Dominae religiosissimae et praestantissimae, et in Christi charitate laudabili filiae FABIOLAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Quanquam rescripta reddideris, sic tamen legi litteras Sanctitatis tuae, ut eis respondere debitum duxerim. Doluisti enim peregrinationem, qua contingit perpetuo gaudere cum sanctis; et desiderium supernae patriae, ubi jam non terrarum spatio dividemur, sed semper unius contemplatione laetabimur, merito praetulisti, Felix es talia fideliter cogitando; amando felicior; et ideo eris etiam felicissima consequendo. Sed etiam nunc diligentius intuere unde magis dicamur absentes; utrum quia nostra invicem corpora non videmus, an quia signa non damus et recipimus animorum, quod est colloqui. Puto enim quod, licet longinquis regionibus corpore separati, si nostras cogitationes nosse possemus, magis essemus nobiscum, quam si uno in loco alter alterutrum conspicantes taciti sederemus, nulla vocibus signa sensus intimi proferentes, nullis corporum motibus nostros animos indicantes. Quocirca intelligis ideo unumquemque sibi esse praesentiorem quam alterum alteri, quod unusquisque sibi magis quam alteri notus est; non faciem suam, quae, nisi adsit speculum, gestatur et latet, sed conscientiam contuendo, quam et clausis oculis videt. Quanta est igitur etiam vita, quae pro magno habetur, nostra?

EPISTOLA CCLXVIII. Fascius quidam aere alieno obrutus ad ecclesiam confugerat; cujus creditoribus, mutua accepta pecunia, Augustinus satisfecit: eam publica collatione per Christi fideles orat pro Fascio reddi

Dominis dilectissimis et desiderantissimis, sanctae plebi [PL33.1092] cui ministro, membris Christi, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Notissima mihi et probatissima devotio Sanctitatis vestrae in Domino nostro Jesu Christo fiduciam dedit, ut etiam absens praesumerem unde praesens gaudere consuevi: qui semper spiritu vobiscum sum; non solum quia gratia Domini nostri Jesu Christi tantae suavitatis flagrare non cessat, sed etiam quia me ipsum, qui vobis in Evangelio servio, angustiam pati non permittitis. Cum enim frater noster Fascius debito decem et septem solidorum ab oppigneratoribus urgeretur ut redderet, quod ad praesens unde explicaret se non inveniebat; ne corporalem pateretur injuriam, ad auxilium sanctae ecclesiae convolavit: illi etiam exactores cum proficisci cogerentur, et ideo dilationem dare non possent, gravissimis me querelis oneraverunt, ita ut eis illum traderem: aut quod sibi deberi ostendebant, unde acciperent providerem. Cumque obtulissem Fascio ut vestram Sanctitatem de necessitatibus ejus alloquerer; pudore deterritus, ne facerem deprecatus est. Ita ego majore necessitate coarctatus, a fratre nostro Macedonio decem et septem solidos accepi, quos in causam ejus continuo dedi, promittente illo quod ad certum diem cum eis reddendis posset occurrere; et consentiente ut si non posset occurrere, sermo de illo fieret ad vestram misericordiam, quam fraternam fratribus exhibere consuestis.

2. Nunc ergo quoniam absens est, restat ut subveniatis, non illi, quem nemo compellat absentem, sed pollicitationi meae, cujus existimatio vobis semper est praesens. Jam enim dies ad quem se promiserat occursurum, transactus est; et ego ei qui solidos suos fidei meae commisit, quid respondeam non invenio, nisi ut faciam quod me facturum esse promisi. Sed quoniam non sum de hac re commonitus, ut die sancto Pentecostes, quando aderat major vestra frequentia, sermonem inde facerem; peto ut has litteras pro lingua mea praesente habere dignemini, admonente vos et exhortante in cordibus vestris Deo et Domino nostro cui credidistis, qui nunquam discedit a vobis timentibus et honorantibus nomen suum. In quo vobis et nos semper conjuncti sumus, quamvis corpore a vobis profecti esse videamur; qui vobis de isto bonorum operum semine messem vitae aeternae promittit, dicente Apostolo: Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus infatigabiles. Itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 9, 10). Quoniam ergo domesticus fidei est, christianus fidelis, catholicus frater noster, pro cujus supplenda necessitate vos peto ut faciatis quod Dominus imperat; sine tristitia, sine murmuratione, et cum laetitia et hilaritate facite Deo enim creditis, non homini; quia ille promittit vos nihil eorum quae misericorditer facitis, perdituros, sed in illo die cum usuris immortalibus recepturos (Matth. XXV, 34-40): et quoniam ipse Apostolus dicit, Hoc autem dico, Qui parce seminat, parce et metet [PL33.1093] (II Cor. IX, 6); intelligere debetis tempus esse ut donum vitae aeternae, cum adhuc in ista vita sumus, festinanter et alacriter comparemus: quia cum finis saeculi venerit, non dabitur nisi eis qui per fidem sibi hoc emerunt, antequam videre potuissent.

3. Scripsi etiam presbyteris, ut si quid minus fuerit post collationem Sanctitatis vestrae, compleant ex eo quod habet ecclesia, dum tamen vos secundum quod placet, hilariter offeratis: quia sive de vestro sive de ecclesia detur, omnia Dei sunt, et devotio vestra dulcior erit thesauris ecclesiae; sicut Apostolus dicit, Non quia quaero datum, sed requiro fructum (Philip. IV, 17). Laetificate ergo cor meum, quia de fructibus vestris gaudere cupio: vos enim estis arbores Dei, quas assiduis imbribus etiam per nostrum ministerium rigare dignatur. Tueatur vos Dominus ab omni malo et hic et in futuro saeculo, domini dilectissimi, et desiderantissimi fratres.

EPISTOLA CCLXIX. Augustinus Nobilio episcopo, significans ad dedicationem novae fabricae se venire non posse

Beatissimo ac venerabili fratri et consacerdoti NOBILIO, AUGUSTINUS.

Tanta est solemnitas ad quam me affectus tuae Fraternitatis invitat, ut corpusculum meum ad vos traheret voluntas, nisi teneret infirmitas. Possem venire si hiems non esset; possem hiemem contemnere, si juvenis essem: aut enim ferret rigorem temporis fervor aetatis, aut temperaret frigus aetatis fervor aestatis. Nunc hieme iter tam prolixum non suffero cum annositate algida quam mecum fero, domine beatissime, sancte ac venerabilis frater ac consacerdos. Salutationem debitam reddo meritis tuis: salutem vero meam commendo precibus tuis, poscens et [PL33.1094] ipse a Deo Domino ut dedicationem tantae fabricae pacis prosperitas prosequatur.

EPISTOLA CCLXX. Augustino Anonymus (non enim Hieronymus, uti ex stilo liquet, tametsi in ipsius Epistolis haec edita sit numero 40), significans se moerore gravi affectum quod ipsum cum Severo simul non repererit in urbe Leges, et quanto ipsum amore prosequatur exponens

Cum in urbem Leges anteriori tempore commeassem, nimium sum contristatus quod te totum ibidem minime potui reperire. Inveni enim te medium, et, ut ita dicam, partem animae tuae, Severum charissimum, de quo ex parte gavisus sum. Perfecte enim gauderem, si te totum invenirem: unde ex parte qua te repereram, gratulabar; et propter partem tuam quam nequaquam cernebam, omnibus modis contristabar. Proinde dixi animae meae, Quare tristis es, et quare conturbas me? Spera in Deo (Psal. XLI, 6), et faciet praesentem amicum quem diligis. Unde confido in Domino et spero quod me faciet de tua visione gratulari. O si oculis cerni dilectio posset! profecto videres quanta apud te nostra esset dilectio. Aut enim aequiparans dilectioni tuae, magnum tibi afferret imitationis studium. Ergo, quia in Domino te diligo, dilige diligentem. Et ut caeteri tecum diligant, per ecclesiasticam auctoritatem hortare. Nam quod petis in litteris tuis, ut ego pro te orem; id recte facerem, si ego ipse a peccatis liber essem, ut pro aliis liceret orare. Et ideo te admoneo ut orationes assiduas animi tui pro me emittas ad Dominum: et memor professionis, illam ante oculos tuos constituas diem, in qua justus ab auditu malo non timebit (Psal. III, 7); et ideo justus non timebit, quia non audiet, »Vade in ignem aeternum,« sed, »Veni, benedicte Patris mei, percipe regnum« (Matth. XXV, 41, 34). Ad quod nos perducat qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

תגובות הקוראים

הפניות

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 1092-1094 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
פורסם על ידי: Rodion Vlasov
תאריך יצירת הדף: 2026-11-22, עדכון: 2026-11-22