Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum, Liber 2 (1/4)

LIBER SECUNDUS. Gaudentii contra superiorem librum responsio diluitur

[PL43.741] CAPUT PRIMUM.---1. Accepi, Gaudenti, responsionem tuam: si tamen responsio ista dicenda est, quam mihi propterea referre voluisti, ne si tacuisses, diceremus te esse convictum. Sed non hoc est respondere, quod est non tacere. Nam si hoc est, respondisti plane: sed ideo, ut etiam hi qui de te aliquid possent sperare, noverint te non invenisse quid respondere deberes, et tamen respondisse ne taceres. Itaque cum caveres ne victus dicereris, fecisti ut ostendereris. Ad quod ostendendum tua ipsa scripta sufficiunt, si ab intelligentibus legantur, et meis diligenti examine comparentur. Ut autem scriptis aliis hoc doceam, quo etiam ingeniis tardioribus satisfiat, aliquanto prolixior disputatio necessaria est: quam quidem aggrediar, si opus fuerit Dominusque voluerit.

CAPUT II.---2. Nunc interim, quoniam vos potius esse catholicos testimonio beati Cypriani affirmare conatus es: attende paululum quam Ecclesiam dixerit ille catholicam, cum ejus defenderet unitatem. Ecclesia, inquit, Domini luce perfusa, per totum orbem radios suos porrigit: unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius expandit: unum tamen caput est, et origo una, et una mater, fecunditatis successibus copiosa (Lib. de Simplicitate Praelatorum, seu de Unitate Ecclesiae). Quid igitur et vos ipsos fallitis, et alios fallere mendaciis impudentibus vultis? Si hujus martyris testimonio vestra est Ecclesia catholica, ostendite illam per orbem totum radios suos porrigere; ostendite illam per universam terram ramos suos copia ubertatis extendere. Hinc enim et graeco vocabulo Catholica nominatur. Quod enim graece ὅλον dicitur, latine totum vel universum interpretatur. Per totum ergo sive secundum totum est καθ᾽ ὅλον, unde Catholica nuncupatur. Si hoc nosti, quare te nosse dissimulas? Si autem ignoras, quare non prius quam loqueris, quod nescis, eos qui norunt, interrogas? Quod si displicet tibi, non graecam, sed aliquam linguam inveni, qua doceas καθ᾽ ὅλον, non per totum, sive secundum totum, vel secundum universum significare: et recede a testimonio Cypriani. Ille namque contra te loquitur: qui vides quid dicat. Per orbem totum dicit, et per universam terram porrigi, extendique Catholicam, graeco ejus nomini ac definitioni consentiens. Tu aliud tenere, sentire, dicere reperiris, et dum Cypriano teste inniteris, Cypriano teste mentiris.

CAPUT III.---3. Ab hac ergo vera germanaque Catholica, quae Domini luce perfusa, per orbem totum radios suos porrigit, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, quae causa vobis fuerit exeundi, cum interrogamini, nihil justum invenitis: [PL43.742] prorsus ab hac Ecclesia exitum vestrum nulla purgatione probabilis excusationis abluitis. Quid enim dicitis, nisi, Necessitas compulit, ut justi relinqueremus injustos? Respondet vobis Scriptura divina: Filius malus ipse se justum dicit; exitum vero suum non abluit (Prov. XXIV, sec. LXX). Exitum, inquit, suum, utique illum de quo dicit apostolus Joannes, Ex nobis exierunt (I Joan. II, 19), omnino non abluit, non defendit, non excusat, non purgat. Ad justos enim non pertinet in Ecclesia catholica, nisi malos, quos corrigere vel damnare non possunt, patientissime tolerare; nec propter zizania, de dominico agro, nec propter paleam, de dominica area, nec propter vasa inhonorata, de dominica domo, nec propter pisces malos, de dominicis retibus ante tempus exire; ne frustra exitum suum conentur abluere. Has evangelicas sententias si volueris in alium sensum qualibet argumentatione convertere, eidem beato Cypriano, cujus testimonium adhibes, contradicis: sicut in nostra Collatione fecistis. Nam haec de ista quaestione supra dicti martyris verba sunt, in epistola quam scripsit ad Maximum et socios confessionis ejus. Etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus: ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit, »In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea, et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam vero inhonorata« (II Tim. II, 20). Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum vel argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere soli Domino concessum est, cui et virga ferrea data est (Psal. II, 9). Esse non potest major Domino suo servus: ne quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicarit: ut se putet, aut ad aream ventilandam et purgandam, palam ferre jam posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit: et dum sibi semper quidam plus quam mitis justitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt.

CAPUT IV.---4. Nempe nunc saltem vides, adversus sanctum Cyprianum vos in nostra Collatione clamasse, eique contentionibus restitisse, quibus asserebatis agrum Christi, de quo ait, Ager est hic mundus (Matth. XIII, 38), non esse Ecclesiam, sed mundum praeter Ecclesiam, ut ea quae cernerentur, posset habere zizania? Nam in Ecclesia dicebatis manifesta zizania esse non posse. Quoties hinc testimonium [PL43.743] Cypriani posuimus, et nec aperte illi resistere ausi estis, nec tamen consentire voluistis? Nempe nunc saltem expergisceris, audis, advertis, quia etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides, aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Quare ergo vos ab unitate hujus Ecclesiae nefario schismate disceditis, et haeretica praesumptione in eadem discissione persistitis? Ecce tibi Cyprianus, consenti illi, aut responde illi. Vides quemadmodum his verbis, quibus dicit esse in Ecclesia cernique zizania, nec tamen ab illa propterea debere discedere, delet omnes tuorum scriptorum calumnias? Quibus etiam in tanta abrupta progressus es, et te more vestro praecipitasti, ut diceres, etiam nescientes qui peccaverunt de universo mundo, peccatis alienis potuisse perire Christianos; quia scilicet legitur in sanctis Scripturis, unum de anathemate fuisse furatum, et pro isto peccato alienum populum nescientem fuisse punitum (Josue VII): ignorans illas mortalium corporum poenas, hoc est, moriturorum mortes, ad utilem terrorem populo valuisse; non tamen eisdem mortuis ad aliquod detrimentum futurae vitae, aliena peccata, praesertim quae nescierunt, aliquid obfuisse. Itane ut hoc diceres, itane ut peccatis alienis etiam incognitis, perire Deo quemquam, credere et dicere auderes, nec saltem ipsos timuisti collegas tuos, qui te in nostra Collatione reticente, et fortasse cum hoc jam sentires non audente, tantis disceptationum lateribus pugnaverunt, pisces malos in dominicis retibus a piscatoribus ignorari, ne videlicet perirent eorum contagione, si scirent? Nonne tibi venit in mentem, de palea dominicae areae; id est, Ecclesiae, usque ad tempus ventilationis in una permixtione toleranda, disputantibus, cum Emeritus urgeretur, negasse illum atque dixisse, Non legis aream (Collat. 3, cap. 262). Qui cum et a suis secretius admoneretur, et a nobis apertius commemorantibus ex Evangelio, Dominum esse venturum ferentem ventilabrum in manu sua, qui mundabit aream suam, et frumentum recondet in horreo, paleam vero comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12), continuo correxisse oblivionis errorem, quo negaverat scriptum; nec tamen haereticam vel schismaticam convertisse perversitatem, qua negabat malos a bonis debere pro unitate Ecclesiae sustineri: continuoque dixisse, quod nomine paleae, mali significarentur occulti, ut hic causae vestrae praecipua diligentia servaretis, quod ignorati mali commaculare bonorum neminem possent. Ecce partis vestrae patronus egregius perdidit, te adversante, labores suos. Ille quippe ut custodiat bonorum salutem, prorsus in Ecclesia malos permanentes a bonis perhibet ignorari, ne perdant eos si fuerint cogniti et tolerati: tu autem etiam ignoratorum malorum contagio bonos perire dixisti. Neque timuisti [PL43.744] tam multos ab initio vestros latentes flagitiosos, facinorosos atque impios, qui profecto secundum tuam sententiam, te atque omnes tuos, vobis nescientibus perdiderunt. Sed nunc quoque nullo pavore tremuisti, ne forte quispiam vestrum te nesciente peccaret, et te dum ista loqueris perderet. An forte dum cognitis tuis factis perisse te intelligis, propter hoc alienis incognitis perire non metuis?

CAPUT V.---5. Quid tibi optem, nisi ut te nobis liceat invenire, ne libeat te perire? Quid enim spei remanebit, non solum nobis qui Domino Christo, Prophetis, Apostolis, sanctoque Cypriano consentimus, etiam cognitos malos, si eos nec corrigere possumus, nec punire, pro unitatis vinculo sustinendos; verum etiam vobis, quibus ante tempus messis, ventilationis, et littoris, placet a malis separatio corporalis: si opinio tua vera est, qua putas et suis peccatis quemque perire qui facit, et alienis qui utrum facta sint nescit? Si enim hoc ita est, profecto et majores vestri, qui se, sicut putatis, a cognitis malis separaverunt, de incognitis perierunt. Non solum autem tibi, qui cum dicis alienis criminibus perire hominem, sive illa scientem, sive nescientem, nullum procul dubio remanere pateris innocentem; sed etiam ipsi Emerito, qui longe tolerabilius sentiens, in communione Sacramentorum alienis peccatis tantummodo cognitis homines innectit, ab incognitis solvit, multo veriore venerabilis Cyprianus voce respondit, simul crescentia non perire frumenta, zizaniis non extra Ecclesiam, sed in Ecclesia constitutis, nec occultis atque incognitis, sed plane notis ac perspicuis. Puto enim quod non in carne, sed in ipsa mente caecatur, qui contendit latere quod cernitur. Cum autem monet beatissimus ille, ne propter zizania quae in ea sunt, ab Ecclesia recedatur; non monet propter illa quae occultantur, sed propter illa potius quae cernuntur. Ipsa enim sunt, quae possunt perturbare cernentes, nisi eos faciat sapientia patientes. Nam quomodo propter occulta nos non debere recedere disceremus, quae omnino esse nescimus? Etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania. Videntur, ait, non suspicatione creduntur. Et ne quisquam putaret ita dictum, videntur esse, tanquam non essent, sed esse viderentur; verbis consequentibus, quid dixerit, aperit: Non tamen impediri, inquit, debet, aut fides, aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Non ait, Suspicamur, putamus, credimus, opinamur; sed, cernimus. Ea quippe etiam illi non operta credebant, sed aperta cernebant, qui dixerunt patrifamilias, Vis, imus, et colligimus ea? de quibus dictum erat, Cum crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Quibus respondit, Non; ne forte, dum vultis colligere zizania, simul eradicetis et triticum; et, Sinite utraque crescere usque ad messem (Id. XIII, 26-30). Et tamen tu dicis (ubi quid aliud quam Domino contradicis?) sola per mundum crevisse zizania, et toto pene mundo diminuta perisse frumenta: cum ad aliquas gentes nondum Ecclesia crescendo pervenerit. Necesse est autem ut perveniat, et praedicetur [PL43.745] Evangelium in universo mundo, et tunc veniat finis. Quod futurum esse, Dominus sine ulla ambiguitate praedixit.

CAPUT VI.---6. Vides Ecclesiam testimonio Cypriani, et a toto catholicam dictam, et non esse sine manifestis malis, propter quos tamen admonet non relinquendam. In ea sunt boni, per se ipsos multi: in comparatione autem zizaniorum vel paleae, profecto pauci. Non enim praeter illam, sed in ea agitur, quod ipse Dominus dicit, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Sed ibi est et populus ubique diffusus, cui dicitur, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. X, 22). Qui autem habeant fidem tanquam granum sinapis, qua montes etiam transferantur (Id. XVII, 19), rarissimi omnino sunt. De tali enim fide Dominus dicebat, Putas, veniet Filius hominis, et inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? non de apostasia totius orbis, sicut tu perversissime intelligis.

CAPUT VII.---7. Porro de Baptismo, quem non putas esse nisi in Ecclesia, et ideo nos arguis, quod ex haeresibus venientes, si jam baptizati sunt, iterum non esse baptizandos censemus; sufficit, quod respondere minime potuisti, quomodo damnatus baptizare potuerit Felicianus, foris a vestra Ecclesia constitutus: quem frustra ponere voluisti inter eos quibus dilationem dedistis. Lege Bagaitanam vestri concilii sententiam, in qua scilicet post multa acerbissima quae in illos dicta sunt, et longe graviora quam in Caecilianum, quando eum majores vestri absentem innocentemque damnarunt; ita subjecta est eorum manifesta et indubitata damnatio: Famosi ergo criminis reos Victorianum Carcabianensem, Martianum Sullectinum, Beianum Baianensem, Salvium Ausaphensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elephantariensem, Praetextatum Assuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta foeculentia glutinaverunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt; Dei praesidentis arbitrio, universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite. Et deinde incipit caeteris dilatio prorogari his verbis: Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Jam de his quod dicendum fuit, et in prioribus ad te datis litteris meis satis dictum est. Cui loco te prorsus respondere non potuisse quisquis legerit et parumper adverterit, dubitare non poterit.

CAPUT VIII.---8. Frustra itaque tibi videtur, Agrippini et Cypriani concilia in hac quaestione esse sectanda: cum vos ea neglexeritis, quando extra vestram communionem baptizatos a damnatis, contra quos de basilicis excludendos litigabatis, sine ulla repetitione Baptismatis suscepistis. De sententia vero Cypriani, vel collegarum ejus, quibus tunc placuit, venientes ab haereticis baptizare oportere, longum est [PL43.746] ut pro merito disputem. Sed istam tu mihi, si potes, brevem solve quaestionem. Quando rebaptizabat Cyprianus ab haereticis venientes, Ecclesiae Carthaginensis episcopus, tunc Ecclesiae Romanae Stephanus episcopus in eodem Baptismo quem foris acceperant, suscipiebat haereticos; et ambo haec diversa facientes, in unitate catholica permanebant. Dic mihi, utrum illo tempore Ecclesia, quando secundum vos, omnium criminum reos sine Baptismo recipiebat per Stephanum et ejus innumerabiles toto orbe collegas, qui ejusdem sententiae participes erant, malorum contagione perierat, an non perierat? Neque enim istos malos poteris dicere occultos: quamvis tu asseras nocere ac mortificare et occultos. Quisquis igitur homicida, vel etiam parricida, adulter, incestator, idololatra, codicum denique sanctorum non timidus traditor, sed ut traderentur crudelis tortor, et violentus extortor et jussu vel manu extremus incensor, apud haereticos baptizatus, ad Stephanum et ejus socios venit, secundum vos sine Baptismo exceptus est. Cernis igitur omnia hominum crimina, si verum est quod de Baptismo sentitis, tunc in Ecclesia sine Baptismo congregata? Responde utrum his criminibus in eadem unitate maculatus fuerit Cyprianus, responde utrum Ecclesia perierit, an non perierit. Elige quod putaveris. Si jam tunc perierat, Donatum quae peperit? Si autem tot in eam sine Baptismo aggregatis, perire non potuit, responde quaeso, ut ab ea se, tanquam malorum communionem devitans, pars Donati separaret, quae dementia persuasit.

9. Absit autem, ut quoniam beatissimus Cyprianus de Baptismo aliter sensit, quam veritas et antea consuetudine et postea perspecta diligentius ratione monstravit, propterea quisquam nostrum, qui hoc quod ille non sapimus, ei se audeat anteponere. Caetera enim multa et magna ejus merita, et animus praecipua charitate plenissimus, per quem cum collegis diversa sentientibus pacatissimus mansit, et in unitate Ecclesiae passio gloriosa, satis ostenderunt eum fuisse sarmentum in Christi radice fructuosum, quod Pater etiam ab ista reprehensione purgaret, ut fructum posset afferre majorem. Sic enim ait ipse Jesus: Sarmentum quod in me dat fructum, purgat illud Pater meus, ut majorem fructum afferat (Joan. XV, 2). Ostendens etiam in ipsis fructuosis, agricolam qui est in coelis, aliquid invenire quod purget. Quis enim nostrum Petro apostolo comparari potest, quamvis nunquam gentes Judaizare coegerimus, quod ille faciebat, quando non recte ingrediebatur ad veritatem Evangelii? unde a suo posteriore apostolo Paulo, salubri admonitione correctus (Galat. II, 11-14), utilius posteris humilitatis praebuit exemplum, quam si nihil in illo existeret corrigendum.

CAPUT IX.---10. In hac ergo Ecclesia constituti, quae malorum sive occultorum, sive etiam manifestorum, nec potuit, nec poterit perire contagio, nullas de quibuslibet hominibus calumnias formidamus. Si enim mali sunt, procul dubio eos aut ignorant boni, aut suis judiciis manifestatos ecclesiasticis [PL43.747] legibus damnant: aut etiam si noverunt eos, et non apud se accusatos, neque convictos, damnare non possunt, pro Ecclesiae pace non solum irreprehensibiliter, verum etiam laudabiliter tolerant; nec se propter pisces malos ruptis dominicis retibus ante tempus littoris damnabiliter separant. Si enim hoc facere velint, exceptis divinarum Scripturarum innumerabilibus testimoniis, quibus ne faciant prohibentur, retinet eos certe quem testem adhibuisti, beatissimus Cyprianus, clamans atque contestans: Quia etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Non solum verbo, verum etiam exemplo suo nos admonens, qui collegas suos, fundos insidiosis fraudibus rapientes, usuris multiplicantibus fenus augentes, quorum avaritiam, non leve aliquod vitium, sed esse idololatriam, secundum Apostolum intellexit (Coloss. III, 5), pro unitatis vinculo pertulit tales (Serm. de Lapsis), nec eorum contagio factus est talis: discessit ab eis dissimilitudine morum, non divisione Sacramentorum: et immundum non tetigit; sed a factis eorum abhorrendo, non seorsum populos colligendo. Vos autem dum carnaliter sapitis, quod dictum est per Isaiam prophetam, Discedite, et exile de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis (Isai. LII, 11); et talia quae in Scripturis similiter dicta sunt: dum haec, inquam, non spiritualiter, sed carnaliter sapitis, tales omnino apparetis, quales eorum, ipso Propheta praedicante, dominantur dicentes, Nolite me tangere, quoniam mundus sum (Id. LXV, 5). Denique quando aliena peccata vos perverse devitanda esse censuistis, alia vestra fecistis, sacrilegum schisma populos dividendo, et sacrilegam haeresim contra Dei manifestata promissa et impleta de Ecclesia toto orbe diffusa nefario spiritu sentiendo. Nam si, ut putas et nos in verbo reprehendis, una eademque societas perditorum simul et schisma et haeresis esset, non dixisset beatus Cyprianus in hac ipsa epistola, unde hoc de zizaniis in Ecclesia constitutis posui testimonium, eis confessoribus quos gratulabatur a Novatianorum divisione fuisse liberatos: Dolebam vehementer et graviter angebar, quod eis communicare non possem, quos semel diligere coepissem, posteaquam vos de carcere prodeuntes schismaticus error excepit (Epist. ad Maximum). Noli ergo contra apertissimam veritatem, aut utrumque fallaciter declinare; aut unum horum tibi, quod tibi mitius videtur, eligere: cum et schismaticus sis sacrilega discessione, et haereticus sacrilego dogmate.

CAPUT X.---11. Nec vobis blandiamini, quod Baptismum non rescindimus vestrum. Non est hoc vestrum, sed catholicae Ecclesiae quam tenemus, unde illum quando discessistis, non quidem ad salutem, sed ad perniciem vestram vobiscum tulistis. Nam vasa dominica, etiam apud alienigenas, sancta permanserant. Unde rex qui eis contumeliose uti ausus est, Deo irascente punitus est (Dan. V). Et arca testamenti [PL43.748] ab hostibus capta nequaquam virtutem suae sanctificationis amisit (I Reg. IV-VI). Si ergo illa sancta, quae si tunc apud alienos fuerunt, ut apud suos esse desisterent, vim tamen sanctitatis nullo modo perdere potuerunt; quanto magis eam christiana Sacramenta non perdunt, quando ita ut apud nos etiam maneant, ad haereticos transeunt? Hoc est quod dixi ad te scribens (Supra, lib. 1, n. 7), quod etiam in Collatione vobis diximus, idque potius eludendum putastis, quia dissolvere nequivistis: quoniam sicut Apostolus ait de quibusdam, Veritatem in iniquitate detinent (Rom. I, 18), ita et vos veritatem Baptismi divini in iniquitate detinetis erroris humani. Quam veritatem non vestram, propter iniquitatem vestram rescindere utique non debemus. Et quia ipse Apostolus de idololatris gentibus dixisse intelligitur, Qui veritatem in iniquitate detinent: tu mihi quasi respondens flagitasti ut probarem, quid de Gentilium sacrilegio Apostolus non rescindat, quid de eorum profano ritu non damnet. Quasi posset quod sacrilegum est et profanum non rescindere atque damnare, sicut nos schisma vestrum et haeresim vestram. Sententias tamen quasdam veritatis, quas de incognito Deo quidam Gentilium philosophi tenent, non solum non destruxit Apostolus, sed etiam inde testimonium, cum opus esset, adhibuit. Loquens quippe Atheniensibus ait de Deo: In illo enim vivimus, et movemur, et sumus, sicut et quidam secundum vos dixerunt (Act. XVII, 28). Hanc illi veritatem sapientiae, quam beatus Paulus non solum non destruebat, verum etiam ad illos instruendos adhibebat, in iniquitate detinebant suae idololatriae, quam doctrina apostolica machinamentis apostolicis evertebat. Ita et nos, quae in Ecclesia catholica vera majores vestri acceperunt, vobisque tradiderunt, non rescindimus, sed agnoscimus: vestrum vero sacrilegium, aut in vestra conversione rescindimus, aut in vestra pertinacia detestamur.

CAPUT XI.---12. Quanquam totam quaestionem, et totum quod inter nos agitur, uno verbo Tribuni satis diligenter exposito, omnino solvisti. Cum enim ego dixissem, Neque hoc in Tribuni litteris legitur, a te in veritate invocatum nomen Dei; quia ipsum prorsus verbum ibi non legeram: tu respondisti, Falleris, vel potius fallis. Nam verba Tribuni sunt: Neve tantum opus domus Domini, ubi a te saepius Dei et Christi ejus invocatum nomen est, per religionem tuam ibidem constitutam, concrematum esse dicatur. Intellige quia in veritate religio dicitur, in fallacia superstitio nominatur. Quando ego id adverterem? quando ita ratiocinarer? quando aliud ex alio sic probarem? Fateor, fugit hoc aciem quantulicumque ingenii mei: et ideo crede mihi, falli me ibi potuisse, non, ut dixisti, fallere voluisse in verbo. Itaque Tribunus tanquam homo militaris erravit, ut ei quem scit vel credit haereticum, diceret, per religionem tuam: cum haeresis non religio, sed superstitio; religio autem non in falsitate, [PL43.749] sed in veritate, propria locutione dicatur. Proinde secundum hanc expositionem tuam, verus Dei cultus religio, falsus autem superstitio nuncupatur. Audi ergo te ipsum, obaudi tibi ipsi: et nos sequi minime recusabis. Scribens namque ad eumdem Tribunum in primae epistolae tuae ipso exordio posuisti, atque dixisti, Honorabili, ac nimium nobis, si sic volueris, desiderando Dulcitio tribuno et notario, Gaudentius episcopus: et continuo subjecisti, Religionis tuae scripta percepi. Quid igitur ad nos venire adhuc dubitas? Ecce tribunus Dulcitius cum sit homo communionis nostrae, tamen secundum testimonium tuum, non superstitiosus, sed religiosus est: ac per hoc secundum expositionem tuam, non falsum, sed verum Dei cultum tenet. Ipse ergo est in Catholica potius quam tu: quoniam tu in hoc verbo usque adeo non errasti, ut etiam exponeres, tantum religionem a superstitione distare, quantum a falsitate veritas distat. Ille autem homo, ut jam dixi, militaris, et in istis verborum proprietatibus minus eruditus, quid esset religio nesciebat. Absit enim ut dicam, Te adulando fallebat. Tu vero qui eos contra quos disputas, arguis ex propheta et clamas, Vae his qui dicunt amarum dulce, et dulce amarum; qui dicunt lucem tenebras, et tenebras lucem (Isai. V, 20)! si superstitio est quam nobiscum tenet Dulcitius, cur eam religionem esse dixisti? Si autem verum dixisti, cur haereticam tenendo superstitionem, respuis catholicam religionem? Sequere igitur testimonium tuum: maxime quia et ipsi vestri, cum cognoverint, non tibi fortasse communicabunt; quoniam tribuno Dulcitio per hoc verbum communicasti. Eia, frater Gaudenti, noli perdere occasionem, quam tibi etiam per tuam linguam Dominus dedit. An forte ad hoc irasceris, quod fratrem voco? Hoc enim nomen a nobis etiam in nostra Collatione respuistis: ubi ostendistis nos esse, quibus Dominus praecepit per prophetam, Dicite, Fratres nostri estis, eis qui vos oderunt, et qui vos detestantur (Id. LXVI, 5, sec. LXX); vos vero in numero eorum esse, qui istos quibus hoc Dominus dicit, oderunt et detestantur. Negare certe non potes, te religionem dixisse, in qua est tribunus Dulcitius. Propterea illam tibi epistolam misit, utique ut te non occideres, et illi Ecclesiae, in qua est ipse, communicares. Si ergo ipsius religio est, tua superstitio est. Quamvis enim ambo vobis hoc invicem dixeritis: eligis tamen ipsum potius falsum dixisse, quam te.

CAPUT XII.---13. Quamobrem secundum verissimum hoc tuum testimonium, et tuam verissimam expositionem, quoniam religio est quam Dulcitius tribunus tenet; profecto religio est, qua te ad nostram communionem praeceptum Imperatoris impellit. Unde fit consequens ut religio sit etiam, qua christianus imperator ad curam suam judicat pertinere, ne in res divinas impune peccetur: a quo tu non vis curari nisi ea quae terrena republica continentur. [PL43.750] Unde et regem Ninivitarum, oblitus quid legeris, populo de agenda poenitentia non mandasse dixisti. Haec enim verba tua sunt ad me: Quid, inquis, miseros decipis? Jonae Deus praecepit, prophetam Dominus ad populum misit; nihil tale regi mandavit. Adverte ergo quid scriptum sit, et noli irasci tibi ipsi, qui vel divina scripta non recolis: vel tu potius miseros decipis. Surrexit Jonas, et abiit in Ninivem, sicut locutus est Dominus. Ninive autem civitas magna erat, quasi viae tridui. Et coepit Jonas ingredi civitatem, quasi unius diei iter, et praedicavit et ait: Adhuc triduum, et Ninive subvertetur. Et crediderunt viri Ninivitae Domino, et indixerunt jejunium, et saccos induerunt, a majore usque ad minorem. Cumque pervenisset sermo ad regem civitatis Ninive, surrexit de sede sua, et detraxit sibi vestimenta, et se circumdedit sacco, et consedit in cinere. Praedicaturque a rege et a potentibus, dicens: Homines et jumenta, et oves et boves, non gustent quidquam, nec pascantur, et aquam non bibant. Et induti sunt saccos homines, et jumenta proclamaverunt ad Dominum impense: et aversus est unusquisque a via nequitiae suae et iniquitatis quam in manibus habebat (Jonae III, 3-8). Audisne tandem regem curasse, quod ad regum curam tibi displiceat pertinere? Certe ut impense ageretur, quod minus quam oportuerat, agebatur. Ideo ergo Ninivitae non sunt exspoliationibus proscriptionibusque vel terrore militum ad poenitentiam imperio regis arctati, quia obedienter jussa fecerunt. Non itaque ostendimus populum ista perpessum, quia nec tu ostendis regem fuisse contemptum. Proinde cum regibus ea quae secundum Deum sunt religioso timore jubentibus quisque obtemperat, timore incipiens et ad dilectionem proficiens, a Domino accipit pacem: non sicut pacem dat saeculum; quoniam saeculum dat pacem propter temporalem utilitatem, Dominus autem propter aeternam salutem. Ergo quia ista religio est, in qua est tribunus Dulcitius (neque enim verba tua negaturus es); superstitio est pars Donati, unde te vult erui hujus religio: superstitio est, quod te quaeris occidere, quod valde prohibet hujus religio: superstitio est, quod erga ista curam Imperatoris reprehendis, quam suscepit exsequendam hujus religio.

CAPUT XIII.---14. Itaque quia verbo tuo causa finita est, obsecro per Deum religionis, Deum veritatis, ut etiam tuus error aliquando finiatur. Ipsa est, frater, Ecclesia Christi, quae hoc tempore, toto terrarum orbe crescendo dilatatur, continens et malos et bonos, ventilatione ultima separandos. Atque ut te ad extremum illius potius verbis alloquar, quem testem catholici nominis adhibere voluisti: Ipsa est quae Domini luce perfusa, per orbem totum radios suos porrigit: ipsa est quae ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit (Cyprianus, de Unitate Ecclesiae). Proinde et si videntur in illa esse zizania, non tamen impediri debet aut fides, aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia [PL43.751] recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus, ut cum frumentum coeperit dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit: »In domo autem magna, non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam vero inhonorata« (II Tim. II, 20). Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum vel argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere, Domino soli concessum est, cui et virga ferrea data est (Psal. II, 9). Esse non potest major Domino suo servus: nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicarit, ut se putet, aut ad aream ventilandam et purgandam, palam jam ferre posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit. Et dum sibi semper quidam plus quam mitis justitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt: et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt (Epist. ad Maximum). Beatissimi Cypriani sunt verba ista, non mea: ejus videlicet verba sunt, quem tu nobis lectissimum testem catholici nominis, in tuorum Scriptorum exordio posuisti, et per multa copiosissime commendasti; imo per ipsum (quoniam vera atque divina sunt verba) sunt Dei. Ecce quod audi, ecce quod cave, ut adjuvante [PL43.752] misericordia Salvatoris, simul charitatem catholicam teneamus, simul pacem catholicam diligamus, simul cum ejus frumentis usquequaque crescamus, simul usque ad finem zizania toleremus, simul in horreo sine fine vivamus. Vides nempe sine ulla defensione Caeciliani, vel quorumlibet hominum quos accusandos putatis, Catholicam suo robore ac firmitate consistere. Quamvis et Caeciliani causam Collatio nostra purgaverit: et aliorum, de quibus calumniamini, aut dubia sit criminatio, aut injusta damnatio, Sed valde stultum est ut Ecclesiae causam, divinis testimoniis fultam atque munitam, in hominum causis ratione exorbitante ponamus: cum etiamsi illos malos manifestissime videremus, nec jam separare a Sacramentis Ecclesiae valeremus, non tamen impediri deberet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam et istos inter zizania esse in Ecclesia cerneremus, ipsi de Ecclesia recedere deberemus. Si respondere cogitas, noli causam relinquere, et in supervacaneis evagari. Ea quae dicta sunt, intuere: ad ea quae dicta sunt, non fallaciter eludendo, sed rationabiliter disputando responde. Nam illa prolixa responsione quid egeris, vel potius quam nihil egeris, si necessarium visum fuerit, Dominusque donaverit, opere alio diligentius demonstrabo.

DE RUSTICIANO SUBDIACONO

SERMO AUGUSTINO TRIBUTUS DE RUSTICIANO SUBDIACONO A DONATISTIS REBAPTIZATO ET IN DIACONUM ORDINATO

1. Adhuc moerens et dolens, fratres, sisto me Sanctitati vestrae: nec enim praeteriti casus (dicam mei, dicam vestri?) dolorem potui digerere. Ter conatus sum verbum, unde debitor sum, vobis subministrare; toties et meae et vestrae lacrymae conantis vocem suppresserunt: nec potui melius curas quibus premebar, quam ubertate lacrymarum explicare. Quid ergo fiet? Nunquamne meo, nunquam vestro luctui limes statuetur? Quoties me videbitis intrantem, non cessabitis pectora tundere, et gemitus dare? Quoties vos congregatos videro, in lacrymas ibo et suspiria? Tempus lugendi (Eccle. III, 4), et mihi et vobis circumscripserunt eloquia divina. Nec dolui, cum vos lacrymantes vidi (et ad Lazari recordationem flevit Dominus Jesus Christus; et qui eum flentem videbant Judaei dixerunt, Ecce quomodo diligebat eum! [Joan. XI, 35, 36]); imo potius, si quid in lacrymis jucundum, si quid gratum esse potest, illud e vestris collegi: dicebam enim intra me, Ecce quomodo diligebant eum; qui patrem tanto affectu prosequebantur, eumdem dabunt et filio, qui eorum pater factus est; haeredem oneris facient haeredem amoris; qui succedit honori, succedet et charitati. Bonum ingredienti omen est, antiquae in pastorem dilectionis in ovibus signa videre. Fiet amoris translatio in cum cui facta est curarum collatio: nec mutato pastore cessabunt eum diligere, qui debet oves pascere, cujus vocem audient, et qui Deo teste, conscientia teste, paratus est cum adjutorio Domini pro ovicularum minima animam suam impendere et superimpendere.

2. Si quae ratio dolendi, si flendi; tota mea est, non vestra, non ejus, cujus tangimur desiderio. Solutus est ille, vinctus ego; stadium emensus, curro. In patria est, unde peregrinor: curas quas deposuit, in sinu meo reposuit. Clavum bene tenuit, de me quid fiet nescio: appulit, fluctuo. E littore videt iratum [PL43.754] pelagus, furentes procellas: exclamo in mediis fluctibus, Salva nos, perimus (Matth. VIII, 25)! Et vere perimus, et vere periculum urget, et vere caput meum impellit, non meum tantum periculum, sed et vestrum; nam sine vobis salvus esse non possum. Vestrarum animarum jactura, mea est. Quidquid Domino meo de vobis perit, periculo meo perit: rationem sum redditurus, pellem pro pelle (Job II, 4). Misericordem Dominum habeo, sed rigidum computatorem: oviculas suas quotidie numerat, has in manibus descriptas habet, exigit numerum, quem si non reddidero, ingens capiti meo periculum creatur. Videte, fratres, si sarcinam meam considerans a lacrymis possum temperare, si de gravi onere meo non mihi dolendum est. Pondus meum alleviate; faciet charitas vestra quod immane est mitius: et adjuvante Domino, et pastor et oviculae pascua invenient, et postquam in meridie cubaverint, accumbent cum Abraham, Isaac et Jacob (Matth. VIII, 11), ubi non erit sol, neque ullus aestus (Apoc. VII, 16), sed in umbra Domini pax et refrigerium, quando luctus noster vertetur in cytharam, et voces flentium in cantus exsultantium.

3. Caeterum, dilectissimi, dum de pastore erepto lugemus, nascitur de perdito fratre dolendi occasio. Praecisum est a nobis membrum, pars nostri facta est pars Donati, transiit miles Domini ad castra Philistinorum, et de vase honoris factum est vas dedecoris. Intelligitis quid dico. Miser ille Rusticianus Mutigensis diaconus Sacramentum quod Ecclesiae debebat, abjecit, et ordinem suum infideli participatione polluit. Quid non feci, quos non adhibui conatus, ut in praecipitium ruentem in plano collocarem, et eximerem periculo, qui periculum amabat in quo periit? Is prima et urgens fuit cura mea, qui nunc est dolor meus. Nolebam mihi subtrahi in ipso oneris mei exordio, quem a satis longo tempore videbam tanquam fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). Et licet ipse, exigentibus peccatis suis, a Domino deseri meruerit: [PL43.755] doleo tamen quod de eo ad Dominum meum dicere non possum, Ecce me cum pueris quos dedisti mihi (Isai. VIII, 18).

4. Vobis omnibus notum scio, et tam bene scio, quia scio vestrorum multis moras quas hic trahebat, displicuisse. Quoties venerandus noster Valerius, me praesente, cum visceribus paternis dixit ad eum, Quid hic agis? Cur stationem tuam deseris? Cur presbytero tuo non collaboras? Cur Hipponem Mutigenae praefers, cui alligatus es? Et cum responderet se ad solitudinem minime idoneum clericatum, non monachatum iniisse, se nullos Mutigenae habere cum quibus versaretur; respondebat sanctus senex, Alligatus es uxori, noli quaerere solutionem (I Cor. VII, 27): tua est Ecclesia Mutigensis, non nostra; ad eam nomen, non ad Hipponem dedisti: nonne saeculo renuntiasti? nonne amicis, nonne sanguini? Audiebat dicentem, sed male audiebat, qui dicenti non obsequebatur. Quid factum est? Cum satis festivus haberetur, indolisque ad scurrilitatem proclivioris, inter nugas saeculi, inter convivia, et compotationes diurnas, saepe etiam nocturnas, tandem defecit: exstinctus est spiritus timoris Domini: de luto in lutum provolvitur: alternis vicibus et alios invitans et ab aliis invitatus, et conviva et convivans, cum aeri quod contraxerat solvendo non esset, et a creditoribus urgeretur, et se quotidianis implicaret erroribus, et plurimis scandalum crearet, tandem a presbytero suo excommunicatus, ad Donatistas transfugit, et ab eorum episcopo non tantum exceptus, quod contra jus Ecclesiarum est; non tantum rebaptizatus est, quod impium est: sed etiam diaconus, quod maxime lugendum, factus est.

5. Haec ego cum primum accepi, aberat venerandus senex noster Valerius: sed commota viscera dilationem minime passa sunt. Ingemui, dolui, pro eo in conspectu Domini mei effudi animam meam. Et quia mihi a multis relatum fuerat, Macrobium episcopum donatistam, ad quem confugerat, virum esse pacificum, non longe a regno Dei et a concordia fratrum, qui si aliquos rebaptizaret, id invitus faceret: hunc litteris convenire statui, et quam obnixis precibus ad eum per amicos agere, ut in subdiacono nostro Baptismum Christi non exsufflaret, nec iterum baptizaret, quem in nomine Dei et baptizatum et signatum fuisse non nesciret. Aegre litteras nostras admisit: sed tandem Maximi et Theodori, quibus illud negotii injunxeramus, precibus adactus est, ut eas recitari sineret, et ipse etiam legeret: quibus nihil aliud respondit, quam, Non possum nisi ad me venientes suscipere, et eisdem fidem quam postulaverint dare. Cumque de Primiani facto instarent, dixit non esse filii in patrem inquirere. Et quia per litteras quas ad Macrobium dedi, rogabam ut responderet quae coram populo nostro legerentur; si vero recusaret, me nostras recitaturum, cum primum abessent milites; hodie, fratres, fidem meam libero, nullus adest qui possit [PL43.756] turbas ciere, novi vos omnes ad concordiam et ad alienos amplectendos promptiores esse quam ut excitem, litteras ad Macrobium profero, ut actorum nihil conscientiam vestram lateat; sed apud Deum et homines innotescat, quam sincero corde, quam pacifico affectu, inspirante Domino rem tractaverim. Quod si postea perit frater noster, in sua, non in nostra conscientia peribit. Veniet Dominus, qui hos et me judicabit: veniet certe, frumentum asserturus, paleam dispersurus. Aquas nostras, quas tantopere formidant, ipse examinabit et coram omnibus manifestissime judicabit, an quas pollutas duxerint, ipse quoque habeat. Certe videbunt in quem pupugerunt (Joan. XIX, 37). Quid enim est aliud christianum rebaptizare, quam Dominum iterum pungere? Signum Regis accepit, crucem admisit, in morte Christi tinctus est: quid aliud facis, qui talem bis baptizas, qui Regis signum exsufflas, qui crucem expungis, quam mortem Domini inanem et vacuam reddere, et universam salutis nostrae dispensationem ostentui habere?

6. Aqua nostra non est aliena, virgo est et sancta; in fontem nostrum descendit Spiritus, quos irrorat sancti sunt: videant qua temeritate pollutos astruant, quos talibus undis aspersos noverint. O sacrilegam novitatem! o vocem impiam! Sanctificavit Deus aquas in initio mundi per Spiritus incubationem, ex eis tot et tanta prodierunt miracula, quae de aquarum nostrarum sanctitate nos erudirent, et de veritate quorum umbrae erant, instruerent, et de regeneratione quam in aquis haurimus certos facerent; et eas alienas vocant, et ab his abstinent, et mendaces dicunt, et omnem eis fidem abrogant! Erit itaque verax aqua Primiani, quem tam immani anathemate percussistis, quem tantorum scelerum in vestro conventu reum judicastis; nec tamen quos baptizavit, iterum tinxistis: et Ecclesiae catholicae, columbae nostrae, sponsae immaculatae, infideles, impurae, mendaces aquae apud eos erunt? Dicent forsan: Mendaces erant qui Primianum innocentem damnarunt, et ideo ejus aquae mendaces non fuerunt. Sed quid dicent de Feliciano et Praetextato, qui Primianum damnaverunt, et ab illo tam grandi schismate discesserant? An quos baptizaverant, nova et recenti tinctione Ecclesiae suae pepererunt? Nequaquam. Feliciani et Praetextati aquae fideles qui postmodum coierunt, et adversus Ecclesiam catholicam insani foederis communione conspiraverunt; aquae vero nostrae infideles et profanae? O insana et perversa cogitatio!

7. Addunt etiam, Qui baptizatur a mortuo, quid est lavacrum ejus (Eccli. XXXIV, 30)? Erratis, miseri, non intelligentes Scripturas. Non dicimus, Baptismum quo tingunt illi, quos velut mortuos a vivorum communione separamus, nihil esse; sed nihil prodesse, quamdiu inter mortuos vivitur. Tolle quod obest, jam prodest. Quod extra accepisti, proficiet cum intus fueris. Emenda baptizatum, sufficit: latens in semine virtus, incrementa sumet: Spiritum Dei ex alto induet; et qui in Christo per Baptismum sepultus fuerat, licet foris, postquam in Ecclesiae sinum admissus [PL43.757] fuerit, et mortuos reliquerit sepelire mortuos suos, sentiet aquam fidelem, nec haereticorum contagiis pollutam: et paternam vocem ad cor audiet, Ecce filius meus, mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 24, 32): filius meus, quem obstetricantibus undis genueram, mortuus erat, quia de spiritu meo non vivebat; et revixit, quia abjecto mortuorum consortio, ad locum vitae rediit: perierat, [PL43.758] quia eodem cum impiis naufragio abreptus fuerat; inventus est, quia per salutarem tabulam, hoc est poenitentiam, tandem portui, hoc est, Ecclesiae redditus. Ut hoc de illis eveniat, fratres, quam obnixe possumus, a Domino petamus: ut quemadmodum unus est Baptismus, una aqua, una fides; sic etiam una charitatis professio, nec inter nos alia amplius audiatur, quam meliorum charismatum aemulatio.

Volume back matter

IN SECUNDO TOMO. EPISTOLAE

IN TERTIO TOMO

IN QUARTO TOMO

IN QUINTO TOMO

IN SEXTO TOMO

IN SUBSEQUENTEM LIBRUM CENSURA LOVANIENSIUM THEOLOGORUM ET BERNARDI VINDINGI

Librum hunc non esse Augustini certissimum est: nam, ut praeteream quod ejus nulla in Retractationibus mentio fiat, certe Augustini nec ingenium, nec eruditionem, nec eloquentiam ulla ex parte redolet. In primis enim paulo post initium, totam adversarii disputationem in tres ait divisam esse partes, quas sibi ex ordine tractandas refutandasque proponit; de uno Baptismo, de horti unius fonte signato, de oleo uno quod muscae moriturae exterminant. Quae ineptissima est sane partitio, et Augustino indigna, ut cui contra leges dialecticorum, et supersit et desit aliquid. Nam tria illa ad unum erant unici Baptismi caput redigenda: nihil vero in hac partitione dicitur de malorum contagione, de bonorum et malorum in Ecclesia commixtione, de persecutione, de codicum sacrorum traditione, de causa Caeciliani, denique de querela imperialium edictorum, quae tamen hoc Fulgentii libello disputantur, suntque ipsissima Donatisticae controversiae capita, passim ab Augustino tractata. At vero prima illa duo, quae totis viginti capitibus exsequitur, quam varie confundit ac perturbat! Nam sub finem capitis 10, cum de Baptismo ageret, subito per occupationem sermonem injicit de contagione malorum, quo mox omisso ad Baptismum revertitur: inde ad alterum rursus argumentum regressus, iterum ad Baptismi relabitur quaestionem, etc. Jam vero tota ipsa operis compositio atque structura quam nihil habet solidae carnis! quam nihil succi et sanguinis! quam nihil vitae ac spiritus! certe nihil Augustini doctrina, genio, et copia dignum.

[PL43.761] Quid, quod in citandis tractandisque Scripturis non uno loco ab eo dissidet ac variat? Primum enim cap. 16 (nisi forte mendosus est codex noster) producit locum ex cap. 65 Isaiae juxta vulgatam lectionem, cum semper Augustinus editione utatur LXX, etiam in illa ipsa scriptura, etc. Praeterea illud Jeremiae 17, Recedentes a te scribentur in terra; is cap. 3 ita legisse videtur, Recedentes a te scribentur in libro mortis, quomodo arbitror non modo B. Augustinum, sed veterum praeterea citasse neminem. Et sunt quidem illa Donatistae verba, sed vel breviter saltem admonere debebat, uti facit cap. 2, non ita locutum Prophetam. Sane facit hoc semper Augustinus. Cui simile est, quod cum Donatista cap. 5 Ezechielem pro Isaia nominet, auctor hic ne verbulo quidem id corrigat, quod non arbitror, ut alias nunquam, dissimulaturum Augustinum. Denique cap. 18, duo proferuntur Davidis testimonia addito Psalmorum numero, cujusmodi exemplum nescio an apud Augustinum reperiatur. In Scripturis quoque exponendis haud plane cum Augustino consentit. Cap. 9, responsurus ad illud Psal. 140, Oleum peccatoris non impinguet caput meum, tanquam de vera ejus intelligentia adhuc incertus, ait se interpretes malle desuper (sic enim loquitur), id est, audire quid alii de hoc loco sentiant. At vero Augustinus lib. 2 contra Petilianum, cap. 103, et lib. 3, cap. 33, et lib. 2 contra Cresconium, cap. 24, planissimum illud et clarissimum esse ait. Cap. 12, locum olim et a Cypriano lib. 1, epist. 12, citatum, Ab aqua aliena abstine te, non male quidem ille de pudicitia conjugali dictum esse ait, secus tamen quam Augustinus, qui maligni spiritus doctrinam hic accipit, lib. de Unitate Ecclesiae, cap. 26, et lib. 6 contra Donatistas, cap. 12. Cap. 2, probaturus circumcisionem Samaritanorum typum gessisse Baptismi apud Donatistas administrati, detorquet huc locum ad Coloss. cap 2, qui de circumcisione et Baptismo in genere, et legitime acceptis, haud dubie loquitur, quomodo interpretatur et Augustinus, lib. 6 contra Julianum, cap. 7. Denique cap. 4, cum citasset Donatista locum Jeremiae, cap. 15, de aqua mendaci, non habente fidem, ad eum auctor iste prorsus nihil respondet. At non ita Augustinus, qui quoties inter adversariorum dicta occurrit, nunquam abire sine responsione permittit, ut lib 3 contra Donatistas, cap. 15; lib. 2 contra Petilianum, cap. 103; lib. de Unitate Ecclesiae, cap. 23, et alibi.

Quin et occurrunt quaedam ab Augustini consuetudine ac dicendi ratione aliena. Nam primum quidem cum cap. 1 Fulgentium hunc haud obscure suspectum sibi esse significet, tanquam absit libelli transmissi auctor, eodem tamen loco religionem ei tribuit: quod in Gaudentio tamen notat Augustinus, lib. 1 contra eum, cap. 2, et lib. 2, cap. 11 et 12. Eodem loco tribuit ei in dilatando ingenii laudem, quod certe hic nullum apparet. In ejus argumentis tantum agnoscit roboris ac potentiae, ut eis videri queat, inquit, veritas ipsa devinci: at ea in suis libris Augustinus velut vana et imbecilla ridet saepe ac contemnit. Cap. 3, multos, ait, contra regulam datae legis baptizare, contra Augustinum, qui lib. 6 contra Donatistas, cap. 25, facilius ait haereticos inveniri qui prorsus non baptizent, quam qui praescriptis a Christo verbis non utantur. Quin et cap. 4 contradicere sibi ipse videtur, Haeretici, inquit, omnes licet in sua sibi disputatione discordent, in Baptismi tamen traditione solemni verbo concordant. Cap. 2, Donatistarum appellat Baptisma, quod dicendum esse negat Augustinus, cum alibi, tum lib. 2 contra Petilianum, cap. 37; nec unquam sic vocat, nisi addita mox correctione hac aut simili, imo non vestrum, sed Christi. Cap. 10, Certum est, inquit, quod sacerdotis et plebis exsecretur Deus ac despiciat holocausta, si bona non adfuerit conscientia: quod nescio an usquam apud Augustinum reperias, qui inter sacrificium velut rem sacram, et offerentium vitium diligenter distinguendum docet. Cap. 1, Pertinaces, inquit, anathemate condemnemus, ut hactenus victores esse possimus. Quando sic aspere loquitur Augustinus? Cap. 17, Donatistae criminationibus responsurus, conscientiam suam opponit, quam munitam esse ait. Facit hoc nonnunquam et Augustinus, ut lib. 3 contra Petilianum, cap. 2 et 10, lib. 3 contra Cresconium, cap. 80; sed quanta cum modestia ac verecundia! Cap. 22, Gesta citat Marcellini: pro quibus semper Augustinus, In collatione nostra, inquit, quam vobiscum, vel cum eis habuimus: ut lib. post Collationem, lib. de Gestis cum Emerito, lib. contra Gaudentium, et alibi plus centies, etc.

Caeterum ad stilum quod attinet, licet in quibusdam, ubi est Augustinum imitatus, convenire cum eo videatur, tamen res ipsa clamitat, procul ab elegantia dictionis ejus abesse. Nam ut exempli gratia paucula quaedam attingamus, cap. 1 utitur verbo admiror, pro Intelligo, capio, assequor. Et ibidem, tam forti, inquit, obice sumpsisti. Ac rursus, in domo confugere compellamus. Cap. 2, Vos ei per omnia similatis, inquit, pro Assimilamini. Cap. 9, Interpretes, inquit, malo desuper: pro eo quod dicendum erat, Malim hic audire interpretationem aliorum. Cap. 16, pessimatur, pro Pessimus evadit. Cap. 24, ut eos a suis basilicis depulisses, pro Depelleres. Ubi sic unquam balbutit Augustinus?

Ex his itaque quae diximus, abunde constare arbitror non esse librum hunc Augustini, imo vero prorsus eo indignum. Quisquis tamen ejus auctor fuit, vetustum fuisse oportet, ut qui concilium illud Carthaginense adversus Caecilianum viderit, citans inde postremo capite Marciani sententiam, quam nusquam apud Augustinum reperias; quo vel solo nomine dignum librum hunc censeo qui locum suum retineat. Apparet autem et Afrum fuisse, nam et more gentis ejus gaudet homoeteleutis, ut cap. 9, Melior est misericors increpatio, quam lenis adulatio: et iterum, Oleum peccatoris, blandimentum est adulatoris. Et cap. 12, Quis non videat prophetam [PL43.763] conjugibus pudicitiam commendasse, et te a veritate procul errasse? Utitur et infinitivis nominum loco, ut cap. 13, O probare! o errare! o delirare! quod et Optato, et Augustino est non insuetum. Sermo autem Donatistae seu Fulgentii totus linguam sapit Africanam, et Augustini saeculum redolere videtur, a Petiliani stilo non admodum alienus. Huc usque Lovanienses.

Censuram superiorem Bernardus Vindingus in Critico Augustiniano confirmat, additque haec a se observata νοθείας signa. Cap. 2, dicit auctor Donatistas Deum metuere ac divinam legem servare. Cap. 12, Silvanum Cirtensem tradidisse Felici curatori Sacramenta: qui tamen nonnisi capitulatam argentem et lucernam argenteam tradiderat, uti legitur lib. 3 contra Cresconium, cap. 29, et lib. 4, cap. 56, et infra in Gestis apud Zenophilum consularem. Cap. 23, ait Ananiam et Sapphiram occisos a Petro. At Augustinus in epist. 44, n. 10, scribit, De Novo Testamento ostendi non posse, quod justus quisquam interfecerit aliquem. Quod subjungit de Simone Mago perempto, hausit ex apocryphis libris, quorum auctoritate niti contra adversarium noluisset Augustinus, ut intelligitur ex lib. 13 contra Faustum, cap. 9. Praeterea cap. 26, exprobrat Donatistis quod transgrederentur mandatum seniorum, ut statuerent suas traditiones. At Augustinus opponeret potius ipsa Christi verba, Matth. XV, 3, Quare transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Tandem librum hunc refert Vindingus inter opuscula quae a Vigilio Tapsensi conficta existimantur.

CONTRA FULGENTIUM DONATISTAM INCERTI AUCTORIS LIBER

CAPUT PRIMUM.---Libellum, quem mihi Religio tua, frater Fulgenti, direxit, non aspernatus accepi: quem utrum ipse dictaveris, an aliunde quaesieris, non satis admiror. Est enim et hoc nostrae religionis officium, non personas intendere, sed veritatem in omnibus quaerere, inventam agnoscere, et agnitam custodire. Sic enim apostolus Paulus dicit: Omnia probate, quod bonum est tenete; ab omni specie mala vos abstinete (I Thess. V, 21, 22). Breviter igitur dicam quod ingeniosius litteris dilatasti. Dixisti Unum esse Baptisma, quod Samaritanus, id est, haereticus, habere non meruit. Unum hortum conclusum, qui est Ecclesia, fontem habere signatum, de quo nullus alienus attingit. Unum oleum, quod est chrisma sanctissimum, quod moriturae muscae corrumpunt, et peccatores omnino non dabunt. Contra haec mihi in adjutorio Domini paranda responsio est, nec aliunde sumenda, nisi ex lectione divina. Verbi ergo principium jam sumamus, imo ipsum Verbum principium Jesum Dominum, ducem ac principem coelestis militiae teneamus, bella geramus, et ejus manu sacrata tuba petamus muros validissimos civitatis nefariae Jericho: id est altitudinem mundanae sapientiae testamentis dominicis circumdemus, veritatis et libertatis vocibus concrepemus: adversarios in domo Raab, id est, Ecclesiae quae nuntios ejus suscepit, propter mundi excidium confugere compellamus: pertinaces anathemate condemnemus, ut hactenus victores esse possimus. Haec ergo ex Lege adversus Legem, ex Dei Testamento adversus Dei Testamentum, ex veritatis fonte adversus veritatis fontem tam obice forti prima fronte sumpsisti, quasi possit veritas a semetipsa devinci, aut gloria luminis sua luce fuscari.

CAPUT II.---DONATISTA dixit: Dominus, et Salvator noster Jesus Christus unici Baptismi doctor et custos, ne sitientes animas per aridos lacus mentis error abduceret, perennes haustus sibi esse proclamans, in Evangelio suo ita testatus est, dicens: Qui sitit, veniat et bibat, qui credit in me, sicut Isaias dicit.

CATHOLICUS respondit: Non habet, sicut dicit Isaias: sed, Sicut dicit Scriptura. Sed ista velut impedimenta despiciam, ne longo sermone utilitatem legentis excludam.

DONAT. dixit: Qui credit in me, sicut dicit Isaias, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 37, 38): et ne passim et ubique bibi posse diceretur, merita aquarum ipse discrevit, dum Samariae apostasiae [PL43.764] originem in proprio fonte damnavit. Qui biberit inquit, ex hac aqua, sitiet iterum: qui biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13).

CATH. respondit: Haec utique ideo posuisti, ut nos catholicos quasi Samaritanos et sine Baptismo demonstrares. Jam ergo Donatistas in Samaritanis incipe speculari. Samaritanorum dogma Regnorum libro docente tale fuit: Deum timebant, et simul figmenta colebant: divinam legem servabant, et patrum errores minime deserebant: circumcisionis signum habebant, et Israelitarum collegium non tenebant (III Reg. XII et XIII). Hoc et vos facitis: Deum metuitis, et figmentum luteum Donatum pariter colitis. Et hic enim ex terrae pulvere figuratus est. Divinam legem servatis, et parentum errorem non relinquitis: Baptismi habetis sacramentum, et Catholicorum non vultis habere consortium. Ecce vos eis per omnia similatis. Sicut ergo tunc Samaritanorum circumcisio secundo dari non poterat, ita nunc Donatistarum Baptisma iterari non debet, Domino Christo dicente, Qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi (Joan. XIII, 10). Circumcisio enim Samaritanorum Baptisma significat Donatistarum, dicente Apostolo, Circumcisi estis circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi, consepulti ei in Baptismo (Coloss. II, 11, 12). Quod autem ait Dominus, Qui biberit ex hac aqua, sitiet iterum; non de Baptismate, sed de terreno locutus est elemento. Nam si Baptisma hic vellet ostendere, nullo modo a Samaritana muliere postulasset. Denique puteus ille non Samariae dictus est, sed Jacob, et utique Jacob non fuit haereticus, sed Deo dilectus, semper charus, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus.

CAPUT III.---DONAT. dixit: Nunquam ergo Ecclesiae spiritus patitur jungi, quod ore divino meruit diffamari, Legis praeconio praemonente, Duo contra duo, unum contra unum (Eccli. XXXIII, 15). Et Dominus in Evangelio: Tunc, inquit, duo erunt in agro; unus assumetur, et unus relinquetur: duae molentes in molendino; una assumetur, et una relinquetur (Matth. XXIV, 40, 41). Vides ergo duo genera esse baptismatum et duo praemia meritorum, dum unum lethalis ingenii ardor exurit, et bibulae sitis perennes haustus excoquit: alterum quod semel potandarum meatibus sitium vitae perennitatem sancivit, utique in effossis [PL43.765] gurgitibus perpetuas ariditates ostendit, et dum ejus pie meritum clausit, mortis aditum patefecit, dicente Jeremia: Duo mala fecit populus iste; me dereliquerunt, et effoderunt sibi lacus detritos, qui aquam non possunt portare (Jerem. II, 13). Et iterum: Omnes qui derelinquunt te, confundentur; recedentes a te, scribentur in libro mortis, quoniam dereliquerunt te fontem vitae (Id. XVII, 13).

CATH. respondit: Tu unum contra unum, ego multa baptismata assero contra unum. Etenim Paganus baptizat, et Judaeus baptizat, et Sadducaeus baptizat, et multi extra regulam datae legis baptizare non cessant. Sed illud est unum quod verum, illud verum quod Christi, illud Christi quod Patris et Filii et Spiritus sancti: hoc est verum, hoc salubre, huic nullum est comparandum. Hoc qui non accipit, ipse sibi et vitae meritum clausit, et mortis aditum patefecit.

CAPUT IV.---DONAT. dixit: Quod si, ut asseris, una fides in utroque consistit; cur inter fidelem aquam et perfidam justa separatione discrevit, testante Domino per Isaiam: Quis nuntiavit vobis quia ignis ardet? quis nuntiavit vobis locum illum aeternum? Ambulans in justitia, praedicans viam rectam, odio habens facinus et injustitiam, et manus abstinens a muneribus, et gravans aurem ut non audiat judicium sanguinis, et comprimens oculos suos ne videant iniquitatem, hic inhabitabit in alta spe; fortis panis illi dabitur, et aqua ejus fidelis (Isai. XXXIII, 14-16). A cujus fide perfidiam separans, Jeremia testante, sic posuit: Utquid injuriantes me praevalent? Plaga mea solida facta est; unde sanabor? Facta est mihi sicut aqua mendax non habens fidem (Jerem. XV, 18).

CATH. respondit: Haeretici omnes licet in sua sibi disputatione discordent, in Baptismi tamen traditione solemni verbo concordant: sicut circumcisio una, sed fide varia in Judaeis et Samaritanis veteribus consistebat. Necesse est ergo sicut tunc, ita et nunc fieri oportere conversis, ut quod disputatione sola petatur, sola iterum disputatione solvatur; ut audire de Domino possint, Jam mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis: manete in me et ego in vobis (Joan. XV, 3). Omnia enim in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11).

CAPUT V.---DONAT. dixit: Ezechiel quoque sic dixit: Et videbunt, quia plures sunt qui averterunt aquam antiquae piscinae, et non aspexerunt ad eum qui fecit eam ab initio, et eum qui illam condidit non viderunt (Isai. XXII, sec. LXX). Inaudita dementia perfidorum, nec divinis velle vocibus credere, nec Apostoli simplicem doctrinam erroris sui faucibus velle servare.

CATH. respondit: Absit, absit ut aquam antiquae piscinae, sicut vos, in partem ducamus, aut divinis eloquiis non credamus. Quod legimus, credimus; et quod credimus, praedicamus. Audi quae sit origo nostra, et ubi ejus aqua diffusa. In Zacharia sic habes: Exibunt aquae vivae de Jerusalem; medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum; hoc est, ab Jerusalem usque ad fines terrae: aestate et hieme erunt; id est, omni tempore erunt. Et erit Dominus rex super omnem terram (Zach. XIV, 8, 9): hoc est, omni terrae Christus dominabitur, non Donatus. Haec est possessio, haec haereditas Christi, quae a sanctis colitur, et perenni fonte rigatur, de qua ei dictum est, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Qui in ipsa est, haeres adscriptus est: qui in ipsa non est, jam damnatus et morti destinatus est, Scriptura dicente, Qui egressus fuerit fores domus tuae, ipse sibi reus erit (Exod. XII).

CAPUT VI.---DONAT. dixit: Hinc sibi Deus unicum Baptisma esse proclamat; hinc Apostolus unum [PL43.766] cunctis dixisse confirmat, Deo per Salomonem probante: Hortus conclusus, soror mea, sponsa mea, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV, 12, 13).

CATH. respondit: Recordare, lege omnia, adverte diligenter et vide quod ex hoc paradiso, ex hoc horto concluso, ex hoc fonte signato, etiam foris salutis unda decurrat, quae vadit contra Assyrios, contra vos videlicet Donatistas. Ex Assyriis enim Samaritani illi nascuntur, qui vobis sunt comparati. Ipse est, inquit Scriptura, fluvius qui vadit contra Assyrios (Gen. II. 14); contra inimicam Dei populo gentem: non pro illis vadit, sed contra. Quibusdam enim est odor mortis in mortem, quibusdam vero odor vitae in vitam (II Cor. II, 16). Sicut enim qui manducat et bibit sanguinem Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29); sic et qui accipit indigne Baptisma, judicium accipit, non salutem. Nam et Judas proditor bonum corpus, et Simon Magus bonum Baptisma Christi percepit: sed quia bono bene non usi sunt, mali male utendo deleti sunt. Bonum est Baptisma, bonum est Christi sanguis et corpus, bona est lex, sed si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8). Neque enim et quia foris est, divina non est; aut quia ab alienis habetur, aliena putabitur; aut quia a malis injuste tractatur, a nobis juste damnabitur. Aqua paradisi, aqua Trinitatis est: hanc ubi agnoscimus paradisi, non negamus; hanc ubi non perspicimus, paradisi omnino non dicimus; quaecumque foris nata est, paradisi nullo modo dicenda est: ut puta Manichaeus, quia nunquam fuit in paradiso, nec sicut vos de Ecclesia foras egressus est, aqua paradisi potandus est, quia foris exortus est. Hic opus habet ut vivat, ne in aeternum moriatur: sed ut legitime vivat, in ipsa vivat, ne judicium manducet et bibat.

CAPUT VII.---DONAT. dixit: E contra Apostolus dixisse testatur: Unus Deus, una fides, unum Baptisma (Ephes. IV, 5). Nulla in doctrina divina varietas, per omnia Dominum sequitur servus, in nullo differt a Magistro discipulus. Quem sequeris, quem imitaris, quem hujus flagitii arbitraris auctorem?

CATH. respondit: Da mihi aliquem sanctorum post Trinitatem rebaptizare, quod facis. Lege mihi, non illas scripturas, quarum auctoritate non teneor; sed Novi et Veteris Testamenti, quibus utrique subjicimur. Si unum est Baptisma, cur duplicas unum? Non enim aliud iteras, quam quod invenis verum. Quoniam ergo quae destruxistis, ea iterum reaedificatis, praevaricatores vos esse monstratis.

CAPUT VIII.---DONAT. dixit: Aut si unum putas cum reis aliqua permixtione conjunctum sacramentum Baptismi, audi Prophetas, quibus sit recte dispensum, dicente Salomone, Fons vitae in manibus justi (Prov. X, sec. LXX).

CATH. respondit: Bene de vobis Dominus dixit, qui errorem vestrum ante praevidit: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Dominus autem novit corda vestra: quia quod altum est hominibus, abominabile est apud Deum (Luc. XVI, 15). Si justus es, et fons vitae in manu tua est, non homo, sed Deus es. Ad te confugiatur, tibi credatur, in te spes omnis vitae ponatur, ipsum Baptisma in nomine tuo detur, et de Domino taceatur. Vis scire ubi hunc fontem vitae requiras? In Psalmo habes: Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Non legisti: Filius malus superbos oculos habet: filius malus ipse se justum dicit, exitus autem suos non abluet (Prov. XXIV, sec. LXX)? Nisi te ut hominem reum esse cognoveris, nisi te peccatorem veraci corde clamaveris, justificari omnino non poteris, dicente propheta, Dic prior iniquitates tuas, ut justificeris (Isai. XLIII, 26). Et Joannes apostolus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).

CATH. respondit: Dic ergo mihi aliquem tuorum, quem probes non esse peccatorem, ut oleum vestrum non possit esse peccatoris; cum scriptum sit, Nullus est hominum qui non peccet (Eccl. VII, 21). Interpretes malo desuper. Lege, ut sensum possis accipere: sic ait, Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non ungat caput meum (Psal. CXL, 5): hoc est, Melior est misericors increpatio, quam lenis adulatio; sicut et illud, Meliora sunt vulnera amici quam voluntaria oscula inimici (Prov. XVII, 6). Oleum peccatoris blandimentum est adulatoris, de quo alibi dicit: Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula (Psal. LIV, 22). Oleum justi spiritus est Dei, dicente Petro, Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto (Act. X, 38). Desine itaque Spiritum sanctum oleum dicere peccatoris, ne Deum incipias asserere peccatorem.

CAPUT X.---DONAT. dixit: Aperta confessio perfidorum isto loco monstratur, quae inimica praesumptione a facinoroso sacerdote contacta polluitur, cujus sacrificium velut oleum voce divina respuitur. Facinorosus, inquit, qui sacrificat mihi, velut qui canem occidat; et qui offert similaginem, quasi sanguinem porcinum; et qui offert thus in memoria, quasi blasphemus (Isai. LXVI, 3).

CATH. respondit: Certum est quod sacerdotis et plebis exsecretur Deus ac despiciat holocausta, si bona non adfuerit conscientia. Aut si de sacerdotibus solum dictum cupis intelligi, quomodo apud vos facinorosorum non polluitur confectio sacerdotum? Dicis, Quamdiu mali latent, inquinare non possunt; propter quod scriptum est, »Quae occulta sunt, mihi; quae manifesta sunt, vobis« (Deut. XXIX, 29). Si ergo quamdiu mali latent, inquinare non possunt, cur longe positas nationes, quibus nomen Donati et Caeciliani habetur incognitum, rebaptizare non times? Quis vestrum aliquorum mala in eorum pertulit aliquando notitiam? Et si pertulisset et non probasset, in nullo prorsus obesset, juxta illud: Quae occulta sunt, mihi; quae manifesta sunt, vobis.

CAPUT XI.---DONAT. Dixit: Adhuc ejus aquas turbidas Propheta spiritu manifestat: Imposuisti, inquit, in mari equos tuos turbantes aquas multas (Habac. III, 15). Me contempsit Galaad civitas, quae operatur stulta, turbat aquas; et fortitudo tua sicut hominis piratae (Osee VI, 8, 9).

CATH. respondit: Agnosce in te tua tela converti, sicut scriptum est, Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur (Psal. XXXVI, 15). Fortitudo tua, Donatista, sicut hominis piratae, qui viribus rebaptizas, viribus in aqua pugnas, viribus in aqua necas: ista gerens pirata captus occideris, nisi conversus poenitueris, et regi Christo in Catholica militaveris.

CAPUT XII.---DONAT. dixit: Si ergo unico fonte Ecclesia gloriatur, utique traditorum spelunca est, quae in aquarum multitudine extollitur, et Baptismi sui ebrietate confusa, cum regibus fornicatur, dicente Joanne, Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, et inebriati sunt omnes inhabitantes terram a vino fornicationis ejus (Apoc. XVII, 1). Rogo, quae sunt aquae multae, nisi plura baptismata? quae mulier fornicaria, nisi traditorum spelunca, quae regum voluptatibus servit obnoxia, a quibus persecutionibus poculum bibens, ebria caecitate populis miscet, et in amentiam quos rigaverit ducit? cujus accessum sapientissimus Salomon interdixit: Ab aqua, inquit, aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis, ut longo vivas tempore, et adjicientur tibi anni vitae tuae (Prov. IX, 18, sec. LXX). Fons aquae tuae privatus sit tibi, ne quisquam extraneus [PL43.768] communicet tibi (Prov. V, 16, 17). Solus ergo privatum non habet fontem, qui meretricis aquarum possidet multitudinem. Joannes quoque apostolus aquarum multitudinem improbat, dicens: Et dixit mihi angelus, Aquasquas vidisti, super quas sedet fornicaria illa, populi, turbae et nationes sunt (Apoc. XVII, 15).

CATH. respondit: Ut video, ubicumque aqua nominata est male, bene Baptisma credidisti. Sed in bono tibi, in malo mihi illam tribuere voluisti, ut de vobis impleretur quod Paulus apostolus dixit, Nescientes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7). Quemadmodum enim Joannes et Mambres restiterunt Moysi, ita hi resistunt veritati (II Tim. III, 8). Angelus dicit, Aquas quas vidisti, populi, turbae et nationes sunt. Et tu angelo exponenti resistis et dicis, Rogo, quae sunt aquae multae, nisi plura baptismata? quae mulier fornicaria, nisi traditorum spelunca? Si et traditorum vocabula cupis addiscere, habes vestros; Silvanum Cirtensem Felici curatori Sacramenta tradentem. Habes Marinum ab Aquis-Tibilitanis Romano curatori tres codices offerentem. Habes Victorem Rusiccadiensem quatuor Evangelia veluti deletitia comburentem, qui Caecilianum absentem damnare ausi sunt innocentem. Haec est spelunca latronum, haec progenies traditorum, haec mulier fornicaria, quae relicto Christo, Donato prostituit lupanaria: cujus domus, juxta Salomonem, secessus est mortis, cujus viae sunt inferorum (Prov. VII, 27); quae se mundam vocat, cum sit sordibus plena; quae se innocentem clamat, cum sit sceleribus irretita, quae pudenda committit, et facta sua in alteram dicit, ne prior audiat quae commisit. De factis enim vestris Catholicos infamatis, ut populos a Domino separetis. Proinde quod quasi tuos, ut ab aqua nostra se abstineant, hortaris, et dicis, Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis: fons aquae tuae privatus sit tibi; ne quisquam extraneus communicet tibi: quis non videat Prophetam conjugibus pudicitiam commendasse, et te a veritate procul errasse? Aut si fonti tuo communicare nullus debeat extraneus, cur extraneos quaeris, cur Catholicos rebaptizas?

CAPUT XIII.---DONAT. dixit: Claret ergo apud traditores esse multitudinem aquarum, ubi diversa schismatum semina, ubi haereticorum multimodas pestes, ubi Manichaeorum detestanda sordium faeculenta, vel in abruptum coenosi gurgitis lacum in aeterna morte abrepto charybdis vidit, et exterminii oleum flammis edacibus animavit.

CATH. respondit: O probare! o errare! o delirare! Claret ergo apud traditores esse multitudinem aquarum, ubi diversa schismatum semina, ubi haereticorum multimodas pestes, ubi Manichaeorum detestanda sordium faeculenta: quomodo probas nobiscum esse schismaticorum multimodas pestes? Si nobiscum essent, non haeretici, sed catholici essent

CAPUT XIV.---DONAT. dixit: Audi dicente Salomone: Muscae moriturae exterminant confectionem suavitatis (Eccle. X, 1). Olei est ergo genuina suavitas, quae si tactu improbo fuerit violata, fit ingrata confectione polluta. Et recte Spiritum sanctum immundis alitibus traditores aequatis, quod in aliena mensa improbi corruant, et olei suavitatem immundis tactibus foedent.

CATH. respondit: Quis tactu improbo violat, qui quod invenit servat, an qui confectum impudenter exterminat? Quando oleum vestrum tetigimus, quando Spiritum sanctum injuriando fugavimus? Docete aliquem nostrum in divinitatis oleum improbe cecidisse, aut Trinitatis Baptisma, sicut vos, illicite violasse. Muscae moriturae Donatistae circumvolant per totius corporis membra, sicubi reperiant vulnerata, sana pungunt, aegra lambunt, et eorum ulceribus peccatorum vermes fundunt, quae conscientiam mordeant, [PL43.769] quae animam finiant, quae putredinem nutriant, quae nec ipsis mortuis cadaveribus parcant. Muscae moriturae cum oleum exterminant, oleo perimuntur: neque enim vivitis, qui Spiritum sanctum efflatis.

CAPUT XV.---DONAT. dixit: Hoc proprie David sanctissimus, nostrae fidei regulam subministrans, edocet, idem peccatoris oleum nec salutem afferre, nec cujusquam caput debere contingere. Oleum, inquit, peccatoris non ungat caput meum (Psal. CXL, 5). Ergo diligenti examine peccatoris requirenda persona est, si non de sacerdote sacrilego, ut profani asserunt, Dominus dixit.

CATH. respondit: Cum sis peccati conscius, audes dicere, peccatoris requirenda persona est. Audi quae sit peccatoris ista persona. Apostolus dixit: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Et Salomon: Nullus est hominum qui non peccet (Eccle. VII, 21). Et Job: In angelis suis reperit pravitatem; quanto magis in filiis hominum, qui terrenum habent domicilium (Job IV, 18. 19)? Haec est persona peccatoris: id est, omnis homo peccator. Si sacerdos es, homo es: et si homo es, peccator es. Quem te ipsum facis? Dixisti te solum esse sanctum, solum justum, solum sine peccato, solum sine macula. Dixisti tuum esse Baptisma, tuum oleum sanctum, tuam mensam dominicam, tua illa omnia quae fidelibus divinitus tribuuntur. Quid restat, nisi ut scelerate et impie Deum te esse pronunties? Sed audi quid caput superbiae audire meruit: Quomodo cecidisti de coelo, lucifer; qui mane oriebaris, qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo, Super coelum ascendam, et super astra Dei exaltabo sedem meam, sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis, et ero similis Altissimo? Verumtamen in infernum descendes, et in profundum laci (Isai. XIV, 12-15). Nisi ergo poenitueris, nisi conversus fueris, nisi deposita superbia peccatorum veniam postulaveris, audies quod et ille; quia cum sis homo, facis te ipsum Deum.

CAPUT XVI.---DONAT. dixit: Similiter Dominus per Aggaeum prophetam, immundos tactus inquinamentum conferre, nec pollutum quemquam posse sancire, si illicita praesumptione conetur attingere quod sanctum videat contineri, salubri expositione monstravit, dum pro nobis Prophetam cautum exhibuit. Interroga, inquit Dominus, sacerdotes, dicens: Si alligaverit homo carnem sanctam in summo vestimento, et tetigerit summitas vestimenti aliquam creaturam panis, aut vini, aut olei, si sanctificatur? Et responderunt sacerdotes et dixerunt: Non. Et dixit Dominus: Si tetigerit inquinatus in anima horum aliquid, si inquinabitur? Et dixerunt sacerdotes: Inquinabitur. Et dixit Dominus: Sic et populus hic, et sic gens ista: omnis qui illuc accesserit, inquinabitur (Aggaei II, 12-15).

CATH. respondit: Hoc adversum te usus es testimonio, qui donum Dei in tuo ponis arbitrio. Si enim tactus sancti, immundi inquinamenta non tollit; vanum est quod geritur, quod conficitis, quod lavatis. Si tetigerit, inquit, quod sanctum est, creaturam panis, aut vini, vel olei, sanctificabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: Non. Ubi est quod vos extollitis, quod sanctitatem vestram munditiam conferre jactatis? Aut si illud movet quod ait, Sic populus hic, et sic gens ista; omnis qui illuc accesserit inquinabitur: docete Aggaeum, qui ista dicebat, de medio ejusdem plebis exiisse ne inter eos etiam esset ipse pollutus. Tactus ille opera significat. Si sanctus, inquit, tetigerit immundum, non sanctificabitur: si immundus tetigerit sanctum, inquinabitur: id est, facilius sanctus qui junctus fuerit genti huic pessimae pessimatur, quam gens ista in melius commutetur; quia proclivius ad imitationem malorum curritur, quam ad virtutes bonorum animus excitatur: sicut melli plurimo parum absinthii injectum, velocem amaritudinem trahit; mellis vero etiamsi duplum injiciatur, non poterit ejus obtineri dulcedo. Exeundum ergo nobis est e medio malorum mente, non carne; operibus, [PL43.770] non corporibus. Nolite, inquit Apostolus, communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ephes. V, 11): operibus ait; non Altaribus. Scriptum est enim in Isaia: Qui dicunt, Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es; isti fumus erunt in ira mea, ignis ardens tota die (Isai. LXV, 5). Si te hominum dicta non terrent, saltem Dei minantis ira convertat.

CAPUT XVII.---DONAT. dixit: Nunquam latro in lucem protulit praedam; semper operarii noctis gratam bonis omnibus lucem saepius horruerunt: solus traditor nec Dei minis frangitur, et in aliena veste improbus gloriatur. Contra quem per Sophoniam Dominus proclamat, nec auditur: Erit, inquit, in die sacrificii Domini, et vindicabo in principibus, et in omnes vestitos veste aliena (Soph. I, 8).

CATH. respondit: Tua non timeo crimina, quia mea munita est conscientia. Quem dicis tradidisse, nomen locumque traditoris ostende. Nunquam id valebis ostendere, sicut nec antea valuisti. Sed etsi aliquem protuleris, mihi obesse non poterit, dicente Domino, Anima patris mea est; anima filii mea est; anima quae peccaverit, sola morietur (Ezech. XVIII, 4). Ego tamen non in aliena veste congaudeo, qui in catholica fide semper exsulto. Illa est quam habeo, qua me in die redemptionis misericors et benignus Pater in decore vestivit. Afferte, inquit, stolam illam primam, et induite illum: quia hic filius meus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 22, 24). Illam nimirum de qua Paulus apostolus dixit, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27). Hanc habeo, in hac gaudeo, in hac semper gloriosior apparebo. Haec est quam vos aut ut latrones abstulistis, aut miseri sordidatis.

CAPUT XVIII.---DONAT. dixit: In quantum enim improbitas devios errores alienis bonis cupit astruere, et falsa catholica mendacii nebulas conatur obtegere, per colles tortuosos incedit, cui per Jeremiam Dominus contradictor obviavit: Nolite, inquit, fidere in vobis in verbis falsis, quia per omnia non proderunt vobis, dicentes, Templum Domini, templum Domini est (Jerem. VII, 4). Et Dominus in Deuteronomio: Attende tibi ne offeras holocaustomata in omni loco quemcumque videris; sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus in tribu tua, in hac offeres holocaustomata, et ibi facies omnia quaecumque praecipio tibi hodie (Deut. XII, 13, 14).

CATH. respondit: Optime, et saluti tuae multum conveniens testimonium posuisti: Attende tibi ne offeras holocaustomata in omni loco quemcumque videris; sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus in tribu tua, in hac offeras holocaustomata, et ibi facies omnia quaecumque praecipiet tibi. Audi ergo qui sit locus electus, et quae tribus Domini praedicata. In Psalmo centesimo trigesimo primo habes: Quoniam elegit Dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam praeelegi eam. Item in Psalmo centesimo vigesimo primo: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini testimonium Israel. Hic est locus electus, hic mons sanctificatus, haec civitas super montem posita, ita ut abscondi non possit, haec radix catholica, haec vitis fructifera longe lateque diffusa, quae in Ecclesiastico clamat et dicit, In Sion fundata sum, et in Jerusalem potestas mea (Eccli. XXIV, 15). Etenim oportuit pati Christum et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Recte me argueres, si in hac haereditate maneres. At cum in hac Dei patris haereditate non maneas, in hac Christi regis tribu non milites, cur desertor corripis militem? cur reus increpas innocentem? Et ego tibi dico, Attende tibi ne offeras in omni loco, hoc est, in omni haeresi; et dicas, et hic Deus, et ibi Deus est: sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus in tribu tua, hoc est, in tribu ejus [PL43.771] ibi offeres holocaustomata tua, et ibi facies omnia quaecumque praecepta sunt tibi. Hoc fac, et vives.

CAPUT XIX.---DONAT. dixit: Baptisma utique dici non potest, quod aquarum turba dispersit, quod ab Ecclesiae fonte malitia separavit, quod sterilis unda siccavit, quod nec angelum vidit, nec prophetam qui se mederi posset invenit, sicut in libro Regnorum quarto lethales aquas Elisaeus sanctissimus discussa morte sanavit, et maritante sermone in fetus uberes meare permisit. Et dixerunt viri civitatis ad Elisaeum: Ecce commoratio civitatis bona, sicut et tu, domine, vides; sed aquae multae et steriles sunt hic. Et dixit Elisaeus: Accipite mihi unum vas fictile, et immittite in illud sal. Et acceperunt illud: et venit ad exitus aquarum, et projecit sal et dixit, Haec dicit Dominus, Sanavi aquas istas, et non erit mors in eis neque sterilitas: et sanatae sunt aquae usque in hunc diem (IV Reg. II, 19-22).

CATH. respondit: Gratias Deo Patri, qui quod futurum ostendit, in nobis fidelis implevit. Gratias, inquam, Deo Patri, qui nobis non Angelos solum, non Prophetas, sicut prius in Jericho nostram, id est, in hunc mundum, sed proprium Filium destinavit, Dominum videlicet Angelorum, et principem Prophetarum, qui aquarum sterilitatem, hoc est gentium infecunditatem discussa morte sanaret. Accepit vas fictile, hoc est corpus fragilitatis humanae; sal misit, id est, sapientia divina replevit: in aquam projecit, hoc est, in Jordanem descendit: aquas suo descensu sanavit, id est, gentes suo adventu redemit: et maritante sermone Ecclesiam ex gentibus congregavit, et in fetus uberes longe lateque diffudit. Hoc in nobis impletum qui non videt, caecus; qui non credit, insanus est. Attende uberes fetus, dic ubi haec non sit Ecclesia, dic ubi tua, praeterquam in angulo Africae inveniatur male collecta, tanquam sarmentum inutile, ex hac ubi praecisa est, ibi remansit, ultra extendi non potuit, quia de radice praecisa statim exaruit.

CAPUT XX.---DONAT. dixit: Accepit una civitas salutaris aquae substantiam, accepit et olei dona una cum liberis vidua, nec beneficium divinum passim propheta commisit, nisi ei quam unum vas olei habere cognovit, Regnorum veritate probante: Et mulier una ex mulieribus Prophetarum clamabat post Elisaeum dicens: Servus tuus vir meus mortuus est; et tu scis quomodo servus tuus erat timens Dominum: et ecce quibus debeo, venerunt accipere duos filios meos in servos. Et dixit Elisaeus: Quid faciam? Indica mihi, quid est tibi in domo tua? At illa dixit: Non est mihi ancillae tuae aliquid in domo nisi vas unum olei. Et dixit Elisaeus: Vade, pete tibi vasa deforis ab omnibus commorantibus tecum vasa copiosa; et introibis, et claudes ostium ad te et ad filios tuos, et implebis vasa oleo, et reddes debitunt (IV Reg. IV, 1-4). Elisaeus enim per veri Baptismi liniamenta operatus est. Nam quia tuum non comprobo, ideo tuos fideles exsufflo.

CATH. respondit: Omnes enim hoc faciunt, quod et tu; omnes fideles exsufflant, dum unicum Baptismi sibi vindicant sacramentum. Talem cum inveneris, non capies, non tenebis, non isto vinculo colligabis; sed agnito signo piratico, ut tecum artem peragat, securum abire permittis.

CAPUT XXI.---FULGENTIUS dixit: Absit ut abire permittam: quoniam Deus dixit, Compelle omnes introire, ut impleatur domus mea (Luc. XIV, 23). Qui omnes dixit, nullum excepit.

AUGUSTINUS respondit: Quid ergo facies?

FULG. dixit: Docebo illum ecclesiam meam esse certissimam.

AUG. respondit: In quo? Numquid Christum qui a Patre omnes gentes accepit, ad Africanam particulam tantum remansisse monstrabis?

FULG. dixit: Dicam quod in paucis constet.

AUG. respondit: Quid si et ejus paucos habebit? Omnes enim in comparatione Catholicae paucos habent.

FULG. dixit: Ostendam quoniam haec est vera quae [PL43.772] persecutionem patitur, non quae facit.

AUG. respondit: Quid si et ejus persecutionem omnino non fecit.

FULG. dixit: Insinuabo secundum Apostolum, quod Ecclesia mea rugas et maculas sola non habeat (Ephes. V, 27).

AUG. respondit: Continuo probabitur habere. Scriptum est enim, Nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus super terram (Job XIV, 4, 5). Sed quid pluribus? quolibet ingenio capies, et tenebis, quomodo suscipis qui fideles tuos forte retinxit, qui Spiritum sanctum in corde credentis exstinxit?

CAPUT XXII.---FULG. dixit: Distringo illum, exsufflo, et in remissione peccatorum vera aqua baptizo.

AUG. respondit: Quomodo ejus peccata dimittis, cum scriptum sit, blasphemiam Spiritus sancti in saeculum dimitti non posse (Matth. XII, 32)? Sed hunc omittamus, alterum videamus. Dic et Maximianistae, aemulo tuo, quod et mihi dixisti: Quomodo alter habere potest, si mihi soli concessum est? Aut si juri tuo asseris traditum, quare comprobas alienum? Respondebit et iste Maximianista, Quomodo alter habere non potest, cum et mihi sicut tibi tu probaveris esse concessum? Christianos enim meos et clericos extra Ecclesiam tuam baptizatos vel ordinatos absque ulla demutatione Baptismi vel honoris in integro recepisti; quod ubi Marcellini gestis objectum est, refellere nullatenus valuisti.

Item AUG. respondit: Si justus es, cur sententia tua diversa est? Cur Maximianistas suscipis, et meos fideles exsufflas?

FULG. dixit: Quia ille meus erat.

AUG. respondit: Et tu meus eras; cur in schismatico tuo pius, in catholico impius et implacabilis perseveras?

CAPUT XXIII.---FULG. dixit: Plus peccasti, et ideo in te aliter vindicatur.

AUG. respondit: Quid ergo, Baptisma pro vindicta ponis, et quod ad salutem promittitur, a te pro poena tribuitur? Si in Baptismo non delicta donas, sed peccata castigas; si in aqua non liberas, sed flagellas; piratam te esse aperte demonstras: et tamen quid plus peccavi? quid feci?

FULG. dixit: Codices tradidisti, et idolis immolasti.

AUG. respondit: Doce; non feci, facta tua mihi supponis.

FULG. dixit: Pater tuus fecit.

AUG. respondit: Ego patrem nescio nisi Deum. Scriptum est enim, Nolite vobis patrem vocare super terram; unus est enim Pater vester coelestis (Id. XXIII, 9).

FULG. dixit: Patrem tuum dico Caecilianum: ipse tradidit, ipse thurificavit, ipse omnia mala commisit.

AUG. respondit: Lege quis illum accusavit, quis convicit, quis coram positum condemnavit. Esto, fecit quod non fecit: numquid filius pro patre damnabitur, cum scriptum sit, Anima patris mea est, et anima filii mea est; anima quae peccaverit, sola morietur (Ezech. XVIII, 4)?

FULG. dixit: Tu filius ejus non quidem tradidisti, sed nobis persecutionem fecisti.

AUG. respondit: Equidem non feci, credo tamen quod mei facere potuerint. Quaere causam quare: quid, si merebamini? Non enim malos persequi peccatum est; nam et sanctos et sanctum sanctorum Dominum malos legimus persecutos: daemones namque persecutionem Domini non ferentes, clamabant, Quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei? venisti perdere nos (Marc. I, 24)? Et Paulus Elimam magum ultus est caecitate (Act. XIII, 11), et blasphemum hominem tradidit satanae (I Tim. I, 20). Et Petrus Ananiam et Saphiram ejus uxorem mendaces occidit (Act. V, 1-10): et Simonem Magum tamdiu persecutus est, donec morte perimeret. Sed et David in persona Christi clamat et dicit: Persequar inimicos meos, et comprehendam [PL43.773] illos; et non convertar donec deficiant: affligam illos, nec poterunt stare (Psal. XVII, 38, 39). Non igitur omnis qui persecutionem passus est, justus continuo putandus est: sed qui propter justitiam passus est, ille profecto beatus est, dicente Petro, Quae enim gloria est, si peccantes colaphizati suffertis? Sed si bene facientes patimini, et patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum (I Petr. II, 20).

CAPUT XXIV.---FULG. dixit: Sancti quos memoras, edicta judicum saecularium non meruerunt, quod vestri fecerunt.

AUG. respondit: Licet, an non licet? Si licet, de licito murmurare non decet: si non licet, tuum crimen emenda, dum licet. Maximianistas enim schismaticos tuos, sicut gesta declarant, auctoritatibus judicum saecularium, et adminiculis ordinum virorum, et exsecutione militum diversorum, institutis defensoribus ecclesiae persecutus es, ut eos a suis basilicis depulisses. Qui me increpas, cur non te ipsum primum emendas?

CAPUT XXV.---FULG. dixit: Ideo schismaticis nostris basilicas tulimus, ut verae Ecclesiae redderemus.

AUG. respondit: Hoc et nostri fecerunt vobis, suis schismaticis tulerunt, et matri Catholicae reddiderunt. Quod vestri fecerunt pro pace Donati, hoc nostri fecerunt pro pace corporis Christi.

CAPUT XXVI.---FULG. dixit: Vos estis schismatici, qui et thurificastis et codices tradidistis.

AUG. respondit: Efficiamur infirmis infirmi, ut infirmos lucrifaciamus. Video quod fieri non potest: pars Donati totum Christi corpus devicit; angulus Africanus orbem terrarum exclusit; gens una universas gentes adduxit; sarmentum de vite praecidit, et [PL43.774] ramusculos arborum amputavit. Saltem priorum tuorum circa nos constitutas servares leges; non rebaptizares, sed per poenitentiam errantium, ut aestimas, animas liberares. Relege decisa patrum tuorum, et vide quid de traditoribus, murificatis et schismaticis, cum adversus Caecilianum Carthaginem conspirati venissent, fieri oportere decreverunt. Marcianus vester inter caeteros talem sententiam protulit dicens, quam utique septuaginta qui aderant non improbant: In Evangelio suo, inquit, Dominus ait: »Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola: omnem palmitem in me non afferentem fructum, excidet et projiciet; et omnem manentem in me et fructum ferentem, purgat illum« (Joan. XV, 1, 2). Sicut ergo palmites infructuosi amputati projiciuntur; ita thurificati, traditores, et qui in schismate a traditoribus ordinantur, manere in Ecclesia Dei non possunt, nisi cognito ululatu suo per poenitentiam reconcilientur. Unde Caeciliano in schismate a traditoribus ordinato non communicare oportet. Haec est patrum tuorum fixa sententia. Ecce, quod absit, nos tradidimus, nos thurificavimus, nos schismata commisimus; cur transgredimini mandatum seniorum, ut vestras traditiones statuatis? Sicut palmites, inquit, infructuosi amputati projiciuntur; ita thurificati, traditores, et qui in schismate a traditoribus ordinantur, manere in Ecclesia Dei non possunt, nisi cognita ululatu suo per poenitentiam reconcilientur: per poenitentiam, non per tinctionem. Si dignaris, vel tui te principes vincant, aut illorum confirma decreta, et tua depone figmenta: aut si tua vis valere statuta, illos errasse pronuntia. Apud nos veritas regnat, cur traditio vestra discordat? Salvator in Evangelio sic ait: Omne regnum in se ipsum divisum non stabit, sed desolabitur (Matth. XII, 25).

EXCERPTA ET SCRIPTA VETERA AD DONATISTARUM HISTORIAM PERTINENTIA, QUORUM LECTIO SUPERIORIBUS AUGUSTINI CONTRA EOSDEM HAERETICOS LIBRIS LUCEM AFFERT

ORIGO SCHISMATIS DONATIANI

Primo loco audi qui fuerint traditores, et plenius auctores schismatis disce. In Africa duo mala et pessima admissa esse constat: unum in traditione, alterum in schismate; sed utraque mala et uno tempore, et iisdem auctoribus videntur esse commissa. Debes ergo, frater Parmeniane, discere, quod intelligeris ignorare. Nam ferme ante annos sexaginta et quod excurrit, per totam Africam persecutionis est divagata tempestas; quae alios fecerit martyres, alios confessores; nonnullos funesta prostravit in morte, latentes dimisit illaesos. Quid commemorem laicos, qui tunc in Ecclesia nulla fuerant dignitate suffulti? quid ministros plurimos? quid diaconos in tertio? quid presbyteros in secundo sacerdotio constitutos? Ipsi apices et principes omnium, aliqui episcopi illius temporis, ut damno aeternae vitae, istius incertae lucis moras brevissimas compararent, instrumenta divinae legis impie tradiderunt. Ex quibus erant Donatus Masculitanus, Victor Rusiccadensis, Marinus ab Aquis-Tibilitanis, Donatus Calamensis, et homicida Purpurius Limatensis, qui interrogatus de filiis sororis suae, quod eos in carcere Milei necasse diceretur, confessus est, dicens, Et occidi, et occido, non eos solos, sed et quicumque contra me fecerit. Et Menalus [PL43.774], qui ne thurificasse a suis civibus probaretur, oculorum dolorem fingens ad consessum suorum procedere trepidavit. Hi et caeteri, quos principes tuos fuisse paulo post docebimus, post persecutionem apud Cirtam civitatem (quia basilicae necdum fuerant restitutae), in domum Urbani Carisi consederunt die III iduum maiarum, sicut scripta Nundinarii tunc diaconi testantur, et vetustas membranarum testimonium perhibet, quas dubitantibus proferre poterimus. Harum namque plenitudinem in novissima parte istorum libellorum, ad implendam fidem adjunximus. Hi episcopi interrogante Secundo Tigisitano, tradidisse se confessi sunt. Et cum ipse Secundus a Purpurio increparetur, quod et ipse diu apud stationarios fuerit, et non fugerit, sed dimissus sit, non sine causa dimissum fuisse, nisi quia tradiderat: jam omnes erecti coeperant murmurare; quorum spiritum Secundus metuens, consilium accepit a filio fratris sui Secundo minore, ut talem causam Deo servaret. Consulti sunt qui remanserant, id est Victor [PL43.775] Garbiensis, Felix a Rotario, et Nabor a Centurion. Hi dixerunt talem causam Deo debere servari. Et dixit Secundus, Sedete omnes: tunc dictum est ab omnibus, Deo gratias. Et sederunt. Habes ergo, frater Parmeniane, qui manifesto fuerint traditores. Deinde non post longum tempus iidem ipsi, tot et tales ad Carthaginem profecti traditores thurificati, homicidae, Majorinum, cujus tu cathedram sedes, post ordinationem Caeciliani ordinaverunt, schisma facientes. Et quoniam traditionis reos principes vestros fuisse monstratum est, consequens erit ostendere eosdem fuisse et auctores schismatis. Quae res ut clara et manifesta esse omnibus possit, ostendendum est ex qua radice sese usque in hodiernum erroris protenderint rami, et ex quo fonte rivulus iste maligni liquoris occulte serpens usque in tempora nostra manaverit. Dicendum est, unde, et ubi, et a quibus ortum constet hoc alterum malum; quae convenerint causae, quae fuerint operatae personae, qui auctores hujus mali, qui nutritores; a quibus sint inter partes de Imperatore postulata judicia, qui sederint judices, ubi sit actum concilium, quae sint prolatae sententiae. De divisione agitur: et in Africa, sicut et in caeteris provinciis, una erat Ecclesia, antequam divideretur ab ordinatoribus Majorini, cujus tu haereditariam cathedram sedes. Videndum est quis in radice cum toto orbe manserit, quis foras exierit, quis cathedram sederit alteram, quae ante non fuerat; quis altare contra altare erexerit, quis ordinationem fecerit salvo altero ordinato; quis jaceat sub sententia Joannis apostoli, qui dixit multos antichristos foras exituros: Quia non erant, inquit, nostri; nam si essent nostri, mansissent nobiscum (I Joan. II, 18, 19). Ergo qui in una manere cum fratribus noluit, haereticos secutus, quasi antichristus foras exivit. Hoc apud Carthaginem post ordinationem Caeciliani factum esse, nemo est qui nesciat: per Lucillam scilicet, nescio quam, feminam factiosam, quae ante concussam persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc in tranquillo esset Ecclesia, cum correptionem archidiaconi Caeciliani ferre non posset, quae ante spiritualem cibum et potum, os nescio cujus martyris, si tamen martyris, libare dicebatur; et cum praeponeret calici salutari os nescio cujus hominis mortui, etsi martyris, sed necdum vindicati, correpta, cum confusione discessit irata. Irascenti et dolenti, ne disciplinae succumberet, succurrit subito persecutionis innata tempestas. Iisdem temporibus Felix quidam diaconus, qui propter famosam nescio quam de tyranno Imperatore tunc factam epistolam, appellatus est, periculum timens apud Mensurium episcopum delituisse dicitur. Quem cum postulatum Mensurius publice denegaret, relatio missa est. Rescriptum venit, ut si Mensurius Felicem diaconum non reddidisset, ad palatium dirigeretur. Conventus non leves patiebatur augustias. Erant enim Ecclesiae ex auro et argento plurima ornamenta, quae nec defodere terrae, nec secum portare poterat. Quae quasi fidelibus senioribus commendavit, commemoratorio facto, quod cuidam aniculae dedisse dicitur: ita ut si ipse non rediret, reddita pace Christianis, anicula illa illi redderet, quem in episcopali cathedra sedentem inveniret. Profectus causam dixit, jussus est reverti, ad Carthaginem pervenire non potuit. Tempestas persecutionis peracta et definita est: jubente Deo, indulgentiam mittente Maxentio libertas Christianis est restituta. Botrus et Celesius, ut dicitur, apud Carthaginem ordinari cupientes, operam dederunt, ut absentibus Numidis soli vicini episcopi peterentur, qui ordinationem apud Carthaginem celebrarent. Tunc suffragio [PL43.776] totius populi Caecilianus eligitur, et manus ei imponente Felice Autumnitano episcopus ordinatur. Botrus et Celesius de spe sua dejecti sunt. Tunc brevis auri et argenti sedenti Caeciliano, sicuti delegatum a Mensurio fuerat, traditur, adhibitis testibus. Convocantur supra memorati seniores, qui faucibus avaritiae commendatam ebiberant praedam: cum reddere cogerentur, subduxerunt communioni pedem. Non minus et ambitores, quibus ordinari non contigit: necnon et Lucilla, quae jam dudum ferre non potuit disciplinam, cum omnibus suis, potens et factiosa femina, communioni misceri noluit. Sic tribus convenientibus causis et personis factum est ut malignitas haberet effectum. Schisma igitur illo tempore confusae mulieris iracundia peperit, ambitio nutrivit, avaritia roboravit. Ab his tribus personis contra Caecilianum causae confictae sunt, ut vitiosa ejus ordinatio diceretur. Ad Secundum Tigisitanum missum est, ut Carthaginem veniretur. Proficiscuntur omnes supra memorati traditores: suscepti hospitio ab avaris, ab ambitoribus, ab iratis, non a Catholicis, quorum petitione Caecilianus fuerat ordinatus. Interea ad basilicam, ubi cum Caeciliano tota civica frequentia fuerat, nullus de supra dictis accessit. Tunc a Caeciliano mandatum est, Si est quod in me probetur, exeat accusator et probet. Illo tempore a tot inimicis nihil in illum potuit confingi: sed de ordinatore suo, quod ab iis falso traditor diceretur, meruit infamari. Iterum a Caeciliano mandatum est, ut si Felix in se, sicut illi arbitrabantur, nihil contulisset, ipsi tanquam adhuc diaconum ordinarent Caecilianum. Tunc Purpurius solita malitia fretus, quasi et Caecilianus filius sororis ejus esset, sic ait: Exeat huc quasi ut imponatur illi manus in episcopatu, et quassetur illi caput de poenitentia. His rebus compertis tota Ecclesia Caecilianum tenuit, ne se latronibus tradidisset. Illo tempore aut reus debuit expelli, aut communicari debuit innocenti. Conferta erat ecclesia populis: plena erat cathedra episcopalis: erat altare loco suo, in quo pacifici episcopi retro temporibus obtulerunt, Cyprianus, Carpophorus, Lucianus et caeteri. Sic exitum est foras, et altare contra altare erectum est: et ordinatio illicita celebrata est; et Majorinus, qui lector in diaconio Caeciliani fuerat, domesticus Lucillae, ipsa suffragante episcopus ordinatus est a traditoribus, qui in concilio Numidiae, ut superius diximus, crimina sua sibi confessi sunt, et indulgentiam sibi invicem tribuerunt. Manifestum est ergo exisse de Ecclesia et ordinatores qui tradiderunt, et Majorinum qui ordinatus est. Interea de suorum criminum fonte, qui apud eos e multorum flagitiorum venis exuberaverat, unum traditionis convicium in ordinatorem Caeciliani derivandum esse putaverunt: providentes quod fama duas res similes uno tempore loqui non posset, ut crimina in silentium mitterent sua, vitam infamare conati sunt alienam: et cum possent ipsi ab innocentibus argui, innocentes arguere studuerunt, mittentes ubique litteras, livore dictante conscriptas, quas inter caeteros actus habemus in posterum. Adhuc Carthagine positi praecesserunt se epistolis suis, ut rumoribus falsis cunctorum auribus insererent mendacium, sparsa fama per populos. Et dum de uno celebrata sunt falsa, supra dictorum verissima crimina sub silentio latuerunt. Frequenter solet erubesci de crimine, sed illo tempore non fuit cui erubesceretur: quia praeter paucos catholicos peccaverant universi; et quasi imago fuerat innocentiae, inter, [PL43.777] multos nefas admissum. Parum erat traditionis facinus, quod per Donatum Masculitanum et caeteros supra dictos constabat admissum: etiam ingens flagitium schismatis traditioni junxerunt. Vides ergo, Parmeniane, haec duo crimina, tam mala, tam gravia, traditionis et schismatis, ad tuos principes pertinere.

Exemplum epistolae ad Caecilianum, qua Constantinus pecunias ecclesiis donat

CONSTANTINUS AUGUSTUS, CAECILIANO episcopo Carthaginensi.

Quandoquidem placuit nobis, ut per omnes provincias Africae, Numidiae, et utriusque Mauritaniae, certis quibusdam legitimae et sanctissimae religionis catholicae ministris ad sumptus necessarios aliquid praeberetur; litteras dedi ad Ursum virum perfectissimum rationalem Africae, eique significavi, ut ter mille folles tuae Gravitati numerari curaret. Tu itaque ubi praedictam pecuniae quantitatem acceperis, operam dabis, ut cunctis supra memoratis juxta brevem ab Hosio ad te directum ea pecunia dividatur. Quod si forte ad meum erga vos omnes hac in parte studium explendum deesse aliquid intellexeris, incunctanter quidquid necessarium tibi videbitur, ab Heraclida procuratore praediorum nostrorum petere debes. Nam et ipsi coram mandavi, ut si quid pecuniae Gravitas tua ab ipso postularet, absque ulla dubitatione dinumerandum tibi curaret. Et quoniam accepi quosdam non satis compositae mentis homines id agere, ut sanctissimae et catholicae Ecclesiae populum improba atque adulterina falsitate corrumpant; scias me Anulino proconsuli et Patritio vicario praefectorum coram haec dedisse mandata, ut inter caetera hujus rei competentem curam gerant; nec, si quid hujusmodi agatur, negligere ac dissimulare sustineant. Itaque si quos ejuscemodi homines in hac amentia perseverare conspexeris, absque ulla haesitatione supradictos judices adibis; idque ipsis referes, ut in eos, quemadmodum ipsis coram mandavi, animadvertant. Divinitas summi Dei multis annis te servet.

Ut Clerici Ecclesiae catholicae, cui praeest Caecilianus, ab omnibus publicis functionibus immunes sint

CONSTANTINUS MAXIMUS AUGUSTUS ANULINO.

Ave, Anuline charissime nobis. Cum ex multis rebus constet religionem illam in qua summa divinae majestatis reverentia custoditur, spretam quidem maxima reipublicae importasse discrimina, eamdem vero rite susceptam et custoditam et nomini Romano maximam prosperitatem, et cunctis mortalium rebus, divina id tribuente beneficentia, praecipuam felicitatem contulisse: placuit ut homines illi, qui cum debita sanctimonia et assidua hujus legis observantia ministerium suum divinae religionis cultui exhibent, laborum suorum mercedem reportent, Anuline charissime nobis. Quapropter eos homines, qui intra provinciam tibi creditam in Ecclesia catholica cui Caecilianus praeest, huic sanctissimae religioni ministrant, quos Clericos vocare consueverunt, ab omnibus omnino publicis functionibus immunes volumus conservari, ne errore aliquo aut casu sacrilego a cultu summae divinitati debito abstrahantur; sed ut potius absque ulla inquietudine propriae legi deserviant. Quippe his summam venerationem divino numini exhibentibus, maximum inde emolumentum reipublicae videtur accedere. Vale, Anuline charissime ac desideratissime nobis.

Relatio Anulini

AUGUSTIS NOSTRIS, ANULINUS V. C. proconsul Africae.

[PL43.778] Scripta coelestia Majestatis vestrae accepta atque adorata, Caeciliano et his qui sub eodem agunt, quique Clerici vocantur, devotio mea apud Acta parvitatis meae insinuare curavit, eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentia Majestatis vestrae liberati esse videantur, Catholica custodita, sanctitati legis debita reverentia ac divinis rebus inserviant. Verum post paucos dies exstiterunt quidam adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent; quique fasciculum in aluta signatum, et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae; atque impendio postularunt, ut ad sacrum et venerabilem comitatum numinis vestri dirigerem: quae manente Caeciliano in statu suo, subjectis eorumdem actis, quo cuncta Majestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit. Transmisi libellos duos, unum in aluta suprascriptum ita. Libellus Ecclesiae catholicae criminum Caeciliani, traditus a parte Majorini. Item alium sine sigillo cohaerentem eidem alutae: datum die XVII cal. maias, Carthagine, Domino nostro Constantino Augusto tertium consule.

Episcoporum partis Majorini preces ad Constantinum

Rogamus te, o Constantine optime imperator, quoniam de genere justo es, cujus pater inter caeteros imperatores persecutionem non exercuit; et ab hoc facinore immunis est Gallia: nam in Africa inter nos et caeteros episcopos contentiones sunt: petimus ut de Gallia nobis judices dari praecipiat Pietas tua. Datae a Luciano, Digno, Nassutio, Capitone, Fidentio, et caeteris episcopis partis Donati.

Ut Romae concilium habeatur pro unitate et concordia Ecclesiarum

CONSTANTINUS AUGUSTUS, MILTIADI episcopo urbis Romae et MARCO.

Quoniam hujusmodi plures chartae a V. C. Anulino Africae proconsule ad me sunt missae, in quibus continetur Caecilianum Carthaginensis urbis episcopum a quibusdam collegis suis per Africam constitutis, multis de rebus insimulari. Quod quidem permolestum mihi videtur, in istis provinciis quas divina providentia meae devotioni spontanea deditione tradidit, et in quibus maxima est populi multitudo, plebem quasi in duas partes divisam ad deteriora deflectere, et episcopos inter se dissentire. Placuit mihi ut idem Caecilianus una cum decem episcopis qui accusare ipsum videntur, et cum decem aliis quos ipse ad suam causam necessarios esse judicaverit, Romam naviget; quatenus ibi coram vobis, et coram Rheticio, Materno, ac Marino collegis vestris, quos ea causa Romam properare jussi, possit audiri, quemadmodum sanctissimae legi convenire optime nostis. Porro ut totius negotii plenissimam valeatis haurire notitiam, exempla libellorum ab Anulino ad me missorum litteris meis subjecta ad collegas vestros supradictos transmisi. Quibus lectis perpendet Gravitas vestra, quonam modo supra memorata controversia accuratissime dijudicanda sit, et ex praescripto justitiae terminanda. Siquidem nec tuam sedulitatem latet, tantam a me reverentiam sanctissimae Ecclesiae catholicae exhiberi, ut generaliter nullum schisma aut discidium [PL43.779] ullibi a vobis relinqui velim. Divinitas summi Dei multis vos annis servet, charissime.

De Romano concilio sub Miltiade

Dati sunt judices, Maternus ex Agrippina civitate, Rheticius ab Augustoduno civitate, Marinus Arelatensis. Ad urbem Romam ventum est ab iis tribus Gallis, et ab aliis quindecim Italis. Convenerunt in domum Faustae in Laterano, Constantino ter et Licinio ter Coss. sexto nonas octobres die sexta feria. Cum consedissent Miltiades episcopus urbis Romae, et Rheticius et Maternus et Marinus episcopi Gallicani, et Merocles a Mediolano, Florianus a Caesana, Zoticus a Quintiano, Stemnius ab Arimino, Felix a Florentia Tuscorum, Gaudentius a Pisis, Constantius a Faventia, Proterius a Capua, Theophilus a Benevento, Savinus a Terracina, Secundus a Praeneste, Felix a Tribus Tabernis, Maximus ab Ostia, Evandrus ab Ursino, Donatianus a Foro Claudii: his decem et novem consedentibus episcopis, causa Donati et Caeciliani in medium missa est. A singulis in Donatum dictae sunt sententiae: Quod confessus sit se rebaptizasse, et episcopis lapsis manum imposuisse, quod ab Ecclesia alienum est. Testes inducti a Donato, confessi sunt se non habere in Caecilianum quod dicerent. Caecilianus omnium supra memoratorum sententiis innocens est pronuntiatus, etiam Miltiadis sententia, qua judicium clausum est his etiam verbis: Cum constiterit Caecilianum ab iis qui cum Donato venerunt, juxta professionem suam non accusari, nec a Donato convictum esse in aliqua parte constiterit, suae communioni ecclesiasticae integro statu retinendum merito esse censeo. Sufficit ergo et Donatum tot sententiis percussum esse, et Caecilianum tanto judicio esse purgatum. Et tamen Donatus appellandum esse ab episcopis credidit. Ad quam appellationem Constantinus imperator sic respondit: O rabida furoris audacia! Sicut in causis Gentilium fieri assolet, appellationem interposuerunt.

Eunomius et Olympius episcopi in Africam missi, Carthaginensibus contra partem Donati declarant ubi sit Catholica, et sententiam a concilio Romano pro Caeciliano dictam corroborant

Eodem tempore idem Donatus petiit, ut ei reverti licuisset, et nec ad Carthaginem accederet. Tunc a Filumino suffragatore ejus Imperatori suggestum est, [PL43.780] ut bono pacis Caecilianus Brixiae retineretur: et factum est. Tunc duo episcopi ad Africam missi sunt, Eunomius et Olympius. Venerunt, et apud Carthaginem fuerunt per dies quadraginta, ut pronuntiarent ubi esset Catholica. Hoc seditiosa pars Donati fieri passa non est. De studio partium strepitus quotidiani sunt habiti. Novissima sententia eorumdem episcoporum Eunomii et Olympii talis legitur, ut dicerent illam esse Catholicam, quae esset in toto terrarum orbe diffusa; et sententiam decem et novem episcoporum jamdudum datam dissolvi non posse. Sic communicaverunt clero Caeciliani, et reversi sunt. De his rebus habemus volumina actorum. Quod si quis voluerit, in novissimis partibus legat. Inter haec Donatus ultro prior ad Carthaginem rediit. Quo audito Caecilianus ad suam plebem properavit. Hoc modo iterum renovellatae sunt partes. Constat tamen et Donatum tot sententiis esse percussum et Caecilianum innocentem totidem sententiis pronuntiatum.

Purgato in Urbe Caeciliano, Felix in Africa purgari jubetur

Sed quia in ipsa causa, jamdudum in Catholica duorum videbantur laborare personae, et ordinati et ordinatoris; postquam ordinatus in Urbe purgatus est, purgandus adhuc remanserat ordinator. Tunc Constantinus ad Aelianum proconsulem scripsit, ut remotis necessitatibus publicis, de vita Felicis Autumnitani publice quaereretur. Sedit id cui erat injunctum. Inducti sunt Claudius Saturianus curator reipublicae qui fuit tempore persecutionis in civitate Felicis, et curator praesentis tunc temporis quando causa flagitabatur Callidius Gratianus, et Alfius Caecilianus magistratus: sed et Superius stationarius perductus, et Ingentius scriba publicus pependit sub metu imminentium tormentorum. Responsis omnium nihil tale inventum est, quod vitam Felicis episcopi sordidare potuisset. Habetur volumen actorum, in quo continentur praesentium nomina, qui fuerunt in causa, id est Claudii Saturiani curatoris, et Caeciliani magistratus, et Superii stationarii, et scribae Ingentii, et Solonis officialis publici illius temporis: post quorum responsa a supra memorato proconsule haec pars sententiae dicta est: Felicem autem religiosum episcopum, etc.

תגובות הקוראים

הפניות

Fons: Patrologia Latina, t. 43, coll. 741-780 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
פורסם על ידי: Rodion Vlasov
תאריך יצירת הדף: 2026-11-22, עדכון: 2026-11-22