Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarii in Osee (5/6)

LIBER TERTIUS

[PL25.903D] 109-110 Non ignoro, Pammachi, difficillimum me duodecim Prophetarum opus [Al. opusculum] cudere, certe interpretatum Latinis, et quod magis temeritatem nostram possit arguere, quam scientiam prodere. Sed quia tibi hortanti, immo imperanti, negare nihil possumus, et pro offerentium viribus in gazophylacium Dei, multorum divitias duo mulieris pauperis aera superarunt (Luc. XXI): quidquid possumus, primum [PL25.904D] Deo, deinde tibi, qui Dei es, solvimus: illiusque semper versiculi recordamur: Pollio et ipse facit nova carmina. Cumque apertum fautorem pro jure amicitiae esse te gaudeam, tacitum eruditionis tuae judicium pertimesco: magisque te laudantem, quam adversarios detrahentes metuo. Illis enim aemulatio detrahit fidem, et non tam judices quam accusatores vocandi sunt. Tu autem qui [Al. quod] [PL25.905A] diligis, nequaquam personarum, sed rerum promis sententiam: quamquam et amor recipiat errorem, pulchrumque sit illud Θεοφράστου, quod Tullius magis ad sensum, quam ad verbum interpretatus est, τυφλὸν τὸ φιλοῦν περὶ τὸ φιλούμενον, id est, amantium caeca judicia sunt. Attamen in istam partem peto magis ut labaris, non odio, sed amore. Tertium in Osee prophetam dictamus librum, et ad vaccas Bethaven usque pervenimus: nobisque interpretationis vela pandentibus, tu debes propheticum illud dicere: A quatuor ventis coeli veni, spiritus, ut celeri cursu varios insidiantium scopulos transeuntes, merces Dominicas, ex omni parte saeviente naufragio, ad portus tutissimos perferamus.

[PL25.905B] (Vers. 5 et 6.) Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae, quia luxit super eum populus ejus: et aeditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo. Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori, confusio Ephraim capiet: confundetur Israel in [Al. a] voluntate sua. LXX: Apud vitulum domus Ὦν morabuntur qui habitant in Samaria: quia luxit populus ejus super eum. Et sicut irritaverunt illum, gaudebunt super gloria ejus: quia translata est ab eo, et ipsum in Assyrios ligantes, tulerunt munera regi Jarib in domo. Ephraim suscipiet confusionem: confundetur Israel in consilio suo. Quae sit Bethaven, pro qua LXX transtulerunt, domum Ὦν, et qui sit rex Jarib, qui interpretatur ultor, supra plenius disputavimus. In Bethaven igitur, id est, Bethel, vaccas [PL25.905C] aureas coluerunt habitatores Samariae, quas cum irrisione non vitulos sexus masculini, sed vaccas, id est, feminas appellavit: ut videlicet Israel non solum deos vitulos, sed deas vaccas coleret. Et ut ostenderet vaccas Bethaven, unum in Bethel vitulum sentiendum, non intulit, luxit super eis populus, sed, super eo, id est, vitulo aureo. Si autem luxit populus, quare aeditui ejus super eo exsultaverunt? Tradunt Hebraei vitulos aureos a sacerdotibus 111 furto esse sublatos, et pro his aeneos et deauratos repositos. Cum igitur lugeret populus tempore necessitatis et angustiae, etiam vitulos aureos inter munera caetera Assyriis regibus et maxime regi Sennacherib ab Israel rege esse directos, exsultabant aeditui, quod fraus eorum nequaquam posset argui vel deprehendi. [PL25.905D] Et hoc est quod ait, aeditui ejus, id est, vituli, super eo exsultaverunt in gloria populi, hoc est, in vitulo, quem habebant pro gloria; quia migrasset ab eo, id est, a populo, et translatus esset ad Assyrios. Et ut sciamus, inquiunt, hoc esse quod dicitur, [PL25.906A] perspicue sequens versus ostendit: Siquidem ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Statimque sequitur: Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua, sive, in consilio suo. Deprehensa enim fraus deauratorum vitulorum regi Israel litteris indicatur, et unde se placere aestimaverant, inde vel maxime confunduntur, et offendunt eos quibus munera miserant, aestimantes [Al. aestimantium] non furto sacerdotum, sed fraude regum atque consilio hoc esse perfectum. Legimus in Regum volumine, regem Israel Manahen regi Assyriorum Phul mille argenti talenta misisse, ut esset manus ejus cum eo, id est, ut ei praeberet auxilium, inter quae nonnulli arbitrantur etiam vitulos aureos esse directos. Pro Jarib in praesenti loco Symmachus interpretatus est [PL25.906B] ὑπερμάχοντι, id est praesuli et defensori. Juxta spiritalem intelligentiam laborandum est, quomodo omnia haereticis coaptemus. Vaccas Bethaven, sive, domus Ὦν, quod interpretatur labor, coluerunt haeretici, qui se in custodia mandatorum Dei, hoc est, Samaria habitare jactabant, dieque judicii quando germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri, lugebit populus super eum, hoc est super vitulum, et super dogma perversum, quod putabat Deum. Sed et aeditui, non dixit, exsultabunt, sed exsultaverunt, ad praeteritum tempus referens super gloria sua, qua quondam gloriosa confixerant, eo quod migrasset populus a Deo, sive quod ipsa gloria Dei migrasset a populo, a quo fuerat derelicta. Quidquid autem loquuntur haeretici, et pulchro sermone componunt, [PL25.906C] 112 mittunt munera regi suo diabolo, ad illum cuncta referentes, unde confusio eos capiet in aeternum, et confundentur in voluntatibus suis. Quidam et supra et in praesenti loco in commentariis suis scriptum reliquit, regem Jarib, id est, ultorem, Christum intelligendum. Quod nobis omnino displicet. Impium enim est quod juxta historiam intelligitur de rege Assyrio, juxta tropologiam ad Christum referri.

(Vers. 7 et 8.) Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae, et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel. LXX: Projecit Samaria regem suum sicut cremium super faciem aquae, et auferentur arae Ὦν, peccata Israel. Pro spuma, quam LXX et Theodotio φρύγανον, id est, cremium, transtulerunt [PL25.906D] aridas, scilicet herbas siccaque virgulta, quae camino et incendio praeparantur, Symmachus posuit ἐπίζεμα, volens ostendere ferventis ollae superiores aquas, et in spumam bullasque assurgentes, quas Graeci πομφόλυγας vocant. Sicut igitur spuma, quae [PL25.907A] super aquam est, cito dissolvitur: sic regnum decem tribuum velociter finietur, et peribunt excelsa, id est, BAMOTH (), de quibus scriptum est: Verumtamen adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis (III Reg. XXII, 44). Ipsa autem excelsa ὢν sunt, sive AVEN (), id est, idoli, quod interpretatur inutile, quod idolum et inutile peccatum est Israel. Dissipato autem idolo et excelsis ejus.

(Vers. 9.) Lappa et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus, operite nos, et collibus, cadite super nos. LXX: Spinae et tribuli ascendent super altaria eorum, et dicent montibus, operite nos, et collibus, cadite super nos. Signum ultimae solitudinis, ut ne parietes quidem et extrema aedificiorum vestigia relinquantur. Eo tempore, dicent montibus, operite [PL25.907B] nos, et collibus, cadite super nos. Quod Dominus in ultimo tempore captivitatis Judaicae dicit esse complendum. Quidquid ergo nunc contra decem tribus, sive contra omnem dicitur Israel, sciamus τυπικῶς etiam ad totum populum posse transferri, ut quando Romani ceperint Jerusalem, et subverterint templum, sive cum judicii dies venerit, ut alii suspicantur, 113 dicant magno horrore metuentes, montibus, operite nos, et collibus, cadite super nos, mori magis optantes quam cernere quae afferunt mortem. Sed et spiritalis nequitiae Samaria, quae se a populo Dei diviserat, fecit regem suum transire velociter, sermonem videlicet haereticorum, atque doctrinam quasi spumam, sive cremium super faciem aquae, quorum aliud dum videtur, repente dissolvitur, aliud [PL25.907C] facile est tollere de aquarum summitatibus, et in ignem mittere. Tales sunt haeretici spumantibus verbis tumentes, et arsura praecepta Christi baptismati ac sermonibus illius commiscentes. Quae omnia pertransibunt, et verba magnifica in quibus laboraverunt, quod interpretatur ὢν, illico dispergentur, in quibus peccavit Israel: tantaque erit solitudo doctrinae pessimae, ut spinae et tribuli ascendant super aras eorum. Spinas et tribulos ibi nasci, ubi agrorum nulla cultura est, omnibus patet. Istae spinae sunt, quae suffocant sementem, et crescere non sinunt quae nascuntur in manu temulenti, quas pro uva fecit Israel. Dominus enim exspectavit ut faceret uvas, et fecit spinas, sive labruscam habentem uvae similitudinem, et amaro gustu vescentium ora torquentem. [PL25.907D] Ideo cum judicii tempus advenerit, et fuerint cuncta subversa, dicent montibus, quos prius excelsos putabant, et magistris quondam suis, operite nos: collibusque, cadite super nos. Sed quia in montibus posuit, operite nos: et in collibus, cadite, sacratius aliquid explanandum est. Montibus, id est, sanctis qui veram habent et non fictam altitudinem, dicent: operite nos. Beati enim quorum opertae sunt iniquitates (Psal. XXXI). Et collibus qui non habent altitudinem naturalem, quos dudum putabant habere aliquid summitatis, loquentur: cadite super nos: montes [PL25.908A] enim operient, et colles cadent: haec autem fient prae pavore et incredibili formidine, per quam et montes et colles humiliabuntur.

(Vers. 9, 10.) Ex diebus Gabaa peccavit Israel: ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis: Juxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur 114 super duas iniquitates suas. LXX: Ex quo colles sunt, peccavit Israel: ibi steterunt: non comprehendit eos in colle bellum super filios iniquitatis: venit ut corriperet [Al. corrumperet] eos: et congregabuntur super illos populi, quando correpti fuerint in duabus iniquitatibus suis. Ex eo die quo uxorem Levitae turpiter atque crudeliter interfecit Benjamin in urbe Gabaa, peccavit mihi omnis Israel (Judic. XIX): non [PL25.908B] quia ultus est injuriam, et scelus sanguine vindicavit; sed quia dolore maritali prosilivit ad pugnam, et sacrilegium in Deum suum noluit vindicare: eo quod in domo Michae ephod et theraphim quae pro idolis adorabantur, neglexerint. Hic igitur stetit Israel: ibi suum repressit gradum, ne ultra ambularet in viis Domini: idcirco non eos comprehendet propter Gabaa praelium, sive captivitas, sicut ipsi putant; ibi enim bene fecerunt ut persequerentur filios iniquitatis; sed corripiam, inquit, eos atque erudiam tota animi mei voluntate, et congregabo adversus illos populorum multitudinem, quia duas fecerunt iniquitates, vindicando hominem, et Dei sui injuriam negligendo. Sive duas iniquitates: quia primum peccaverunt in idolis Michae, secundo in vitulis Jeroboam: [PL25.908C] vel certe duos vitulos Samariae in Dan et Bethel, possumus duas iniquitates appellare, de quibus et Jeremias loquitur: Duo pessima fecit populus meus: dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non possunt aquas continere (Jerem. II, 13). Hae duae iniquitates contra duo Decalogi erupere praecepta, in quibus dicitur: Ego Dominus Deus tuus: non erunt tibi dii alii absque me (Exod. X, 2, 3). Septuaginta Gabaa, colles interpretati sunt: A diebus ergo collium peccavit Israel: quando montes Ecclesiae dereliquit, et ad colles, sive clivos descendit haereticos: doctiorem se putans quam Ecclesia est, et sublimius aliquid reperisse: ibi steterunt, hoc est, in errore perseveraverunt. Quodque sequitur: Non comprehendet eos in colle praelium, quidam sic interpretati [PL25.908D] sunt: quia genuerunt filios iniquitatis, et de Ecclesia recedentes, coeperunt esse in collibus, cum persecutio advenerit, non eos comprehendet praelium, diabolo suos impugnare 115 nolente. Alii ita: Quoniam ex diebus collium peccavit Israel, et ibi stetit et ultra ambulare non potuit: nonne oportet eum in collibus a praelio comprehendi? Nonne debent pugnare adversus eum viri Ecclesiastici, ut illos destruant super filios iniquitatis? qui si fuerint comprehensi et superati, ultra generare non poterunt. Simulque Dominus pollicetur, quod corripiat eos atque [PL25.909A] erudiat, ut cum superati fuerint magistri, congregentur adversus eos discipuli sui, quos ante deceperant, et videant correptionem propter duas iniquitates, quia et Ecclesiam fontem Domini reliquerunt, et foderunt sibi lacus contritos, speluncas scilicet haereticorum, qui non possunt aquas, id est, doctrinam Salvatoris et sacramentum baptismi continere.

(Vers. 11.) Ephraim vitula docta diligere trituram: et ego transivi super pulchritudinem colli ejus, et ascendam super Ephraim: arabit Judas: confringet sibi sulcos Jacob. LXX: Ephraim vitula (sive vacca: etenim quod Hebraice dicitur EGLA (), id est, μόσχος et δάμαλις, utrumque significat), Ephraim ergo vitula edocta diligere contentionem: ego autem veniam super [PL25.909B] pulchritudinem colli ejus: superponam Ephraim, et reticebo Judam: roborabitur sibi Jacob. Locus iste, immo omnia quae hoc capitulum sequuntur, magnis obscuritatibus involuta sunt. Unde et nos qui explanare conamur, et prudens simul lector attendat, ut si non veritatem, quod difficillimum est, saltem suspicionem verisimilium investigare valeamus. Hanc habet consuetudinem sermo divinus, ut per tropologiam et metaphoram historiae exprimat veritatem. Igitur Ephraim similis est vaccae vel vitulae, quae a juventute sua didicit aream terere, et ferreos orbes super acervos segetum trahere, ut paleae a tritico separentur: et non solum didicit, verum nimia consuetudine coepit amare, quod docta est. Et ego, inquit, transivi super pulchritudinem colli ejus. Verbum [PL25.909C] Hebraicum ABARTHI (), id est, transivi, maxime quando a Deo dicitur, semper plagas et adversa significat. Denique et exterminator in Aegypto transisse memoratur. Quia ergo Ephraim vacca vel vitula 116 diligit aream terere, ego, inquit, transivi super pulchritudinem colli ejus, et tumentes cervicum toros jugo imposito edomui. Quid memorem Legis jugum? ipse ascendi super eam, et me ita laborante, Judas, hoc est, duae tribus coeperunt arva scindere vomere, et in sulcos terram reclinare. Portante autem jugum Ephraim, et arante Juda, confregit sibi sulcos Jacob. Hic Jacob ad distinctionem Israel et Judae, duodecim tribus intelligamus: quod coeperint aratris [Al. rastris] glebas frangere, terramque comminuere: ut emollita recipiat sementem, et fecunda post modicum [PL25.909D] seges pullulet. Pro tritura, vel area, contentionem Septuaginta transtulerunt, et est sensus: Quia Ephraim non vult Legis recipere jugum, ego transibo et ascendam super pulchritudinem colli ejus: ut diseat contentiosa vacca atque lasciviens laborare, quod non vult. Judas autem arabit sponte sua: quia habet templum, et moratur in lege, ut tota certatim duodecim tribus arva praeparent ad serendum. Quodque sequitur juxta eosdem Septuaginta; Superponam Ephraim: et reticebo Judam, roborabitur sibi Jacob, [PL25.910A] hic esse sensus potest: Ephraim qui contentiosus est et non vult Legis onera portare, imponam captivitatem. Judam autem parumper relinquam, et nihil loquar de eo: quicumque autem tam de Ephraim, quam de Juda mea praecepta servaverit, roborabitur sibi et vocabitur Jacob. Secundum ἀναγωγὴν hoc dici potest, quod Ephraim qui eruditus fuit in lege Dei, ut tereret aream Scripturarum, et meditaretur in ea die ac nocte, coepit diligere contentionem et jugum Legis abjicere, et contendere contra Ecclesiasticos in subversionem audientium. Unde Dominus elevatam cervicem et sibi sublimia promittentem, vel jugo premet, vel ipse transiens calcabit pedibus suis, et ascendet super eum, ut sciat se habere Dominum. Judas autem, hoc est, Ecclesiasticus arabit, in coepto opere [PL25.910B] perseverans. Sive: Retinebo, inquit, Judam. Non enim sani indigent medico, sed qui male habent (Luc. V). Jacob vero qui interpretatur supplantator, et quotidie supplantat vitia atque peccata, et accipit primitiva fratris sui, et haeres paternae 117 possessionis est, et dormit in Bethel, quod interpretatur domus Dei, sulcos glebasque confringet, ut molli sinu jactatam sementem terra suscipiat, et faciat centum modios hordei, sive, ut habetur in Hebraeo, centuplum. Neque enim credendum est quod patriarcha Isaac hordeo studuerit, et non frumento. Usque hodie vir Ecclesiasticus Jacob glebas historiae et litterae duritiam confringit in partes, et spiritaliter dividit, ut possint fruges reddere spiritales. Quod quidem et Dominum fecisse legimus, ut quinque Legis panes, [PL25.910C] quos integros populus comedere non poterat, in frusta concerperet: ut per apostolorum manus vescendos credentibus daret (Luc IX). Quod autem dicit juxta Septuaginta, roborabitur sibi Jacob, ostendit sibi omnem laborantem laborare, ut fructus capiat sempiternos.

(Vers. 12.) Seminate vobis in justitia, metite in ore misericordiae. Innovate vobis novale: tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam. LXX: Seminate vobis in justitia, vindemiate fructum vitae: illuminate vobis lumen scientiae, quoniam est tempus: quaerite Dominum, donec veniant fruges justitiae vobis. Servat ab agricolis semel coeptam translationem. Dixerat Ephrain vitulam edoctam trituram areae amare ac diligere, et se ascendisse super collum [PL25.910D] ejus, et arasse Judam, et confregisse sulcos, sive glebas Jacob. Nunc praecipit ut seminent sibi per poenitentiam, et seminent in justitia, id est, in Lege, metantque in misericordia, id est, in gratia Evangelii. Ibi enim: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI): hic legimus: Qui te percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram (Matt. V, 39). Cumque seminaveritis in justitia, et messueritis in misericordia, innovate vobis laeta novalia. Redditque causas cur seminent, cur metant, cur innovent laeta [PL25.911A] novalia. Tempus, inquit, requirendi Dominum est, cum venerit, Christus atque Salvator, qui docebit vos justitiam, quam nunc speratis in Lege: Finis enim Legis Christus est ad justitiam omni operanti bonum (Rom. X). Pro eo quod nos diximus, metite in ore misericordiae, Septuaginta transtulerunt, vindemiate fructum vitae: magisque semini convenit messio, quam vindemia: fructus autem vitae ipse est, qui et lignum vitae. Et 118 pro eo quod nos posuimus, innovate vobis novale, illi verterunt, illuminate vobis lumen scientiae, ut ex operibus atque mandatis Legis notitiam habere mereamur, juxta illud quod in quodam libro legimus: Desiderasti sapientiam: serva mandata, et Dominus dabit eam tibi (Eccli. I, 33). Qui enim mandata in opera verterit, seminat in justitia, [PL25.911B] et metet ex ea fructus vitae. Unde et alibi legimus: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos (Psal. XVIII, 9). Et Isaias ad Dominum dicit: Lux praecepta tua super terram. Et in alio loco: A mandatis tuis intellexi (Psal. CXVIII). His quoque, qui ab Ecclesia separati sunt, et falsum sibi Christianorum nomen assumunt, praecipitur ut agant poenitentiam, et utrumque recipiant Testamentum: in Veteri justitiam seminent, in Novo metant misericordiam: et illuminent sibi lumen scientiae, sive innovent sibi novalia, et requirant Dominum, qui docere eos potest veram justitiam, falsosque magistros destruant, a quibus non discunt justitiam, sed iniquitatem.

(Vers. 13.) Arastis impietatem, iniquitatem messuistis: comedistis frugem mendacii. LXX: Quid reticetis [PL25.911C] impietates, et iniquitates ejus vindemiastis: comedistis fructum mendacem. Cogor contra voluntatem meam saepius de Hebraeae linguae proprietatibus disputare: neque enim rhetorum more sententias repetimus, verba construimus, et audientes vel legentes in laudes nostras declamationibus suscitamus: sed quae obscura sunt, maxime alienae linguae hominibus explanare nitimur. Supra ubi nos interpretati sumus, arabit Judas, in Hebraico legitur JEROS () per JOD primam litteram, quam Septuaginta VAU () putantes, interpretati sunt, et tacebo. Nunc quoque in Hebraeo scriptum est ARASTHEM, () quod nos vertimus, arastis: pro quo Septuaginta transtulerunt, quid reticetis: simili errore quo supra, silentium pro aratione interpretantes. [PL25.911D] Est autem sensus iste dictorum: Super collum vitulae Ephraim contentiosae amantisque trituram ego transivi, et ego ascendi, ut, arante Juda, et confringente sulcos, Jacob tereret aream, et solis ferret calorem. Monuique eos ut seminarent in justitia, et meterent in misericordia, et facerent sibi novalia: tempusque requirendi Dominum illud esse 119 cognoscerent, quo venturus est qui docebit nos justitiam. Me haec jubente, et volente de laetis novalibus fructus justitiae ac misericordiae accipere, araverunt mpietatem, qua egerunt impie contra Dominum, relinquentes [PL25.912A] Creatorem, et colentes idola, et messuerunt iniquitatem, de malo semine malas fruges recipientes, de quibus fecerunt non solum panem subcinericium, sed fraudulentum atque mendacem, qui vana spe deciperet comedentem. Istiusmodi sunt haeretici, qui arant sermone composito, et protegunt vel tacent impietatem: ne impietas esse videatur, sed credatur pietas. Unde quia dixerunt in corde suo, non est Deus (Psal. XIII), corrupti sunt et abominabiles facti sunt, et messuerunt, sive vindemiaverunt iniquitates. Quomodo enim radix omnium malorum est avaritia (I Tim. VI): sic peccatorum scelerumque cunctorum radix est impietas, quam qui araverit, sive seminaverit, metet iniquitates. Qui igitur araverunt impietatem, et messuerunt iniquitates, [PL25.912B] comederunt fructum mendacii: omnia quae falsa sunt deceptis populis praedicantes, ut non quaerant panem verum, qui de coelo descendit: sed panem mendacii, qui suffocat et interficit devorantes.

(Vers. 14 et 15.) Quia confisus es in viis tuis: in multitudine fortium tuorum consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur: sicut vastatus est Salmana a domo ejus, qui vindicavit [Vulgat. judicavit] Baal in die praelii, matre super filios allisa, sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum. LXX: Quia sperasti in curribus tuis, in multitudine fortitudinis tuae, consurget perditio in populo tuo, et omnia murata tua abibunt; sicut principes Salmana de domo Jerobaal in diebus belli, matrem super filios alliserunt, sic faciam vobis, domus [PL25.912C] Israel, a facie malitiarum 120 vestrarum. Ideo comedistis frugem mendacii, et in cunctis quae proposuistis, spes vos vana decepit; quia confisus es, o Ephraim, in viis idololatriae tuae: hae sunt enim viae tuae, et in multitudine fortium tuorum, non in Deo habens spem, sed in exercitus robore. Itaque consurget tumultus in populo tuo, quod Hebraice dicitur, SAON (), id est, sonitus et fremitus ululantis exercitus, quibus clamantibus, omnes munitiones tuae vastabuntur, et ea quae munita arbitrabaris et tuta, patebunt hostibus, et sic vastabuntur, quomodo vastatus est atque contritus Salmana princeps Madianitarum, qui interfectus est a domo Jerobaal (Judic. VIII). Haud dubium quin Gedeonem significet, qui ex eo quod destruxit fanum Baal, lucumque succidit, [PL25.912D] et ille se vindicare non potuit, cognomentum Jerobaal sortitus est, id est, ulciscatur se Baal; ut quomodo Salmana interfecit filios coram matribus suis, ipsis quoque matribus deinceps interfectis: sic et filii tui, o Ephraim, te praesente interficiantur [Al. interficientur], qui et ipse trucidandus es. Quaerimus, ubi scriptum sit, quod Salmana matrem super filiis occiderit: legimus in Judicum libro loquente Gedeone ad principem Madian: Quomodo absque liberis fecit gladius tuus multas matres, ita sine filiis erit inter mulieres mater tua (Judic. VIII). Sicut [PL25.913A] igitur vastatus est Salmana ab Jerobaal, quem male quidam arbitrantur Jeroboam filium Nabath, qui decem tribubus praefuit, et vastatus est, ut in Hebraeo continetur, ab ARBEL (), id ipsum significante, quod et Jerobaal, sed breviori disertiorique sermone: sic fecit vobis, o Israel, a facie malitiarum vestrarum Bethel, in qua vitulum aureum posuistis, et estis venerati Aegyptios deos. Pro Bethel, quod interpretatur domus Dei, LXX transtulerunt domus Israel, 121 quod in Hebraeo penitus non habetur. Evasimus utcumque de confragosis locis: nunc in altum vela tendentes, allegoriae pelagus transeamus. Quia confisus es, o Ephraim, in viis, sive, in curribus tuis, de quibus scriptum est: Hi in curribus et hi in equis: nos autem [PL25.913B] in nomine Domini Dei nostri magnificabimur (Psal. XIX, 8): et confisus es in multitudine fortium tuorum, quos tibi falsa scientia roborasti: ideo consurget tumultus et sonitus in populo tuo. Quidquid enim loquuntur haeretici, non habent vocem sententias explicantem, sed tumultum clamoremque et sonitum. Et omnes munitiones tuae, sive quae murata sunt, vastabuntur (non enim testimoniis Scripturarum, sed arte dialectica, et argumentis philosophorum munita sunt atque constructa) sicut vastatus est quondam Salmana a Gedeone, matre super filiis interfecta. Cujus historiae et octogesimus secundus psalmus meminit: ubi inter caeteros duces Madian etiam Salmana fuisse commemorat, dicens: Fac eis, Domine, haud dubium quin eos significet qui contra [PL25.913C] Dominum inierunt pactum sive testamentum, sicut Madian et Sisarae (Ps. LXXXII, 12, 13). Et post reliqua: Pone, inquit, principes eorum sicut Oreb et Zeb, et Sebee, et Salmana, omnes principes eorum qui dixerant: haereditate possidemus sanctuarium Dei. Et in hoc eodem psalmo duces haereticorum describuntur, qui altare Dei sibi vindicare conati sunt. Quodque sequitur: Sicut fecit vobis, Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum, proprie haereticorum principibus coaptatur, quod eis fecerit Bethel quam ipsi vocant Bethel, hoc est, domum Dei, et falsam Ecclesiam; ut sit sensus: Sic vobis faciet Ecclesia vestra quam vocatis domum Dei: caeterum ex quo a vobis tenetur, appellanda est Bethaven, id est, domus idoli, propter multitudinem malitiarum vestrarum.

[PL25.914A] (Cap. XI.---Vers. 1 et 2.) Sicut mane transiit, pertransit rex Israel: quia puer Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum: vocaverunt eos: sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. LXX: Mane projecti sunt, projectus est rex Israel, quia parvulus Israel, et ego dilexi eum, et ex Aegypto vocavi 122 filios suos. Sicut vocavi eos, ita abierunt a facie mea ipsi: Baalim immolabant, et sculptilibus adolebant. Diversis figuris eumdem explicat sensum. Qui supra dixerat: Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae; eo quod spuma et bullae in aquarum summitatibus natantes celeriter dissolvantur: nunc eamdem rem sub alia ponit similitudine. Sicut enim ortus aurorae et diluculum et principium diei, quod [PL25.914B] appellatur mane, inter noctis solisque viciniam transit celeriter; ita ut finiatur nox et clarescat dies: sic rex Israel, id est, decem tribuum velociter transiet. Exponitque beneficia quae in ipsum contulerit Deus. Dum, inquit, esset puer et parvulus, et captus in Aegypto teneretur, intantum eum dilexi, ut mitterem servum meum Moysen, et ex Aegypto vocarem filium meum, de quo dixi in alio loco: Filius primogenitus meus Israel (Exod. IV). Et quia Israel singulariter quidem dicitur, sed pluraliter intelligitur: quomodo et populus et Ephraim et Judas: siquidem in numero singulari multus est numerus, qui hoc numero continetur, veteris recordatur historiae, quod vocaverit quidem eos per Moysen et Aaron, qui vocaverunt eos, ut egrederentur de [PL25.914C] Aegypto: ipsi vero vocati ab eis recesserunt a facie eorum, vertentes ei terga, et mentis duritiam gestu corporis indicantes. Nec eis suffecit vocantes contemnere, nisi immolarent Baal et sculptilibus suis, sive simulacris adolerent incensum. Adorasse eos Baal primum sub Achab rege Israel legimus, qui Sidonii regis filiam Jezabel duxit uxorem, et Babylonium ac Phoenicis idolum transtulit in Samariam. Ergo distantia peccata temporibus, uno sermone conjungit: quomodo primum vocati sint de Aegypto et appellati filii, deinde in solitudine recesserint a Deo, Beelphegor magis colentes, quam Deum, et postea in terra sancta Baalim et Astaroth, et caeteris idolis servierint. Et transire haereticos instar diluculi, et regem eorum diabolum, vel haeresiarcham intelligimus, [PL25.915A] quos in infantia (quando crediderunt in Ecclesia, et erant parvuli, et Christi nomine censebantur) dilexit eos Deus, et vocavit 123 illos de tribulatione et tenebris Aegypti. Vocavit autem per apostolos et doctores Ecclesiae. Cumque a meis, inquit, ducibus sint vocati, recesserunt a facie eorum, et adoraverunt Beelphegor, hoc est, suis vitiis et libidini servierunt, et postea immolabant Baalim et simulacris, quae sibi confinxerant. Singuli enim haereticorum habent deos suos, et quodcumque simulaverint, quasi sculptile colunt [Al. ponunt] atque conflatile. Pro eo quod nos diximus: Ex Aegypto vocavi filium meum (Matth. II), Septuaginta transtulerunt: Ex Aegypto vocavi filios ejus, quod in Hebraico non habetur: nullique dubium est, Matthaeum de [PL25.915B] hoc loco sumpsisse testimonium juxta Hebraicam veritatem. Ergo qui detrahunt nostrae translationi, dent Scripturam, de qua Evangelista hoc testimonium sumpserit, et interpretatus sit in Domino Salvatore, quando de Aegypto reductus est in terram Israel. Et cum invenire non quiverint, desinant rugare frontem, adducere supercilium, crispare nares, digitis concrepare. Hunc locum in septimo volumine Julianus Augustus quod adversum nos, id est, Christianos evomuit, calumniatur, et dicit: quod de Israel scriptum est, Matthaeus evangelista ad Christum transtulit, ut simplicitati eorum, qui de gentibus crediderant, illuderet. Cui nos breviter respondebimus: Primum Matthaeum Evangelium Hebraeis litteris edidisse, quod non poterant legere nisi hi [PL25.915C] qui ex Hebraeis erant. Ergo non propterea fecit, ut illuderet ethnicis. Sin autem Hebraeis illudere voluit, aut stultus, aut imperitus fuit: stultus, si apertum finxit mendacium: imperitus, si non intellexit, de quo haec dicerentur. Stultitiam ipsum volumen excusat, quod prudenter ordinateque compositum est: imperitum non possumus dicere, quem ex aliis testimoniis Scripturarum scientiam Legis habuisse cognoscimus. Superest ut illud dicamus quod ea quae τυπικῶς praecedunt in aliis, juxta veritatem et adimpletionem referantur ad Christum: quod Apostolum in duobus montibus Sina et Sion, et in Sara et Agar fecisse cognovimus. 124 Neque enim non est Sina mons, et non est Sion: non fuit Sara, et non fuit Agar; quia haec apostolus Paulus ad duo [PL25.915D] retulit Testamenta (Gal. IV). Sic igitur hoc quod scriptum est: Parvulus Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum, dicitur quidem de populo Israel, qui vocatur ex Aegypto, qui diligitur, qui eo tempore post errorem idololatriae quasi infans et parvulus est vocatus: sed perfecte refertur ad Christum. Nam et Isaac in typo Christi fuit quod futurae mortis ligna sibi ipse portaverit (Genes. XXII): et Jacob [PL25.916A] quia Liam dolentem oculos, et Rachel pulchram habuerit uxorem (Gen. XXIX). In Lia quae major erat, caecitatem intelligimus Synagogae, in Rachel pulchritudinem Ecclesiae: et tamen qui ex parte typi fuerunt Domini Salvatoris, non omnia quae fecisse narrantur, in typo ejus fecisse credendi sunt. Typus enim partem indicat: quod si totum praecedat in typo, jam non est typus, sed historiae veritas appellanda est. Haec breviter ut in Commentariis diximus: nunc ad reliqua recurramus.

(Vers. 3, 4.) Et ego quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur. LXX: Et [PL25.916B] ego colligavi [Al. collocavi] Ephraim, suscepi eum super brachium meum; et non cognoverunt ut sanarem illos in corruptione hominum: extendi eos in vinculis charitatis meae. Et ero illis, quasi dans alapas homo super maxillas ejus: et respiciam ad eum praevalens ei. Multum inter se Hebraicum et Septuaginta interpretum editio dissonant. Tentemus igitur juxta Hebraeos historiam; juxta LXX, ἀναγωγὴν texere. Qui supra dixerat: puer Israel et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum; et postea intulit quod perpetraverit nefas, Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant, nunc narrat quo Israel amore dilexerit, secundum illud quod in Deuteronomio legitur: Portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulasti, [PL25.916C] donec venires ad locum istum (Deut. I, 31). 125 Et in alio loco: Expandit alas suas et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis (Ibid. XXXII, 11). Ego, inquit, qui pater eram, nutritius factus sum, et parvulum meum in ulnis meis ipse portabam, ne laederetur in solitudine, et ne vel aestu vel tenebris terreretur, in die nubes eram, in nocte ignis columna (Exod. XIII): ut quos protexeram, meo illustrarem et sanarem lumine, cumque peccassent, et fecissent sibi vituli caput, dedi locum poenitentiae, et ignoraverunt quod curarem eos, et vulnus idololatriae quadraginta annorum spatio obducerem, et pristinae redderem sanitati. Curavi autem eos propter funiculos et vincula charitatis, quibus mihi Abraham, Isaac, et Jacob astrinxeram. Pro Adam enim Aquila [PL25.916D] et Symmachus et Septuaginta et Theodotio, homines transtulerunt: ut dicerent, in funiculis hominum traham eos, in vinculis charitatis. Quodque sequitur: Ero eis quasi exaltans jugum, pro quo interpretatus est Symmachus: et putaverunt quod imponerem jugum super maxillam eorum, dupliciter accipitur: aut abstuli ab eis jugum cunctarum per circuitum nationum: aut Legem meam quasi gravissimum jugi [PL25.917A] pondus arbitrati sunt. Et dedi eis escam manna in deserto (Exod. XVI), quo vescerentur, hoc est enim, quod ait, declinavi ad eum, ut vesceretur: pro quo interpretatus est Symmachus, et declinavi ad eum cibos. Non quod Deus ad eum declinaverit, sed quod cibum mannae ad eum fecerit declinare. Aliter: Intantum dilexi eos, et tam clemens pastor fui, ut morbidam ovem humeris meis ipse portarem (Luc. XV): ipsi vero ignoraverunt quod mea illos passione curarem: et qui amator sum omnium hominum, traherem eos ad credendum in vinculis charitatis, juxta illud quod in Evangelio scriptum est: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum (Joan. VI, 44). Et arbitrati sunt jugum meum leve, esse gravissimum: et declinavi ad eos deserens regna [PL25.917B] coelorum, ut cum eis vescerer, assumpta forma hominis, sive dedi eis esum Corporis mei: ipse et cibus et conviva. Transeamus ad intelligentiam spiritualem, juxta Septuaginta duntaxat interpretes: ne si utrumque et secundum historiam, et 126 secundum ἀναγωγὴν voluerimus exponere, tendamus libri magnitudinem. Illis immolantibus Baalim quae de suo corde finxerunt, et me vocante, fugientibus a facie mea (ita enim in Septuaginta continetur), ego clementissimus Dominus ligabam pedes Ephraim, ne a me longius fugerent: hoc enim significat συνεπόδισα. Ligabam autem testimoniis Scripturarum, et disputatione magistrorum Ecclesiae, ut ligatos per patientiam suis brachiis contineret, non intelligentes quod patientia Dei salutis eorum esset [PL25.917C] occasio. Unde in corruptione hominum, videlicet magistrorum, qui eos deceperant contractos perfidiae frigore, extendi calorem fidei, et quasi repugnantes vinculis meae dilectionis astrinxi. Et quia non sua sponte currebant, sed vincti funibus trahebantur, paululum maxillas eorum alapis verberavi, non puniens; sed corrigens et emendans. Judex lacerat carnes, torquet funiculis, flagellis atque ignibus cruciat. Qui autem pater est, lascivientem filium palma percutit manus [Al. manu]. Et pulchre non dixit, ero eos alapis verberans, sed quasi homo maxillas manu percutiens. Percutit autem Deus filios aberrantes comminatione poenarum, Evangelica lectione, et testimoniis prophetarum. Cumque sic percusserit in maxilla, ut haereticorum panem atque doctrinam [PL25.917D] excutiat de ore polluto: tunc respicit ad eum, dicente sibi filio verberato: Respice in me, et miserere mei (Psal. LXXXV, 16). Et iterum: Respice et exaudi me, Domine Deus meus (Psal. XII, 4). Cumque eo respexerit, praevalebit, sive proderit eis, id est, superabit adversarios, et de fugitivis servos faciet. Sive dabit eis verum et dulcem cibum, qui prius haereticorum mendacia et cibos amarissimos devorabant.

[PL25.918A] (Vers. 5, 6 et 7.) Non revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse [Vulg. addit est] rex ejus, quoniam noluerunt converti. Coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus: et comedet capita eorum, et populus meus pendebit ad reditum meum. Jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. LXX: Habitabit Ephraim in Aegypto, et Assur ipse rex ejus: quia noluit converti. Et infirmatus est gladius in civitatibus ejus, et requievit 127 in manibus illius, et comedent de cogitationibus suis: et populus ejus suspensus est ex incolatu suo, et Deus super pretiosa ejus irascetur, et non exaltabit eum. Quando dicit: non revertetur in terram Aegypti, ostendit quod reverti cupiat, sed ire non possit. Reverti autem cupiebat Israel ab Aegyptiis auxilium efflagitans; sed [PL25.918B] possessus est ab Assyrio, qui cepit eum, et dominatus est illius jure victoris, et hoc passus est, quia converti noluit, nec agere poenitentiam. Vel certe dicamus, quod reversus sit in terram Aegypti, quando Aegyptios in terra sancta adoravit deos, vel illo sensu accipiendum, quo supra dictum est: Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt. Coepit itaque gladius in civitatibus ejus, sive irruet, ut interpretatus est Aquila, aut vulnerabit, ut Symmachus transtulit. Et vide quantum pondus sit miseriarum, ut non agri vel possessiones ac rura vastentur; sed medias civitates hostis introeat, et consumat electos ejus, sive brachia illius, ut interpretatus est Symmachus, quod Hebraice dicitur BADDAU (). Cumque consumpserit gladius electos, et principes, [PL25.918C] sive robur exercitus, et devoraverit vel capita vel consilia eorum, ut non possint aliquod invenire praesidium, tunc plebs miserabilis quae ad me reverti noluit, meum ad se reditum praestolabitur. Et sero aget poenitentiam, hostibus cuncta vastantibus. Itaque quia peccata grandia grandibus sunt punienda suppliciis, imponent eis qui derelicti fuerint de populo (rege eorum ac principibus Assyrio mucrone truncatis) jugum gravissimum servitutis, et imponent pariter quod non auferetur juxta litteram, nisi spiritualiter tollatur in Christo. Juxta Septuaginta habitabit Ephraim in Aegypto, terram sanctam se habere dicens, et Ecclesiam Domini Salvatoris; sed vitiis atque peccatis et perversitate fidei semper in Aegypto commoratus est. Quia igitur habitavit in [PL25.918D] Aegypto, sensus magnus Assyrius erit rex ejus: noluit enim reverti ad Ecclesiam, et virtute perdita, id est, Christo, qui est Dei virtus et Dei sapientia, semper in languore versatus est, et infirmus fuit, cunctis daemonibus ac perturbationibus subjacens: idcirco gladius, 128 hoc est, scientia spiritualis, vel sermo Ecclesiastici viri, vastans atque debellans semper versabitur in urbibus ejus, quas impie exstruxit [PL25.919A] contra Dominum, et ipse gladius requiescet in manibus ejus, ut occisus ab alio, alium non possit occidere, nec contra adversarium levare manum. Denique recipient, et vorabunt secundum consilia sua. Infelix autem populus et vulgus indoctum suspirabit antiquam patriam, et captum se esse sentiet, sive pendebit in incolatu suo, nesciens quid agat, et quo vertatur ignorans. Deus vero super pretiosa eorum, aurum videlicet et argentum quae acceperant ab eo, de quibus saepe diximus, irascetur, et nequaquam liberabit eum qui suo vitio corruit. Hoc juxta LXX; eumdem autem sensum et Hebraico coaptabimus.

(Vers. 8 et 9.) Quomodo dabo te, Ephraim: protegam te, Israel? quomodo dabo te sicut Adama: ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum: pariter [PL25.919B] conturbata est poenitudo mea. Non faciam furorem irae meae: non convertar, ut disperdam Ephraim: quoniam Deus ego sum [Vulg. tacet sum] et non homo: in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. LXX: Quid faciam tibi, Ephraim: protegam te, Israel? Quid faciam tibi? sicut Adama ponam te, et sicut Seboim: conversum est cor meum in ipso: simul conturbata est poenitudo mea. Non faciam juxta iram furoris mei. Non derelinquam ut deleatur Ephraim: quoniam Deus ego sum, et non homo: in te sanctus: et non ingrediar civitatem. In eo loco ubi nos et LXX interpretati sumus: protegam te, Israel? in Hebraico scriptum est AMAGGENACH () quod Aquila transtulit, ὅπλωι κυκλώσω σε, id est, scuto circumdabo te. Quod cum in bonam partem putaremus intelligi, et significare protectionem, [PL25.919C] ex editione Symmachi contrarius nobis sensus subjicitur, dicentis, ἐκδώσω σε, id est, tradam te. Ex translatione quoque Theodotionis non prospera, sed adversa demonstrantur: ἀφοπλίσω σε quod significat, nudabo te, et auferam a te ὅπλον, hoc est, scutum, quo te ante protexeram: et hic sensus magis convenit Domino comminanti. Quod igitur dicit, hoc est: quoniam noluerunt converti, et Assur factus est rex eorum, devorabit gladius et urbes et 129 principes et populum, et imponetur eis jugum, quod non auferetur ab eis: et quia videbatur dura sententia, nequaquam eis locum poenitentiae derelinquens, nunc Deus parentis ad Israel loquitur affectu: Quid tibi faciam, Ephraim? quomodo te meo auxilio denudabo? quid tibi faciam? qua te arte corripiam? [PL25.919D] quo potero sanare medicamine? Sicut Adama et Seboim ponam te, quae duae sunt quinque urbium, sicut in Genesi legimus: Sodoma et Gomorrha, Adama, et Seboim et Bale, quae est Segor, et Syro sermone Zoara dicitur. Ponam itaque et vertam te in solitudinem, et delebo usque ad cineres ac favillas, sicut delevi Adama et Seboim. Cumque duram, immo crudelem sententiam protulisset, rursum parentis affectu misericordia vincitur, et austeritatem judicii pietate mitigat patris. Dicit enim: Conversum est in me cor meum: pariter conturbata est poenitudo mea. Statim ut locutus sum, me Ephraim et Israel [PL25.920A] sicut Adama Seboimque positurum, mea commota sunt viscera. Poenituit me meum quondam populum delere in perpetuum: idcirco non faciam secundum furorem iracundiae meae, nec de mea clementia commutabor, ut disperdam Ephraim: non enim percutio ut perdam in perpetuum; sed ut emendem. Crudelitas mea poenitentiae et pietatis occasio est: Deus enim ego sum, et non homo. Homo ad hoc punit ut perdat, Deus ad hoc corripit ut emendet. In medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem, hoc est, non sum unus de his, qui in urbibus habitant, qui humanis legibus vivunt, qui crudelitatem arbitrantur justitiam, quibus jus summum summa malitia est; mea autem lex meaque justitia est salvare correctos. Possumus et aliter dicere: quia [PL25.920B] primus Cain parricida exstruxit civitatem in nomine filii sui Enoch, in hujuscemodi urbem Dominus non ingreditur, quae ex scelere et sanguine et parricidio fabricata est. Sin autem voluerimus legere, quomodo dabo te, Ephraim, protegam te, Israel? Sic intelligendum est: Quid tibi faciam? num protectione dignus es, qui tanta fecisti? Notandum quoque quod ubi contra Judam dicitur, id est, populum Dei, non Adama ponitur et Seboim, sed Sodoma et Gomorrha. Legimus enim in Isaia: Audite legem Dei, 130 principes Sodomorum: attendite verbum Domini, populus Gomorrhae (Isai. I, 10). In Evangelio quoque civitas, quae et apostolos non receperit, excutientibus eis pulverem pedum suorum, dicitur de ea, quod in die judicii tolerabilius erit terrae Sodomorum et [PL25.920C] Gomorrhae, quam civitati illi (Mat. X). Et ad Jerusalem prophetalis sermo dirigitur: Justificata est Sodoma ex te (Ezech. XVI). Datur ergo nobis suspicio, quod Sodoma et Gomorrha principes fuerint in peccato, et Adama et Seboim earum exempla sectatae sint, quod potentes potenter tormenta patiantur (Sapien. VI): et servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulet multis (Luc. XII). Unde et Ecclesiastici viri, si iisdem quibus haeretici sceleribus continentur, nequaquam Adamae et Seboim, quae inferiores sunt; sed Sodomae et Gomorrhae, quae majorum criminum esse dicuntur, cruciatibus subjacebunt. Ad haereticos quoque deceptumque ab eis populum loquitur Dominus, quod nisi egerit poenitentiam, ponantur sicut Adama et [PL25.920D] Seboim, ut nullam spem habeant salutis. Rursum ut clementissimus pater dicit se suam mutare sententiam, et poenitere quod talia sit locutus, ut illos quoque ad conversionem et ad poenitentiam provocet. Non faciam, inquit, in furore meo, non disperdam Ephraim. Quantum, inquit, in me est, quantum ego cupio, si errorem veritate correxerit, si me magis amaverit quam principes haereseos, Deus enim ego sum, et non homo, lapsis manum porrigam, errantes ad salutem vocabo. Et quia sanctus sum, propterea non ingrediar civitatem, id est, conciliabula et urbes haereticorum. Foras exeuntes de urbibus [PL25.921A] suis, libenter recipio: in civitates eorum non ingrediar. Hoc quod dixit, non ingrediar civitatem, et juxta LXX sequitur: post Dominum ambulabo, quidam sic interpretati sunt, ut dicerent Domino populum respondisse, et esse sensum: Quia conversum est cor tuum in te, et non secundum peccata nostra fecisti nobis; sed imitaris clementiam tuam, et nostra delicta non punis, et polliceris te sanctum et clementem in nostri medio versaturum; idcirco et ego malorum hominum non ingrediar civitatem: nec ero de numero peccatorum; sed ambulabo post Dominum Deum meum. Hebraei autem ex persona Dei ita edisserunt. 131 Non te derelinquam: non ibo ad aliam gentem: nec ingrediar alteram civitatem.

[PL25.921B] (Vers. 10 et 11.) Post Dominum ambulabunt: quasi leo rugiet: quia ipse rugiet: et formidabunt filii maris, et volabunt [Vulg. avolabunt] quasi avis [Al. aves] ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. LXX: Post Dominum ambulabo: sicut leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii aquarum, et volabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. Domino prospera pollicente, populus convertetur ad eum: et ambulabit post Dominum; quia Dominus rugiet quasi leo. De quo et Amos propheta commemorat: Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam (Amos I, 2). Rugiet autem quando dicit: sicut Adama, ponam te ut Seboim. Cumque [PL25.921C] ille rugierit, tunc formidabunt filii maris, sive aquarum, ut LXX transtulerunt. Etenim verbum MAIM (), quod per tres litteras scribitur MEM, JOD, MEM: si legatur MAIM, aquas significat: si MEJAM, de mari intelligitur. Haec Hebraei ad adventum Christi referunt, quem sperant esse venturum. Nos jam transacta convincimus; quia et de Aegypto, et de Assyriis, hoc est, ab Oriente et Occidente, et ab Aquilone et a Meridie venerunt, et quotidie veniunt qui discumbant cum Abraham, Isaac et Jacob (Matt. VIII). Filios autem maris, sive aquarum, eos possumus appellare, qui sagena Domini comprehensi sunt, et abstracti de mari hujus saeculi (Matt. XIII, 47). Cumque capti fuerint de morte ad vitam, collocabuntur in domibus suis: quae horrea vocat Evangelium [PL25.921D] (Matt. XIII), in quibus electa et a paleis separata frumenta conduntur. Natura leonum esse dicitur: ut cum infremuerint et rugierint, omnia animantia contremiscant, et fixo gradu se movere non possint: tantus pavor est et tanta formido. Itaque et Dominus cum instar leonis rugierit, et intonuerit, ac dederit vocem suam, cunctae aves et universa volatilia perhorrescent: et ibunt ad nidos, id est, ad domos suas in quibus Dominus habitabit cum eis. Dicamus et aliter: Cum verus leo infremuerit, falsus leo qui [PL25.922A] est 132, juxta apostolum Petrum, adversarius noster (I Par. V), illico conticescet, et omne dogma perversum os suum aperire non poterit: quique ante ab eo capti fuerant, rugitu leonis soluti et comminatione terribili, sequentur Dominum Deum suum. Tunc timebunt filii maris, sive aquarum, qui in amaritudine et salsis haereticorum aquis fuerant procreati; et assumptis pennis, volabunt quasi aves ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum, et dicent: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam (Ps. LIV, 7)? ut qui apud haereticos laboraverant, requiescant in Ecclesia, et habitent in domibus suis, de quibus fuerant errore seducti. Aegyptum, id est, MESRAIM () tribulationem interpretari, et angustiam novimus: Assyrios [PL25.922B] quoque, dirigentes, sive, ut melius arbitramus, arguentes. Ab his ergo liberabuntur haeretici, cum habitare coeperint in domibus suis, et malis parentibus dixerint: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matt. XXIII).

(Vers. 12.) Circumdedit me in negatione sua [Vulg. abest sua] Ephraim: et in dolo domus Israel: Judas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis. LXX: Circumdedit me in mendacio Ephraim: et in impietate domus Israel et Juda: nunc cognovit eos Deus: et populus sanctus vocabitur Dei. Tradunt Hebraei hujuscemodi fabulam: In exitu Israel ex Aegypto, quando ex alia parte mons, ex alia Rubrum mare, et ex alia Pharaonis cingebat exercitus, et inclusus populus tenebatur, caeteris tribubus desperantibus [PL25.922C] salutem, et aut reverti in Aegyptum, aut bellare cupientibus, solus Juda fideliter ingressus est mare, unde et regnum meruit accipere, et hoc esse quod nunc dicatur: Judas testis sermonum Dei, et astipulator ac vindex descendit cum Deo in mare, et inter sanctos fuit fidelissimus, ut verbis jubentis crederet Dei. Hoc illi dicunt. Nos coeptae explanationis sequamur ordinem, quod circumdederit Ephraim regia tribus et domus Israel, populus qui tribui regiae serviebat, et circumdederit eum in negatione sive mendacio, dum Dominum negant, et idola confitentur. Judas autem, hoc est, duae tribus, quae habebant Templum, Legem, Prophetas, et servabant praecepta 133 legalia, erant testes, gradientesque cum Deo et cum sanctis fideles. Sanctos possumus [PL25.922D] dicere vel angelos, vel patriarchas ac prophetas, et caeteros qui Dei imperio serviebant. Ad comparationem enim illius temporis quo haec dicebantur, aberrante penitus Ephraim, et decepto in idolorum cultu Israel, solus Juda remanserat, qui in Dei cultu et testimoniis versaretur, et posset descendere cum eo, sive fortis esse cum forte: RAD () enim et descensionem et fortitudinem significat: pro quo Aquila transtulit ἐπικράτειαν. Juxta ἀναγωγὴν circumdant haeretici Dominum in mendacio, [PL25.923A] immo in negatione. Quidquid enim loquuntur, negatio, immo mendacium est: et circumdant eum in dolo, sive in impietate domus Israel; dum universa quae simulant, artifici sermone componunt, et impietatem loquuntur contra Dominum. Judas autem, hoc est, vir ecclesiasticus, non superbit, non inflatur tumore haeretico, sed humiliatur cum Deo, et cum sanctorum choro fidelis est et robustus: dum aedificat domum suam super petram, quae nulla tempestate quatiatur (Matt.). LXX multo aliter transtulerunt: quod et Ephraim et domus Israel et Judas circumdederint Deum in mendacio et in impietate, et tantae clementiae sit Deus ut non ab eis abscindat spem salutis; sed cognoscat illos, et paratus sit vocare populum sanctum et populum Dei, qui nunc [PL25.923B] impietate perversus est. Juxta tropologiam quoque, velle Deum et haereticos salvari, et ecclesiasticos peccatores, et omnes suo vocabulo nuncupari. Qui autem vere sanctus est, non circumdat Deum in mendacio, sed in veritate, Psalmista dicente: Potens es, Domine: et veritas tua in circuitu tuo (Psal. LXXXVIII, 9).

(Cap. XII.---Vers. 1.) Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum: tota die mendacium et vastitatem multiplicat: et foedus cum Assyriis iniit: et oleum in Aegyptum ferebat. LXX: Ephraim autem pessimus spiritus, prosecutus est aestum: tota die inania et vana multiplicavit, et testamentum cum Assyriis pepigit, et oleum in Aegypto mercabatur. Sacra narrat historia, Manahen regem Israel, pace facta cum Assur, ab [PL25.923C] Aegyptiis auxilium postulasse (IV Reg. XV), 134 et hoc est quod nunc dicitur, Ephraim pascere ventos, id est, spe vana se decipere, sequique καύσωνα, hoc est, aestum, et ire ad Meridiem, nihilque aliud agere tota die nisi sibi illudere. Et dum huc illucque discurrat, vastitatem et eversionem suis urbibus praeparare. Annon est vastitas atque mendacium, pepigisse foedus cum Assyriis, et oleum tulisse in Aegyptum? συνεκδοχικῶς a parte totum, quod videlicet munera Aegyptiis miserit. Licet quidam arbitrentur quod nequaquam in Aegypto oleum gignitur; sed pretiosissimum missum esse ab Ephraim, cujus terra Samaria olei fertilissima est. Porro secundum tropologiam omnes haeretici pessimo daemonum spiritu continentur, de quo et in Apostolo scriptum est: [PL25.923D] Adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 10). Et immundus spiritus cum exierit ab homine, et requiem non invenerit, septem alios spiritus nequiores se sibi copulat, et ad pristinam revertitur domum (Luc. XII). Spiritu igitur pessimo sequuntur καύσωνα, id est, ariditatem, sive ventum urentem, qui contrarius floribus est, et germinantia cuncta disperdit, tota die inania vacuaque sectatur, nec proprio errore contentus est, sed multos discipulos, immo comites suae vanitatis errorisque multiplicat. Foedus quoque facit cum Assyriis, quorum princeps est sensus magnus, ut quaecumque finxerit, sapienter [PL25.924A] simulasse videatur, ea sapientia quae destruitur a Deo, quam et Apostolus praecipit declinandam, dicens: Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi (Coloss. II, 8). Sed et oleum fert in Aegyptum, sive mercatur Aegypti sapientiam, Ecclesiasticis cupiens miscere dogmatibus oleum unctionis, quo ungebantur prophetae ac sacerdotes, quo ungebantur et reges. Hoc oleum habent et sancti, de quibus dicitur: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Ps. CXXVII, 4). Et bona oliva in qua oleaster noster insertus est. Quamvis autem conentur haeretici veritati miscere mendacium, oleum aquis et caeteris humentibus atque liquentibus rebus non potest copulari. Semper [PL25.924B] veritas supra est, deorsumque mendacium. 135 Omnes aliae species, id est, haereses, quae non habent, ut diximus, oleum veritatis, possunt sibi misceri, et de pluribus unum effici corpus. Sed harum oleum quod defertur in Aegyptum, et de terra sancta ad Pharaonis regna descendit, detestatur propheta, dicens: Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CXL, 5).

Αντιδράσεις αναγνωστών

βιβλιογραφικές αναφορές

Fons: Patrologia Latina, t. 25, coll. 903D-924B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Δημοσιεύτηκε από: Rodion Vlasov
Ημερομηνία δημιουργίας σελίδας: 2026-11-22, Ενημέρωση: 2026-11-22