sed mendacium est. Et ille, ut excuset, Omnis homo mendax. Et tu contra, frater, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Attende, non est leve quod audisti, Os quod mentitur, occidit animam. Quid mihi facit inimicus iste potens, qui me premit, quia miseraris me, et miseret conditionis in me, et non vis me esse in malo; cum velis me esse malum? Quid mihi facit potens iste? Quid premit? Carnem. Corpus, dicis tu, premit: dico ego, perimit. Quanto mitius mecum agit ille, quam ego si mentitus fuero? Ille occidit carnem meam: ego occido animam meam. Iratus potens occidit corpus: Os quod mentitur, occidit animam. Corpus occidit; moriturum erat, etsi non occideretur: animam vero quam non occidit iniquitas, in aeternum excipit veritas. Serva ergo quod servare potes: pereat quod quandoque periturum est. Respondisti; et tamen Omnis homo mendax non solvisti. Responde illi et ad hoc, ne videatur sibi aliquid dixisse ad suadendum mendacium, testimonium de Lege proferens, urgens te de Lege contra Legem. In Lege enim scriptum est, Falsum Testimonium ne dicas (Deut. V, 20): et in Lege scriptum est, Omnis homo mendax. Respice ad illud quod paulo ante commonui, quando mitem hominem verbis quibus potui, terminavi. Mitis est, cui in omnibus quae bene facit, non placet nisi Deus; in omnibus quae male patitur, non displicet Deus. Hoc ergo ei responde, qui dicit, Mentire, quia scriptum est, Omnis homo mendax: Non mentior, quia scriptum est, Os quod mentitur, occidit animam. Non [PL38.503] mentior, quia scriptum est, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Non mentior, quia scriptum est, Falsum testimonium non dices. Urgeat licet pressuris carnem meam cui displiceo in veritate: audio Dominum meum, Nolite timere eos qui corpus occidunt (Matth. X, 28).

6. Homines agant, non ut homines, sed ut filii Dei. Quomodo ergo omnis homo mendax? An forte non es homo? Responde cito, et verum, Et homo non sim, ne mendax sim. Videte enim: Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens et requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 2, 3). Quare? Quia filii hominum esse voluerunt. Ut autem eos ab his iniquitatibus tolleret, redimeret, curaret, sanaret, mutaret filios hominum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Quid ergo mirum? Homines eratis, si eratis filii hominum: omnes homines eratis, mendaces eratis; omnis enim homo mendax. Accedit vobis gratia Dei, dedit vobis potestatem filios Dei fieri. Audite vocem Patris mei dicentis, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6). Quoniam homines filii hominum, si non filii Altissimi, mendaces; quia omnis homo mendax. Si filii Dei, si gratia Salvatoris redempti, si pretioso sanguine comparati, si aqua et Spiritu renati, si ad haereditatem coelorum praedestinati, utique filii Dei. Ergo jam dii. Quid ad te vult mendacium? Adam enim purus homo, Christus homo Deus, creator omnis creaturae Deus. Adam homo, Christus homo mediator Dei, Filius unicus Patris, Deus homo. Ecce tu longe a Deo homo, et Deus sursum longe ab homine: in medio se posuit Deus homo. Agnosce Christum, et per hominem ascende ad Deum.

7. Paganorum scandalum ex pressuris mundi. Jam ergo correcti, et si aliquid egimus, mites, teneamus indeclinabilem confessionem. Diligamus legem Dei, ut evadamus quod dictum est. Vae mundo ab scandalis. Loquamur aliquid de scandalis, quibus mundus plenus est, et quomodo crebrescant scandala, abundent pressurae. Vastatur mundus, calcatur torcular. Eia, christiane, coeleste germen, peregrinis in terra, qui civitatem in coelo quaeritis, qui Angelis sanctis sociari desideratis, intelligite vos sic venisse ut discedatis. Transitis per mundum, conantes ad eum qui creavit mundum. Non vos perturbent amatores mundi, qui volunt in mundo remanere, et velint nolint, coguntur migrare: non vos decipiant, non seducant. Pressurae istae non sunt scandala. Justi estote, et exercitationes erunt. Tribulatio venit: quod volueris erit, aut exercitatio, aut damnatio. Qualem te invenerit, talis erit. Tribulatio ignis est: aurum te [PL38.504] invenit? sordes tollit: paleam te invenit? in cinerem vertit. Ergo pressurae quae abundant, non sunt scandala. Sed quae sunt scandala? Locutiones illae, verba illa, quibus nobis dicitur: Ecce quid faciunt tempora christiana, ecce quae sunt scandala. Ad hoc enim tibi dicitur, ut tu, si amas mundum, blasphemes Christum. Et dicit tibi hoc amicus tuus, consiliarius tuus: ergo oculus tuus. Dicit tibi hoc minister tuus, cooperarius tuus: ergo manus tua. Dicit tibi hoc forte qui te sustentat, qui te ab humilitate terrena sublevat: ergo pes tuus. Abjice, amputa, projice abs te, noli consentire. Responde talibus, quomodo respondebat ille, cui suadebatur falsum testimonium. Responde, et tu: dic homini dicenti tibi, Ecce temporibus christianis tantae pressurae sunt, vastatur mundus: responde tu, Hoc mihi antequam eveniret, praedixit Christus.

8. Pressurae deficientis mundi praedictae. Quare enim turbaris? Pressuris mundi turbatur cor tuum, quomodo navis illa, ubi dormiebat Christus. Ecce quae causa est, homo cordate, ut turbetur cor tuum: ecce quae causa est. Navis ista, in qua Christus dormit, cor est ubi fides dormit. Quid enim tibi novi dicitur, christiane? quid enim tibi novi dicitur? Temporibus christianis vastatur mundus, deficit mundus. Non tibi dixit Dominus tuus, Vastabitur mundus? Non tibi dixit Dominus tuus, Deficiet mundus? Quare credebas quando promittebatur, et turbaris quando completur? Ergo tempestas saevit in cor tuum: cave naufragium, excita Christum. Habitare, inquit Apostolus, Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). Per fidem habitat in te Christus. Fides praesens, praesens est Christus: fides vigilans, vigilans est Christus: fides oblita, dormiens est Christus. Excitare, commovere, dic: Domine, perimus (Matth. VIII, 24-26)! Ecce quae nobis dicunt Pagani: quae nobis dicunt, quod est gravius, mali Christiani. Exsurge, Domine, perimus. Evigilet fides tua, incipit tibi loqui Christus. Quid perturbaris? Haec omnia praedixi tibi. Ideo praedixi, ut cum venissent mala, sperares bona, ut non deficeres in malis. Miraris quia deficit mundus? mirare quia senuit mundus. Homo est, nascitur, crescit, senescit. Querelae multae in senecta: tussis, pituita, lippitudo, anxietudo, lassitudo inest. Ergo senuit homo; querelis plenus est: senuit mundus; pressuris plenus est. Parum tibi praestitit Deus, quia in senectute mundi misit tibi Christum, ut tunc te reficiat, quando cuncta deficiunt? Nescis hoc significasse in semine Abrahae? Nam semen Abrahae ait Apostolus, quod est Christus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). Ideo seni Abrahae natus est filius, quia erat utique Christus in ipsius mundi senectute venturus. Venit cum omnia veterascerent, et novum te fecit. Res facta, res condita, res peritura jam vergebat in occasum. Necesse erat ut abundaret laboribus: venit ille et consolari te inter labores, et [PL38.505] promittere tibi in sempiternum quietem. Noli adhaerere velle seni mundo, et nolle juvenescere in Christo, qui tibi dicit: Perit mundus, senescit mundus, deficit mundus, laborat anhelitu senectutis. Noli timere, renovabitur juventus tua sicut aquilae (Psal. CII, 5).

9. Paganorum in Christianam religionem querelae ex vastatione Romae Ecce, inquit, christianis temporibus Roma perit. Forte Roma non perit: forte flagellata est, non interempta: forte castigata est, non deleta. Forte Roma non perit, si Romani non pereant. Non enim peribunt, si Deum laudabunt: peribunt, si blasphemabunt. Roma enim quid est, nisi Romani? Non enim de lapidibus et lignis agitur, de excelsis insulis et amplissimis moenibus. Hoc sic erat factum, ut esset aliquando ruiturum. Homo cum aedificaret, posuit lapidem super lapidem; et homo cum destrueret, expulit lapidem a lapide. Homo illud fecit, homo illud destruxit. Injuria fit Romae, quia dicitur, Cadit? Non Romae, sed forte artifici ejus. Conditori ejus facimus injuriam, quia dicimus, Roma ruit, quam condidit Romulus? Mundus arsurus est, quem condidit Deus. Sed nec quod fecit homo, ruit, nisi quando voluerit Deus; nec quod fecit Deus, ruit, nisi quando voluerit Deus. Si enim hominis opus non cadit, sine voluntate Dei, opus Dei quando potest cadere per voluntatem hominis? Tamen et mundum fecit tibi Deus casurum; et ideo te condidit moriturum. Ipse homo ornamentum civitatis, ipse homo inhabitator, rector, gubernator civitatis, sic venit ut eat, sic est natus ut moriatur, sic est ingressus ut transeat. Coelum et terra transibunt (Matth. XXIV, 35): quid ergo mirum, si aliquando finis est civitati? Et forte non modo finis est civitati: tamen aliquando finis erit civitati. Sed quare inter sacrificia Christianorum perit Roma? Quare inter sacrificia Paganorum arsit mater ejus Troja? Dii, in quibus spem suam Romani posuerunt, omnino Romani dii, in quibus spem Pagani Romani posuerunt, ad Romam condendam de Troja incensa migraverunt. Dii Romani ipsi fuerunt primo dii Trojani. Arsit Troja, tulit Aeneas deos fugitivos: imo tulit deos fugiens stolidos. Portari enim a fugiente potuerunt: fugere ipsi non potuerunt. Et cum ipsis diis veniens in Italiam, cum diis falsis condidit Romam. Longum est caetera persequi: breviter tamen quod ipsorum litterae habent commemorem. Auctor ipsorum omnibus notus sic loquitur: »Urbem Romam, sicut ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Aenea duce profugi, sedibus incertis vagabantur« (Sallust. Bell. Catil. cap. 4.) Habebant ergo deos secum, condiderunt Romam in Latio, posuerunt ibi colendos [PL38.506] deos, qui colebantur in Troja. Inducitur a poeta ipsorum Juno irascens Aeneae et Trojanis fugientibus, et dicit, Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque Penates: (Virgil., Aeneid., lib. 1, vers. 67, 68.) id est, deos victos portans secum in Italiam. Jam quando dii in Italiam victi portabantur, numen erat, an omen? Diligite ergo legem Dei, et non sit vobis scandalum. Rogamus vos, obsecramus vos, exhortamur vos, estote mites, compatimini patientibus, suscipite infirmos: et in ista occasione multorum peregrinorum, egentium, laborantium, abundet hospitalitas vestra, abundent bona opera vestra. Quod jubet Christus, faciant Christiani, et tantum suo malo blasphemant Pagani.

पाठकों की प्रतिक्रियाएँ

टिप्पणियाँ

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 475-506 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
उपयोगकर्ता द्वारा प्रकाशित: Rodion Vlasov
पृष्ठ निर्माण तिथि: 2026-11-22, अद्यतन: 2026-11-22