PROOEMIUM

1. Epilogus superius dictorum. Regula [PL42.946] in difficilioribus fidei quaestionibus servanda. Diximus [PL42.947] alibi, ea dici proprie in illa Trinitate distincte ad singulas personas pertinentia, quae relative dicuntur ad invicem, sicut Pater et Filius, et utriusque Donum Spiritus sanctus: non enim Pater Trinitas, aut Filius Trinitas, aut Trinitas Donum. Quod vero ad se dicuntur singuli, non dici pluraliter tres, sed unum ipsam Trinitatem: sicut Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus; et bonus Pater, bonus Filius, bonus Spiritus sanctus; et omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus: nec tamen tres dii, aut tres boni, aut tres omnipotentes; sed unus Deus, bonus, omnipotens ipsa Trinitas; et quidquid aliud non ad invicem relative, sed ad se singuli dicuntur. Hoc enim secundum essentiam dicuntur, quia hoc est ibi esse, quod magnum esse, quod bonum esse, quod sapientem esse, et quidquid aliud ad se unaquaeque ibi persona, vel ipsa Trinitas dicitur. Ideoque dici tres personas, vel tres substantias, non ut aliqua intelligatur diversitas essentiae, sed ut vel uno aliquo vocabulo responderi possit, cum dicitur quid tres, vel quid tria; tantamque esse aequalitatem in ea Trinitate, ut non solum Pater non sit major quam Filius, quod attinet ad divinitatem, sed nec Pater et Filius simul majus aliquid sint quam Spiritus sanctus, aut singula quaeque persona quaelibet trium minus aliquid sit quam ipsa Trinitas. Dicta sunt haec, et si saepius versando repetantur, familiarius quidem innotescunt: sed et modus aliquis adhibendus est, Deoque supplicandum devotissima pietate, ut intellectum aperiat, et studium contentionis absumat, quo possit mente cerni essentia veritatis, sine ulla mole, sine ulla mobilitate. Nunc itaque, in quantum ipse adjuvat Creator mire misericors, attendamus haec, quae modo interiore quam superiora tractabimus, cum sint eadem: servata illa regula, ut quod intellectui nostro nondum eluxerit, a firmitate fidei non dimittatur.

CAPUT PRIMUM

2. In Deo non esse majus quid tres quam unam personam, ratione monstratur. Dicimus enim non esse in hac Trinitate majus aliquid duas aut tres personas quam unam earum: quod non capit consuetudo carnalis, non ob aliud, nisi quia vera quae creata sunt sentit ut potest; veritatem autem ipsam qua creata sunt non potest intueri: nam si posset, nullo modo esset lux ista corporea manifestior quam hoc quod diximus. In substantia quippe veritatis, quoniam sola vere est, non est major aliqua, nisi quae verius est. Quidquid autem intelligibile atque incommutabile est, non aliud alio verius est, quia aeque incommutabiliter aeternum est: nec quod ibi magnum dicitur, aliunde magnum est, quam eo quo vere est. Quapropter ubi magnitudo ipsa veritas est, quidquid [PL42.948] plus habet magnitudinis, necesse est ut plus habeat veritatis: quidquid ergo plus veritatis non habet, non habet plus etiam magnitudinis. Porro, quidquid plus habet veritatis, profecto verius est, sicut majus est quod plus habet magnitudinis: hoc ergo ibi est majus quod verius. Non autem verius est Pater et Filius simul, quam singulus Pater, aut singulus Filius. Non igitur majus aliquid utrumque simul, quam singulum eorum. Et quoniam aeque vere est etiam Spiritus sanctus, nec Pater et Filius simul majus aliquid est quam ipse, quia nec verius est. Pater quoque et Spiritus sanctus simul, quoniam veritate non superant Filium; non enim verius sunt; nec magnitudine superant. Atque ita Filius et Spiritus sanctus simul tam magnum aliquid sunt quam Pater solus, quia tam vere sunt. Sic et ipsa Trinitas tam magnum est, quam unaquaeque ibi persona. Non enim ibi major est, quae verior non est, ubi est ipsa veritas magnitudo. Quia in essentia veritatis, hoc est verum esse quod est esse; et hoc est esse quod est magnum esse: hoc est ergo magnum esse, quod verum esse. Quod igitur ibi aeque verum est, etiam aeque magnum sit necesse est.

CAPUT II

3. Respuenda omnis corporalis cogitatio, ut Deus capiatur quomodo Deus est veritas. In corporibus autem fieri potest ut aeque verum sit hoc aurum atque illud, sed majus hoc sit quam illud, quia non eadem ibi est magnitudo quae veritas; aliudque illi est aurum esse, aliud magnum esse. Sic et in animi natura, secundum quod dicitur magnus animus, non secundum hoc dicitur verus animus. Animum enim verum habet etiam qui non est magnanimus: quandoquidem corporis et animi essentia, non est ipsius veritatis essentia, sicut est Trinitas Deus unus, solus, magnus, verus, verax, veritas. Quem si cogitare conamur, quantum sinit et donat, nullus cogitetur per locorum spatia contactus aut complexus, quasi trium corporum; nulla compago juncturae, sicut tricorporem Geryonem fabulae ferunt: sed quidquid animo tale occurrerit, ut majus sit in tribus quam in singulis, minusque in uno quam in duobus, sine ulla dubitatione respuatur: ita enim respuitur omne corporeum. In spiritualibus autem omne mutabile quod occurrerit, non putetur Deus. Non enim parvae notitiae pars est, cum de profundo isto in illam summitatem respiramus, si antequam scire possimus quid sit Deus, possumus jam scire quid non sit. Non est enim certe, nec terra, nec coelum, nec quasi terra et coelum, nec tale aliquid quale videmus in coelo, nec quidquid tale non videmus et est fortassis in coelo. Nec si augeas imaginatione cogitationis lucem solis, quantum potes, sive quo sit major, sive quo sit clarior, millies tantum, aut innumerabiliter, neque hoc est Deus. Nec sicut cogitantur Angeli mundi spiritus coelestia corpora inspirantes, atque ad arbitrium quo serviunt Deo mutantes atque versantes, nec si omnes, [PL42.949] cum sint millia millium (I Apoc. V, 11), in unum collati unus fiant, nec tale aliquid Deus est. Nec si eosdem spiritus sine corporibus cogites, quod quidem carnali cogitationi difficillimum est. Ecce vide, si potes, o anima praegravata corpore quod corrumpitur, et onusta terrenis cogitationibus multis et variis; ecce vide, si potes: Deus Veritas est (Sap. IX, 15). Hoc enim scriptum est, Quoniam Deus lux est (I Joan. I, 5): non quomodo isti oculi vident, sed quomodo videt cor, cum audis, Veritas est. Noli quaerere quid sit veritas; statim enim se opponent caligines imaginum corporalium et nubila phantasmatum, et perturbabunt serenitatem, quae primo ictu diluxit tibi, cum dicerem, Veritas. Ecce in ipso primo ictu quo velut coruscatione perstringeris, cum dicitur, Veritas, mane si potes: sed non potes; relaberis in ista solita atque terrena. Quo tandem pondere, quaeso, relaberis, nisi sordium contractarum cupiditatis visco et peregrinationis erroribus?

CAPUT III

4. Quomodo cognoscatur Deum esse summum bonum. Animus nonnisi conversione ad Deum fit bonus. Ecce iterum vide, si potes. Non amas certe nisi bonum, quia bona est terra altitudine montium et temperamento collium et planitie camporum, et bonum praedium amoenum ac fertile, et bona domus paribus membris disposita et ampla et lucida, et bona animalia animata corpora, et bonus aer modestus et salubris, et bonus cibus suavis atque aptus valetudini, et bona valetudo sine doloribus et lassitudine, et bona facies hominis dimensa pariliter et affecta hilariter et luculenter colorata, et bonus animus amici consensionis dulcedine et amoris fide, et bonus vir justus, et bonae divitiae, quia facile expediunt, et bonum coelum cum sole et luna et stellis suis, et boni Angeli sancta obedientia, et bona locutio suaviter docens et congruenter monens audientem, et bonum carmen canorum numeris et sententiis grave. Quid plura et plura? Bonum hoc et bonum illud: tolle hoc et illud, et vide ipsum bonum, si potes; ita Deum videbis, non alio bono bonum, sed bonum omnis boni. Neque enim in his omnibus bonis, vel quae commemoravi, vel quae alia cernuntur sive cogitantur, diceremus aliud alio melius cum vere judicamus, nisi esset nobis impressa notio ipsius boni, secundum quod et probaremus aliquid, et aliud alii praeponeremus. Sic amandus est Deus, non hoc et illud bonum, sed ipsum bonum. Quaerendum enim bonum animae, non cui supervolitet judicando, sed cui haereat amando: et quid hoc, nisi Deus? Non bonus animus, aut bonus angelus, aut bonum coelum; sed bonum bonum. Sic enim forte facilius advertitur quid velim dicere. Cum enim audio, verbi gratia, quod dicitur animus bonus, sicut duo verba sunt, ita ex eis verbis duo quaedam intelligo: aliud quo animus est, aliud quo bonus. Et quidem ut animus esset, non egit ipse aliquid; non enim jam erat quod ageret ut esset: ut autem sit bonus animus, [PL42.950] video agendum esse voluntate; non quia idipsum quo animus est, non est aliquid boni; nam unde jam dicitur, et verissime dicitur corpore melior? sed ideo, nondum dicitur bonus animus, quoniam restat ei actio voluntatis, qua sit praestantior; quam si neglexerit, jure culpatur, recteque dicitur non bonus animus. Distat enim ab eo qui hoc agit: et quia ille laudabilis, profecto iste qui hoc non agit, vituperabilis est. Cum vero agit hoc studio, et fit bonus animus, nisi se ad aliquid convertat quod ipse non est, non potest hoc assequi. Quo se autem convertat ut fiat bonus animus, nisi ad bonum, cum hoc amat et appetit et adipiscitur? Unde se si rursus avertat, fiatque non bonus, hoc ipso quo se avertit a bono, nisi maneat in se illud bonum unde se avertit, non est quo se iterum, si voluerit emendare, convertat.

5. Quapropter nulla essent mutabilia bona, nisi esset incommutabile bonum. Cum itaque audis bonum hoc et bonum illud, quae possunt alias dici etiam non bona, si potueris sine illis quae participatione boni bona sunt, perspicere ipsum bonum cujus participatione bona sunt; simul enim et ipsum intelligis, cum audis hoc aut illud bonum: si ergo potueris illis detractis per se ipsum perspicere bonum, perspexeris Deum. Et si amore inhaeseris, continuo beatificaberis. Pudeat autem, cum alia non amentur nisi quia bona sunt, eis inhaerendo non amare bonum ipsum unde bona sunt. Illud etiam, quod animus, tantum quia est animus, etiam nondum eo modo bonus quo se convertit ad incommutabile bonum; sed, ut dixi, tantum animus, cum ita nobis placet ut eum omni etiam luci corporeae cum bene intelligimus, praeferamus, non in se ipso nobis placet, sed in illa arte qua factus est. Inde enim approbatur factus, ubi videtur fuisse faciendus. Haec est veritas, et simplex bonum: non enim est aliud aliquid quam ipsum bonum, ac per hoc etiam summum bonum. Non enim minui vel augeri bonum potest, nisi quod ex alio bono bonum est. Ad hoc se igitur animus convertit ut bonus sit, a quo habet ut animus sit. Tunc ergo voluntas naturae congruit ut perficiatur in bono animus, cum illud bonum diligitur conversione voluntatis, unde est et illud quod non amittitur nec aversione voluntatis. Avertendo enim se a summo bono, amittit animus ut sit bonus animus; non autem amittit ut sit animus, cum et hoc jam bonum sit corpore melius: hoc ergo amittit voluntas, quod voluntas adipiscitur. Jam enim erat animus, qui converti ad id vellet a quo erat: qui autem vellet esse antequam esset nondum erat. Et hoc est bonum nostrum, ubi videmus utrum esse debuerit aut debeat, quidquid esse debuisse aut debere comprehendimus; et ubi videmus esse non potuisse nisi esse debuisset, quidquid etiam quomodo esse debuerit non comprehendimus. Hoc ergo bonum non longe positum est ab unoquoque nostrum: in illo enim vivimus, et movemur, [PL42.951] et sumus (Act. XVII, 27, 28).

CAPUT IV

6. Deus prius fide non errante cognoscendus, ut amari possit. Sed dilectione standum est ad illud et inhaerendum illi, ut praesente perfruamur a quo sumus, quo absente nec esse possemus. Cum enim per fidem adhuc ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7), nondum utique videmus Deum, sicut idem ait, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12): quem tamen nisi nunc jam diligamus, nunquam videbimus. Sed quis diligit quod ignorat? Sciri enim aliquid et non diligi potest: diligi autem quod nescitur, quaero utrum possit; quia si non potest, nemo diligit Deum antequam sciat. Et quid est Deum scire, nisi eum mente conspicere, firmeque percipere? Non enim corpus est, ut carneis oculis inquiratur. Sed et priusquam valeamus conspicere atque percipere Deum, sicut conspici et percipi potest, quod mundicordibus licet; Beati enim mundicordes, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): nisi per fidem diligatur, non poterit cor mundari, quo ad eum videndum sit aptum et idoneum. Ubi sunt enim illa tria, propter quae in animo aedificanda omnium divinorum Librorum machinamenta consurgunt, fides, spes, charitas (I Cor. XIII, 13); nisi in animo credente quod nondum videt, et sperante atque amante quod credit? Amatur ergo et qui ignoratur; sed tamen creditur. Nimirum autem cavendum est, ne credens animus id quod non videt, fingat sibi aliquid quod non est, et speret diligatque quod falsum est. Quod si fit, non erit charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quae finis praecepti est, sicut idem apostolus dicit (I Tim. I, 5).

7. Necesse est autem, cum aliqua corporalia lecta vel audita quae non vidimus, credimus, fingat sibi aliquid animus in lineamentis formisque corporum, sicut occurrerit cogitanti, quod aut verum non sit, aut etiam si verum est, quod rarissime potest accidere: non hoc tamen fide ut teneamus quidquam prodest, sed ad aliud aliquid utile, quod per hoc insinuatur. Quis enim legentium vel audientium quae scripsit apostolus Paulus, vel quae de illo scripta sunt, non fingat animo et ipsius Apostoli faciem, et omnium quorum ibi nomina commemorantur? Et cum in tanta hominum multitudine quibus illae Litterae notae sunt, alius aliter lincamenta figuramque illorum corporum cogitet, quis propinquius et similius cogitet, utique incertum est. Neque ibi occupatur fides nostra, qua facie corporis fuerint illi homines; sed tantum quia per Dei gratiam ita vixerunt, et ea gesserunt quae Scriptura illa testatur: hoc et utile est credere, et non desperandum, et appetendum. Nam et ipsius Dominicae facies carnis, innumerabilium cogitationum diversitate variatur et fingitur, quae tamen una erat, quaecumque erat. Neque in fide nostra quam de Domino Jesu Christo habemus, illud salubre est quod sibi animus fingit, longe fortasse aliter quam res se habet, sed illud quod secundum speciem de homine [PL42.952] cogitamus: habemus enim quasi regulariter infixam humanae naturae notitiam, secundum quam quidquid tale aspicimus, statim hominem esse cognoscimus vel hominis formam.

CAPUT V

Quomodo Trinitas diligatur incognita. Secundum hanc notitiam cogitatio nostra informatur, cum credimus pro nobis Deum hominem factum, ad humilitatis exemplum, et ad demonstrandam erga nos dilectionem Dei. Hoc enim nobis prodest credere, et firmum atque inconcussum corde retinere, humilitatem qua natus est Deus ex femina et a mortalibus per tantas contumelias perductus ad mortem, summum esse medicamentum quo superbiae nostrae sanaretur tumor, et altum sacramentum quo peccati vinculum solveretur. Sic et virtutem miraculorum ipsius et resurrectionis ejus, quoniam novimus quid sit omnipotentia, de omnipotente Deo credimus, et secundum species et genera rerum vel natura insita vel experientia collecta, de factis hujuscemodi cogitamus, ut non ficta sit fides nostra. Neque enim novimus faciem virginis Mariae, ex qua ille a viro intacta neque in ipso partu corrupta mirabiliter natus est. Nec quibus membrorum lineamentis fuerit Lazarus, nec Bethaniam, nec sepulcrum lapidemque illum quem removeri jussit cum eum resuscitaret, vidimus, nec monumentum novum excisum in petra unde ipse resurrexit, nec montem Oliveti unde ascendit in coelum: neque omnino scimus, quicumque ista non vidimus, an ita sint ut ea cogitamus, imo vero probabilius existimamus non esse ita. Namque cum alicujus facies vel loci vel hominis vel cujuslibet corporis eadem occurrerit oculis nostris, quae occurrebat animo, cum eam priusquam videremus cogitabamus, non parvo miraculo movemur; ita raro et pene nunquam accidit: et tamen ea firmissime credimus, quia secundum specialem generalemque notitiam quae certa nobis est, cogitamus. Credimus enim Dominum Jesum Christum natum de virgine quae Maria vocabatur. Quid sit autem virgo, et quid sit nasci, et quid sit nomen proprium non credimus, sed prorsus novimus. Utrum autem illa facies Mariae fuerit quae occurrerit animo cum ista loquimur aut recordamur, nec novimus omnino, nec credimus. Itaque hic salva fide licet dicere, Forte talem habebat faciem, forte non talem: Forte autem de virgine natus est Christus, nemo salva fide christiana dixerit.

8. Quamobrem quoniam Trinitatis aeternitatem, et aequalitatem, et unitatem, quantum datur, intelligere cupimus, prius autem quam intelligamus credere debemus, vigilandumque nobis est, ne ficta sit fides nostra: eadem quippe Trinitate fruendum est, ut beate vivamus; si autem falsum de illa crediderimus, inanis erit spes, et non casta charitas: quomodo igitur eam Trinitatem quam non novimus, credendo diligimus? An secundum specialem generalemve notitiam, secundum quam diligimus apostolum Paulum. Qui etiam si non ea facie fuit quae nobis occurrit de illo cogitantibus, et hac penitus ignoramus, novimus [PL42.953] tamen quid sit homo. Ut enim longe non eamus, hoc sumus: et illum hoc fuisse, et animam ejus corpori copulatam mortaliter vixisse manifestum est. Hoc ergo de illo credimus, quod invenimus in nobis, juxta speciem vel genus, quo humana omnis natura pariter continetur. Quid igitur de illa excellentia Trinitatis sive specialiter sive generaliter novimus, quasi multae sint tales trinitates, quarum aliquas experti sumus, ut per regulam similitudinis impressam vel specialem vel generalem notitiam, illam quoque talem esse credamus; atque ita rem quam credimus et nondum novimus, ex parilitate rei quam novimus diligamus? Quod utique non ita est. An quemadmodum diligimus in Domino Jesu Christo, quod resurrexit a mortuis, quamvis inde neminem unquam resurrexisse viderimus, ita Trinitatem quam non videmus, et qualem nullam unquam vidimus, possumus credendo diligere? Sed quid sit mori, et quid sit vivere, utique scimus: quia et vivimus et mortuos ac morientes aliquando vidimus et experti sumus. Quid est autem aliud resurgere, nisi reviviscere, id est, ex morte ad vitam redire? Cum ergo dicimus et credimus esse Trinitatem, novimus quid sit Trinitas, quia novimus quid sint tria; sed non hoc diligimus. Nam id ubi volumus, facile habemus, ut alia omittam, vel micando digitis tribus. An vero diligimus, non quod omnis trinitas, sed quod Trinitas, Deus? Hoc ergo diligimus in Trinitate, quod Deus est: sed Deum nullum alium vidimus, aut novimus, quia unus est Deus, ille solus quem nondum vidimus, et credendo diligimus. Sed ex qua rerum notarum similitudine vel comparatione credamus, quo etiam nondum notum Deum diligamus, hoc quaeritur.

CAPUT VI

9. Quomodo nondum justus justum cognoscat quem diligit. Redi ergo mecum, et consideremus cur diligamus Apostolum. Numquidnam propter humanam speciem, quam notissimam habemus, eo quod credimus eum hominem fuisse? Non utique: alioquin nunc non est quem diligamus, quandoquidem homo ille jam non est; anima enim ejus a corpore separata est. Sed id quod in illo amamus, etiam nunc vivere credimus: amamus enim animum justum. Ex qua ergo generali aut speciali regula, nisi quia scimus et quid sit animus, et quid sit justus? Et animus quidem quid sit, non incongrue nos dicimus ideo nosse, quia et nos habemus animum. Neque enim unquam oculis vidimus, et ex similitudine visorum plurium notionem generalem specialemve percepimus; sed potius, ut dixi, quia et nos habemus. Quid enim tam intime scitur, seque ipsum esse sentit; quam id quo etiam caetera sentiuntur, id est, ipse animus? Nam et motus corporum, quibus praeter nos alios vivere sentimus, ex nostra similitudine agnoscimus: quia et nos ita movemus corpus vivendo, sicut illa corpora moveri advertimus. Neque enim cum corpus vivum movetur, aperitur ulla via oculis nostris ad videndum animum, rem quae oculis videri non potest: sed illi moli aliquid inesse sentimus quale nobis inest ad movendum similiter [PL42.954] molem nostram, quod est vita et anima. Neque quasi humanae prudentiae rationisque proprium est. Et bestiae quippe sentiunt vivere, non tantum se ipsas, sed etiam se invicem atque alterutrum, et nos ipsos. Nec animas nostras vident, sed ex motibus corporis, idque statim et facillime quadam conspiratione naturali. Animum igitur cujuslibet et ex nostro novimus, et ex nostro credimus quem non novimus. Non enim tantum sentimus animum, sed etiam scire possumus quid sit animus consideratione nostri: habemus enim animum. Sed quid sit justus, unde novimus? Dixeramus enim nos Apostolum non alia causa diligere, nisi quod sit justus animus. Novimus ergo et quid sit justus, sicut et quid sit animus. Sed quid sit animus, ut dictum est, novimus ex nobis: inest enim animus nobis. Quid autem sit justus unde novimus, si justi non sumus? Quod si nemo novit quid sit justus nisi qui justus est, nemo diligit justum nisi justus: non enim potest diligere quem justum esse credit, ob hoc ipsum quia justum esse credit, si quid sit justus ignorat; secundum quod superius demonstravimus, neminem diligere quod credit et non videt, nisi ex aliqua regula notitiae generalis sive specialis. Ac per hoc si non diligit justum nisi justus, quomodo volet quisque justus esse qui nondum est? Non enim vult quisquam esse quod non diligit. Ut autem sit justus qui nondum est, volet utique justus esse: ut autem velit, diligit justum. Diligit ergo justum et qui nondum justus est. Diligere autem justum non potest, qui quid sit justus, ignorat. Proinde novit quid sit justus, etiam qui nondum est: ubi ergo novit? num oculis vidit? An ullum corpus justum, velut album, aut nigrum, aut quadrum, aut rotundum? Quis hoc dixerit? At oculis non vidit nisi corpora. Justus autem in homine non est, nisi animus: et cum homo justus dicitur, ex animo dicitur, non ex corpore. Est enim quaedam pulchritudo animi justitia, qua pulchri sunt homines, plerique etiam qui corpore distorti atque deformes sunt. Sicut autem animus non videtur oculis, ita nec pulchritudo ejus. Ubi ergo novit quid sit justus, qui nondum est, atque ut sit diligit justum? An signa quaedam per motum corporis emicant, quibus ille aut ille homo esse justus apparet? Sed unde novit illa signa esse animi justi, nesciens quid omnino sit justus? Novit ergo. Sed ubi novimus quid sit justus, etiam cum justi nondum sumus? Si extra nos novimus, in corpore aliquo novimus. Sed non est ista res corporis. In nobis igitur novimus quid sit justus. Non enim alibi hoc invenio, cum quaero ut hoc eloquar, nisi apud me ipsum: et si interrogem alium quid sit justus, apud se ipsum quaerit quid respondeat; et quisquis hinc verum respondere potuit, apud se ipsum quid responderet invenit. Et Carthaginem quidem cum eloqui volo, apud me ipsum quaero ut eloquar, et apud me ipsum invenio phantasiam Carthaginis: sed eam per corpus accepi, id est per corporis sensum, quoniam praesens in ea corpore [PL42.955] fui, et eam vidi atque sensi, memoriaque retinui, ut apud me invenirem de illa verbum, cum eam vellem dicere. Ipsa enim phantasia ejus in memoria mea verbum ejus, non sonus iste trisyllabus cum Carthago nominatur, vel etiam tacite nomen ipsum per spatia temporum cogitatur; sed illud quod in animo meo cerno, cum hoc trisyllabum voce profero, vel antequam proferam. Sic et Alexandriam cum eloqui volo, quam nunquam vidi, praesto est apud me phantasma ejus. Cum enim a multis audissem et credidissem magnam esse illam urbem, sicut mihi narrari potuit, finxi animo meo imaginem ejus quam potui: et hoc est apud me verbum ejus, cum eam volo dicere, antequam voce quinque syllabas proferam, quod nomen ejus fere omnibus notum est. Quam tamen imaginem si ex animo meo proferre possem ad oculos hominum qui Alexandriam noverunt, profecto aut omnes dicerent, Non est ipsa; aut si dicerent, Ipsa est, multum mirarer, atque intuens in animo meo ipsam, id est imaginem quasi picturam ejus, ipsam tamen esse nescirem, sed eis crederem qui visam tenerent. Non autem ita quaero quid sit justus, nec ita invenio, nec ita intueor, cum id eloquor; nec ita probor, cum audior; nec ita probo, cum audio; quasi tale aliquid ocultis viderim, aut ullo corporis sensu didicerim, aut ab eis qui ita didicissent audierim. Cum enim dico et sciens dico, Justus est animus qui scientia atque ratione in vita ac moribus sua cuique distribuit; non aliquam rem absentem cogito, sicut Carthaginem, aut fingo ut possum, sicut Alexandriam, sive ita sit, sive non ita: sed praesens quiddam cerno, et cerno apud me, etsi non sum ipse quod cerno, et multi si audiant approbabunt. Et quisquis me audit atque scienter approbat, apud se et ipse hoc idem cernit, etiamsi non sit et ipse quod cernit. Justus vero cum id dicit, id quod ipse est cernit et dicit. Et ubi etiam ipse cernit, nisi apud se ipsum? Sed hoc mirum non est: ubi enim se cerneret, nisi apud se ipsum? Illud mirabile est ut apud se animus videat quod alibi nusquam vidit, et verum videat, et ipsum verum justum animum videat, et sit ipse animus et non sit justus animus, quem apud se ipsum videt. Num est alius animus justus in animo nondum justo? Aut si non est, quem ibi videt, cum videt et dicit quid sit animus justus, nec alibi quam in se ipso videt, cum ipse non sit animus justus? An illud quod videt, veritas est interior praesens animo qui eam valet intueri? Neque omnes valent: et qui intueri valent, hoc etiam quod intuentur non omnes sunt, hoc est, non sunt etiam ipsi justi animi, sicut possunt videre ac dicere quid sit justus animus. Quod unde esse poterunt, nisi inhaerendo eidem ipsi formae quam intuentur, ut inde formentur et sint justi animi; non tantum cernentes et dicentes justum esse animum qui scientia atque ratione in vita ac moribus sua cuique distribuit, sed etiam ut ipsi juste vivant justeque morati sint, sua cuique distribuendo, ut nemini quidquam debeant, nisi ut invicem diligant (Rom. XIII, 8). Et unde inhaeretur illi formae, nisi amando? [PL42.956] Cur ergo alium diligimus quem credimus justum, et non diligimus ipsam formam ubi videmus quid sit justus animus, ut et nos justi esse possimus? An vero nisi et istam diligeremus, nullo modo eum diligeremus quem diligimus ex ista, sed dum justi non sumus, minus eam diligimus quam ut justi esse valeamus? Homo ergo qui creditur justus, ex ea forma et veritate diligitur, quam cernit et intelligit apud se ille qui diligit: ipsa vero forma et veritas non est quomodo aliunde diligatur. Neque enim invenimus aliquid tale praeter ipsam, ut eam, cum incognita est, credendo diligamus, ex eo quod jam tale aliquid novimus. Quidquid enim tale aspexeris, ipsa est: et non est quidquam tale, quoniam sola ipsa talis est, qualis ipsa est. Qui ergo amat homines, aut quia justi sunt, aut ut justi sint, amare debet. Sic enim et semetipsum amare debet, aut quia justus est, aut ut justus sit: sic enim diligit proximum tanquam se ipsum sine ullo periculo. Qui enim aliter se diligit, injuste se diligit, quoniam se ad hoc diligit ut sit injustus: ad hoc ergo ut sit malus, ac per hoc jam non se diligit. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6).

CAPUT VII

10. De vera dilectione, per quam ad Trinitatis cognitionem pervenitur. Quaerendus Deus, non exterius, appetendo mira facere cum Angelis; sed interius, imitando bonorum Angelorum pietatem. Quapropter non est praecipue videndum in hac quaestione, quae de Trinitate nobis est, et de cognoscendo Deo, nisi quid sit vera dilectio, imo vero quid sit dilectio. Ea quippe dilectio dicenda est, quae vera est; alioquin cupiditas est: atque ita cupidi abusive dicuntur diligere, quemadmodum cupere abusive dicuntur qui diligunt. Haec est autem vera dilectio, ut inhaerentes veritati juste vivamus: et ideo contemnamus omnia mortalia prae amore hominum, quo eos volumus juste vivere. Ita enim et mori pro fratribus utiliter parati esse poterimus, quod nos Dominus Jesus Christus exemplo suo docuit. Cum enim duo praecepta sint in quibus tota Lex pendet et Prophetae, dilectio Dei et dilectio proximi (Matth. XXII, 37-40); non immerito plerumque Scriptura pro utroque unum ponit: sive tantum Dei, sicuti est illud, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28); et iterum, Quisquis autem diligit Deum, hic cognitus est ab illo (I Cor. VIII, 3); et illud, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5); et alia multa: quia et qui diligit Deum consequens est ut faciat quod praecepit Deus, et in tantum diligit in quantum facit; consequens ergo est ut et proximum diligat, quia hoc praecepit Deus: sive tantum proximi dilectionem Scriptura commemorat, sicut est illud, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2); et illud, Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Id. V, 14); et in Evangelio, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos [PL42.957] facite illis; haec enim est Lex et Prophetae (Matth. VII, 12). Et pleraque alia reperimus in Litteris sanctis, in quibus sola dilectio proximi ad perfectionem praecipi videtur, et taceri de dilectione Dei; cum in utroque praecepto Lex pendeat et Prophetae. Sed et hoc ideo, quia et qui proximum diligit, consequens est ut et ipsam praecipue dilectionem diligat. Deus autem dilectio est, et qui manet in dilectione, in Deo manet (I Joan. IV, 16). Consequens ergo est ut praecipue Deum diligat.

11. Quapropter, qui quaerunt Deum per istas Potestates, quae mundo praesunt vel partibus mundi, auferuntur ab eo longeque jactantur; non intervallis locorum, sed diversitate affectuum: exterius enim conantur ire, et interiora sua deserunt, quibus interior est Deus. Itaque etiamsi aliquam sanctam coelestem Potestatem vel audierint, vel utcumque cogitaverint, facta magis ejus appetunt quae humana miratur infirmitas, non imitantur pietatem qua divina requies comparatur. Malunt enim superbe hoc posse quod angelus, quam devote hoc esse quod angelus. Non enim sanctus quisquam potestate sua gaudet, sed ejus a quo habet posse quidquid congruenter potest: et novit potentius esse conjungi Omnipotenti pia voluntate, quam propria potestate et voluntate posse, quod contremiscant qui talia non possunt. Itaque ipse Dominus Jesus Christus talia faciens, ut mirantes doceret ampliora, et temporalibus insolitis intentos atque suspensos ad aeterna atque interiora converteret: Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et reficiam vos; tollite jugum meum super vos. Et non ait, Discite a me quia quatriduanos mortuos suscito; sed ait, Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Potentior est enim et tutior solidissima humilitas, quam ventosissima celsitudo. Et ideo sequitur dicens: Et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29). Dilectio enim non inflatur (I Cor. XIII, 4): et Deus dilectio est (I Joan. IV, 8): et fideles in dilectione acquiescent illi (Sap. III, 9), revocati a strepitu qui foris est ad gaudia silentia. Ecce Deus dilectio est: utquid imus et currimus in sublimia coelorum et ima terrarum, quaerentes cum qui est apud nos, si nos velimus esse apud cum?

CAPUT VIII

12. Quod qui fratrem diligit, Deum diligat; quia amat ipsam dilectionem quae ex Deo est, et Deus est. Nemo dicat: Non novi quid diligam. Diligat fratrem, et diliget eamdem dilectionem. Magis enim novit dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit. Ecce jam potest notiorem Deum habere quam fratrem: plane notiorem, quia praesentiorem; notiorem, quia interiorem; notiorem, quia certiorem. Amplectere dilectionem Deum, et dilectione amplectere Deum. Ipsa est dilectio quae omnes bonos Angelos, et omnes Dei servos consociat vinculo sanctitatis, nosque et illos conjungit invicem nobis, et subjungit sibi. Quanto igitur saniores sumus a tumore [PL42.958] superbiae, tanto sumus dilectione pleniores: et quo, nisi Deo plenus est, qui plenus est dilectione? At enim charitatem video, et quantum possum eam mente conspicio, et credo Scripturae dicenti quoniam Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet (I Joan. IV, 16): sed cum illam video, non in ea video Trinitatem. Imo vero vides Trinitatem, si charitatem vides. Sed commonebo, si potero, ut videre te videas: adsit tantum ipsa, ut moveamur charitate ad aliquod bonum. Quia cum diligimus charitatem, aliquid diligentem diligimus, propter hoc ipsum quia diligit aliquid. Ergo quid diligit charitas, ut possit etiam ipsa charitas diligi? Charitas enim non est, quae nihil diligit. Si autem se ipsam diligit, diligat aliquid oportet, ut charitatem se diligat. Sicut enim verbum indicat aliquid, indicat etiam se ipsum, sed non se verbum indicat, nisi se aliquid indicare indicet: sic et charitas diligit quidem se, sed nisi se aliquid diligentem diligat, non charitatem se diligit. Quid ergo diligit charitas, nisi quod charitate diligimus? Id autem, ut a proximo provehamur, frater est. Dilectionem autem fraternam quantum commendet Joannes apostolus, attendamus: Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est (Id. II, 10). Manifestum est quod justitiae perfectionem in fratris dilectione posuerit: nam in quo scandalum non est, utique perfectus est. Et tamen videtur dilectionem Dei tacuisse: quod nunquam faceret, nisi quia in ipsa fraterna dilectione vult intelligi Deum. Apertissime enim in eadem Epistola paulo post ita dicit: Dilectissimi, diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est; et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non cognovit Deum; quia Deus dilectio est. Ista contextio satis aperteque declarat, eamdem ipsam fraternam dilectionem (nam fraterna dilectio est, qua diligimus invicem) non solum ex Deo, sed etiam Deum esse tanta auctoritate praedicari. Cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de Deo diligimus fratrem: nec fieri potest ut eamdem dilectionem non praecipue diligamus, qua fratrem diligimus. Unde colligitur, duo illa praecepta non posse esse sine invicem. Quoniam quippe Deus dilectio est; Deum certe diligit, qui diligit dilectionem: dilectionem autem necesse est ut diligat, qui diligit fratrem. Et ideo paulo post ait, Non potest Deum diligere quem non videt, qui fratrem quem videt non diligit (Id. IV, 7, 8, 20): quia haec illi causa est non videndi Deum, quod non diligit fratrem. Qui enim non diligit fratrem, non est in dilectione: et qui non est in dilectione, non est in Deo, quia Deus dilectio est. Porro qui non est in Deo, non est in lumine: quia Deus lumen est, et tenebrae in eo non sunt ullae (Id. I, 5). Qui ergo non est in lumine, quid mirum si non videt lumen, id est, non videt Deum, quia in tenebris est? Fratrem autem videt humano visu, quo videri Deus non potest. Sed si eum quem [PL42.959] videt humano visu, spirituali charitate diligeret, videret Deum, qui est ipsa charitas, visu interiore quo videri potest. Itaque qui fratrem quem videt non diligit, Deum, quem propterea non videt, quia Deus dilectio est, qua caret qui fratrem non diligit, quomodo potest diligere? Nec illa jam quaestio moveat, quantum fratri charitatis debeamus impendere, quantum Deo: incomparabiliter plus quam nobis Deo, fratri autem quantum nobis ipsis: nos autem ipsos tanto magis diligimus, quanto magis diligimus Deum. Ex una igitur eademque charitate Deum proximumque diligimus: sed Deum propter Deum, nos autem et proximum propter Deum.

CAPUT IX

13. In dilectionem justorum accendimur ex ipsa dilectione incommutabilis formae justitiae. Quid enim est, quaeso, quod exardescimus, cum audimus et legimus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis: nullam in quoquam dantes offensionem, ut non reprehendatur ministerium nostrum; sed in omnibus commendantes nosmetipsos ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei: per arma justitiae, a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces; ut qui ignoramur, et cognoscimur; quasi morientes, et ecce vivimus; ut coerciti, et non mortificati; ut tristes, semper autem gaudentes; sicut egeni, multos autem ditantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 2-10)? Quid est quod accendimur in dilectionem Pauli apostoli, cum ista legimus, nisi quod credimus eum ita vixisse? Vivendum tamen sic esse Dei ministris, non de aliquibus auditum credimus, sed intus apud nos, vel potius supra nos in ipsa veritate conspicimus. Illum ergo quem sic vixisse credimus, ex hoc quod videmus diligimus. Et nisi hanc formam, quam semper stabilem atque incommutabilem cernimus, praecipue [PL42.960] diligeremus, non ideo diligeremus illum, quia ejus vitam, cum in carne viveret, huic formae coaptatam et congruentem fuisse, fide retinemus. Sed nescio quomodo amplius et in ipsius formae charitatem excitamur, per fidem qua credimus vixisse sic aliquem; et spem, qua nos quoque ita posse vivere, qui homines sumus, ex eo quod aliqui homines ita vixerunt, minime desperamus, ut hoc et desideremus ardentius, et fidentius precemur. Ita et ipsorum vitam facit a nobis diligi formae illius dilectio, secundum quam vixisse creduntur, et illorum vita credita in eamdem formam flagrantiorem excitat charitatem: ut quanto flagrantius diligimus Deum, tanto certius sereniusque videamus; quia in Deo conspicimus incommutabilem formam justitiae, secundum quam hominem vivere oportere judicamus. Valet ergo fides ad cognitionem et ad dilectionem Dei, non tanquam omnino incogniti, aut omnino non dilecti; sed quo cognoscatur manifestius, et quo firmius diligatur.

CAPUT X

14. Tria quaedam in charitate, velut vestigium Trinitatis. Quid est autem dilectio vel charitas, quam tantopere Scriptura divina laudat et praedicat, nisi amor boni? Amor autem alicujus amantis est, et amore aliquid amatur. Ecce tria sunt; amans, et quod amatur, et amor. Quid est ergo amor, nisi quaedam vita duo aliqua copulans, vel copulare appetens, amantem scilicet, et quod amatur? Et hoc etiam in externis carnalibusque amoribus ita est: sed ut aliquid purius et liquidius hauriamus, calcata carne ascendamus ad animum. Quid amat animus in amico, nisi animum? Et illic igitur tria sunt: amans, et quod amatur, et amor. Restat etiam hinc ascendere, et superius ista quaerere, quantum homini datur. Sed hic paululum requiescat intentio, non ut se jam existimet invenisse quod quaerit, sed sicut solet inveniri locus, ubi quaerendum est aliquid; nondum illud inventum est, sed jam inventum est ubi quaeratur: ita hoc dixisse suffecerit, ut tanquam ab articulo alicujus exordii caetera contexamus.

LIBER NONUS. Trinitatem in homine, qui imago Dei est, quamdam inesse; mentem scilicet, et notitiam qua se novit, et amorem quo se notitiamque suam diligit: atque haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae

CAPUT PRIMUM

1. De Trinitate quomodo inquirendum. Trinitatem certe quaerimus, non quamlibet, sed illam Trinitatem quae Deus est, verusque ac summus et solus Deus. Exspecta ergo, quisquis haec audis: adhuc enim quaerimus, et talia quaerentem nemo juste reprehendit; si tamen in fide firmissimus quaerat, quod aut nosse aut eloqui difficillimum est. Affirmantem vero cito justeque reprehendit, quisquis melius vel videt vel docet. Quaerite, inquit, Deum, et vivet anima vestra (Psal. LXVIII, 33). Et ne quisquam se tanquam apprehendisse temere gaudeat: Quaerite, inquit, faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Et Apostolus: Si quis se, inquit, putat aliquid scire, nondum scit [PL42.960] quemadmodum scire oporteat. Quisquis autem diligit Deum, hic cognitus est ab illo (I Cor. VIII, 2, 3). Nec sic quidem dixit, Cognovit illum; quae periculosa praesumptio est: sed, cognitus est ab illo. Sic et alibi cum dixisset, Nunc autem cognoscentes Deum; statim corrigens, imo cogniti, inquit, a Deo (Galat. IV, 9): maximeque illo loco, Fratres, inquit, ego me ipsum non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus (Philipp. III, 13 15). Perfectionem in hac vita dicit, non aliud quam ea quae retro sunt oblivisci, et in ea quae ante [PL42.961] sunt extendi secundum intentionem. Tutissima est enim quaerentis intentio, donec apprehendatur illud quo tendimus et quo extendimur. Sed ea recta intentio est, quae proficiscitur a fide. Certa enim fides utcumque inchoat cognitionem: cognitio vero certa non perficietur, nisi post hanc vitam, cum videbimus facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Hoc ergo sapiamus, ut noverimus tutiorem esse affectum vera quaerendi, quam incognita pro cognitis praesumendi. Sic ergo quaeramus tanquam inventuri: et sic inveniamus, tanquam quaesituri. Cum enim consummaverit homo, tunc incipit (Eccli. XVIII, 6). De credendis nulla infidelitate dubitemus, de intelligendis nulla temeritate affirmemus: in illis auctoritas tenenda est, in his veritas exquirenda. Quod ergo ad istam quaestionem attinet, credamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse unum Deum, universae creaturae conditorem atque rectorem: nec Patrem esse Filium, nec Spiritum sanctum vel Patrem esse vel Filium; sed Trinitatem relatarum ad invicem personarum, et unitatem aequalis essentiae. Hoc autem quaeramus intelligere, ab eo ipso quem intelligere volumus, auxilium precantes, et quantum tribuit quod intelligimus explicare tanta cura et sollicitudine pietatis cupientes, ut etiam si aliquid aliud pro alio dicimus, nihil tamen indignum dicamus. Ut si quid, verbi gratia, de Patre dicimus, quod Patri proprie non conveniat, aut Filio conveniat, aut Spiritui sancto, aut ipsi Trinitati: et si quid de Filio, quod Filio proprie non congruat, saltem congruat Patri, aut Spiritui sancto, aut Trinitati: item si quid de Spiritu sancto, quod proprietatem Spiritus sancti non deceat, non tamen alienum sit a Patre aut a Filio, aut ab uno Deo ipsa Trinitate. Veluti nunc cupimus videre utrum illa excellentissima charitas proprie Spiritus sanctus sit: quod si non est, aut Pater est charitas, aut Filius, aut ipsa Trinitas; quoniam resistere non possumus certissimae fidei, et validissimae auctoritati Scripturae dicentis, Deus charitas est (I Joan. IV, 16): non tamen debemus deviare sacrilego errore, ut aliquid de Trinitate dicamus quod non Creatori, sed creaturae potius conveniat, aut inani cogitatione fingatur.

CAPUT II

2. Consideranda tria illa quae reperiuntur in charitate. Quae cum ita sint, attendamus ista tria, quae invenisse nobis videmur. Nondum de supernis loquimur, nondum de Deo Patre et Filio et Spiritu sancto; sed de hac impari imagine, attamen imagine, id est homine: familiarius enim eam et facilius fortassis intuetur mentis nostrae infirmitas. Ecce ego qui hoc quaero, cum aliquid amo tria sunt: ego et quod amo, et ipse amor. Non enim amo amorem, nisi amantem amem: nam non est amor, ubi nihil amatur. Tria ergo sunt; amans, et quod amatur, et amor. Quid, si non amen nisi me ipsum? nonne duo erunt; quod amo, et amor? Amans enim et quod amatur, hoc idem est, quando se ipse amat: sicut amare et amari, eodem modo idipsum est, cum se [PL42.962] quisque amat. Eadem quippe res bis dicitur, cum dicitur, Amat se, et amatur a se. Tunc enim non est aliud atque aliud, amare et amari; sicut non est alius atque alius, amans et amatus. At vero amor, et quod amatur, etiam sic duo sunt. Non enim cum quisque se amat amor est, nisi cum amatur ipse amor. Aliud est autem amare se, aliud est amare amorem suum. Non enim amatur amor, nisi jam aliquid amans: quia ubi nihil amatur, nullus est amor. Duo ergo sunt, cum se quisque amat; amor, et quod amatur. Tunc enim amans et quod amatur unum est. Unde videtur non esse consequens ut ubicumque amor fuerit, jam tria intelligantur. Auferamus enim ab hac consideratione caetera quae multa sunt, quibus homo constat: atque ut haec quae nunc requirimus, quantum in his rebus possumus, liquido reperiamus, de sola mente tractemus. Mens igitur cum amat se ipsam, duo quaedam ostendit, mentem, et amorem. Quid est autem amare se, nisi sibi praesto esse velle ad fruendum se? Et cum tantum se vult esse, quantum est, par menti voluntas est, et amanti amor aequalis. Et si aliqua substantia est amor, non est utique corpus, sed spiritus: nec mens corpus, sed spiritus est. Neque tamen amor et mens duo spiritus, sed unus spiritus; nec essentiae duae, sed una: et tamen duo quaedam unum sunt, amans et amor; sive sic dicas, quod amatur et amor. Et haec quidem duo relative ad invicem dicuntur. Amans quippe ad amorem refertur, et amor ad amantem. Amans enim aliquo amore amat, et amor alicujus amantis est. Mens vero et spiritus non relative dicuntur, sed essentiam demonstrant. Non enim quia mens et spiritus alicujus hominis est, ideo mens et spiritus est. Retracto enim eo quod homo est, quod adjuncto corpore dicitur; retracto ergo corpore, mens et spiritus manet: retracto autem amante, nullus est amor; et retracto amore, nullus est amans. Ideoque quantum ad invicem referuntur, duo sunt: quod autem ad se ipsa dicuntur, et singula spiritus, et simul utrumque unus spiritus; et singula mens, et simul utrumque una mens. Ubi ergo trinitas? Attendamus quantum possumus, et invocemus lucem sempiternam, ut illuminet tenebras nostras, et videamus in nobis, quantum sinimur, imaginem Dei.

CAPUT III

3. Trinitatis imago in mente hominis noscentis se et amantis. Mens se ipsam per se ipsam novit. Mens enim amare se ipsam non potest, nisi etiam se noverit: nam quomodo amat quod nescit? Aut si quisquam dicit ex notitia generali vel speciali mentem credere se esse talem, quales alias experta est, et ideo amare se ipsam, insipientissime loquitur. Unde enim mens aliquam mentem novit, si se non novit? Neque enim ut oculus corporis videt alios oculos, et se non videt; ita mens novit alias mentes, et ignorat semetipsam. Per oculos enim corporis corpora videmus, quia radios qui per eos emicant et quidquid cernimus tangunt, refringere ac retorquere in ipsos non possumus, nisi cum specula intuemur. [PL42.963] Quod subtilissime obscurissimeque disseritur, donec apertissime demonstretur, vel ita se rem habere, vel non ita. Sed quoquo modo se habeat vis qua per oculos cernimus; ipsam certe vim, sive sint radii, sive aliud aliquid, oculis cernere non valemus; sed mente quaerimus, et si fieri potest, etiam hoc mente comprehendimus. Mens ergo ipsa sicut corporearum rerum notitias per sensus corporis colligit, sic incorporearum per semetipsam. Ergo et semetipsam per se ipsam novit, quoniam est incorporea. Nam si non se novit, non se amat.

CAPUT IV

4. Tria unum et aequalia, mens ipsa, et amor, et notitia ejus. Tria eadem substantialiter esse, ac relative dici. Tria eadem esse inseparabilia. Tria eadem non partium instar juncta et commixta esse; sed esse unius essentiae, ac relativa. Sicut autem duo quaedam sunt, mens et amor ejus, cum se amat; ita quaedam duo sunt, mens et notitia ejus, cum se novit. Igitur ipsa mens et amor et notitia ejus, tria quaedam sunt, et haec tria unum sunt; et cum perfecta sunt, aequalia sunt. Si enim minus se amat quam est, ut verbi gratia, tantum se amet hominis mens, quantum amandum est corpus hominis, cum plus sit ipsa quam corpus; peccat, et non est perfectus amor ejus. Item si amplius se amat quam est, velut si tantum se amet, quantum amandus est Deus, cum incomparabiliter minus sit ipsa quam Deus; etiam sic nimium peccat, et non perfectum habet amorem sui. Majore autem perversitate et iniquitate peccat, cum corpus tantum amat, quantum amandus est Deus. Item notitia si minor est, quam est illud quod noscitur, et plene nosci potest, perfecta non est. Si autem major est, jam superior est natura quae novit, quam illa quae nota est: sicut major est notitia corporis, quam ipsum corpus quod ea notitia notum est. Illa enim vita quaedam est in ratione cognoscentis: corpus autem non est vita. Et vita quaelibet quolibet corpore major est, non mole, sed vi. Mens vero cum se ipsam cognoscit; non se superat notitia sua; quia ipsa cognoscit, ipsa cognoscitur. Cum ergo se totam cognoscit, neque secum quidquam aliud, par illi est cognitio sua: quia neque ex alia natura est ejus cognitio, cum se ipsam cognoscit. Et cum se totam nihilque amplius percipit, nec minor nec major est. Recte igitur diximus, haec tria cum perfecta sunt, esse consequenter aequalia.

5. Simul etiam admonemur, si utcumque videre possumus, haec in anima existere, et tanquam involuta evolvi ut sentiantur et dinumerentur substantialiter, vel, ut ita dicam, essentialiter, non tanquam in subjecto, ut color, aut figura in corpore, aut ulla alia qualitas aut quantitas. Quidquid enim tale est, non excedit subjectum in quo est. Non enim color iste aut figura hujus corporis potest esse et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat, potest amare et aliud praeter se. Item non se solam cognoscit mens, sed et alia multa. Quamobrem non amor et cognitio tanquam in subjecto insunt menti; sed substantialiter etiam ista sunt, sicut ipsa mens: [PL42.964] quia et si relative dicuntur ad invicem, in sua tamen sunt singula quaeque substantia. Nec sicut color et coloratum relative ita dicuntur ad invicem, ut color in subjecto colorato sit, non habens in se ipso propriam substantiam; quoniam coloratum corpus substantia est, ille autem in substantia: sed sicut duo amici etiam duo sunt homines, quae sunt substantiae; cum homines non relative dicantur, amici autem relative.

6. Sed item quamvis substantia sit amans vel sciens, substantia sit scientia, substantia, sit amor, sed amans et amor, aut sciens et scientia relative ad se dicantur sicut amici; mens vero aut spiritus non sint relativa, sicut nec homines relativa sunt: non tamen sicut amici homines possunt seorsum esse ab invicem, sic amans et amor, aut sciens et scientia. Quanquam et amici corpore videntur separari posse, non animo, in quantum amici sunt: verumtamen fieri potest ut amicus amicum etiam odisse incipiat, et eo ipso amicus esse desinat, nesciente illo, et adhuc amante. Amor autem quo se mens amat, si esse desinat, simul et illa desinet esse amans. Item notitia qua se mens novit, si esse desinat, simul et illa nosse se desinet. Sicut caput capitati alicujus utique caput est, et relative ad se dicuntur, quamvis etiam substantiae sint: nam et caput corpus est, et capitatum; et si non sit caput, nec capitatum erit. Sed haec praecisione ab invicem separari possunt, illa non possunt.

7. Quod si sunt aliqua corpora quae secari omnino et dividi nequeunt; tamen nisi partibus suis constarent, corpora non essent. Pars ergo ad totum relative dicitur; quia omnis pars alicujus totius pars est, et totum omnibus partibus totum est. Sed quoniam et pars corpus est, et totum; non tantum ista relative dicuntur, sed etiam substantialiter sunt. Fortassis ergo mens totum est, et ejus quasi partes amor quo se amat, et scientia qua se novit, quibus duabus partibus illud totum constat? An tres sunt aequales partes, quibus totum unum completur? Sed nulla pars totum, cujus pars est, complectitur: mens vero cum se totam novit, hoc est perfecte novit, per totum ejus est notitia ejus; et cum se perfecte amat, totam se amat, et per totum ejus est amor ejus. Num ergo sicut ex vino et aqua et melle una fit potio, et singula per totum sunt, et tamen tria sunt (nulla enim pars est potionis, quae non habeat haec tria; non enim juncta, velut si aqua et oleum essent, sed omnino commixta sunt; et substantiae sunt omnes, et totus ille liquor una quaedam est ex tribus confecta substantia); tale aliquid arbitrandum est esse simul haec tria, mentem, amorem, notitiam? Sed non unius substantiae sunt, aqua, vinum, et mel, quamvis ex eorum commixtione fiat una substantia potionis. Quomodo autem illa tria non sint ejusdem substantiae, non video; cum mens ipsa se amet, atque ipsa se noverit; atque ita sint haec tria, ut non alteri alicui rerum mens vel amata [PL42.965] vel nota sit. Unius ergo ejusdemque essentiae necesse est haec tria sint: et ideo si tanquam commixtione confusa essent; nullo modo essent tria, nec referri ad invicem possent. Quemadmodum si ex uno eodemque auro tres annulos similes facias, quamvis connexos sibi, referuntur ad invicem, quod similes sunt; omnis enim similis alicui similis est; et trinitas annulorum est, et unum aurum: at si misceantur sibi, et per totam singuli massam suam conspergantur, intercidet illa trinitas, et omnino non erit; ac non solum unum aurunt dicetur, sicut in illis tribus annulis dicebatur, sed jam nulla aurea tria.

CAPUT V

8. Ea tria esse singula in se ipsis, et invicem tota in totis. At in illis tribus, cum se novit mens et amat se, manet trinitas, mens, amor, notitia; et nulla commixtione confunditur: quamvis et singula sint in semetipsis, et invicem tota in totis, sive singula in binis, sive bina in singulis. Itaque omnia in omnibus. Nam et mens est utique in se ipsa, quoniam ad se ipsam mens dicitur: quamvis noscens, vel nota, vel noscibilis ad suam notitiam relative dicatur; amans quoque et amata vel amabilis ad amorem referatur, quo se amat. Et notitia quamvis referatur ad mentem cognoscentem vel cognitam, tamen et ad se ipsam nota et noscens dicitur: non enim sibi est incognita notitia, qua se mens ipsa cognoscit. Et amor quamvis referatur ad mentem amantem, cujus amor est; tamen et ad se ipsum est amor, ut sit etiam in se ipso: quia et amor amatur, nec alio nisi amore amari potest, id est se ipso. Ita sunt haec singula in se ipsis. In alternis autem ita sunt, quia et mens amans in amore est, et amor in amantis notitia, et notitia in mente noscente. Singula in binis ita sunt, quia mens quae se novit et amat, in amore et notitia sua est; et amor amantis mentis seseque scientis, in mente notitiaque ejus est; et notitia mentis se scientis et amantis in mente atque in amore ejus est, quia scientem se amat, et amantem se novit. Ac per hoc et bina in singulis, quia mens quae se novit et amat, cum sua notitia est in amore, et cum suo amore in notitia: amor quoque ipse et notitia simul sunt in mente, quae se amat et novit. Tota vero in totis quemadmodum sint, jam supra ostendimus, cum se totam mens amat, et totam novit, et totum amorem suum novit, totamque amat notitiam suam, quando tria ista ad se ipsa perfecta sunt. Miro itaque modo tria ista inseparabilia sunt a semetipsis, et tamen eorum singulum quodque substantia est, et simul omnia una substantia vel essentia, cum relative dicantur ad invicem.

CAPUT VI

9. Alia notitia rei in ipsa re, alia in ipsa aeterna veritate. Quod ex aeternae veritatis regulis judicium de rebus etiam corporeis fiat. Sed cum se ipsam novit humana mens et amat se ipsam, non aliquid incommutabile novit et amat: aliterque unusquisque homo loquendo enuntiat mentem suam, quid in se ipso agatur attendens; aliter autem humanam mentem speciali aut generali cognitione definit. Itaque [PL42.966] cum mihi de sua propria loquitur, utrum intelligat hoc aut illud, an non intelligat, et utrum velit, an nolit hoc aut illud, credo: cum vero de humana specialiter aut generaliter verum dicit, agnosco et approbo. Unde manifestum est, aliud unumquemque videre in se, quod sibi alius dicenti credat, non tamen videat; aliud autem in ipsa veritate, quod alius quoque possit intueri: quorum alterum mutari per tempora, alterum incommutabili aeternitate consistere. Neque enim oculis corporeis multas mentes videndo, per similitudinem colligimus generalem vel specialem mentis humanae notitiam: sed intuemur inviolabilem veritatem, ex qua perfecte, quantum possumus, definiamus, non qualis sit uniuscujusque hominis mens, sed qualis esse sempiternis rationibus debeat.

10. Unde etiam phantasias rerum corporalium per corporis sensum haustas, et quodam modo infusas memoriae, ex quibus etiam ea quae non visa sunt, ficto phantasmate cogitantur, sive aliter quam sunt, sive fortuitu sicuti sunt, aliis omnino regulis supra mentem nostram incommutabiliter manentibus, vel approbare apud nosmetipsos, vel improbare convincimur, cum recte aliquid approbamus aut improbamus. Nam et cum recolo Carthaginis moenia quae vidi, et cum fingo Alexandriae quae non vidi, easdemque imaginarias formas quasdam quibusdam praeferens, rationabiliter praefero; viget et claret desuper judicium veritatis, ac sui juris incorruptissimis regulis firmum est: et si corporalium imaginum quasi quodam nubilo subtexitur, non tamen involvitur atque confunditur.

11. Sed interest utrum ego sub illa vel in illa caligine, tanquam a coelo perspicuo secludar; an sicut in altissimis montibus accidere solet, inter utrumque aere libero fruens, et serenissimam lucem supra, et densissimas nebulas subter aspiciam. Nam unde in me fraterni amoris inflammatur ardor, cum audio virum aliquem pro fidei pulchritudine et firmitate acria tormenta tolerasse? Et si mihi digito ostendatur ipse homo, studeo mihi conjungere, notum facere, amicitia colligare. Itaque si facultas datur, accedo, alloquor, sermonem confero, affectum meum in illum quibus verbis possum exprimo, vicissimque in eo fieri quem in me habeat atque exprimi volo, spiritualemque complexum credendo molior, quia pervestigare tam cito et cernere penitus ejus interiora non possum. Amo itaque fidelem et fortem virum amore casto atque germano. Quod si mihi inter nostras loquelas fateatur, aut incautus aliquo modo sese indicet, quod vel de Deo credat incongrua, atque in illo quoque carnale aliquid desideret, et pro tali errore illa pertulerit, vel speratae pecuniae cupiditate, vel inani aviditate laudis humanae: statim amor ille, quo in eum ferebar, offensus, et quasi repercussus, atque ab indigno homine ablatus, in ea forma permanet, ex qua eum talem credens amaveram. [PL42.967] Nisi forte ad hoc amo jam, ut talis sit, cum talem non esse comperero. At in illo homine nihil mutatum est: mutari tamen potest, ut fiat quod cum jam esse credideram. In mente autem mea mutata est utique ipsa existimatio, quae de illo aliter se habebat, et aliter habet: idemque amor ab intentione perfruendi ad intentionem consulendi, incommutabili desuper justitia jubente deflexus est. Ipsa vero forma inconcussae ac stabilis veritatis, et in qua fruerer homine bonum eum credens, et in qua consulo ut bonus sit, eadem luce incorruptibilis sincerissimaeque rationis et meae mentis aspectum, et illam phantasiae nubem, quam desuper cerno, cum eumdem hominem quem videram cogito, imperturbabili aeternitate perfundit. Item cum arcum pulchre ac aequabiliter intortum, quem vidi, verbi gratia, Carthagine, animo revolvo, res quaedam menti nuntiata per oculos, memoriaeque transfusa, imaginarium conspectum facit. Sed aliud mente conspicio, secundum quod mihi opus illud placet; unde etiam, si displiceret, corrigerem. Itaque de istis secundum illam judicamus, et illam cernimus rationalis mentis intuitu. Ista vero aut praesentia sensu corporis tangimus, aut imagines absentium fixas in memoria recordamur, aut ex earum similitudine talia fingimus, qualia nos ipsi, si vellemus atque possemus, etiam opere moliremur: aliter figurantes animo imagines corporum, aut per corpus corpora videntes; aliter autem rationes artemque ineffabiliter pulchram talium figurarum super aciem mentis simplici intelligentia capientes.

CAPUT VII

12. Verbum intus ex rebus in aeterna veritate conspectis concipimus et gignimus. Verbum amore concipitur sive creaturae sive Creatoris. In illa igitur aeterna veritate, ex qua temporalia facta sunt omnia, formam secundum quam sumus, et secundum quam vel in nobis vel in corporibus vera et recta ratione aliquid operamur, visu mentis aspicimus: atque inde conceptam rerum veracem notitiam, tanquam verbum apud nos habemus, et dicendo intus gignimus; nec a nobis nascendo discedit. Cum autem ad alios loquimur, verbo intus manenti ministerium vocis adhibemus, aut alicujus signi corporalis, ut per quamdam commemorationem sensibilem tale aliquid fiat etiam in animo audientis, quale de loquentis animo non recedit. Nihil itaque agimus per membra corporis in factis dictisque nostris, quibus vel approbantur vel improbantur mores hominum, quod non verbo apud nos intus edito praevenimus. Nemo enim volens aliquid facit, quod non in corde suo prius dixerit.

13. Quod verbum amore concipitur, sive creaturae, sive Creatoris, id est, aut naturae mutabilis, aut incommutabilis veritatis.

CAPUT VIII

Cupiditas et charitas quo differunt. Ergo aut cupiditate, aut charitate: non quo [PL42.968] non sit amanda creatura; sed si ad Creatorem refertur ille amor, non jam cupiditas, sed charitas erit. Tunc enim est cupiditas, cum propter se amatur creatura. Tunc non utentem adjuvat, sed corrumpit fruentem. Cum ergo aut par nobis, aut inferior creatura sit, inferiore utendum est ad Deum; pari autem fruendum, sed in Deo. Sicut enim te ipso, non in te ipso frui debes, sed in eo qui fecit te; sic etiam illo quem diligis tanquam te ipsum. Et nobis ergo et fratribus in Domino fruamur, et inde nos nec ad nosmetipsos remittere, et quasi relaxare deorsum versus audeamus. Nascitur autem verbum, cum excogitatum placet, aut ad peccandum, aut ad recte faciendum. Verbum ergo nostrum et mentem de qua gignitur, quasi medius amor conjungit, seque cum eis tertium complexu incorporeo, sine ulla confusione constringit.

CAPUT IX

14. In amore spiritualium verbum natum idem quod conceptum: secus in amore carnalium. Conceptum autem verbum et natum idipsum est, cum voluntas in ipsa notitia conquiescit, quod fit in amore spiritualium. Qui enim, verbi gratia, perfecte novit, perfecteque amat justitiam, jam justus est, etiamsi nulla existat secundum eam forinsecus per membra corporis operandi necessitas. In amore autem carnalium temporaliumque rerum, sicut in ipsis animalium fetibus, alius est conceptus verbi, alius partus. Illic enim quod cupiendo concipitur, adipiscendo nascitur. Quoniam non sufficit avaritiae nosse et amare aurum, nisi et habeat; neque nosse et amare vesci, aut concumbere, nisi etiam id agat; neque nosse et amare honores et imperia, nisi proveniant. Quae tamen omnia, nec adepta sufficiunt. Qui enim biberit ex hac, inquit, aqua, sitiet iterum (Joan. IV, 13). Ideoque et in Psalmo: Concepit, inquit, dolorem, et peperit iniquitatem (Psal. VII, 15). Dolorem vel laborem dicit concipi, cum ea concipiuntur quae nosse ac velle non sufficit, et inardescit atque aegrotat animus indigentia, donec ad ea perveniat, et quasi pariat ea. Unde eleganter in latina lingua parta dicuntur et reperta atque comperta, quae verba quasi a partu ducta resonant. Quia concupiscentia cum conceperit, parit peccatum (Jacobi I, 15). Unde Dominus clamat, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28): et alio loco, Vae praegnantibus et mammantibus in illis diebus (Id. XXIV, 19). Cum itaque ad partum verbi referret omnia vel recte facta vel peccata, Ex ore, inquit, tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis (Id. XII, 37): os volens intelligi, non hoc visibile, sed interius invisibile cogitationis et cordis.

CAPUT X

15. An sola notitia amata sit verbum mentis. Recte ergo quaeritur, utrum omnis notitia verbum, an tantum amata notitia. Novimus enim et ea quae odimus: sed nec concepta, nec parta dicenda sunt animo, quae nobis displicent. Non enim omnia quae quoquo modo tangunt, concipiuntur: sed alia [PL42.969] ut tantum nota sint, non tamen verba dicantur; sicut ista de quibus nunc agimus. Aliter enim dicuntur verba quae spatia temporum syllabis tenent, sive pronuntientur, sive cogitentur; aliter omne quod notum est, verbum dicitur animo impressum, quamdiu de memoria proferri et definiri potest, quamvis res ipsa displiceat; aliter cum placet quod mente concipitur. Secundum quod genus verbi accipiendum est quod ait Apostolus, Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3): cum secundum aliam verbi notionem dicant hoc et illi, de quibus ipse Dominus ait, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Verumtamen cum et illa quae odimus, recte displicent, recteque improbantur, approbatur eorum improbatio, et placet, et verbum est. Neque vitiorum notitia nobis displicet, sed ipsa vitia. Nam placet mihi quod novi et definio quid sit intemperantia; et hoc est verbum ejus. Sicuti sunt in arte nota vitia, et recte approbatur eorum notitia, cum discernit cognitor speciem privationemque virtutis, sicut aiere et negare, esse et non esse: attamen virtute privari atque in vitium deficere, damnabile est. Et definire intemperantiam, verbumque ejus dicere, pertinet ad artem morum: esse autem intemperantem, ad id pertinet quod illa arte culpatur. Sicut nosse ac definire quid sit soloecismus, pertinet ad artem loquendi: facere autem, vitium est quod eadem arte reprehenditur. Verbum est igitur, quod nunc discernere ac insinuare volumus, cum amore notitia. Cum itaque se mens novit et amat, jungitur ei amore verbum ejus. Et quoniam amat notitiam et novit amorem, et verbum in amore est, et amor in verbo, et utrumque in amante atque dicente.

CAPUT XI

16. Mentis se ipsam noscentis imaginem seu verbum genitum ipsi aequale esse. Sed omnis secundum speciem notitia, similis est ei rei quam novit. Est enim alia notitia secundum privationem, quam cum improbamus, loquimur. Et haec privationis improbatio speciem laudat, ideoque approbatur. Habet ergo animus nonnullam speciei notae similitudinem, sive cum ea placet, sive cum ejus privatio displicet. Quocirca in quantum Deum novimus, similes sumus: sed non ad aequalitatem similes, quia nec tantum eum novimus, quantum ipse se. Et quemadmodum cum per sensum corporis dicimus corpora, fit eorum aliqua similitudo in animo nostro, quae phantasia memoriae est: non enim omnino ipsa corpora in animo sunt, cum ea cogitamus; sed eorum similitudines: itaque cum eas pro illis approbamus, erramus; error namque est pro alio alterius approbatio: melior est tamen imaginatio corporis in animo, quam illa species corporis, in quantum haec in meliore natura est, id est, in substantia vitali, sicuti animus est: ita cum Deum novimus, quamvis meliores efficiamur quam eramus antequam nossemus, maximeque cum eadem notitia etiam placita digneque amata verbum est, fitque aliqua Dei similitudo illa notitia: tamen inferior est, quia in inferiore natura est; creatura quippe [PL42.970] animus, Creator autem Deus. Ex quo colligitur, quia cum se mens ipsa novit atque approbat, sic est eadem notitia verbum ejus, ut ei sit par omnino et aequale, atque identidem: quia neque inferioris essentiae notitia est, sicut corporis; neque superioris, sicut Dei. Et cum habeat notitia similitudinem ad eam rem quam novit, hoc est, cujus notitia est; haec habet perfectam et aequalem, qua mens ipsa, quae novit, est nota. Ideoque et imago et verbum est, quia de illa exprimitur, cum cognoscendo eidem coaequatur, et est gignenti aequale quod genitum est.

CAPUT XII

17. Cur sicut notitia mentis est proles, non etiam amor partus ejusdem sit. Solutio quaestionis. Trinitatis imago, mens cum sua ipsius notitia et amore. Quid ergo amor? non erit imago? non verbum? non genitus? Cur enim mens notitiam suam gignit, cum se novit; et amorem suum non gignit, cum se amat? Nam si propterea est notionis suae causa, quia noscibilis. est; amoris etiam sui causa est, quia est amabilis. Cur utrumque itaque non genuerit, difficile est dicere. Haec enim quaestio etiam de ipsa summa Trinitate, omnipotentissimo creatore Deo, ad cujus imaginem homo factus est, solet movere homines, quos veritas Dei per humanam locutionem invitat ad fidem, cur non Spiritus quoque sanctus a Patre Deo genitus vel creditur vel intelligitur, ut filius etiam ipse dicatur? Quod nunc in mente humana utcumque investigare conamur, ut ex inferiore imagine, in qua nobis familiarius natura ipsa nostra, quasi interrogata respondet, exercitationem mentis aciem ab illuminata creatura ad lumen incommutabile dirigamus: si tamen veritas ipsa persuaserit, sicut Dei Verbum Filium esse nullus christianus dubitat, ita charitatem esse Spiritum sanctum. Ergo ad imaginem illam, quae creatura est, hoc est, ad rationalem mentem diligentius de hac re interrogandam considerandamque redeamus, ubi temporaliter existens nonnullarum rerum notitia, quae antea non erat, et aliquarum rerum amor, quae antea non amabantur, distinctius nobis aperit quid dicamus: quia et ipsi locutioni temporaliter dirigendae, facilior est ad explicandum res quae in ordine temporum comprehenditur.

18. Primo itaque manifestum sit, posse fieri ut sit aliquid scibile, id est, quod sciri possit, et tamen nesciatur: illud autem fieri non posse, ut sciatur quod scibile non fuerit. Unde liquido tenendum est quod omnis res quamcumque cognoscimus, congenerat in nobis notitiam sui. Ab utroque enim notitia paritur, a cognoscente et cognito. Itaque mens cum se ipsam cognoscit, sola parens est notitiae suae: et cognitum enim et cognitor ipsa est. Erat autem sibi ipsa noscibilis, et antequam se nosset: sed notitia sui non erat in ea, cum se ipsa non noverat. Quod ergo cognoscit se, parem sibi notitiam sui gignit: quia non minus se novit quam est, nec alterius essentiae est notitia ejus, non solum quia ipsa novit, sed etiam quia se ipsam, [PL42.971] sicut supra diximus. Quid ergo de amore dicendum est, cur non etiam cum se amat, ipsum quoque amorem sui genuisse videatur? Erat enim amabilis sibi, et antequam se amaret, quia poterat se amare: sicut erat sibi noscibilis, et antequam se nosset, quia poterat se nosse. Nam si non sibi esset noscibilis, nunquam se nosse potuisset: ita si non sibi esset amabilis, nunquam se amare potuisset. Cur itaque amando se non genuisse dicatur amorem suum; sicut cognoscendo se genuit notitiam suam? An eo quidem manifeste ostenditur hoc amoris esse principium, unde procedit: ab ipsa quippe mente procedit: quae sibi est amabilis antequam se amet; atque ita principium est amoris sui, quo se amat: sed ideo non recte dicitur genitus ab ea, sicut notitia sui qua se novit, quia notitia jam inventum est, quod partum vel repertum dicitur, quod saepe praecedit inquisitio eo fine quietura? Nam inquisitio est appetitus inveniendi, quod idem valet si dicas, reperiendi. Quae autem reperiuntur, quasi pariuntur: unde proli similia sunt; ubi, nisi in ipsa notitia? Ibi enim quasi expressa formantur. Nam etsi jam erant res quas quaerendo invenimus, notitia tamen ipsa non erat, quam sicut prolem nascentem deputamus. Porro appetitus ille, qui est in quaerendo, procedit a quaerente, et pendet quodam modo, neque [PL42.972] requiescit fine quo inteditur, nisi id quod quaeritur inventum quaerenti copuletur. Qui appetitus, id est, inquisitio, quamvis amor esse non videatur, quo id quod notum est, amatur; hoc enim adhuc ut cognoscatur agitur: tamen ex eodem genere quiddam est. Nam voluntas jam dici potest, quia omnis qui quaerit invenire vult; et si id quaeritur quod ad notitiam pertineat, omnis qui quaerit nosse vult. Quod si ardenter atque instanter vult, studere dicitur: quod maxime in assequendis atque adipiscendis quibusque doctrinis dici solet. Partum ergo mentis antecedit appetitus quidam, quo id quod nosse volumus quaerendo et inveniendo, nascitur proles ipsa notitia: ac per hoc appetitus ille quo concipitur pariturque notitia, partus et proles recte dici non potest; idemque appetitus quo inhiatur rei cognoscendae, fit amor cognitae, dum tenet atque amplectitur placitam prolem, id est, notitiam, gignentique conjungit. Et est quaedam imago Trinitatis, ipsa mens, et notitia ejus, quod est proles ejus ac de se ipsa verbum ejus, et amor tertius, et haec tria unum atque una substantia. Nec minor proles, dum tantam se novit mens quanta est: nec minor amor, dum tantum se diligit quantum novit et quanta est.

תגובות הקוראים

הפניות

Fons: Patrologia Latina, t. 42, coll. 946-972 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
פורסם על ידי: Rodion Vlasov
תאריך יצירת הדף: 2026-11-22, עדכון: 2026-11-22