Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Speculum de Scriptura Sacra (3/4)

DE EVANGELIO SECUNDUM MATTHAEUM

[Cap. V.] Videns autem Dominus turbas, ascendit in montem: et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Et aperiens os suum docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites; quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent; quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes; quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis; sic enim persecuti sunt Prophetas qui fuerunt ante vos. Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita: neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio; sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Nolite putare quoniam veni solvere Legem, aut Prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum, aut unus apex non praeteribit a Lege donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Dico autem vobis, quoniam nisi abundaverit justitia vestra plus quam [PL34.971] Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Audistis quia dictum est antiquis, Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, Reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo, Racha; reus erit concilio: qui autem dixerit, Fatue; reus erit gehennae ignis. Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te; relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo; ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde donec reddas novissimum quadrantem. Audistis quia dictum est antiquis, Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Expedit enim tibi ut unum pereat membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te. Expedit enim tibi ut unum pereat membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. Dictum est autem, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat. Item audistis quia dictum est antiquis, Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est; neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis; neque per caput tuum juraveris; quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non: quod autem his abundantius est, a malo est. Audistis quia dictum est, Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere malo; sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram: et ei qui vult tecum in judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et quicumque te angariaverit ire mille passus, vade cum illo alia duo. Qui petit a te, da ei: et volentem mutuari a te, ne avertaris. Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et odies inimicum tuum. Ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt, et orate pro persequentibus, et calumniantibus vos: ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super malos et bonos, et pluit super justos et injustos. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis [PL34.972] fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et Ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est.

[VI.] Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in absconso: et Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi. Et cum oratis, non oritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare; ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in absconso: et Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi. Orantes autem nolite multum loqui, sicut Ethnici: putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis, scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum. Sic ergo orabitis: Pater noster qui es in coelis; sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem: sed libera nos a malo. Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et lava faciem tuam; ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo qui est in absconso: et Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Lucerna corporis tui est oculus. Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt? Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et [PL34.973] mammonae. Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa: nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicae fidei? Nolite ergo solliciti esse dicentes, quid manducabimus? aut quid bibemus? aut quo operiemur? Haec enim omnia Gentes inquirunt: scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.

[VII.] Nolite judicare, ut non judicemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Aut quomodo dicis fratri tuo, Sine ejiciam festucam de oculo tuo: et ecce trabes est in oculo tuo? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo; et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos. Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. Aut quis ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis: haec est enim Lex et Prophetae. Intrate per angustam portam; quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta et arcta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor, fructus malos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui [PL34.974] facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum. Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos: discedite a me qui operamini iniquitatem. Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram: et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam: et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina ejus magna.

Et paulo post [X.]: Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris; non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus est enim operarius cibo suo. In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete donec exeatis. Intrantes autem in domum, salutate eam dicentes, Pax huic domui. Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super illam: si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur. Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras, de domo vel de civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum, et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; et ad praesides et reges ducemini propter me, in testimonium illis et gentibus. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister [PL34.975] ejus; et servo, sicut dominus ejus. Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Ne ergo timueritis eos. Nil enim opertum est quod non revelabitur, et occultum quod non scietur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui in coelis est. Nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam; et inimici hominis, domestici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Qui invenit animam suam, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Qui recipit vos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis, calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

Et paulo post [XI.]: Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus, dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis. Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens; et dicunt: Daemonium habet. Venit Filius hominis manducans, et bibens; et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. Et post paululum: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis; et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.

Item post paululum [XII.]: Si autem sciretis quid est, Misericordiam volo, et non sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes. Et post paululum: Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit. Ideo dico vobis, omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite [PL34.976] arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor cognoscitur. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona; et malus homo de malo thesauro profert mala. Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.

Et post aliquantum [XV.]: Audite, et intelligite. Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Et paulo post: Respondens autem Petrus, dixit ei, Edissere nobis parabolam istam. At ille dixit, Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur: quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem? De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt quae coinquinant hominem: non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.

Item post aliquantum [XVI.]: Tunc dixit Jesus discipulis suis, Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum Angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.

Item aliquanto post [XVIII.]: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Vae mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen vae homini per quem scandalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te. Bonum est tibi ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Bonum est tibi cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico autem vobis, quia Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est. Venit enim Filius hominis salvare [PL34.977] quod perierat. Et paulo post: Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum: si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos; ut in ore duorum testium, vel trium, stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae: si autem et Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. Ideo assimilatum est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis: et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta; cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venumdari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi. Procidens autem servus ille orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: Redde quod debes. Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Ille autem noluit; sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde; et venerunt, et narraverunt domino suo omnia, quae facta fuerant. Tunc vocavit illum dominus suus, et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me; nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et iratus dominus ejus, tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

Et paulo post [XIX.]: Et accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? Qui respondens ait eis: Non legistis quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos; et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis [PL34.978] dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur. Dicunt illi discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Qui dixit: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunachi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi qui seipsos eunuchizaverunt propter regnum coelorum: qui potest capere, capiat. Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret: discipuli autem increpabant eos. Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire. Talium est enim regnum coelorum. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Et ecce unus accedens ait illi: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus Deus. Si autem vis ingredi ad vitam, serva mandata. Dicit ei: Quae? Jesus autem dixit: Non homicidium facies, Non adulterabis, Non facies furtum, Non falsum testimonium dices, Honora patrem tuum et matrem, et, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi, quid adhuc mihi deest? Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Cum autem audisset verbum adolescens, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum coelorum. Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo potest salvus esse? Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt. Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

Et paulo post [XX.]: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

Et aliquanto post [XXII.]: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Et alibi: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In [PL34.979] his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae.

Et post paucos versus [XXIII.]: Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. Alligant autem onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum; digito autem suo nolunt ea movere. Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi. Vos autem nolite vocari rabbi: unus est enim magister vester; omnes autem vos fratres estis. Et patrem nolite vobis vocare super terram: unus est enim Pater vester, qui in coelis est. Nec vocemini magistri; quia magister vester unus est Christus. Qui major est vestrum, erit minister vester. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur. Et paulo post: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentham et anethum et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt Legis; judicium, et misericordiam, et fidem. Haec oportuit facere, et illa non omittere. Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia mundatis quod de foris est calicis et paropsidis; intus autem pleni sunt rapina, et omni immunditia. Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod de foris est mundum. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia aedificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum; et dicitis, Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum. Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt: et vos implete mensuram patrum vestrorum. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae? Ideo, ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas; et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam.

Et paulo post [XXIV.]: Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum: qui autem perseveraverit [PL34.980] usque in finem, hic salvus erit. Et post aliquantum: Estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est. Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus suus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo, Moram facit Dominus meus venire; et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis: veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat; et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.

Et post paululum [XXV.]: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Item post paululum: Cum autem venerit filius hominis in majestate sua, et omnes Angeli cum eo; tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis; et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex iis qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te; sitientem, et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus? Aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet et iis qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum: hospes fui, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me. Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et sitientem, et hospitem, aut nudum, aut infirmum, vel in carcere, et non ministravimus tibi? Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.

Et post aliquantum [XXVI.]: Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem.

DE EVANGELIO SECUNDUM MARCUM

[CAP. VII.] Advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt quae communicant hominem. Si quis habet aures audiendi, audiat. [PL34.981] Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare; quia non intrat in cor ejus, sed in ventrem, et in secessum exit, purgans omnes escas? Dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem. Ab intus enim de corde hominum exeunt cogitationes malae, procedunt adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemiae, superbia, stultitia. Omnia haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem.

Et alio loco [VIII.]: Convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget seipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam eam faciet. Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum, et detrimentum faciat animae suae? aut quid dabit homo commutationem pro anima sua? Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundet eum in gloria Patris sui cum Angelis suis.

Et alibi [IX.]: Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem cum complexus esset, ait illis: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit. Et paulo post: Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia christi estis; amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. Et post paululum: Habete in vobis salem, et pacem habete inter vos.

Et paulo post [X.]: Et accedentes Pharisaei interrogabant eum, Si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. At ille respondens, dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses? Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. Quibus respondens Jesus ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud; ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. Et dicit illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum, [PL34.982] et alii nupserit, moechatur. Et post quatuor versus: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos. Talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. Et cum egressus esset in viam, praecurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam percipiam? Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Praecepta nosti? Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudem feceris, Honora patrem tuum et matrem. At ille respondens, ait illi: Magister, haec omnia servavi a juventute mea. Jesus autem intuitus eum, dilexit eum; et dixit illi: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Qui contristatus in verbo, abiit moerens: erat enim habens multas possessiones. Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt! Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens, ait illis: Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire! Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Qui magis admirabantur, dicentes ad seipsos: Et quis potest salvus fieri? Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. Et coepit Petrus ei dicere: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Respondens Jesus ait: Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut matrem, aut patrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc; domus, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus; et in saeculo futuro vitam aeternam. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Et paulo post: Scitis quia ii qui videntur principari Gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in vobis: sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister; et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

Et aliquanto post [XI.]: Et respondens Jesus, ait eis: Habete fidem Dei; amen dico vobis, quicumque dixerit huic monti, Tollere et mittere in mare; et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit, Fiat, fiet ei. Propterea dico vobis: Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et venient vobis. Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem; ut et Pater vester qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra. Quod si vos non dimiseritis, nec Pate: vester qui in coelis est, dimittet vobis peccata vestra.

[PL34.983] Item post aliquantum [XII.]: Respondens autem Jesus, dixit illis: Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Et alio loco: Et accessit unus de Scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quia bene illis responderit, interrogavit eum, quod esset primum omnium mandatum. Jesus autem respondit ei, Quia primum omnium mandatum est, Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est; et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua: hoc est primum mandatum. Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. Et ait illi Scriba: Bene, magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum; et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine: et diligere proximum tanquam seipsum, majus est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis. Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. Et paulo post: Cavete a Scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis: qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis, hi accipiunt prolixius judicium. Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret aes in gazophylacium: et multi divites jactabant multa. Cum venisset autem una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans: et convocans discipulos, ait illis, Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt; haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum victum suum.

Et paulo post. [XIII]: Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed quod datum fuerit vobis in illa hora, id loquimini. Non enim estis vos loquentes, sed Spiritus sanctus. Et post paululum: Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. Et alio in loco: Videte, vigilate, et orate; nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo qui peregre profectus, reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori praecepit ut vigilet. Vigilate ergo: nescitis enim quando dominus domus veniat; sero, an media nocte, an galli cantu, an mane: ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico, Vigilate.

DE EVANGELIO SECUNDUM LUCAM

[Cap. II.] Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Et aliquanto post [III.]: Et interrogabant eum turbae, dicentes, Quid ergo faciemus? Respondens autem, dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat. Venerant [PL34.984] autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? At ille dixit ad eos: Nihil amplius quam quod constitutum est vobis, faciatis. Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris.

Et post aliquantum [VI.]: Beati pauperes; quia vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuritis; quia saturabimini. Beati qui nunc fletis; quia ridebitis. Beati eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter Filium hominis. Gaudete in illa die, et exsultate; ecce enim merces vestra multa est in coelo: secundum enim haec faciebant Prophetis patres eorum. Verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram. Vae vobis qui saturati estis; quia esurietis. Vae vobis qui ridetis nunc; quia lugebitis, et flebitis. Vae cum benedixerint vobis; omnes homines: secundum haec faciebant pseudoprophetis patres eorum. Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt. Benedicite maledicentibus vobis. Orate pro calumniantibus vos. Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo qui aufert tibi vestimentum tuum, etiam tunicam noli prohibere. Omni autem petenti te, tribue; et qui aufert quae tua sunt, ne repetas. Et prout vultis ut faciant vobis homines, facite illis similiter. Et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. Et si benefeceritis iis qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. Et si mutuum dederitis iis a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fenerant, ut recipiant aequalia. Verumtamen diligite inimicos vestros; benefacite, et mutuum date nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi; quia ipse benignus est super ingratos et malos. Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Nolite judicare, et non judicabimini. Nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini. Date, et dabitur vobis. Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideras? Aut quomodo potes dicere fratri tuo, Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo; ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. Non est enim arbor bona quae facit fructus malos, [PL34.985] neque arbor mala faciens fructum bonum. Unaquaeque arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvas. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum; et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia cordis os loquitur. Quid autem vocatis me, Domine, Domine; et non facitis quae dico? Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit. Similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum supra petram. Inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere; fundata enim erat super petram. Qui autem audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna.

Et post aliquantum [VII.]: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt? Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis. Venit enim Joannes Baptista neque manducans panem, neque bibens vinum; et dicitis: Daemonium habet. Venit Filius hominis manducans, et bibens; et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.

Item post aliquantum [VIII.]: Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. Qui autem secus viam sunt, ii sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Quod autem in spinas cecidit, ii sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum. Quod autem in bonam terram, ii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit; sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. Non enim est occultum quod non manifestetur, nec absconditum quod non cognoscatur, et in palam veniat. Videte ergo quomodo audistis. Qui enim habet dabitur illi; et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.

Et post aliquantum [IX.]: Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos. Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram, [PL34.986] neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos. Item post aliquantum: Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam. Nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui fiat? Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum Angelorum. Et alio loco: Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum major esset. At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se, et ait illis: Quincumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter omnes vos, hic major est. Et post aliquantum: Ait autem ad alterum, Sequere me. Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei. Et ait alter: Sequar te, Domine; sed primum permitte mihi renuntiare iis qui domi sunt. Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

Et post paululum [X.]: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis, In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt; dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quaecumque apponuntur vobis; et curate infirmos qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, excuntes in plateas ejus dicite: Etiam pulverem qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati. Et post paululum: Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Et post paululum: Ecce quidam legisperitus surrexit, tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? At ille dixit ad eum: In Lege quid scriptum est? [PL34.987] quomodo legis? Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut teipsum. Et paulo post: Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. Et post paululum: Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima: porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.

Item post paululum [XI.]: Cum oratis, inquit, dicite, Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amico, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum: et ille de intus respondens, dicat: Noli mihi molestus esse: jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi. Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit; propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego vobis dico: Petite et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. Quis autem ex vobis patrem, petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? Si ergo, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se. Et paulo post: Factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. At ille dixit: Imo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Et paulo post: Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisaeus, ut pranderet apud se: et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum: Nunc vos, Pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Stulti, nonne qui fecit quod de foris est, etiam quod intus est fecit? Verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Sed vae vobis Pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis judicium et charitatem Dei. Haec autem oportuit facere, et illa non omittere. Vae vobis, Pharisaei, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. Vae vobis, quia estis ut monumenta quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt. Respondens autem quidam ex legisperitis, [PL34.988] ait illi: Magister, haec dicens, etiam nobis contumeliam facis. At ille ait: Etiam vobis legisperitis vae; quia oneratis homines oneribus quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.

Et alio loco [XII.]: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Et paulo post: Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab iis qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis. Timete eum qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus pluris estis. Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram Angelis Dei; qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram Angelis Dei. Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur. Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis: Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere. Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. At ille dixit ei: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem supra vos? Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia; quia non in abundantia cujusquam vita ejus est, ex his quae possidet. Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit; et cogitabat intra se, dicens, Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit, Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam, et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea; et dicam animae meae, Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti cujus erunt? Sic est omnis qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae vestrae, quid manducetis; neque corpori, quid vestiamini. Anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum. Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt; quibus non est cellarium, neque horreum; et Deus pascit illos: quanto magis vos pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de caeteris solliciti estis? Considerate lilia quomodo crescunt; non laborant, neque nent. Dico autem vobis, nec Salomon in omni [PL34.989] gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. Si autem fenum agri quod hodie in agro est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos pusillae fidei? Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis; et nolite in sublime tolli. Haec enim omnia gentes mundi inquirunt: Pater autem vester scit quoniam his indigetis. Verumtamen quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis. Nolite timere, pusillus grex; quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelis; quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Ubi enim thesaurus vester, ibi et cor vestrum erit. Et post paululum: Et vos estote parati; quia qua hora non putatis Filius hominis veniet. Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus ille servus, quem cum venerit dominus, invenerit ita facientem. Vere dico vobis, supra omnia quae possidet, constituet illum. Quod si dixerit servus ille in corde suo, Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis: qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus repetunt ab eo. Item paulo post: Hypocritae, faciem terrae et coeli nostis probare; hoc autem tempus quomodo non probatis? Quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est?

Et aliquanto post [XIII.]: Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt.

Et alio loco [XIV.]: Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco; ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi, Da huic locum; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco; ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi, Amice, ascende superius: tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Dicebat autem et ei qui se invitaverat. Cum facis prandium vel coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque [PL34.990] vicinos divites; ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos; et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in retributione justorum. Et paulo post: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam, suam, non potest meus esse discipulus. Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens, computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum; ne posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident incipiant illudere ei, dicentes quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.

Et post aliquantum [XVI.]: Et ego vobis dico, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est, et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis; quod vestrum est quis dabit vobis? Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. Audiebant autem haec omnia Pharisaei, qui erant avari; et deridebant illum. Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. Et post paucos versus: Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur.

Et post paululum [XVII.]: Impossibile est ut non veniant scandala; vae autem illi per quem veniunt! Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. Attendite vobis: si peccaverit frater tuus, increpa illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi. Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens, Poenitet me, dimitte illi.

Et alio loco [XVIII.]: Dixit autem ad quosdam, qui in se confidebant tanquam justi, et aspernabantur caeteros, parabolam istam: Duo homines ascenderunt in templum ut orarent; unus Pharisaeus, et alter Publicanus. Pharisaeus stans haec apud se orabat. Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum, [PL34.991] raptores, injusti, adulteri, veluti etiam hic Publicanus: jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Et Publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad coelum levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo. Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite eos vetare. Talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? Dixit autem Jesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus. Mandata nosti? Non occides, Non moechaberis, Non furtum facies, Non falsum testimonium dices, Honora patrem tuum et matrem. Qui ait: Haec omnia custodivi a juventute mea. Quo audito, Jesus ait ei, Adhuc tibi unum deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. His ille auditis, contristatus est; quia dives erat valde. Videns autem illum Jesus tristem factum, dixit: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, propter regnum Dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam.

Et alibi [XIX.]: Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius est Abrahae. Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat.

Et post aliquantum [XX.]: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Et alio loco: Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: Attendite a Scribis, qui ambulare volunt in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis; qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem.

[XXI.] Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium divites: vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo; et dixit, Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit. Nam et omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. Item alio loco: Ponite ergo in cordibus [PL34.992] vestris, non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis; et eritis odio omnibus propter nomen meum: et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et post aliquantum: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra a crapula et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies illa. Tanquam enim laqueus superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia ista, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.

Item post aliquantum [XXII.]: Facta est autem contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut junior; et qui praecessor est, sicut ministrator. Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Et alio in loco: Orate ne intretis in tentationem.

DE EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM

[Cap. V.] Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis?

Et post aliquantum [VIII.]: Dixit autem Jesus, Nec ego te condemnabo. Vade, et amplius jam noli peccare. Et paulo post: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Et post paululum: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Et alibi: Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, non videbit mortem in aeternum.

Et post aliquantum [XII.]: Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Et alio loco: Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

Et alibi [XIII.]: Vos vocatis me, Magister, et Domine; et bene dicitis, sum etenim: si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Et paulo post: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

Et paulo post [XIV.]: Si diligitis me, mandata mea servate. Et post paululum: Qui habet mandata mea [PL34.993] et servat ea, ille est qui diligit me: qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Et post tres versus: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat.

Et paulo post [XV.]: Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest facere fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. Quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras, sicut palmes, et arescet; et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint; quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea: sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Et paulo post: Haec mando vobis, ut diligatis invicem.

Haec de quatuor Evangeliis in hoc opere ponenda existimavi: ubi intelligi potest, tres evangelistas, Matthaeum scilicet et Marcum et Lucam, ideo nobis plura dedisse praecepta vivendi; quia eam maxime secuti sunt partem, quae activa dicitur. Quia vero Joannes contemplativam magis tenuit, ideo cum ejus evangelium superemineat caeteris, multo pauciora tamen in eo morum praecepta comperimus. Hinc jam de illo libro cui titulum dederunt, Actus Apostolorum, commemorabimus quae invenimus omnino paucissima. Eo quippe rerum gestarum continetur historia, quibus aedificatur fides, magisque ibi exempla quam praecepta conscripta sunt.

DE LIBRO ACTUUM APOSTOLORUM

[Cap. XV.] Jacobus ergo loquens. Propter quod, inquit, ego judico non inquietari eos qui ex Gentibus convertuntur ad Dominum; sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. Et paulo post: Visum est enim Spiritui sancto et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris, quam haec necessaria; ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.

Et post multa, cum Paulus apostolus praepositis Ecclesiae, quos congregaverat, loqueretur [XX.]: Attendite, inquit, vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Et paulo post idem [PL34.994] ad eosdem: Argentum, aut aurum, aut vestem nullius concupivi, ipsi scitis; quoniam ad ea quae mihi opus erant, et iis qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit, Beatius est magis dare quam accipere.

Et alio loco, cum Jacobus et qui cum eo erant, Paulo apostolo loquerentur, dixerunt ei [XXI.]: Vides, frater, quot millia sunt in Judaeis, qui crediderunt; et omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te, quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per Gentes sunt, Judaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem; audient enim te supervenisse: hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se; his assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens Legem. De iis autem qui crediderunt ex Gentibus, nos scripsimus, judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.

Haec de libro Actuum Apostolorum, nostro huic operi congruentia, quae hic poneremus, satis esse comperimus. Ubi videmus Apostolos, eis qui ex Gentibus crediderunt, nulla voluisse onera veteris Legis imponere, quantum attinet ad corporalis abstinentiam voluptatis; nisi ut observarent ab his tribus, id est, ab eis quae idolis immolarentur, et a sanguine, et a fornicatione. Unde nonnulli putant tria tantum crimina esse mortifera, idololatriam, et homicidium, et fornicationem; ubi utique et adulterium, et omnis praeter uxorem concubitus intelligitur. quasi non sint mortifera crimina quaecumque alia sunt praeter haec tria, quae a regno Dei separant, aut inaniter et fallaciter dictum sit, Neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Sed oportet nos repressa disputatione nostra, ad Epistolas apostolicas jam venire, et videre etiam in ipsis quid huic operi convenienter aptetur.

DE EPISTOLA B. PAULI APOSTOLI AD ROMANOS

[Cap. I.] Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum et Graeco. Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est, Justus autem ex fide vivit. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum, qui veritatem in injustitia detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque [PL34.995] ejus virtus et divinitas; ut sint inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt: et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et voluerum, et quadrupedum, et serpentium. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium; et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes; et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia; tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt; repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia; plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate; susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia. Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte; non solum qui ea faciunt, sed et qui consentiunt facientibus.

[II.] Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, quae judicas. Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quod tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis ejus et patientiae et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus: his quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus, vitam aeternam; his autem, qui ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci. Gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco. Et post paululum: Non enim auditores Legis justi sunt apud Deum, sed factores Legis justificabuntur. Item paulo post: Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas [PL34.996] non furandum, furaris, qui dicis non moechandum, moecharis; qui abominaris idola, sacrilegium facis; qui in Lege gloriaris, per praevaricationem Legis Deum inhonoras. Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est.

Et aliquanto post [V.]: Justificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: per quem et accessum habemus fide in gratia ista, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.

Et alio loco [VI.]: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo. Et post paululum: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem.

Et alio loco [VIII.]: Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Et post paululum: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi; si tamen compatiamur, ut et conglorificemur. Et post paululum: Si autem quod non videmus, speramus; per patientiam exspectamus. Et post paucos versus Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Et paulo post: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus, propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.

Et alio loco [X.]: Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura, Omnis qui credit in illum, non confundetur. Non enim est distinctio Judaei et Graeci. Nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

Et alio loco [XI.]: Tu autem fide sta: noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non [PL34.997] pepercit, ne forte nec tibi parcat. Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate.

Et paulo post [XII.]: Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite conformari huic saeculo; sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et placens, et perfecta. Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes; sive prophetiam secundum rationem fidei; sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate: dilectio sine simulatione, odientes malum, adhaerentes bono; charitatem fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes; sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentibus vos, benedicite, et nolite maledicere. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Idipsum invicem sentientes. Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Nulli malum pro malo reddentes: providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Non vosmetipsos defendentes, charissimi; sed date locum irae. Scriptum est enim, Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

[XIII.] Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo. Quae autem sunt a Deo, ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. Ideo necessitate subjecti estote, non solum propter [PL34.998] iram, sed et propter conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis. Ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Reddite omnibus debita; cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Qui enim diligit proximum, Legem implevit. Nam, Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo Legis est dilectio. Et hoc scientes tempus, quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis: sicut in die, honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induimini Dominum Jesum Christum. Et carnis curam ne feceritis in desideriis.

[XIV.] Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. Alius enim credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olera manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet; Deus enim illum assumpsit. Tu quis es qui judices alienum servum? Suo domino stat, aut cadit: stabit autem; potens est enim Deus statuere illum. Nam alius judicat diem inter diem, alius judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit: et qui manducat, Domino manducat; gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus et mortuus est, et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. Tu autem, quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei. Scriptum est enim, Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem judicemus. Sed hoc magis judicate, ne ponatis offendiculum fratribus vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non enim est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, [PL34.999] et probatus est hominibus. Itaque quae pacis sunt, sectemur, et quae aedificationis sunt in invicem. Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda sunt; sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum: neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Tu fidem habes penes temetipsum? habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est; quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est.

[XV.] Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque nostrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem. Etenim Christus non sibi placuit, sed, sicut scriptum est, Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. Quaecumque autem scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Et aliquanto post: Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. Placuit enim eis, et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt Gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Et post paucos versus: Obsecro igitur vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per charitatem Spiritus, ut ad juvetis me in orationibus pro me ad Deum.

Et paulo post [XVI.]: Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt; et declinate ab eis. Hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis: sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.

DE EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS

[Cap. I.] Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum [PL34.1000] Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Et post paululum: Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est sapientia nobis a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur.

Et alio loco [III.]: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicit, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo: nonne homines estis? Et post paululum: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est quod estis vos. Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum.

Et post paucos versus [IV.]: Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos; ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Et post paululum: Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris. Maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus. Tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc. Non ut confundam vos haec scribo, sed ut filios meos charissimos moneo.

Item post paululum [V.]: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter Gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat. Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit. Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens, eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini Jesu, tradere hujusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis: non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. Nunc autem scripsi vobis, non commisceri, si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, [PL34.1001] aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de iis qui foris sunt judicare? Nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis? Nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.

[VI.] Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? Et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis saecularia? Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum? sed frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles? Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? Sed vos injuriam facitis, et fraudatis, et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et post paululum: Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo; et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Dominum in corpore vestro.

[VII.] De quibus autem scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium habet donum ex Deo; alius quidem sic, alius vero sic. Dico autem non nuptis et viduis, bonum est illis si sic maneant, sicut et ego. Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. His autem qui matrimonio juncti sunt, praecipio, non ego, sed Dominus, [PL34.1002] uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. Nam caeteris ego dico, non Dominus, si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli; et sanctificata est mulier infidelis in viro fideli. Alioquin filii vestri immundi essent: nunc autem sancti sunt. Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subjectus frater aut soror in ejusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. Unde enim scis, mulier, si virum salvum facies? aut unde scis, vir, si mulierem salvam facies? nisi unicuique sicut divisit Dominus. Unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet; sicut in omnibus Ecclesiis doceo. Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es? non sit sibi curae: sed et si potes liber fieri, magis utere. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Pretio empti estis; nolite fieri servi hominum. Unusquisque in quo vocatus est, frater, in hoc permaneat apud Deum. De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit virgo, non peccavit; tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur. Praeterit enim figura hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt hujus mundi, quomodo placeat uxori; et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi. Si quis autem turpem se videri [PL34.1003] existimat super virginem suam, quod sit superadulta, et ita oportet fieri; quod vult faciat; non peccat, si nubat. Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc judicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui no jungit, melius facit. Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit: quod si dormierit vir ejus, liberata est; cui vult, nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium. Puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.

[VIII.] De iis autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat: charitas vero aedificat. Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo. Et post paululum: Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant; et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si non manducaverimus, deficiemus; neque si manducaverimus, abundabimus. Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem; nonne conscientia ejus cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est. Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.

Et post pauca [IX.]: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stipendiis unquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Numquid secundum hominem haec dico? an et Lex haec non dicit? Scriptum est enim in Lege Moysi, Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? An propter nos hoc utique dicit? Nam propter nos utique scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat arare, et qui triturat in spe fructus percipiendi. Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt: et qui [PL34.1004] altorio deserviunt, cum altario participantur. Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me. Bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Nam et si evangeliza vero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit; vae enim mihi est, si non evangeliza vero. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Quae est ergo merces mea? Ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium Christi, ut non abutar potestate mea in Evangelio. Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Et factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer: iis qui sub Lege sunt, quasi sub Lege essem, cum ipse non essem sub Lege, sed sub gratia, ut eos qui sub Lege erant lucrifacerem: iis qui sine Lege erant tanquam sine Lege essem, cum sine Lege Dei non essem, sed in Lege essem Christi, ut lucrifacerem eos qui sine Lege erant. Factus sum infirmis ut infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem. Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps ejus efficiar. Nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.

[X.] Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt. Et post paucos versus: Sed non in pluribus eorum bene placitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione [PL34.1005] etiam proventum, ut possitis sustinere. Propter quod, charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Et paulo post: Sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Et paulo post: Si quis autem dixerit, Hoc immolatum est idolis; nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam. Conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Utquid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? Sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Sine offensione estote Judaeis, et Gentibus, et Ecclesiae Dei: sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.

[XI.] Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Et post paululum: Omnis vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. Omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum. Et post aliquantum: Hoc autem praecipio non laudans, quod non in melius, sed in deterius convenitis. Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras inter vos esse, et ex parte credo. Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est dominicam coenam manducare. Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum; et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? In hoc non laudo. Et post aliquos versus: Itaque quicumque manducaverit panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Ideo inter vos multi infirmi, et imbecilles, et dormiunt multi. Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem expectate. Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Caetera autem cum venero, disponam.

Et alio loco [XII.]: Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem; ut non sit schisma in corpore, sed in idipsum pro invicem sollicita sint membra. Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur [PL34.1006] unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, gubernationes, opitulationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Aemulamini autem charismata meliora: et adhuc excellentiorem vobis viam demonstro.

[XIII.] Si linguis hominum loquar, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam; et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit. Et post aliquos versus: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec: major autem his est charitas.

[XIV.] Sectamini autem charitatem. Et paulo post: Quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis. Item post paululum: Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote. Et alio loco: Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet? omnia ad aedificationem fiant. Et post aliquos versus: Mulieres in ecclesiis taceant: non enim permittitur illis loqui, sed subditas esse, sicut et Lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia. An a vobis verbum Dei processit, aut in vos solos devenit?

Et post paululum [XV.]: Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. Evigilate, justi, et nolite peccare. Ignorantiam enim Dei quidam habent: ad reverentiam vobis loquor. Et post paululum: Itaque, fratres mei dilecti, estote stabiles et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

[XVI.] De collectis autem quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi in Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non cum venero, [PL34.1007] tunc collectae fiant. Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistolas hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. Veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero. Nam Macedoniam pertransibo. Apud vos autem forsitan remanebo, vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocumque iero. Nolo enim vos modo in transitu videre: spero autem me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi. Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos. Et post paululum: Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. Omnia vestra in charitate fiant.

Αντιδράσεις αναγνωστών

βιβλιογραφικές αναφορές

Fons: Patrologia Latina, t. 34, coll. 971-1007 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Δημοσιεύτηκε από: Rodion Vlasov
Ημερομηνία δημιουργίας σελίδας: 2026-11-22, Ενημέρωση: 2026-11-22