1. »Deum nostrum, qui nos vocavit in suum regnum et gloriam, et 998 rogavi et rogo, ut hoc quod ad te scribo, sancte frater Hieronyme, consulens te de his quae nescio, fructuosum esse nobis velit [al. velis]. Quanquam enim te multo quam ego sum aetate majorem, tamen etiam ipse jam senex consulo. Sed ad discendum quod opus est, nulla mihi aetas sera videri potest; quia etsi senes magis decet docere quam discere, magis tamen discere, quam quid doceant ignorare. Nihil equidem molestius fero in omnibus angustiis meis, quas patior in difficillimis quaestionibus, quam in tam longinquo tuae caritatis absentiam, ut vix possim meas dare, vel recipere litteras tuas, per intervalla, non dierum, non mensium, sed aliquot annorum: cum, si fieri posset, quotidie praesentem [PL22.1125] te habere vellem, cum quo loquerer quidquid vellem. Nec ideo tamen non debui facere quod potui, si non potui totum quod volui.«

2. »Ecce venit ad me religiosus juvenis, catholica pace frater, aetate filius, honore compresbyter noster Orosius, vigil ingenio, promptus eloquio, flagrans studio, utile vas in domo Domini esse desiderans, ad refellendas falsas perniciosasque doctrinas, quae animas Hispanorum multo infelicius, quam corpora barbaricus gladius, trucidarunt. Nam inde ad nos usque ab oceani littore properavit, fama excitus, quod a me posset de his, quae scire vellet, quidquid vellet audire. Neque nullum cepit adventus sui fructum. Primo ne de me multum famae crederet. Deinde docui hominem quod potui: quod autem non potui, unde discere posset, admonui, atque ut ad te iret hortatus sum. Qua in re consilium vel praeceptum meum cum libenter et obedienter acciperet, rogavi eum ut abs te veniens, per nos ad propria remearet. Quam ejus pollicitationem tenens, occasionem mihi credidi a Domino esse concessam, qua tibi scriberem de his, quae per te scire cupio. Quaerebam enim quem ad te mitterem, nec mihi facile occurrebat idoneus et fide agendi, et alacritate obediendi et 999 exercitatione peregrinandi. Ubi ergo istum juvenem expertus sum, eum ipsum esse qualem a Domino petebam, dubitare non potui.«

3. »ACCIPE igitur quae mihi, peto, aperire ac disserere non graveris. Quaestio de anima multos movit, in quibus et me esse confiteor. Nam quid de anima firmissime teneam, non tacebo. Deinde subjungam quid mihi adhuc expediri velim. Anima hominis immortalis est, secundum quemdam modum suum. Non enim omni modo sicut Deus, de quo dictum est,« qui solus habet immortalitatem (1. Tim. 6. 15). »Nam de animae mortibus sancta Scriptura multa commemorat: unde illud est,« sine mortuos sepetire mortuos suos (Matth. 8. 22). »Sed quod ita moritur alienata a vita Dei, ut tamen in natura sua vivere non omnino desistat: ita mortalis ex aliqua causa invenitur, ut etiam immortalis non sine ratione dicatur. Non est pars Dei anima. Si enim hoc esset, omni modo incommutabilis atque incorruptibilis esset. Quod si esset, nec deficeret in deterius, nec proficeret in melius; nec aliquid in semetipsa vel inciperet habere quod non habebat, vel desineret habere quod habebat, quantum ad ejus ipsius affectiones pertinet. Quam vero aliter se habeat, non opus est extrinsecus testimonio; quisquis seipsum advertit, agnoscit. Frustra autem dicitur ab eis, qui animam Dei partem esse volunt, hanc ejus labem ac turpitudinem, quam videmus in nequissimis hominibus, hanc denique infirmitatem et aegritudinem, quam sentimus in omnibus hominibus, non ex ipsa illi esse, sed ex corpore. Quid interest unde aegrotet, quae si esset incommutabilis, undelibet aegrotare non [PL22.1126] posset? Nam quod vere incommutabile et incorruptibile est, nullius rei accessu commutari vel corrumpi potest. Alioquin non Achillea tantum, sicut fabulae ferunt, sed omnis caro esset invulnerabilis, si nullus ei casus accideret. Non est itaque natura incommutabilis, quae aliquo modo, aliqua causa, aliqua parte mutabilis est. Deum autem nefas est, nisi vere summeque incommutabilem credere. Non est igitur anima pars Dei.«

4. Incorpoream quoque esse animam, etsi difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum. Sed ne verbi controversiam vel superfluo faciam vel merito patiar, quoniam CUM DE RE CONSTAT, non est opus certare de nomine: si corpus est omnis substantia vel essentia, 1000 vel si quid aptius nuncupatur id, quod aliquomodo est in seipso, corpus est anima. Item si eam solam incorpoream placet appellare naturam, quae summe incommutabilis et ubique tota est, corpus est anima; quoniam tale aliquid ipsa non est. Porro si corpus non est, nisi quod per loci spatium aliqua longitudine, latitudine, et altitudine ita sistitur vel movetur, ut majore sui parte majorem locum occupet, et breviore breviorem, minusque sit in parte quam in toto, non est corpus anima. Per totum quippe corpus, quod animat, non locali diffusione, sed quadam vitali intentione porrigitur. Nam per omnes ejus particulas tota simul adest, nec minor in minoribus, et in majoribus major, sed alicubi intensius, alicubi remissius, et in omnibus tota, et in singulis tota est. Neque enim aliter, quod in corpore etiam non toto sentit, tamen tota sentit. Nam cum exiguo puncto in carne viva aliquid tangitur, quamvis locus ille non solum totius corporis non sit, sed vix in corpore videatur, animam tamen totam non latet: neque id quod sentitur, per corporis cuncta discurrit, sed ibi tantum sentitur ubi fit. Unde ergo ad totam mox pervenit, quod non in toto fit, nisi quia et ibi tota est ubi fit, nec ut tota ibi sit, caetera deserit? Vivunt enim et illa ea praesente, ubi nihil tale factum est. Quod si fieret, et utrumque simul fieret, simul utrumque totam pariter non lateret. Proinde et in omnibus simul, et in singulis particulis corporis sui, tota simul esse non posset, si per illas ita diffunderetur, ut videmus corpora diffusa per spatia locorum, minoribus suis partibus minora occupare, et amplioribus ampliora. Quapropter si anima corpus esse dicenda est, non est certe corpus quale terrenum est, nec quale humidum, aut aerium, aut aetherium. Omnia quippe talia majora sunt in majoribus locis, et minora in minoribus, et nihil eorum in aliqua sui parte totum adest: sed ut sunt partes locorum, ita occupantur partibus corporum. Unde intelligitur anima, sive corpus, sive incorporea dicenda sit, propriam quamdam habere naturam, omnibus his mundanae molis elementis excellentiore substantia creatam, quae veraciter non possit in [PL22.1127] aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per carnis sensus percipimus, cogitari, sed mente intelligi, vitaque sentiri. Neque haec proinde loquor, ut te quae tibi nota sunt doceam: sed ut aperiam 1001 quid firmissime de anima teneam, ne me quisquam, cum ad ea venero quae requiro, nihil de anima vel scientia vel fide tenere arbitretur.«

5. »Certus etiam sum, animam nulla Dei culpa, nulla Dei necessitate vel sua, sed propria voluntate in peccatum esse collapsam, nec liberari posse de corpore mortis hujus, vel suae voluntatis virtute, tanquam sibi ad hoc sufficiente, vel ipsius corporis morte, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: nec omnino esse animam ullam in genere humano, cui non sit necessarius ad liberationem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Quaecumque autem sine gratia mediatoris et sacramento ejus, in qualibet corporis aetate, de corpore exierit, et in poenam futuram, et in ultimo judicio recepturam corpus ad poenam. Si autem post generationem humanam, quae facta est ex Adam, regenerentur in Christo ad ejus pertinens societatem, et requiem post mortem corporis habituram, et corpus ad gloriam recepturam. Haec sunt, quae de anima firmissime teneo.«

6. »NUNC accipe, quaeso, quid requiram, et noli me spernere, sic non te spernat, qui pro nobis dignatus est sperni. Quaero ubi contraxerit anima reatum, quo trahitur in condemnationem, etiam infantis morte praeventi, si ei per sacramentum quo etiam parvuli baptizantur, Christi gratia non subvenerit. Non enim es ex illis, qui modo nova quaedam garrire coeperunt, dicentes, nullum reatum esse ex Adam tractum qui per baptismum in infante solvatur. Quod te sapere si scirem, imo nisi te id non sapere scirem, nequaquam hoc abs te quaererem aut quaerendum putarem. Sed quia tenemus de hac re sententiam tuam concinentem catholicae fundatissimaeque fidei, quia et Joviniani vaniloquia redarguens, adhibuisti testimonium ex libro Job, Nemo mundus in conspectu tuo, nec infans cujus est diei unius vita super terram (Job 15. 4. sec. LXX): deinde adjunxisti, Tenemurque rei in similitudinem praevaricationis Adae: et liber tuus in Jonam prophetam satis hoc insigniter dilucideque declarat, ubi jejunare parvulos propter ipsum originale peccatum, merito coactos esse dixisti: non inconvenienter abs te quaero hunc reatum anima ubi contraxerit, 1002 unde oporteat eam etiam in illa aetate per sacramentum Christianae gratiae liberari.«

7. »Ego quidem ante aliquot annos cum libros quosdam scriberem de libero arbitrio, qui in multorum manus exierunt, et nunc habentur a plurimis, quatuor opiniones de animae incarnatione, [PL22.1128] Utrum ex illa una, quae primo homini data est, caeterae propagentur, An singulis quibusque novae etiam modo fiant: An alicubi jam exsistentes, vel mittantur divinitus, vel sponte labantur in corpora; ita putavi esse tractandas, ut quaelibet earum vera esset, non impediret intentionem meam, qua tunc adversus eos quantis poteram viribus agebam, qui naturam mali suo principio praeditam, adversus Deum conantur inducere, id est contra Manichaeos. Nam de Priscillianistis adhuc nihil audieram, qui non multum ab istis dissimiles blasphemias fabulantur. Ideo quintam opinionem non addidi, quam in tua epistola inter caeteras commemorasti, ne aliquam praeterires, ubi quaestione interroganti rescripsisti religiosae memoriae viro, nobisque in Christi caritate gratissimo Marcellino, quod anima non sit pars Dei. Primo, quia non de incarnatione ejus, sed de natura quaeritur, cum hoc quaeritur. Deinde quia hoc sentiunt illi contra quos agebam, et id maxime agebam, ut Creatoris inculpabilem inviolabilemque naturam a creaturae vitiis et labe secernerem, cum illi a substantia mali, cui proprium principium principesque tribuunt, ipsam boni Dei substantiam ex parte, qua capta est corruptam et oppressam, et ad peccandi necessitatem perductam esse contendunt. Hoc itaque excepto haereticae opinionis errore, ex quatuor reliquis opinionibus quaenam sit eligenda scire desidero. Quaecumque enim eligenda est, absit ut impugnet hanc fidem, de qua certi sumus, omni animae etiam parvuli infantis necessariam esse liberationem ex obligatione peccati, eamque nullam esse nisi per Jesum Christum, et hunc crucifixum.«

8. »PROINDE ne longum faciamus, hoc certe sentis, quod singulas animas singulis nascentibus etiam modo Deus faciat. Cui sententiae ne objiciatur, quod omnes creaturas sexto die consummaverit Deus, et septimo die requieverit, adhibes 1003 testimonium ex Evangelio, Pater meus usque nunc operatur (Joan. 5. 17): Sic enim ad Marcellinum scripsisti: in qua epistola etiam mei commemorationem benevolentissime facere dignatus es, quod hic me haberet in Africa, qui ei ipsam facilius possem explicare sententiam. Quod si potuissem, non ille hoc abs te tam longe posito inquireret; si tamen id tibi ex Africa scripsit. Nam quando scripserit nescio; tantum scio quod de hoc bene cognoverit cunctationem meam: unde me inconsulto facere voluit. Quanquam etiam si consuleret, magis hortarer, et gratias agerem quod nobis omnibus conferre posset, nisi tu breviter rescribere, quam respondere maluisses. [PL22.1129] Credo ne superfluo laborares, ubi ego essem, quem putabas id optime scire, quod ille quaesiverat. Ecce volo ut illa sententia etiam mea sit, sed nondum esse confirmo.«

9. »Misisti ad me discipulos, ut ea doceam, quae nondum ipse didici. Doce ergo quod doceam. Nam ut doceam, multi a me flagitant, eisque me sicut alia multa, et hoc ignorare confiteor. Et fortasse quamvis in os meum verecundentur, tamen apud se dicunt, Tu es Magister in Israel, et haec ignoras? (Joan. 3. 10). Quod quidem Dominus ei dixit, qui erat unus illorum, quod delectabat vocari Rabbi. Unde etiam ad verum magistrum nocte venerat, quia fortassis erubescebat discere, qui docere consueverat. Me autem potius magistrum audire, quam velut magistrum delectat audiri. Recolo enim quid dixerit eis, quos prae caeteris elegit: Vos autem, inquit, nolite vocari ab hominibus Rabbi: unus est enim magister vester, Christus (Matth. 23. 8). Nec alius docuit Moysen etiam per Jetro, nec alius Cornelium etiam per priorem Petrum, nec alius Petrum etiam per posteriorem Paulum. A quocumque enim verum illo donante dicitur, qui est ipsa veritas. Quod si ideo adhuc ista nescimus, et ea neque orando, neque legendo, neque cogitando et ratiocinando invenire potuimus, ut probemus non solum indoctos quanta caritate doceamus, verum a doctis etiam quanta humilitate discamus?«

10. »Doce ergo, quaeso, quod doceam, doce quod teneam, et dic mihi, si animae singillatim in singulis hodieque nascentibus, fiunt, ubi in parvulis peccent, ut indigeant in sacramento Christi remissione peccati, peccantes in Adam, ex quo caro est propagata 1004 peccati: aut si non peccant, qua justitia Creatoris ita peccato obligantur alieno, cum exinde propagatis membris mortalibus inseruntur, ut eas, nisi per Ecclesiam subventum fuerit, damnatio consequatur; cum in earum potestate non sit, ut eis possit gratia baptismi subveniri. Tot igitur animarum millia, quae in mortibus parvulorum sine indulgentia Christiani sacramenti de corporibus exeunt, qua aequitate damnantur, si novae creatae, nullo suo praecedente peccato, sed voluntate Creatoris singulae singulis nascentibus adhaeserunt, quibus eas animandis ille creavit et dedit, qui utique noverat, quod unaquaeque earum nulla sua culpa sine baptismo Christi de corpore fuerat exitura? Quoniam igitur neque de Deo possumus dicere, quod vel cogat animas fieri peccatrices, vel puniat innocentes; neque negare fas nobis est, eas quae sine Christi sacramento de corporibus exierint, etiam parvulorum, non nisi in damnationem trahi: obsecro te, quomodo haec opinio defenditur, qua creduntur animae non ex illa una primi hominis fieri omnes, sed sicut illa una uni, ita singulis singulae?«

11. »Ea vero quae dicuntur alia contra hanc opinionem, [PL22.1130] facile puto me posse refellere, sicut est illud, quo eam sibi quidam videntur urgere, quomodo consummaverit Deus omnia opera sua sexto die, et septimo requieverit (Gen. 2. 2), si novas adhuc animas creat? Quibus si dixerimus quod ex Evangelio in supra dicta epistola posuisti, Pater meus usque nunc operatur (Joan. 5. 17): respondent, operatur, dictum est, institutas administrando, non novas instituendo naturas, ne Scripturae Geneseos contradicatur ubi apertissime legitur consummasse Deum omnia opera sua. Nam et quod eum scriptum est requievisse, utique a creandis nobis creaturis intelligendum est, non a gubernandis; quia tunc ea quae non erant, fecit, a quibus faciendis requievit: quia consummaverat omnia, quae antequam essent, vidit esse facienda, ut deinceps non ea quae non erant, sed ex his quae jam erant, crearet et faceret quidquid faceret. Ita utrumque verum esse monstratur, et quod dictum est, Requievit ab operibus suis: et quod dictum est, Usque nunc operatur: quoniam Genesi non potest Evangelium esse contrarium.«

12. »Verum his qui haec ideo dicunt ne credatur modo Deus, sicut illam unam novas animas, quae non erant, facere; sed 1005 ex illa una, quae jam erat, eas creare, vel ex fonte aliquo sive thesauro quodam, quem tunc fecit, eas mittere, facile respondetur, etiam illis sex diebus multa Deum creasse ex his naturis, quas jam creaverat, sicut ex aquis alites et pisces; ex terra autem arbores, foenum, animalia: sed quod ea, quae non erant, tunc fecerit, manifestum est. Nulla enim erat avis, nullus piscis, nulla arbor, nullum animal: et bene intelligitur ab his creatis requievisse, quae non erant, et creata sunt, id est cessasse, nec ultra quae non erant, crearentur. Sed nunc quod dicitur, animas non in nescio quo fonte jam exsistentes mittere, nec de seipso tanquam suas particulas irrorare, nec de illa una originaliter trahere, nec pro delictis ante carnem commissis carneis vinculis compedire, sed novas creare singulas singulis suam, cuique nascenti, non aliquid facere dicitur, quod ante non fecerat. Jam enim sexto die fecerat hominem ad imaginem suam, quod utique secundum animam rationalem fecisse intelligitur. Hoc et nunc facit, non instituendo quod non erat, sed multiplicando quod erat. Unde et illud verum est, quod a rebus, quae non erant, instituendis requievit. Et hoc verum est, quod non solum gubernando quae fecit, verum etiam aliquid non quod nondum, sed quod jam creaverat, numerosius creando usque nunc operatur. Vel sic ergo vel alio modo quolibet eximus ab eo, quod nobis objicitur de requie Dei ab operibus suis, ne propterea non credamus nunc usque fieri animas novas, non ex illa una, sed sicut illam unam.

[PL22.1131] 13. »Nam quod dicitur, Quare facit animas eis, quos novit cito morituros? Possumus respondere, parentum hinc peccata vel convinci, vel flagellari. Possumus etiam recte illius moderationi ista relinquere, quem scimus omnibus temporaliter transeuntibus rebus, ubi sunt etiam animalium ortus et obitus, cursum ornatissimum atque ordinatissimum dare; sed nos ista sentire non posse, quae si sentiremus, delectatione ineffabili mulceremur. Non enim frustra per Prophetam, qui haec divinitus inspirata didicerat, dictum est de Deo, Qui profert numerose saeculum (Is. 40. 26). Unde musica, id est scientia sensusve bene modulandi, ad admonitionem magnae rei, etiam mortalibus rationales habentibus animas Dei largitate concessa est. Unde si homo faciendi carminis 1006 artifex novit quas quibus moras vocibus tribuat, ut illud quod canitur, decedentibus ac succedentibus sonis, pulcherrime currat ac transeat; quanto magis Deus. cujus sapientia, per quam fecit omnia, longe omnibus artibus praeferenda est, nulla in naturis nascentibus et occidentibus temporum spatia, quae tanquam syllabae ac verba ad particulas hujus saeculi pertinent, in hoc labentium rerum tanquam mirabili cantico, vel brevius, vel productius, quam modulatio praecognita et praefinita deposcit, praeterire permittit? Hoc cum etiam de arboris folio dixerim, et de nostrorum numero capillorum; quanto magis de hominis ortu et occasu, cujus temporalis vita brevius productiusve non tenditur, quam Deus dispositor temporum novit universitatis moderamini consonare?«

14. »Id etiam quod aiunt, omne quod in tempore coepit esse, immortale esse non posse: quia omnia orta occidunt, et aucta senescunt, ut eo modo credi cogant, animum humanum ideo esse immortalem, quod ante omnia tempora sit creatus, non movet fidem nostram. Ut enim alia taceam, coepit esse in tempore immortalitas carnis Christi, quae tamen jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. 6. 9).«

15. »Illud vero quod in libro adversus Ruffinum posuisti (Lib. 3, cap. ultimo), quosdam huic sententiae calumniari, quod Deum dare animas adulterinis conceptibus videatur indignum, unde conantur adstruere meritis gestae ante carnem vitae animas quasi ad ergastula hujus mundi juste posse perduci, non me movet multa cogitantem, quibus haec possit calumnia refutari. Et quod ipse respondisti, non esse vitium sementis in tritico quod furto dicitur esse sublatum, sed in eo qui frumenta furatus est; nec idcirco terram non debuisse gremio suo semina confovere, [PL22.1132] quia sator immunda ea projecerit manu; elegantissima similitudo est. Quam et antequam legerem nullas mihi objectio ista de adulterinis foetibus in hac quaestione faciebat angustias, generaliter intuenti multa bona Deum facere, etiam de nostris malis nostrisque peccatis. Animalis autem cujuscumque creatio, si habeat pium prudentemque consideratorem, ineffabilem laudem Creatori excitat; quanto magis creatio non cujuslibet animalis, sed hominis? Si autem causa creandi quaeritur, nulla citius et melius respondetur, nisi quia omnis creatura Dei bona est. Et quid dignius quam ut bona faciat 1007 bonus Deus, quae nemo potest facere nisi Deus?«

16. »Haec et alia quae possum, sicut possum, dico adversus eos qui hanc opinionem, qua creduntur animae sicut illa una singulis fieri, labefactare conantur. Sed cum ad poenas ventum est parvulorum, magnis, mihi crede, coarctor angustiis, nec quid respondeam prorsus invenio: non solum eas poenas dico, quas habet post hanc vitam illa damnatio, quo necesse est trahantur, si de corpore exierint sine Christianae gratiae sacramento, sed eas ipsas, quae in hac vita dolentibus nobis versantur ante oculos; quas enumerare si velim, prius tempus quam exempla deficient. Languescunt aegritudinibus, torquentur doloribus, fame et siti cruciantur, debilitantur membris, privantur sensibus, vexantur ab immundis spiritibus. Demonstrandum est utique, quomodo ista sine ulla sua mala causa juste patiantur. Non enim dici fas est, aut ista ignorante Deo fieri, aut eum non posse resistere facientibus, aut injuste ista vel facere vel permittere. Numquidnam sicut animalia irrationabilia recte dicimus in usus dari naturis excellentioribus, etsi vitiosis, sicut apertissime in Evangelio videmus, porcos ad usum desideratum concessos esse daemonibus (Matth. 8. 22); hoc et de homine recte possumus dicere? Animal est enim, sed rationale, etsi mortale. Anima est rationalis in illis membris, quae tantis afflictionibus poenas luit: Deus bonus est, Deus justus est, Deus omnipotens est; hoc dubitare omnino dementis est. Tantorum ergo malorum, quae fiunt in parvulis, causa justa dicatur. Nempe cum majores ista patiuntur [al. patiantur], solemus dicere, aut sicut in Job merita examinari, aut sicut in Herode peccata puniri. Et de quibusdam exemplis, quae Deus manifesta esse voluit, alia quae obscura sunt homini conjectare conceditur, sed hoc in majoribus. De parvulis autem quid respondeamus edissere, si poenis tantis nulla in eis sunt punienda peccata. Nam utique nulla est in illis aetatibus examinanda justitia.«

17. »De ingeniorum vero diversitate, imo absurditate, quid dicam; quae quidem in parvulis latet, sed ab ipsis exordiis naturalibus ducta, apparet in grandibus, quorum nonnulli tam tardi et obliviosi sunt, ut ne prima quidem discere litterarum elementa potuerint: [PL22.1133] quidam vero tantae sunt fatuitatis, ut non multum a pecoribus differant; quos moriones vulgo vocant. Respondetur fortasse, corpora hoc faciunt. Sed numquid secundum hanc sententiam quam defendi volumus, anima sibi corpus elegit, et in eligendo cum falleretur, erravit? aut cum in corpus cogeretur 1008 intrare necessitate nascendi, alia corpora praeoccupantibus animarum turbis, ipsa aliud non invenit, et sicut in spectaculo aliquo locum, ita carnem non quam voluit, sed quam valuit, occupavit? Numquid haec et talia vel dicere possumus, vel sentire debemus? Doce igitur quid sentire, quid dicere debeamus, ut constet nobis ratio novarum animarum singillatimque factarum singulis corporibus.«

18. »Ego quidem non de ingeniis, sed saltem de poenis parvulorum, quas in hac vita patiuntur, dixi, aliquid in libris illis de libero arbitrio (Lib. 3. 23. n. 67). Quod quale sit, et cur mihi in ista, quam habemus in manibus quaestione, non sufficiat, intimabo, et eum ipsum de tertio libro locum excerptum his litteris inseram; nam ita se habet: De cruciatibus autem corporis quibus affliguntur parvuli, quorum per aetatem nulla peccata sunt, si animae quibus animantur, non prius quam ipsi homines esse coeperunt, major querela et quasi misericors deponi solet, cum dicitur, Quid mali fecerunt, ut ista paterentur? Quasi possit esse meritum innocentiae, ante quam quisque nocere aliquid possit. Cum autem boni aliquid operatur Deus in emendatione majorum, cum parvulorum suorum, qui eis cari sunt, doloribus ac mortibus flagellantur, cur ista non fiant, quando cum transierint, pro non factis erunt, in quibus facta sunt: propter quos autem facta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati, rectius elegerint vivere: aut excusationem in futuri judicii supplicio non habebunt, si vitae hujus angoribus, ad aeternam vitam desiderium convertere noluerint? Quis autem novit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia majorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur: quis ergo novit quid ipsis parvulis in secreto judiciorum suorum bonae compensationis reservet Deus? Quoniam quanquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt. Non enim frustra etiam infantes illos, qui cum Dominus noster Jesus Christus necandus ab Herode quaereretur, occisi sunt, in honorem Martyrum receptos commendat Ecclesia.«

19. »Haec tunc dixi, cum hanc ipsam de qua nunc agitur vellem communire sententiam. Sicut enim paulo ante commemoravi, quaecumque illarum de animae incarnatione quatuor opinionum vera esset, inculpatam substantiam Creatoris, et a nostrorum peccatorum societate remotissimam nitebar ostendere. Et ideo 1009 quaecumque illarum veritate posset convinci et repudiari, ad curam intentionis [PL22.1134] meae, quam tunc habebam non pertinebat: quandoquidem cunctis diligentiore disputatione discussis, quaecumque illarum recte vinceret caeteras, me securissimo fieret, quando etiam secundum omnes id, quod agebam, invictum persistere demonstrabam. Nunc vero unam volo, si possum, ratione recta eligere ex omnibus: et propterea hujus ipsius, de qua nunc agimus defensionem, in his, quae commemoravi de illo libro, verbis meis attentius intuens, validam firmamque non video.«

20. »Nam velut firmamentum ejus illud est, quod ibi dixi, Quis autem novit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia majorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur: quis, inquam, novit quid ipsis parvulis in secreto judiciorum suorum bonae compensationis reservet Deus? Sed hoc non immerito dici video de his, qui vel pro Christi nomine ac vera religione tale aliquid etiam nescientes patiuntur, vel sacramento Christi jam imbuti sunt, quia sine societate unius mediatoris liberari a damnatione non possunt, ut possit eis, etiam pro illis malis, quae hic in diversis afflictionibus pertulerunt, compensatio ista praestari. Nunc autem cum ista quaestio non possit absolvi, nisi etiam de his parvulis respondeatur, qui post gravissimos cruciatus sine sacramento Christianae societatis exspirant quae circa eos compensatio cogitanda est, quibus insuper et damnatio praeparata est? Nam et de baptismo parvulorum in eodem libro, non quidem sufficienter, sed quantum illi operi satis esse videbatur, utcumque respondi, quod etiam nescientibus, et fidem suam nondum habentibus prodest: non tamen de damnatione eorum parvulorum, qui sine illo ex hac vita emigrant, tunc aliquid dicendum putavi, quia non quod nunc agitur agebatur.

21. Sed ut omittamus et contemnamus ea, quae brevi tempore patiuntur, nec transacta revocantur, numquid similiter contemnere possumus, quod per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum? Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (1. Cor. 15, 21 et 22). Per hanc enim apostolicam, divinam, claramque sententiam, satis evidenter elucet, neminem ire in mortem nisi per Adam, neminem ire 1010 in vitam aeternam, nisi per Christum. Hoc est quippe omnes et omnes, quia sicut omnes homines per primam, hoc est per carnalem generationem pertinent ad Adam: sic omnes homines ad secundam, id est spiritalem generationem veniunt, quicumque ad Christum perveniunt. Ideo ergo dictum est, et hic omnes et ibi omnes, quia sicut omnes qui moriuntur, nonnisi in Adam moriuntur: ita omnes qui vivificabuntur, nonnisi in Christo vivificabuntur. Ac per hoc, QUISQUIS NOBIS dixerit, quemquam in resurrectione mortuorum vivificari posse, nisi in Christo, tanquam pestis [PL22.1135] communis fidei detestandus est. Item QUISQUIS DIXERIT, quod in Christo vivificabuntur etiam parvuli, qui sine sacramenti ejus participatione de vita exeunt, hic profecto et contra apostolicam praedicationem venit, et totam condemnat Ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis parvulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur aliter eos in Christo vivificari omnino non posse. Qui autem non vivificatur in Christo, restat ut in ea [al. eadem] condemnatione maneat, de qua dicit Apostolus, Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem (Rom. 5. 18): Cui delicto obnoxios parvulos nasci, et omnis credit Ecclesia, et ipse jam contra Jovinianum disputans, et exponens Jonam Prophetam, sicut paulo ante commemoravi, fide veracissima definisti: credo et in aliis locis opusculorum tuorum, quae vel non legi, vel in praesentia non recordor, Hujus igitur damnationis in parvulis [al. parvulos] causam requiro; quia neque animarum, si novae fiunt singulis singulae, video esse ullum in illa aetate peccatum, nec a Deo damnari aliquam credo quam videt nullum habere peccatum.«

22. »An forte dicendum est, in parvulo carnem solam causam esse peccati, novam vero illi animam fieri, qua secundum Dei praecepta vivente, in adjutorio gratiae Christi, et ipsi carni edomitae ac subjugatae possit incorruptionis meritum comparari. Sed quia in parvulo anima nondum id agere potest, nisi Christi acceperit sacramentum, per hanc gratiam carni ejus acquiritur, quod illius moribus nondum potuit. Si autem sine illo sacramento anima parvuli exierit, ipsa quidem in aeterna vita erit, unde eam nullum peccatum potuit separare: caro vero ejus non resurget in Christo, non percepto ante mortem illius sacramento?«

23. »Hanc opinionem nunquam audivi, 1011 nunquam legi. Sed plane audivi et credidi, propter quod et locutus sum, quia venit hora, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus: et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae (Joan. 5. 28). Ipsa est de qua dicitur, et per unum hominem resurrectio mortuorum (1. Cor. 15. 21): Ipsa est qua in Christo omnes vivificabuntur. Qui autem male egerunt, in resurrectionem judicii. Quid hic ergo de illis infantibus intelligendum est, qui prius quam possent agere vel bene vel male, sine baptismo corpore exuti sunt? Nihil hic de talibus dictum est. Sed si caro eorum ideo non resurget, quia nec boni aliquid fecerunt, nec mali; nec illorum resurrectura est, qui percepta baptismi gratia, in illa aetate defuncti sunt, in qua nihil bene vel male agere potuerunt. Si autem illi inter sanctos resurgent, id est inter eos qui bene egerunt; inter quos et illi resurrecturi sunt, nisi inter eos qui male egerunt, ne aliquas humanas animas credamus corpora sua non [PL22.1136] recepturas, sive in resurrectionem vitae, sive in resurrectionem judicii? Quae sententia prius quam refellatur, ipsa novitate jam displicet. Deinde quis ferat, si credant se illi, qui ad baptismum cum suis parvulis currunt, propter carnes [al. carnem] eorum, non propter animas currere? Beatus quidem Cyprianus non aliquod decretum condens novum, sed Ecclesiae fidem firmatissimam [al. firmissimam] servans, ad corrigendum eos, qui putabant ante octavum diem nativitatis non esse parvulum baptizandum, non carnem, sed animam dixit non esse perdendam; et mox natum, rite baptizari posse, cum suis quibusdam coepiscopis censuit.«

24. »Sed contra Cypriani aliquam opinionem, ubi quod videndum fuit, fortasse non vidit, sentiat quisque quod libet; tantum contra apostolicam manifestissimam fidem nemo sentiat, quae ex unius delicto omnes in condemnationem duci praedicat: ex qua condemnatione non liberat, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in quo uno omnes vivificantur, quicumque vivificantur. Contra Ecclesiae fundamentum morem nemo sentiat, ubi ad baptismum, si propter sola parvulorum corpora curreretur, baptizandi offerrentur et mortui.«

25. »Quae cum ita sint, quaerenda causa est, atque reddenda, quare damnentur [al. damnantur] animae, quae novae creantur singulis quibusque nascentibus, si praeter Christi sacramentum parvuli moriantur. Damnari enim 1012 eas, si sic de corpore exierint, et sancta Scriptura, et sancta est testis Ecclesia. Unde illa de animarum novarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, sit et mea: si oppugnat, non sit et tua.«

26. »Nolo mihi dicatur, pro hac sententia debere accipi quod scriptum est, Qui finxit spiritum hominis in ipso (Zach. 12. 1), et Qui finxit singillatim corda eorum (Psal. 32. 15). Aliquid fortissimum atque invictissimum requirendum est, quod nos non cogat Deum credere ullarum animarum sine culpa aliqua damnatorem. Nam vel tantumdem valet, vel plus est forsitan creare, quam fingere, et tamen scriptum est Cor mundum crea in me Deus (Ps. 50. 12). Nec ideo putari potest, animam hoc loco optare se fieri. prius quam aliquid esset: Sicut ergo jam existens creatur innovatione justitiae, sic jam existens fingitur conformatione doctrinae. Nec illud quod in Ecclesiaste scriptum est, Tunc convertetur in terram pulvis sicut fuit, et spiritus revertetur ad Dominum qui dedit illum (Eccl. 12. 7): istam confirmat sententiam, quam volumus esse nostram. Plus enim hoc suffragatur eis, qui ex una putant omnes esse animas. Nam sicut convertitur, inquiunt, pulvis in terram, sicut fuit; et tamen caro, de qua hoc dictum est, ad hominem non revertitur, ex quo propagata est, sed ad [PL22.1137] terram, unde primus homo factus est: sic et spiritus ex illius unius spiritu propagatus, non tamen ad eum revertitur; sed ad Dominum, a quo illi datus est. Verum quia hoc testimonium ita pro istis sonat, ut non omni modo huic opinioni, quam defendi volo, videatur esse contrarium, admonendam tantum credidi prudentiam tuam, ne talibus testimoniis ex his angustiis me coneris eruere. Nam licet nemo faciat optando, ut verum sit quod verum non est: tamen si fieri posset, optarem ut haec sententia vera esset: sicut opto, ut si vera est, abs te liquidissime atque invictissime defendatur.«

27. »Haec autem difficultas etiam illos sequitur, qui jam existentes alibi animas, et ab initio divinorum operum praeparatas, a Deo mitti opinantur in corpora. Nam et ab his hoc idem quaeritur, Si animae inculpatae obedienter veniunt, quo mittuntur; cur in parvulis, si non baptizati vitam istam finierint, puniuntur? Eadem prorsus in utraque sententia difficultas est. Illi sibi videntur de hac facilius exire quaestione, 1013 qui animas asseverant pro meritis vitae prioris, singulas singulis corporibus implicari. Hoc enim putant esse in Adam mori, in carne scilicet, quae propagata est ex Adam, supplicia pendere: a quo reatu, inquiunt, gratia Christi liberat pusillos cum magnis. Hoc quidem recte, veraciter, optimeque, quod gratia Christi liberat a reatu peccatorum pusillos cum magnis. Sed in alia superiore vita peccare animas, et inde praecipitari in carceres carneos, non credo, non acquiesco, non consentio. Primo, quoniam nescio per quos circuitus fieri id aiunt isti: ut post nescio quanta volumina saeculorum iterum ad istam sarcinam corruptibilem [al. corruptibilis] carnis, et supplicia pendenda redeundum sit: qua opinione quid horribilius cogitari possit ignoro. Deinde quis tandem justus defunctus est, de quo non, si isti vera dicunt, solliciti esse debeamus, ne in sinu Abrahae peccans, in flammas illius divitis dejiciatur? Cur enim non et post hoc corpus peccari possit, si et ante potuit? Postremo et longe aliud est in Adam peccasse. Unde dicit Apostolus: In quo omnes peccaverunt (Rom. 5. 12): et aliud est extra Adam, nescio ubi peccasse: et ideo in Adam, id est, in carnem quae ex Adam propagata est, tanquam in carcerem trudi. Illam vero opinionem, quod ex una fiant omnes animae, nec discutere volo, nisi necesse sit. Atque utinam ista de qua nunc agimus, si vera est, sic abs te defendatur, ut hoc jam necesse non sit.«

28. »Quamvis autem desiderem, rogem, votis ardentibus exoptem et expetam, ut per te mihi Dominus hujus rei auferat ignorantiam: tamen si, quod absit, minime meruero, patientiam mihi petam a Domino Deo nostro: in quem si credimus, ut si aliqua nobis non aperiat etiam pulsantibus, nullo [PL22.1138] modo adversus eum murmurare debeamus. Memini prius ipsis Apostolis dictum: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Jean. 16. 12). In his, quantum ad me attinet, etiam hoc deputem. Nec qui hoc sciam me indigner indignum, ne hoc ipso etiam convincar indignior. Multa enim alia similiter nescio, quae commemorare vel enumerare non possum. Et hoc tolerabiliter ignorarem, nisi metuerem, ne aliqua istarum opinionum contra illud quod firmissima fide retinemus, incautis obreperet mentibus. Sed antequam sciam, quaenam earum potius eligenda sit, hoc me non temere sentire profiteor, eam 1014 quae vera est, non adversari robustissimae ac fundatissimae fidei, qua Christi Ecclesia nec parvulos homines recentissime natos a damnatione credit, nisi per gratiam nominis Christi, quam in suis sacramentis commendavit, posse liberari.«

EPISTOLA CXXXII. AUGUSTINI AD HIERONYMUM. SEU LIBER DE SENTENTIA JACOBI

1. Quod ad te scripsi, honorande mihi in Christo frater Hieronyme, quaerens de anima humana, si nascentibus singulis, novae singulae nunc usque fiunt [al. fiant], ubi peccati vinculum contrahant, quod per sacramentum gratiae Christi, etiam in infantibus recenter natis solvendum esse non dubitamus, cum in non parvum volumen procederet, nolui ulla alia onerare quaestione: sed quod urget acrius, multo minus est negligendum. Proinde quaeso, et per Deum obsecro, ut exponas mihi quod multis existimo profuturum: aut si jam vel abs te, vel ab alio aliquo expositum habes, dirigas nobis, quomodo accipiendum sit, quod in epistola Apostoli Jacobi scriptum est: Quicumque enim totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. 2. 10). Quae res talis ac tanta est, ut quod hinc tibi non jam olim scripsi, multum me poeniteat.

2. De agenda namque praesenti vita, quomodo ad vitam perveniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda, quam penitus demersit oblivio, sicut est illud quod de anima quaerendum putavi, haec vertitur quaestio. Eleganter autem dictum esse narratur, quod huic rei satis apte convenit. Cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet, ne moreretur, quam suffocaret, ne loqueretur: accessit alius, et eo viso admirans, ait, Quomodo huc cecidisti? At ille: Obsecro, 1015 inquit, cogita quomodo hinc me liberes, non quomodo huc ceciderim, quaeras. Ita quoniam fatemur, et fide Catholica tenemus, de reatu [PL22.1139] peccati tanquam de puteo etiam parvuli infantis animam Christi gratia liberandam, satis est ei quod modum quomodo salva fiat, novimus, etiam si nunquam quomodo in malum illud devenerit, noverimus. Sed ideo putavi esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam parvuli contradicat: negans eam esse in isto malo. Hoc igitur firmissime retento, quod anima parvuli de reatu peccati liberanda est, nec alio modo liberanda, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, vaniloquis non disputatoribus, sed litigatoribus paratius instructiusque resistimus. Si autem non possumus, non quia latet miseriae principium, ideo pigrescere misericordiae debet officium. Adversus eos autem qui sibi videntur scire quod nesciunt, hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus. Aliud est enim, quod nescire malum est: aliud quod sciri vel non potest, vel non opus est, vel ad vitam quam quaerimus, indifferens est. Hoc vero quod de litteris Apostoli Jacobi nunc requiro, in hac ipsa qua vivimus, et ut semper vivamus Deo placere studemus, actione versatur.

3. Quomodo igitur intelligendum est, obsecro te, Quicumque totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus? (Jac. 2. 10). Itane qui furtum fecerit, imo vero qui dixerit diviti, Sede hic: pauperi autem, Tu sta illic, et homicidii, et adulterii, et sacrilegii reus est? Quod si non est, quomodo qui in uno offendat, factus est omnium reus? An illud quod dixit de divite et paupere, ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet [al. factus est] omnium reus? Sed recolendum est, unde venerit illa sententia, et quae illam superiora pepererint, quibusque connexa dependeat. Fratres mei nolite, inquit, in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. Etenim si introierit in conventum vestrum vir annulum aureum habens in veste candida: introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dicatis ei, Tu sede hic bene; pauperi autem dicatis, 1016 Tu sta illic, aut, sede sub scabello pedum meorum, nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? Audite, fratres carissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? Vos autem exhonorastis pauperem, propter illum scilicet, cui dictum est: Tu sta illic: cum habenti anulum aureum dictum esset, Tu sede hic bene. Ac deinde sequitur, eamdem ipsam sententiam latius versans, et explicans: Nonne, inquit, divites per potentiam opprimunt vos, et trahunt ad judicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? Si quidem legem perficitis regalem secundum Scripturam, Diliges proximum tuum sicut teipsum, benefacitis. Si autem accipitis personas, peccatum operamini, redarguti a [PL22.1140] Lege quasi transgressores. Vide quemadmodum transgressores legis appellat, qui dicunt diviti, Sede hic, et pauperi, Sta illic. Unde ne putarent contemptibile esse peccatum, in hac una re Legem transgredi, secutus adjunxit: Quicumque totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Qui enim dixit, Non moechaberis, dixit et, Non occides. Quod si non occidis [al. occides], moecharis autem, factus es transgressor Legis; propter id quod dixerat, Redarguti a Lege, quasi transgressores. Quae cum ita sint, consequens videtur, (nisi alio modo intelligendum ostendatur,) ut qui dixerit diviti, Sede hic, et pauperi, Sta illic, huic non honorem, quem illi deferens, et idololatra, et blasphemus, et adulter, et homicida, et ne (quod longum est) cuncta commemorem, reus omnium criminum judicandus sit. Offendens quippe in uno, factus est omnium reus.

4. At enim qui unam virtutem habet, omnes habet, et qui unam non habet, nullam habet. Hoc si verum est, confirmatur ista sententia. Sed ego eam exponi volo, non confirmari, quae per seipsam apud nos omnibus philosophorum auctoritatibus firmior est. Et illud quidem de virtutibus, et vitiis, si veraciter dicitur, non est consequens, ut propter hoc omnia peccata sint paria. Nam illud de inseparabilitate virtutum, nisi forsitan fallor, tamen si verum memini, quod vix memini, omnibus philosophis placuit, 1017 qui easdem virtutes, agendae vitae necessarias esse dixerunt. Hoc autem de parilitate peccatorum soli Stoici ausi sunt disputare contra omnem sensum generis humani; quam eorum vanitatem in Joviniano illo qui in hac sententia Stoicus erat, in aucupandis autem et defensandis voluptatibus, Epicureus, de Scripturis sanctis dilucidissime convicisti (contra Jovinian. lib. 2). In qua tua suavissima, et praeclarissima disputatione satis evidenter apparuit, non placuisse auctoribus nostris, vel ipsi potius quae per eos locuta est, veritati, omnia esse paria peccata. Quomodo autem fieri possit, ut etiam si hoc de virtutibus verum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum, adjuvante Domino, aperire conabor. Quod si effecero, approbabis, ubi vero causae defuero, tu supplebis.

5. Certe hinc persuadent, qui unam virtutem habuerit, habere omnes, et omnes deesse cui una defuerit; quod prudentia nec ignava, nec injusta nec intemperans potest esse; nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. Porro si prudentia tunc erit, si et fortis, et justa, et temperans sit, profecto ubi fuerit, secum habet caeteras. Sic et fortitudo imprudens esse non potest vel intemperans vel injusta. Sic et temperantia necesse est, ut prudens fortis et justa sit. Sic et justitia non est, nisi sit prudens, fortis, et temperans. Ita ubi est una vera aliqua earum, et aliae similiter sunt. [PL22.1141] Ubi autem aliae desunt, vera una illa non est, etiam si aliquo modo similis esse videatur.

6. Sunt enim, ut scis, quaedam vitia virtutibus aperta discretione contraria, ut imprudentia prudentiae. Sunt autem quaedam tantum quia vitia sunt, ideo contraria, quadam tamen specie fallaci similia, ut eidem prudentiae non imprudentia, sed astutia. Nunc enim eam dico astutiam, quae usitatius in malitiosis intelligi et vocari solet; non sicut nostra loqui Scriptura consuevit, quae saepe astutiam in bono ponit. Unde, estote astuti, ut serpentes (Matth. 10. 16); et illud Ut et innocentibus det astutiam (Prov. 1. 4). Quanquam et apud illos Romanae linguae disertissimus dixerit: Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutia deerant; astutiam ponens in bono, sed apud illos rarissimum, apud nostros frequentissimum est. Itemque in partibus temperantiae, apertissimae contraria est effusio parcimoniae. Ea vero quae tenacitas dici vulgo solet, vitium 1018 quidem est, tamen parcimoniae simile, non natura, sed fallacissima specie. Item dissimilitudine manifesta contraria est injustitia justitiae. Solet autem quasi imitari justitiam vindicandi se libido, sed vitium est. Ignavia fortitudini perspicue contraria est: duritia vero distat natura, fallit similitudine. Constantia pars quaedam virtutis est, ab hac inconstantia longe abhorret, et indubie contrasistit: pertinacia vero constantia dici affectat, et non est, quia illa est virtus, hoc [al. haec] vitium.

7. Ut ergo non iterum haec eadem commemorare necesse sit, exempli gratia ponamus aliquid, unde possint caetera intelligi, Catilina, ut de illo scripserunt, qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem ferre poterat, eratque patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est, ac per hoc, et sibi, et suis magna praeditus fortitudine videbatur. Sed haec fortitudo prudens non erat, mala enim pro bonis eligebat. Temperans non erat, corruptelis enim turpissimis faedabatur. Justa non erat, nam contra patriam conjuraverat. Et ideo nec fortitudo erat, sed duritia sibi, ut stultos falleret, nomen fortitudinis imponebat. Nam si fortitudo esset, non vitium, sed virtus esset. Si autem virtus esset, a caeteris virtutibus tanquam inseparabilibus comitibus nunquam relinqueretur.

8. Quapropter dum quaeritur etiam de vitiis, utrum ipsa similiter omnia sint, ubi unum erit; aut nulla sint, ubi unum non erit, laboriosum est id ostendere, propterea quia uni virtuti duo vitia opponi solent, et quod aperte contrarium est, et quod specie similitudinis adumbratur. Unde illa Catilinae, quia fortitudo non erat, quae esset, cum secum virtutes alias non habebat, facilius videbatur. Quod vero ignavia fuerit, ubi exercitatio quaslibet gravissimas molestias perpetiendi atque tolerandi, supra quam cuiquam credibile est, fuit, aegre [PL22.1142] persuaderi potest. Sed forte acutius intuentibus ignavia apparet ipsa duritia, quia laborem bonorum studiorum, quibus vera acquiritur fortitudo, neglexerat. Verumtamen quia sunt audaces qui timidi non sunt, et rursus timidi quibus abest audacia, cum sit utrumque vitium, quoniam qui vera virtute fortis est, nec temere audet, nec inconsulte timet, cogimur fateri vitia plura esse virtutibus.

9. 1019 Unde aliquando vitium vitio tollitur, ut amore laudis amor pecuniae. Aliquando unum cedit, ut plura succedant, velut qui ebriosus fuerit, si modicum biberit, et tenacitatem, et ambitionem didicerit. Possunt itaque vitia etiam cedere vitiis succedentibus, non virtutibus, et ideo plura sunt. Virtus vero quo una ingressa fuerit, quoniam secum caeteras ducit, profecto vitia cedent omnia quaecumque inerant. Non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus, vel pauciora pluribus succedebant.

10. Haec utrum ita se habeant, diligentius inquirendum est. Non enim et ista divina sententia est qua dicitur: Qui unam virtutem habuerit, omnes habet; eique nulla inest, cui una defuerit: sed hominibus hoc visum est, multum quidem ingeniosis, studiosis, sed tamen hominibus. Ego vero nescio quemadmodum dicam. Non dico virum a quo denominata dicitur virtus, sed etiam mulierem quae viro suo servat thori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum, eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam, aut pudicitiam nullam vel parvam esse virtutem. Sic et maritum qui hoc idem servat uxori. Et tamen sunt plurimi tales, quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecumque peccatum ex aliquo vitio venit. Unde pudicitia conjugalis in viris feminisque religiosis, cum proculdubio virtus sit, non enim aut nihil aut vitium est, non tamen secum habet omnes virtutes. Nam si omnes ibi essent, nullum esset vitium: si nullum vitium, nullum omnino peccatum. Qui autem sine aliquo peccato est? Quis ergo sine aliquo vitio, id est, fomite quodam vel quasi radice peccati, cum clamet qui supra pectus Domini recumbebat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus (1. Joan. 1. 8), et veritas in nobis non est? Neque hoc apud te diutius agendum est, sed propter alios qui forte hoc legerint, dico. Nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Jovinianum, etiam hoc de Scripturis sanctis diligenter probasti: ubi etiam ex hac ipsa epistola: cujus verba sunt, quorum nunc intellectum requirimus posuisti quod scriptum est: In multis enim offendimus omnes (Jac. 3. 2). Non enim ait, offenditis, sed offendimus omnes, cum Christi loqueretur Apostolus, et cum hoc loco dicat: Quicumque autem 1020 totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. 2. 10). [PL22.1143] Ibi non in uno, sed in multis, nec quosdam, sed omnes dicit offendere.

11. Absit autem ut quisquam fidelis existimet tot millia servorum Christi, qui veraciter dicunt se habere peccatum, ne seipsos decipiant, et veritas in eis non sit, nullam habere virtutem, cum virtus magna sit sapientia. Dixit autem, ipsa sapientia, homini, Ecce pietas est sapientia (Job 28. 28. juxta LXX). Absit ergo ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines, Dei non habere pietatem, quam Graeci vel εὐσέβειαν, vel expressius et plenius θεοσέβειαν vocam. Quid autem pietas est, nisi Dei cultus? ET UNDE ILLE COLITUR NISI CARITATE? Caritas igitur de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta, magna et vera virtus est, quia ipsa est finis praecepti. Merito dicta est fortis, sicut mors (Cant. 2. 6), sive quia nemo eam vincit, sicut mortem: sive quia in hac vita usque ad mortem est mensura caritatis, sicut Dominus ait: Majorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. 15. 13): sive potius, quia sicut mors animam avellit a sensibus carnis, sic caritas a concupiscentiis carnalibus. Huic subservit scientia, cum est utilis: nam sine illa inflat. Quod vero illa aedificando impleverit, nihil ibi ista inane quod inflet inveniet. Utilem porro scientiam definiendo monstravit: ubi cum dixisset, Ecce pietas est sapientia, continuo subjunxit: Abstinere vero a malis, scientia est (Job 28. 28). Cur ergo non dicimus, qui hanc virtutem habet, habere omnes: cum plenitudo Legis, sit caritas (Rom. 13. 10)? An quanto magis est in homine, tanto magis est virtute praeditus: quanto autem minus, tanto minus inest virtus ei; quia ipsa est virtus: et quanto minus est virtus, tanto majus est vitium? Ubi ergo illa plena et perfecta erit, nihil ex vitio remanebit.

12. Proinde mihi videntur Stoici falli, quia proficientem hominem in sapientia, nolunt omnino habere sapientiam: sed tunc habere, cum in ea omnino perfectus fuerit: non quia illum provectum negant, sed nisi ex profundo quodam emergendo repente emicet in auras sapientiae liberas, nulla ex parte esse sapientem. Sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aqua stadiis multis super se habeat altam, aut uno palmo, aut digito: sic illos qui tendunt 1021 ad sapientiam, proficere quidam dicunt, tanquam ab imo surgentes gurgitis in aerem: sed nisi totam stultitiam, velut opprimentem aquam, proficiendo velut emergendo evaserint, non habere virtutem, nec esse sapientes. Ubi autem evaserint, mox habere totam, nec quidquam stultitiae remanere, unde omnino ullum peccatum possit exsistere.

13. »Haec similitudo ubi stultitia, velut aqua, et sapientia, velut aer ponitur: ut animus a praefocatione stultitiae, tanquam emergens in sapientiam rerepente respiret: non mihi videtur satis accommodata nostrarum Scripturarum auctoritati: sed illa potius, ut vitium vel stultitia tenebris: luci autem [PL22.1144] virtus et sapientia comparetur, quantum ista similia de corporalibus ad intelligibilia duci possunt. Non itaque sicut de aquis in aerem surgens, ubi earum summum transierit, repente quantum sufficit inspiratur, sed sicut de tenebris in lucem procedens, paulatim progrediendo illuminatur. Quod donec plenissime fiat, jam eum tamen dicimus, tanquam de abditissima spelunca egredientem, vicinia lucis afflatum, tanto magis, quanto magis propinquat egressui: ut illud quod in eo lucet, sit utique ex lumine quo progreditur; illud autem quod adhuc obscurum est, sit ex tenebris unde egreditur. Itaque et non justificabitur in conspectu Dei omnis vivens (Psal. 142. 2), et tamen justus ex fide vivit (Abac. 2. 4). Et induti sunt sancti justitia (Job 29. 14), alius magis, alius minus. Et nemo hic vivit sine peccato, et hoc alius magis, alius minus. Optimus autem est qui minimum.«

14. »Sed quid ego tanquam oblitus, cui loquor, doctori similis factus sum, cum proposuerim qui abs te discere velim? Sed quia de peccatorum parilitate, unde in id quod agebam incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, jam eam tandem aliquando concludam. Quia et si verum est, eum qui habet unam, omnes habere virtutes, eum qui unam non habet, nullam habere, nec sic peccata sunt paria, quia ubi virtus nulla est, nihil quidem rectum est, nec tamen ideo non est pravo pravius, distortoque distortius. Si autem quod puto esse verius, sacrisque litteris congruentius, ita sunt animae intentiones, ut corporis membra non quod videantur locis, sed quod sentiantur affectibus, et aliud illuminantur amplius, aliud minus, aliud omnino caret lumine, et tenebroso inumbratur obstaculo, profecto ita ut quisquis illustratione piae caritatis affectus est, 1022 in alio actu magis, in alio minus, in aliquo nihil, sic potest dici habere aliam, et aliam non habere, aliam magis, aliam minus habere virtutem. Nam et major est, in isto caritas, quam in illo, recte possumus dicere; et aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad caritatem quae pietas est, et in ipso uno homine quod majorem habeat pudicitiam, quam patientiam, et majorem hodie quam heri, si proficit, et adhuc non habeat continentiam, et habeat non parvam misericordiam.«

15. »Et ut generaliter breviterque complectar, quam de virtute habeam [al. habeo] notionem, quod ad recte vivendum attinet, VIRTUS EST CARITAS, qua id quod diligendum est, diligitur. Haec in aliis major, in aliis minor, in aliis nulla est, plenissima vero quae jam non possit augeri, quamdiu homo hic vivit, est in nemine: quamdiu autem augeri potest, profecto illud quod minus est quam debet, ex vitio est. Ex quo vitio non est justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. Ex quo vitio non justificabitur in conspectu Dei omnis vivens. [PL22.1145] Propter quod vitium, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (1. Joan. 1. 8). Propter quod etiam, quantumlibet profecerimus, necessarium est nobis dicere, Dimitte nobis debita nostra (Matth. 6. 12), cum jam omnia in baptismo, dicta, facta, cogitata dimissa sint. Videt itaque, qui recte videt, unde et quando et ubi speranda sit illa perfectio, cui non sit quod adjici possit? Si autem praecepta non essent, non utique esset ubi se homo certius inspiceret et videret unde averteretur, quo conaretur, quare gratularetur, quid precaretur. Magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur, ut gratia Dei amplius honoretur.«

16. »Quae si ita se habent, unde fiet omnium reus, si in uno offendat, qui totam Legem servaverit? An forte quia plenitudo Legis caritas est (Rom. 13. 10), qua Deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis caritatis, tota Lex pendet et Prophetae (Matth. 22. 40), merito fit reus omnium, qui contra illam facit, in qua pendent omnia? Nemo autem peccat, nisi adversus illam faciendo, quia non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod aliud est mandatum, in hoc sermone recapitulatur, in eo quod est, diliges proximum tuum tanquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem Legis est caritas (Rom. 13. 9. 10). Nemo autem diligit proximum, nisi diligens 1023 Deum, et hoc quantum potest proximo impendat, quem diligat [al. diligit] tanquam seipsum, ut et ille diligat Deum, quem si ipse non diligit, nec se, nec proximum diligit. Ac per hoc qui totam Legem servaverit, si in uno offenderit, fit omnium reus; quia contra caritatem facit, unde tota Lex pendet. Reus itaque fit omnium, faciendo contra eam, in qua pendent omnia.«

17. »Cur ergo non dicantur paria peccata? An forte quia magis facit contra caritatem, qui gravius peccat, minus, qui levius? Et hoc ipso quod admittit, fit quidem omnium reus, sed gravius peccans, vel in pluribus peccans, magis reus; levius autem vel in paucioribus peccans, minus reus: tanto majore scilicet reatu, quanto amplius, tanto minore, quanto minus peccaverit: tamen etiam si in uno offenderit, reus est omnium, quia contra eam facit, in qua pendent omnia? Quae si vera sunt, eo modo et illud absolvitur, quod ait homo etiam apostolicae gratiae:« In multis enim offendimus omnes (Jac. 3. 2). »Omnes enim offendimus, sed unus gravius, alius levius. Quanto quisque gravius leviusque peccaverit, tanto in peccato committendo major, quanto in diligendo Deo et proximo minor. Et rursus tanto minor in peccati perpetratione, quanto major in Dei et proximi dilectione. Tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior caritatis. Et tunc perfecti sumus in caritate, quando nihil restat ex infirmitate.«

[PL22.1146] 18. »Nec sane quantum arbitror putandum est leve esse peccatum in personarum acceptione, habere fidem Domini nostri Jesu Christi, si illam distantiam sedendi ac standi ad honores Ecclesiasticos referamus. Quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris Ecclesiae, contempto paupere instructiore, atque sanctiore? Si autem de quotidianis consessibus loquitur, quis non hinc [al. hic] peccat, si tamen peccat, nisi cum apud seipsum intus ita judicat, ut ei tanto melior, quanto ditior illo esse videatur. Hoc enim videtur significasse cum dicit:« Nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices iniquarum cogitationum (Jac. 2. 4.)? «

19. »Lex itaque libertatis lex caritatis est, de qua dicit.« Si tamen perficitis legem regalem, secundum Scripturas, diliges proximum [al. proximum tuum] sicut teipsum, bene facitis. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a Lege, tanquam transgressores. »Et post illam sententiam ad intelligendum difficillimam de qua satis dixi, quod dicendum putavi, eamdem legem libertatis 1024 commemorans:« Sic loquimini, inquit, et sic facite: sicut per legem libertatis incipientes judicari (Jac. 2. 12). »Et quoniam quid Paulo ante dixerit, novit:« quoniam in multis offendimus omnes: »suggerit dominicam tanquam quotidianis quotidianam, etsi levioribus, tamen vulneribus medicinam.« Judicium enim, inquit, sine misericordia illi, qui non facit misericordiam (Ibid. 13). »Hinc enim et Dominus:« Dimittite, inquit, et dimittetur vobis: date, et dabitur vobis (Luc. 6. 37). Superexsultat autem misericordia judicio (Jac. 2. 13); »non dictum est, vincit misericordia judicium, non enim est adversa judicio, sed« superexsultat: »quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. Beati enim misericordes, quia ipsis miserebitur Deus (Matth. 5. 7).«

20. »Et hoc utique justum est, ut dimittatur eis, quia dimiserunt, et detur eis, quia dederunt. Inest quippe Deo et misericordia judicanti, et judicium miseranti, propter quod ei dicitur, »Misericordiam et judicium cantabo tibi Domine (Ps. 100. 1).« Nam quisquis velut nimium justus, judicium sine misericordia, quasi securus expectat, iram justissimam provocat, quam timens ille dixit: »Ne intres in judicium cum servo tuo (Ps. 142. 2).« Unde dicitur populo contumaci: »Quid vultis mecum judicio contendere (Jer. 2. 29)?« Cum enim rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? Aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. 20. 8. et 9.)? Quae igitur spes est, nisi superexsultet misericordia judicio? Sed erga illos qui misericordiam fecerunt, veraciter dicendo, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus (Matth. 6. 12): et sine murmuratione dando: hilarem enim [PL22.1147] datorem diligit Deus (2. Cor. 9. 7). »Denique sanctus Jacobus jam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos vehementer illa sententia terruerat, consoletur, cum admonet, quomodo etiam quotidiana peccata, sine quibus hic non vivitur, quotidianis remediis expientur, ne homo qui cum in uno offenderit, fit omnium reus (Jac. 5. 16), in multis offendendo, quia in multis offendimus omnes, propter magnum aggerem reatus sui, minutatim collectum, ad tribunal tanti judicis perveniat, et eam quam non fecit misericordiam non inveniat; sed potius dimittendo atque dando mereatur sibi dimitti peccata, reddique promissa.«

21. »Multa dixi quibus tibi taedium fortassis inferrem, qui haec tamen quae approbas, non exspectas discere, quod ea docere consuevisti. Si quid autem est in eis, quantum ad rem ipsam pertinet: nam quali eloquio explicata sint, 1025 non nimis curo. Si quid ergo in eis est, quod eruditionem offendat tuam, quaeso ut rescribendo admoneas, et me corrigere non graveris. Infelix est enim qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat, et de his Domino Deo nostro, cujus munere talis es, gratias agit. Unde cum libentius debeam a quolibet discere quod inutiliter ignoro, quam promptius quoslibet docere quod scio; quanto justius abs te hoc caritatis debitum flagito, cujus doctrina in nomine et adjutorio Domini tantum in Latina lingua Ecclesiasticae litterae adjutae sunt, quantum nunquam antea potuerunt? Maxime tamen istam sententiam: »Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jacob. 2. 10):« si quo alio modo exponi melius posse novit tua dilectio, per Dominum obsecro, ut id nobiscum communicare digneris.«

EPISTOLA CXXXIII. AD CTESIPHONTEM. Adversus Pelagium

1. Non audacter, ut falso putas, sed amanter studioseque fecisti, ut novam mihi ex vetere mitteres [PL22.1148] quaestionem, quae ante litteras tuas plerosque in Oriente decepit, UT PER simulatam humilitatem, superbiam discerent; et dicerent cum diabolo, In coelum ascendam: super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo (Isai. 14. 13). Quae enim potest alia major esse temeritas, quam Dei sibi non dicam similitudinem, sed aequalitatem vindicare, et brevi sententia 1026 omnium Haereticorum venena complecti, quae de Philosophorum et maxime Pythagorae et Zezonis principis Stoicorum fonte manarunt? Illi enim quae Graeci appellant πάθη, nos perturbationes possumus dicere: aegritudinem videlicet et gaudium, spem et metum: quorum duo praesentia, duo futura sunt, asserunt extirpari posse de mentibus, et nullam fibram radicemque vitiorum in homine omnino residere, meditatione et assidua exercitatione virtutum. Adversum quos et Peripatetici, qui de Aristotelis fonte descendunt, fortissime disputant: et Academici novi, quos Tullius sequitur; et eorum, non dico res quae nullae sunt, sed umbras et vota subvertunt. Hoc est enim hominem ex homine tollere, et in homine constitutum esse sine corpore: et optare potius quam docere, dicente Apostolo: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. 7. 24.) Et quia Epistolaris brevitas non potest omnia comprehendere, strictim tibi vitanda describam. Unde et illud Virgilianum est: Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque, nec auras Respiciunt, clausae tenebris et carcere caeco. (Aeneid. lib. 6). Quis enim potest, aut non gestire gaudio, aut moerore contrahi, aut spe extolli, aut timore terreri? Quamobrem et gravissimus Poeta Flaccus scripsit in Satyra: Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est, Qui minimis urgetur (HORAT. Sermon. l. 1. Satyr. 3).

2. Pulchre quidam nostrorum ait: Philosophi patriarchae Haereticorum, Ecclesiae puritatem perversa maculavere doctrina; ut nesciant illud dictum de humana fragilitate: Quid gloriatur terra et cinis? (Eccli. 10. 49). praesertim cum idem Apostolus dicat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et ducentem me in captivitatem (Rom. 7. 23). Et iterum: Non enim quod volo, hoc ago: sed quod nolo, id operor (Ibid. 19). Si quod non vult operatur, quomodo stare potest hoc quod dicitur, Posse hominem sine peccato esse, si velit? Qua ratione potest esse quod velit, 1027 cum [PL22.1149] Apostolus asserat se quod cupiat, implere non posse? Cumque ab eis quaerimus, qui sint illi, quos absque peccato putent, nova stropha eludere cupiunt veritatem: se non eos dicere, qui sint, vel fuerint, sed qui esse possint. Egregii doctores dicunt esse posse quod nunquam fuisse demonstrant, dicente Scriptura: Omne quod futurum est, jam factum est in priori tempore (Eccles. 1. 9). Neque nunc mihi necesse est ire per singulos Sanctorum, et quasi in corpore pulcherrimo nevos quosdam et maculas demonstrare: quod plerique Nostrorum simpliciter faciunt, cum paucis sententiolis Scripturarum possint Haereticorum, et per eos Philosophorum argumenta convinci. Quid enim dicit vas electionis? Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur (Rom. 11. 32). Et in alio loco, Omnes enim peccaverunt, et indigent gloria Dei (Ibid. 3. 23). Ecclesiastes quoque, per quem se cecinit ipsa sapientia, libere protestatur, et dicit: Non est enim homo justus super terram, qui faciat bonum et non peccet (Eccles. 7. 21). Et iterum: Si peccaverit populus tuus, non est enim homo qui non peccet (Ibidem). Et: quis gloriabitur castum se habere cor? (Prov. 20. 9). Et: non est mundus a sorde, nec si unius diei fuerit super terram vita ejus. Unde et David dicit: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea (Ps. 50. 7). Et in alio Psalmo: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. 142. 2). Quod testimonium sub nomine pietatis nova argumentatione deludunt. Aiunt enim ad comparationem Dei nullum esse perfectum, quasi Scriptura hoc dixerit. Neque enim ait: Non justificabitur ad comparationem tui omnis vivens: sed, non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quando enim dicit, in conspectu tuo, hoc intelligi vult, quod etiam qui hominibus sancti videntur, Dei scientiae atque notitiae nequaquam sancti sint. Homo enim 1028 videt in facie, Deus autem in corde. Si autem inspiciente Deo et omnia contemplante, quem cordis arcana non fallunt, nullus est justus: perspicue ostenditur, haereticos, non hominem in excelsa sustollere; sed Dei potentiae derogare: multaque alia, quae si de Scripturis sanctis voluero congregare, non dicam Epistolae, sed voluminis quoque excedam modum.

3. Nihil novi asserunt, qui in hujuscemodi applaudente sibi perfidia, simplices quidem et indoctos decipiunt: sed Ecclesiasticos viros, qui in lege Dei, die ac nocte meditantur, decipere non valent. Pudeat ergo eos principium et sociorum suorum, qui aiunt, posse hominem sine peccato esse si velit, quod Graeci dicunt ἀναμάρτητον. Et quia hoc Ecclesiarum per Orientem aures ferre non possunt, simulant se, sine peccato, quidem dicere, sed ἀναμάρτητον dicere non audere; quasi aliud [PL22.1150] sit sine peccato, aliud ἀναμάρτητον, et non Graecum sermonem, qui apud illos compositus est, duobus verbis sermo Latinus expresserit. Si absque peccato dicis, et ἀναμάρτητον dicere te, diffiteris, damna eos ergo qui ἀναμάρτητον praedicant. Sed non facis. Nosti enim quid intrinsecus discipulos tuos doceas, aliud ore commemorans, et aliud caelans conscientia: nobisque alienis et indoctis loqueris per parabolas, tuis autem mysteria confiteris: et hoc juxta Scripturam te facere jactas; quia dictum est: turbis Jesus in parabolis loquebatur (Luc 8. 20): et ad discipulos in domo dicit: Vobis datum est scire mysteria regni coelorum, illis autem non est datum (Matth. 13. 11). Sed ut dicere coeperam, exponam breviter principum et sociorum tuorum nomina, ut animadvertas, qualium consortio gloriaris. Manichaeus electos suos, quos inter ἀψἱδας Platonis 1029 in coelestibus collocat, dicit omni carere peccato, nec si velint, posse peccare. Ad tanta enim eos virtutum culmina transcendisse, ut carnis operibus illudant. Priscillianus in Hispania pars Manichaei (de turpitudine cujus te discipuli diligunt plurimum) verbum perfectionis, et scientiae tibi temere vindicantes, soli cum solis clauduntur mulierculis, et illud eis inter coitum amplexusque decantant: Tum pater omnipotens foecundis imbribus aether Conjugis in gremium laetae descendit: et omnes Magnus alit, magno commixtus corpore, foetus. (VIRGIL. Georg. 2).

Qui quidem partem habent Gnosticae haereseos, de Basilidis impietate venientem. Unde et vos asseritis eos, qui absque legis scientia sunt, peccata vitare non posse. Quid loquor [al. loquar] de Priscilliano, qui et saeculi gladio, et totius orbis auctoritate [PL22.1151] damnatus est? Evagrius Ponticus Iberita, qui scribit ad Virgines, scribit ad Monachos, scribit ad eam cujus nomen nigredinis testatur perfidiae tenebras, edidit librum et sententias περὶ ἀπαθεὶας quam nos impassibilitatem vel imperturbationem possumus dicere; quando nunquam animus nullo perturbationis vitio commovetur: et ut simpliciter dicam, vel saxum, vel Deus est. Hujus libros per Orientem Graecos, et interpretante discipulo 1030 ejus Ruffino, Latinos plerique in Occidente lectitant. Qui librum quoque scripsit, quasi de Monachis: multosque in eo enumerat, qui nunquam fuerunt, et quos fuisse describit Origenistas: et ab Episcopis damnatos esse non dubium est, Ammonium videlicet, et Eusebium, et Euthymium, et ipsum Evagrium, Or quoque et Isidorum, et multos alios, quos enumerare taedium est: et juxta illud Lucretii: Ac veluti pueris absinthia tetra medentes Cum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt dulci mellis flavoque liquore (LUCRET. l. 4. de Nat. rerum). Ita ille unum Joannem in ipsius libri posuit principio, [PL22.1152] quem et catholicum et sanctum fuisse non dubium est, ut per illius occasionem caeteros quos posuerat haereticos, Ecclesiae introduceret. Illam autem temeritatem, imo insaniam ejus, quis digno possit explicare sermone, quod librum Xysti Pythagorei, hominis absque Christo atque Ethnici, immutato nomine, Sixti Martyris, et Romanae Ecclesiae Episcopi praenotavit? in quo juxta dogma Pythagoricorum, qui hominem exaequant Deo, et de ejus dicunt esse substantia, multa de perfectione dicuntur: UT QUI VOLUMEN Philosophi nesciunt, sub Martyris nomine bibant de aureo calice Babylonis. Denique in ipso volumine 1031 nulla Prophetarum, nulla Patriarcharum, nulla Apostolorum, nulla Christi fit mentio: ut Episcopum et Martyrem sine Christi fide fuisse contendat. Unde et vos plurima contra Ecclesiam usurpatis testimonia. Fecerat hoc et in sancti Pamphili Martyris nomine, ut librum primum sex librorum defensionis Origenis, Eusebii Caesariensis, quem fuisse Arianum, nemo est qui nesciat, nomine Pamphili Martyris praenotaret, quo scilicet egregia illa quatuor Origenis περὶ Ἀρχῶν volumina Latinis infunderet auribus. Vis adhuc et alium nosse tui erroris principem? Doctrina tua Origenis ramusculus est. In eo enim Psalmo ubi scriptum est (ut de caeteris taceam) Insuper et usque ad noctem erudierunt me renes mei (Psal. 15. 7). asserit virum sanctum, de quorum videlicet et tu numero es, cum ad virtutum venerit summitatem, ne in nocte quidem ea pati, quae hominum sunt, nec cogitatione vitiorum aliqua titillari. Nec erubescas de societate talium, renuens eorum nomina, quorum blasphemiis jungeris. Joviniani secunda quaestio, tui ingenii disciplina est. Quidquid illi responsum est, tibi responsum credito. Nec fieri potest, ut diversus sit eorum exitus, quorum est una sententia.

4. Cum haec ita se habeant, quid volunt miserae mulierculae oneratae peccatis, quae circumferuntur omni vento doctrinae, semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes (2. Tim. 3. 6 et 7); et caeteri muliercularum socii, prurientes auribus, et ignorantes quid audiant, quid loquantur, qui vetustissimum coenum, quasi novam suscipiunt temperaturam: [PL22.1153] qui, juxta Ezechielem, liniunt parietem absque temperamento, et superveniente veritatis pluvia, dissipantur? Simon Magus haeresim condidit, Helenae meretricis adjutus auxilio. Nicolaus Antiochenus omnium immunditiarum repertor, choros duxit femineos. Marcion Romam praemisit mulierem, quae decipiendos sibi animos praepararet. Apelles Philumenem [al. Philomenem] suarum comitem habuit doctrinarum. Montanus immundi spiritus praedicator, multas Ecclesias per 1032 Priscam et Maximillam nobiles et opulentas feminas, primum auro corrupit; deinde haeresi polluit. Dimittam vetera, ad viciniora transcendam. Arius, ut orbem deciperet, sororem principis ante decepit. Donatus per Africam, ut infelices quosque [al. quousque] foetentibus pollueret aquis, Lucillae opibus adjutus est. In Hispania Agape Elpidium, mulier virum, caecum caeca duxit in foveam, successoremque qui Priscillianum habuit, Zoroastris magi studiosissimum, et ex mago Episcopum, cui juncta Galla non gente, sed nomine, germanam huc illucque currentem alterius et vicinae haereseos reliquit haeredem. Nunc quoque mysterium iniquitatis operatur. Duplex sexus utrumque supplantat, ut illud Propheticum cogamur assumere: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, faciens divitias suas, non cum judicio. In dimidio dierum derelinquet eas, et novissimum ejus erit insipiens (Jerem. 17. 11).

5. Illud vero quod ad decipiendos homines quosque postea huic sententiae coaptarunt (Non absque Dei gratia) cum prima legentes fronte decipiat, introspectum et diligentissime ventilatum, decipere non potest. Ita enim Dei gratiam ponunt, ut non per singula opera ejus nitamur et regamur auxilio: sed ad liberum referunt arbitrium, et ad praecepta legis ponentes illud Isaiae: Legem enim Deus in adjutorium posuit (Isai. 8. sec. LXX), ut in eo Deo referendae sint gratiae, quod tales nos condiderit, qui nostro arbitrio possimus et eligere bona, et vitare mala. Et non intelligunt ista dicentes, quod per os eorum, intolerabilem blasphemiam diabolus sibilet. Si enim in eo tantum Dei est gratia, quod propriae nos condidit voluntatis, et libero arbitrio contenti sumus; nec ultra ejus indigemus auxilio, ne si indiguerimus liberum frangatur arbitrium: ergo nequaquam ultra orare debemus: nec illius clementiam precibus flectere, ut accipiamus quotidie, quod semel acceptum in nostra est potestate. Istiusmodi homines tollunt orationem, et per liberum arbitrium, non homines propriae voluntatis, sed Dei potentiae factos se esse jactant, qui nullius ope indigent. 1033 Tollantur et jejunia, omnisque continentia. Quid enim [PL22.1154] mihi necesse est laborare, ut accipiam per industriam, quod semel meae factum est potestatis? Hoc quod dico, meum non est argumentum: Unus discipulorum ejus, imo jam magister et totius ductor exercitus, et contra Apostolum vas perditionis, per soloecismorum, et non (uti jactitant) Syllogismorum spineta decurrens, sic philosophatur et disputat. »Si nihil ago absque Dei auxilio, et per singula opera, ejus est omne quod gessero, ergo non ego qui laboro, sed Dei in me coronabitur auxilium, frustraque dedit arbitrii potestatem, quam implere non possum, nisi ipse me semper adjuverit. Destruitur enim voluntas, quae alterius ope indiget. Sed liberum dedit arbitrium Deus, quod aliter liberum non erit, nisi fecero quod voluero. Ac per hoc ait: Aut utor semel potestate, quae mihi data est, ut liberum servetur arbitrium: aut si alterius ope indigeo, libertas arbitrii in me destruetur.«

6. Qui haec dicit, quam non excedit blasphemiam? quae haereticorum venena non superat? Asserunt se per arbitrii libertatem nequaquam ultra necessarium habere Deum; et ignorant scriptum: Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? (1. Cor. 4. 7). Magnas agit Deo gratias, qui per libertatem arbitrii rebellis in Deum est: quam nos libenter amplectimur, ita duntaxat, ut agamus semper gratias largitori; sciamusque nos nihil esse, nisi quod donavit, in nobis ipse servaverit, dicente Apostolo: Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. 9. 16). Velle et currere meum est: sed ipsum meum, sine Dei semper auxilio non erit meum. Dicit enim idem Apostolus: Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere (Philip. 2. 13). Et Salvator in Evangelio: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. 5. 17). Semper largitor, semperque donator est. Non mihi sufficit, quod semel donavit, nisi semper donaverit. Peto, ut accipiam: et cum accepero, rursus peto. Avarus sum ad accipienda beneficia Dei, nec ille deficit in dando, nec ego satior in accipiendo. 1034 Quanto plus bibero, tanto plus sitio. Legi enim a Psalmista cantari. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. 33. 9). Omne quod habemus bonum, gustus est Domini. Cum me putavero ad calcem pervenisse virtutum, tunc habebo principium. Principium enim sapientiae timor Domini (Ps. 110. 10), qui expellitur atque destruitur caritate. HAEC HOMINIBUS sola perfectio, si imperfectos esse se noverint. Et vos, inquit, cum omnia feceritis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus (Luc. 17. 10). Si inutilis est qui fecit omnia, quid de illo dicendum est, qui explere non potuit? Unde et Apostolus, ex parte accepisse, et ex parte comprehendisse se dicit, et necdum esse [PL22.1155] perfectum, praeteritorumque oblivisci, et in futurum se extendere (1. Cor. 13. 10; et Philipp. 3. 13). Qui semper praeteritorum obliviscitur, et futura desiderat, ostendit se praesentibus non esse contentum. Quod autem sursum deorsum jactitant, liberum a nobis arbitrium destrui, audiant e contrario eos arbitrii destruere libertatem, qui male eo abutuntur adversum beneficium largitoris. Quis destruit arbitrium? ille, qui semper Deo agit gratias, et quodcumque in suo rivulo fluit, ad fontem refert? an qui dicit: Recede a me quia mundus sum (Isai. 65. 5): non habeo te necessarium? Dedisti enim mihi semel arbitrii libertatem, ut faciam quod voluero: quid rursum te ingeris, ut nihil possim facere, nisi tu in me tua dona compleveris? Fraudulenter praetendis Dei gratiam, ut ad conditionem hominis referas, et non in singulis operibus auxilium Dei requiras; ne scilicet liberum arbitrium videaris amittere; et cum Dei contemnas adminiculum, hominum quaeras auxilia.

7. Audite, quaeso, audite sacrilegum. »Si, inquit, voluero curvare digitum, movere manum, sedere, stare, ambulare, discurrere, sputa jacere, duobus digitulis narium purgamenta decutere, relevare alvum, urinam digerere, semper mihi auxilium Dei necessarium erit?« Audi ingrate, imo sacrilege, Apostolum praedicantem: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid agitis, omnia in nomine Dei agite (1. Cor. 10. 31). Et illud Jacobi, 1035 Ecce nunc qui dicitis, hodie aut cras proficiscemur in illam civitatem, et faciemus illic annum unum, ut negotiemur et lucremur, qui nescitis de crastino. Quae enim est vita vestra? Aura est enim sive vapor paululum apparens: deinde dissipatur, pro eo quod debeatis dicere: si Dominus voluerit, et vixerimus, faciemus aut hoc aut illud. Nunc autem exsultatis in superbiis vestris, omnis istiusmodi gloriatio pessima est (Jacob. 4. 13. et sqq.). Injuriam tibi fieri putas et destrui arbitrii libertatem, si ad Deum semper auctorem recurras, si ex illius pendeas voluntate, et dicas: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos? (Psal. 24. 15). Unde et audes lingua proferre temeraria, unumquemque arbitrio suo regi? Si suo arbitrio regitur, ubi est auxilium Dei? Si Christo rectore non indiget, quomodo scribit Jeremias: Non est in homine via ejus. Et: a Domino gressus hominis diriguntur? (Jerem. 10. 23). Facilia dicis Dei esse mandata, et tamen nullum proferre potes, qui universa compleverit. Responde mihi, facilia sunt, an difficilia? Si facilia, profer quis ea impleverit, et cur David in Psalmo canat: Qui fingis laborem in praecepto (Psal. 93. 20). Et iterum: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. 16. 4). Et Dominus in Evangelio: Intrate per angustam portam (Matth. 7. 13). Et: Diligite inimicos vestros (Luc. 6. 35). Et: Orate pro iis qui persequuntur vos? (Matth. 5. 44). Sin [PL22.1156] autem difficilia, cur ausus es dicere, facilia esse Dei mandata, quae nullus impleverit? Non intelligis tuas inter se repugnare sententias? Aut enim facilia sunt, et infinita est multitudo hominum, qui ea impleverint: aut difficilia, et temere dixisti esse facile, quod difficile est.

8. Soletis et hoc dicere, aut possibilia esse mandata, et recte a Deo data: aut impossibilia, et non in his esse culpam qui accipere mandata, sed in eo qui dedit impossibilia. Numquid praecepit mihi Deus, ut essem quod Deus est: ut nihil inter me esset et Dominum Creatorem: ut major essem Angelorum fastigio, ut haberem quod Angeli non habent? De illo scriptum est quasi proprium: Qui peccatum 1036 non fecit, nec dolus inventus in ore ejus (Isai. 53. 9). Si hoc et mihi cum Christo commune est, quid ille habuit proprium? alioqui per se tua sententia destruetur. Asseris posse hominem esse sine peccato, si velit: et post gravissimum somnum ad decipiendas rudes animas frustra conaris adjungere. Non absque Dei gratia. Si enim semel homo per se potest esse sine peccato, quid necessaria est Dei gratia? Sin autem sine illius gratia nihil potest facere, quid necesse fuit dicere, posse quod non potest? Potest, inquit, esse sine peccato, potest esse perfectus, si voluerit. Quis enim Christianorum non vult esse sine peccato, aut quis perfectionem recusat, si sufficit ei velle; et statim sequitur posse, si velle praecesserit? Nullus Christianorum est, qui nolit esse sine peccato: omnes ergo sine peccato erunt, quia utique omnes cupiunt esse sine peccato. Et in hoc ingratis teneberis, ut quia nullum, aut rarum quemquam sine peccato proferre potes, omnes sine peccato esse posse fatearis. Possibilia, inquit, mandata dedit Deus. Et quis hoc negat? Sed quomodo haec intelligenda sit sententia, vas electionis apertissime docet; ait enim: Quod erat impossibile legis [al. legi], in quo infirmabatur per carnem, Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum in carne (Rom. 8. 3). Et iterum: Ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Ibid. 3. 30). Quod ne de lege Moysi tantum dictum putes, et non de omnibus mandatis, quae uno legis nomine continentur, idem Apostolus scribit, dicens: Consentio enim legi Dei juxta interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris [PL22.1157] meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. 7. 22. et sqq.). Cur autem hoc dixerit, alio sermone demonstrat. Scimus enim quod lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Quod enim operor, non cognosco. Non enim quod volo, 1037 illud operor, sed quod odi, illud facio. Sin autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem nequaquam operor illud, sed quod in me habitat, peccatum. Scio enim quod non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum. Velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo, malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc facio, nequaquam ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum (Rom. 7. 14, et sqq.).

9. Reclamabis, et dices, Manichaeorum dogma nos sequi, et eorum qui de diversis naturis Ecclesiae bella concinnant, asserentium malam esse naturam quae immutari nullo modo possit. Et hoc non mihi, sed Apostolo imputa, qui novit aliud esse Deum, aliud esse hominem, aliam carnis fragilitatem, aliam spiritus fortitudinem. Caro enim desiderat contra spiritum, et spiritus contra carnem, et haec invicem sibi adversantur, ut non quae volumus, ipsa faciamus (Gal. 5. 17). A me nunquam audies malam esse naturam. Sed quomodo sit carnis fragilitas disserenda, ipso qui scripsit docente, discamus. Interroga eum quare dixerit: non enim quod volo, hoc operor: sed quod odi malum, illud facio. Quae necessitas illius impediat voluntatem, quae tanta vis, odio digna imperet facere, ut non quod vult, sed quod odit, et non vult, facere compellatur? Respondebit tibi: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum figulo, quare me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti, de eadem massa, aliud quidem vas facere in honorem, aliud autem in contumeliam (Rom. 9. 20. 21)? Objice Deo fortiorem calumniam, quare adhuc cum in utero essent Esau, et Jacob dixerit: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. 1. 3). Accusa eum iniquitatis, cur Achan filius Charmi de Jerichuntina praeda aliqua furatus sit, et tanta millia hominum illius vitio trucidata sint (Jos. 7). Quamobrem filii Eli peccaverint, et omnis pene populus exstinctus, arcaque sit capta. David peccavit, ut enumeraret populum, et cur in toto Israele tanta hominum caesa sint millia (1. Reg. 2. et seqq.). Et ad extremum (quod solet nobis objicere contubernalis vester Porphyrius) qua ratione clemens, et misericors 1038 Deus ab Adam usque ad Moysen, et a Moyse usque ad adventum Christi passus sit universas gentes perire ignorantia Legis et mandatorum Dei. Neque enim Britannia fertilis provincia tyrannorum, et Scoticae gentes, omnesque [PL22.1158] usque ad Oceanum per circuitum barbarae nationes Moysen Prophetasque cognoverant. Quid necesse fuit eum in ultimo venire tempore, et non priusquam innumerabilis periret hominum multitudo? Quam quaestionem beatus Apostolus ad Romanos scribens, prudentissime ventilat, ignorans haec, et Dei concedens scientiae. Dignare igitur et tu ista nescire, quae quaeris. Concede Deo potentiam sui, nequaquam te indiget defensore. Ego miserabilis, qui tuas exspecto contumelias, qui illud semper lego: Gratia salvi facti estis (Ephes. 2. 8). Et: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. 31. 1), ut de mea fragilitate loquar, novi me multa velle, quae facienda [al. sancta] sunt, et tamen implere non posset SPIRITUS ENIM fortitudo ducit ad vitam, sed carnis fragilitas ducit ad mortem. Et audio Dominum commonentem: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Spiritus promptus est, caro autem infirma (Matth. 26. 41; et Marc. 14. 38).

10. Frustra blasphemas et ignorantium auribus ingeris, nos liberum arbitrium condemnare. Damnetur ille qui damnat. Caeterum non ex eo differimus a brutis animalibus, quod liberi arbitrii conditi sumus; sed ipsum liberum, ut diximus, arbitrium Dei nititur auxilio, illiusque per singula ope indiget, quod vos non vultis; sed id vultis, ut qui semel habet liberum arbitrium, Deo adjutore non egeat. Liberum arbitrium dat liberam voluntatem, et non statim ex libero arbitrio homo facit; sed Domini auxilio, qui nullius ope indiget. Tu ipse qui perfectam, et Deo aequalem in hominibus justitiam jactitas, et peccatorem te esse confiteris, responde mihi, velis, an nolis carere peccato? Si vis, quare juxta sententiam tuam non imples quod desideras? Sin autem non vis, contemptorem te praeceptorum Dei esse demonstras. Si contemptor es, utique et peccator. Si peccator, audi tibi Scripturam 1039 loquentem: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti verba mea retrorsum (Ps. 49. 16). Verba Dei dum non vis facere, post tergum tuum projicis. Et novus Apostolus, orbi terrarum facienda, et non facienda decernis. Sed non est ita, ut loqueris: aliud in tua mente versatur. Quando enim te dicis peccatorem, et posse hominem sine peccato esse, si velit; illud vis intelligi, te quidem sanctum esse, et omni carere peccato: sed per humilitatem, peccati [f. peccatoris] nomen assumere: ut alios potius laudes, et tibi detrahas.

11. Illud quoque argumentum vestrum ferre quis possit? Dicitis his verbis. »Aliud est esse, aliud esse posse. Esse non est in nostra positum potestate, esse autem posse, generaliter dici: quod licet aliquis non fuerit, tamen possit esse qui esse voluerit,« Rogo [PL22.1159] quae est ista argumentatio, posse esse, quod nunquam fuerit? posse fieri, quod [al. qui] nullum fecisse testeris? id cuilibet tribuere, qui an futurus sit ignores: et dare nescio cui, quod in Patriarchis, Prophetis, Apostolis fuisse nequeas approbare? Audi Ecclesiasticam simplicitatem, sive rusticitatem, aut imperitiam, ut vobis videtur. Loquere, quod credis: publice praedica, quod secreto discipulis loqueris. Qui dicis te habere arbitrii libertatem, quare non libere quod sentis loqueris? Aliud audiunt cubiculorum tuorum secreta, aliud rostrorum populi. Etenim vulgus indoctum non potest arcanorum tuorum onera sustentare, nec capere solidum cibum, quod infantiae lacte contentum est. Necdum scripsi, et comminaris mihi rescriptorum tuorum fulmina, ut scilicet hoc timore perterritus, non audeam ora reserare, et non animadvertis idcirco nos scribere, ut vos respondere cogamini, et aperte aliquando dicere, quod pro tempore personis et locis vel loquimini, vel tacetis. Nolo vobis liberum esse, negare quod semel scripseritis. Ecclesiae victoria est, vos aperte dicere quod sentitis. Aut enim idem responsuri estis, quod et nos loquimur, et nequaquam eritis adversarii, sed 1040 amici; aut si contraria nostro dogmati dixeritis, in eo vincemus, quod omnes cognoscent Ecclesiae, quid sentiatis. Sententias vestras prodidisse, superasse est. Patet prima fronte blasphemia. Non necesse habet convinci, quod sua statim professione blasphemum est. Minamini nobis responsionem, quam vitare nullus potest, nisi qui omnino non scribit. Unde nostis quid dicturi simus, ut responsionem paretis? Forsitan vestra dicemus, et frustra ingenii vestri acuetis stilum. Eunomiani, Ariani, Macedoniani, nominibus separati, impietate concordes, nullum nobis laborem faciunt. Loquuntur enim quod sentiunt. Sola haec haeresis est, quae publice erubescit loqui, quod secreto docere non metuit. Magistrorum silentia profert rabies discipulorum. Quod audierunt in cubiculis, in tectis praedicant: ut si placuerit auditoribus quod dixerint, referatur ad gloriam magistrorum; si displicuerit, culpa sit discipuli, non magistri. Ideo crevit vestra haeresis, et decepistis plurimos: maximeque eos, qui adhaerent mulieribus, et sciunt se peccare non posse: quia semper docetis, semper negatis, et audire meremini illud Propheticum: Gloriam in partubus, et parturitionibus da illis, Domine. Quid dabis illis? Vulvam sterilem, et ubera arentia (Osee, 11. et 14. juxta LXX). Fervet animus, nec possum verba cohibere. Epistolaris angustia non patitur longi operis magnitudinem. Nullius in hoc opusculo nomen proprie tangitur. Adversus magistrum perversi dogmatis locuti sumus. Qui si iratus fuerit atque rescripserit, suo quasi mus prodetur indicio, ampliora in vero certamine vulnera suscepturus.

[PL22.1160] 12. Multi anni sunt, quod ab adolescentia usque ad hanc aetatem, diversa scripsi opuscula, semperque habui studio audientibus loqui, quod publice in Ecclesia didiceram: nec Philosophorum argumenta sectari, sed Apostolorum simplicitati acquiescere, sciens illud scriptum: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (Isai. 29. 14; et 1. Cor. 1. 19). Et: Fatuum Dei, sapientius est hominibus (1. Cor. 1. 25). Cum haec se ita habeant, provoco adversarios, ut omnes retro chartulas 1041 ex integro discutiant, et si quid in meo ingeniolo vitii repererint, proferant in medium. Aut enim bona erunt, et contradicam eorum calumniae: aut reprehensibilia, et confitebor errorem: malens emendare quam perseverare in pravitate sententiae. Et tu ergo, doctor egregie, aut defende quod locutus es, et sententiarum tuarum acumina astrue eloquio subsequenti, ne quando tibi placuerit, neges quod locutus es: aut si certe errasti, quasi homo, libere confitere, et discordantium inter se redde concordiam. In mentem tibi veniat, tunicam Salvatoris nec a militibus fuisse conscissam. Fratrum inter se cernis jurgia, et rides atque laetaris, quod alii tuo nomine, alii Christi appellentur. Imitare Jonam, et dicito: Si propter me est ista tempestas, tollite me, et mittite in mare (Jonae, 1. 12). Ille humilitate dejectus est in profundum, ut in typum Domini gloriosus resurgeret. Tu per superbiam ad astra sustolleris, ut de te loquatur Jesus: Videbam Satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. 10. 18).

13. Quod autem in Scripturis sanctis multi justi appellentur, ut Zacharias, et Elizabeth, Job, Josaphat, et Josias, et multi quorum nominibus sacra Scriptura contexta est, quanquam in promisso opere plenius (si gratiam Dominus dederit) dicturus sim [al. sum]: tamen in praesenti Epistola hoc breviter perstrinxisse sufficiat, quod justi appellentur, non quod omni vitio careant; sed quod majori parte virtutum commendentur. Denique et Zacharias silentio condemnatur (Luc. 1), et Job sub sermone reprehenditur, et Josaphat, et Josias, qui justi absque dubio dicti sunt, fecisse narrantur quae Domino displicerent. Quorum alter impio auxilium tulit (3. Reg. 22), et correptus est a Propheta: alter contra praeceptum Domini ex ore Jeremiae, occurrit Nechao regi Aegyptio, et interfectus est (4. Reg. 23; et 2. Paral. 35), et tamen uterque justus appellatur. De caeteris non est hujus temporis scribere: neque enim a me librum, sed 1042 epistolam flagitasti, qui dictandus est ex otio, et omnes oblatrationes [al. oppositiones] eorum Christi auxilio destruendae: quod nobis sanctarum Scripturarum testimoniis asserendum est, in quibus quotidie credentibus loquitur Deus. Illudque per [PL22.1161] te sanctae et illustris domus conciliabulum precor, atque commoneo, ne per unum, aut ut multum, tres homunculos, suscipiant tantarum feces haereseon, aut (ut parum dicam) infamiam: ut ubi primum virtus, et sanctitas laudabatur, sordidissimae societatis turpitudo versetur. Sciantque qui hujuscemodi hominibus opes suggerunt, haereticorum multitudinem congregare, et Christi hostes facere et enutrire adversarios ejus; frustraque aliud lingua praetendere, cum manu [al. animus] sentire aliud comprobentur [al. comprobetur.]

EPISTOLA CXXXIV AD AUGUSTINUM

Domino vere sancto et omni mihi affectione venerabili Papae AUGUSTINO HIERONYMUS in Christo salutem.

1. Virum honorabilem fratrem meum, filium dignationis tuae, Orosium Presbyterum, et sui merito et te jubente suscepi. Sed incidit tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit quam loqui: ita ut nostra studia cessarent, et juxta Appium canina exerceretur facundia. Itaque duobus libellis tuis, quos meo nomini dedicasti, eruditissimis et omni eloquentiae splendore fulgentibus, ad tempus respondere non potui. Non quo quidquam in illis reprehendendum putem; 1043 sed quia juxta Apostolum, unusquisque in suo sensu abundet: alius quidem sic, alius autem sic (Rom. 14. 5). Certe quidquid dici potuit, et sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. Sed quaeso reverentiam tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium. Nos enim inter nos erudiditionis causa disserimus. Caeterum aemuli et maxime haeretici, si diversas inter nos sententias viderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. Mihi autem decretum est te amare, te suspicere, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere. Certe et in Dialogo quem nuper edidi, tuae beatitudinis ut dignum fuerat recordatus sum: magisque demus operam, ut perniciosissima haeresis de Ecclesiis [PL22.1162] auferatur, quae semper simulat poenitentiam; ut docendi in Ecclesiis habeat facultatem: ne si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur.

2. Sanctae ac venerabiles filiae tuae Eustochium et Paula (Junior), et genere suo, et exhortatione tua digne gradiuntur; specialiterque salutant beatitudinem tuam: omnis quoque fraternitas, quae nobiscum Domino Salvatori servire conatur. Sanctum Presbyterum Firmum, anno praeterito ob rem earum Ravennam, et inde Africam, Siciliamque direximus: quem putamus jam in Africae partibus commorari. Sanctos tuo adhaerentes lateri, ut meo obsequio salutes, precor. Litteras quoque meas ad sanctum Presbyterum Firmum direxi, quae si ad te venerint, ei dirigere non graveris. Incolumem te et mei memorem Christus Dominus custodiat, domine vere sancte et beatissime Papa.

Et subter

Grandem Latini sermonis in ista provincia 1044 notariorum patimur penuriam; et idcirco praeceptis tuis parere non possumus, maxime in editione Septuaginta, quae asteriscis verubusque distincta est. Pleraque enim prioris laboris fraude cujusdam amisimus.

EPISTOLA CXXXV INNOCENTII PAPAE AD AURELIUM

EPISTOLA CXXXVI INNOCENTII AD HIERONYMUM

Nunquam boni aliquid contentionem fecisse in Ecclesia testatur Apostolus (Tit. 3. 10); et ideo haereticorum correptiones primum fieri jubet magis, quam diuturna duci collatione. Quae regula dum negligenter aspicitur, 1045 malum non vitatur quod cavendum est; sed augetur. Tamen quoniam dolor gemitusque tuus ita qualit viscera nostra ut ratio non tractandi consulendique sit: primum constantiae tuae alloquor fidem. Pro veritate quisque injuria, aut, ut dicis, periculo percelletur, qui exspectet beatitudinem, multis saepe narrasti; et tuarum te praedicationum bene memorem commonemus. Itaque excitati tanta malorum scena, arripere auctoritatem Sedis Apostolicae ad omne comprimendum nefas, festinavimus; sed in quem insurgeremus, nec nomine appellatum legimus, nec criminis aliqua ratione taxatum. Quod ergo possumus, condolemus. Si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut judices competentes tribuam, aut si aliquid urgentius sollicitiusque a nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime. Tamen Episcopo fratri meo Joanni scripsi, ut circumspectius agat: ne quid circa Ecclesiam sibi creditam adhuc tale aliquid fiat, quale providere et propellere, ne accideret, vel ne accidat, etiam ipsi sit et postea molestissimum.

EPISTOLA CXXXVII INNOCENTII AD JOANNEM

Direptiones, caedes, incendia, omne facinus extremae clementiae, generosissimae sanctae virgines Eustochium et Paula deploraverunt in locis ecclesiae suae perpetrasse 1046 Diabolum: nomen enim hominis causamque reticuerunt. Quod etsi ambiguum non sit a quo commissum, oportuit tamen custodire germanitatem tuam, et gregi illius sollicitius providere, ne quid hujusmodi oriretur, quod cum aliorum pericula tua lacescit negligentia admittere in gregem Domini, et tales agnas incendio, armis et persecutionibus, nudas, debiles, post suorum caedes et mortes, vix vivere audivimus. Nihil movet pietatem illam sacerdotii tui de tanta diaboli in te atque in tuos potestate admissa? in te, inquam, prorsus enim Sacerdotis gravitatem condemnat tantum nefas in ecclesia fuisse completum. Ubi provisiones tuae? ubi certe, si casus evenerant, auxilia, vel consolationes, cum plus se adhuc metuere dicant, quam conqueruntur esse perpessas? Altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae. Vide, frater, antiqui hostis insidias, et spiritu boni rectoris pervigila, ut haec, quae ad nos opinione magis quam accusatione manifesta delata sunt, vel corrigantur, vel retundantur; ne jus ecclesiasticum de labefactatis causas, eum, qui non defenderit, praestare compellat.

EPISTOLA CXXXVIII. AD RIPARIUM

1. Christi te adversum hostes Catholicae fidei bella [PL22.1165] bellare, et tuis litteris, et multorum relatione cognovi, ventosque esse contrarios, et in perditionem mutuam fautores esse perditionis, qui defensores saeculi esse deberent: tamen scias in hac provincia nullis 1047 humanis auxiliis, sed proprie Christi sententia pulsum esse, non solum de urbe, sed de Palestinae quoque finibus Catilinam: nosque dolere plurimum, quod cum Lentulo multi conjurationis socii remanserunt, qui in Joppe remorantur. Nobis autem melius visum est locum mutare, quam fidei veritatem; aedificiorumque et mansionis amoenitatem amittere, quam eorum communione maculari, quibus impraesentiarum, aut cedendum erat, aut certe quotidie non lingua, sed gladiis dimicandum. Quanta autem passi simus, et quomodo excelsa manus Christi pro nobis in hostem saevierit, puto te celebri nuntio omnium cognovisse. Quaeso ergo te, ut arreptum opus impleas; nec patiaris, te praesente, non habere Christi Ecclesiam defensorem. Certe scit unusquisque, quod vel tibi sufficiat pro virili parte: quia non viribus corporis, sed caritate animi dimicandum, quae superari nunquam potest. Sancti fratres, qui cum nostra sunt parvitate, plurimum te salutant. Puto autem et sanctum fratrem Alentium Diaconum tuae dignationi cuncta narrare fideliter. Incolumem te et memorem mei, Christus dominus noster tueatur omnipotens, domine vere sancte et suscipiende frater.

EPISTOLA CXXXIX. AD APRONIUM

1. Nescio qua tentatione diaboli factum sit, ut et tuus labor, et sancti Innocentii Presbyteri industria, et nostrum desiderium ad praesens nequaquam videatur habere effectum. Deo gratia, quod te sospitem, et fidei calore ferventem, inter ipsa tentamenta [PL22.1166] 1048diaboli cognovi. Hoc meum gaudium est, quando in Christo audio filios meos dimicare; et istum zelum in nos ipse confirmet, cui credimus: ut pro fide ejus sanguinem voluntarie fundamus. Eversam nobilem domum funditus doleo, et tamen quid in causa sit, scire non potui. Neque enim portitor litterarum nosse se dixit. Unde dolere possumus pro amicis communibus, et Christi, qui solus potens et Dominus est, clementiam deprecari: licet ex parte Dei mereamur offensam, qui inimicos Domini foverimus. Optimum autem facies, si cunctis rebus omissis, Orientem et praecipue sancta loca petas: hic enim quieta sunt omnia. Et licet venena pectoris non amiserint, tamen os impietatis non audent aperire: sed sunt sicut aspides surdae, et obturantes aures suas (Psal. 57. 5). Sanctos fratres saluta. Nostra autem domus secundum carnales opes, haereticorum persecutionibus penitus eversa, Christo propitio spiritualibus divitiis plena est. Melius est enim panem manducare, quam fidem perdere.

תגובות הקוראים

הפניות

Fons: Patrologia Latina, t. 22, coll. 1125-1166 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
פורסם על ידי: Rodion Vlasov
תאריך יצירת הדף: 2026-11-22, עדכון: 2026-11-22