CLXVII. JUL. Deinde cum in testamentis agi ea, quae sunt promissa, conspicimus; praesentis vitae inter ludicra omnino omnia bona malaque numeramus, fidem pollicitationis Dei de magnitudine in nos charitatis illius aestimantes. Neque enim confutabit spem nostram aeternorum frustratio commodorum; quandoquidem vadem beatitudinis futurae Dei charitatem tenemus, quae effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis: id est, per dona sancti Spiritus, amorem suum Deus circa genus probavit humanum.

AUG. Non vis esse inter haec dona, etiam non peccare: sed confidens in virtute tua, hoc tibi tu ipse vis dare. Noli irasci obsecro: Maledictus omnis qui spem habet in homine (Jerem. XVII, 5).

CLXVIII. JUL. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.

AUG. Restituet plane etiam hoc ipsum, ut fideles sint; quia fidem gentium promisit Abrahae: et quidam magnus fidelis dicit, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25).

CLXIX. JUL. Qui enim Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, per quem nos operatione sancti Spiritus consecravit, procul dubio cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32). Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est (Id. V, 6)?

AUG. Testimonia divina commemoras, quibus vester error evertitur. Non enim dictum est, Christus etiam pro impiis; sed, pro impiis, inquit, mortuus est. Ut autem et ipse alibi confessus es, etiam pro parvulis mortuus est: et tamen, qua fronte nescio, transiisse in eos originaliter impietatem primi hominis negas. Quomodo ergo pertinent ad eum, qui pro impiis mortuus est?

CLXX. JUL. Vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. Commendat autem Deus charitatem suam in nobis: quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi [PL45.1214] erimus per eum ab ira. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ejus. Non solum autem hoc, sed et gloriantes in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus (Rom. V, 7, etc.). Aperuit quanta totum Christus pietate gessisset, qui mori dignatus est pro nihil boni merentibus.

AUG. Haec verba tua sic temperata sunt, ut etiam parvulos tangere videantur; quoniam et ipsos nihil boni meruisse conceditis, quos nihil boni egisse fatemini: sed Apostolus non ita locutus est, qui dixit, Christum pro impiis et peccatoribus mortuum fuisse. Frustra ergo tu magnam Christi misericordiam extenuandam putasti: ille enim pro male merentibus mortuus est: a quo tanto beneficio Salvatoris parvulos separatis, quoniam salvos eos dicitis: ille autem dicit, Non est opus sanis medicus (Matth. IX, 12): non est ergo opus parvulis Christus, quibus utique secundum vos non est Jesus: quibus autem opus est, his procul dubio est Jesus. Sed discedite, maligni: opus est parvulis. Et ipsos ergo a peccatis eorum salvos facit, quoniam propterea tale nomen accepit: ubi angelus dixit, Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Id. I, 21).

CLXXI. JUL. Quippe qui rationem et legem criminum amore calcaverant, euntes post desideria sua, quae ipsa conscientia, cujus est maxima vis, castigabat. Verum quia constabat, etiam Prophetas propter justitiam crebro mortis enituisse contemptu, et plurimos pro magnis quibusque rebus dignitatisque insitae fulgore rutilantibus securo ad interitum animo cucurrisse, ne non singularitas virtutis Christi dilucidior ejusmodi esset exemplis, intulit Apostolus, per quod ostenderet charitatem et fortitudinem illius unico eminere fastigio: Assentio et ego, licet raro, licet vix, tamen pro rebus justis et bonis mori elegisse nonnullos; sed illis negotiorum dignitas, id est, ipsarum rerum pro quibus dimicaverant claritudo, periculorum temperavit dolorem: Christus autem nihil habuit quod amaret in studiis impiorum, et pro his qui erant propria voluntate deformes, non est aspernatus impendi: apparet autem illum omnium virtutibus antecellere; quia etsi in tolerantia paucos, in causa tamen nullos potest habere consortes. Nihil igitur de ejus munificentia desperemus: quia si pro nobis mortuus est cum adhuc essemus peccatores; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus per eum ab ira.

AUG. Nolite ergo eximere parvulos de numero peccatorum: quia et pro ipsis mortuum fatemini Christum.

CLXXII. JUL. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus, per operam videlicet [PL45.1215] Mediatoris; debemus percipere animo sempiterna gaudia, et non solum salutem sperare, sed etiam gloriam.

AUG. Rogo te, attende quod dicit Apostolus, propter quod factum est ut de primo homine loqueretur: de reconciliatione agebat, quam tu quoque per mediatorem Christum ex inimicitiis, quas cum Deo habuimus, factam esse concedis. Ecce vide verba Apostoli: Justificati igitur ex fide, inquit, pacem habeamus ad Deum, per Dominum nostrum Jesum Christum. Et paulo post: Si enim Christus, cum infirmi essemus, adhuc juxta tempus pro impiis mortuus est. Item paulo post: Commendat autem, inquit, charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est: multo magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Adhuc attende: Si enim cum inimici essemus, inquit, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Hanc reconciliationem, quam toties commendavit, etiam in novissimo posuit, dicens, Per quem et nunc reconciliationem accepimus: ac deinde intulit, Propter hoc, sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum (Rom. V, 1-12). Sicut ergo per hunc unum inimicitiae, sic per unum Christum reconciliatio. Quisquis igitur a peccato in quo inimicitiae factae sunt, liberos esse parvulos dicit, profecto eos negat ad hanc reconciliationem, propter quam Christus mediator factus est, pertinere: proinde separat eos et a justificatione quae fit in Christi sanguine, cujus fundendi causa, quando eum bibendum commendavit, nulla nisi in remissionem dicta est peccatorum (Matth. XXVI, 28). Unde fit consequens, ut parvulis peccata non habentibus mors Christi nihil prosit omnino: per hanc enim reconciliati sumus Deo, cum inimici essemus; quod parvuli, secundum vos, non fuerunt. Ut enim propter hanc reconciliationem moreremur peccato, in quo inimicitiae fuerunt; quicumque baptizati sumus in Christo, sicut idem dicit apostolus, in morte illius baptizati sumus. Ad haec autem verba ut perveniret: Si enim mortui sumus, inquit, peccato, quomodo vivemus in eo? Statimque ut ostenderet mortuos nos esse peccato: An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 2, 3)? Ubi est libertas et fortitudo animi vestri? Quare timetis dicere, quod credere non timetis, parvulos in Christo baptizari non oportere, quos peccatum, cui moriantur, dicitis non habere?

CLXXIII. JUL. Propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Id. V, 12). Ad edomandam superbiam Judaeorum, qui sibi necessariam peccatorum veniam non tantum, quantum Gentilibus aestimabant, [PL45.1216] praerogativa legis sanctitatem suo generi vindicantes; in morbum humanae conversationis invadit, et multitudinem delinquentium retro petit: ut quantum dominationis in hoc mundo iniquitas occupaverit, antiquitatis ipsius prodat auctoritas; quamque multa et veternosa crimina, ab obscenitate praecedentium per manus mutuae imitationis posteris tradita, Christi gratia sustulisset, ostenderet. Atque ob hoc recordationem facit primi hominis; non a quo peccatum coeperat, constat enim prius mulierem deliquisse; sed qui per privilegium sexus, magisterium occupasset delicti: per hunc ergo, intravit peccatum, et per peccatum mors, sine dubio illa quae peccatoribus, id est, aeterna, promittitur: et ita, inquit, in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Aperuit prorsus qualiter haec mors transiisset ad posteros, ob imitationem scilicet, non generationem.

AUG. Jam quidem responsum est tibi, cur non mulierem nominaverit, ex qua fuit initium peccati, sed unum hominem; aut ut ipsa quoque in illo intelligeretur propter unam carnem, aut quod a viro incipit generatio, per quam volebat ostendere in mundum intrasse peccatum. Sed homines, qui dicitis mortem quae in peccato est, ob imitationem, non generationem, ad posteros transiisse, cur non aperte dicitis baptizari in Christo Jesu parvulos non debere? Si enim baptizandi sunt in Christo, quoniam quicumque baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizantur; procul dubio peccato et ipsi moriuntur: hinc quippe probavit Apostolus, peccato nos esse mortuos, quia in morte Christi baptizati sumus. Cum enim dixisset, Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? mox ut ostenderet mortuos nos esse peccato, An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus? Quisquis igitur peccatum non habet, non est cui moriatur in Baptismo: quisquis autem, cum baptizatur, non peccato moritur, non baptizatur in morte Christi; ac per hoc, non baptizatur in Christo. Quid tergiversamini? Libere aperite inferos vestros: libere ad vos intrent, qui nolunt in delicto mortuos, in Baptismo vivificari parvulos suos.

CLXXIV. JUL. Postquam enim dixerat, in omnes homines pertransiit; subdidit statim, in quo omnes peccaverunt: hoc, in quo omnes peccaverunt, nihil aliud indicat, quam quia omnes peccaverunt, secundum illud Davidicum: In quo corrigit adolescentior viam suam? id est, quomodo corrigit viam suam? In custodiendo sermones tuos (Psal. CXVIII, 9). In eo ergo corrigi dicitur, per quod et corrigitur. Ita et Apostolus in eo dixit pertransiisse mortem, in quo omnes propria voluntate peccaverunt: non ut hoc, in quo, aut Adam, aut peccatum videatur ostendere; sed in quo omnes peccantes intelligatur exprimere.

AUG. Aperi oculos: in Adam omnes moriuntur, in quo si non sunt mortui parvuli, nec in Christo vivificantur, [PL45.1217] utquid cum eis ad Baptismum vivificatoris et salvatoris simulatione damnabili curritis, quos vivos sanosque clamando vivificari sanarique non vultis?

CLXXV.---JUL. Omnes autem pro multis poni, innumera Scripturarum exempla testantur, secundum illud, Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: et post pauca, Qui devorant, inquit, plebem meam, sicut cibum panis (Psal. XIII, 3, 4); ostendens ab illis omnibus, quos malum pronuntiaverat operari, hanc plebem fuisse discretam. In Evangelio refertur, Et clamabat omnis populus: Crucifige! crucifige (Matth. XXVII, 23, et Luc. XXIII, 21)! Et tamen generalitate verbi hujus nequaquam aut Apostoli, aut Nicodemus, aut sanctae mulieres includuntur. Hic ipse Apostolus, quos nunc dixit omnes, paulo post multos nominat.

AUG. Ad hoc jam responsum est, non repugnare omnibus multos, quia ipsi omnes non pauci, sed multi sunt. Et quod de Psalmo commemorasti, Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; prorsus verum est: filios quippe hominum, qui declinaverunt omnes, discrevit a filiis Dei, quos non declinantes devorabant; Deus enim respexit super filios hominum: hi omnes declinaverunt; ab eis quippe excepti sunt filii Dei. Ex his ergo declinantibus omnibus filiis hominum, erat etiam ille omnis populus qui clamabat: Crucifige! crucifige! Ad hunc quippe populum nullo modo illi, qui jam in Christum crediderant, pertinebant. Hinc te exue, si potes, quod unus pro omnibus mortuus est; et aude dicere, non omnes mortuos, pro quibus mortuus est Christus; cum statim tibi Apostolus fauces premat, et opprimat audacissimam vocem, quid sequeretur ostendens, et dicens, Ergo omnes mortui sunt. Noli sic laudare Apostolum; noli sic exponere, ut nolis audire, Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14, 15). In hos omnes cum peccato mors pertransiit, per illum in quo omnes moriuntur: ibi sunt et parvuli, quia et pro ipsis Christus mortuus est: qui propterea pro omnibus mortuus est, quia omnes mortui sunt. Quidquid argumenteris, quidquid tergiverseris, quidquid apostolicorum verborum coneris evertere sive pervertere, a morte quae in peccato est, parvulos non ostendis immunes: quia et pro eis Christum mortuum negare non audes.

CLXXVI. JUL. Quid ergo egerimus appareat; omnes, plurimos Apostolus dixit; quos ideo ait obnoxios morti, quoniam voluntate propria peccaverunt. Non igitur originale, sed voluntarium crimen accusat: et revera nihil aliud indicant verba, si eorum fides et proprietas expendatur. Nam si peccatum crederet ad posteros generatione transiisse, id est, ad eos qui ibi non fuerant, ab illo fuisse jaculatum, falsissime omnes peccasse pronuntiaret.

AUG. Possem tibi dicere, Quomodo secuti sunt posteri Adam peccantis exemplum, qui non ibi fuerunt, [PL45.1218] nec ipsum peccatum vel viderunt, vel audierunt, vel crediderunt? Sed non hoc dico: »Fuit enim Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt: propter quod in illo omnes moriuntur« (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XV, 24). Apostolum audiapertissime loquentem, non te tortuosissime garrientem.

CLXXVII. JUL. Quod enim unus facit, et ad alios dirigit, non vere hoc omnes fecisse dicuntur: aut enim pertransiit ad eos, et ipsi non peccaverunt; aut ipsi peccaverunt, quo sermone negotium operationis exprimitur, et ad eos non pertransiit nisi imitatione sola.

AUG. Si quis intemperantia sibi podagram faciat, eamque transmittat in filios, quod saepe contingit; nonne recte dicitur, in eos illud vitium de parente transiisse? Ipsos quoque hoc in parente fecisse, quoniam quando ipse fecit, in illo fuerunt; ac sic ipsi atque ille adhuc unus fuerunt? fecerunt ergo, non actione hominum, sed ratione jam seminum. Quod ergo aliquoties invenitur in corporis morbis, hoc in illo unius primi genitoris antiquo magnoque peccato, quo natura humana universa vitiata est, factum esse noverat, qui lucidissima locutione, quam vos conamini tenebrare, dicebat, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines petransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Gratiam quippe Christi commendare intenderat, a contrario formam constituens, et regenerationis principem principi generationis opponens.

CLXXVIII. JUL. Illud autem quod te opponere credidisti, vel in isto libro, cui nunc respondeo, vel in his quos ad Marcellinum scripseras, tum transiisse peccatum, »quando omnes homines,« ut tuis verbis utar, »ille unus fuerunt« (De Peccatorum Meritis, et Remissione, lib. 1, n. 11); sine difficultate veritas deterit, et irrisioni cujusce prudentis exponit. Nam tali argumento praeter impietatem tuam nihil aliud indicatur; impietatem, inquam, qua credis ita esse animarum traducem, in Tertulliani olim et Manichaei profanitate damnatam, sicut est etiam corporum tradux: quod tam nefarium est, ut cum a nobis in ea epistola, quam ad Orientem misimus, vobis fuisset objectum, tu in his libris, quos nuper ad Bonifacium misisti, negando a te propulsare coneris. Ais enim, »Dicunt autem nos animarum traducem confiteri; quod in cujus libris legerint nescio« (Contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 3, n. 26): ut a te videlicet nihil dici tale dejeres. Porro, ut falsitas tua tuorum verborum collatione prodatur, quomodo traducem animarum, profanam revera opinionem, tuis dicis sensibus non teneri; cum profitearis, [PL45.1219] omnes homines illum unum fuisse? Si enim non credis partem animae seminibus illigatam; quo ore scribis, omnes homines Adam solum fuisse, cum homo utique nisi anima et corpus simul esse non possit?

AUG. Putas hominem non posse dici solum hominis corpus: cum scias ipsum Filium Dei unicum, Dominum nostrum Jesum Christum, sub Pontio Pilato crucifixum, et sepultum, sicut tota ejus Ecclesia confitetur, et haereses multae, in quibus et vestra est; et tamen solum corpus Christi sepultum est. Debuit ergo secundum te Jesus Christus Filius Dei unicus Dominus noster non dici sepultus; quoniam non ex solo corpore, sed ex Verbo Dei et anima rationali et corpore est Christus Dei Filius unicus Dominus noster: sed cum venisset ad haec verba confessio, Sub Pontio Pilato crucifixus est; subjici debuit, et corpus ejus sepultum. Nec de ipso primo homine, de quo agitur, dicere Scriptura debuit, Finxit Deus hominem pulverem terrae (Gen. II, 7): quia solum hominis corpus ex terra est. Ipsum denique Deum errasse clamate, qui mortem minando, dixit homini, Terra es, et in terram ibis (Id. III, 19): cum potius ex tua doctrina debuerit dicere, Terra est corpus tuum, et in terram ibit. Quia ergo »fuit Adam, et in illo fuimus omnes« (Ambr., lib. 7, in Luc. XV, 24), quod ante nos catholici doctores secundum Scripturas sanctas in sancta Ecclesia didicerunt, atque docuerunt; ideo dixi, »Omnes ille unus fuerunt;« quia et illi duo, masculus et femina, non jam duo erant, sed una caro (Matth. XIX, 6). Et ego de omnibus genitis dixi, quoniam quando peccatum est, omnes ille unus fuerunt: nondum quippe inde fuerat ullus in matrem seminatione transfusus; et utique filii a viris transfunduntur in feminas. Et qualibet ergo, et quantalibet parte, omnes qui ex illo nati sunt, ille unus fuerunt, sive secundum solum corpus, sive secundum utramque hominis partem; quod me nescire confiteor, nec me pudet, ut vos, fateri nescire quod nescio: nec ideo tamen nescio, de omni homine scriptum esse, Homo vanitati similis factus est; dies ejus velut umbra praetereunt (Ps. CXLIII, 4); quia et alibi eadem sancta Scriptura dicit, Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens (Ps. XXXVIII, 6): quod justo Deo creante non fieret, si peccatum originale non esset.

CLXXIX. JUL. Deinde etiamsi hoc solum ad carnem referas; nec sic potest haec intelligentiae tuae fatuitas excusari, qua dicis, »Omnes ille unus fuerunt;« cum eo tempore quo peccavit Adam, jam duo essent homines, non unus, id est, ipse et uxor ejus; de quorum substantia, non culpa, genus hominum, secundum quod Deus instituerat, pullulavit.

AUG. Jam dixi, et ecce iterum dico: ego de his dixi, »Omnes ille unus fuerunt,« quos fuerat seminaturus, id est, generaturus Adam. Ex illo ergo uno principaliter erant tracturi nascentes originale peccatum, [PL45.1220] qui genuit. Illa autem (qua conjuncta duo fuerunt) quod excepit, concepit, peperitque posterior quamvis peccaverit prior. Unde et sancta Scriptura in lumbis patris Abraham dicit fuisse filios Levi, et in illo a sacerdote Melchisedech fuisse decimatos (Hebr. VII, 5-10): ad Hebraeos Epistolam lege, et linguam corrige.

CLXXX. JUL. Denique Abeli filio parentum peccatum nihil nocuisse, sanctitas ejus Scripturis omnibus celebrata testatur.

AUG. Cur ergo non ipsum posuit Apostolus imitandum, qui primus justus fuit; sed cum de duobus hominibus ageret, quorum unus in condemnationem mitteret, alter in justificationem, Adam dixit et Christum? Si autem Abel legem non habebat in membris repugnantem legi mentis (Rom. VII, 23), quam sicut justus debellabat interiore certamine, et si caro ejus non concupiscebat adversus spiritum (Galat. V, 17), nihil ei nocuerat peccatum parentum. Sed quisquis talem dicit fuisse Abel, dicat eum carnem non habuisse peccati: cum procul dubio Dominus Christus non habuisset similitudinem carnis peccati, nisi aliorum omnium hominum esset caro peccati.

CLXXXI. JUL. E regione Cain, invidus, parricida, de eadem natura progenitus, non eadem voluntate provectus, excarnificante animum tremore vastatur. Ergo in hunc mundum peccatum intrasse per unum, Apostolus dixit, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines mortem pertransisse qui peccaverunt: quae sententia catholico dogmati conveniens, nihil vobis impertit auxilii.

AUG. Mortem cum peccato pertransisse ostendit Apostolus, dicendo, Et ita in omnes homines pertransiit. Propter hoc et infantes cum baptizantur, eruuntur de potestate tenebrarum: alioquin cum magna injuria Dei, sicut jam diximus, et saepe dicendum est, exorcizatur et exsufflatur imago Dei, si non ibi ille exorcizatur et exsufflatur princeps mundi, qui mittitur foras (Joan. XII, 31), ut sit illic habitatio Spiritus sancti. Scelus autem quod fecit Cain, ad originis causam non pertinet, quoniam voluntate commissum est.

CLXXXII. JUL. His enim est ordinata verbis, quibus exemplum praecedens, et studium sequens imitantis ostenditur.

AUG. Jam tibi dictum est: Abel ergo ei debuit opponi a contraria parte, non Christus.

CLXXXIII. JUL. Caeterum si generationem peccato aut infectam, aut obnoxiam voluisset ostendere; non dixisset per unum hominem intrasse peccatum, sed per duos.

AUG. Jam responsum est. Nihil dicis, et tamen dicis et dicis, quoniam rectum non potes invenire quod dicas.

CLXXXIV. JUL. Nec dixisset, In eo transiit mors, [PL45.1221] in quo omnes peccaverunt; sed, In eo in quo de primi hominis et de primae mulieris diabolica voluptate et carne fluxerunt: quod si pronuntia visset; non vestrum dogma firmasset, sed omnes suas sententias subruisset Apostolus. Ergo peccantium voluntatem et peccati accusat exemplum: ac per hoc, vos et ratio depraeliatur, et Paulus.

AUG. Ergo in Abel primo justo ponere debuit justificationis exemplum, sicut in Adam primo peccatore positum putatis esse peccati. Cur enim nos pigeat eadem tibi respondere, cum te non pudeat eadem toties frustra repetere?

CLXXXV. JUL. Usque ad legem enim peccatum in hoc mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset; sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri (Rom. V, 13 et 14). Qualitatem peccati appellationum varietate discernit, ut aliud ostendat esse peccatum, aliud praevaricationem; vultque in hoc duntaxat loco, omnem quidem praevaricationem peccatum videri, non omne autem peccatum praevaricationem; ut per vocabulum praevaricationis peccato crescat invidia, magisque rei esse videantur, qui fuerint praecepta transgressi, quam qui sine legis admonitu rationis ingenitae dissimulatione deliquerint. Ante eam ergo legem, quae per Moysen data est, et consignata litteris, cujus sanctione actuum forma praescripta est, quam ignorare populo sub ea degenti non licuit, medium illud tempus inter Adam et Moysen, mortales varia studiorum pravitate pollutos, peccati Apostolus, non praevaricationis accusat.

AUG. Quid est ergo, Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae? Quomodolibet enim distinguatis, contra vos dixisse Apostolus invenitur. Nam si, Regnavit mors et in eos qui non peccaverunt, distinxeritis; quomodo sit justum, nisi propter originale peccatum? Et ideo tanquam quaereretur, quare regnaverit et in eos qui non peccaverunt: responsio reddita est, In similitudinem praevaricationis Adae; id est, non propter sua propria peccata, sed quoniam sui similes genuit praevaricator Adam; sicut exposuerunt haec verba etiam qui ante nos catholici doctores fuerunt. Quamvis enim peccatum illud primum atque unum, quod per unum hominem intravit in mundum, commune sit omnium, propter quod dictum est, In quo omnes peccaverunt; tamen sua propria parvuli peccata non habent. Et ideo de illis etiam hoc veraciter dici potuit, quod non peccaverunt; sed regnavit in eos mors in similitudinem, ut dictum est, praevaricationis Adae. Si autem, Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non peccaverunt, in similitudinem [PL45.1222] praevaricationis Adae, id est, et in eos qui peccaverunt quidem, sed non in similitudinem praevaricationis Adae peccaverunt; neminem secundum vos invenitis, quia omnes qui peccaverunt in similitudinem ejus peccasse, id est, exemplum ejus secutos esse contenditis. Fovea igitur vulpeculae ex utraque parte conclusa est: non est qua intret, ut lateat; aut si jam ibi latebat, non est qua exeat, ut evadat.

CLXXXVI. JUL. Ut quibus lex data non est, intelligantur non esse praecepta trangressi; rei autem convincantur, quoniam negligentes rationem, quam proprii in unoquoque protestantur affectus, vel humanae societatis vel pudoris jura temeraverint; atque ideo mutua quidem imitatione, non tamen legis, quae necdum lata erat, dicuntur transgressione peccasse. Usque ad legem ergo peccatum fuit, non praevaricatio: post legem autem, non solum peccatum, sed etiam praevaricatio. Regnavit autem mors aeterna, quam Adae, si peccasset, adscripturum se Deus spoponderat. Igitur illa mors peccato debita, mors poenalis, regnavit et ante legem, in eos qui peccaverunt, sicut in Sodomitis, et his qui diluvii tempore propter iniquitatem, voluntariam tamen, vel varia sunt aetate consumpti, regnavit: et post legem, in his quos reos praevaricationis invenit.

AUG. Quoniam mortem nisi aeternam non vis esse poenalem; si mors poenalis non est, quae a corpore animam separat, cur eam timet natura, quam sic laudas, ut neges esse vitiatam? Quid causae est ut infans ubi paululum ab infantia progredi coeperit, jam formidet occidi? Cur non ita ut in somnum, sensus est proclivis in mortem? Cur magni habentur qui mortem non metuunt, hique tam rari sunt? Cur etiam ipse qui concupiscentiam se dixit habere dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23), non vult tamen spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4)? Utquid Petro dictum est de ipso glorioso fine, Alter te cinget, et feret quo tu non vis (Joan. XXI, 18)? Si ergo frustra mors timetur, ipse timor ejus est poena: si autem anima separari a corpore naturaliter non vult, ipsa mors poena est, quamvis eam in usum bonum gratia divina convertat.

CLXXXVII. JUL. Quoniam ea judicante justitia, quae non imputat peccatum, nisi a quo liberum est abstinere, hi qui sine lege peccaverunt, sine lege judicabuntur, et hi qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12). Quod autem ait Apostolus, Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae; fecit translucere quod senserat, id est, Judaeos sub lege peccantes similiter ut Adam praevaricatos fuisse definiens, quia et illi primo homini, licet non libris, auribus tamen commendata lex fuerat abstinendi a gustu arboris: in quo obedientiae exploratio fuit; de qua contra praeceptum edendo, praevaricationis crimen incurrit. Ergo et post datam legem ministerio Moysi, peccans populus, in similitudinem praevaricationis Adae deliquisse convincitur; [PL45.1223] quia, ita ut ille, legis transgressione peccabat: in media autem aetate duarum legum, primae datae, non scriptae, secundae vero et latae et litteris traditae, qui peccaverunt, non a peccato ostenduntur alieni, sed non in similitudinem praevaricationis Adae, quia legem non acceperant, perhibentur errasse.

AUG. Ubi negas similitudinem praevaricationis Adae, te ipse convincis, quod hi qui sine lege peccaverunt, non primi hominis exemplo sunt rei: non est igitur imitatio, sed generatio, qua per peccatum mors in omnes homines pertransiit. Neque enim, si tam prolixa tempora quae ante legem fuerunt, transiluisset haec mors, quae per peccatum primi hominis intravit in mundum, et a Judaeis serpere inciperet, qui praevaricatores legis effecti sunt, ut servaret similitudinem praevaricationis Adae, diceretur de illa, Per unum hominem intravit, et per omnes homines pertransiit. Cui enim, non dico stulto, sed fatuo, persuadebitis, mortem per unum hominem intrasse, et per omnes homines pertransisse; quam dicitis tot gentes et tot saecula praetermisisse, et ad eos qui legem acceperant, intactis caeteris, pervenisse, cum et in eos mortem regnasse dicatis, qui non in similitudine praevaricationis Adae, sed sine praevaricatione, quia sine lege, peccaverunt? Prorsus non est unde vestrum corrigatis errorem, nisi redeatis ad catholicam fidem, quae homini primo principi generationis hominem secundum principem regenerationis opponit.

CLXXXVIII. JUL. Qui Adam forma dicitur futuri, id est, Christi: verum forma a contrario, ut sicut ille peccati, ita hic justitiae forma credatur. Sed sicut incarnatio Christi, justitiae fuit forma, non prima, sed maxima; quia et antequam Verbum caro fieret, ex ea fide quae in Deum erat, et in Prophetis et in multis aliis sanctis fulsere virtutes; veniente autem temporum plenitudine, exacta in Christo justitiae norma resplenduit, et qui praedictus fuerat pater futuri saeculi, tam praecedentium sanctorum, quam etiam sequentium remunerator eminuit:

AUG. Agnoscimus haeresim vestram: definivit enim Pelagius, quod non ex fide incarnationis Christi antiqui vixerint justi; quia videlicet nondum in carne venerat Christus. Cum profecto id futurum non praenuntiassent, nisi priores utique credidissent. Sed in hanc absurditatem cecidistis, dum defenditis esse potuisse per naturam legemque justitiam: utrumlibet autem si verum est, ergo Christus gratis mortuus est.

CLXXXIX. JUL. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.

AUG. Unde ergo non prima, sed maxima? quandoquidem propter exordium generis humani, non negas primam, nec invenis cur dicas maximam, nisi fatearis tanto gravius Adam peccasse, quanto ibi major non peccandi facilitas erat, ubi vitiata natura nondum erat, nec lex peccati in membris repugnabat legi mentis: cum qua poena omnis homo nascitur, periturus in aeternum, si non renascatur; et perditus, nisi [PL45.1224] ab eo quaesitus inveniatur, qui venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10).

CXC. JUL. Maximam autem dico, non quia diabolum magis reum fuisse diffitear: sed quia cum institutionis ratio peteretur, accomodatius Apostolus hominis, quem plurimum successio humanitatis aspexit, quam aeriae substantiae fecerit mentionem. Verum in ipsa humanitate primam mulierem deliquisse constabat; sed quia patrum in omnibus efficacior est et major auctoritas, eum dixit formam fuisse peccati, non a quo coepit delictum, sed qui per potestatem sexus virilis, magis fuisse probatur imitabilis. Vides nempe, ut consequentia intellectus veritatem sibi inesse testetur.

AUG. Non imitationem imitationi, sed regenerationem generationi opposuisse Apostolum, ipsa Christi forma demonstrat; qui homini primo homo secundus opponitur. Si ergo non pertinent ad justitiam Christi, qui renascuntur; non pertinent ad peccatum Adae, qui nascuntur; et non est Christus forma a contrario: sed quia forma est, procul dubio sicut renati ad justitiam Christi transeunt, etiam parvuli, quamvis operari justitiam non valentes; ita cum transitu peccati ex Adam nati sunt, sive nascuntur, quamvis nec peccatum adhuc valeant operari. Agnosce formam, et noli esse contradictione deformis.

CXCI. JUL. Nunc intuere, quantum a tua expositione discordent, ut caetera ejusdem loci, ita illa verba, quibus Apostolus pronuntiat, etiam in eos regnasse mortem, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est forma futuri. Si enim de naturali peccato ageret, de quo dixerat, ut videtur tibi, In quo omnes peccaverunt: qui essent hi, quos statim pronuntiat, non solum in praevaricatione Adae? sed ne in similitudine quidem culpae illius obnoxios deprehendi?

AUG. Sed tu sic intelligis, qui non intelligis: Apostolus autem rationem reddidit, quare mors regnaverit et in eos qui non peccaverunt, addendo et dicendo, in similitudinem praevaricationis Adae; id est, propterea regnasse ostendens mortem et in eos qui non peccaverunt, quoniam quamdam similitudinis formam ex Adae praevaricatione traxerunt. Adam quippe induunt qui nascuntur, sicut Christum induunt qui renascuntur.

CXCII. JUL. Regnavit, inquit, mors etiam in eos qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae: vides eum distinctionem fecisse perspicuam, inter eos qui similiter ut Adam, et eos qui dissimiliter erraverant.

AUG. Si dissimiliter erraverant, ubi est ergo imitationis exemplum? Regenerationem redde generationi, non imitationem imitationi; et invenies formam, quam commendavit Apostolus veritatis, non quam finxit Pelagius vestri auctor erroris.

CXCIII. JUL. Quae divisio naturali peccato non [PL45.1225] potest convenire: quod si esset, omnes prorsus aequaliter colligaret; nemo ergo esset cui malum hoc non inesset, et nullus inveniretur de quo vere posset dici, quia in similitudinem peccati illius non deliquisset, in cujus omnes veritate peccassent.

AUG. Quod retinendo clamas, hoc verum est, et contra vos est: omnes prorsus originale peccatum aequaliter colligavit; nemo esset cui malum hoc non inesset, nisi per Christum gratia divina prodesset. In eos enim qui non peccaverunt, id est, qui sua peccata propria non fecerunt, ut mors regnaret, similitudo meruit praevaricationis Adae, qui est forma futuri, id est, Christi. Sicut enim primo homine, qui nascuntur; ita secundo homine, qui renascuntur, induuntur.

CXCIV. JUL. Colligit autem Apostolus, et pronuntiat, esse alios qui peccaverint, sicut Adam; alios quos nec similitudo antiquae praevaricationis asperserit: absolute ergo claret, morum crimina esse, non seminum. Atque ut breviter, quae sunt acta, repetamus; ait Apostolus, per unum hominem intrasse peccatum: hoc ratio ostendit imitationi, non generationi congruere, quae est opus duorum.

AUG. Quam multum eadem dicis, et nihil dicis: nec vides, quia si peccatum imitationis a genere humano coeptum, isto significaretur loco; per unam potius quam per unum in mundum diceretur intrasse; quae ita prima peccavit, ut eam vir quoque ipsius fuerit imitatus. Sed quia generationem, non imitationem, volebat intelligi, Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum: aut ambos singulari numero includens, propter quod dictum est, Igitur jam non sunt duo (Matth. XIX, 6); aut eum potissimum commemorans, a quo est principium generandi, cum seminatio exorditur, ut conceptio subsequatur. Haec saepe jam diximus: sed iterationibus tuis, nostras quoque vel rarius, tamen iterando, non cedimus.

AUG. Quid est, ita pertransiit; nisi quomodo intravit, id est, cum peccato, sive per peccatum?

CXCVI. JUL. Fecit distinctionem, ne quis ita putaret transisse peccatum; ut mors quae praecucurrit judicante justitia, secuta probaretur materias ultionis, quas in unoquoque peccatore de studio malae voluntatis invenerat. Ostendit igitur, non naturam accusandam esse, sed studia.

AUG. Frustra te versas, et reversas. Adam respice, et Christum: ille forma est futuri; non est ergo a contrario iste conformis, qui justitiam suam in renascentes parvulos trajicit, si peccatum in nascentes ille non trajicit.

CXCVII. JUL. Subjunxit, in eo regnasse mortem, in quo omnes peccaverunt: quo sermone, non nascentis ruina, sed opera agentis expressa est. Approbavit [PL45.1226] se itaque pravitatem arguere, nec innocentiam sauciare.

AUG. In illo peccaverunt omnes, in quo moriuntur omnes: cujus a contrario forma est, in quo vivificantur omnes. Sicut autem in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Quod ideo dictum est, quia sicut nemo nisi per Adam vergit in mortem, ita nemo nisi per Christum surgit in vitam. O homo qui nihil potes dicere, posses saltem tacere!

CXCVIII. JUL. Post hoc autem intulit, usque ad legem regnasse peccatum: ostendens, regnum peccati lata lege cecidisse.

AUG. Si lata lege cecidit regnum peccati, ergo per legem justitia est. Si per legem justitia est, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Apostoli est vox ista, non mea. Jam erumpite in apertum, inimici crucis Christi. Quid timetis magnum populum Christi, et Christi magnum judicium non timetis? Aperte dicite, Justificari natura, justificari lege possemus; gratis mortuus est Christus. Sed formidantes multitudinem christianam, Pelagianum verbum supponitis, et quaerentibus a vobis, quare mortuus sit Christus, si natura vel lex efficit justos; respondetis, Ut hoc ipsum facilius fieret: quasi posset, quamvis difficilius fieri tamen, sive per naturam, sive per legem. Christe, responde, vince, atque convince; clama, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5): ut taceant qui clamant, Etsi difficilius, tamen possemus et sine te facere: aut si tacere non possunt, se ipsos in latebras aliquas ducant, ut alios non seducant. Cur ergo ait Apostolus, Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit; nisi quia peccatum auferre nec lata lex potuit, sed ille de quo dictum est, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Id. I, 29)?

CXCIX. JUL. Generatio autem quae coepit ab Adam, et post legem permanet: quae si esset fons peccatorum et frutex diaboli, sicut tu argumentaris, non utique usque ad legem, sed et post legem, et post Christum hoc crimen vigeret. Peccatum itaque de quo Apostolus pronuntiat, quia usque ad legem fuerit, nec potuerit manere post legem, actionis, non nativitatis esse convincitur.

AUG. Ecce aperte dicis, non ideo dixisse Apostolum, Usque ad legem peccatum in mundo fuit, quia nec lex potuit auferre peccatum; sed quia peccatum non potuit manere post legem: nec expavescis vocem Dei, per hominem Dei intendentem in Christum, atque dicentem, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi? Quid desipis? quid insanis? Non natura, non lex; sed ecce qui tollit peccatum mundi: et audes dicere, peccati regnum lata lege cecidisse, et post legem non potuisse manere peccatum? cum dicat Apostolus, Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est: cum dicat Apostolus, Quia in lege nemo justificatur (Galat. III, 11): cum dicat Apostolus, Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20): cum dicat Apostolus, Si data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia: sed conclusit [PL45.1227] Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21 et 22). Si aures habetis, ora jam claudite: si recte aperire ora vultis, prius aures divinis vocibus aperite. Sane memineris te dixisse, generationem coepisse ab Adam; qui soles dicere, generationem nonnisi a duobus incipere, et ideo non eam voluisse intelligi Apostolum in eo peccato, quod per unum hominem intrasse dixit in mundum. Quis te posse crederet oblivisci, quod toties dixeras falsum? Sed tamen oblitus es, ut aliquando diceres verum. Expergiscere; audi vel te ipsum: ab Adam coepit generatio, ac per hoc, per generationem intravit peccatum, quod per unum hominem intravit in mundum. Etenim tu dixisti, Generatio autem quae coepit ab Adam, et post legem permanet. Convenienter igitur Apostolus unum hominem posuit, a quo peccatum intravit in mundum, quod generatione traheretur; non diabolum, a quo illud peccatum intravit in mundum, quod imitatio sequeretur.

CC. JUL. Peccatum autem, inquit, non imputatur, cum lex non est (Rom. V, 13): qua sententia, sicut et omnibus dictis suis, opinionem traducis interemit.

AUG. Plane cum lex non est, non imputatur peccatum; sed ab hominibus, qui inscrutabilia judicia Dei nesciunt. Nam si Deus peccatum non imputat, cum lex non est; qua tandem justitia Dei qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Id. II, 12)?

CCI. JUL. Nam si ante legem non imputata est peccati tradux, post legem autem non fuit, nunquam omnino quo noceret humano generi virus obtinuit. Ante legem enim imputatum non est naturale peccatum: sub lege imputatum non est, quia in nullo unquam loco legis vel monstratum hoc vel imputatum docetur. Apparet ergo Apostolum, peccatum ante legem liberae voluntatis, post legem autem praevaricationem totidem liberae voluntatis arguere.

AUG. Si in lege non ostenditur originale peccatum, cur ergo in lege anima parvuli octavo die non circumcisi de genere suo dicta est interire (Gen. XVII, 14)? cur infante nato, offerebatur sacrificium pro peccato (Levit. XII, 6)? Jam, quaeso, tace: attende infantem, et imitare non fantem.

CCII. JUL. Ac per hoc, constat nihil eum de peccato traducis elocutum: quae quamvis copiosa essent, ad probandum nihil Apostolum de naturali (quod esse non potest, et a Manichaeis fingitur) sensisse peccato, ex abundantia tamen etiam distinctionem inculcavit, non omnes omnino Adae praevaricatione pollutos; quandoquidem etiam de his, in quibus pro iniquitate regnaret interitus, invenirentur plurimi, qui a praevaricatione Adae docerentur alieni.

AUG. Calumniose, linguose: Omnes homines sub [PL45.1228] peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est (Ambrosius, lib. 1 de Poenitentia, cap. 2 vel 3), qui dixit, Manichaeus non fuit; sed sicut vestri doctoris ore laudatur, inter scriptores ecclesiasticos flos quidam speciosus enituit. Quomodo autem dicis, non omnes Adae praevaricatione pollutos, et, quod pejus est, Apostolo imputas, quod tu insipienter sapis? cum ille dicat, Regnavit mors ab Adam, usque ad Moysen, et in eos qui non peccaverunt, volens intelligi parvulos, qui nulla propria peccata fecerunt: et addat, in similitudine praevaricationis Adae (Rom. V, 14), ostendens cur in eos regnaverit mors: quod jam superius satis egimus (Supra, cap. 191). Quomodo enim per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; si in aliquos ad hoc unius hominis peccatum non pertinentes regnavit tamen mors? In quos enim mors regnavit, pertinent ad peccatum per quod intravit: qui vero ad peccatum, per quod mors intravit, non pertinent, quo justo judicio ad mortem pertinent? Non autem pertinent ad peccatum, quod per unum hominem intravit in mundum, qui non in praevaricationis illius similitudine peccaverunt, sicut ipse dixisti: non igitur in eos regnavit mors. Quid est ergo, Regnavit mors etiam in eos qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae; nisi quia regnavit mors et in eos qui non peccaverunt, quoniam nulla peccata propria commiserunt? Regnavit autem in similitudine praevaricationis Adae; quia licet nulla ipsi propria peccata commiserint, pertinent tamen ad peccatum per quod mors intravit in mundum, trahentes similitudinem praevaricationis, non praevaricationem peccato proprio perpetrando, sed de praevaricatore, per quem natura humana tota est vitiata, nascendo.

CCIII. JUL. Vide ergo utrum adhuc dubium vel tibi debeat esse quod dicimus, innocentes videlicet ante propriae voluntatis usum, rude opus Dei, non peccasse in Adam, quando, Apostolo teste, etiam de iniquis, qui in similitudine praevaricationis Adae non deliquerint, plurimi esse doceantur.

AUG. Jam responsum est: opus est ut taceas; nam non potes nisi perversa dicere, conando Apostoli verba pervertere. Ille enim, et in eos qui non peccaverunt, id est, parvulos peccata propria non habentes, dixit tamen regnasse mortem in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri: quia ita Christus trajicit in eos justitiam, sicut Adam peccatum; ita Christus vitam, sicut Adam mortem. Alioquin a forma Christi alieni erunt, et christiani non erunt: quod quidem sentitis, sed aperte dicere formidatis.

CCIV. JUL. Sed videamus et caetera. Sed non sicut delictum, ita gratia: si enim in unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum, in gratia unius hominis Jesu Christi, in plures abundavit (Rom. V, 15). Superari dicit malum delicti copia gratiae; et eorum qui salvantur numerum illis, quos praevaricatione [PL45.1229] periisse asserit, anteponit.

AUG. Jam saepe diximus: non ait, Plures; sed, multos: nec, Magis multos, sed, magis abundavit; quoniam in aeternum victuri sunt, in quos transiit vita Christi; quibus ad tempus nocuit mors in eos transiens per Adam: ecce quomodo multo magis in eos abundavit gratia, quam peccatum.

CCV. JUL. Si veritatem Apostoli verbis vindicas, nec eum impudenter putas fuisse mentitum; doce quemadmodum de naturali peccato dicenti haec sententia non incutiat publicae falsitatis pudorem. Nam si esset originale peccatum, quod omnem omnino naturam hominum ad jus diaboli faceret pertinere, qui erat locus ad aequiparandum partium numerum, eorum videlicet qui salvantur, et illorum qui intereunt? In Evangelio Dominus cum beatorum ostenderet raritatem: Quam arcta et angusta, inquit, via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam! quam lata et spatiosa via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam (Matth. VII, 13 et 14)!

AUG. Hoc est quo sensus iste vester evertitur, quoniam pauci sunt qui salvantur, in eorum comparatione qui pereunt: nam sine illorum comparatione per se ipsos etiam ipsi multi sunt; eorum quippe multitudinem dicit Apocalypsis numerare neminem posse (Apoc. VII, 9). Ideo Paulus si eos non multos, sed plures dixisset, non possemus eos dicere pauciores; verbum enim comparationis est, plures: quod verbum vos supponitis, non Apostolus ponit. Sed nec sic vobis ratio constabit: vestra quippe illa imitatio, quam vobis videmini velut acute invenisse, contra verborum apostolicorum clarissimam veritatem, ut non per generationem, sed per imitationem, peccatores omnes ad peccatum primi hominis pertinere credantur, multo plures unius delicto, vel ob unius delictum, perire affirmat, quam gratia unius hominis Jesu Christi liberari. Quis enim non videat, peccatores plures esse, quam justos? quos peccatores, non aliquos, sed omnes, non quidem per generationem, sed tamen per imitationem, ad unius delictum dicitis pertinere. Sed etsi non omnes peccatores, sed tantum praevaricatores legis, peccato primi hominis per imitationis vinculum dicatis astrictos; etiam sic, ex quo lex Dei per multas gentes praedicatur; quam lata et spatiosa via est, quae ducit ad interitum, et multi praevaricatores ingrediuntur per illam! quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam! in comparatione utique multorum qui pereunt, etiamsi paucis qui liberantur, et parvuli qui baptizati moriuntur addantur. Quomodo ergo Apostolus diceret, Multo magis gratia Dei in plures abundavit? quod vos dicitis, ille non dixit: sed ille dixit, Multo magis abundavit in multos; quia etiam qui salvantur, ut jam dictum est, in comparatione pereuntium pauci; sine comparatione autem illorum, tam multi sunt, ut eos quisquam numerare non possit. [PL45.1230] Multo magis autem in eos abundat gratia; quia temporaliter per Adam, misere atque mortaliter vivunt; per Christum vero beatissime, et sine fine victuri sunt. Turbata est vestra inventio: jam tandem intentio corrigatur.

CCVI. JUL. Hoc nempe quod dicitis, multos et paucos, ad quantitatem infinitam pertinet; quoniam in comparatione mutua, aut multitudo invenitur, aut paucitas. Conferens itaque Deus multitudini pereuntium eos qui salvandi sunt, paucos eos vocavit: et hic Apostolus conferens his qui ita peccassent ut Adam, illos quos salvat Christi gratia, multo plures esse pronuntiat.

AUG. Non pronuntiat plures, sed multos. Graece locutus est, πολλούς dixit, non πλείστους: lege, et tace.

CCVII. JUL. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.

AUG. Doctores catholici, non Manichaei deceptores, dixerunt omnes in Adam peccasse: illi hoc dixerunt qui intellexerunt Apostolum, quod vos negatis contra Apostolum. Ergo et vos deceptores estis: et vos enim sicut Manichaei, sed diverso morbo, insanitis.

CCVIII. JUL. Nam si universitatem, quam fecunditas humana protulit, regno diaboli peccatum naturale transcripsit, et inde in extrema aetate mundi aliqui liberati per Christum putantur; quae veritas est, aut quae auctoritas ejus magistri, qui contra tam clarum testimonium totius mundi, dicit in plures justitiam abundasse quam culpam? Quid ergo ei creditur de involutis dogmatibus disserenti, si de rebus tam perspicuis mentiatur? Quod quia sentire sacrilegum est, id autem dici dogma tuum compulit, honore Apostoli Manichaeorum vilitas conteratur.

AUG. Vos potius perspicua nubilare contenditis, non solum non intelligendo quod Apostolus dixit, verum etiam mutando et supponendo quod ille non dixit. Plures enim non dixit ille, sed multos: qui tamen multi, pauci inveniuntur, quando pereuntibus comparantur. Calumniose, frontose, verbose, hoc dixit Apostolus, quod intellexit Ambrosius, qui non erat Manichaeus: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est (Ambrosius, lib. 1 de Poenitentia, cap. 2 vel 3). Audi (sicut eum laudavit magister tuus) florem speciosum; et de tuo corde istam spinarum deformitatem, hoc est foeda acumina improbae contentionis, evelle.

CCIX. JUL. Non mentitur Apostolus: ergo in plures abundavit Christi gratia, quam Adae culpa, cujus imitatione dicuntur peccasse qui sub lege peccaverunt: sub lege autem usque ad Christum Judaei tantummodo deliquerunt. Confer ergo Judaicam nationem solam, perfectae duntaxat aetatis sub lege positam, et per hoc in similitudinem praevaricationis Adae peccantem, qui accepta lege peccavit, ac de multitudine vocatarum gentium per praedicationem Evangelii, eorum millia qui gratiae sunt liberalitate salvati: tuncque intelliges apostolum Paulum vere pronuntiasse, ad plures gratiam Dei et donum Jesu Christi pervenisse, [PL45.1231] quam societatem praevaricationis antiquae.

AUG. Cum Apostolus invenitur non plures dixisse, sed multos, tui hujus argumenti machina tota subvertitur: quamvis non soli Judaei, sicut tibi placet, sed omnes praevaricatores esse reperiantur, qui legem cum ipso Evangelio praedicatam praevaricando damnabiliores fiunt: qualibus praevaricatoribus, simul cum Judaeis, ita plenus est mundus, ut in omnium comparatione sint pauci, qui parvulis quoque baptizatis additis liberantur; quod et responsione superiore comprehendi. Evidenter contra vos clamat Doctor Gentium, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22): qui omnes non pauci, sed multi sunt. Ac per hoc, multi moriuntur in Adam, multi vivificabuntur in Christo: sed plures moriuntur in Adam, quam in Christo vivificabuntur: plures itaque ad illius mortem, ad hujus vero vitam, comparatione illorum pertinent pauciores; sed etiam ipsorum per se ipsos ea est multitudo, quam numerare nemo possit (Apoc. VII, 9). Quid est ergo, Omnes in Christo vivificabuntur, nisi quia nemo vivificabitur, nisi in illo? Cujus rei similitudinem de magistro posui litterarum; si unus sit in civitate, a quo ibi dicantur omnes litteras discere, non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab ipso (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 45). Quam locutionem nec tentasti refellere, quia vidisti esse rectissimam, et omnibus notam.

CCX. JUL. Exposita liberalitate gratiae, in hominum salvatorum copia, comparat donum atque peccatum: et eruditissime ad laudem doni, applicat quod multis vulneribus una virtute medicetur, Et non sicut per unum, inquit, peccatum, ita et donum.

AUG. Per unum peccantem, dixit; non, Per unum peccatum: ut quod deinde dicit, Judicium ex uno delicto in condemnationem, nonnisi illius unius peccantis hoc delictum possit intelligi. Quod quidem vos non vultis: sed quid facturi estis; quandoquidem hoc dixit Apostolus, etiam nolentibus vobis? Corrigimini ergo: non enim habetis hic aliud, quod facere debeatis.

CCXI. JUL. Nam judicium ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in justificationem (Rom. V, 16): id est, peccata quidem quae gravia sunt, etiam singula possunt sufficere ad accusationem et damnationem reorum.

AUG. Quare dixisti gravia, quod non dixit Apostolus, nisi quia vidisti, si unum delictum leve sit, non sufficere ad damnationem, de qua loquebatur? Non ergo ex quocumque uno cujuscumque delicto est hoc judicium; sed ex uno illo delicto, quod factum est per unum peccantem, id est, Adam, judicium est in condemnationem. Et adhuc pervertere recta verba Apostoli vultis, ne vestra quae perversa sunt corrigatis?

CCXII. JUL. Gratia autem non eodem confertur modo, ut peccatis aeque admota singulis crebro repetatur: sed infusa semel uno virtutis suae impetu atque compendio diversa et plurima delet crimina. [PL45.1232] Ideo ait, ex multis delictis in justificationem: id est, ex multis delictis liberatos homines ad gloriam perducit justificationis indultae. Non ergo hic unum Adae peccatum, ut suspicaris, intelligit; sed ad hoc solum numerum admovit unius et plurium, ut ad laudem gratiae respiceret; quia non quoties peccatum ab unoquoque mortalium fuerat, toties etiam frequentaretur gratia, quasi baptismata singula nisi peccatis singulis non possint mederi.

AUG. Ita hoc loqueris, quasi dixerit Apostolus, Gratia autem semel ex multis delictis in justificationem. Non hoc dixit: attende quod dixit, et corrige quod dixisti. Gratia, inquit, ex multis delictis in justificationem. Quid huc pertinet, quod semel et simul unicuique omnia dimittuntur in Baptismo? Nonne et illa condemnatio, ad quam judicium perducit extremum, procul dubio semel fit, omnium quae remissa non fuerint peccatorum? Et magis ipsa damnatio semel, quam remissio peccatorum per gratiam Christi semel fit. Quoniam si post Baptismum quisque peccaverit, non eadem sunt peccata; sed per eamdem gratiam peccantibus remittuntur; non semel, nec septies, sed etiam septuagies septies (Matth. XVIII, 22). Eadem gratia quotidie dimittit orantibus etiam quotidiana peccata, cum dicunt, Dimitte nobis debita nostra; veraciter addentes, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. VI, 12). Gratia ergo ex multis delictis, sive singula in singulis, sive in quibusdam pauca, in quibusdam plurima invenerit, sive quae ante Baptismum, sive quae postea committuntur, et poenitendo, orando, eleemosynas dando sanantur, in justificationem mittit, quos a damnatione liberat: haec enim omnia, ipsa sunt multa, ex quibus multis justificat gratia. Quae si non subveniat, profecto etiam ex uno delicto, non quod proprium quisque committit, hoc enim loco non inde loquebatur Apostolus, sed quod per unum peccantem intravit in mundum, itur in damnationem; hoc enim Apostolus evidentissime expressit. Neque enim ait sicut tu, Non sicut per unum peccatum; tanquam singulum cujusque volens intelligi: sed ait, Non sicut per unum peccantem. Aperi oculos, et lege; et noli tanquam caecis aliud pro alio velle supponere.

CCXIII. JUL. Sed hoc curavit exprimere: Cum, inquit, peccata singula reos suos lethaliter vulnerassent, innumerabiliter confossos homines haec gratia singulari et semel tradita virtute salvavit.

AUG. Per unum peccantem, dixit; ubi Adam intelligitur: non per unum peccatum, ubi tu verbo mutato atque supposito, vis intelligi singula singulorum.

CCXIV. JUL. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum; multo magis qui abundantiam gratiae et donum justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum (Rom. V, 17). Consequenter quod coepit affirmat: duas enim posuit sententias, utrique volens convenire quod in fine subjunxit. Per unum enim qui fuit forma peccati, et in cujus similitudine praevaricantur sub lege peccantes, pronuntiat regnare [PL45.1233] mortem; et per unum regnare in vita abundantiam quosque gratiae consecutos, quae gratia virtutem imitantibus prodest. Non remansit ergo de uno quaestio, quia hoc quod subditum est: eos videlicet in vita regnare, qui abundantiam gratiae perceperint, etiam primum illud absolvit, ut nemo videlicet cogatur in mortem, nisi qui exemplum peccantis adamaverit.

AUG. Cujus exemplum peccantis adamaverit? Nempe primi hominis: hunc enim formam dicis esse peccati, propter imitationem, non propter generationem; proinde, sicut dicis, »nemo in mortem cogitur, nisi qui exemplum peccantis hujus adamaverit:« non ergo coguntur in mortem, qui non in similitudine praevaricationis ejus, sicut existimas, peccaverunt. Quomodo ergo dicis, mortem regnasse et in eos qui peccaverunt quidem per liberum arbitrium, sed non in similitudine praevaricationis Adae, quia sine lege peccaverunt? Non itaque peccaverunt ejus exemplo: quoniam non peccantes in similitudine praevaricationis ejus, non exemplum peccantis adamaverunt: quantum enim ab hac similitudine peccantis hujus, tantum ab imitatione exempli hujus alieni sunt. Cum igitur et in eos regnaverit mors, quid est quod dicis, »ut nemo cogatur in mortem, nisi qui exemplum peccantis adamaverit,« ejus videlicet, quem propter imitationem formam vis fuisse peccati? Ecce non adamaverunt peccantis exemplum, qui non in praevaricationis ejus similitudine peccaverunt; et tamen etiam regnavit in eos mors. An vis redire ad catholicam veritatem, ut in eos quoque mortem regnasse fatearis, qui non peccaverunt, propria non faciendo peccata, sed regnum mortis in similitudine praevaricationis ejus, de cujus stirpe sunt nati, tanquam haereditario miseriae jure subierunt? Sic quippe intellexerunt haec apostolica verba doctores Ecclesiae, qui viderunt ea non posse recte intelligi, nisi in eis intelligatur obnoxiae successionis origo peccati; propter quod dixerunt, parvulos secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere (Cyprian., Epist. 64, ad Fidum): nec Manichaei fuerunt, sed vos Pelagianos, Dei spiritu, qui per eos locutus est, damnaverunt.

CCXV. JUL. Vita autem in qua regnaturi sunt sancti, aeterna monstratur: ergo et mors quae iniquitatem voluntariam sequitur, aeterna credatur. Itaque, sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem; sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae. Sicut enim per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi; ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 18 et 19). Omnis est soluta perplexitas, impudenter de universitate calumnia concitatur, ineptissime in scirpo nodus quaeritur. Pronuntiat Apostolus, non omnes esse, sed multos, qui per inobedientiam primi hominis, peccata didicissent; et multos esse, non omnes, qui per alterius obedientiam, justitiam essent adepti. Nihil [PL45.1234] hic de exortu humanitatis agitur, mores in diversis studiis publicantur: inobedientia et obedientia studiorum operam, non generationis, ostendit. Certe ubi opportunius, si quid secundum te saperet Apostolus, pronuntiaret omnes ad condemnationem ire nascendo, paucos autem ad vitam credendo, quam in hoc loco, ubi summa disputationis complenda erat? Debuit enim dicere, Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt omnes; imo non per inobedientiam, sed, sicut per generationem primi hominis peccatores nati sunt omnes; ita et per unius obedientiam justi constituentur multi.

AUG. Imo debuit dicere, Sicut per inobedientiam suam peccatores constituti sunt multi; ita per obedientiam suam justi constituentur multi: aut, si imitationem, quam vos in magnis angustiis constituti et persequente veritate coarctati, invenisse vos putatis, qua exire possetis, hoc loco ille commendare voluisset, debuit dicere, Sicut per imitationem inobedientiae unius hominis peccatores constituti sunt multi; ita et per imitationem obedientiae unius hominis justi constituentur multi. Ecce et ego dixi quomodo debuerit Apostolus loqui, si hoc vellet dicere, quod vos dicitis: ne putes aliquid magnum esse, pro voluntate nostra verba componere, non auctoris voluntatem in verbis ejus exponere. Dixit ergo, per inobedientiam unius hominis, quem generationis principem noverat, peccatores constitutos esse multos; quoniam illa inobedientia est natura humana vitiata: et per obedientiam unius hominis, qui regenerationis est princeps, justos constitui multos; quia illius obedientia natura humana sanatur, qui factus est obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II, 8), ut justi constituantur per ejus gratiam, etiam qui non hic per suam conversationem justi esse potuerunt; sicut hi qui continuo post lavacrum regenerationis exspirant, sive grandioris, sive infantilis aetatis. Unde maluit verbum futuri temporis ponere, et constituentur dicere, non, Constituti sunt, quoniam justi illa justitia, quae sine ullo peccato erit, in futuri saeculi aeternitate victuri sunt. Cum autem de peccatoribus non dixit, Constituentur, sed, constituti sunt, saeculum hoc quod praeterit, ubi jam vitiata est humana natura, verbo temporis praeteriti expressit. Jam vero de multis quia ipsi sunt omnes, satis tibi responsum est. Tu autem quos Apostolus dixit omnes, non potuisti nisi contradicendo exponere, et dicendo, Non sunt omnes; ad quod te nulla necessitas cogeret, si catholicum quam Pelagianum sensum tenere maluisses. Omnes enim propterea dicuntur et multi, ut discernantur ab eis, qui cum sint omnes, sunt tamen pauci.

CCXVI. JUL. Quod si ita intulisset, non minus docebatur impia esse, quam inepta sententia, qua et comparatio ipsa in diverso proposito personarum stolidissima doceretur, cum res non similes ad collationem venirent, natura videlicet et voluntas; ut in parte mali seminum necessitas poneretur, in parte vero boni studii sola libertas; imo jam non libertas, [PL45.1235] quoniam non suppetebat facultas eligendi boni et cavendi mali, si naturalis reatus fuisset. Dicit ergo Apostolus sapiens et eruditus Ecclesiae doctor, per inobedientiam exstitisse transisseque peccatum, multiplicarique justitiam.

AUG. Ubi est quod dixeras, non peccatum transisse, sed mortem (Supra, capp. 63, 64, 196)? Ecce nunc dicis, per inobedientiam, quae unius hominis commemorata est, non solum exstitisse, verum etiam transisse peccatum. An quid prius dixeris fortassis oblitus es? Gratulandum est oblivioni tuae, qua verum compelleris dicere. Nam quod tibi videtur, in collatione contrariarum partium non debere ex una parte poni necessitatem seminis, et ex altera studium voluntatis, stolidum esse reperires, si videres, sic in mala parte illos qui pertinent ad hominem primum, connexione generationis, sine studio suae voluntatis, peccati traxisse contagium, quemadmodum illi parvuli, qui pertinent ad hominem secundum, sine studio propriae voluntatis, per pacem regenerationis justitiae participes fiunt. Si autem semen ex utraque parte deposcis: sicut per Adam semen carnale vitiatum est, sic viget spirituale per Christum. Quod semen insinuavit nobis Joannes apostolus, dicens, Et non potest peccare, quia semen ejus in ipso manet (I Joan. III, 9). Quod in futuro saeculo bono potius apparebit, ubi qui erunt, peccare non poterunt; non in hoc saeculo maligno, ubi et hi qui pertinent ad saeculum peccata non habiturum, habent unde quotidie petant a Patre veniam peccatorum.

CCXVII. JUL. Ac per hoc, destruit opinionem peccati naturalis, et docet alias esse causas substantiae, alias voluntatis. Ac ne intelligentia haec nostro magis imputetur ingenio, quam apostolico dogmati, ea quae huic loco addidit, audiamus. Lex autem subintravit, inquit, ut abundaret delictum: ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia; ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per justitiam, in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. V, 20 et 21). Assere igitur quemadmodum peccatum tuum, id est, traducis, coeperit abundare post legem, quae post ministerium Moysi incrementa susceperit.

AUG. Imo tu assere, quomodo, sicut superius dixisti (Supra, cap. 198), regnum peccati lata lege ceciderit; cum dicat Apostolus, lata lege abundasse peccatum. Ego autem quod dixi assero: quia etsi non asseram, clarum est. Peccatum quippe originale fuit et ante legem: quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et cum illo mors per omnes homines pertransiit (Rom. V, 12). Erat et voluntarium: quoniam qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Id. II, 12). Subintravit autem lex, ut abundaret peccatum (Id. V, 20): quia his generibus [PL45.1236] peccatorum, quae ante legem fuerunt, etiam illud accessit, quod praevaricatio nuncupatur. Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Ubi ergo his omnibus generibus peccatorum abundavit peccatum, superabundavit gratia (Id. V, 20): quia in his qui ad eam pertinent, omnium istorum generum reatum delet, et insuper donat ut delectatio peccati justitiae delectatione vincatur; atque ad eam postea perveniatur vitam, ubi nullum erit omnino peccatum. Quomodo ergo res non similes in collationem venire non debent, sicut paulo ante dixisti; cum ex contrariis fiat ista collatio, et ex una parte generatio ponatur, et ex altera regeneratio; ex una regnum mortis, ex altera regnum vitae; ex una abundantia, ex altera remissio peccatorum; ex una delectatio peccati, per naturae vitium usque ad consuetudinis malum, ex altera praelium contra concupiscentiam carnis, per sancti Spiritus adjutorium, usque ad victoriae pacem, quae nullum intrinsecus, nullum extrinsecus patietur inimicum? Haec tene, si vis sanus esse: et noli contra haec, quae ad sanam doctrinam pertinent, insanire.

CCXVIII. JUL. Certe in his locis Apostolum de peccato naturali disseruisse contendis. Ad hoc supra dixerat, usque ad legem fuisse, ut intelligeretur post legem esse desiisse: nunc autem de eodem dicit, quod coeperit crescere et abundare post legem. Catholico intellectui quem sequimur, utrumque hoc convenire monstravimus: tuo vero dogmati qua impudentia vindicatur, ut unum idemque peccatum lege lata, superius quidem defecisse, nunc autem crevisse dicatur? Quomodo ergo post legem abundat naturale peccatum? Acriusne coeperunt genitalia commoveri, ut de augmentis et novitate motuum peccato tuo virtus videatur adjuncta? An lex data nascentibus est, ut qui de libidine, quam dicis diabolicam esse et radicem fructumque peccati, geniti erant, admonerentur emendare quod facti erant, et gestum corrigere quem habuerant, cum eos generarent parentes? Cogerent postremo quae facta erant, infecta esse; quod illi audire videlicet renuentes, inobedientiae crimen incurrerent? At hoc a nullo stultorum, nedum a lege quam Deus dedit, poterat imputari.

AUG. Numquid alicubi diximus, peccatum originale crevisse post legem? Aut hoc intelligi volumus in eo quod ait Apostolus, Lex subintravit, ut abundaret delictum? Abundavit enim, non quia illud genus crevit, quod ante jam fuerat; sed quia genus aliud peccati accessit, quod sine lege non erat, id est, praevaricatio, sicut paulo ante monstravimus. Concupiscentia est autem carnis, et libido genitalium, contra quam sanctorum castitas pugnat. Hanc tibi multum placentem, quoniam cum ipsa sua pugna, cui repugnat etiam pudicitia conjugalis, nonnisi ad [PL45.1237] filios procreandos ea bene utens, aliis autem motibus ejus obsistens; hanc ergo cum ista sua pugna quia etiam in paradisi pacem conaris admittere vel immittere, ipse in paradisum non disponis intrare. Quantalibet autem abs te defensione muniatur, et laudibus adornetur, aut vitium est, aut vitiata est: nec immerito, militibus Christi, a quibus debellatur, odiosa est; cum qua ipse concludis, ut eam et expugnare te dicas, et laudare non erubescas. Per hanc humana quae nascitur, caro peccati est: propter quod per illam nasci noluit ille, qui natus est in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3); ac per hoc, quamvis in carne vera, non tamen in carne peccati. Ex hac concupiscentia, suscepta tua, tibi quidem pulchra nimis, sed foeda omnibus sanctis, generatione trahitur originalis peccati vinculum, sola regeneratione solvendum: illud factum est per Adam, hoc fit per Christum; illud per quem peccatum intravit in mundum, hoc per eum qui tollit peccatum mundi. Sic agnoscit Adam et Christum, qui ex Adam transiit ad Christum.

CCXIX. JUL. Quid ergo additum post legem est peccato naturali, quod quidem non solum prohibitum aut condemnatum, verum etiam nec leviter vituperatum aut tenuiter ostensum probatur in lege?

AUG. Ostenditur et in lege, sed si vobis auferatur velamen (II Cor. III, 16). Quid enim aliud ostenditur damnatione animae illius qui octavo die non circumciditur (Gen. XVII, 14)? quid aliud ostenditur, quando infante nato sacrificium pro peccato jubetur offerri (Levit. XII, 6)? quod jam supra memoravi.

CCXX. JUL. Certe ne tu quidem adeo desipis, ut dicas peccati traducem post circumcisionem factam esse majorem: quomodo ergo abundavit post legem, quae nec arguitur in lege, nec proditur? At hoc vide, quam sanae intelligentiae concinat, quae peccatum in sola delinquentis voluntate constituit. Usque ad legem dicit Apostolus fuisse peccatum (Rom. V, 13), ut post legem intelligatur fuisse praevaricatio, promulgata videlicet praecepta transgrediens; atque hoc genere abundavit lege subintroeunte peccatum; quoniam reatui ejus de praevaricatione crevit invidia; et opus malae voluntatis, sicut ante legem peccatum erat, ita post legem coepit esse transgressio: quamvis non eo proposito legem Deus tulerit, ut mortales fierent ejus sanctione pejores. Neque enim lex peccatum aut causa peccati; sed mandatum sanctum, et justum, et bonum (Id. VII, 7 et 12). Verum quia delinquentium pravitas, eo se ferro, quo curari debuit, vulneravit, obstititque consilio Dei, ut inde periclitaretur unde debuerat sanari; dicit Apostolus, de effectu rerum, opinionem divini consilii, quo data lex fuerat, injuriam pertulisse. Et quia non fuit is proventus emendationis humanae, in quem lator legis intenderat, sed in plurimis evenere contraria: eo [PL45.1238] usque ait profecisse studia peccantium, ut non ob aliud videretur data lex esse, quam ut improbi improbiores fierent, et ad peccatum praevaricatio jungeretur.

AUG. Tu dicis ista, qui consilium Dei in danda lege non ipsum sapis, quod apostolus Paulus ostendit; et ad eas blasphemias ipse te impingis, ut dicas, »Opinionem divini consilii, quo data lex fuerat, injuriam pertulisse:« tanquam aliud factum sit, quam Deus futurum fuerat opinatus; neque hoc provenerit lata lege, quod lator legis intenderat. Deum igitur omnium praescium futurorum, secundum tuam sapientiam, sua fefellit intentio? Non attendis quod scriptum est, Multae cogitationes in corde viri; consilium autem Domini manet in aeternum (Prov. XIX, 21, sec. LXX). Si ergo vis nosse, quantum homini fas est, quo consilio Dei omnipotentis et omnia praescientis lex data fuerit, intuere quod dicit Apostolus: Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Et tanquam diceremus, Cor ergo data est? Sed conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Ecce quod est consilium datae legis. Quis autem nescit, non legis, sed hominum vitio lege subintrante abundasse peccatum? Sed hoc vitium, quo prohibita plus delectant, et fit virtus peccati lex (I Cor. XV, 56), non sanat nisi vivificans spiritus, non littera occidens: quae tamen ad hoc utilis fuit, quia cum ipsa occideret, per praevaricationem, crescente per prohibitionem cupiditate peccandi, vivificantem Spiritum fecit inquiri, et hominem de sua virtute lethaliter confidentem, adjutorium gratiae Dei compulit poscere, sub lege, quamvis sancta et justa et bona, tamen deficientem, atque ad operanda quae sancta, quae justa, quae bona sunt, sibi subvenire propriis viribus non valentem.

CCXXI. JUL. Jure igitur hoc genere dicitur abundasse delictum, quod et ante legem, et post legem, uniuscujusque committebat voluntas; sed ante legem peccatrix, post legem autem etiam praevaricatrix. Tunc ergo crescit et abundat aliquid, cum in genere suo colligit incrementa: sicut peccato liberae voluntatis post Moysen cumulus transgressionis accessit: de eodem enim genere fuit, licet in tempore diverso, id est, de mala voluntate, quae et ante legem, et post legem, non coactu insuperabili, sed studio vituperabili deliquit. Quae cum ita sint, tibi nihil potest de apostolicis convenire verbis. Neque enim subintroeunte lege peccatum traducis aut copiosius factum docetur, aut grandius: nec peccatis voluntatis illud abundare jure dicitur, quod ad nascentium voluntatem nequaquam attinere monstratur. Non ergo abundavit post legem, quod lex nec prohibere potuit, nec punire. Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia: ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita gratia regnet per justitiam in vitam aeternam.

[PL45.1239] AUG. Originale peccatum non quidem post legem crevit: sed tamen lex etiam ipsum, cujus abolitionem circumcisione infantis significaret, invenit: sicut invenit etiam peccata ignorantiae, quae nec ipsa data lege creverunt; quandoquidem potius ipsa ignorantia diminuta est, quia scientia legis accessit. Sed peccatum, sine quo nemo nascitur, crevit voluntatis accessu, originali concupiscentia trahente peccantis assensum. Abundavit autem peccatum, id est, nimis crevit, posteaquam per legem facta est cognitio peccati (Rom. III, 20), et coepit etiam praevaricatione peccari. Quod si velitis advertere, et acquiescere veritati; nulla necessitate cogemini, aperte Apostolo contradicere clamanti, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit (Id. V, 12). Illo enim dicente, pertransiit per omnes, cum vos non per omnes pertransisse dicitis, quid aliud quam Apostolo contradicitis? et si Apostolo, utique Christo. Quid ergo miramini, quod abominatur vos Ecclesia Christi, qui sententiis lethalibus vestris infirmos parvulos subtrahere conamini medicamentis salubribus Christi?

CCXXII. JUL. Aperit se Apostolus clarius in processu, et docet, in perditione salutis humanae, Deum copia suae miserationis admonitum, desperatis rebus efficaciorem solito medicinam tulisse; ut quos praeceptis non correxerat, beneficiis obligaret; et ita devotionem exigeret in futurum, ut non imputaret peracta; studerentque deinceps custodire justitiam homines, quam compendio credulitatis fuerant assecuti. Abundantia ergo praecedentium peccatorum, tam abundantis misericordiae exegit auxilium: quoniam nisi tanta copia indulgentis fuisset, nulla alia disciplina morbis tam gravibus subveniret. Verum in hac divini commendatione beneficii, vidit Apostolus objectioni locum patere eorum qui dicere poterant, Si rite merita causarum de effectibus aestimamus, et peccatorum copia, ut misericordia Dei afflueret, impetravit; insistendum peccatis est, ut gratiae non desit ubertas. Occurrens itaque opinioni ejusmodi: Quid ergo dicemus, inquit? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit: qui enim mortui sumus peccato, quemadmodum adhuc vivemus in eo? An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus illi, per Baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus in gloria Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.

AUG. Numquid ideo non vos apostolica ista verba suffocant, quia et vos ea commemoratis, ne obliviscamur quam firma conemini domus Dei fundamenta convellere? Insane, cum dixisset Apostolus, Si mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in eo? ideo subjecit, An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? ut baptizatos in Christo mortuos probaret esse peccato. [PL45.1240] Usque adeone surdus es, ut ista non audias? usque adeo caecus, ut ista non videas? Confitere ergo peccato mortuos parvulos baptizatos, confitere tandem originale peccatum; non enim aliud cui morerentur habuerunt: aut dic aperte, baptizari eos non oportere; aut cum baptizantur, non eos in Christo Jesu baptizari, aut non in morte ipsius baptizari: et dele si potes Apostoli verba dicentis, Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Porro, si haec verba delere non potes, sicut non potes: cum ergo audis, quicumque; noli velle inde parvulos separare: permitte Christum etiam parvulis esse Jesum; quoniam non exceptis ipsis, sed cum ipsis salvum facit populum suum a peccatis eorum, propter quod dictum est ab angelo, Vocabis nomen ejus Jesum (Matth. I, 21).

CCXXIII. JUL. Dicit nos mortuos esse peccato, eo jam tempore, quo ut acciperemus indulgentiae donum, renuntiare nos mundo omnibusque peccatis professi sumus: atque ideo muneris memores debere sic vivere, ut Christo consepulti esse doceamur; atque resurrectionem ejus conspicua sanctitate gestemus: et quomodo ille, postquam resurrexit a mortuis, nullas infirmitates corporis, nulla flagella perpetitur; ita etiam et nos esse invulnerabiles peccatis omnibus et vitiis adnitamur. Si enim complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus; hoc scientes, quoniam vetus homo noster simul confixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato (Rom. VI, 1-7). Clara fideles ratione constringit: Si vultis, inquit, resurrectionis ejus fieri participes, virtutem quoque mortis imitamini, ut mortui vitiis in virtute vivatis: tunc enim eritis in illa felicitate consortes, si mortis ejus imaginem tuleritis, moriendo peccatis. Vetus enim homo noster debet cruci ejus affixus doceri, ut destruat corpus peccati, fortitudine videlicet passionis. Corpus autem peccati, consuetudine sua Paulus, vitia, non substantiam carnis appellat. Sic enim sequitur, Ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.

AUG. Quomodolibet interpreteris corpus peccati, non negabis parvulos in Christo Jesu baptizatos mortuos esse peccato, ne apertissime neges eos baptizatos in morte Christi Jesu; ac per hoc neges baptizatos in Christo Jesu. Quicumque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Dic ergo cui peccato moriuntur, cum parvuli baptizantur in Christo Jesu? Sed quid dicas, penitus non habebis, nisi cum tota Ecclesia Christi intelligas, atque respondeas, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Ecce qui peccato moriuntur, cum in morte Christi Jesu parvuli baptizantur. Rogo, nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum (Psal. XXXI, 9). Audite: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? An ignoratis quoniam quicumque [PL45.1241] baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Quicumque igitur baptizati sumus in Christo Jesu, peccato mortui sumus; quia in morte ipsius baptizati sumus. Audite, Quicumque baptizati sumus: neque enim parvuli et non majores, aut vero majores et non parvuli; sed, quicumque, id est, sive parvuli, sive majores, baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus, ac per hoc, sumus mortui peccato. Aut ergo aperte dicite non esse Baptismum Christi parvulis necessarium, aut peccatum cui moriuntur, quando in Christo baptizantur, dicite parvulorum: aut quia nullum potestis aliud invenire, tandem aliquando agnoscite originale peccatum.

CCXXIV. JUL. Nempe cum viventibus loquebatur, et his dicebat justitiam per mysteria fuisse collatam. Quomodo ergo ait eum justificatum esse, quem mortuum; nisi quia sine aliquo ostendit ambiguo, mortem hic abrenuntiationem vocare; et ideo a se nomen mortis assumi, ut ostendat ita fideles a peccatis, sicut mortuos ab actibus debere cessare?

AUG. Homo contentiose, si hoc loco apostolicorum verborum mors abrenuntiatio vocatur, ut qui peccato abrenuntiat, peccato moriatur: recole quemadmodum in Ecclesia Christi, in qua baptizatus es, Baptismatis mysteria celebrentur; et invenies quod abrenuntient et parvuli per ora gestantium, sicut credunt per ora gestantium: quod apud vos jam forsitan non fit. Sic enim profecistis in pejus, ipsi errantes, et alios in errorem mittentes (II Tim. III, 17), qui vobis consenserint, non debere abrenuntiare parvulum baptizandum, quia non traxit originale peccatum: aut si debet abrenuntiare peccato, dicite, cui; et errorem vestrum aliquando corrigite.

CCXXV. JUL. Si enim mortui sumus cum Christo, credimus quia vivemus cum Christo; scientes quia Christus suscitatus a mortuis jam non moritur, mors in eum jam non dominabitur: quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos deputate vos mortuos esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu (Rom. VI, 8-11). Quomodo Christus, inquit, qui peccato mortuus est semel, id est, propter peccata nostra mortuus est semel, ultra non moritur, sed vivit in gloria Dei: ita et vos, deputate vos peccato mortuos, solis vivere et servire virtutibus.

AUG. O mira expositio! Apostolus dicit Christum peccato mortuum: et tu dicis, id est, propter peccata nostra. Ergo quod dicit ille, Sic et vos existimate vos mortuos esse peccato: hoc putandus est dicere, Existimate vos mortuos esse propter peccata vestra? Non utique hoc dicit isto loco; nec tu sic intelligis, sed peccato mortuos, ne peccato viverent, confiteris. Ostende ergo et Christum mortuum fuisse peccato, ne inconvenienter Apostolus dixerit, sic et vos. Propter auferenda enim nostra peccata, sed tamen peccato mortuus est: et hoc quomodo, qui nullum habuit [PL45.1242] omnino peccatum, nec originale, nec proprium, nisi quia similitudo, cujus rei similitudo erat, nomen accepit? Novimus enim Christum in similitudine venisse carnis peccati (Rom. VIII, 3); quoniam in vera carne venit, sed non sicut alii homines in carne peccati: mortuus est ergo ille similitudini peccati, quam gerebat in carne mortali; ac sic mysterium nostrae salutis implevit, ut nos peccato moreremur, cujus ille similitudinem gessit: ideo in morte ipsius baptizamur; quia sicut in illo vera mors facta est, ita in nobis vera fit remissio peccatorum. Sed hic sunt et parvuli: Quicumque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Non enim sic homines baptizantur in Christo, ut aliqui in morte ipsius, aliqui non in morte ipsius baptizentur; sed sicut ait, in quo loquebatur ipse Christus, Quicumque baptizantur in Christo Jesu, in morte ipsius baptizantur: ac per hoc, quicumque baptizantur in Christo Jesu, peccato moriuntur. Si quicumque; utique et parvuli: sed cui peccato parvuli moriuntur? Jam tandem quaeso confiteatur generatio, ne mentiatur regeneratio; confiteatur in parvulis caro peccati, ut non negetur etiam pro parvulis mortua similitudo carnis peccati.

CCXXVI. JUL. Ubi hic ergo accusatur natura? ubi humanae substantiae culpantur exordia? ubi motus generantis arguitur? Luce clarius est, quod sola a Magistro Gentium conveniatur voluntas, ut abdicet occulta dedecoris (II Cor. IV, 2), et in meliorem vitam actuum correctione proficiat. Sed jam accipiat expositio nostra compendium, nec interpretari in his locis dicta Apostoli perseveret; ipsum de suis disserentem sensibus audiamus. In fine disputationis ejus apparebit, cujus dogmati fideique consentiat. Nos nempe dicimus, de peccato Apostolum voluntatis humanae, quae in unoquoque peccante est, locutum fuisse: tu vero, de eo quod Fausto credis, generatione transmissum, et a cunctis sine voluntate susceptum. Concertationes itaque nostrae, si placet, facessant; et ut mediocriter agam, dissimulemus Apostoli dignitatem, qua praescribi posset, etiamsi vobis per omnia ejus verba concinerent, tamen illum pro officii sui splendore nihil tam deforme sensisse; ambiguitatem esse elocutionum, non sensuum pravitatem; hoc solum ei in praesenti negotio concedatur, ut vir non perturbatae mentis, magis scripta sua quam tu intellexisse credatur. Non ergo regnet, inquit, peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum ei (Rom. VI, 12). Possem jam hic dicere, exhortationis testimonio probatum esse, de peccatis eum agere voluntatis: quia mala si essent naturalia, per justitiam defendi possent, per misericordiam postremo defleri; nullo autem pacto admonerentur cavenda. Quovis enim naturali malo, si ullum esse posset, hoc malum [PL45.1243] erat majus insaniae, qua tenebatur, quicumque devotionem in cavendis rebus naturalibus exigebat. Apostolus autem nihil sanxit quod possit jure reprehendi. Peccatum itaque voluntatis ostendit, quod inculcat debere vitari.

AUG. Quis ignorat non loqui Apostolum parvulis, sed eis qui possunt intelligere verba dicentis, et adjuvante Dei gratia obedire praeceptis? Sed utique agunt etiam cum filiis suis, ut quemadmodum crescit in eis rationis usus, ita exseratur obedientiae fructus; ne in vacuum gratiam Dei susceperint (II Cor. VI, 1), quando regenerati sunt, nescientes. Verumtamen illam pulchram susceptam tuam, quae deformis est omnibus debellatoribus suis, concupiscentiam carnis dico, per quam nascitur, et cum qua nascitur homo: hanc ergo concupiscentiam carnis, cohiberi Apostolus praecipit, nec regnare permittit, eamque peccati nomine appellat; quia et de primo peccato originem ducit, et quisquis ejus motibus ad illicita consenserit, peccat: quae tunc nulla erit in nobis, quando immortale corpus habebimus: ideoque cum posset dicere, Non regnet peccatum in vestro corpore, cur addidit verbum, et ait, in vestro mortali corpore, nisi ut tunc speraremus istam, quam peccatum vocat, concupiscentiam non futuram, quando mortale non habebimus corpus? Nam tu dic nobis, cur non ait, Non sit peccatum in vestro mortali corpore; sed ait, Non regnet: nisi quia ista concupiscentia, quae non potest nisi esse in carne mortali, in eis regnat, qui desideriis ejus ad mala perpetranda consentiunt; et ab ea quocumque illexerit, victi pertrahuntur majore impetu, quia lege prohibentur, si gratia non juvantur: in eis autem, qui Deo donante faciunt quod praeceptum est, id est, commotae atque instanti non obediunt, nec ei arma exhibent membra, inest quidem, sed non regnat. Probatur autem inesse, dum concupiscuntur mala: et probatur non regnare, dum justitiae delectatione vincente non fiunt. Quomodo enim praecipimur ei non obedire, nisi jubenti, sive suadenti? Quomodo autem facere hoc potest, si non inest?

CCXXVII. JUL. Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo. Peccatum enim in vobis non dominatur: non enim sub lege estis, sed sub gratia (Rom. VI, 13 et 14). Eo, inquit, debetis servire Deo fidelius, quo etiam liberalius. Peccatum quippe dominabatur vobis, cum reatuum impendebat ultio; postea autem quam gratia Dei beneficia consecuti estis, et depositis reatuum ponderibus respirastis, ingenuo pudore commoniti debetis gratiam referre medicanti.

AUG. Tu vestro more, qui de vestro descendit errore, non agnoscis gratiam nisi in dimissione peccatorum; ut jam de caetero per liberum arbitrium ipse homo se ipsum fabricet justum. Sed non hoc dicit [PL45.1244] Ecclesia, quae clamat tota, quod didicit a Magistro bono: Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13): non hoc dicit, qui dicit, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7): non hoc dicit qui dicit, Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32). Isto enim modo gratia ut non peccemus facit, non quae peccavimus diluit. Utroque enim modo adjuvat gratia, et dimittendo quae male fecimus, et opitulando ut declinemus a malis et bona faciamus.

CCXXVIII. JUL. Verum quia ejusdem, quam supra exposuerat, quaestionis incurrebat occasio; ut opponeretur videlicet, liberatos a lege, quae intentabat iram, securos posse sub gratiae Dei benignitate peccare, subdidit protinus: Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit: an ignoratis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obedistis, sive peccati, sive obeditionis justitiae (Rom. VI, 15 et 16)? Jamne ei credimus, de cujus disseruerit hactenus conditione peccati? Cui, inquit, exhibetis vos servos ad obediendum, ejus servi estis, sive peccati, sive justitiae. Ubi hic ergo indicatur ab Apostolo peccatum illud, quod ante voluntatis tempora, ante obedientium studium, ante scientiae et conscientiae aetatem, ipsis fingitur supervolasse seminibus? quod certe nisi in Manichaeorum libris, inveniri non potest.

AUG. Non sunt Manichaeorum libri, ubi legitur, Fuimus enim et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3): quod vos novo more, sed impudentissimo ore, interpretamini ex graeco, ut Apostolus dixisse videatur, non natura; sed prorsus, hoc est, fuimus prorsus filii irae. Et forte hoc emendare audebitis in codicibus vestris: non enim vultis acquiescere, quod nisi haec, quanto verior, tanto antiquior fides esset, hoc omnes latini codices non haberent. Nec ideo tamen Apostolus monere non debuit, obediendum esse justitiae, non peccato, quia omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est (Ambrosius, lib. 1 de Poenitentia, cap. 2 vel 3). Cum enim generationis reatus regenerationis indulgentia fuerit absolutus, obediendum est justitiae spiritui, cui consentire, nec obediendum est concupiscentiae carnis, contra quam certare debemus: ita sane ut ipsam quoque obedientiam piam donum Dei esse meminerimus, quod promisit per prophetam, dicens, Dabo eis cor cognoscendi me, et aures audientes (Jerem. XXIV, 7): quod quid est aliud, quam, obedientes?

CCXXIX. JUL. Caeterum Apostolus ostendit (si tamen aliquam ab hominibus hac tempestate fidem impetrat), servos se non dicere peccati, nisi eos quos constat voluntate propria obedisse peccato, cujus mutatione, id est, voluntatis, coeperunt servire justitiae. Obedientiam ergo in medio collocavit; et ei imputavit quod vel vitiis prius, vel postea studuerunt parere virtutibus.

AUG. Qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, [PL45.1245] 7), vani sunt, sicut vos; et destruentur, sicut vos.

AUG. Surde, audi Apostolum gratias agentem Deo, quod ejus doctrinae ex corde obedierunt: quandoquidem, non dixit, Gratias Deo, quia praedicata est vobis doctrina ejus; sed, quia obedistis. Non enim omnes obaudiunt Evangelio (Id. X, 16); sed quibus datum est, ut obaudiant: sicut, Nosse mysterium regni coelorum vobis datum est, ait Dominus; illis autem non est datum (Matth. XIII, 11). Non ergo ex corde, hoc est ex voluntate, obedissent, si non praepararetur voluntas a Domino: alioquin mendaciter ei de hac re Apostolus gratias agit, si hoc ipse non fecit.

CCXXXI. JUL. Ex corde, inquit, obedientiae facta mutatio, liberavit vos a peccato, et sanctitati fecit adhaerere.

AUG. Sed haec mutatio dexterae Excelsi est. Audi hominem Dei hanc in Psalmo gratiam confitentem, et disce quis mutet in melius hominis voluntatem. Et dixi, inquit, Nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11).

CCXXXII. JUL. Humanum est quod dico propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). O praeceptorem Spiritu Dei plenum! vere vas aureum, et tubam non concisis stridoribus, sed absolutis vocibus increpantem! Auctoritatem sermoni suo de exhortationis humanitate conciliat.

AUG. O te deceptorem spiritu haeretico plenum, totum dantem hominis voluntati, contra eum qui dicit, Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Homo Pelagiane, plantando et rigando ista dicebat Apostolus: sciens autem quod neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (Id. III, 7), non praecipiebat tantum, sed etiam orabat ad Deum, ut malum non facerent, quibus ejus eloquia praedicabat: aperte enim alibi dicit, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7).

CCXXXIII. JUL. Ne quid enim arduum et inaccessum homini praecipere videretur, verbum de consuetudine usurpavit, ut humanum diceret, id est, facile, tractabile, et quod causarum comparatione mitescat. Non a vobis, inquit, reposco parem augustis rebus intentionem, nec quam magnae sunt virtutum opes, tam nova vobis, quibus eas capessatis, praecepta constituo: nihil ferum ingero, nihil quod vix portari possit indico; ne si pro splendore justitiae tale aliquid imperarem, de carnis infirmitate conquesti allegaretis jugem vos laborem ferre non posse. Nunc itaque hac moderatione convenio, ut tale studium virtutibus adhibeatis, [PL45.1246] quale adhibuistis ante criminibus: cumque injuria sit honestarum rerum, si tali appetantur proposito, quale est deformibus impensum rebus; tamen disciplinae huic, in qua estis, sufficit, si vel tali intentione justitiam sectemini, quali iniquitatem estis immunditiamque sectati.

AUG. Hoc tamen non facient, nisi illi formosae susceptae tuae, concupiscentiae carnis repugnent robore charitatis: cum qua lege membrorum, repugnatura legi mentis, omnis homo nascitur; et cujus obligatione reus est, si non renascatur; quam mortales non vincunt suo spiritu, si non aguntur Dei Spiritu: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14). Ite nunc, et contra istam christianam atque apostolicam veritatem extollendo praecipitate liberum arbitrium, et in vestra virtute, non assurgendo, sed cadendo, confidite.

CCXXXIV. JUL. Credamus itaque Magistro Gentium, et reddamus ei testimonium veritatis suae. Vere enim, sicut dixit, humanum est quod praecepit, ut voluntatis correctio emendaret vitia voluntatis.

AUG. Sed correctio haec humana non fit nisi opitulatione divina. Quis enim hominis corrigit voluntatem, nisi ille cui dicitur, Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX, 8); et, Deus, tu convertens vivificabis nos (Psal. LXXXIV, 7)? A Domino enim gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23). Si autem non ab illo dirigantur, homo viam Dei non volet, etsi jubeat lex ut velit.

CCXXXV. JUL. Sed ut hoc humanum, sic illud aliud si putasset, non solum inhumanum, non solum ferum, verum etiam injustum; non solum injustum, verum etiam insanum; ut peccatum si nosset innasci, exprobraret suae aetatis hominibus vitia partus antiqui; et ab his praeciperet abstinendum, quae innata credebat; atque cum interminatione praescriberet, debere me ea deponere, quae ante habere coeperam, quam anima in corpus meum, in hunc vero mundum corpus intraret.

AUG. Ergo carnis concupiscentia non est innata; aut non ab ea praecipit abstinendum, qui dicit, Contine te ipsum (Eccli. XXX, 24); et, Desideria juvenilia fuge (II Tim. II, 22). Cur non dixit, Voluntaria desideria fuge? Juventus utique nomen aetatis est: aetates autem natura, non voluntas habet, et ea concupiscentia de juvenili aetate maxime accenditur; cujus utique vis in infante sopita est, sicut rationis, sicut ipsius voluntatis. Sed discernit oculus christianus, non Pelagianus, quid de Creatoris institutione, quid de vitii contaminatione vel sumat natura, vel contrahat, Conditorem suo bono praedicans, eodemque propter malum, quo vitiata est, indigens Salvatore: de reatu enim, cum quo homo [PL45.1247] nascitur, non est quod ei praecipiatur, nisi ut renascatur.

CCXXXVI. JUL. Justius admoneretur ab his, quos emendare studebat, ut quantum imperaret, expenderet; et sciret primum esse consilii constantis gradum, imperii modum tenere. Exauctorata quippe doctrina est, quam non tuetur aequitas; et plena auctoritatis, quam justitiae libra commendat. Ac per hoc, constat Apostolum, reverendum Ecclesiarum informatorem, rationem magisterii sui, consilio, aequitate, humanitate reddentem, nihil de naturali sensisse peccato; sed inculcasse, ut res erat, et vitiorum nos servos nonnisi per voluntatem fuisse, et justitiae nos eadem posse, si corrigatur, voluntate servire. Verum quoniam in expositione loci hujus fui hactenus occupatus, ut ostenderem per apostoli Pauli verba Manichaeos nihil posse defendi; patuitque contextu orationis ejus veritas, quam per omne dictorum suorum corpus exsequitur: hic sit secundi finis libelli; quo tamen necessario commonemus, nihil Traducianis praeter impudentiam remansisse, quia cum se confiterentur nullum in ratione habere praesidium, de Apostoli dictis, quae exposita sunt, totum sibi solatium vindicabant: et quoniam claruit, nihil in his deforme, nihil non sanctitati et rationi consentiens fuisse praescriptum; apparet cecidisse sententiam, quam et ratio cum multis auctoritatibus Scripturarum, et quae in Deo est, religio Catholicorum proruit, et jam loci istius opinio non tuetur.

AUG. Apparet omnibus qui sano capite atque intelligenter haec legunt, cum contra verba, non magis mea, quam beati Apostoli, multa tua diceres, nihil te invenisse quod diceres; et tortuoso strepitu loquacitatis [PL45.1248] egisse, ut eis qui non intelligunt, dixisse aliquid videreris. Velitis nolitis, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12). Quid est ita, nisi per peccatum, non sine peccato? Neque enim pertransiret mors, nisi ducente peccato: mors enim peccatum sequitur, non praecedit. Hinc sunt omnes miseriae mortalium a die exitus de ventre matris eorum, sicut scriptum est (Eccli. XL, 1). Quas miserias vos cum sine ullo peccato accidere dicitis parvulis, injustum Deum vere vos facitis; Manichaeos autem horribiliter adjuvatis. Illi enim, ne faciant injustum Deum, istas miserias a nativitate mortalium immutabili naturae mali et ab alio principio venienti substantiae tribuunt tenebrarum: quos impios simul et vos ipsos vincit catholica fides, quae ista omnia peccato illi tribuit, quod ex primi hominis voluntate intravit in mundum: quod secuta est mors etiam ista, quae fugans animam, corpus interimit; quam vos homini, etiamsi non peccasset, dicitis naturaliter fuisse venturam. Unde sequitur, ut non solum illam imperiosam libidinem, qua nimium delectamini; verum etiam molestissimam febrem, caeterosque innumerabiles morbos, quibus videmus afflictos parvulos emori, in paradiso futuros fuisse dicatis, etiamsi nemo peccasset; quia sine ullius peccati merito haec perpeti parvulos dicitis. Cohibete vos, quaeso, cum falsis et noxiis laudibus vestris; cohibete vos ab infantibus et lactentibus, quos tanquam nihil mali habentes, crudeli errore laudatis: ad Christum liberatorem venire liberandos parvulos sinite; miseram naturam, quam vitiavit homo primus, ut sanet homo secundus, victi correctique permittite.

תגובות הקוראים

הפניות

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1214-1248 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
פורסם על ידי: Rodion Vlasov
תאריך יצירת הדף: 2026-11-22, עדכון: 2026-11-22