Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

De Symbolo Sermo ad Catechumenos (1/2)

CAPUT PRIMUM

1. Symbolum regula fidei. Symbolum ex Scripturis collectum est. Deus omnipotens. Parvuli exsufflantur et exorcizantur. Accipite, filii, regulam fidei, quod Symbolum dicitur. Et cum acceperitis, in corde scribite, et quotidie dicite apud vos: antequam dormiatis, antequam procedatis, vestro Symbolo vos munite. Symbolum nemo scribit ut legi possit: sed ad recensendum, ne forte deleat oblivio quod tradidit diligentia, sit vobis codex vestra memoria. Quod audituri estis, hoc credituri; et quod credideritis, hoc etiam lingua reddituri. Ait enim Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Hoc est enim Symbolum, quod recensuri estis et reddituri. Ista verba quae audistis, per divinas Scripturas sparsa sunt: sed inde collecta et ad unum redacta, ne tardorum hominum memoria laboraret; ut omnis homo possit dicere, possit tenere quod credit. Numquid enim modo solummodo audistis quia Deus omnipotens est? Sed incipitis eum habere patrem, quando nati fueritis per Ecclesiam matrem.

2. Inde ergo jam accepistis, meditati estis, et meditati tenuistis, ut dicatis: Credo in Deum Patrem omnipotentem. Deus omnipotens est: et cum sit omnipotens, mori non potest, falli non potest, mentiri non potest; et, quod ait Apostolus, negare se ipsum non potest (II Tim. II, 13). Quam multa non potest, et omnipotens est: et ideo omnipotens est, quia ista non potest. Nam si mori posset, non esset omnipotens; si mentiri, si falli, si fallere, si inique agere, non esset omnipotens: quia si hoc in eo esset, non fuisset dignus qui esset omnipotens. Prorsus omnipotens Pater noster peccare non potest. Facit quidquid vult: ipsa est omnipotentia. Facit quidquid bene vult, quidquid juste vult: quidquid autem male fit, non vult. Nemo resistit omnipotenti, ut non quod vult faciat. Ipse fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, invisibilia [PL40.628] et visibilia: invisibilia, sicut sunt in coelis Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Archangeli, Angeli, si bene vixerimus, cives nostri. Fecit in coelo visibilia; solem, lunam, stellas. Suis animalibus terrestribus ornavit terram, implevit aerem volatilibus, terram ambulantibus et serpentibus, mare natantibus: omnia implevit suis creaturis propriis. Fecit et hominem ad imaginem et similitudinem suam in mente: ibi est enim imago Dei; ideo mens ipsa non potest comprehendi nec a se ipsa, ubi est imago Dei. Ad hoc facti sumus, ut creaturis caeteris dominemur: sed per peccatum in primo homine lapsi sumus, et in mortis haereditatem omnes devenimus. Facti sumus humiles mortales, impleti sumus timoribus, erroribus: hoc merito peccati; cum quo merito et reatu nascitur omnis homo (Gen. I-III). Ideo sicut vidistis hodie, sicut nostis, et parvuli exsufflantur et exorcizantur, ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica, quae decepit hominem, ut possideret homines. Non ergo creatura Dei in infantibus exorcizatur aut exsufflatur: sed ille sub quo sunt omnes qui cum peccato nascuntur; est enim princeps peccatorum. Ac per hoc propter unum qui lapsus est et omnes misit in mortem, missus est unus sine peccato qui omnes in se credentes perducat ad vitam, liberans eos a peccato.

CAPUT II

3. Filium Dei Dominum nostrum vere esse Deum et omnipotentem. Pater et Filius non dii duo, sed unus Deus. Filius omnipotens et aequalis a Patre genitus. Ideo credimus et in Filium ejus, id est, Dei Patris omnipotentis, unicum, Dominum nostrum. Quando audis unicum Dei Filium, agnosce Deum. Non enim Filius Dei unicus posset esse non Deus. Quod est, hoc genuit; etsi non est quem genuit. Si verus est autem Filius, hoc est quod Pater: si hoc non est quod Pater, non est verus Filius. Mortales et terrenas creaturas attendite: quod est res quaeque, hoc generat. Non generat homo bovem, non generat ovis [PL40.629] canem, nec canis ovem. Quidquid est quod generat, id quod est generat. Tenete ergo fortiter, firmiter, fideliter, quia hoc genuit Deus Pater, quod est ipse omnipotens. Creaturae istae mortales per corruptionem generant. Numquid sic Deus generat? Mortalis natus id quod est generat, immortalis quod est generat: corruptibilis corruptibilem generat, incorruptibilis incorruptibilem; corruptibilis corruptibiliter, incorruptibilis incorruptibiliter: usque adeo hoc quod est, ut unus unum, ideo unicum. Scitis quoniam cum vobis pronuntiarem Symbolum sic dixi, et sic credere debetis: quia credimus in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum. Jam quando unicum, crede omnipotentem: non enim Deus Pater facit quod vult, et Deus Filius non facit quod vult. Una voluntas est Patris et Filii, quia una natura. Nec enim voluntas Filii potest a Patris voluntate aliquantulum segregari. Deus et Deus, ambo unus Deus: omnipotens et omnipotens, ambo unus omnipotens.

4. Non introducimus duos deos, quomodo quidam introducunt, et dicunt: Deus Pater et Deus Filius, sed major Deus Pater, minor Deus Filius. Ambo quid? Duo dii? Erubescis dicere, erubesce credere. Dominus Deus Pater dicis, et Dominus Deus Filius: et dicit ipse Filius, Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). In familia ipsius sic erimus, ut, quomodo in domo magna ubi est paterfamilias et habet filium, dicamus et nos: Dominus major, Dominus minor? Aversamini talem cogitationem. Si vobis talia feceritis in corde, idola ponitis in anima una. Prorsus repellite. Prius credite, postea intelligite. Cui autem donat Deus, ut cum crediderit, cito intelligat; Dei donum est, non humana fragilitas. Tamen si nondum intelligitis, credite: Deus unus Pater, Deus Christus Filius Dei. Ambo quid? Unus Deus. Et quomodo ambo unus Deus dicitur? Quomodo? miraris? In Actibus Apostolorum, Et erat, inquit, credentium anima una et cor unum (Act. IV, 32). Multae animae erant, fides easdem unam fecerat. Tot millia animarum erant; amaverunt se, et multae sunt una: amaverunt Deum in igne charitatis, et ex multitudine ad pulchritudinis unitatem venerunt. Si tam multas animas fecit animam unam charitas; qualis charitas est apud Deum, ubi nulla diversitas, sed integra aequalitas? Si in terris et in hominibus potuit esse tanta charitas, ut de tot animabus faceret unam animam; ubi semper inseparabilis fuit Pater a Filio, Filius a Patre, potuerunt ambo esse nisi Deus unus? Sed illae animae, et multae animae dici potuerunt, et anima una: Deus autem, ubi est ineffabilis et summa conjunctio, unus Deus dici potest, non dii duo.

5. Facit quod vult Pater, facit quod vult Filius. Nolite putare omnipotentem Patrem et non omnipotentem Filium: error est, delete hoc in vobis, non haereat in memoria vestra, non bibatur in fide vestra, et si forte aliquis vestrum biberit, vomat. Omnipotens est Pater, omnipotens Filius. Si omnipotens non genuit [PL40.630] omnipotentem, non verum filium genuit. Quid enim dicimus, fratres, si Pater major minorem filium genuit? Quid enim dixi, genuit? Homo enim major generat filium minorem, verum est: sed quia senescit ille, crescit iste, et ad formam patris sui vel crescendo pervenit. Filius Dei si non crescit, quia nec potest Deus senescere; perfectus natus est. Perfectus quidem natus, si non crescit, et minor non remansit; aequalis est. Nam ut sciatis omnipotentem de omnipotente natum, ipsum audite qui Veritas est. De se quod dicit Veritas, hoc est verum. Quid ait Veritas? quid ait Filius, qui est Veritas? Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit (Joan. V, 19). Omnipotens est Filius, omnia faciendo quae voluerit. Nam si facit aliqua Pater quae non facit Filius, falsum dixit Filius: Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter. Sed quia verum dixit Filius: credite, Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter; et credidistis in Filium omnipotentem. Quod verbum etsi in Symbolo non dixistis, tamen hoc est quod expressistis, quando in unicum ipsum Deum credidistis. Habet aliquid Pater quod non habet Filius? Hoc Ariani haeretici blasphemi dicunt, non ego. Sed ego quid dico? Si habet aliquid Pater, quod non habet Filius; mentitur Filius, qui dicit, Omnia quae habet Pater, mea sunt (Id., XVI, 15). Multa et innumerabilia sunt testimonia quibus probetur quia Filius verus Dei Patris est Filius, et Pater Deus verum genuit Filium Deum, et Pater et Filius unus est Deus.

CAPUT III

6. Filii Dei nativitas humana ex virgine. Passio sub praeside Pilato. Nativitas Christi aeterna de Patre. Crucis supplicium cur electum a Christo. Patientiae merces non temporalis in praesenti, sed aeterna speretur in futuro saeculo. Sed iste Filius unicus Dei Patris omnipotentis videamus quid fecit propter nos, quid passus est propter nos. Natus de Spiritu sancto et virgine Maria. Ille Deus tantus aequalis Patri, natus de Spiritu sancto et virgine Maria humilis, unde sanaret superbos. Exaltavit se homo, et cecidit: humiliavit se Deus, et erexit. Humilitas Christi quid est? Manum Deus homini jacenti porrexit. Nos cecidimus, ille descendit: nos jacebamus, ille se inclinavit. Prendamus et surgamus, ut non in poenam cadamus. Ergo inclinatio ipsius haec est, Natus est de Spiritu sancto et virgine Maria. Et ipsa nativitas humana, humilis et excelsa. Unde humilis? Quia homo natus est ex hominibus. Unde excelsa? Quia de virgine. Virgo concepit, virgo peperit, et post partum virgo permansit.

7. Quid deinde? Passus sub Pontio Pilato. Praesidatum agebat, et judex erat ipse Pontius Pilatus, quando passus est Christus. Judicis nomine signata sunt tempora, quando passus est, sub Pontio Pilato; quando passus est, crucifixus, mortuus, et sepultus. [PL40.631] Quis? quid? pro quibus? Quis? Filius Dei unicus, Dominus noster. Quid? Crucifixus, mortuus, et sepultus. Pro quibus? Pro impiis et peccatoribus. Magna dignatio! magna gratia! Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV, 12)?

8. Natus est ante omnia tempora, natus ante omnia saecula. Natus ante. Ante quid, ubi non est ante? Prorsus nolite cogitare aliquod tempus ante nativitatem Christi, qua natus est de Patre: de ipsa nativitate loquor, qua est Filius Dei omnipotentis unicus Dominus noster; de ipsa prius loquor. Nolite cogitare in hac nativitate initium temporis; nolite cogitare ullum spatium aeternitatis, quando erat Pater et non erat Filius. Ex quo Pater, ex eo Filius. Et quid est, ex quo, ubi non est initium? Ergo semper Pater sine initio, semper Filius sine initio. Et quomodo, inquies, natus est, si non habet initium? De aeterno coaeternus. Nunquam fuit Pater et non erat Filius, et tamen Filius a Patre est genitus. Unde datur qualiscumque similitudo? In rebus terrenis sumus, in creatura visibili sumus. Det mihi similitudinem terra: non dat. Det mihi aliquam similitudinem undarum elementum: non habet unde. Det mihi similitudinem aliquod animal: nec hoc potest. Animal quidem generat, et quod generat, et quod generatur: sed prior est pater, et postea nascitur filius. Inveniamus coaevum, et credamus coaeternum. Si potuerimus invenire patrem coaevum filio suo, et filium coaevum patri suo; credamus Deum Patrem coaevum Filio suo, et Deum Filium coaeternum Patri suo. In terra possumus invenire aliquem coaevum, non possumus invenire aliquem coaeternum. Intendamus coaevum, et credamus coaeternum. Intentos vos faciet forte aliquis et dicet: Quando potest inveniri pater coaevus filio suo, aut filius coaevus patri suo? Ut generet pater, antecedit aetate; ut nascatur filius, sequitur aetate: sed hic coaevus pater filio, vel filius patri, quomodo potest esse? Occurrat vobis ignis pater, splendor filius; ecce invenimus coaevos. Ex quo ignis esse coepit, continuo splendorem gignit: nec ignis ante splendorem, nec splendor post ignem. Et si interrogemus, quis quem generat, ignis splendorem, aut splendor ignem; continuo vobis occurrit sensu naturali, prudentia insita mentibus vestris, omnes clamatis: Ignis splendorem, non splendor ignem. Ecce pater incipiens, ecce filius simul, nec antecedens, nec sequens. Ecce ergo pater incipiens, ecce filius simul incipiens. Si ostendi vobis patrem incipientem, et filium simul incipientem; credite Patrem non incipientem, et cum illo Filium nec ipsum incipientem; illum aeternum, illum coaeternum. Si proficitis, intelligitis: date operam proficere. Nasci habetis, sed et crescere debetis; quia nemo incipit a perfecto. Dei Filio licuit nasci perfectum; quia natus est sine tempore, coaeternus Patri, antecedens omnia, non aetate, sed aeternitate. Iste ergo natus Patri coaeternus, de qua generatione dixit propheta, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? natus de Patre sine tempore, natus est ex [PL40.632] virgine in plenitudine temporis. Istam nativitatem antecesserant tempora. Opportunitate temporis quando voluit, quando sciebat, tunc natus est: non enim nolens natus est. Nemo nostrum quia vult nascitur, et nemo nostrum quando vult moritur: ille quando voluit natus est, quando voluit mortuus est; quomodo voluit natus est de virgine, quomodo voluit mortuus est in cruce. Quidquid voluit fecit: quia sic erat homo, ut lateret Deus; susceptor Deus, susceptus homo, unus Christus Deus et homo.

9. De cruce ipsius quid loquar? quid dicam? Extremum genus mortis elegit, ne aliquod genus mortis ejus martyres formidarent. Doctrinam ostendit in homine, exemplum patientiae demonstravit in cruce. Ibi opus, quia crucifixus: exemplum operis, crux; praemium operis, resurrectio. Ostendit nobis in cruce quid tolerare, ostendit in resurrectione quid sperare debeamus. Prorsus tanquam agonotheta summus dixit: Fac, et tolle; fac opus, et accipe praemium; certa in agone, et coronaberis. Quod est opus? Obedientia. Quod est praemium? Resurrectio sine morte. Quare addidi, sine morte? Quia surrexit Lazarus, et mortuus est: resurrexit Christus, jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).

10. Scriptura dicit: Patientiam Job audistis, et finem Domini vidistis (Jacobi V, 11). Job quanta pertulerit, cum legitur et exhorretur, expavescitur, contremiscitur. Et quid recepit? Dupla quam perdiderat. Ergo ne homo propter praemia temporalia velit habere patientiam, et dicat sibi: Tolerem damnum, reddet mihi Deus filios duplos; Job omnia dupla recepit, et tot filios genuit, quot extulerat. Non ergo dupla sunt? Prorsus dupla sunt, quia et illi vivebant. Ne quis dicat, Feram mala, et reddet mihi Deus quemadmodum reddidit Job: ut jam non sit patientia, sed avaritia. Nam si patientiam ille sanctus non haberet, nec ea quae contingebant fortiter sustineret; testimonium quod ei Dominus reddidit, unde haberet? Animadvertisti, ait Dominus, ad puerum meum Job? Non enim est illi similis quisquam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor. Quale, fratres, testimonium hic sanctus vir a Domino meruit? Et tamen eum sua persuasione mala mulier decipere voluit, habens et haec figuram illius serpentis, qui sicut in paradiso decepit hominem primum factum a Deo (Gen. III, 1-6), ita etiam nunc blasphemiam suggerendo putavit posse decipere placentem hominem Deo. Quanta passus est, fratres! Quis potest tanta pati in re sua, in domo sua, in filiis suis, in carne sua, in ipsa quae remanserat tentatrice uxore sua? Sed etiam ipsam quae remanserat, olim auferret, nisi adjutricem sibi servasset: quia primum hominem per Evam debellaverat, Evam servaverat. Quanta ergo passus est! Perdidit omnia quae habebat, domus ipsius cecidit; utinam sola! oppressit et filios. Et quia in illo patientia magnum locum [PL40.633] tenuerat, quid responderit ille, audite: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Abstulit quae dedit, numquid periit qui dedit? Abstulit quae dedit. Tanquam diceret: Abstulit omnia, auferat omnia, nudum dimittat me, et servet mihi se. Quid enim mihi deerit, si Deum habuero? aut quid mihi alia prosunt, si Deum non habuero? Accessum est ad carnem, percussus est vulnere a capite usque ad pedes; sanie diffluebat, vermibus scatebat: et se in Deo suo immobilem demonstrabat atque figebat. Voluit illi mulier, diaboli adjutrix, non mariti consolatrix, persuadere blasphemiam: Quamdiu, inquit, ista et ista pateris? Dic aliquod verbum in Dominum, et morere. Ergo quia humiliatus erat, exaltandus erat. Et fecit hoc Dominus, ut ostenderet hominibus: nam ipse servo suo in coelo majora servavit. Ergo humiliatum Job exaltavit, elatum diabolum humiliavit: quia hunc humiliat, et hunc exaltat (Psal. LXXIV, 8). Ne quis autem, fratres charissimi, quando aliquas ejusmodi patitur tribulationes, hic exspectet mercedem: verbi gratia, si damna aliqua patiatur, ne forte eo animo dicat, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum, ut duplum accipiat. Patientia Deum laudet, non avaritia. Si ea quae perdidisti, dupla quaeris recipere, et ideo Deum laudas; de cupiditate laudas, non de charitate. Non tibi occurrat ipsius sancti viri exemplum; fallis te. Quando Job omnia tolerabat, dupla non sperabat. Et in prima ejus confessione quando damna pertulit et filios extulit, et in secunda cum jam tormenta vulnerum pateretur in carne, potest adverti quod dico. Prioris ejus confessionis haec verba sunt: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Poterat dicere: Dominus dedit, Dominus abstulit; potest iterum dare qui abstulit, potest plura revocare quam tulit. Non hoc dixit, sed, sicut Domino placuit, inquit, ita factum est: quia ei placet, placeat mihi; quod placuit bono Domino, non displiceat subdito servo; quod placuit medico, non displiceat aegroto. Aliam ipsius audi confessionem: Locuta es, inquit uxori suae, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala quare non sustinebimus (Job. I et II)? Non addidit, quod si diceret, verum diceret, Potens est Dominus et meam carnem in pristinum revocare, et quod nobis abstulit multiplicare: ne ista spe illa tolerasse videretur. Ista non dixit, ista non speravit. Sed ut nos doceremur, non speranti Dominus praestitit, quo nos doceremur, quia Deus illi adfuit: quia si et illa illi non redderet, occultam coronam ejus videre minime poteramus. Et ideo quid ait Scriptura divina, exhortando ad patientiam et spem futurorum, non mercedem praesentium? Patientiam Job audistis, et finem Domini vidistis. Quare patientiam Job, et non, Finem ipsius Job vidistis? Fauces aperires ad dupla; diceres, Deo gratias, sustineam, duplum recipio sicut Job. Patientiam Job, finem Domini. Patientiam Job novimus, et [PL40.634] finem Domini novimus. Quem finem Domini? Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti (Psal. XXI, 2)? Verba sunt Domini pendentis in ligno. Quasi reliquit illum ad praesentem felicitatem, sed non eum reliquit ad aeternam immortalitatem. Ibi est finis Domini. Tenent Judaei, insultant Judaei, ligant Judaei, spinis coronant, sputis dehonestant, flagellant, opprobriis obruunt, ligno suspendunt, lancea fodiunt, postremo sepeliunt: quasi relictus est. Sed quibus? Illis insultantibus. Ideo ergo habeto patientiam, ut resurgas et non moriaris, id est, nunquam moriaris, sicut Christus. Sic enim legimus: Christus surgens ex mortuis, jam non moritur (Rom. VI, 9).

CAPUT IV

11. Sedere ad dexteram Patris, quid sit. Dextera Patris, beatitudo. Ascendit in coelum: credite. Sedet ad dexteram Patris: credite. Sedere, intelligite habitare: quomodo dicimus de quocumque homine, In illa patria sedit per tres annos. Dicit illud et Scriptura, sedisse quemdam in civitate tantum tempus (III Reg. II, 38, sec. LXX). Numquid sedit, et nunquam surrexit? Ideo hominum habitationes sedes dicuntur. Ubi habentur sedes, numquid semper sedetur? non surgitur, non ambulatur, non jacetur? et tamen sedes vocantur. Sic ergo credite habitare Christum in dextera Dei Patris: ibi est. Nec dicat vobis cor vestrum, Quid agit? Nolite quaerere quod non licet invenire: ibi est; sufficit vobis. Beatus est, et a beatitudine, quae dextera Patris vocatur, ipsius beatitudinis nomen est, dextera Patris. Nam si carnaliter acceperimus; quia sedet ad dexteram Patris, ille erit ad sinistram. Numquid fas est ut sic illos componamus, Filium ad dexteram, Patrem ad sinistram? Ibi omnis dextera est, quia nulla ibi est miseria.

12. Inde venturus judicare vivos et mortuos. Vivos, qui superfuerint; mortuos, qui praecesserint. Potest et sic intelligi: Vivos, justos; mortuos, injustos. Utrosque enim judicat, sua cuique retribuens. Justis dicturus est in judicio: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Ad hoc vos parate, haec sperate, propterea vivite, et sic vivite, propterea credite, propterea baptizamini, ut possit vobis dici: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi. Sinistris quid? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Sic judicabuntur a Christo vivi et mortui. Dicta est prima sine tempore nativitas Christi, dicta est alia in plenitudine temporis de virgine nativitas Christi, dicta est passio Christi, dictum est judicium Christi. Totum dictum est, quod dicendum erat de Christo, Filio Dei unico, Domino nostro: sed nondum perfecta est Trinitas.

CAPUT V

13. Spiritum sanctum esse Deum. Sequitur in Symbolo, Et in Spiritum sanctum. Ista Trinitas unus Deus, una natura, una substantia, una potentia, summa aequalitas, nulla divisio, nulla diversitas, [PL40.635] perpetua charitas. Vultis nosse quod Deus est Spiritus sanctus? Baptizamini, et templum ejus eritis. Apostolus dicit, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19)? Templum habet Deus: nam et Salomon rex et propheta jussus est aedificare templum Deo. Si aedificaret templum soli, aut lunae, aut stellae alicui, aut alicui angelo, nonne damnaret illum Deus? Quia ergo templum aedificavit Deo, ostendit se colere Deum. Et unde aedificavit? De lignis et lapidibus: quia dignatus est Deus facere sibi per servum suum domum in terra, ubi rogaretur, ubi memoraretur. Unde dicit beatus Stephanus: Salomon aedificavit illi domum, sed Altissimus non in manu factis templis inhabitat (Act. VII, 47 et 48). Si ergo corpora nostra templum est Spiritus sancti, qualis Deus est qui aedificavit templum Spiritui sancto? Sed Deus. Si enim templum Spiritus sancti sunt corpora nostra, ille Spiritui sancto aedificavit templum, qui et corpora nostra. Attendite Apostolum dicentem, Deus temperavit corpus, ei cui deerat majorem honorem dans (I Cor. XII, 24); cum loqueretur de diversis membris, ut non essent scissurae in corpore. Deus creavit corpus nostrum. Herbam Deus creavit, corpus nostrum quis creavit? Unde probamus quia herbam Deus creat? Qui vestit, ipse creat. Evangelium lege: Si ergo fenum agri, ait, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit (Matth. VI, 30). Ille ergo creat, qui vestit. Et Apostolus: Stulte, quod seminas non vivificatur, nisi moriatur: et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut forte tritici, aut alicujus caeterorum; Deus autem illi dat corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus (I Cor. XV. 36-38). Si ergo Deus corpora nostra aedificat, si Deus membra nostra aedificat, et corpora nostra templum sunt Spiritus sancti; nolite dubitare Deum esse Spiritum sanctum. Et nolite addere quasi tertium Deum; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Sic credite.

CAPUT VI

14. De sancta Ecclesia. Sequitur post Trinitatis commendationem, sanctam Ecclesiam. Demonstratus est Deus et templum ipsius. Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos (Id. III, 17). Ipsa est Ecclesia sancta, Ecclesia una, Ecclesia vera, Ecclesia catholica, contra omnes haereses pugnans: pugnare potest, expugnari tamen non potest. Haereses omnes de illa exierunt, tanquam sarmenta inutilia de vite praecisa: ipsa autem manet in radice sua, in vite sua, in charitate sua. Portae inferorum non vincent eam (Matth. XVI, 18).

CAPUT VII

15. Peccata etiam immania dimittuntur in Baptismo; et venialia, in oratione dominica. Poenitentiae publicae actio propter immania peccata, non [PL40.636] propter levia. Remissionem peccatorum. Habetis Symbolum perfecte in vobis, quando baptizamini. Nemo dicat: Illud feci, forte non mihi dimittitur. Quid fecisti? quantum fecisti? Dic immane aliquid quod commisisti, grave, horrendum, quod etiam cogitare horres: quidquid vis feceris, numquid Christum occidisti? Non est isto facto aliquid pejus, quia et Christo nihil est melius. Quantum nefas est occidere Christum? Judaei tamen eum occiderunt, et multi in eum postea crediderunt, et biberunt ejus sanguinem: dimissum est illis peccatum quod commiserunt. Cum baptizati fueritis, tenete vitam bonam in praeceptis Dei, ut Baptismum custodiatis usque in finem. Non vobis dico quia sine peccato hic vivetis; sed sunt venialia, sine quibus vita ista non est. Propter omnia peccata Baptismus inventus est; propter levia, sine quibus esse non possumus, oratio inventa. Quid habet oratio? Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. VI, 12). Semel abluimur Baptismate, quotidie abluimur oratione. Sed nolite illa committere, pro quibus necesse est ut a Christi corpore separemini: quod absit a vobis. Illi enim quos videtis agere poenitentiam, scelera commiserunt, aut adulteria, aut aliqua facta immania: inde agunt poenitentiam. Nam si levia peccata ipsorum essent, ad haec quotidiana oratio delenda sufficeret.

CAPUT VIII

16. Peccata tribus modis dimittuntur. Ergo tribus modis dimittuntur peccata in Ecclesia; in Baptismate, in oratione, in humilitate majore poenitentiae: tamen Deus non dimittit peccata, nisi baptizatis. Ipsa peccata quae primum dimittit, non nisi baptizatis dimittit. Quando? Quando baptizantur. Peccata quae postea orantibus dimittuntur, et poenitentibus, quibus dimittit, baptizatis dimittit. Nam quomodo dicunt, Pater noster, qui nondum nati sunt? Catechumeni quamdiu sunt, super illos sunt omnia peccata eorum. Si catechumeni, quanto magis Pagani? quanto magis haeretici? Sed haereticis Baptismum non mutamus. Quare? Quia sic habent Baptismum, quomodo desertor habet characterem: ita et isti habent Baptismum; habent, sed unde damnentur, non unde coronentur. Et tamen si desertor ipse correctus incipiat militare, numquid audet quisquam ei characterem mutare?

CAPUT IX

17. De resurrectione carnis in vitam aeternam. Credimus etiam resurrectionem carnis, quae praecessit in Christo: ut hoc etiam speret corpus, quod praecessit in capite. Caput Ecclesiae Christus, Ecclesia corpus Christi (Ephes. V, 23). Caput nostrum surrexit, ascendit in coelum: ubi caput, illic et membra. Quomodo carnis resurrectionem? Ne forte putet aliquis quomodo Lazari, ut scias non sic esse, additum est, In vitam aeternam. Regeneret vos Deus, conservet et tueatur vos Deus; in se, qui est ipsa vita aeterna, perducat vos Deus. Amen.

DE SYMBOLO SERMO AD CATECHUMENOS

CAPUT PRIMUM

1. Sacramenta celebrata circa catechumenos. Crucis signum. Examen et scrutinium. Arma contra diabolum, Symbolum et Crux. Professio catechumenorum, renuntiare se diabolo et pompis ejus. Arma diaboli, voluptas et timor. Arma nostra spiritualia, timor Dei castus et fides orationis. Sacramentorum rationem, sive transactae noctis, sive praesentis sancti Symboli exponendam suscepimus Sanctitati vestrae, donante illo qui dat omnibus affluenter, et non improperat (Jacobi I, 5). Dives est enim in omnibus qui invocant illum (Rom. X, 12). Ipse quippe potest adjuvare intentionem nostram, acceptabilem pro nobis faciens orationem vestram. Accipite itaque vos qui fide desideratis verbum Dei, tanquam competentem cibum, ex quo vobis Dominus operetur incrementum. Nondum quidem adhuc per sacrum Baptismum renati estis, sed per crucis signum in utero sanctae matris Ecclesiae jam concepti estis. Agat itaque haec mater congruis alimentis prius pascere quos portat, ut post partum laetetur se tales suscepisse quos spiritualiter nutriat. Quid est, dilectissimi, quod in vobis celebratum est? Quid est quod hac nocte circa vos actum est, quod praeteritis noctibus actum non est; ut ex locis secretis singuli produceremini in conspectu totius Ecclesiae, ibique cervice humiliata quae male fuerat antea exaltata, in humilitate pedum cilicio substrato in vobis celebraretur examen, atque ex vobis exstirparetur diabolus superbus, dum super vos invocatus est humilis altissimus Christus? Omnes itaque humiles eratis, humiliterque petebatis, orando, psallendo atque dicendo, Proba me, Domine, et scito cor meum (Psal. CXXXVIII, 23). Probavit, examinavit, corda servorum suorum suo timore tetigit; diabolum sua virtute fugavit, atque ab ejus dominio suam familiam liberavit. Non aliter hic actus est pauper, aliter dives, aliter dominus, aliter servus: quia unus est omnibus introitus ad vitam (Sap. VII, 6); et si sic ad hanc fragilem atque caducam, quanto magis ad illam immortalem atque sempiternam?

2. Purgata itaque familia Redemptoris, posteaquam cantavit canticum salutis, accepit Symboli remedium contra serpentis venenum: ut si quando voluerit adversarius diabolus denuo insidiari, noverit redemptus cum Symboli sacramento et crucis vexillo ei debere occurri; ut talibus armis indutus facile vincat christianus, de cujus oppressione male antea triumphaverat nequissimus diabolus. Ex qua re nobis factus est adversarius diabolus, nisi ex hac, quia videt liberos quos tenebat ante captivos, quia videt sanos quos suis jaculis prostraverat vulneratos, quia videt vestiri denuo immortalitate quos nudaverat propinando iniquitatem; quia muscipulae ejus comminutae sunt, et nos eruti sumus: adjutorium nostrum in nomine Domini (Psal. CXXIII, 7, 8)? Si adjutorium nostrum in nomine ejus est; renuntiemus diabolo, pompis et angelis ejus. Hoc audistis, hoc et vos professi estis, renuntiare vos diabolo, pompis et angelis ejus. Videte, dilectissimi, quia hanc professionem vestram in curiam profertis angelicam: nomina profitentium in libro excipiuntur vitae, non a quolibet homine, sed a superiore coelitus potestate. Optimi jam tirones Dei, fortes milites Christi, dum arma sacramentorum suscipitis, pugnam adversus diabolum indicitis: dum [PL40.638] ejus operibus renuntiatis, vehementius in vos ejus furias provocatis. Sed non metuat miles Christi: induemini enim ipsum Christum, ut per eum velociter superetis adversarium diabolum. Quibus armis pugnat et ille? Illecebrosis et subdolis. Duo sunt genera armorum ejus valde fortia, contra quae vigilanter ac fortiter stare debet omnis miles Christi, qui triumphare cupit et superare virtutem diaboli. Quae sunt ista duo genera armorum? Voluptas et timor. Alios enim voluptate capit, alios timore frangit. Confirmetur et nostra acies, proferantur arma spiritualia. Contra timorem diaboli adsit timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Contra voluptatem turpissimae delectationis, non desit fides orationis. Et quid metuat christianus, quando admonetur sic orare, sic praesumere, sic fidere, ut dicat: Dominus mihi adjutor est, et ego despiciam inimicos meos (Psal. CXVII, 7). Plures tamen noveritis, dilectissimi, capere adversarium per voluptatem, quam per timorem. Nam quare quotidie muscipulam spectaculorum, insaniam studiorum ac turpium voluptatum proponit, nisi ut his delectationibus capiat quos amiserat, ac laetetur denuo se invenisse quos perdiderat?

CAPUT II

3. Spectacula circi fugienda: alia esse quae in Ecclesia cernuntur, spectacula salubria. Deterret a theatro Scandalistae. Amphitheatri cruenta certamina. Venatores cum ursis certantes. Quid nobis ire per multa? Breviter admonendi estis quid spernere, et quid diligere debeatis. Fugite, dilectissimi, spectacula, fugite caveas turpissimas diaboli, ne vos vincula teneant maligni. Sed si oblectandus est animus, et spectare delectat; exhibet vobis sancta mater Ecclesia veneranda ac salubria spectacula, quae et mentes vestras oblectent sua delectatione, et in vobis non corrumpant, sed custodiant fidem. Amator est quispiam circi? Quid delectat in circo? Aurigas videre certantes, populos insana furia anhelantes, quemlibet celerem praecedentem, adversarii sui equum frangentem. Ista est omnis delectatio, clamare, quia vicit quem diabolus vicit; exsultare et insultare, quod adversa pars perdiderit equum, cum is qui tali spectaculo delectatur, vanum perdiderit animum. Vide contra nostra sancta, sana, suavissima spectacula. Intuere in libro Actuum Apostolorum, claudum ex utero matris nunquam ambulantem quem Petrus fecit currentem; vide subito sanum, quem antea intuebaris infirmum (Act. III, 2-8): et si est in te sanitas mentis, si in te fulget ratio aequitatis ac delectatio salutis, vide quid debeas exspectare, vide ubi debeas exclamare; illic ubi equi sani franguntur, an hic ubi homines fracti salvantur? Sed si te pompa illa, figura ea equorum, compositio curruum, ornatus et aurigae superstantis, equos regentis, vincere cupientis; si haec te, ut dixi, pompa delectat: nec hanc tibi denegavit, qui pompis diaboli renuntiare praecepit. Habemus et nos spiritualem nostrum aurigam sanctum prophetam Eliam, qui quadrigae igneae superimpositus, tantum cucurrit, ut metas prenderet coeli (IV Reg. II, 11). Et si adversarios, quos et vera virtus vicit, et quos ille volando transiit, atque ex quorum victoria palmam supernae celsitudinis accepit, [PL40.639] videre desideras: Currus Pharaonis et omnem virtutem ejus projecit in mare (Exod. XV, 4).

4. Alius fortassis theatri amator admonendus sit, quid fugiat, et quo delectetur; ac sic voluntatem spectandi non perdat, sed mutet. In theatris labes morum, discere turpia, audire inhonesta, videre perniciosa. Sed adjuvante Domino ea ex cordibus vestris firmiter repellamus. Singula singulis comparemus. Illic intuentur spectatores propositum nescio quem confictum deum Jovem, et adulterantem, et tonantem: hic respicimus verum Deum Christum, castitatem docentem, immunditiam destruentem, salubria praedicantem. Illic fingitur quod idem Jovis Junonem habeat sororem et conjugem: hic praedicamus sanctam Mariam matrem simul et virginem. Illic stupor ingeritur visui, ex usu hominem in fune ambulantem: hic magnum miraculum, Petrum mare pedibus transeuntem (Matth. XIV, 29). Illic per mimicam turpitudinem castitas violatur: hic per castam Susannam castumque Joseph libido comprimitur (Gen. XXXIX, et Dan. XIII), mors contemnitur, Deus amatur, castitas exaltatur. Chorus illic et cantio pantomimi illicit auditum, sed expugnat sanum affectum: et quid tale nostro cantico comparandum sit, in quo dicit qui amat et cantat, Narraverunt mihi peccatores delectationes suas, sed non ita ut lex tua, Domine; omnia mandata tua veritas (Psal. CXVIII, 85 et 86)? Nam illic universa fingit vanitas. Scandalistarum quis illic forte peritiam admiretur, videre parvulos in area ludentes, diversas historias exhibentes. Sed videte nostrorum lusus infantum. In utero Rebeccae duo certant infantes: procedente majore, minoris manu emissa ex utero, planta majoris apprehensa est (Gen. XXV, 22, 25). In quorum certamine magni sacramenti figura monstrata est, ut minor supplantaret majorem, eique postmodum primatum atque benedictionem auferret. In quibus parvulis quasi ludentibus, et sacramentum, ut dixi, magnum exhibentibus, et reprobi iu Esau demonstrantur Judaei, et praedestinati in Jacob apparent Christiani. Ille enim Jacob unus parvulus sic garriens, multos in se praedestinatos etiam parvulos demonstrabat infantes, qui ex utero matris suscipiuntur manibus fidelium, nec eos sic excutiunt, ut in aere pendeant, sed ut renati in coelo vivant. His igitur oblectamentis mens delectetur, pascatur anima christiana; hanc sobrietatem retinens mentis, fugiat ebrietatem diaboli.

5. Nec amphitheatri certamina seducant aut pertrahant christianum: quo quidem tanto avidius curritur, quanto tardius exhibetur. Sed etiam ibi quid non periculosum ingeritur aspectibus, quid non cruentum? ubi; sicut ait beatissimus Cyprianus, voluntas noxia ad feras homines nullo crimine damnat (Cypr. in epist. 2 ad Donat.). Non ergo vos, dilectissimi, illud spectaculum crudele invitet intueri, novem ursis duos altercantes venatores: sed delectet videre unum nostrum Danielem orando superantem septem leones. Discerne spiritualis amator certamina: vide duos noxios voluntate, vide unum innocentem ac plenum fide. Vide illos pro praemio terreno suas animas bestiis obtulisse: vide istum in oratione clamantem, Ne tradideris bestiis animas confitentes tibi (Psal. LXXIII, 19). In illo spectaculo contristatur editor, si venator evadat illaesus, qui ei plures bestias interemit: in isto nostro sine ferro pugnatur, nec Daniel laeditur, nec fera occiditur; et sic vincitur, ut rex miretur atque mutetur, et populi pertimescant, et inimici dispereant (Dan. XIV, 30-42). Admirabile spectaculum nostrum, plane mirabile, in quo Deus adjuvat, fides vires impetrat, innocentia pugnat, sanctitas vincit, praemium consequitur tale, quod et ille qui vicerit accipiet, et qui donaverit nihil amittet. Ista spiritualia munera concupiscite, ad haec intuenda et cum omni securitate spectanda alacriter ad ecclesiam convenite, ab omni [PL40.640] cupiditate carnali propositum cordis revocate, omnem sollicitudinem vestram Deo gubernandam committite: ut adversarius revereatur, nihil in vobis inveniens suum; vosque illum repudiantes, ejusque pompis renuntiantes, posteaquam ab ejus insidiis vestra fuerit eruta libertas, ne vos inveniat vacuos ille nefarius, quem novimus etiam non suos tenere cupientem.

CAPUT III

6. Omnipotentia Dei probatur ex creatione rerum de nihilo. Trinitas. Filium quoque esse Deum omnipotentem, aeternum et aequalem Patri. Fideliter credite in Deum Patrem omnipotentem. Omnipotentem Deum credimus, qui omnia faciens factus non est: et ideo omnipotens est, quia de nihilo fecit quaecumque fecit. Non enim eum aliqua materies adjuvit, ex qua demonstraret artis suae potentiam: sed ex nihilo, ut dixi, cuncta creavit. Hoc est enim esse omnipotentem, ut non solum fabrica ipsa, sed etiam materies ab illo inveniatur esse, qui non habuit initium ut esset; et is qui sempiternus est, crearet, non id quod ipse esset, sed ut ab illo essent jam accepisse. Omne enim quod est, ab illo est: ipse autem a seipso est, qui non ab aliquo factus est. Fecit ergo facta non factus, creavit creaturam non creatus: qui etiam ipsi creaturae convenientibus gradibus per diversas ordinationes constituit potestates. Potest quippe secundum datam potestatem quilibet angelus vel homo dici potens; sed numquid potest dici omnipotens? Potest dici rex vel imperator, quod multa quae velit possit: non tamen eum qui sanum sapit, audebit dicere omnipotentem; nam si voluerit eum adulando ita laudare, incipit et illum et se ipsum fallendo decipere. Quomodo enim audebit dicere omnipotentem, quem videt multum velle vivere et vitam succedente morte finire? Si omnipotens est, non moriatur, a morte excludatur. Si autem ei mors terminum dabit, omnipotentem eum non fuisse ipsa mors demonstrabit. Non ergo quispiam audebit quamlibet creaturam, sive coelestem sive terrestrem, dicere omnipotentem, nisi solam Trinitatem; Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum.

7. Non enim, cum dicimus nos credere in Deum Patrem omnipotentem, sicut haeretici Ariani, negamus Filium omnipotentem, aut Spiritum sanctum negamus omnipotentem. Si Filium negaveris omnipotentem, negabis et Patrem omnipotentem. Sed major est, inquiunt. Pater, minor est Filius. Hoc in hominibus, hoc in omnibus, et tu in omnibus perturbaris. Divinam naturam considera, Deum attende, sempiternum cogita: nam vane conturbaris. Si sempiternus est Pater, sempiternus est utique et Filius. Si enim fuit Filius quando non fuit Filius, fuit et Pater quando non fuit Pater: quod si fuit aliquando Pater non Pater, non fuit omnipotens; minus enim habuit in eo quod postea effectus est Pater. Si das initium Filio, das initium et Patri. Pater enim a Filio appellatus est Pater. Si autem semper fuit Pater, semper fuit et Filius. Et si Deus est Pater, Deus est et Filius: non enim aliud potuit procedere de Deo quam Deus. Quod si Deus est Pater, Deus est et Filius; et si sempiternus est Pater, sempiternus est et Filius: quem non praecessit aetate nec dignitate, non eum minuit aequalitate. Apostolum audi quid de Deo Filio dicat: Cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Non rapuit, quia naturaliter habuit. Omnipotentia itaque Patris in Filio, omnipotentia Filii in Patre; quia neque aliquando Pater sine Filio, neque aliquando Filius sine Patre. Divinam illam nativitatem qua Filius processit ex Patre, qua natus est Deus de Deo, sine initio, sine tempore, sine matre, sine aliqua fragilitate, sine ulla sui diminutione, non possumus explicare: Nativitatem autem ejus, ait propheta, quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Et revera [PL40.641] quis comprehendere vel dicere potest quomodo natus sit, qui semper est in Patre, et nunquam recedit a Patre? Digne, ut dixi, non possumus enarrare: sed debemus corda nostra ipsi Filio praeparare; ut illuminando et per fidem gubernando perducat nos ad speciem veritatis suae, ne remaneamus in tenebris infidelitatis nostrae, ne aliud aestimando de Filio quam quod est Pater, ipse Filius non docendo, sed increpando nos admoneat sicut Philippum, dicens, Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem. Annon agnoscis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9, 10)? Sicut ergo Deus de Deo natus est, et lux de lumine, et dies ex die; ita et Omnipotens ex omnipotente. In ista enim mortali nostra generatione qui est pater, aliquando non fuit pater; et qui est filius, non semper est filius: quia et ipse filius cum accessu temporis patrem amiserit, conjugem acceperit, prolemque susceperit, non erit filius, sed ipse vocabitur pater; et quilibet pater antequam suscipiat filium, non vocabitur pater. Accedit ergo aliquid tempore, quod praecedat tempore. Non ergo aestimemus hoc in illa divinitatis esse substantia, in illa generatione sempiterna. Non enim illic deficiendo moritur Pater, ut Filius crescendo perveniat ad Patris dignitatem; aut sunt ibi tempora, quia per ipsum facta sunt tempora.

CAPUT IV

8. Idem contra Arianos confirmatur. Trinitatem totam esse Deum omnipotentem. Trinitas judex. Tota Trinitas omnipotens, immortalis et invisibilis. Idola cordium. In quo autem tu, haeretice, audes dicere Filium minorem, quem nos confitemur aequalem? In aetate? Non ibi sunt tempora. In divinitate? Deus est Pater, Deus est et Filius. In opere? Omnia per Filium facta sunt. Dicit quidem Scriptura, quod Deus fecerit mundum, sicut scriptum est in libro Geneseos, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1): sed nos audientes Deum Patrem, cognoscimus Filium et Spiritum sanctum. Tu forsitan dicis, Deus Pater fecit mundum. Sed audi quid Joannes evangelista dicat: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1, 2). Ecce, sine Filio dicit nihil esse factum; quoniam omnia per ipsum facta sunt. Si sine Filio factum est nihil, quid fecit Pater quod non fecit Filius, de quo dicit Evangelista quod sine Filio factum est nihil? Si autem, sicut vera fides catholica habet, in Filio operante constituas Patrem, et in Patre operante constituas Filium, quoniam Filius in Patre est et Pater in Filio, omnipotens invenietur Filius, si in ipso omnipotens est Pater: si autem non est omnipotens Filius, ut praedicat haereticus arianus, non est in illo omnipotens Pater, falsumque erit secundum ipsos quod ipse Filius ait, Ego in Patre, et Pater in me est. Absit autem ut falsum sit quod Veritas dicit: confundatur arianus, qui veritati contradicit.

9. Demonstremus tamen ex Scripturis dictum Filium omnipotentem sicut et Patrem, ut non solum ratio vera, sed etiam divina testimonia haereticorum frontem percutiant impudentem. Dictus est Pater omnipotens, propheta dicente, Haec dicit Dominus omnipotens (I Cor. VI, 18). Dictus est et Filius omnipotens, Joanne apostolo in Apocalypsi dicente, Ab Jesu Christo Domino nostro, qui est, et qui fuit, et qui venturus est omnipotens (Apoc. I, 5, 8). Dictus est et Spiritus sanctus omnipotens, Salomone prophetante, Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et is qui continet omnia, scientiam habet (Sap. I, 7). Annon est omnipotens qui continet omnia? Dicit enim Scriptura quod Deus judex sit, dicente Apostolo, Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Sed nos quando audimus Deum judicem, totam intelligimus Trinitatem. Tu autem, haeretice, dic quis sit iste Deus judex; Pater, an Filius? Si dixeris, Pater est; negas Filium judicem, quem in Symbolo etiam tu confiteris venturum vivos mortuosque [PL40.642] judicaturum. Contradicis etiam Evangelio dicenti, Cum Filius hominis venerit in claritate sua, congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut separat pastor oves ab haedis. In quo loco ab Evangelista expressius judex demonstratus est Filius, ut etiam ejusdem judicis sententia panderetur, dicentis, Ibunt impii in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 31, 32, 46). Quod si nolens obsistere tantae auctoritati dixeris Filium judicem, Patrem ergo negabis judicem? Non, inquis, nego Patrem judicem. Quomodo non negas? Quia Pater, inquis, potestatem dedit, Filius accepit. Video quidem, haeretice, quo strabis oculis intendas, quo perversae mentis aciem intentionis dirigas. Recitaturus enim mihi es ex Evangelio et dicturus: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). In eo, inquis, quod Pater dedit, Filius accepit, major est utique qui dat, quam qui accipit: major est Pater, minor est Filius. Non ex hac sententia glorietur tua vanitas; quoniam ex ipsa te nunc divina convincit auctoritas. Pater, inquis, non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Cognoscimus: novit quippe sana fides quomodo hoc intelligat. Homo enim ille susceptus, qui etiam ipse appellatus est Dei Filius, accepit potestatem, sed dante Patre et Filio; quoniam Filius in Patre est, et Pater in Filio. Caeterum si tu, haeretice, secundum illam perversam vestram doctrinam illi hoc volueris assignare divinitati, qua Filius aequalis est Patri, quaero abs te diligentius, et ut mihi respondeas celeriter insistam, quis sit ille qui in libro Deuteronomii Moysi dicebat, In die judicii reddam illis. Non potes dicere, Pater est; quoniam secundum Evangelii sententiam a te prolatam, Pater non judicat quemquam. Ergo Filius est qui dicebat, In die judicii reddam illis. Filius est? Responde, quid dubitas? Filius hoc dixit, annon? Non est quod dicas nisi Filium dixisse, In die judicii reddam illis; quoniam Pater non judicat quemquam. Sed vide sequentia libri hujus, quemadmodum te provocet, quemadmodum convincat. Cum enim dixisset, In die judicii reddam illis; post paululum secutus adjunxit, Videte, videte, inquit, quoniam ego sum Deus, et non est alius praeter me (Deut. XXXII, 35, 39). Quid agis, ariane? Non est qua exeas. Dic, si audes, Filium solum hoc dixisse, et negabis Patrem, nec Deum esse, nec judicem. Depone vel nunc convictus animositatem, audi veritatem, intellige Deum judicem Trinitatem. Audi quod et Spiritus sanctus judex sit. Ipse Dominus in Evangelio ait: Cum venerit Paracletus, ipse arguet mundum de peccato, de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 8). Quid quaeris amplius? Item demonstrat Scriptura divina quod simul habitet Pater et Filius et Spiritus sanctus in homine, tanquam in templo suo. In Evangelio Filius, Si quis me, inquit, diligit, diligetur a Patre meo; et veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud illum faciemus (Id. XIV, 23). Ecce Pater et Filius: quid Spiritus sanctus? Apostolum audi: Nescitis, inquit, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Item demonstratur quod simul deserat impios Pater et Filius et Spiritus sanctus. Salomon propheta, Perversae, inquit, cogitationes separant a Deo. Ecce Deus Pater deserens perversas cogitationes. Quid Deus Filius? Sequitur: Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia. Christus est enim Dei Virtus et Dei Sapientia (Id. I, 24). Ecce et Filius deserit malevolam animam, in qua sunt perversae cogitationes, quas deseruit Pater. Restat de Spiritu sancto. Audi post paululum quid sequatur: Sanctus, inquit, Spiritus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I, 3-5). Audi, sine intellectu deserere hominem Spiritum sanctum. Quando ista idem ipse Spiritus sanctus per Prophetam dicebat, vos praevidebat. Ecce jam illa inseparabilis Trinitas testimoniis divinarum Scripturarum demonstratur, quod simul habitet, simul regnet, simul possideat, simul deserat: quam vos, Ariani, separando et per diversos gradus Filio et Spiritui sancto injurias irrogando, non in vobis habitare [PL40.643] sinitis: quoniam et Deus Pater aufert se a cogitationibus perversis quae sunt in vobis: et in malevolam animam non introibit sapientia; quia per vestrae animae malitiam sicut Filium a Patre, ita gregem separatis a summo pastore: et Spiritus sanctus effugiet fictum, id est, fictionem perversae vestrae doctrinae, in qua demonstratum est, nec Patrem, nec Filium, neque manere Spiritum sanctum.

10. Quoniam igitur de unitate agitur Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti, quam unitatem non audemus dicere tres deos, nec tres omnipotentes, nec tres invisibiles, nec tres immortales, sed unum Deum, de quo dicit Apostolus, Immortali, invisibili, incorruptibili soli Deo honor et gloria (I Tim. I, 17): non ergo nobis ipsis fingamus Patris et Filii et Spiritus sancti diversas dignitates, separabiles et inaequales aetates, ampliores et infirmas potestates, ne quod ipse Dominus Salvator noster virtute ac majestate sua idola eradicavit et templa, rursus in cordibus Christianorum diabolus fabricet idola. Fides itaque catholica haec est: Omnipotentem, immortalem, atque invisibilem credere Deum Patrem: omnipotentem, immortalem, atque invisibilem credere Deum Filium, secundum divinam nativitatem; visibilem autem, mortalem, minoremque angelis factum secundum susceptam humanitatem: omnipotentem, immortalem atque invisibilem credere Spiritum sanctum secundum aequalem divinitatem; visum autem in specie columbae propter Filii attestationem (Matth. III, 16). Et haec est Trinitas simplex unitas, inseparabilis, inenarrabilis, semper manens, semper praesens, ubique regnans, unus Deus, de quo propheta David dicit: Tu es solus Deus magnus (Psal. LXXXV, 10).

CAPUT V

11. Nativitas Filii ex virgine. Signa in Christi nativitate. Infanticidium. Puer Jesus in medio doctorum inventus. Aquae in vinum conversio. Credimus in Filium ejus Jesum Christum, natum de Spiritu sancto ex virgine Maria. Hanc nativitatem, incredule, quid expavescis? Noli credere, si tantum homo erat qui natus est si autem Deus homo erat, de qua voluit natus est, quia sicut voluit natus est. Illud potius mirare, quia Verbum suscepit carnem: nec est mutatum in carnem, quia manens Deus suscepit hominem. Caeterum quid miraris, quia genitrix suum genuit genitorem, quia creavit creatura factorem? Sic voluit nasci excelsus humilis, ut in ipsa humilitate ostenderet majestatem. Portabat filium mater intacta, mirabatur et ipsa in aspectu suae prolis, quam amplexus non strinxerat maritalis. Sed, incredule, audi praedictum, cognosce impletum. David propheta dicit, Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Ipse qui fundavit eam Altissimus, ipse in ea factus est homo: Altissimus, quia talem matrem creavit; Altissimus, quia sic se in ea formavit, ut procedens ex ejus utero, et filium ejus redderet, et integritatem non corrumperet. Quae est gratia matris hujus et virginis? Quae est gratia hujus feminae, quae virum nesciens filium portat? Quae est gratia? Audite Gabrielem angelum eam salutantem: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28). Quando Angelus istam virginem sic salutavit, tunc eam Spiritus sanctus fecundavit: tunc illa femina virum sine viro concepit, tunc repleta est gratia, tunc Dominum suscepit, ut esset in ea qui fecerat eam. Neque enim, dilectissimi, credendum est, quod illo jam praesente ac protegente poterat illi feminae dominari corruptio, in qua non erat ardoris libido.

12. Noverit tamen quem portavit Virgo mater, noverit, stupor abscedat, fides accedat. Ecce quem portat nascitur; nondum loquitur, et totum concutit mundum. Clamat coelum, novi sideris radians fulgore: clamat terra, turbata per Herodem; veniunt Magi admoniti, inquirunt Judaei turbati; quaerunt ubi esset qui ubique totus est, quaeritur in mundo fabricator mundi. Ad hoc autem quaerebatur, non ut agnosceretur, [PL40.644] sed ut occideretur (Matth. II): quia mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). O munde immunde, venit qui te redimat, et turbaris; et tunc eum vis perdere, quando ille te disposuit liberare! O Judaeorum terra impia, non congruis coelo. Coelum demonstrat, ut adoretur; tu quaeris, ut infans necetur. Ille tibi annuntiat Deum hominem suscepisse pro te, et tu vis perdere eum qui venit redimere te. Exspecta paululum; ad hoc quidem venit, ut tuam etiam pessimam impleat voluntatem: sed sustine, ut suam ille colligat haereditatem. Collige, collige, Redemptor: non glorietur dispersor. Vindica in eos qui te parvulum persequuntur, parvuli ipsorum pro te moriantur. Si ipsi in te crudeles existunt, parvuli ipsorum pro te moriantur. Vindica, sic vindica. Insultent filii parentibus nondum loquentes, convincant saevientes: infantes dicant testimonium de tua innocentia, quia non est in te ulla malitia; et ii qui te volunt innocentem occidi, hoc eis proveniat, ut suos parvulos ab eis facias separari. Lugeatis licet Judaei atque plangatis filios vestros, non illi moriuntur, quia a vita suscipiuntur: vobis irrogatur poena orbitatis, caeterum illis gloria offertur immortalitatis. Nuntiastis Herodi ubi occidendus inveniri potest Filius Dei: sed ille filios vestros occidens pro Filio Dei, et vos orbitatis poena nesciens punit tanquam proditores, et filios vestros Dei fecit haeredes. Sic vos irridebat ille, ille qui habitans in coelo, jacebat in terra: sic furias vestras vestrique regis subsannabat, quando mala vestra in vos retorquebat, et de malis vestris multa ille bona faciebat.

13. Agnovisti, Virgo mater, filii tui infantiam, agnosce et pueritiam. Evangelium loquitur: Perrexerunt, ait, cum puero Jesu parentes ejus in Jerusalem, ut pro eo offerrent sacrificium secundum legem. Et factum est remeantibus illis, puer Jesus remansit in templo: et erat disputans cum senioribus et scribis; et mirabantur omnes in sapientia quae erat in eo, et turbabat multos. Sed cum reversi essent quaerentes illum, invenerunt illum sedentem in medio seniorum, interrogantem et respondentem illis. Et ait illi illa mater: Fili, quid fecisti nobis? Ecce enim solliciti et anxii quaerebamus te. Tunc ille: Quid sollicita eras, inquit? nescis quia oportet me in his quae Patris mei sunt operari (Luc. II, 43-49)? Quando talia mater a puero filio audivit, corde expavit: non enim patrem nominabat ille quem nesciebat in terra, sed illum qui fecit coelum et terram.

14. Agnoscat et ejus adolescentiam, videat multa et magna miracula, conversionem aquarum in vinum. In quo primo miraculo tentavit illa femina jubere se filio posse tanquam mater domina quae se agnoscebat ancillam. Fili, ait, deficit illis vinum, fac rursus ut aquae convertantur in vinum. Et ille ut distingueret inter Deum et hominem, quia secundum hominem minor erat, secundum hominem subditus erat, secundum Deum autem supra omnes erat (Joan. II, 3, 4): Quid mihi et tibi, inquit, mulier? nondum venit hora mea. Tanquam ei diceret: Veniet hora, quando id quod natum est de te in cruce pendens agnoscat te, et discipulo dilecto commendet te; in hoc autem miraculo quid mihi et tibi? Non enim hoc processit ex te, sed ex eo qui fecit te: non competit tibi ut jubeas Deo, competit autem ut subdita sis Deo. Sed pia mater quae non aspere tulit admonitionem filii dicentis, Quid mihi et tibi? videat in caeteris miraculis Deum operantem, quem intuebatur filium adolescentem, videat caecorum illuminationem, leprosorum mundationem, claudorum cursus, surdorum auditus, daemonum fugationes; et quod majus his omnibus, mortuorum resurrectionem. Sed adhuc agnoscat haec mater, et expavescat filii sui etiam juventutem.

CAPUT VI

15. De passione et resurrectione Christi. Quid restat juveni, nisi ut procedat velut sponsus de thalamo suo? Accipiat sponsus sponsam, [PL40.645] quaeratur, inveniatur quae ei conjungatur. Non est solus homo, sed Deus est et homo: quaeratur quae ei conjungatur. Qualis est de qua natus est, talis ei inveniatur, quae et matrem reddat fecundam, et virginem servet intactam. Filius permanentis virginis, virginem permansuram accipiat. Ecce tempus est: modo Judaei suam impleant voluntatem, quando dignatur ipse dare potestatem. Agite, Judaei, nescientes nuptias Agni, date praemium pecuniae malo nebuloni Judae: agite ut ille qui natus est de virgine, a Pontio Pilato suspendatur in cruce. Ascendat sponsus noster thalami sui lignum, ascendat sponsus noster thalami sui lectum. Dormiat moriendo, aperiatur ejus latus, et Ecclesia prodeat virgo: ut quomodo Eva facta est ex latere Adae dormientis, ita et Ecclesia formetur ex latere Christi in cruce pendentis. Percussum est enim ejus latus, ut Evangelium loquitur, et statim manavit sanguis et aqua (Joan. XIX, 34), quae sunt Ecclesiae gemina Sacramenta. Aqua, in qua est sponsa purificata: sanguis, ex quo invenitur esse dotata. In isto sanguine sancti martyres amici sponsi stolas suas laverunt, candidas eas fecerunt, ad nuptias Agni invitati venerunt, ab sponso calicem acceperunt, biberunt, eique propinaverunt. Sanguinem ejus biberunt, sanguinem suum pro illo fuderunt. Quid egit vesana impietas Judaeorum, quia invitati non solum venire noluerunt, sed insuper sponsum occiderunt? Quid egit iniquitas Judae qui eum vendidit, a quo redimi debuit? Ecce nec Judas tenuit pretium, nec Judaei quem comparaverant Christum. Illi dico, Ubi est quod accepisti? Judaeo dico, Ubi est quod emisti? Illi dico, quando vendidisti, tunc te decepisti: isti dico, Quod emisti, possidere non potuisti. Exsulta, Christiane; in commercium inimicorum tuorum tu vicisti: quod Judas vendidit et Judaeus emit, tu acquisisti. Exsulta, exsulta, sponsa Ecclesia; quia nisi ista in Christo facta essent, tu ab illo formata non esses. Venditus redemit te, occisus dilexit te: et quia te plurimum dilexit, mori voluit propter te. O magnum sacramentum hujus conjugii! O quam magnum mysterium hujus sponsi et hujus sponsae! non explicabitur digne humanis verbis. De sponso sponsa nascitur, et ut nascitur, statim illi conjungitur; et tunc sponsa nubit, quando sponsus moritur; et tunc ille sponsae conjungitur, quando a mortalibus separatur: quando ille super coelos exaltatur, tunc ista in omni terra fecundatur. Quid est hoc? Quis est iste sponsus absens et praesens? Quis est iste sponsus praesens et latens, quem sponsa Ecclesia fide tantum concipit, et sine ullo amplexu membra ejus quotidie parit? Quis est iste qui sic natus est, sic crevit, sic mortuus est? Quis est iste qui infans regem terruit, puer Judaeos convicit, juvenis Pontium Pilatum turbavit? Quis est iste? Vultis nosse? Dominus virtutum, ipse est rex gloriae (Psal. XXIII, 10). Si Dominus virtutum ipse est rex gloriae: ergo nec Judaeos timuit quando armati venerant, nec judicem injuste judicantem, nec milites irridentes, nec inimicos subsannantes, nec coronam spineam imponentes, nec sua vestimenta dividentes, nec fel, nec acetum, nec crucem, nec lanceam, nec mortem. Quando enim ista Judaei Pontiusque Pilatus faciebant, Dominus virtutum negotium nostrum agebat; quae non rapuerat, tunc reddebat. Non rapuit iniquitatem, et pro iniquis suscepit mortem: ut impleretur quod de eo scriptum est, Quae non rapueram, tunc reddebam (Psal. LXVIII, 5). Denique ut noveritis pro nobis reddidisse quod non debebat (Christus enim pro impiis mortuus est [Rom. V, 6]), mox ut sacculum carnis suae in crucis ligno solvit, et pretium nostrum exactori reddidit; ibi statim illum latronem fecit confessorem (Luc. XXIII, 42), ut per eum impiorum restauraret ruinam. Videte redemptum quem diabolus possederat homicidam: videte Dominum [PL40.646] virtutum et in morte miracula facientem. Tunc latro confitebatur, quando Petrus turbabatur; tunc iste agnovit, quando ille negavit. Sed numquid quia Dominus acquisivit latronem, Petrum perdidit negatorem? Absit, absit. Agebat mysterium qui fundebat pretium, in Petro demonstrans non in se quemquam justum debere praesumere; in latrone, nullum impium conversum posse perire. Timeat bonus, ne pereat per superbiam: non desperet malus de multa malitia. Colligantur praesumentes, colligantur desperantes. Magnum pretium pro nobis datum esse cognoscimus, quia sanguine Christi redempti sumus. Agamus quomodo tali Domino non displiceamus. Ecce amavit servos, et quos redemit servos, fecit liberos. Ecce parum est, quia donat libertatem suam; exhibet fraternitatem, promittit etiam haereditatem. Habes amplius quod exspectes? Suscepit veniendo mortem tuam, donavit resurgendo vitam suam. Habes amplius quod exspectes? Ille, ille qui crucifixus est pro te, die tertio a mortuis resurgens, super coelos exaltavit te; filium Dei fecit te. Habes amplius quod exspectes? Quid retribuemus Domino, pro omnibus quae retribuit nobis (Psal. CXV, 12)? Fecit nos antequam essemus, donavit vitam, donavit aetatem, donavit liberam voluntatem, donavit substantiam, donavit ingenium, donavit rationem, donavit scientiam, donavit omnia sua ut essent tua; et his bonis omnibus male usi sumus, superbi effecti sumus, Creatorem tanta bona largientem, merito praevaricationis offendimus: perivimus, quaesivit: captivi ducti sumus, subvenit; ad mortem perpetuam ducebamur, liberavit. Quid tibi minus exhibuit, qui se ipsum pro te tradidit? Et dubitas quod tibi donet vitam suam, qui tecum communicavit mortem suam? Quid retribuemus ei? Si non est quod ei retribuamus, ab ipso accipiamus quod ei offeramus. Hoc a te quaerit Christus, hoc tibi dicit: Quod feci pro te, hoc et tu fac pro me; animam meam posui pro te, et tu pro fratribus tuis animam tuam pone. Noli timere mortem, quia cum vincere non posses, ego sum mortuus, ut tu vinceres: vinceres, non per te, sed per me; quia et ego quod sum mortuus, non est propter me, sed propter te. Tu enim mori noveras, resurgere non noveras: suscepi mortem quam noveras, demonstravi resurrectionem quam ignorabas. Credendo ama resurgentem, ut per illum et tu resurgas. Diximus, et, quantum ille donavit, exposuimus has tres sententias, quod natus sit de virgine Maria, crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus, tertia die a mortuis resurrexerit. Si enim de singulis, ut dignum est, loqui possemus, prolixitas sermonis fastidium vobis quam delectationem incuteret.

CAPUT VII

16. De ascensione Domini et sessione ad dexteram Patris. Quia ergo diximus, quousque ille altissimus descenderit propter nos; nunc dicamus quomodo id quod suscepit ex nobis, in coelum levaverit, ad dexteram Patris collocaverit, ac fidei nostrae certum pignus dederit, ut secura sint membra de tanto capite, fideliterque sperent ad ipsum se posse pervenire, quem jam credunt ad dexteram Patris sedere. Assumptus in coelos. Sessionem istam, dilectissimi, non accipiatis humanis membris positam, tanquam Pater sedeat in sinistra, ut Filius sedeat ad dexteram; sed ipsam dexteram intelligite potestatem, quam accepit homo ille susceptus a Deo, ut veniat judicaturus qui prius venerat judicandus. Ad hoc enim ascendit in coelum, ut fides suum impleat locum. Praedictum quippe hoc invenitur per David prophetam: ait enim, Congregatio populorum circumdabit te, et propter hanc in altum regredere; Dominus judicat populos (Psal. VII, 8, 9). Hoc quippe ait: Quoniam humiliatus es in forma servi usque ad crucis opprobrium (Philipp. II, 6), et hi qui te viderunt crucifixum, aliqui crediderunt, multi dubitaverunt; resurgens a mortuis in altum regredere, super [PL40.647] coelos dignare ascendere: ut congregatio populi fidelis congregetur in unum per fidem, ut fides deducat eos ad speciem. Ipsa est virtus omnipotentiae tuae, ut plus possis in ipsis fidelibus, quando absens ab eis in homine illo suscepto sentiris. Caeterum praesentia tuae majestatis de cordibus fidelium tuorum nunquam discedis. Videte autem, dilectissimi, quid donaverit iste qui ascendit in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19, et Ephes. IV, 8); videte quid donaverit. Venit mirabiliter, crevit mirabiliter, exhibuit multa miracula, quae superius commemoravimus, salus aeterna multis praestitit salutem. Qui infirmitates nostras suscepit, multas variasque infirmitates curavit. Circumdatus etiam tunc fuit multitudine populorum, quos adduxerat non fides, sed curiositas oculorum. Denique visa miracula multi laudabant, alii detrahebant. Nam inde est illud detractionis verbum dicentium, quod in Beelzebub principe daemoniorum ejiceret daemonia (Luc. XI, 15). Cum tanta tamen miracula faceret, contemptus est: non solum digne habitus non est, sed insuper occisus est. Quare non tunc factum est ut ejus praesentia numerus ille colligeretur, nisi quia oportebat impleri omnia quae de eo erant scripta? Etenim quando illa agebantur, jam illi ab ipso praeparabantur, jam captivitas eorum capta erat. Exspectabatur ut ascenderet Salvator, et donaret dona. Quae dona? Dona quae acceperunt discipuli; quae accepit Petrus, ut moreretur pro absente, quem desperando negaverat praesentem. Videte quid idem Petrus dicat in Epistola sua, quid effundat ex dono illo sancti Spiritus: Credentes, inquit, in eum quem non videtis, gaudete inenarrabili gaudio (I Petr. I, 8). Gaudeamus et nos credendo in eum quem non videmus; ut securi illum videamus, cum ad ipsum pervenerimus. Veniet autem et ipse, sed non talis qualis antea venit.

CAPUT VIII

17. Christus ad judicium in qua forma veniet. Venturus est enim vivos et mortuos judicare. Veniet autem ut judicet qui stetit sub judice; veniet in ea forma in qua judicatus est, ut videant in quem pupugerunt. Cognoscant Judaei quem negaverunt: convincat eos ille homo susceptus, et ab eis crucifixus. Fortasse, dilectissimi, quoniam veritas evangelica non tacuit eum cum cicatricibus resurrexisse, qui posset si vellet de corpore suscitato et clarificato omnem maculam cujuslibet cicatricis abstergere (sed sciebat quare cicatrices in corpore suo servaret, ut vulnera dubitationis in cordibus discipulorum sanaret): fortasse ergo, ut dixi, sicut demonstravit Thomae, non credenti nisi tangeret et videret, ita etiam inimicis suis vulnera demonstraturus est sua. Propter quod dictum est per prophetam, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10): non ut eis dicat, sicut Thomae, Quia vidisti, credidisti (Joan. XX, 25-29); sed ut convincens eos Veritas dicat, Ecce hominem quem crucifixistis, ecce Deum et hominem in quem credere noluistis. Videtis vulnera quae inflixistis, agnoscitis latus quod pupugistis: quoniam et per vos et propter vos apertum est, nec tamen intrare voluistis. Qui non estis redempti pretio mei sanguinis, non estis mei; discedite a me in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Sed illorum mors proficiat ad nostram salutem. Si illi contempserunt, nos timeamus eum qui sic venturus est judicare. Festinet unusquisque cum vivit, ut vivat; currat, ut ejus pretioso sanguine redimatur: ne cum non fuerit inventus in numero redemptorum, in numero maneat perditorum. Hic, hic dum vivitur, melior eligatur locus. Hic est tempus fidei. Caeterum, In inferno, ait propheta, quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? Qui vult semper vivere, et non timere mortem, teneat vitam, ut mors superetur a vita. Qui non vult timere justum judicem judicantem, ipsum nunc sibi adhibeat defensorem.

CAPUT IX

18. De Spiritu sancto. Adversus Arianos dicentes Patrem majorem, Filium minorem, [PL40.648] Spiritum sanctum multo inferiorem. Refelluntur adhuc Ariani. Credimus et in Spiritum sanctum. Spiritum sanctum Deum credimus aequalem Patri et Filio, quia simul est et in Patre et in Filio. Quomodo est in Patre? Filium audi: Spiritus, inquit, qui procedit a Patre, ipse introducet vos in omnem veritatem (Joan. XV, 26, et XVI, 13). Quomodo est in Filio? Ipse Filius post resurrectionem mittens discipulos suos praedicare Evangelium, insufflavit in faciem ipsorum, et ait illis: Accipite Spiritum sanctum (Id. XX, 22). Quomodo est Spiritus Patris? Ipse Dominus in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Quomodo est et Spiritus Filii? Apostolus dicit: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Quomodo idem ipse Spiritus Patris et Filii procedens a Patre et Filio attestatur Filium suscepisse carnem? Joannes evangelista dicit: Spiritus, inquit, nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 39). Quando autem clarificatus est Filius, ipse dicit: Aperti sunt, ait, coeli, et descendit super baptizatum Jesum Spiritus sanctus in specie columbae, voxque facta est dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 16 et 17).

19. Haec tu, haeretice ariane, cum audis vel legis, Filium clarificatum, Spiritum sanctum in specie columbae de coelis esse transmissum: hac auctoritate carnalis tua cogitatio, et phantasia spiritus mali qui operatur in filiis diffidentiae, Patrem inducit majorem, quia visus non est; Filium minorem, quia visus est in homine; Spiritum sanctum Filio multo inferiorem, quia in specie apparuit columbae. Dicis enim tibi, et perverse ratiocinaris: Quantum distat visibilis ab invisibili, tantum distat Filius a Patre; et quantum distat species hominis ab specie columbae, tantum distat honor Filii ab honore Spiritus sancti. Haec cogitans illi proximus es praecipitio erroris. Neque enim defuerunt qui hoc sentirent de anima humana, quod tu vis asserere de substantia divina. Introduxerunt enim quidam, pro meritis animas dari corporibus, et esse revolutiones et circulos. Propheta David divina voce disrumpens, In circuitu, inquit, impii ambulant. Qui talia credunt vel praedicant, impii sunt. Et tanquam ei Deus diceret, Quid tu de propagine hominum sentis? secutus adjunxit, Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum (Psal. XI, 9). Sed haec alia quaestio est, in qua nunc non opus est diutius immorari. Verumtamen quia de specie hominis et columbae nostra tecum, haeretice, est disceptatio: in hoc enim Filium ampliorem esse Spiritu sancto dicis, quia pro dignitate gradus sui, sicut multum distat inter naturam hominis et columbae, tantam distantiam vis esse Filii et Spiritus sancti: possem quidem tibi respondere, quia innocentiam quam habet columba, non habet homo: sed non dico; de illo enim homine agimus qui venit sine peccato. Sed si hoc te movet, quia Filius hominem suscepit, Spiritus in columba apparuit; movere te et hoc debet, quia et ipse homo a Filio Dei susceptus a Scriptura divina dictus est agnus. Nam et Joannes Baptista dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Et Isaias propheta dicit: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Et Joannes apostolus in Apocalypsi dicit: Vidi Agnum stantem quasi occisum (Apoc. V, 6). Dic mihi, si valueris tu exponere, quare sit dictus agnus Filius Dei: exponam tibi et ego columbae speciem Spiritus sancti. Si mihi dixeris, Agnus Filius Dei propter innocentiam: hoc et ego tibi de Spiritu sancto referam, Ideo columba Spiritus sanctus propter innocentiam. Si Christus agnus propter innocentiam, et Spiritus sanctus columba propter innocentiam: custodi et tu innocentiam, et vide aequitatem (Psal. XXXVI, 37). Vides aequitatem, si Patris et Filii et Spiritus sancti intelligis unitatem.

20. Sed adhuc vanas tuas machinas diversasque [PL40.649] comparationes de Patris et Filii et Spiritus sancti substantia, catholica doctrina suffodiat; ut aedificium tuum, quod super arenam non super petram aedificas, flatu ventorum, divinorum scilicet eloquiorum, et pluvia gratiae descendente subvertat, subversumque fiat ruina magna. Quamvis nos invisibilem totam Trinitatem noverimus, credamus, teneamus: dic tu nobis, haeretice, quis sit ille qui apparuit Moysi in flamma ignis in monte Sina, cujus posteriora vidit Moyses ipso se Domino demonstrante. Nam cum ille quaereret faciem Dei videre, dicens, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi faciem tuam; hoc ei Dominus respondit: Ascende in Horeb, et sta super petram, et transiet claritas mea ante te, et posteriora mea videbis, facies autem mea non videbitur tibi (Exod XXXIII, 13-23). Quis est iste qui ducatum praebuit filiis Israel exeuntibus de Aegypto? Deus, ait liber Exodi, praeibat illos, die quidem in columna nubis, nocte autem in columna ignis (Id. XIII, 21). Quis est iste? Pater est, an Filius? Si dixeris, Pater est: visus est ergo et Pater in aliqua specie. Non autem audes dicere, Filius est: ne rursus ipsius testimonio Moysi obruaris, Tu es Deus solus, et alium non novimus absque te (Deut. XXXII, 39). Ergo Deo Patri assignabis quod apparuit in columna ignis vel nubis. Si Deo Patri hoc assignabis, redi modo ad illam ratiocinationem tuam; et dic mihi quae sit melior natura, ignis, nubis, aut hominis. Et si dixeris, ignis, vel, nubis, irrideris non solum ab hominibus, qui certa ratione sunt praediti, non qui vestra vana seductione decepti; sed etiam ab ipsis pecoribus, quibus etsi non est rationalis intellectus, inest tamen naturalis sensus, qui non est attributus igni vel nubibus. Si autem dixeris, Hominis est melior: Filius a te demonstratur Patre major; quia Filius apparuit in homine, Pater apparuit in igne. Hoc, Ariani, secundum vos dictum sit: secundum rectam autem veramque doctrinam, quemadmodum non est Filius Patre major, quia Filius apparuit in homine, Pater in igne; sic non est Spiritus sanctus minor Filio, quia in specie apparuit columbae. Divina illa substantia Trinitatis manens in se ipsa sicuti est, ut innovaret perdita, nostramque restauraret ruinam, pro captu hominum, et pro congruentia cujuslibet rei se visibiliter demonstravit; unitatem, aequalitatemque suam non amisit. In igne Deus, sed non est ignis: in homine Filius, sed non hoc solum quod videbatur erat, erat et quod latebat. Nam si totum quod videbatur erat, quid est quod dicebat discipulis suis: Qui me diligit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo me ipsum illi (Joan. XIV, 21)? Quid manifestaturus erat, si totum quod videbatur erat? Ergo erat et quod latebat. Ita et Spiritus in columba apparuit, sed non columba erat Spiritus.

21. Totum hoc, homo, factum est propter te. Noli injuriam facere illi qui fecit te, ut consequaris ab illo, quod in isto sancto Symbolo sequitur:

CAPUT X

De remissione peccatorum. Remissionem omnium peccatorum. Noli minorem praedicare eum qui te perducit ad regnum coelorum in remissione peccatorum. Sine ista fide si quis ad Baptismum accedit, ipse contra se januam indulgentiae claudit. Nec propter aliud, dilectissimi, factum est ut et Pater mitteret Filium, et ipse Filius susciperet hominem sanandum, et Spiritus sanctus hoc effunderet donum, nisi ut nostrae animae eruerentur a sarcinis peccatorum. Totum quidem hominem suscepit ille curandum; sed ampliorem curam demonstravit adhibendam esse animae quam corpori. Namque cum ipse Salvator inter caetera miracula quae praesens faciebat, paralyticum antiqua valetudine oppressum videret, prius ejus animam censuit esse sanandam, tunc demum etiam ejus corpori dignatus est donare salutem. [PL40.650] Fili, inquit, confide, quoniam remissa sunt tibi peccata tua. Magna salus non est contemnenda. Hanc appetere debet, quisquis interius et exterius salvus esse desiderat. Mundate, ait ipse Dominus, quae intus sunt; et quae foris sunt, munda erunt (Matth. XXV, 26). Verumtamen intentio illa perversa Judaeorum, quae non fideliter sequebatur Christum, sed ad hoc eum frequentabant, quia ei dolosi dolose insidias praeparabant, quando audierunt Dominum paralytico dicentem, Dimissa sunt tibi peccata tua; continuo susurratio illa cogitationis pessimae, ubi eos audiebat qui corda inspiciebat, Quis est iste, inquiunt, qui peccata dimittit? Blasphemat: nemo enim potest dimittere peccata, nisi solus Deus. Ille autem ut eis demonstraret se esse Deum, eorumque nequitiam ostenderet, ac suam demonstraret potentiam, ait illis: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris? Quid est amplius dicere, Dimissa sunt tua tibi peccata; aut dicere, Surge et ambula? Ut noveritis autem quia habet potestatem Filius hominis in terra dimittendi peccata (ait paralytico): Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Et statim surrexit, et tulit grabatum suum, et abiit (Id. IX, 2-7). O quam melius illi esset, si post acceptam remissionem peccatorum, non de lecto ad peccandum iterum surgeret, sed de sepulcro ad veram vitam liber securusque surgeret! Non enim vacat, dilectissimi, quod ei dictum est, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Sic enim Dominus eum curari interius volebat, ut jam ulterius non laboraret. Tolle autem grabatum tuum, quid est, nisi, porta rursus sarcinam delictorum tuorum? Non erunt scapulae tuae liberae, portabis quod te premat, curvus eris sub onere, caput jam liberum iterum gravabitur servitute. Omnis enim, ait Dominus, qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 31). Si post remissionem peccatorum ille paralyticus ex hac vita migraret, plenam acciperet libertatem. Quod autem hic vivere postea permissus est, etsi non peccavit, quod credere difficile est; multum periclitatus est: quia tota haec vita tentatio est (Job VII, 1). Quisquis itaque, dilectissimi fideliter credit, et hanc professionem fidei suae, in qua remittuntur omnia peccata, indubitanter tenet atque amplectitur, praeparet voluntatem suam voluntati Dei: ut si eum post Baptismum dignatus fuerit in hac vita aliquantulum detinere, iste non quiescat orare ac dicere, Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9, 10). Si autem dignatus fuerit liberum atque ab omni faece peccati mundatum ad se evocare, incunctanter ac sine tristitia pergat ad eum, cum quo et per quem incipiat et ipse regnare; nec vehiculum mortis timeat, in quo prior ascendit ipse qui vocat. Sicut enim ipsum resurgendo perduxit ad Patrem, ita et te illi per resurrectionem repraesentavit. Quia ut te invitaret ad coelum, ad terram descendit, sed non deseruit coelum.

CAPUT XI

22. De carnis resurrectione. In carnis resurrectionem. Resurrecturam esse omnem carnem, rationalem scilicet creaturam, fideliter teneamus. Haec est summa fidei nostrae, quae separat ab infidelibus. Neque enim de pecudibus vel caeteris animantibus, quibus non est attributa imago Creatoris, fas est nobis disputare. Ista enim omnia ad usus nostros creata esse cognoscimus. Legat quis quid Deus dixit homini, quando eum formavit atque benedixit, et inveniet ita scriptum in libro Geneseos: Fecit Deus hominem, ad imaginem suam fecit illum; masculum et feminam fecit eos, et benedixit eis dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et dominamini ejus; et habete potestatem piscium maris, pecorum terrae, volatilium coeli (Gen. I, 27, 28). Ista ergo omnia propter usus nostrae infirmitatis, ut dixi, creata sunt. Sed quemadmodum non nobiscum resurgit nostra corruptio, neque infirmitas; ita nec ea quae sunt necessaria [PL40.651] nunc nostrae infirmitati. Qualia futura sint nostra corpora, Paulus dicit apostolus: Seminatur, inquit, in corruptione, resurget in incorruptione; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 42 44). Incorruptio haec, virtus, et gloria, et spiritus vivificans, faciet nos, sicut ipse Dominus promittere dignatus est, aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30); ut vivamus cum ipsis in aeterna vita, in una immortalitate ac sempiterna patria. In qua patria vita nostra aeterna ipse Christus erit: Ipse enim est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20).

CAPUT XII

23. De vita aeterna. Hoc sequitur etiam in isto sancto Symbolo, quod post resurrectionem carnis credamus. Et in vitam aeternam. Non nostri jam dominabitur corruptio, immortaliter viventibus, et cum ipsa aeterna vita manentibus. Neque enim indigebimus illic vestimento, ubi erimus immortalitate vestiti: nec cibus nobis deerit, quando ipse panis vivus, qui propter nos de coelo ad terras usque descendit, sui praesentia nostras animas satiabit: nec potus nobis deerit, praesente fonte vitae. Saturabit enim nos ab ubertate domus suae, et torrente deliciarum suarum corda nostra rigabit. Aestus illic non patiemur: illic est enim refrigerium nostrum, qui nos sub umbra alarum suarum protexit et protegit (Psal. XXXV, 8-10). Frigus illic non patiemur: est enim ibi sol justitiae; qui suo amore calefaciens corda nostra, radiis divinitatis suae illuminat oculos nostros, ut videant divinitatem aequalitatemque Patris et Filii et Spiritus sancti. Non ibi fatigabimur: nobiscum enim erit virtus nostra, cui nunc dicimus, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII. 2). Non ibi dormiemus: non enim sunt ibi tenebrae, quae excludere possint permanentem diem. Nulla ibi erit negotiatio, nulla servitus, nullum opus. Et quid illic acturi sumus? Fortasse illud quod Scriptum est: Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Vacuitas ista contemplationis, erit opus nostrae actionis; ut contemplantes delectemur, et delectabiliter contemplemur videre. Quid videre? Bona Domini (Psal. XXVI, 13). Quae bona? Possumus exprimere illud quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9)? Possumus explicare quomodo erit Deus omnia in omnibus? Possumus explicare quomodo ipse Filius cum tradiderit regnum Deo et Patri (Id. XV, 28, 24), id est, sanctam congregationem fidelium, ita illum hominem susceptum ampliusque clarificatum non dimittat, ut tamen claritatem quam habet cum Patre antequam mundus fieret, ipsis jam fidelibus demonstrare non differat? Possumus explicare quemadmodum sponsa Ecclesia, quae ex viris et feminis constat, omnis convertatur in virum perfectum, atque ita dignitatem virilem accipiat, ut tamen sponsae nomen non perdat? Possumus explicare sanctorum corpora resuscitata, ex qua gloria in quam gloriam transeant? Possumus explicare quo Christum sequantur virgines, quo eum sequi nequeant non virgines, atque illas nescio quo ubique manens secum ducat, nec [PL40.652] tamen eas quae non sunt virgines deserat? Quis audet de his rebus positus in hac mortali carne quae aggravat animam (Sap. IX, 15), aliquid dicere; cum Paulus apostolus hoc non valuit explicare, qui in isto positus corpore usque in tertium coelum gratia operante valuit ascendere (II Cor. XII)? Non simus curiosi ad investigandum quod Apostoli exprimere minime potuerunt. Certe ex me nemo scire quaerat quod me nescire scio, nisi forte ut nescire discat quod sciri non posse sciendum est. Sed per fidem et patientiam et sanctam matrem Ecclesiam speremus nos accipere, quidquid magnis et pusillis dignatus fuerit ille donare.

CAPUT XIII

24. Ecclesiae catholicae filios jubet cavere ab Arianis. Sancta Ecclesia, in qua omnis hujus sacramenti terminatur auctoritas, mater et virgo, corpore casta, prole fecunda, sponsa Christi superius declarata, pie nutrit filios quos Deo Patri dignos assignare contendit. Filii boni amate tantam matrem, filii boni nolite deserere quotidie vos requirentem: rependite vicem, amate amantem. Tanta est, talis est, nobilis est, regia prole fecunda est. Non eam patiamini aut filiorum malorum, aut pessimorum servorum injuriis atque insidiis macerari: agite causas matris vestrae, exserite ejus amplissimam dignitatem. Servus malus non insultet dominae; haereticus arianus non insultet Ecclesiae. Lupus est, agnoscite: serpens est, ejus capita conquassate. Blanditur, sed fallit: multa promittit, sed decipit. Venite, inquit, defendam: si necessitas est, pascam; si nuditas, vestiam: dabo pecuniam, statuam quid per singulos dies quisque accipiat. O lupe male! o serpens inique! o serve nequissime! dominam calcas, veram matrem impugnas, Christum exsufflas, catholicum rebaptizas; et quod est pessimum artis tuae, alios potentia premis ut perdas, alios pecunia comparas quos occidas. Ergone, haeretice, ad hoc vestis nudum, ut exspolies intus Christo vestitum? Ad hoc pascis esurientem, ut animae auferas cibum coelestem? Ad hoc das pecuniam, ut sic tibi isti vendant Christum rebaptizandum, quemadmodum Judas Judaeis Christum crucifigendum? Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Pejora, haeretice, facis quam quae fecit Judaeus. Ecce enim Judaeus etsi praemio comparavit Christum occidendum, semel latus in cruce pendentis pupugit, sed totum ejus corpus integrum reservavit: tu vero ad hoc eum quotidie comparas pecunia, ut sedentis in coelo diversa laceres membra. Vos autem, dilectissimi, qui ab initio uberibus sanctae matris Ecclesiae nutriti, usque ad solidum cibum estis ab ea perducti, manete in ea. Si quis ejus vel disciplinam vel quamlibet admonitionem aspere tulit, et iratus abscessit, agnoscat matrem, redeat ad eam libenter: et haec suscipit quae requirit; gaudebitque filium perditum fuisse conversum. Sed licet multum gaudeat filium perditum fuisse conversum, stabilitatis dignitatem non quiescit praedicare secum permanentium filiorum.

DE SYMBOLO AD CATECHUMENOS SERMO ALIUS

CAPUT PRIMUM

1. Pompae diaboli, quibus renuntiant baptizandi. Sacramentum Symboli quod accepistis, memoriaeque mandatum pro vestra salute retinetis, noveritis hoc esse fidei catholicae fundamentum, super quod aedificium surrexit Ecclesiae, constructum manibus Apostolorum et Prophetarum. Aedificium enim domus Dei, lapides sunt vivi: quod [PL40.652] estis vos. Ita enim credentibus scribit Apostolus: Nescitis, inquit, quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Sed et apostolus Petrus alloquens fideles, Vos, inquit, tanquam lapides vivi aedificamini in domum spiritualem (I Petr. II, 5). Quisquis huic aedificio conjungi desiderat, renuntiet diabolo, pompis et angelis ejus. Pompae diaboli sunt quaeque illicita desideria, quae turpant, non quae exornant animam; ut sunt desideria carnis, desideria [PL40.653] oculorum, ambitiones saeculi. Ad concupiscentiam carnis pertinent illecebrae voluptatum: ad concupiscentiam oculorum, nugacitas spectaculorum: ad ambitionem saeculi, insana superbia; ubi est fumus inflatus, ut homo positus in aliqua potestate, hominem se esse non agnoscat, cum de homine judicat. Qui ergo vult mundum vincere, tria ista vincat quae sunt in mundo: et per haec illum vincit etiam, qui suadendo per superbiam decepit mundum.

CAPUT II

2. Cultus idolorum reprehenditur. Postquam autem homo renuntiando diabolo excludit pessimum invasorem, introducat optimum possessorem; credat in Deum Patrem omnipotentem, etc. Magnum donum gratiae, credere et intelligere Deum. Sed quid propheta dicit? Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). Credamus ergo, ut intelligamus, sed oremus, ut mereamur videre quod credimus. Peccata enim, et auctor peccati diabolus separavit animam a Deo: et dum creatura secuta est seductorem, suum deseruit salvatorem; facta est ruina magna: et erravit anima, ut pro vero Deo coleret idola, et adoraret ipsa quae fecit, deserendo illum a quo facta est. Adorando enim lapidem nullam habentem vitam, ipsa perit, deserendo Deum qui est ejus vera et aeterna vita. Hinc error omnis, et desertio bonorum: hinc cultus Paganorum, et perversitas haereticorum. Et erraverunt animae per diversas voluptates et perversas, ut alii colerent solem, alii lunam et stellas, alii montes, alii lapides et quaeque virgulta, ut sibi quisque credidit invenisse, non adjutorem Deum, sed deceptorem diabolum: atque ita per diversa anima erravit a Creatore suo, ut omne quod ei dederat Deus ad servitium, hoc illa coleret ut Deum. Nonne omnia propter hominem creata sunt? Legat quis Scripturas sanctas, et inveniet Deum dixisse homini, quem de limo terrae formavit: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et dominamini ejus; et habete potestatem piscium maris, et avium coeli, et pecorum terrae. Et paulo post: Ecce, inquit, dedi vobis omnia in usum et ad escam (Gen. I, 28, 29). Eos autem qui Scripturas sanctas legere nolunt, ipsa rerum natura, ipseque mundus operibus famulatus sui incredulos sua quadam voce convincit, et animam perversam increpans dicit: Quid est, misera, quod erras in me, et degener facta oblita es a quo quanta creata sis, cui coelum et terra tam pulchra domus nullis meritis praecedentibus constructa est? Respondent et singula quaeque elementa clamantia, et ipsis suis operibus suum demonstrantia artificem. Clamat coelum: Non sum Deus: nam si Deus essem, nulla me nubilatio obumbrare potuisset, nec tenebrae succederent luci meae; sed lux integra, incorrupta, inviolataque mansisset, sicut manet lux illa vera quae istam lucem temporalem creavit in me propter te. Clamat et sol: Quid me, homo, colis ut Deum, quem vides ortu occasuque concludi? Deus nec ortum habet, nec occasum: sed tu illum deserendo magnum incurristi casum. Sed consideras magnum atque mirabilem esse me: ego autem agnosco habere super me, qui et me creavit et te. Cum autem opera et splendoris et caloris mei tibi deserviant, quomodo me pro Deo colendum ducis, nisi quia verum Deum colere nescis? Ita luna et stellae istam similem proferunt vocem: Non vides, inquiunt, o homo, spatium nos agere nocturnum, excludi luce, nec terminos transgredi constitutos, quos ad solatium quietis tuae omnipotens artifex terminavit? Non sumus Deus: convincimus falsitatem tuam serviendo tibi ad poenam tuam. Clamat mare, et omnia quae in eo sunt: Non sumus Deus. Praebeo enim, ut mihi jussum est, famulatum, pervium iter carinae suscipiens, motus congruos, flatus ventorum; dirigens gressus, ut ad portum desideratum etiam rapiente te avaritia, nulla interposita tarditate perducam. Animalia vero quae gignuntur ex me, tibi in escam donata esse cognoscis. Cum ergo per omnia agnoscam modulum meum, tu quare deseris ordinem tuum, deserendo omnium creatorem Deum? Clamat terra: [PL40.654] Ergone, homo, deitatis mihi nomen adscribis? Ideo non agnoscis quid sim, quia oblitus es qui sis. Non agnoscis materiam tuam; non agnoscis quia limum meum es, ex me quidem formatum, sed, quod non sum ego, animatum. Non agnoscis quia inter omnia animalia quae ex me procreata sunt, tu solus sub Deo pene mundi dominus constitutus es. Merito non intelligis, quia cum esses in honore, non intellexisti: comparatus es jumentis insipientibus, et similatus es illis (Psal. XLVIII, 13).

CAPUT III

3. Verus Deus abjectis diis falsis colendus. Nos autem, dilectissimi, quibus donatum est credere, nec solem credamus Deum vel regem coeli; nec mare, aut nescio quem regem ejus Neptunum, quem fingit vanitas, non veritas; nec terram et Plutonem: sed credamus in Deum Patrem omnipotentem, universorum creatorem, regem coelorum. Qui enim cuncta quia voluit de nihilo fecit, ipse regit quae fecit. Immortales isti qui a nobis superius commemorati sunt, ideo dii non sunt, quia et comprehendi et videri hic oculis possunt: caeteros autem, quos vani vane colunt, Jovem, Saturnum, Martem, Junonem, Minervam, Venerem, et caetera portenta, non numina bona, sed nomina mala, homines mortales fuisse, etiam eorum litterae clamant, qui talibus erroribus delectantur. Nostrae autem sacrae Litterae qualem Deum praedicent, Paulum audite apostolum: Immortali, inquit, invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria (I Tim. I, 17). Non videtur Deus noster oculis carnis, sed videtur oculis cordis; non videtur ad tempus, sed videtur in aeternum. Sed dicit paganus: Ostende mihi quem colis. Respondeo: Ego quidem habeo etiam modo quem tibi ostendam, sed tu non habes oculos unde videas. Beati enim, ait Salvator noster, mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Cor immundum et tenebris peccatorum obvolutum, Deum quaerit videre? Lux lucet in tenebris, sed tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5). Numquid quia caecus non videt, ideo lux non non lucet? Si nosses, o infidelis, dicere Deo vero, Illumina oculos meos (Psal. XII, 4); videres nobiscum nunc per speculum in aenigmate, ut possis videre facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Si ex operibus intelligeres artificem, ex creatura conjiceres Creatorem. Si expavesceres in te, quia non totum capis te; agnosceres Deum qui fecit te. Non enim vides animam tuam, cum omnia videat anima tua per carnem tuam. Aut si vides animam tuam, dic mihi qualis vel quanta sit: utrum quadra, an rotunda; utrum lenis, an aspera; utrum calida, an frigida; utrum alicujus coloris, an omni colore carens. Video, deficis; ostendere animam tuam qualis sit, non potes. Ecce immortalis est anima tua, et vivificat mortalem carnem tuam. Immortalem dico animam tuam ad utrumque. Si credit, immortalis est ad vitam: si non credit, immortalis est ad poenam. Credimus ergo Deum immortalem et invisibilem; non illum quem vos infideles deum fingitis, simul et adulterantem et tonantem: sed Deum verum, totius mundi fabricatorem atque rectorem.

CAPUT IV

4. Nativitas Christi ex virgine secundum prophetiam Isaiae. Signa in Christi nativitate. Infantes jussu Herodis occisi fiunt martyres Christi. Homo iisdem quibus perierat gradibus reparatus. Et Filium ejus Jesum Christum: olim promissum per Prophetas. Tenemus quod jam impletum esse cognoscimus. Sed ideo etiam hoc credere jubemur, quia quando factum est, praesentes non fuimus. Aderant tunc Judaei, ex quorum gente ipse Salvator Apostolos elegit, per quos ad nos fides ista pervenit. In ipsa autem gente in qua et ex qua nasci dignatus est, longe antea Isaias propheta praedixerat: Ecce virgo in utero accipiet et pariet Filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14). [PL40.655] Et alio in loco, Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isai. XI, 1): virgam significans virginem Mariam, et florem virgae, filium virginis Dominum Jesum Christum. Judaei antequam ista fierent, legebant, et non intelligebant: coeperunt impleriquae promissa sunt, et non gaudebant, sed potius invidebant. Nascitur Christus ex virgine sicut flos ex virga, sine ullo composito semine. Nascitur infans parvus, rex magnus. Procedunt certa indicia, et signa magni regis: pastoribus nuntiant Angeli, per stellam velut per novam linguam clamant coeli. Adducuntur de longinquo Magi; veniunt, ut adorent adhuc in praesepi jacentem, sed jam in coelo et in terra regnantem. Annuntiantibus Magis regem natum, turbatur Herodes; et ne regnum perdat vult eum occidere, in quem si crederet, et hic securus, et in illa vita sine fine regnaret. Herodes a Judaeis ubi Christus nascatur inquirit. Quaerunt simul, non sicut Magi adorandum, sed inventum necandum. Quid times, Herodes, quia audis regem natum? Non venit ille ut te excludat, sed ut diabolum vincat. Sed tu haec non intelligens turbaris et saevis; et ut perdas unum quem quaeris, per tot infantum mortes magus efficeris crudelis. Non te ulla pietas plangentium matrum, aut lugentium patrum funera filiorum, non mugitus et gemitus revocat infantum. Necas parvulos corpore, quia te necat timor in corde; et putas si hoc quod cupis impleveris, diu te posse vivere, cum ipsam vitam quaeras occidere. Ille autem fons gratiae, parvus et magnus, qui in praesepi jacet, thronum tuum terret: agit per te nescientem causas suas, et a captivitate diaboli animas liberat. Suscepit filios inimicorum in numerum adoptatorum, Moriuntur parvuli pro Christo nescientes, parentes plangunt martyres morientes: ille nondum loquentes idoneos suos efficit testes. Ecce quomodo regnat, qui sic regnare venerat. Ecce jam liberat liberator, et salutem praestat salvator. Sed tu, Herodes, nesciens hoc, turbaris et saevis; et dum contra parvulum saevis, jam illi obsequium praebes, et nescis. Ille enim rex magnus qui ad hoc venit, ut per te et per alios suos hinc congreget, tu illi prior ad regnum coelorum tot millia candidatorum infantum innumerabilem praemittis exercitum. Hanc turbam Apocalypsis illa beati Joannis apostoli demonstrabat, dicens: Vidi turbam multam, quam dinumerare nemo poterat, ex omni tribu, stantes in conspectu Dei; et induti erant alba veste, et palmae fuerunt in manibus eorum (Apoc. VII, 9). O magnum donum gratiae! Quibus eorum meritis praestitum est ut sic vincerent infantes? Necdum loquuntur, et Christum confitentur. Necdum motibus membrorum valent suscipere pugnam, et victoriae jam efferunt palmam. Quomodo regnas, Herodes, qui sic vinceris? Parvus ille non te armatorum virorum fortium superavit manu, sed innumerabili vicit turba morientium parvulorum. Vis nosse quid infantibus quos trucidasti, praestiteris? Ideo accelerasti ad eorum vitam, ne cum suis parentibus occiderent veram Vitam: hoc illo per te agente, qui novit bene uti etiam malis tuis. Illorum animas liberavit a parentum internecionis suae societate, et te solum inanem reliquit in scelere. Egit et agit gratia causas suas, et per inimicos suos, et per ipsos, et in ipsis: nam et ipsi qui moriebantur, natura filii irae erant, sicut et caeteri (Ephes. II, 3); sed quid eis praestitit gratia, nisi ut erueret eos de potestate tenebrarum (Coloss. I, 13)? Praestitit eis Christus ut pro Christo morerentur, praestitit ut suo sanguine ab originali peccato diluerentur. Nati sunt ad mortem, sed continuo eos mors reddidit vitae. Iisdem gradibus, dilectissimi, quibus perierat humana natura, a Domino Jesu Christo reparata est. Adam superbus, humilis Christus: per feminam mors, per feminam vita; per Evam interitus, per Mariam [PL40.656] salus. Illa corrupta secuta est seductorem; haec integra peperit Salvatorem. Illa poculum a serpente propinatum libenter accepit, et viro tradidit, ex quo simul mererentur occidi: haec gratia coelesti desuper infusa vitam protulit, per quam caro mortua possit resuscitari. Quis est qui haec operatus est, nisi virginis filius et virginum sponsus? qui attulit matri fecunditatem, sed non abstulit integritatem. Quod contulit matri suae, hoc donavit et sponsae suae. Denique sancta Ecclesia quae illi integro integra conjuncta est, quotidie parit membra ejus, et virgo est.

CAPUT V

5. De Christi passione. Antidotum ex Christi sanguine. Crucifixum sub Pontio Pilato, et sepultum. Et hoc credimus, et ita credimus, ut inde gloriemur. Mihi enim, ait doctor Gentium, apostolus Paulus, absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Et nos in hoc gloriemur, in hunc speremus, illi haereamus. Simul enim vetus homo noster cum illo crucifixus est cruci (Rom. VI, 6). Nisi enim crucifigeretur ille, mundus non redimeretur. Poena illa, salus est nostra. Quod Judaeus et Gentilis detestatur, Christianus inde salvatur. Sed quare Judaeus detestatur? Quia, sicut Apostolus dicit, illorum delicto salus est Gentibus (Id. XI, 11). Quod delictum commiserunt Judaei? Christum tenuerunt, vinctum Pilato tradiderunt, clamaverunt: Crucifige, crucifige. Quare? quam ob causam? Quoniam suscitavit mortuum. Audit Pilatus, invenit innocentem, videt populum saevientem, excusat et dicit: Ego in isto non invenio causam; accipite eum vos, et crucifigite. Quando dicebat Pilatus, Ego in isto non invenio causam, accipite eum vos; quid aliud dicebat, quam hoc: Ad judicem quasi cum reo venistis, sed innocentem legibus tradidistis, in quem nullum crimen probare valuistis. Non ero justus, si secundum desiderium vestrum, innocentem occidero; ero ab hoc facto, a vestra seditione alienus, si vobis eum tradidero. Accipite eum, inquit, vos, et secundum legem vestram crucifigite. Et illi: Nos scimus, inquiunt, quia reus est mortis. Quid scit caecus corde, non corpore? Clamat quod nescit, et ut impleat quod saevit, dicit se scire quod nescit. Iterum Pilatus audit Jesum; et responsis ejus in metum missus, consilium invenit quomodo eum dimitteret. Egressus ad Judaeos dixit: Est consuetudo ut dimittam vobis unum in pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Judaeorum? Clamaverunt et dixerunt: Noli ipsum dimittere, sed Barabbam (Joan. XVIII, 30, XIX, 15). Fuit autem Barabbas, ut Evangelista narrat, insignis latro. O caecitas Judaeorum! o furia phreneticorum! Noli ipsum dimittere, sed Barabbam: quid fuit aliud dicere, quam, Occidatur Christus salvator, quia suscitavit mortuum; dimittatur latro, ut iterum perpetret homicidium? Sed clamate: quid clamatis nescientes? Occidatur a vobis Christus, et redimantur gentes. Medicus autem ille animarum qui vos videbat phrenesi laborare somnum salutis ingerebat: et ideo etiam ipse pro nobis dormire volebat. Tanquam diceret: Medicus sum, infirmi estis; infirmitas vestra magna refugit somnum salutis. Ecce dormio ego propter vos; ut me viso, dormire delectet et vos, et a poenali morte liberem vos. Sed illis et de illis hoc dicebat, quos credituros in se postmodum noverat; et pro quibus pendens Patrem rogabat, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Inter eos erat et ille phreneticus, prius Saulus, postea Paulus; prius superbus, postea humilis: et ipse phrenesi laborabat, somnum salutis repudiabat. Sed quid ei fecit medicus? Prostravit saevientem, erexit credentem; prostravit persecutorem, erexit praedicatorem (Act. IX). Prostratus ad terram dormivit phreneticus: surrexit, et factus est medicus. Coepit in aliis curare morbum quo ipse laborabat, et effectus discipulus coelestis archiatri, antidotum bibit confectum ex sanguine medici: prior ipse bibit, et bibendum amatoribus propinavit. Hoc antidotum ex sanguine crucifixi confectum, etiam ipsi reges terrae biberunt: et [PL40.657] qui erant Ecclesiae persecutores, ejus facti sunt defensores.

पाठकों की प्रतिक्रियाएँ

टिप्पणियाँ

Fons: Patrologia Latina, t. 40, coll. 628-657 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
उपयोगकर्ता द्वारा प्रकाशित: Rodion Vlasov
पृष्ठ निर्माण तिथि: 2026-11-22, अद्यतन: 2026-11-22