1. Petis a me, Nepotiane carissime, litteris transmarinis, et crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram praecepta vivendi, et qua ratione is, qui saeculi militia derelicta, vel Monachus coeperit esse, vel Clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur. Dum essem adolescens, imo pene puer, et primos impetus lascivientis aetatis eremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum sanctum Heliodorum exhortatoriam Epistolam, plenam lacrymis quaerimoniisque, et quae deserti sodalis monstraret affectum. Sed in illo opere pro aetate tunc lusimus, et calentibus adhuc Rhetorum studiis atque doctrinis, quaedam scholastico flore depinximus. Nunc jam cano capite, et arata rugis fronte, et ad instar bovum pendentibus a mento palearibus, Frigidus obsistit circum praecordia sanguis (Virgil. Georg. lib. 2). Unde et in alio loco idem Poeta canit: Omnia fert aetas, animum quoque. Et post modicum: 255 Nun coblita mihi tot carmina, vox quoque Moerin Jam fugit ipsa. (In Bucol. Eclog. 8).

2. Quod ne de Gentili tantum litteratura proferre videamur, divinorum voluminum sacramenta cognosce. David annos natus septuaginta, bellicosus quondam [PL22.528] vir, senectute frigescente, non poterat calefieri. Quaeritur itaque puella de universis finibus Israel Abisag Sunamitis, quae cum rege dormiret, et senile corpus calefaceret (3. Reg. 1). Nonne tibi videtur, si occidentem sequaris litteram, vel figmentum esse de mimo, vel Atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulae non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, supererat Abigail, et reliquae uxores ejus, et concubinae, quas Scriptura commemorat. Omnes quasi frigidae repudiantur, et in unius tantum adolescentulae grandaevus calescit amplexibus. Abraham multo David senior fuit, et tamen vivente Sara, aliam non quaesivit uxorem. Isaac duplices David annos habuit; et cum Rebecca jam vetula nunquam friguit. Taceo de prioribus ante Diluvium viris, qui post annos nongentos, non dico senilibus, sed pene jam cariosis artubus, nequaquam puellares quaesiere amplexus. Certe Moyses dux Israelitici populi, centum et viginti annos habebat, et Sephoram non mutavit.

3. Quae est igitur ista Sunamitis uxor et virgo, tam fervens, ut frigidum calefaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris sui delicias, et pacificus bellatoris viri narret amplexus. »Posside sapientiam, posside intelligentiam. Ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei. Neque derelinquas illam et apprehendet te: ama illam, et servabit te. Principium sapientiae, posside sapientiam, et in omni possessione tua posside intelligentiam: circumda illam, et exaltabit te: honora illam, et amplexabitur te; ut det capiti tuo coronam gratiarum. Corona 256 quoque deliciarum protegat te« (Prov. 4. 5. sqq.). Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus, et crescente sola sapientia, decrescunt caetera: jejunia, vigiliae, et eleemosynae, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, instantia orationum, perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur eleemosynae: et, ne sermonem longius traham, cuncta quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt. Nec hoc dico, quod in juvenibus et adhuc solidioris aetatis, his dumtaxat qui labore, et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia, et orationis ad Dominum Jesum frequentia, scientiam consecuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit: sed quod adolescentia multa corporis sustineat bella, et inter incentiva vitiorum, et [PL22.529] carnis titillationes, quasi ignis in lignis viridibus suffocetur, et suum non possit explicare fulgorem. Senectus vero eorum, qui adolescentiam suam honestis artibus instruxerunt, et in lege Domini meditati sunt die ac nocte, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior, et veterum studiorum dulcissimos fructus metit (Confer. Praefat. lib. 2. in Amos). Unde et sapiens ille vir Graeciae Themistocles, cum expletis centum et septem annis, se mori cerneret, dixisse fertur, se dolere, quod tunc egrederetur e vita, quando sapere coepisset. Plato octogesimo primo anno scribens, mortuus est. Et Isocrates, nonaginta novem annos in docendi scribendique labore complevit. Taceo caeteros Philosophos, Pythagoram, Democritum, Xenocratem, Zenonem, et Cleantem, qui jam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt. Ad Poetas venio, Homerum, Hesiodum, Simonidem, Stesichorum, qui grandes natu, cygneum nescio quid, et solito dulcius, vicina morte, cecinerunt. Sophocles cum propter nimiam senectutem et rei familiaris negligentiam, a filiis accusaretur amentiae, Oedipi 257 fabulam, quam nuper scripserat, recitavit judicibus; et tantum sapientiae in aetate jam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret. Nec mirum, cum etiam Cato Censorius, Romani generis disertissimus jam et senex, Graecas litteras discere, nec erubuerit, nec desperaverit. Certe Homerus refert, quod de lingua Nestoris, jam vetuli et pene decrepiti, dulcior melle oratio duxerit. Sed et ipsius nominis Abisag sacramentum, [PL22.530] sapientiam senum indicat ampliorem. Interpretatur enim, pater meus superfluus, vel patris mei rugitus. Verbum superflui, ambiguum est; sed in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus, et redundans ac larga sapientia. In alio autem loco superfluus, quasi non necessarius ponitur. Abisag autem, id est, rugitus, proprie nuncupatur, cum maris fluctus resonat, et ut ita dicam, de pelago veniens fremitus auditur. Ex quo ostenditur abundantissimum, et ultra humanam vocem divini sermonis in senibus tonitruum commorari. Porro Sunamitis in lingua nostra coccinea dicitur: ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere: quod licet Dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae. Unde et obstetrix illa in Genesi (c. 38) coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo quod parietem diviserat, duos ante populos separantem, divisoris, id est, Phares, sortitus est nomen. Et Rahab meretrix in typo Ecclesiae resticulam, mysterium sanguinis continentem, ut Jericho pereunte domus ejus salvaretur, appendit [al. additur in fenestra]. Unde et in alio loco de viris sanctis Scriptura commemorat: Hi sunt, qui venerunt de calore domus patris Rechab (1. Paral. 2. 55). Et Dominus noster in Evangelio: Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quam volo ut ardeat (Luc. 12. 49). Qui in discipulorum corda succensus, 258 cogebat eos dicere: »Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?« (Ib. 24. 32.)

4. Quorsum haec tam longo repetita principio? Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia, et per fines capitulorum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientium. Amplexetur me modo sapientia, et Abisag nostra, quae nunquam senescit, in meo requiescat sinu. Impolluta enim est, virginitatisque perpetuae, et quae in similitudinem Mariae, cum quotidie generet, semperque parturiat, incorrupta est. Hinc reor dixisse et Apostolum, spiritu ferventes (Rom. 12. 11). Et in Evangelio Dominum praedicasse, quod in fine mundi, quando juxta Prophetam Zachariam, stultus pastor esse coeperit, sapientia decrescente, refrigescet caritas multorum (Matth. 24; Zach. 11). Audi igitur, ut Beatus Cyprianus ait, non diserta, sed fortia. Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei, usque ad perfectam ducat aetatem, et per singulos gradus vivendi praecepta constituens, in te caeteros erudiat. Scio quidem ab avunculo tuo beato Heliodoro, qui nunc Pontifex Christi est, te et didicisse, quae sancta sunt, et quotidie discere: normamque vitae ejus, exemplum habere virtutum. Sed et nostra qualiacumque sunt suscipe, et libellum hunc, libello [PL22.531] illius copulato, ut cum ille te Monachum erudierit, hic Clericum doceat esse perfectum.

5. Igitur Clericus qui Christi servit Ecclesiae, interpretatur primo vocabulum suum, et nominis definitione prolata, nitatur esse quod dicitur. Si enim κλῆρος Graece, sors Latine appellatur: propterea vocantur Clerici, vel quia de sorte sunt Domini, vel quia ipse Dominus sors, id est, pars Clericorum est. Qui autem vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem 259 habet, talem se exhibere debet, ut et ipse possideat Dominum, et possideatur a Domino. Qui Dominum posidet, et cum Propheta dicit, Pars mea Dominus (Ps. 15. 5. et 72. 26), nihil extra Dominum habere potest. Quod si quippiam aliud habuerit praeter Dominum, pars ejus non erit Dominus. Verbi gratia: si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellectilem: cum istis partibus, Dominus pars ejus fieri non dignabitur. Si autem ego pars Domini sum, et funiculus haereditatis ejus: nec accipio partem inter caeteras tribus, sed quasi Levita et Sacerdos vivo de decimis, et altari serviens, altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum, his contentus ero, et nudam crucem nudus sequar. Obsecro itaque te, et repetens, iterum iterumque monebo, ne officium Clericatus genus antiquae militiae putes: id est, NE LUCRA SAECULI in Christi quaeras militia: ne plus habeas quam quando Clericus esse coepisti: et dicatur tibi, Cleri eorum non proderunt eis (Jerem. 12. 13. secundum LXX). Mensulam tuam pauperes et peregrini, et cum illis Christus conviva noverit. NEGOTIATOREM Clericum, et ex inope divitem, ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fuge. Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae (1. Cor. 15. 33). Tu aurum contemnis, alius diligit: tu calcas opes, ille sectatur: tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum; illi verbositas attrita frons, fora placent et plateae, ac medicorum tabernae. In tanta morum discordia, quae potest esse concordia? HOSPITIOLUM tuum aut raro, aut nunquam mulierum pedes terant. Omnes puellas et virgines Christi, aut aequaliter ignora, aut aequaliter dilige. Ne sub eodem tecto mansites: nec in praeterita castitate confidas. Nec David sanctior: nec Salomone [PL22.532] potes esse sapientior. MEMENTO semper, quod paradisi colonum, de possessione sua mulier ejecerit (Genes. 3). Aegrotanti tibi quilibet sanctus frater 260 assistat, et germana, vel mater, aut probatae quaelibet apud omnes fidei. Quod si hujuscemodi non fuerint consanguinitatis, castimoniaeque personae, multas anus nutrit Ecclesia, quae et officium praebeant, et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat eleemosynae. Scio quosdam convaluisse corpore, et animo aegrotare coepisse. PERICULOSE TIBI ministrat, cujus vultum frequenter attendis. Si propter officium Clericatus, aut vidua a te visitatur, aut virgo, nunquam domum solus introeas. Tales habeto socios, quorum contubernio non infameris. Si Lector, si Acolytus, si Psaltes, te sequitur, non ornentur veste, sed moribus: nec calamistro crispent comas; sed pudicitiam habitu polliceantur. SOLUS CUM SOLA, secreto, et absque arbitro, vel teste, non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem majorem domus, virginem, viduam, vel maritam: non est tam inhumana, ut nullum praeter te habeat, cui se audeat credere. Caveto omnes suspiciones, et quidquid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita. CREBRA MUNUSCULA, et sudariola, et fasciolas, et vestes ori applicitas, et oblatos ac degustatos cibos, blandasque et dulces litterulas sanctus amor non habet. »Mel meum, meum desiderium: omnes delicias, et lepores,« et risu dignas urbanitates, et caeteras ineptias amatorum, in Comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur: quanto magis in Monachis et in Clericis, quorum et Sacerdotium proposito, et propositum ornatur Sacerdotio? Nec hoc dico, quod aut inte aut in sanctis viris ista formidem; sed quod in omni proposito, in omni gradu et sexu, et et boni et mali reperiantur: MALORUMQUE condemnatio, laus bonorum sit.

6. Pudet dicere, sacerdotes idolorum, mimi, et aurigae, et scorta, haereditates 261 capiunt: solis Clericis et Monachis hoc Lege prohibetur: et prohibetur non a persecutoribus, sed a Principibus Christianis. Nec de lege conqueror; sed doleo cur meruerimus hanc legem. Cauterium bonum est, sed quo mihi vulnus, ut indigeam cauterio? Provida severaque legis cautio, et tamen nec sic refrenatur avaritia. Per fideicommissa legibus illudimus; et quasi majora [PL22.533] sint Imperatorum scita, quam Christi, leges timemus, Evangelia contemnimus. Sit haeres, sed mater filiorum, id est, gregis sui Ecclesia, quae illos genuit, nutrivit et pavit. Quid nos inserimus, inter matrem et liberos? GLORIA EPISCOPI EST, pauperum inopiae [Plerique Mss. opibus] providere. Ignominia omnium Sacerdotum est, propriis studere divtiis. Natus in paupere domo, et in tugurio rusticano; qui vix milio et cibario pane, rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio. Novi et genera et nomina piscium, in quo littore coneha lecta sit calleo: saporibus avium discerno provincias; et ciborum pretiosorum me raritas, ac novissime damna ipsa delectant. Audio praeterea in senes, et anus absque liberis, quorumdam turpe servitium. Ipsi apponunt matulam [al. mappulam], obsident lectum, purulentiam stomachi, et phlegmata pulmonis, manu propria suscipiunt. Pavent ad introitum medici, trementibusque labiis, an commodius habeant, sciscitantur: et si paululum senex vegetior fuerit, periclitantur: SIMULATAQUE laetitia, mens intrinsecus avara torquetur. Timent enim, ne perdant ministerium; et vivacem senem, Mathusalae annis comparant. O quanta apud Deum merces, si in praesenti pretium non sperarent! Quantis sudoribus haereditas cassa expetitur! Minori labore margaritum Christi emi poterat.

7. Divinas Scripturas saepius lege, imo nunquam de manibus tuis sacra lectio 262 deponatur. Disce quod doceas: obtine eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut possis exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere. Permane in his quae didicisti, et credita sunt tibi; sciens a quo didiceris: paratus semper ad satisfactionem omni poscenti te rationem, de ea quae in te est spe et fide. Non confundant opera tua sermonem tuum: ne cum in Ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat, Cur ergo haec quae dicis, ipse non facis? DELICATUS MAGISTER EST, qui pleno ventre de jejuniis disputat. Accusare avaritiam et latro potest. Sacerdotis Christi os, mens, manusque concordent. Esto subjectus Pontifici tuo, et quasi animae parentem suscipe. Amare filiorum, timere servorum est. »Si pater sum, inquit, ubi est honor meus? Si Dominus ego sum, ubi est timor meus?« (Malach. 1. 2) Plura tibi in eodem viro observanda sunt nomina; Monachus, Pontifex, avunculus tuus, qui te jam in omnibus, quae sancta sunt, docuit. Illud etiam dico, quod Episcopi, Sacerdotes se esse noverint, non dominos [Alibi se Patres esse non dominos]: honorent Clericos quasi Clericos, ut et ipsis a Clericis, quasi Episcopis honor deferatur. Scitum illud est oratoris Domitii; Cur ego te, inquit, [PL22.534] habeam ut principem, cum tu me non habeas ut Senatorem? Quod Aaron et filios ejus, hoc esse Episcopum et Presbyteros noverimus: Unus Dominus, unum templum, unum sit etiam ministerium. Recordemur semper quid Apostolus Petrus praecipiat Sacerdotibus: »Pascite eum qui in vobis est gregem Domini: providentes non coacte, sed spontanec secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: neque ut dominantes in clerum, sed forma facti gregis ex animo: ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam« (1. Petr. 5. 2. et seqq.). Pessimae consuetudinis est in quibusdam Ecclesiis, tacere 263 Presbyteros, et praesentibus Episcopis non loqui, quasi aut invideant, aut non dignentur audire. »Et si alii,« inquit Apostolus Paulus, »fuerit revelatum sedenti, prior taceat. Potestis enim per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes consolentur: et spiritus Prophetarum Prophetis subjectus est. Non enim est dissensionis Deus, sed pacis« (1. Cor. 14. 30. et seqq.). »Gloria patris est filius sapiens« (Prov. 10. 1). Gaudeat Episcopus judicio suo, cum tales Christo elegerit Sacerdotes.

8. Docente te in Ecclesia, non clamor populi, sed gemitus suscitetur. Lacrymae auditorum, laudes tuae sint. Sermo Presbyteri, Scripturarum lectione conditus sit. Nolo te declamatorem esse et rabulam garrulumque sine ratione, sed mysteriorum peritum, et sacramentorum Dei tui eruditissimum. Verba volvere, et celeritate dicendi apud imperitum vulgus admirationem sui facere, indoctorum hominum est. Attrita frons interpretatur saepe quod nescit: et cum aliis persuaserit, sibi quoque usurpat scientiam. Praeceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus, rogatus a me ut exponeret, quid sibi vellet in Luca sabbatum δευτερόπρωτον, id est, secundo primum (Luc. 6. 1), eleganter lusit, docebo te, inquiens, super hac re in Ecclesia: in qua mihi omni populo acclamante, cogeris invitus scire quod nescis. Aut certe si solus tacueris, solus ab omnibus stultitiae condemnaberis. Nihil tam facile, quam vilem plebeculam et indoctam concionem, linguae volubilitate decipere. quae quidquid non intelligit, plus miratur. M. Tullius (in quem pulcherrimum illud elogium est: »Demosthenes tibi praeripuit, ne esses primus Orator:« tu illi, ne solus) in oratione pro Quinto Gallio, quid [PL22.535] de favore vulgi, et de imperitis concionatoribus loquatur, attende, ne his fraudibus ludaris. Loquor enim, quae sum ipse nuper expertus. Unus quidam Poeta nominatus homo, perlitteratus, cujus sunt illa colloquia Poetarum ac Philosophorum, cum facit Euripidem et Menandrum inter se, 264 et alio loco Socratem atque Epicurum disserentes, quorum aetates non annis, sed saeculis scimus esse disjunctas, quantos is plausus et clamores movet? Multos enim condiscipulos habet in theatro, qui simul litteras non didicerunt.

9. Vestes pullas aeque devita, ut candidas. Ornatus ut sordes pari modo fugiendae sunt, quia alterum delicias, alterum gloriam redolet. Non absque amictu lineo incedere, sed pretium vestium linearum non habere, laudabile est. Alioqui ridiculum et plenum dedecoris est, referto marsupio, quod sudarium orariumque non habeas, gloriari. Sunt qui pauperibus paulum tribuunt, ut amplius accipiant; et sub praetextu eleemosynae quaerunt divitias, quae magis venatio appellanda est, quam eleemosynae genus. Sic bestiae, sic aves, sic capiuntur et pisces. Modica in hamo esca ponitur, ut matronarum in eo sacculi protrahantur. Sciat Episcopus, cui commissa est Ecclesia, quem dispensationi pauperum curaeque praeficiat. MELIUS EST non habere quod tribuam, quam impudenter petere quod recondam. Sed et genus arrogantiae est, clementiorem te velle videri, quam Pontifex Christi est. Non omnia possumus omnes. Alius in Ecclesia oculus est, alius lingua, alius manus, alius pes, auris, venter, et caetera. Lege Pauli Epistolam ad Corinthios: quomodo diversa membra unum corpus efficiunt (I. Cor. 12). Nec rusticus tamen et simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit: nec peritus et eloquens, lingua aestimet sanctitatem. MULTOQUE MELIUS EST e duobus imperfectis, rusticitatem habere sanctam, quam eloquentiam peccatricem.

10. Multi aedificant parietes, et columnas ecclesiae substruunt: marmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur, et ministrorum Christi nulla electio est. Neque vero mihi aliquis opponat, dives in Judaea Templum, mensam, lucernas, thuribula, patellas, scyphos, mortariola, et caetera ex auro fabrefacta (3. Reg. 5. et 6). Tunc haec probabantur a Domino, quando Sacerdotes hostias immolabant, et sanguis pecudum erat 265 redemptio peccatorum. Quanquam haec omnia praecesserint in figura: »Scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt« (2. Cor. 10. 11). Nunc vero cum paupertatem domus [PL22.536] suae pauper Dominus dedicarit, COGITEMUS crucem ejus, et divitias lutum putabimus. Quid miramur, quod Christus vocat iniquum mammona? (Luc. 16.) Quid suspicimus [al. suscipimus] et amamus, quod Petrus se non habere, gloriose testatur? (Act. 3). Alioqui si tantum litteram sequimur, et in auro atque divitiis simplex nos delectat historia, cum auro observemus et caetera. Ducant Pontifices Christi, uxores virgines: quamvis bonae mentis sit qui cicatricem habuerit, et deformis est, privetur Sacerdotio: lepra corporis, animae vitiis praeferatur. Crescamus et multiplicemur, et repleamus terram: nec immolemus agnum, nec mysticum Pascha celebremus, quia haec absque Templo fieri lege prohibentur. Figamus septimo mense tabernaculum, et solemne jejunium buccina concrepemus. Quod si haec omnia spiritualibus spiritualia comparantes, scientesque cum Paulo, quod lex spiritualis est (Rom. 7), et David verba cantantis [al. cantantes]: »Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua« (Ps. 118. 18), sic intelligimus, ut Dominus quoque noster intellexit, et interpretatus est sabbatum: aut aurum repudiemus cum caeteris superstitionibus Judaeorum: aut, si aurum placet, placeant et Judaei, quos cum auro, aut probare nobis necesse est, aut damnare.

11. Convivia tibi vitanda sunt saecularium, et maxime eorum, qui honoribus tument. Turpe est ante fores Sacerdotis Christi crucifixi et pauperis, et qui cibo quoque vescebatur alieno, lictores Consulum, et milites excubare, judicemque provinciae melius apud te prandere, quam in palatio. Quod si obtenderis te facere haec, ut roges pro miseris atque subjectis, JUDEX SAECULI plus deferet Clerico continenti, quam diviti: et magis sanctitatem tuam venerabitur, quam opes. Aut si talis est, qui non 266 audiat Clericos pro quibuslibet tribulatis, nisi inter phialas [al. inter calices et phialas], libenter carebo hujuscemodi beneficio; et Christum rogabo pro judice, qui magis et citius subvenire potest, quam judex: »Melius enim est confidere in Domino, quam confidere in homine. Melius est sperare in Domino, quam sperare in principibus« (Ps. 117. 8. 9). Nunquam vinum redoleas, ne audias illud Philosophi: Hoc non est osculum porrigere, sed vinum propinare. Vinolentos Sacerdotes et Apostolus damnat, et vetus lex prohibet (Levit. 10). Qui altario deserviunt, vinum, et siceram non bibant. Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest; sive illa quae frumento conficitur; sive pomorum [PL22.537] succo, aut cum favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem, aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctisque frugibus, aqua pinguior coloratur. Quidquid inebriat, et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum. Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur (siquidem et Dominus vini potator est appellatus (Matth. 11): et Timotheo dolenti stomachum, modica vini sorbitio relaxata est (1. Tim. 5), sed modum pro aetatis, et valetudinis et corporum qualitate exigimus in potando. Quod si absque vino ardeo adolescentia, et inflammor calore sanguinis, et succulento validoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo suspicio veneni est. Pulchre dicitur apud Graecos, et nescio an apud nos aeque resonet: Pinguis venter, non gignit sensum tenuem.

12. Tantum tibi jejuniorum modum impone, quantum ferre potes. Sint tibi pura, casta, simplicia, moderata, et non superstitiosa jejunia. Quid prodest oleo non vesci, et molestias quasdam difficultatesque ciborum quaerere, carycas, piper, nuces, palmarum fructus, similam, mel, pistacia? Tota hortorum cultura vexatur, ut cibario non vescamur pane, et dum delicias sectamura, regno coelorum retrahimur. Audio praeterea quosdam contra rerum hominumque naturam, aquam non 267 bibere, nec vesci pane; sed sorbitiunculas delicatas et contrita olera, betarumque succum, non calice sorbere, sed concha. Proh pudor, non erubescimus istiusmodi ineptiis; nec taedet superstitionis! Insuper etiam famam abstinentiae in deliciis quaerimus. FORTISSIMUM jejunium est aqua et panis. Sed quia gloriam non habet, et omnes pane et aqua vivimus, quasi publicum et commune jejunium non putatur.

13. Cave ne hominum rumusculos aucuperis: ne in offensam Dei, populorum laudem commutes. Si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. 1. 10). Desiit placere hominibus, et servus factus est Christi. Per bonam famam et malam, a dextris et a sinistris Christi miles graditur: nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur: non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et laeta contemnit, et tristia. Per diem sol non urit eum, neque luna per noctem (Ps. 120. 6). Nolo te orare in angulis platearum, ne rectum iter precum tuarum frangat aura popularis. Nolo te dilatare fimbrias, et ostentui habere phylacteria, et conscientia repugnante, pharisaica ambitione circumdari. Quanto melius erat [PL22.538] haec non in corpore, sed in corde gestare; et Deum habere fautorem, non aspectus hominum? Inde pendet Evangelium inde Lex et Prophetae; sive sacra et Apostolica doctrina. »Melius est enim haec omnia in mente portare, quam in corpore.« Fidelis mecum Lector intelligis quid taceam, et quid magis tacendo loquar. Tot te regulae, quot species gloriarum percurrant. Vis scire quales Dominus quaerat ornatus? Habeto prudentiam, justitiam, temperantiam, fortitudinem. His coeli plagis includere, haec te quadriga [al. additur in altum], velut aurigam Christi, ad metam concitum [al. concita] ferat. Nihil hoc monili pretiosius, nihil hac gemmarum varietate distinctius. Ex omni parte decoraris, cingeris, atque protegeris, et ornamento tibi sunt 268 et tutamini, gemmae vertuntur in scuta.

14. Cave quoque, ne aut linguam aut aures habeas prurientes, id est, ne aut ipse aliis detrahas, aut alios audias detrahentes. »Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: haec fecisti et tacui. Existimasti inique, quod ero tui similis: aguam te et statuam contra faciem tuam« (Ps. 49. 20. 21). Parce a detractione linguae, custodi sermones tuos, et scito quia per cuncta, quae de aliis loqueris, tua sententia judicaris, et in his ipse deprehenderis, quae in aliis arguebas. »Neque vero illa justa est excusatio, Referentibus aliis injuriam facere non possum.« Nemo invito auditori libenter refert. Sagitta in lapidem nunquam figitur, interdum resiliens percutit dirigentem. Discat detractor, dum te videt non libenter audire, non facile detrahere: »Cum detractoribus, ait Salomon, ne miscearis, quoniam repente veniet perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?« (Prov. 24. 21. 22) tam videlicet ejus qui detrahit, quam illius qui aurem accommodat detrahenti.

15. Officii tui est visitare languentes, nosse domos matronarum, ac liberos earum, et nobilium virorum custodire secreta. Officii tui sit, non solum oculos castos servare, sed et linguam. Nunquam de formis mulierum disputes, nec [PL22.539] quid agatur in alia, domus alia per te noverit. Hippocrates adjurat discipulos suos, antequam doceat, et in verba sua jurare compellit: extorquet sacramento silentium, sermonem, incessum, habitum, moresque praescribit. Quanto magis nos, quibus animarum medicina [al. cura] commissa est, omnium Christianorum domos debemus amare quasi proprias? Consolatores potius nos in moeroribus suis, quam convivas in prosperis noverint. FACILE CONTEMNITUR Clericus, qui saepe vocatus ad prandium, ire non recusat.

16. 269 Nunquam petentes, raro accipiamus rogati. Beatius enim est magis dare quam accipere (Act. 20). Nescio quo enim modo etiam ipse qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te judicat, et mirum in modum si eum rogantem contempseris, plus te posterius veneratur. Praedicator continentiae, nuptias ne conciliet. Qui Apostolum legit, dicentem, Superest, ut qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant (1. Cor. 7); cur virginem cogit ut nubat? qui de monogamia Sacerdos est, quare viduam hortatur ut digama sit? Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum, quomodo possunt esse Clerici, qui proprias jubentur contemnere facultates? AMICO QUIPPIAM rapere, furtum est: Ecclesiam fraudare, sacrilegium est. Accepisse quod pauperibus erogandum est, et esurientibus plurimis, vel cautum esse velle, vel timidum; aut quod apertissimi sceleris est, aliquid inde subtrahere, omnium praedonum crudelitatem superat. Ego fame torqueor, et tu judicas quantum ventri meo satis sit? Aut divide statim quod acceperis, aut si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat. NOLO SUB occasione mea sacculus tuus plenus sit. Nemo me melius, mea servare potest. Optimus dispensator est qui sibi nihil reservat.

17. Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato jam Virginitatis libello [Epistola XXII. de Virginit. servanda], quem sanctae Eustochio Romae scripseram, [PL22.540] post annos decem rursus Bethleem ora reserare, et confodiendum me linguis omnium prodere. Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum judicium subiremus, quod tu facere prohibuisti: aut scribentes nosse, cunctorum adversum nos maledicorum tela esse torquenda. Quos obsecro ut quiescant et desinant maledicere; non enim ut adversariis, sed ut amicis scripsimus; nec invecti sumus in eos qui peccant, sed ne peccent, 270 monuimus. Neque in illos tantum, sed et in nos metipsos severi judices fuimus: volentesque festucam de oculo alterius tollere, nostram prius trabem ejecimus. Nullum laesi, nullius nomen saltem descriptione [al. mea scriptura] signatum est. Neminem specialiter meus sermo pulsavit. Generalis de vitiis disputatio est. Qui mihi irasci voluerit, prius ipse de se quod talis sit, confitebitur.

EPISTOLA LIII. AD PAULINUM. De studio Scripturarum

1. Frater Ambrosius tua mihi munuscula perferens, detulit et suavissimas litteras, quae a principio amicitiarum, fidem jam probatae fidei et veteris amicitiae praeferebant. Vera enim illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non praesentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio; sed Dei timor et divinarum Scripturarum studia conciliant. Legimus in veteribus historiis, quosdam lustrasse provincias, novos adisse populos, maria transisse, ut eos quos ex libris noverant, coram quoque viderent. Sic Pythagoras Memphiticos vates; sic Plato Aegyptum et Architam Tarentinum, eamque oram Italiae, quae quondam magna Graecia dicebatur, laboriosissime peragravit; ut qui Athenis magister erat et potens, cujusque doctrinam Academiae gymnasia personabant, fieret peregrinus atque discipulus, MALENS ALIENA verecunde 271 discere, quam sua impudenter ingerere. Denique cum litteras quasi toto fugientes orbe persequitur, [PL22.541] captus a piratis et venundatus, etiam tyranno crudelissimo (Dionysio Siciliae) paruit, captivus, vinctus, et servus; tamen quia Philosophus, major emente se fuit. Ad T. Livium lacteo eloquentiae fonte manantem, de ultimis Hispaniae (a Gadibus,) Galliarumque finibus quosdam venisse nobiles legimus; et quos ad contemplationem sui Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit. Habuit illa aetas inauditum omnibus saeculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi, aliud extra urbem quaererent. Apollonius (sive ille Magus, ut vulgus loquitur, sive Philosophus, ut Pythagorici tradunt) intravit Persas, pertransivit Caucasum, Albanos, Scythas, Massagetas, opulentissima Indiae regna penetravit: et ad extremum latissimo Physon amne (Gange) transmisso, pervenit ad Brachmanas; ut Hiarcam in throno sedentem aureo et de Tantali fonte potantem, inter paucos discipulos, de natura, de motibus, ac siderum cursu audiret docentem: inde per Elamitas, Babylonios, Chaldaeos, Medos, Assyrios, Parthos, Syros, Phoenices, Arabes, Palaestinos, reversus Alexandriam, perrexit Aethiopiam, ut Gymnosophistas, et Tamosissimam Solis mensam videret in sabulo. Invenit ille vir ubique quod disceret: et semper proficiens, semper se melior fieret. Scripsit super hoc plenissime octo voluminibus Philostratus.

2. Quid loquar de saeculi hominibus? cum Apostolus Paulus vas electionis et magister gentium, qui de conscientia tanti in se hospitis loquebatur. An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? (2. Cor. 13. 3.) post Damascum Arabiamque lustratam, ascenderit Jerosolymam, ut videret Petrum, et manserit apud eum diebus quindecim. Hoc enim mysterio hebdomadis et ogdoadis, futurus Gentium praedicator instruendus erat. Rursumque post annos quatuordecim, assumpto Barnaba et Tito exposuerit Apostolis Evangelium, ne forte in vacuum curreret, 272 aut cucurrisset. Habet nescio quid latentis energiae viva vox; et in aures discipuli de auctoris ore transfusa fortius sonat. Unde et Eschynes, cum Rhodi exularet; et legeretur illa Demosthenis Oratio, quam adversus eum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait: Quid si ipsam audissetis bestiam, sua verba resonantem?

3. Haec non dico, quod sit in me aliquid tale, quod vel possis, vel velis discere: sed quod ardor tuus ac discendi studium, etiam absque nobis per se probari debeat. Ingenium docile, et sine doctore laudabile [PL22.542] est. Non quid invenias, sed quid quaeras, consideramus. Mollis cera et ad formandum facilis, etiam si artificis et plastae cessent manus, tamen τῆι δυνάμει totum est, quidquid esse potest. Paulus Apostolus ad pedes Gamalielis legem Moysi et Prophetas didicisse se gloriatur, ut armatus spiritualibus telis, postea diceret confidenter: »Arma militiae nostrae, non carnalia sunt, sed potentia Dei, ad destructionem munitionum: Concilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei; et captivantes [al. captivantem] omnem intellectum, ad obediendum Christo: et parati subjugare cunctam inobedientiam« (4. Cor. 10. 4. 5). Ad Timotheum scribit, ab infantia sacris litteris eruditum; et hortatur ad studium lectionis, ne negligat gratiam, quae data sit ei per impositionem manus Presbyterii. Tito praecipit, ut inter caeteras virtutes Episcopi, quem brevi sermone depinxit, scientiam quoque eligat [al. intelligat] Scripturarum: »Obtinentem, inquit, eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere« (Tim. 1. 9). Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest: et quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Aggaeus Propheta, imo per Aggaeum Dominus, interroga, ait, Sacerdotes Legem (Agg. 2).

Sacerdotis officium. Paulus cur vas electionis.---In tantum Sacerdotis officium est, interrogatum respondere de Lege. Et in Deuteronomio legimus: Interroga patrem, tuum, et annuntiabit tibi; 273 seniores tuos, et dicent tibi (Deut. 32. 7). In Psalmo quoque centesimo decimo octavo. Cantabiles mihi erant justificationes tuae, in loco peregrinationis meae (v. 54). Et in descriptione justi viri, cum eum David arbori vitae, quae est in paradiso, compararet, inter caeteras virtutes et hoc intulit: In lege Domini voluntas ejus: et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psalm. 1. 2). Daniel in fine sacratissimae Visionis justos, ait, fulgere sicut stellas; et intelligentes, hoc est doctos, quasi firmamentum. Vides quantum inter se distent, justa rusticitas, et docta justitia? Alii stellis, alii coelo comparantur. Quanquam juxta Hebraicam Veritatem, utrumque de eruditis possit intelligi: ita enim apud eos legimus: »Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates« (Dan. 12. 3). Cur dicitur Paulus Apostolus vas electionis? Nempe quia legis et sanctarum Scripturarum armarium est. Pharisaei stupent ad doctrinam [PL22.543] Domini; et mirantur in Petro et Joanne quomodo legem sciant, cum litteras non didicerint. Quidquid enim aliis exercitatio et quotidiana in Lege meditatio tribuere solet, illis Spiritus Sanctus suggerebat: et erant, juxta quod scriptum est, θεοδίδακτοι. Duodecim annos Salvator impleverat, et in Templo senes de quaestionibus legis interrogans, magis docet, dum prudenter interrogat.

4. Nisi forte rusticum Petrum, rusticum dicimus Joannem; quorum uterque dicere poterat: »Etsi imperitus sermone, non tamen scientia« (2. Cor. 11. 6). Joannes rusticus, piscator, indoctus? Et unde illa vox obsecro, »In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum?« (Joan. 1. 1.) Λόγος enim Graece multa significat; nam et verbum est, et ratio, et supputatio, et causa uniuscujusque rei, per quam sunt singula quae subsistunt. Quae universa recte intelligimus in Christo. Hoc doctus Plato nescivit: hoc Demosthenes eloquens ignoravit. »Perdam, inquit, sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo« (1. Cor. 1. 19). Vera sapientia perdet falsam sapientiam: et quanquam stultitia praedicationis in Cruce sit, tamen Paulus »Sapientiam loquitur inter perfectos. Sapientiam autem non saeculi hujus, nec principum saeculi istius, qui destruuntur: 274 sed loquitur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit Deus ante saecula« (1. Cor. 2. 7). Dei sapientia Christus est. »Christus enim Dei virtus, et Dei sapientia« (Ibid. 24). Haec sapientia in mysterio abscondita est: de qua et noni Psalmi titulus praenotatur, »pro occultis filii:« in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi: et qui in mysterio absconditus erat, praedestinatus est ante saecula. Praedestinatus autem, et praefiguratus, in Lege et Prophetis. Unde et Prophetae appellabantur Videntes: quia videbant eum, quem caeteri non videbant. »Abraham vidit diem ejus: et laetatus est« (Joan. 8. 56). Aperiebantur coeli Ezechieli; qui populo peccatori erant. »Revela, inquit David, oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua« (Ps. 118. 18). Lex enim spiritualis est, et revelatione opus est, ut intelligatur, ac revelata facie Dei gloriam contemplemur.

5. Liber in Apocalypsi septem sigillis signatus ostenditur (Apoc. 5): quem si dederis homini scienti litteras, ut legat, respondebit tibi: Non possum, signatus est enim. Quanti hodie putant se nosse litteras, et tenent signatum librum; nec aperire possunt, nisi ille reseraverit »qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit, claudit et nemo aperit?« (Ibid. 3. 7.) In Actis Apostolorum sanctus eunuchus, imo vir (sic enim eum Scriptura cognominat), cum legeret Isaiam, interrogatus a Philippo: »Putasne intelligis quae legis?« respondit, »Quomodo possum, [PL22.544] nisi aliquis me docuerit?« (Act. 8.) Ego, ut de me interim loquar, nec sanctior sum hoc eunucho, nec studiosior; qui de Aethiopia, id est, de extremis mundi finibus venit ad Templum, reliquit aulam regiam: et tantus amator Legis, divinaeque scientiae fuit, ut etiam in vehiculo sacras litteras legeret: et tamen cum librum teneret, et verba Domini cogitatione conciperet, lingua volveret, labiis personaret, ignorabat eum, quem in libro nesciens venerabatur. Venit Philippus, ostendit ei Jesum, qui clausus latebat in littera. O mira doctoris virtus! Eadem hora credit eunuchus, baptizatur, fidelis et sanctus est; ac de discipulo magister: plus in deserto fonte Ecclesiae, quam in aurato synagogae Templo reperit.

6. Haec a me perstricta sunt breviter 275 (neque enim Epistolaris angustia evagari longius patiebatur) ut intelligeres te in Scripturis sanctis, sine praevio et monstrante semitam, non posse ingredi. Taceo de Grammaticis, Rhetoribus, Philosophis, Geometris, Dialecticis, Musicis, Astronomis, Astrologis, Medicis, quorum scientia mortalibus vel utilissima est, et in tres partes scinditur, τό δὸγμα, τὴν μέθοδον, τὴν ἐμπειριαν. Ad minores artes veniam, et quae non tam λογωι, quam manu administrantur. Agricolae, caementarii, fabri, metallorum, lignorumve caesores, lanarii quoque et fullones, et caeteri qui variam supellectilem et vilia opuscula fabricantur, absque doctore non possunt esse quod cupiunt. »Quod Medicorum est,« Promittunt Medici, tractant fabrilia fabri. (Horat. Epist. lib. 1. Epist. 1).

7. Sola Scripturarum ars est, quam sibi omnes passim vindicant. Scribimus indocti, doctique poemata passim. (Ibid.).

Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi praesumunt, lacerant, docent, antequam discant. Alii adducto supercilio, grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris litteris philosophantur. Alii discunt, proh pudor, a feminis, quod viros doceant: et ne parum hoc sit, quadam facilitate verborum, imo audacia edisserunt aliis, quod ipsi non intelligunt. Taceo de mei similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas, post saeculares litteras venerint; et sermone composito aurem populi mulserint, quidquid dixerint, hoc legem Dei putant: nec scire dignantur, quid Prophetae, quid Apostoli senserint; sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia; quasi grande sit, et non vitiosissimum docendi genus, depravare sententias, et ad voluntatem suam Scripturam trahere repugnantem. Quasi non legerimus, Homerocentonas, et Virgiliocentonas: ac non sic etiam Maronem sine Christo possimus dicere Christianum, qui scripserit: [PL22.545] Jam redit et virgo, redeunt Saturnia regna. Jam nova progenies coelo demittitur alto. (Virgil. Eclog. 4). 276 Et patrem loquentem ad filium, Nate, meae vires, mea magna potentia solus. Et post verba Salvatoris in cruce. Talia perstabat memorans, fixusque manebat.

Puerilia sunt haec, et circulatorum ludo similia, docere quod ignores: imo, ut cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire quod nescias.

8. Videlicet manifestissima est Genesis, in qua de natura mundi, de exordio generis humani, de divisione terrae, de confusione linguarum, et descensione usque ad Aegyptum, gentis scribitur Hebraeorum. Patet Exodus cum decem plagis, cum decalogo, cum mysticis divinisque praeceptis In promptu est Leviticus liber, in quo singula sacrificia, imo singulae pene syllabae, et vestes Aaron, et totus ordo Leviticus, spirant coelestia sacramenta. Numeri vero, nonne totius arithmeticae, et Prophetiae Balaam, et quadraginta duarum per eremum mansionum mysteria continent? Deuteronomium quoque secunda lex, et Evangelicae legis praefiguratio, nonne sic ea habet quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus? Hucusque Pentateuchus: quibus quinque verbis (1. Cor. 14. 19), loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriatur. Job exemplar patientiae, quae non mysteria suo sermone complectitur? Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur: omnesque leges dialecticae, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et, ut de caeteris sileam, resurrectionem corporum sic prophetat; ut nullus de ea vel manifestius, vel cautius scripserit: »Scio, inquit, quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea; et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo« (Job. 19. 25. 26). Veniam ad Jesum Nave, qui typus Domini non solum in gestis, sed etiam in nomine, 277 transiit Jordanem, hostium regna subvertit, divisit [PL22.546] terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes, atque confinia, Ecclesiae, coelestisque Jerusalem spiritualia regna describit. In Judicum libro quot principes populi, tot figurae sunt. Ruth Moabitis. Isaiae explet vaticinium, dicentis: »Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion« (Isai. 16. 1). Samuel in Heli mortuo, et in occiso [al. occisione], Saul, veterem legem abolitam monstrat. Porro in Sadoc atque David, novi Sacerdotii, novique Imperii sacramenta testatur. Malachim, id est, Regum tertius, et quartus liber a Salomone usque ad Jechoniam: et ab Jeroboam filio Nabath, usque ad Osee, qui ductus est in Assyrios, regnum Juda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt: si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesiae paucitas, et Haereticorum contra Ecclesiam bella narrantur. Duodecim Prophetae in unius voluminis angustias coarctati, multo aliud quam sonant in littera, praefigurant. Osee crebro nominat Ephraim. Samariam, Joseph, Jezrael, et uxorem fornicariam, et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri, viri ad se reditum praestolari. Joel filius Phathuel, describit terram duodecim tribuum, heruca, brucho, locusta, rubigine vastante corruptam: et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum Sanctum super servos Dei, et ancillas, id est, super centum viginti credentium nomina, qui effundendus erat in coenaculo Sion: qui centum viginti, ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur. Amos pastor et rusticus, et »ruborum mora distringens,« paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exprimat tria, aut quatuor scelera Damasci, Gazae, et Tyri, et Idumeae, et filiorum Ammon, et Moab, et in septimo octavoque gradu, Judae et Israel? Hic loquitur ad vaccas pingues, quae sunt in monte Samariae, et ruituram domum majorem minoremque testatur. Ipse cernit fictorem locustae; et stantem Dominum super murum litum vel adamantinum, et 278 uncinum pomorum, attrahentem supplicia peccatoribus, et famem in terram: non famem panis, nec sitim aquae, sed audiendi verbum Dei. Abdias qui interpretatur »servus Dei« [al. Domini], pertonat contra Edom sanguineum, terrenumque hominem. Fratris quoque Jacob semper aemulum hasta percutit spirituali. Jonas »columba« pulcherrima, naufragio suo passionem Domini praefigurans, mundum ad poenitentiam revocat: et sub nomine Ninive, salutem gentibus nuntiat. Michaeas de Morasthi, »cohaeres« Christi, vastationem annuntiat filiae latronis, et obsidionem ponit contra eam: quia maxillam percusserit judicis Israel. Nahum »consolator« orbis, increpat civitatem sanguinum, et post eversionem illius loquitur: »Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem« (Num. 1. 15). Abacuc »luctator« fortis et rigidus, stat super custodiam suam, et [PL22.547] figit gradum super munitionem, ut Christum in cruce contempletur, et dicat: »Operuit coelos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. Splendor ejus, ut lux erit: cornua in manibus ejus, ibi abscondita est fortitudo ejus« (Abac. 3). Sophonias »speculator« et arcanorum Domini cognitor, audit clamorem a porta piscium, et ejulatum a secunda, et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus pilae: quia conticuit omnis populus Chanaam: disperierunt universi, qui involuti erant argento. Aggaeus »festivus« et laetus, qui seminavit in lacrymis, ut in gaudio meteret, destructum Templum reaedificat, Dominumque Patrem inducit loquentem: »Adhuc unum modicum, et ego commovebo coelum et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes: et veniet desideratus cunctis gentibus« (Agg. 2. 7. 8). Zacharias »memor Domini sui,« multiplex in Prophetia, Jesum vestibus sordidis indutum, et lapidem oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis, quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et dextris: ut post equos, rufos, nigros et albos, et varios, et dissipatas quadrigas ex Ephraim, et equum de Jerusalem, pauperem regem vaticinetur et praedicet, sedentem super pullum filium asinae subjugalis. Malachias aperte, et in fine omnium Prophetarum, de abjectione Israel et vocatione gentium: »Non est mihi, ait, voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus 279 non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda« (Mal. 1. 10). Isaiam, Jeremiam, Ezechielem, et Danielem quis possit vel intelligere, vel exponere? Quorum primus non Prophetiam mihi videtur texere, sed Evangelium. Secundus virgam nuceam [Vulg. vigilantem] et ollam succensam a facie Aquilonis, et pardum spoliatum suis coloribus; et quadruplex diversis metris nectit alphabetum (Lamentationes). Tertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebraeos istae partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur. Quartus vero qui et extremus inter quatuor Prophetas, temporum conscius, et totius mundi φιλοΐστωρ, lapidem praecisum de monte sine manibus, et regna omnia subvertentem, claro sermone pronuntiat. David, Simonides noster, Pindarus et Alcaeus, Flaccus quoque, Catullus et Serenus, Christum lyra personat, et in decachordo psalterio ab inferis suscitat resurgentem. Salomon, pacificus, et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam jungit et Christum, sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium. Esther in Ecclesiae typo populum liberat de periculo, [PL22.548] et interfecto Aman, qui interpretatur »iniquitas,« partes convivii et diem celebrem mittit in posteros. Paralipomenon liber, id est, Instrumenti veteris ἑπιτομὴ tantus ac talis est, ut absque illo si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina, juncturasque verborum, et praetermissae in Regum libris tanguntur historiae, et innumerabiles explicantur Evangelii quaestiones. Ezras et Neemias, »adjutor« videlicet et »consolator a Domino,« in unum volumen coarctantur: instaurant Templum, muros extruunt civitatis: omnisque illa turba populi redeuntis in patriam, et descriptio Sacerdotum, Levitarum, Israelis, proselytorum ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice praeferunt, aliud retinent in medulla.

280 8. Cernis me Scripturarum amore raptum excessisse modum Epistolae, et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: »Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore« (Ps. 118. 20). Caeterum Socraticum illud impletur in nobis; Hoc tantum scio, quod nescio. Tangam et novum breviter Testamentum. Matthaeus, Marcus, Lucas, et Joannes, quadriga Domini, et verum Cherubim, quod interpretatur »scientiae multitudo, per totum corpus oculati sunt, scintillae emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia. Tenent se mutuo, sibique perplexi sunt, et quasi rota in rota volvuntur, et pergunt quocumque eos flatus Sancti Spiritus perduxerit. Paulus Apostolus ad septem Ecclesias scribit (octava enim ad Hebraeos a plerisque extra numerum ponitur.)« Timotheum instruit ac Titum, Philemonem pro fugitivo famulo (Onesimo) deprecatur. Super quo tacere melius puto, quam pauca scribere. Actus Apostolorum nudam quidem sonare videntur historiam, et nascentis Ecclesiae infantiam texere: sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cujus »Laus est in Evangelio,« animadvertemus pariter omnia verba illius, animae languentis esse medicinam. Jacobus, Petrus, Joannes, Judas Apostoli, septem Epistolas ediderunt tam mysticas quam succinctas, et breves pariter et longas: breves in verbis, longas in sententiis, ut rarus sit qui non in earum lectione caecutiat [al. concutiatur]. Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta, quot verba. [PL22.549] Parum dixi pro merito voluminis. Laus omnis inferior est: in verbis singulis multiplices latent intelligentiae.

9. Oro te, frater carissime, inter haec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil quaerere, nonne tibi videtur jam hic in terris regni coelestis habitaculum? Nolo offendaris in Scripturis sanctis simplicitate, et quasi vilitate verborum, quae vel vitio interpretum, vel de industria sic prolata sunt, 281 ut rusticam concionem [al. contentionem] facilius instruerent: et in una eademque sententia, aliter doctus, aliter audiret indoctus. Non sum tam petulans et hebes, ut haec me nosse pollicear, et eorum fructus in terra capere, quorum radices in coelo fixae sunt; sed velle fateor: sedenti me praefero, magistrum renuens, comitem spondeo. Petenti datur, pulsanti aperitur: quaerens invenit. Discamus in terris, quorum nobis scientia perseveret in coelo.

10. Obviis te manibus excipiam, et, ut inepte aliquid, ac de Hermagorae tumiditate effutiam, quidquid quaesieris, tecum scire conabor. Habes hic amantissimum tui fratrem Eusebium, qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicavit, referens honestatem morum tuorum, contemptum saeculi, fidem amicitiae, amorem Christi. Nam prudentiam et eloquii venustatem, etiam absque illo, ipsa Epistola praeferebat. Festina, quaeso te, et haerentis in salo naviculae funem magis praecide, quam solve. Nemo renuntiaturus saeculo bene potest vendere, quae contempsit ut venderet. Quidquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro computa. Antiquum dictum est: Avaro tam deest quod habet, quam quod non habet. »Credenti totus mundus divitiarum est. Infidelis autem etiam obolo indiget.« Sic vivamus tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. VICTUS et vestitus, divitiae Christianorum sunt. Si habes in potestate rem tuam, vende: si non habes, projice. Tollenti tunicam, et pallium relinquendum est. Scilicet nisi tu semper recrastinans, et diem de die trahens, caute et pedetentim tuas possessiunculas vendideris, non habet Christus unde alat pauperes suos. Totum Deo dedit, qui seipsum obtulit. Apostoli navem tantum et retia reliquerunt. Vidua duo aera misit ad gazophylacium, et praefertur Croesi divitiis. FACILE contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum.

EPISTOLA LIV. AD FURIAM. De Viduitate servanda

1. Obsecras litteris, et suppliciter deprecaris, ut tibi scribam, imo rescribam, quomodo vivere debeas, et viduitatis coronam illaeso pudicitiae nomine conservare. Gaudet animus, exsultant viscera, gestit affectus, hoc te cupere esse post virum, quod sanctae memoriae mater tua Titiana multo tempore fuit sub marito. Exauditae sunt preces et orationes ejus. Impetravit, ut adipisceretur in unica filia, quod vivens ipsa possederat. Habes praeterea generis tui grande privilegium, quod exinde a Camillo (L. Furius Camillus), vel nulla, vel rara vestrae familiae scribitur secundos nosse concubitus: ut NON TAM laudanda sis, si vidua perseveres, quam execranda, si id Christiana non serves, quod per tanta saecula gentiles feminae custodierunt.

2. Taceo de Paula et Eustochio, stirpis vestrae floribus, ne per occasionem exhortationis tuae illas laudare videar. Blaesillamque praetereo, quae maritum suum, tuum secuta germanum, in brevi vitae spatio tempora virtutum multa complevit. Atque utinam praeconia feminarum imitarentur viri: ET RUGOSA senectus redderet, quod sponte offert adolescentia. Sciens et videns in flammam mitto manum: adducentur supercilia, extendetur brachium; Iratusque Chremes tumido desaeviet ore. Consurgent proceres adversus Epistolam meam; turba patritia detonabit [al. denotabit], me magum, me seductorem clamitans, et in terras ultimas deportandum. Addant, 283 si volunt, et Samaritem, ut Domini mei titulum recognoscam. Certe filiam a parente non divido, nec dico illud de Evangelio: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos (Matth. 8. 22; et Luc. 9. 60). Vivit enim, qui credit in Christum. Et qui in illum credit, debet utique quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare (1. Joan. 2. 6).

3. Facessat invidia, quam nomini Christiano maledicorum semper genuinus infigit: ut, dum probra metuunt, ad virtutes non provocentur. Exceptis epistolis, ignoramus alterutrum. SOLAQUE causa pietatis est, ubi carnis nulla [PL22.551] notitia est. Honora patrem tuum; sed si te a vero Patre non separat. TAMDIU SCITO sanguinis copulam, quamdiu ille suum noverit Creatorem. Alioqui David tibi protinus canet: »Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum et domum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus tuus« (Ps. 44. 11). Grande praemium parentis obliti: Concupiscet rex decorem tuum. Quia audisti, quia vidisti, quia inclinasti aurem tuam; et populi tui, domusque patris tui oblita es, idcirco concupiscet rex decorem tuum, et dicet tibi: Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te (Cant. 4. 7). Quid pulchrius anima, quae Dei filia nuncupatur, et nullos extrinsecus quaerit ornatus? [Mss. amplexus.] Credit in Christum, et hac ambitione ditata pergit ad sponsum: eumdem habens Dominum, quem et virum.

4. Quid angustiarum habeant nuptiae, didicisti in ipsis nuptiis: et quasi coturnicum carnibus usque ad nauseam saturata es (Num. 11): amarissimam choleram tuae sensere fauces. Egessisti acescentes et morbidos cibos: relevasti aestuantem stomachum. Quid vis rursum ingerere, quod tibi noxium fuit? Canis revertens ad vomitum, et sus lota, ad volutabrum luti (2. Petr. 2. 22). Bruta quoque animalia et vagae aves, in easdem pedicas retiaque non incidunt. An vereris, ne proles Furiana deficiat, et ex te parens tuus non habeat pusionem, qui reptet in pectore, et cervicem ejus stercore 284 liniat? Quippe omnes habent filios, qui habuere matrimonia; et quibus nati sunt liberi, suo generi responderunt. Exhibuit Ciceronis filius patrem in eloquentia? Cornelia vestra, pudicitiae simul et fecunditatis exemplar, Graccos suos se genuisse laetata est? RIDICULUM est sperare pro certo, quod multos et non habere videas, et cum habuerint, perdidisse. Cui dimittes tantas divitias? Christo, qui mori non potest. Quem habebis haeredem? Ipsum, quem et Dominum. Contristabitur pater, sed laetabitur Christus: lugebit familia, sed Angeli gratulabuntur. Faciat pater quod vult de substantia sua: NON ES EJUS, cui nata es, sed cui renata: et qui te grandi pretio redemit, sanguine suo.

5. Cave nutrices, et gerulas, et istiusmodi venenata animalia, quae de corio tuo saturari ventrem suum cupiunt. Non suadent quod tibi, sed quod sibi prosit. Et saepe illud obganniunt: Solane perpetua moerens carpere juventa? [PL22.552] Nec dulces natos, Veneris nec praemia noris? (AENEID. l. IV.) Ubi pudicitiae sanctitas [al. pudicitie et sanctitas], ibi frugalitas est. Ubi frugalitas, ibi damna servulorum. Quidquid non tulerint [al. intulerint], sibi ablatum putant: nec considerant de quanto, sed quantum accipiant. Ubicumque viderint Christianum, statim illud de trivio, ὁ γραικος, ὁ ἐπιθέτης. Hi rumores turpissimos serunt: et quod ab ipsis egressum est, id ab aliis audisse se simulant, iidem auctores et exaggeratores. Exit fama de mendacio: quae cum ad matronas pervenerit, et earum linguis fuerit ventilata, provincias penetrat. Videas plerasque rabido ore saevire, et tincta facie, viperinis orbibus, dentibus pumicatis carpere Christianos. Hic aliqua,.......... Cui circa humeros hiacynthina laena est; Rancidulum quiddam, balba de nare locuta. Perstrepit, ac tenero supplantat verba palato. (PERS. Sat. prima.)

Omnis consonat chorus, et latrant universa subsellia. Junguntur nostri ordinis, qui et roduntur et rodunt. Adversus 285 nos loquaces, pro se muti; quasi et ipsi aliud sint, quam Monachi; et non quidquid in Monachos dicitur, redundet in Clericos, qui sunt Monachorum. Detrimentum pecoris, pastoris patres ignominia est. Sicut e regione, illius Monachi vita laudanda est, qui venerationi habet Sacerdotes Christi: et non detrahit gradui, per quem factus est Christianus.

6. Haec locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuo (nunquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiae), sed ut nequitiam servulorum, qui te venalem portant, et insidias affinium, ac pium parentis errorem intelligeres: cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo, dicens aliquid cum Apostolo: »Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam« (Rom. 10. 1). Imitare potius (crebro enim idipsum repetam) sanctam matrem tuam, cujus ego quoties recordor, venit in mentem ardor in Christum, pallor ex jejuniis, eleemosynae in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas vestium et cordis, atque in cunctis sermo moderatus. Pater tuus, quem ego honoris causa nomino (non quia Consularis et Patritius, sed quia Christianus est) impleat nomen suum. Laetetur filiam genuisse Christo, non saeculo. Quin potius doleat, quod et virginitatem frustra amiseris, et fructus perdideris nuptiarum. Ubi est maritus quem tibi dedit? Etiam si amabilis, etiam si bonus fuisset, mors repuisset omnia: et copulam carnis solvisset interitus. Arripe, quaeso, occasionem, et fac de necessitate virtutem. NON QUAERUNTUR in Christianis [PL22.553] initia, sed finis. Paulus male coepit, sed bene finivit. Judae laudantur exordia; sed finis proditione damnatur. Lege Ezechielem: »Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit. Et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua« (Ezech. 33). Ista est scala Jacob, per quam Angeli ascendunt, et descendunt; cui Dominus innititur lapsis porrigens manum, et fessos ascendentium gradus, sui contemplatione sustentans. Sed sicut non vult mortem peccatoris, tantum [al. tantum quantum] ut convertatur et vivat: ita tepidos odit, et cito ei nauseam faciunt. 286 Cui plus dimittitur, plus diligit.

7. Meretrix illa in Evangelio baptizata lacrymis suis, et crine, quo multos ante deceperat, pedes Domini tergens, salvata est (Luc. 7). Non habuit crispantes mitras, nec stridentes calceolos, nec orbes stibio fuliginatos. Quanto foedior, tanto pulchrior. Quid facit in facie Christianae purpurissus et cerussa? quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur: alterum candorem oris et colli: ignis juvenum, fomenta libidinum, impudicae mentis indicia. Quomodo flere potest pro peccatis suis, quae lacrymis cutem nudat, et sulcos ducit in facie? Ornatus iste non Domini est; velamen istud Antichristi est. QUA FIDUCIA erigit ad coelum vultus, quos Conditor non agnoscat? Frustra obtenditur adolescentia, et aetas puellaris asseritur. Vidua quae marito placere desivit, et juxta Apostolum vere vidua est, nihil habet necessarium, nisi perseverantiam. Meminit pristinae voluptatis, scit quid amiserit, quo delectata sit. Ardentes diaboli sagittae, jejuniorum et vigiliarum rigore [al. frigore] restinguendae sunt. Aut loquendum nobis est, ut vestiti sumus: aut vestiendum, ut loquimur. Quid aliud pollicemur, et aliud ostendimus? LINGUA personat castitatem, et totum corpus praefert impudicitiam.

8. Hoc quantum ad habitum pertinet et ornatum. Caeterum vidua quae in deliciis est (non est meum, sed Apostoli) vivens mortua est. Quid sibi vult hoc quod ait: vivens mortua est? (1. Tim. 5. 6.) Vivere quidem videtur ignorantibus, et non esse peccato mortua, sed Christo, quem secreta non fallunt, mortua est. »Anima quae peccaverit, ipsa morietur« (Ezech. 18). »Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt: et quae aliter se habent, abscondi non possunt« (1. Tim. 5. 24. et 25). Quod dicit istiusmodi est: Quidam tam libere et palam peccant, ut postquam eos videris, statim intelligas peccatores. Alios autem, qui callide occultant vitia sua, ex sequenti conversatione cognoscimus. Similiter et bona apud aliquos in propatulo [PL22.554] sunt, in aliis longo usu discimus. Quid ergo necesse est nos jactare pudicitiam, quae sine 287 comitibus et appendiciis suis, continentia et parcitate, fidem sui facere non potest? Apostolus macerat corpus suum, et animae subjicit imperio; ne quod aliis praecipit, ipse non servet: ET ADOLESCENTULA fervente cibis corpore, de castitate secura est?

9. Neque vero haec dicens, condemno cibos, quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione; sed juvenibus et puellis incentiva aufero voluptatum. Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut juveniles medullae vino plenae, et dapibus inflammatae. Avaritia calcatur a plerisque, et cum marsupio deponitur. Maledicam linguam indictum emendat silentium. Cultus corporis et habitus vestium, unius horae spatio commutatur. Omnia alia peccata extrinsecus sunt; et quod foris est, facile abjicitur. Sola libido insita a Deo, ob liberorum procreationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in vitium, et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere. Grandis igitur virtutis est, et sollicitae diligentiae, superare quod nata sis: in carne, non carnaliter vivere: tecum pugnare quotidie, et inclusum hostem Argi (ut fabulae ferunt) centum oculis observare. Hoc est quod Apostolus verbis aliis loquebatur: »Omne peccatum quod fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur in corpus suum peccat« (2. Cor. 6. 18). Aiunt medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis, praecipueque Galenus in libris, quorum titulus περὶ Ὑγιεινῶν (Galeni libri de Tuenda sanitate), puerorum et juvenum, ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere, et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant; sanitatique conducere frigida quaeque in esu et potu sumere. Sicut e contrario senibus, qui pituita laborant et frigore, calidos cibos, et vetera vina prodesse. Unde et Salvator: »Attendite, inquit, vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae« (Luc. 21. 34). Et 288 Apostolus: »Nolite inebriari vino, in quo est luxuria« (Ephes. 5. 18). Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam Comicus, cujus finis est humanos mores nosse atque describere, dixerit: Sine Cerere et Libero friget Venus. (TERENT. in Eunuc.

[PL22.555] 10. Quid vitandum juvenibus in cibis.---Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potu sume, quae natura frigidissima est. Aut si hoc imbecillitas prohibet, audi cum Timotheo: »Vino modico utere propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates« (1. Tim. 5. 23). Deinde in ipsis cibis calida quaeque devita: non solum de carnibus loquor, super quibus vas electionis profert sententiam: »Bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare;« sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque, et gravia [al. gravida] declinanda sunt: nihilque ita scias conducere Christianis adolescentibus, ut esum olerum. Unde et in alio loco: »Qui infirmus est, ait, olera manducet« (Rom. 14. 2); ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est. Sic [al. Si] autem tres pueri et Daniel leguminibus vescebantur. Pueri erant, necdum ad sartaginem venerant, in qua rex Babylonius senes judices frixit. Nobis non corporis cultus, qui in illis (excepto privilegio gratiae Dei) ex hujuscemodi cibis enituerat; sed animae vigor quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior. Inde est quod nonnulli vitam pudicam appetentium, in medio tinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant; et leguminibus onerant stomachum, quae momoderate parceque sumpta, innoxia sunt. Et, ut quod sentio loquar, nihil sic inflammat corpora, et titillat membra genitalia, sicut indigestus cibus, ructusque convulsus. Malo apud te, filia, verecundia parumper, quam causa periclitari. QUIDQUID seminarium voluptatum est, venenum puta. Parcus cibus, et venter semper esuriens, triduanis jejuniis 289 praefertur; et multo melius est quotidie parum, quam raro satis sumere. Pluvia illa optima est, quae sensim descendit in terram. Subitus et nimius imber in praeceps arva subvertit.

11. Quando comedis, cogita quod statim tibi orandum, illico et legendum sit. De Scripturis sanctis habeto fixum versuum numerum; istud pensum Domino tuo redde. Nec ante quiete membra concedas, quam calathum pectoris tui, hoc subtegmine impleveris. Post Scripturas sanctas doctorum hominum tractatus lege: eorum dumtaxat, quorum fides nota est. Non necesse habes aurum in luto quaerere; multis margaritis, unam redime margaritam. Sta, juxta Jeremiam, in viis pluribus (Jerem. 6. 16), ut ad illam viam quae ad Patrem [al. patriam] ducit, pervenias. Amorem monilium atque gemmarum, sericarumque vestium, transfer ad scientiam Scripturarum. Ingredere terram repromissionis, lacte et melle manantem (Exod. 2). Comede similam et oleum: vestire cum Joseph variis indumentis (Genes. 37): perforentur [PL22.556] aures tuae cum Jerusalem sermone Dei; ut pretiosa ex illis novarum segetum grana dependeant. Habes Sanctum Exsuperium, probatae aetatis et fidei, qui te monitis suis frequenter instituat.

12. Fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula (Luc. 16). Illis tribue divitias tuas, qui non Phasides aves, sed cibarium panem comedant; qui famem expellat, non qui augeat luxuriam. Intellige super egenum et pauperem (Psal. 40). Omni petenti te, da; sed maxime domesticis fidei: nudum vesti, esurientem ciba, aegrotantem visita (Luc. 6). Quotiescumque manum extendis, Christum cogita. Cave ne, mendicante Domino Deo tuo, alienas divitias augeas.

13. Juvenum fuge consortia. Comatulos, comptos, atque lascivos, domus tuae tecta non videant. Cantor pellatur, ut noxius. Fidicinas et psaltrias, et istiusmodi chorum diaboli, quasi mortifera sirenarum carmina proturba [al. devita ac proturba] ex aedibus tuis. Noli ad publicum subinde 290 procedere, et spadonum exercitu praeeunte, viduarum circumferri libertate. Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et imbecilla aetas suo arbitrio abutitur, et putat licere, quod libet, »Omnia quidem licent, sed non omnia expediunt« (1. Cor. 6. 12). Nec procurator calamistratus, nec formosus collactaneus, nec candidus [al. candidulus] et rubicundus assecla adhaereat lateri tuo. Interdum animus dominarum ex ancillarum habitu judicatur. Sanctarum virginum et viduarum societatem appete. Et si sermocinandi cum viris incubuerit necessitas, arbitros ne divites: tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio, nec paveas, nec erubescas. Speculum mentis est facies, et taciti oculi cordis fatentur arcana. Vidimus nuper ignominiosum quemdam per totum Orientem volitasse rumorem. Et aetas, et cultus, et habitus, et incessus, et indiscreta societas, exquisitae epulae, regius apparatus, Neronis et Sardanapali nuptias loquebantur. Aliorum vulnus, nostra sit cautio. »Pestilente flagellato, stultus sapientior erit.« (Prov. 19). Sanctus amor impatientiam non habet. Falsus rumor cito opprimitur, et vita posterior judicat de priore. Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum, vitae hujus curricula quis [PL22.557] pertranseat: malorumque solatium est, bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum. Sed tamen cito ignis stipulae conquiescit, et exundans flamma, deficientibus nutrimentis, paulatim emoritur. Si anno praeterito fama mentita est, aut si certe verum dixit, cesset vitium, cessabit et rumor. Haec dico, non quod de te sinistrum quid metuam, sed quod pietatis affectu, etiam quae tuta sunt, pertimescam. O si videres sororem tuam, et illud sacri oris eloquium coram te audire contingeret, cerneres in parvulo corpusculo ingentes animos. Audires totam veteris et novi Testamenti supellectilem ex illius corde fervere. Jejunia pro ludo habet, orationem pro deliciis. Tenet tympanum in 291 exemplum Mariae, et Pharaone merso, Virginum choro praecinit: »Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare« (Exod. 15. 1). Has docet psaltrias Christo, has fidicinas erudit Salvatori. Sic dies, sic nox ducitur, et oleo ad lampades praeparato, sponsi exspectatur adventus. Imitare ergo et tu consanguineam tuam. Habeat Roma, quod augustior urbe Romana possidet Bethleem.

14. Habes opes, facile tibi est indigentibus victus subsidia ministrare. Quod luxuriae parabatur, virtus insumat: nullam [al. nulla] nuptias contemptura timeat egestatem. Redime virgines, quas in cubiculum regis inducas. Suscipe viduas, quas inter Virginum lilia, et Martyrum rosas, quasi quasdam violas, misceas: pro corona spinea, in qua Christus mundi delicta portavit, talia serta compone. Laetetur et adjuvetur nobilissimus pater tuus: discat a filia, quod didicerat ab uxore. Jam incanuit caput, tremunt genua, dentes cadunt: et fronte ob senium rugis arata, vicina est mors in foribus; designatur rogus prope. Velimus, nolimus, senescimus. Paret sibi viaticum, quod longo itineri necessarium est. Secum portet, quod invitus dimissurus est; imo praemittat in coelum, quod si negaverit, terra sumptura est.

15. Solent adolescentulae viduae, quarum nonnullae abierunt retro post Satanam, cum luxuriatae fuerint in Christo nubentes dicere: Patrimoniolum meum quotidie perit: majorum haereditas dissipatur: servus contumeliose locutus est: imperium ancilla neglexit. Quis procedet ad publicum? quis respondebit pro agrorum tributis? Parvulos meos qui erudiet, et vernulas quis educabit? Et hanc proh nefas, causam opponunt matrimonii, quae vel sola debuit nuptias impedire. Superducit mater filiis, non nutritium, sed hostem; non parentem, sed tyrannum. Inflammata libidine, obliviscitur uteri sui: et inter [PL22.558] parvulos suas miserias nescientes, lugens dudum, nova nupta 292 componitur. Quid obtendis patrimonium? quid superbiam servulorum? Confitere turpitudinem. Nulla idcirco maritum ducit, ut cum marito non dormiat. Aut si certe libido non stimulat, quae tanta insania est, in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiae; et propter rem vilem atque perituram, pudicitia, quae et pretiosa et aeterna est, polluatur? Si habes liberos, nuptias quid requiris? si non habes, quare expertam non metuis sterilitatem; et rem incertam, certo praefers pudori?

Sponsales tabulae. Nuptiarum secundarum miseriae. ---Scribuntur tibi nunc sponsales tabulae, ut post paululum testamentum facere compellaris. Simulabitur mariti infirmitas: et quod te morituram facere volet, ipse victurus faciet: aut si evenerit, ut ex secundo marito habeas filios, domestica oritur pugna, intestinum praelium. Non licebit tibi amare liberos, nec aequis aspicere oculis, quos genuisti. Clam porriges cibos, invidebit mortuo: et nisi oderis filios, adhuc eorum amare videberis patrem. Quod si de priore uxore sobolem habens, domum te introduxerit: etiam si clementissima fueris, omnes Comoedi, et Mimographi, et communes Rhetorum loci, in novercam saevissimam declamabunt. Si privignus languerit, et condoluerit caput, infamaberis ut venefica. Si non dederis cibos, crudelis; si dederis, malefica diceris. Oro te, quid habent tantum boni secundae nuptiae, ut haec mala valeant compensare?

16. Volumus scire quales esse debeant viduae? Legamus Evangelium secundum Lucam: Et erat, inquit, Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser (Luc. 2. 36). Anna, interpretatur gratia. Phanuel, in lingua nostra, resonat vultum Dei. Aser, vel in beatitudinem, vel in divitias vertitur. Quia igitur ab adolescentia usque ad octoginta quatuor annos viduitatis onus sustinuerat, et non recedebat de templo Dei, diebus ac noctibus insistens jejuniis et obsecrationibus: idcirco meruit gratiam spiritualem [al. specialem], et nuncupari filia vultus Dei; et ab atavis, 293 beatitudine, divitiisque censetur. Recordemur viduae Sareptanae, quae et suae et filiorum saluti, Eliae praetulit famem: ut in ipsa nocte moritura cum filio, superstitem hospitem relinqueret, malens vitam perdere, quam eleemosynam: et in pugillo farinae seminarium [PL22.559] sibi messis Dominicae praeparavit. Farina seritur, et olei capsaces nascitur. In Judaea frumenti est penuria. Granum enim tritici ibi mortuum fuerat (Joan. 12), et in gentium vidua olei fluenta manabant. Legimus in Judith (si cui tamen placet volumen recipere) viduam confectam jejuniis, et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis, sponsi quaerebat adventum. Video armatam gladio manum, cruentam dexteram. Recognosco caput Holophernis de mediis hostibus reportatum (Judith. 8. et seqq.). Vincit viros femina, et castitas truncat libidinem: habituque repente mutato, ad victrices sordes redit, omnibus saeculi cultibus mundiores.

17. Quidam imperite et Deboram inter viduas numerant, ducemque Barac, arbitrantur Deborae filium; cum aliud Scriptura commemoret. Nobis ad hoc nominabitur, quod Prophetissa fuerit, et in ordine Judicum supputetur. Et quia dicere poterat: »Quam dulcia gutturi meo eloquia tua: super mel et favum ori meo (Psal. 118. 103). Apis nomen accepit, Scripturarum floribus pasta, Spiritus Sancti odore perfusa, et dulces ambrosiae succos prophetali ore componens. Noemi (quae nobiscum sonat παρακεκλημένη, quam interpretari possumus consolatam) marito et liberis peregre mortuis, pudicitiam reportavit in patriam; et hoc sustentata viatico nurum Moabitidem tenuit (Ruth. 1); ut illud Isaiae vaticinium compleretur: Emitte agnum Domine dominatorem terrae de petra deserti, ad montem filiae Sion« (Isai. 16. 1). Venio ad Viduam de Evangelio, viduam pauperculam (Luc. 21), omni Israelitico 294 populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis, et mittens fermentum in farinae satis tribus; Patris et Filii confessionem, Spiritus Sancti gratia temperavit, et duo minuta misit in Gazophylacium. Quidquid (al. id est quidquid) habere poterat in substantia sua, universasque divitias in utroque fidei suae obtulit Testamento. Haec sunt duo Seraphim ter glorificantia [PL22.560] Trinitatem, et in thesauros Ecclesiae condita. Unde et forcipe utriusque Testamenti, ardens carbo comprehensus, purgat labia peccatoris.

18. Quid vetera repetam, et virtutes feminarum de libris proferam, cum possis multas ante oculos tibi proponere in Urbe qua vivis, quarum imitari exemplum debeas? Et ne videar adulatione per singulas currere, sufficit tibi sancta Marcella, quae respondens generi suo, aliquid nobis de Evangelio retulit. Anna septem annis a virginitate sua vixerat cum marito, ista septem mensibus. Illa Christi exspectabat adventum: ista tenet, quem illa susceperat. Illa vagientem canebat (al. cernebat): ista praedicat triumphantem. Illa loquebatur de eo omnibus, qui expectabant redemptionem Israel (al. Jerusalem): haec cum redemptis gentibus clamitat: »Frater non redimit, redimet homo« (Ps. 48. 8). et de alio Psalmo, »Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus« (Ps. 86. 5). Scio me ante hoc ferme biennium, edidisse libros contra Jovinianum, quibus venientes e contrario quaestiones, ubi Apostolus concedit secunda matrimonia, Scripturarum auctoritate contrivi. Et non est necesse eadem ex integro scribere, cum possis inde quae scripta sunt mutuari. Hoc tantum, ne modum egrediar epistolae, admonitam te volo: COGITA quotidie, te esse morituram, et nunquam de secundis nuptiis cogitabis.

EPISTOLA LV. AD AMANDUM

Domino vere sancto et suscipiendo fratri AMANDO Presbytero HIERONYMUS.

1. Brevis Epistola longas explanare non valet quaestiones, et in arctum multa concludens, stringere verbis, quod sensibus dilatatum est. Interrogas, quid significet illud in Evangelio juxta Matthaeum: »Nolite solliciti esse de crastino; sufficit enim diei malitia sua« (Matth. 6. 34). Crastinum, in Scripturis sanctis, futurum tempus significat: sicut et Jacob in Genesi loquitur: »Exaudiet me cras justitia mea« (Gen. 30. 33). Et ubi altare exstruitur a duabus tribubus Ruben et Gad, et dimidia tribu Manasse, a cuncto Israele ad eas legatio mittitur, cum Phinees Pontifici respondissent, idcirco se altare fecisse, ne cras filiis suis colendi Deum possessio denegaretur (Josue 22. 24). Et multa istiusmodi in veteri reperies Instrumento. Qui ergo de futuris nos cogitare prohibuit, concessit de praesentibus, propter humanae vitae fragilitatem. Quod autem adjicit, »sufficit diei [PL22.561] malitia sua« (Matth. 6. 34), hoc modo intellige: Sufficit nobis de praesentibus hujus saeculi cogitare angustiis. Quid necesse est sensum ad incerta et futura extendere, quae aut consequi non possumus, aut forsitan cito inventa perdamus? Κακία enim quam Latinus vertit in malitiam, apud Graecos duo significat, et malitiam, et afflictionem, quam κακώσιν Graeci dicunt, et hic magis pro malitia, transferri debuit afflictio. Quod si contentiose (al. contentione.) quis ducitur, nolens κακίαν afflictionem sonare et angustias, sed malitiam, illo sensu explanandum est, quo mundus in maligno, hoc est in malo positus sit; et in Dominica Oratione dicimus: Liberas nos a malo (Matth. 6. 3): ut sufficiat nobis contra malitiam hujus saeculi praesens habere certamen.

296 2. In secundo quaesisti loco de beati Apostoli Pauli prima ad Corinthios Epistola, in qua loquitur: »Omne peccatum quod fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur in corpus suum peccat (1. Cor. 6. 18). Legamus ergo paulo superius, et sic ad haec verba veniamus, ne de extremis partibus, et ut ita dicam, cauda capituli totam sententiam nosse cupiamus. Corpus, inquit, non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. Deus autem qui Dominum suscitavit, et nos cum illo suscitabit per virtutem suam. Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis, quia qui conjungit se meretrici, unum corpus est? Erunt enim, inquit, duo in carnem unam« (Ibid. 13. et seqq.) »Qui autem conjungit se Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat« (Gen. 2. 24; et Marc. 10. 8), et reliqua. Sanctus Apostolus contra luxuriam disputans, et in superioribus dicens: »Escae ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet« (1. Cor. 6. 13), consequenter venit ad fornicationem. Etenim luxuria mater libidinis est, ventremque distentum cibo, et vini potionibus irrigatum, voluptas genitalium sequitur; atque ut alibi dictum est, pro membrorum ordine, ordo vitiorum est. Omne itaque peccatum, verbi gratia furtum, homicidium, rapina, perjurium, et caetera his similia, post factum poenitudinem habent: et licet invitet lucrum, tamen mordet conscientia. Voluptas sola ac libido etiam in ipso tempore poenitendi, praeteritos stimulos patitur, et titillationem carnis, et incentiva peccati: ut per haec, quae corrigi cupimus, cogitantes, rursum sit materia delinquendi. Aliter: Caetera peccata forinsecus sunt. Quidquid enim egerimus, in alios agimus: fornicatio non solum conscientiam fornicantis, sed et corpus maculat, ac secundum sententiam Domini, qua ait: »Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carnem unam (Marc. 10. 7. 8), etiam ipse cum meretrice unum corpus efficitur; [PL22.562] et peccat in corpus suum, dum templum Christi facit corpus esse meretricis. Dicamus et aliter, ne ullam Graecorum sententiam praeterire videamur. Aliud est 297 peccare per corpus, aliud in corpore. Furtum, homicidium, et caetera absque fornicatione peccata, manu administramus extrinsecus: fornicatio sola intrinsecus in corpore nostro exercetur a nobis, non per corpus in alios: et per, praepositio ministerium habet: in, autem in se passionem. Sunt qui ita edisserant, quod secundum Scripturam uxor viri corpus sit, et quicumque fuerit fornicatus, peccet in corpus suum, hoc est in uxorem, dum eam sua fornicatione commaculat, et facit eam non peccantem, sua commixtione peccare.

3. Reperi junctam Epistolae et Commonitoriolo [al. Commentariolo] tuo brevem chartulam, in qua haec indita ferebantur: Quaerendum ab eo, id est a me, utrum mulier relicto viro adultero, et sodomita, et alio per vim accepto, possit absque poenitentia communicare Ecclesiae, vivente adhuc eo quem prius reliquerat. Quod legens, illius versiculi recordatus sum: »Ad excusandas excusationes in peccatis« (Ps. 140). Omnes enim homines vitiis nostris favemus; et quod propria facimus voluntate, ad naturae referimus necessitatem. Quomodo si dicat adolescens: vim patior corporis, me ad libidinem ardor impellit, ipsa organa membrorum genitalium, et compositio corporis, femineos quaerit amplexus. Et rursum si homicida, in egestate, inquit, eram, indigebam cibo, tegmen corporis non habebam; ideo alienum sanguinem fudi, ne ipse fame et frigore morerer. Responde itaque sorori, quae a nobis super suo statu quaerit, non nostram, sed Apostoli sententiam. »An ignoratis, fratres, scientibus enim Legem loquor, quoniam lex dominatur homini, quanto tempore vivit? Mulier enim quae sub viro est, vivente viro, astricta est Legi. Quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri. Ergo vivente viro, adultera erit, si duxerit alterum virum« (Rom. 7. 1. et seqq.). Et in alio loco: »Mulier alligata est, quanto tempore vivit vir ejus. Si autem dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino« (1. Cor. 7, 39). Omnes igitur causationes Apostolus amputans, apertissime definivit, vivente viro adulteram esse mulierem, si alteri nupserit. Nolo mihi proferas raptoris 298 violentiam, matris persuasionem, patris auctoritatem, propinquorum catervam, servorum insidias atque [PL22.563] contemptum, damna rei familiaris. Quamdiu vivit vir, ficet adulter sit, licet sodomita, licet flagitiis omnibus coopertus, et ab uxore propter haec scelera derelictus, maritus ejus reputatur, cui alterum virum accipere non licet. Nec Apostolus haec propria auctoritate decernit, sed Christo in se loquente, Christi verba secutus est, qui ait in Evangelio: »Qui dimittit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari: et qui dimissam acceperit, adulter est.« (Matth. 5. 32). Animadverte quid dicat: »Qui dimissam acceperit, adulter est:« sive ipsa dimiserit virum, sive a viro dimissa sit, adulter est qui eam acceperit. Unde et Apostoli gravem conjugii sarcinam intelligentes: »Si ita est, inquiunt, non expedit homini uxorem accipere.« Ad quos Dominus: »Qui potest, inquit, capere, capiat« (Matth. 19. 10. et 12). Statimque sub exemplo trium eunuchorum, virginitatis infert beatitudinem, quae nulla carnis lege tenetur.

4. Neque satis animadvertere potui, quid sit quod dicere voluit, alio viro per vim accepto. Quid est, per vim accepto? Congregata videlicet multitudine, nolentem rapuit: et quare postea raptorem rapta non dimisit? Legat libros Moysi, et inveniet desponsatam viro, si in civitate fuerit oppressa, et non clamaverit, puniri quasi adulteram (Deut. 22). Si autem in agro oppressa sit, innoxiam esse a scelere; et violentum legibus subjacere. Ergo et ista soror, quae, ut dicit, vim passa est, ut alteri jungeretur, si vult corpus Christi accipere, et non adultera reputari, agat poenitentiam: ita duntaxat, ut secundo viro, qui non appellatur vir, sed adulter, a tempore poenitentiae non copuletur. Quod si ei durum videtur, et semel dilectum non potest derelinquere, nec praeferre Dominum voluptati, audiat Apostolum conclamantem: »Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum« (1. Cor. 10. 20). Et in alio loco: »Quae communicatio luci ac tenebris? Qui consensus Christo, et Belial?« (2. Cor. 6. 14. 15.) Rem novam 299 loquor, imo non novam, sed veterem, quae veteris Testamenti auctoritate firmatur. Si reliquerit secundum virum, et reconciliari voluerit priori, non potest. Scriptum est enim in Deuteronomio: »Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam: et non invenerit gratiam in conspectu ejus propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manus ejus; et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa alterum maritum duxerit; et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino. Ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradidit tibi possidendam« (Deut. 24. 1. et seqq.). Unde [PL22.564] obsecro te, ut consoleris eam, imo provoces ad salutem. Putridae carnes ferro indigent et cauterio: nec est medicinae culpa, sed vulneris, cum clementi crudelitate non parcit medicus, ut parcat, saevit, ut misereatur.

5. Tertia, id est, extrema propositio tua fuit de eadem Apostoli Epistola, ubi de resurrectione disputans, venit ad eum locum, in quo scriptum est: »Oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis. Novissime autem inimica destruetur mors. Omnia enim subjecta sunt sub pedibus ejus« (1. Cor. 15. 25. 26). Cum autem dixerit, quia omnia subjecta sunt ei, haud dubium quin praeter eum qui subjecit ei omnia. Cum vero subjecta ei fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjicietur ei, qui sibi subjecit omnia; »ut sit Deus omnia in omnibus.« Et miror te hoc a me quaerere voluisse, cum sanctus Hilarius Pictaviensis Episcopus, undecimum librum contra Arianos hac quaestione et solutione compleverit. Tamen pauca saltem dicamus. Omne in hoc scandalum est, quare Filius Patri subjectus esse dicatur. Quid est turpius sive inferius, Patri subjici (quod saepe pietatis est, ut in Psalmo scribitur: »Nonne Deo subjecta erit anima mea?« [Ps. 61. 1]) an crucifigi, et maledictum crucis fieri? »Maledictus enim omnis qui pendet in ligno« (Deut. 21. 23). Qui ergo pro nobis maledictum factus est, ut nos de maledictione liberaret, miraris si pro nobis subjectus sit, ut nos Patri faciat esse subjectos dicens in Evangelio: »Nemo vadit ad Patrem, nisi per me« (Joan. 14. 6): Et »Cum 300 exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me« (Ib. 12. 32). Christus in his qui fideles sunt, subjectus est Patri: quia omnes credentes, imo omne hominum genus, corporis ipsius membra reputantur. In his autem qui increduli sunt, id est, Judaeis et Ethnicis et Haereticis, insubjectus esse dicitur, quia pars membrorum ejus non est subjecta fidei. In fine autem mundi cum omnia membra regnantem viderint Christum, id est, corpus suum, etiam ipsa subjicientur Christo, id est, corpori suo, ut omne Christi corpus subjiciatur Deo, et Patri; »ut sit Deus omnia in omnibus.« Non ait: »ut sit Pater omnia in omnibus;« sed »ut sit Deus:« quod proprium nomen est Trinitatis, et tam ad Patrem, quam ad Filium et Spiritum Sanctum referri potest, ut humanitas subjiciatur divinitati. Humanitatem hoc loco dicimus, non mansuetudinem et clementiam, quam Graeci φιλανθρωπίαν vocant, sed omne hominum genus. Porro quod ait, »ut sit Deus omnia in omnibus,« hoc sensu accipiendum est: Dominus atque Salvator noster nunc omnia non est in omnibus, sed pars in singulis. Verbi gratia, in Salomone sapientia, in David bonitas, in Job patientia, in Daniele cognitio futurorum, in Petro fides, in Phinees et Paulo zelus, in Joanne virginitas, in caeteris caetera. Cum [PL22.565] autem rerum omnium finis advenerit, tunc omnia in omnibus erit, ut singuli Sanctorum omnes virtutes habeant, ut sit Christus totus in cunctis.

EPISTOLA LVI AUGUSTINI AD HIERONYMUM

Domino dilectissimo, et cultu sincerissimae caritatis obsequendo atque amplectendo fratri et Compresbytero HIERONYMO AUGUSTINUS.

1. »Nunquam aeque quisquam tam facile cuilibet innotuit, quam mihi tuorum 301 in Domino studiorum quieta laetitia, et vere exercitatio liberalis. Quanquam ergo percupiam omnino te nosse, tamen exiguum quiddam tui minus habeo, praesentiam videlicet corporis: quam ipsam etiam postea quam te beatissimus nunc Episcopus, tunc vero jam Episcopatu dignus, frater Alypius vidit, remeansque a me visus est, negare non possum, magna ex parte mihi esse relatu ejus impressam: et ante reditum cum te ille ibi videbat, et ego videbam, sed oculis ejus. Non enim animo me atque illum, sed corpore duos, qui noverit, dixerit, concordia dumtaxat et familiaritate fidissima, non meritis, quibus ille antecellit. Quia ergo me primitus communione spiritus, quo in unum nectimur: deinde illius ex ore jam diligis, nequaquam impudenter, quasi aliquis ignotus, commendo germanitati tuae fratrem Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adjutorio tuo vere profuturum speramus: nisi forte quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior, quam ille per me. Hactenus fortasse scribere debuerim, si esse vellem epistolarum solemnium more contentus: sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris, quae habemus in Christo Jesu Domino nostro; qui nobis multas utilitates et viatica quaedam demonstrati a se itineris, etiam [al. demonstravit itineris; et jam.] per tuam caritatem non mediocriter ministrare dignatur.«

2. »Petimus ergo, et nobiscum petit omnis Africanarum [PL22.566] Ecclesiarum studiosa societas, ut in interpretandis eorum libris qui Graece Scripturas nostras quam optime tractaverunt, curam atque operam impendere non graveris. Potes enim efficere, ut nos quoque habeamus illos tales viros, et unum potissimum quem tu libentius in tuis litteris sonas [Origenem]. De vertendis autem in linguam Latinam sanctis litteris Canonicis, laborare te nollem nisi eo modo quo Job interpretatus est: ut signis adhibitis, quid inter hanc tuam, et Septuaginta, quorum est gravis sima auctoritas, interpretationem distet, appareat. Satis autem nequeo mirari, si aliquid adhuc in Hebraicis litteris et 302 exemplaribus invenitur, quod tot Interpretes illius linguae peritissimos fugerit. Omitto enim Septuaginta, de quorum vel consilii, vel majore spiritus concordia, quam si [al. quasi] unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam; nisi quod eis praeeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo. Illi me plus movent, qui cum posteriores interpretarentur, et verborum locutionumque Hebraearum viam atque regulas mordicus (ut fertur) tenerent, non solum inter se non consenserunt; sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent. Si enim obscura sunt, te quoque in illis falli potuisse creditur: si autem manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur. Hujus igitur rei pro tua caritate expositis causis, certum me facias obsecraverim.«

3. Simulatio patrocinium mendacii. »Legi etiam quaedam scripta, quae tua dicerentur, in Epistolas Apostoli Pauli, quarum unam ad Galatas, cum enodare velles, venit in manus locus ille, quo Apostolus Petrus a perniciosa simulatione revocatur. Ibi patrocinium mendacii susceptum esse, vel abs te tali viro, vel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur (si forte refelli possunt) ea quae me movent. Mihi enim videtur exitiosissime credi aliquod in sanctis libris haberi mendacium, id est, eos homines, per quos nobis illa Scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in suis libris fuisse mentitos. Alia quippe quaestio est, Sitne aliquando mentiri viri boni: et alia quaestio est, Utrum scriptorem sanctarum Scripturarum mentiri oportuerit: imo vero non alia, sed nulla est quaestio. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non, ut cuique videbitur vel ad mores difficilis, vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur. Si enim mentiebatur Apostolus Paulus cum Apostolum Petrum objurgans [PL22.567] diceret: Si tu cum sis 303 Judaeus, Gentiliter, et non Judaice vivis, quemadmodum cogis gentes judaizare? »Et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit, et scripsit« (Galat. 2. 14): »ut quasi animos tumultuantium deliniret. Quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines, prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit; et dixerint totum illud quod idem Apostolus de matrimoniorum jure firmando locutus est, propter homines qui dilectione [al. dilectioni] conjugum tumultuari poterant, fuisse mentitum: scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas? Non enim opus est multa commemorare. Possunt enim videri etiam de laudibus Dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio ejus ardescat: atque ita nusquam certa erit in sanctis literis castae veritatis auctoritas. Nonne attendimus eumdem Apostolum, cum ingenti cura veritatis commendandae, dicere«; Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. Invenimur autem et falsi testes Dei: quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitavit Christum, quem non suscitavit (1. Cor. 15. 14. 15). »Si quis huic diceret: quid in hoc mendacio perhorrescis, cum id dixeris, quod etiam si falsum sit, ad laudem Dei maxime pertinet? Nonne hujus detestatus insaniam, quibus posset verbis et significationibus in lucem penetralia sui cordis aperiret? Clamans non minore, aut fortasse etiam majore scelere in Deo laudari falsitatem, quam veritatem vituperari? Agendum est igitur, ut ad cognitionem divinarum Scripturarum talis homo accedat, qui de sanctis libris tam sancte et veraciter existimet, ut nolit aliqua eorum parte delectari per officiosa mendacia: potiusque id quod non intelligit, transeat, quam cor suum praeferat illi veritati. Profecto enim cum hoc dicit, credi sibi expetit: et id agit, ut divinarum Scripturarum auctoritatibus non credamus.«

4. »Et ego quidem qualibuscumque viribus, quas Dominus suggerit, omnia illa testimonia quae adhibita sunt, adstruendae utilitati mendacii, aliter oportere intelligi ostenderem, ut ubique eorum firma veritas doceretur. Quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent favere mendacio. Sed hoc intelligentiae tuae relinquo. Admota enim lectioni diligentiori consideratione, multo id fortasse facilius videbis quam ego. Ad hanc autem considerationem 304 coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem Scripturarum divinarum, ut in eis quod vult quisque credat: quod non vult, non credat: si semel fuerit persuasum, aliqua ratione illos viros per quos nobis haec ministrata sunt, in Scripturis suis officiose potuisse mentiri; nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus noverimus ubi oporteat mentiri, et ubi non oporteat. Quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque rationibus id explices, quaeso. Nec me onerosum, aut impudentem judices, per humanitatem veracissimam Domini nostri. Nam, ut non dicam nulla, certe non magna culpa, meus error veritati favet: si recte in te veritas potest favere mendacio.

[PL22.568] 5. Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem, et de Christiano studio conferre: sed huic desiderio meo nulla epistola satis est. Uberius idipsum possum per fratrem Profuturum, quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. Et tamen quantum vellem, nec ipse (quod ejus pace dixerim) forsitan capit, quanquam in nihilo me illi praetulerim. Ego enim me fateor tui capaciorem; sed ipsum video fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit, et postea quam redierit, quod Domino adjuvante prosperato fiat cursu, cum ejus pectoris abs te cumulati particeps fuero: non est impleturus, quod in me adhuc vacuum erit, atque avidum sensuum tuorum. Ita fiet, ut et ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. Sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum, quibus legendis, si dignationem adhibueris, etiam sinceram fraternamque severitatem adhibeas, quaeso. Non enim aliter intelligo quod scriptum est«: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps. 140. 5); nisi quia magis amat objurgator sanans, quam adulator ungens caput. EGO AUTEM difficillime bonus judex lego quod scripserim; sed aut timidior recto, aut cupidior. Video etiam interdum vitia mea; sed ea malo audire a melioribus: ne cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar: et meticulosam mihi videar in me potius, quam justam tulisse sententiam.«

Αντιδράσεις αναγνωστών

βιβλιογραφικές αναφορές

Fons: Patrologia Latina, t. 22, coll. 528-568 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Δημοσιεύτηκε από: Rodion Vlasov
Ημερομηνία δημιουργίας σελίδας: 2026-11-22, Ενημέρωση: 2026-11-22