CAPUT PRIMUM

1. Discipulis spiritum, non carnem Christi se videre putantibus, similes Manichaei. Negantes carnem Christi, totum mysterium redemptionis nostrae evacuant. De resurrectione Domini quod sequebatur in Evangelio secundum Lucam, hodie terminatum est, ubi audivimus apparuisse Dominum in medio discipulorum suorum disceptantium de resurrectione ejus, et non credentium. Tam vero eis inopinatum fuit et incredibile, ut nec videntes viderent. Videbant enim vivum, quem planxerat mortuum: videbant in medio sui stantem, quem doluerant in cruce pendentem. Videbant ergo; et quia suis oculis non credebant, ut verum viderent, falli se putabant. Existimabant enim, sicut audistis, se spiritum videre. Quod postea crediderunt de Christo pessimi haeretici, prius hoc crediderunt titubantes Apostoli. Sunt enim hodie qui non credunt carnem habuisse Christum: quia et partum virginis destruunt, et nolunt eum natum ex femina credere. Verbum caro factum est (Joan. I, 14), prorsus alienant a sua fide, vel potius a sua infidelitate. Totam istam dispensationem salutis nostrae, quod factus est homo pro inveniendo homine, qui Deus fecerat hominem; totum hoc, quod Christus in remissionem peccatorum nostrorum verum, non falsum sanguinem fudit, et de vero suo sanguine chirographum peccatorum nostrorum delevit; hoc totum haeretici damnabiles evacuare conantur. Totum hoc, ut Manichaei credunt, quod apparuit oculis hominum, spiritus fuit, caro non fuit.

CAPUT II

2. Non melius de Christo sentire, qui eum dicunt spiritum fuisse sine carne. Ecce loquitur Evangelium. Stabat Dominus inter discipulos suos, nondum credentes quod resurrexerat. Videbant eum, et putabant se spiritum videre. Si nihil mali est, credere Christum spiritum fuisse, non carnem; si nihil mali est, dimittantur in ista opinione discipuli. Attendite, ut intelligatis quod volo dicere: Deus autem donet ut dicam, id est, sic dicam, quomodo vos audire expedit. Ecce hoc ipsum repeto. Aliquando ipsi detestabiles, carnem detestantes, et secundum carnem viventes, aliquando hoc dicunt, et sic decipiunt: [PL38.1123] Qui melius credunt de Christo, illi qui dicunt quia carnem habuit, an nos qui dicimus, Deus erat, spiritus erat, et oculis hominum non corpus, sed Deus apparebat? Quid est melius, caro, an spiritus? Quid responsuri sumus, nisi spiritum carne esse meliorem? Si ergo, dicit, confiteris quia spiritus melior sit quam caro; melius ego de Christo sentio, qui eum spiritum fuisse dico, non carnem. O infelix error! Quare? Ego carnem dico fuisse Christum? Tu dicis spiritum: ego spiritum et carnem. Non tu melius dicis, sed minus dicis. Audi ergo totum quod dico ego: id est, quod dicit catholica fides, quod dicit fundatissima et serenissima veritas. Tu qui dicis spiritum tantum fuisse Christum; quod est et spiritus noster, id est, anima nostra, hoc dicis tantum fuisse Christum: audi quid dicas. Dico quod dicis. Erat ipse spiritus ex ea natura et substantia, unde et noster est spiritus. Quanto minus dicas, attende. Erat ibi Verbum, erat ibi caro. Tu dicis: Humanus spiritus solus. Ego dico: Verbum, spiritus, corpus; Deus et homo. Si duo nolo dicere, si duas res nolo dicere; isto utor compendio, Deus et homo. Et verus Deus, et verus homo. Nihil falsum in humanitate, nihil falsum in divinitate. Sed de ipso homine si quaeris a me, duo iterum dico: Anima humana, et caro humana. Tu homo es propter animam et carnem: ille Christus propter Deum et hominem. Ecce quod dico.

3. Manichaeorum error in discipulorum reprehensione damnatus. Discipuli spiritum se videre putantes, reprehenduntur. Sed tu melius te dicere putas, quia dicis: Spiritus erat, spiritus apparebat, spiritus videbatur, spiritus in homine conversabatur. Hoc dicis: ut dixi, hoc putabant et discipuli. Si nihil mali dicis, si bonum est quod dicis; bonum erat et quod discipuli putabant. Si Dominus sic eos dimisit, ut hoc putarent; dimittendus es et tu. Hoc enim credebant quod et tu: si bonum est quod tu credis, bonum erat quod illi credebant. Sed non erat bonum.

CAPUT III

Ait illis Dominus, Quid turbati estis? Perturbatio credidit quod credis. Quid? Putabant se spiritum videre. Et Dominus ad haec: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Cogitationes istae terrenae sunt. Si enim coelestes essent, descenderent in cor, non ascenderent. Quare enim dicitur nobis, Sursum cor, nisi ut terrenae cogitationes non ante se inveniat cor nostrum, quod sursum posuerimus? Ergo, Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos, palpate et videte. Si parum est vobis attendere; manus mittite. Si parum est attendere, nec sufficiat tangere; palpate. Nec, Tangite, solum dixit; sed Palpate et contrectate. Probent sibi manus vestrae, si mentiuntur oculi vestri: Palpate et videte, oculos in manibus habete. Quid palpate, et quid videte? Quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Errabas cum discipulis, corrigere cum discipulis. Humanum est, concedo. Putatis spiritum Christum: hoc et Petrus, hoc et caeteri qui spiritum putaverunt se videre; sed in isto errore non remanserunt, ut [PL38.1124] scias prorsus hoc fuisse in cordibus eorum. Medicus eos non dimisit sic: accessit, medicamentum adhibuit: vulnera in cordibus videbat; et unde vulnera cordium curaret, in corpore cicatrices ferebat.

CAPUT IV

4. De Christo quid credendum. Verbum Dei. Incarnatione suscepit totum hominem. Sic ergo credamus. Scio quia sic creditis: sed ne forte in agro isto Domini sit herba mala, etiam eos alloquor quos non video. Nemo credat de Christo, nisi quod de se credi voluit Christus: ante quem nobis expedit, ut credamus quod credi de se voluit, qui nos redemit, qui salutem nostram quaesivit, qui pro nobis sanguinem fudit; qui pro nobis quod non ei debebatur pertulit, qui nobis quod nobis non debebatur attulit: hoc credamus. Christus quid est? Filius Dei, Verbum Dei. Quid est Verbum Dei? Quod dici non potest per verbum hominis, hoc est Verbum Dei. Quaeris a me quid sit Verbum Dei. Si tibi vellem dicere quid sit verbum hominis, non explico, fatigor, haesito, succumbo; non possum explicare vim verbi humani. Ecce antequam dicam vobis, quod volo dicere, jam verbum est in corde meo; nondum a me dictum est, et apud me est: dicitur a me, et pervenit ad te, et non recedit a me. Intenditis, ut audiatis verbum a me; mentes vestras pasco, cum loquor. Divideretis inter vos cibum, si afferrem ventribus, nec totus perveniret ad singulos; sed quanto plures estis, tanto in plura frutra quod ponerem divideretis, et tanto minus quisque acciperet, quanto major esset accipientium multitudo. Modo autem cibum attuli mentibus; dico, Accipite, sumite, comedite: accepistis, comedistis, et non divisistis. Quidquid loquor, et omnibus totum est, et singulis totum est. Ecce quomodo non potest satis explicari, quantam vim habet hominis verbum: et dicitis mihi, Quid est verbum Dei? Verbum Dei pascit Angelorum tot millia. Mente enim pascuntur, mente implentur. Implet Angelos, implet mundum, implet virginis uterum: nec ibi spatiatur, nec hic angustatur. Quid est Verbum Dei? Ipse dicat: breviter de se dicit; sed magnum est quod dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Nolo numeres, verba appende. Quid ergo? Plura verba de uno verbo non sufficiunt explicando. Verbum ergo quod non potest explicari, caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 14). Suscepit totum quasi plenum hominem, animam et corpus hominis. Et si aliquid scrupulosius vis audire; quia animam et carnem habet et pecus: cum dico animam humanam et carnem humanam, totam animam humanam accepit. Fuerunt enim qui hinc haeresim facerent, et dicerent quia anima Christi non habuit mentem, non habuit intellectum, non habuit rationem; sed Verbum Dei fuit illi pro mente, pro intellectu, pro ratione, Nolo sic credas. Totum redemit, qui totum creavit: totum suscepit, totum liberavit Verbum. Ibi mens hominis et intellectus, ibi anima vivificans carnem; ibi caro vera et integra: peccatum solum non ibi.

SERMO CCXXXVIII. In diebus Paschalibus, IX. De eadem lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, V\. 38-47

1. Christus verus et vera Ecclesia ex loco Lucae agnoscitur. Sic sacra perennisque evangelica lectio nobis demonstrat verum Christum, et veram Ecclesiam, ne in aliquo eorum erremus, aut sancto sponso aliam pro alia supponamus, aut sanctae sponsae non suum virum sed alium importemus. Ergo ne in aliquo eorum erremus, tanquam matrimoniales eorum Evangelii tabulas audiamus.

2. Contra Manichaeos et Priscillianistas, Christum habere veram carnem. De Domino Christo non defuerunt, nec desunt, qui sic falluntur, ut eum veram carnem habuisse non crederent. Audiant quod modo audivimus. In coelo est, sed hic sonat: ad dexteram Patris sedet, sed inter nos loquitur. Ipse se indicet, ipse se manifestet. Quid opus est ut alium de illo testem quaeramus? Ipsum potius audiamus. Apparuit discipulis suis, et subito stetit in medio eorum. Cum legeretur audistis. Illi autem turbati sunt: existimabant enim se spiritum videre. Hoc est quod putant, qui eum veram carnem habere non credunt: Manichaei sunt, Priscillianistae sunt, et aliae quaecumque nec nominandae pestes. Non enim putant Christum nihil esse, hoc non putant: sed spiritum putant esse, carnem non habuisse. Quid tu, Catholica? quid tu, sponsa, non adultera? Ergo quid tu, nisi quod ab eo didicisti? Non enim alium meliorem de illo quam ipsum testem invenire potuisti. Ergo quid tu? Et Verbum et spiritum hominis et carnem hominis Christum esse didicisti. Quid didicisti de Verbo? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). Quid didicisti de spiritu hominis? Et inclinato capite tradidit spiritum (Id. XIX, 30). Quid didicisti de carne? Modo audi. Ignosce illis qui hoc putant, quod prius errantes discipuli putaverunt. Sed illi in errore non perseveraverunt. Nam hoc putaverunt discipuli, quod hodie putant Manichaei, quod hodie putant Priscillianistae, non fuisse veram carnem in Domino Christo, sed tantummodo spiritum. Videamus si dimisit eos errare. Videte quam malus sit error, quem medicus festinabat sanare, noluit confirmare. Putaverunt ergo se spiritum videre: et ille qui sciebat malas istas cogitationes esse, de eorum cordibus eradicans, Quid turbati estis, dixit? quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: tangite, et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Tene contra omnes omnium insanas cogitationes, tene quod accepisti: alioquin peristi. Christus verum Verbum, unigenitum, aequalis Patri, verus humanus [PL38.1126] spiritus, vera caro sine peccato. Haec mortua est, haec resurrexit, haec pependit in ligno, haec jacuit in sepulcro, haec sedet in coelo. Volebat Dominus Christus persuadere discipulis quia illud quod videbant, ossa et caro erant: sed tu contradicis. Ille ergo mentitur, et tu verum dicis? tu aedificas, et ille decipit? Quare mihi hoc voluit persuadere Christus, nisi quia sciebat quid mihi prodest credere, et quid mihi nocet non credere? Sic ergo credite. Ipse est sponsus.

3. Contra Donatistas, Ecclesiam esse toto orbe diffusam. Audiamus et de sponsa: quia nescio qui rursus faventes adulteris, volunt veram subvertere, falsamque supponere. Audiamus et de sponsa. Cum ergo tetigissent pedes, manus, carnem, ossa; adjecit Dominus, et ait, Habetis hic aliquid quod manducare? ut etiam communicato cibo probaretur verus homo. Accepit, manducavit, dedit; et cum adhuc trepidarent prae gaudio, ait illis: Non ne haec dicebam vobis, cum adhuc essem vobiscum? Quare modo non cum illis erat? Quid est, cum adhuc essem vobiscum? Cum adhuc mortalis essem, quod et vos estis. Quid ergo dicebam vobis? »Quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et in Prophetis, et in Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas; et dixit eis, quia sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia.« Tollite veram carnem, non erit vera passio, non erit vera resurrectio. Ecce habes sponsum: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die. Tene caput: audi de corpore. Quid enim modo debemus ostendere? Qui audivimus sponsum, agnoscamus et sponsam. Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. Ubi? unde? quousque? Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Ecce habes sponsam. Nemo tibi fabulas vendat, non latret rabies haereticorum de angulo. Toto terrarum orbe Ecclesia diffusa est: omnes gentes habent Ecclesiam. Nemo vos fallat: ipsa est vera, ipsa est Catholica. Christum non vidimus, hanc videmus: de illo credamus. Apostoli e contra illum videbant, de ista credebant. Unam rem illi videbant, aliam credebant: et nos e contra unam rem videmus, aliam credamus. Videbant illi Christum, credebant Ecclesiam, quam non videbant: videmus et nos Ecclesiam, credamus in Christum, quem non videmus; et tenentes quod videmus, perveniemus ad eum quem nondum videmus. Cognoscentes itaque sponsum et sponsam, in tabulis eorum eos agnoscamus, ne in tam sanctis nuptiis litigemus.

SERMO CCXXXIX. In diebus Paschalibus, X. De Resurrectione Christi secundum Marcum et Lucam

CAPUT PRIMUM

1. Resurrectio secundum quatuor [PL38.1127] Evangelistas recitari solita. Hodierno die jam ecce tertio audivimus ex Evangelio Domini nostri resurrectionem: quemadmodum me vobis locutum esse meministis: quoniam hoc moris est, ut secundum omnes Evangelistas resurrectio Domini recitetur. Marci Evangelium est, quod modo, cum legeretur, audivimus. Marcus autem meruit istam dispensationem, cum in numero illorum duodecim non fuisset, quemadmodum et Lucas. Nam cum sint quatuor Evangelistae, Matthaeus, Joannes, Marcus, et Lucas; duo sunt ex illis duodecim Apostolis, id est, Matthaeus et Joannes. Sed illorum praecessio infecunda non fuit, ut consequentes comites non haberent. Marcus et Lucas Apostolorum non pares, sed suppares fuerunt. Ideo namque voluit Spiritus sanctus etiam ex his qui inter duodecim non fuerunt, eligere ad Evangelium conscribendum duos, ne putaretur gratia evangelizandi usque ad Apostolos pervenisse, et in illis fontem gratiae defecisse. Cum enim dicat Dominus de spiritu suo et de verbo suo, quod si quis perceperit digneque habuerit, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14): fons utique manando se indicat, non remanendo: per Apostolos pervenit gratia ad alios, et missi sunt evangelizare. Quoniam qui vocavit primos, ipse vocavit secundos: ipse vocavit etiam usque ad novissimum tempus corpus Unigeniti sui, id est, Ecclesiam toto orbe diffusam.

CAPUT II

2. Christus in panis fractione agnoscitur. Hospes esse Christus cur voluerit. Quid ergo audivimus Marcum dicentem? Quod apparuerit Dominus in via duobus, sicut dixit et Lucas, cujus Evangelium heri audivimus: Apparuit, inquit, duobus in via in alia effigie (Marc. XVI, 12). Lucas autem hoc ipsum aliis verbis dixit, sed ab eadem sententia non deviavit. Lucas enim quid dixit? Tenebantur oculi eorum, ne eum agnoscerent (Luc. XXIV, 16). Marcus autem quid dixit? Apparuit eis in alia effigie. Quod ille dixit, Tenebantur oculi eorum, ne eum agnoscerent; hoc iste dixit, in alia effigie. Alia enim effigies visa est, retentis oculis, non apertis. Quid ergo, fratres, quoniam Lucas dixit, quod credo vos de lectione hesterna recentissime meminisse, quod cum benedictum frangeret panem, aperti sunt oculi eorum; quid putamus, si tunc aperti sunt oculi eorum, ergo clausis oculis in via cum illo comitabantur, et poterant scire ubi gressus ponerent, si clausos oculos haberent? Aperti sunt ergo ad cognitionem, non ad visionem. Dominus itaque noster Jesus Christus ante panis fractionem ignotus loquitur cum hominibus, in panis fractione cognoscitur: quia ibi percipitur, ubi vita aeterna percipitur. Hospitio suscipitur, qui domum parat in coelo. Ait enim secundum evangelistam Joannem: Multae mansiones sunt apud Patrem meum: alioquin dicerem vobis, Ibo parare vobis locum. Sed si iero et paravero, iterum veniens assumam vos (Joan. XIV, 2, 3). Hospes in terra esse voluit Dominus coeli, peregrinus in mundo, per quem factus [PL38.1128] est mundus: hospes esse dignatus esse dignatus est, ut tu haberes suscipiendo benedictionem; non quia ille indigebat, cum hospes intrabat.

CAPUT III

3. Elias ad viduam mittitur pascendus, ut beneficium praestetur pascenti. Eliam sanctum famis tempore per corvum Dominus pascebat: et quem persequebantur homines, ei serviebant aves. Afferebat servo Dei corvus mane panes, et ad vesperam carnes. Non indigebat ergo ille, quem Deus ministris avibus pascebat: et tamen quamvis Elias non indigeret, mittitur ad viduam in Sarepta, et dicitur ei, Vade ad illam viduam, pascet te. Defecerat Deus, ut Elias ad viduam mitteretur? Sed si Deus servo suo sine humano ministerio semper praeberet panem, vidua unde haberet mercedem? Mittitur ergo non indigens ad indigentem, non esuriens ad esurientem; et dicit ad eam: Vade, et affer mihi pusillum, ut manducem. Illa modicum habebat, quod consumptura fuerat, et moritura. Respondit, quantum haberet, prophetae intimavit: et ait illi propheta, Vade, prius affer mihi. Illa non dubitavit, sed attulit. Obtulit refectionem, et meruit benedictionem. Benedixit sanctus Elias hydriam farinae, et capsacem olei. Illud in domo repositum erat consumendum; et illud oleum in palo pendebat finiendum: accessit benedictio, et vasa illa thesauri facti sunt. Laguncula olei facta est fons olei, farina parva uberrimas segetes superavit (III Reg. XVII).

CAPUT IV

4. Super pauperem non sese efferat, qui ipsum juvat. Si Elias non indigebat, Christus indigebat? Ideo, fratres mei, admonet nos Scriptura sancta, quia plerumque servos suos quos potest pascere Deus, ideo facit indigentes, ut inveniat operantes. Nemo superbiat, quia dat pauperi: Christus pauper fuit. Nemo superbiat, quia hospitem suscipit: Christus hospes fuit. Melior est susceptus, quam suscipiens; ditior accipiens, quam tradens. Qui accipiebat, cuncta possidebat: qui dabat, ab illo cui dabat, acceperat quod dabat. Nemo ergo superbiat, fratres mei, quando dat pauperi: non dicat in animo suo, Ego do, ille accipit; ego suscipio, ille indiget tecto. Forte quo tu indiges, plus est. Forte quem suscipis justus est: ille indiget pane, tu veritate; ille indiget tecto, tu coelo; ille indiget pecunia, tu justitia.

5. Fenerandum Deo. Fenerator esto, eroga quod recipias. Noli timere, ne te feneratorem judicet Deus. Prorsus, prorsus esto fenerator. Sed Deus tibi dicit: Quid vis? Fenerare vis? Quid est fenerare? Minus dare, et plus accipere. Ecce mihi da, dicit tibi Deus: ego accipio minus, et do plus. Quid? Centuplicia, et vitam aeternam. Quem quaeris cui des, unde crescat pecunia tua, homo quem quaeris, quando accipit, gaudet; quando reddit, plorat: ut accipiat, precatur; ne reddat, calumniatur. Da quidem et homini, et noli te avertere ab eo qui mutuum petit (Matth. V, 42). Sed [PL38.1129] tantum accipe, quantum dedisti. Non ploret cui dedisti: nam beneficium perdidisti. Et si hoc ipsum quod datum est, vel quod accepit exigitur, forte ad manum nondum habet: pertulisti petentem, exspecta non habentem: cum habuerit, reddet tibi. Noli facere angustias ei, cujus angustias relaxasti. Ecce tu dedisti, et exigis: sed non habet unde reddat; cum habuerit, reddet tibi. Noli clamare et dicere: Numquid fenus quaero? Tantum peto, quantum dedi: quod dedi, hoc accipiam. Bene facis, sed nondum habet. Non es fenerator, et vis cui praestitisti, ut quaerat feneratorem, ut tibi reddat. Si propterea fenus non exigis, ne te feneratorem patiatur; quare vis ut propter te alium feneratorem patiatur? Premis, suffocas: etsi tantum exigis, quantum dedisti; suffocando tamen et angustias faciendo, non beneficium dedisti, sed potius majores angustias intulisti. Sed forte dicis: Habet unde reddat: habet domum, vendat; habet possessionem, vendat. Quando a te petivit, ideo petivit ne venderet: propter te non faciat, qui subvenisti ne fieret. Hoc fiat ita circa homines, hoc jubet Deus, hoc vult Deus.

CAPUT V

6. Christus cur egenus factus est. Sed avarus es? Dicit tibi Deus: Esto avarus, esto quantum potes avarus; sed me conveni pro avaritia tua. Dicit tibi Deus: Me conveni, ego filium meum divitem pauperem pro te feci. Propter nos enim pauper factus est Christus, cum dives esset (II Cor. VIII, 9). Aurum quaeris? ille fecit. Argentum quaeris? ille fecit. Familiam quaeris? ille fecit. Pecora quaeris? ille fecit. Possessiones quaeris? ille fecit. Quid quaeris tantum quae fecit? Ipsum accipe qui fecit. Cogita quemadmodum te dilexit. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Omnia per ipsum, et ipse inter omnia. Qui fecit omnia, factus est inter omnia. Qui fecit hominem factus est homo: factus est quod fecit, ne periret quem fecit. Qui fecit omnia, factus est inter omnia. Attende divitias: quid ditius eo, per quem facta sunt omnia? Et tamen ille cum dives esset, mortalem carnem accepit in utero virginis. Infans natus est, pannis infantilibus involutus est, in praesepi positus est; patienter exspectavit aetates, patienter tempora pertulit, per quem facta sunt tempora. Suxit, vagivit, infans apparuit. Sed jacebat, et regnabat: in praesepi erat, et mundum continebat: a matre nutriebatur, et a Gentibus adorabatur: a matre nutriebatur, et ab Angelis nuntiabatur: a matre nutriebatur, et stella fulgente declarabatur. Tales divitiae, talis paupertas: divitiae, ut creareris; paupertas, ut restituereris. Quod ille ergo pauper susceptus est hospitio quasi pauper, dignatio fuit suscipientis, non miseria egentis.

CAPUT VI

7. Christus in paupere eget. Forte dicis tibi: O beati qui meruerunt Christum suscipere! O si ego tunc fuissem! o si unus fuissem de duobus illis, [PL38.1130] quos invenit in via! Tu esto in via, non deerit hospes Christus. Putas enim jam non tibi licere suscipere Christum? Unde, inquis, licet? Jam resurgens manifestatus est discipulis suis, ascendit in coelum, ibi est ad dexteram Patris; non est venturus nisi in ultimo saeculo ad judicandos vivos et mortuos: venturus autem in claritate, non in infirmitate; daturus regnum, non quaesiturus hospitium. Quando dabit regnum, excidit tibi quod dicturus est: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40)? Ille dives, egens est usque in finem saeculi. Eget prorsus, non in capite, sed in membris suis. Ubi eget? In quibus doluit, quando dixit: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Obsequamur ergo Christo. Nobiscum est in suis, nobiscum est in nobis: nec frustra dixit, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Haec faciendo agnoscimus Christum in bonis operibus, non corpore, sed corde; non oculis carnis, sed oculis fidei. Quia vidisti, credidisti, ait cuidam discipulo suo incredulo, qui dixerat, Non credam, nisi tetigero. Et Dominus: Veni, tange, et noli esse incredulus. Tetigit, et clamavit: Dominus meus et Deus meus! Et Dominus: Quia vidisti me, credidisti (Joan. XX, 25-29). Ipsa est tota fides tua, quia credis quod vides: laudo eos qui non vident, et credunt; quia cum viderint, gaudebunt.

SERMO CCXL. In diebus Paschalibus, XI. De Resurrectione corporum, contra Gentiles

CAPUT PRIMUM

Num. 1. Evangelistarum in historia resurrectionis varietas sine discordia. Defensio fidei titubantibus necessaria. Per hos dies, sicut recolit Charitas vestra, solemniter leguntur evangelicae lectiones ad resurrectionem Domini pertinentes. Omnes enim Evangelistae quatuor, neque de passione, neque de resurrectione ejus tacere potuerunt. Nam quia multa fecit Dominus Jesus, non omnes omnia conscripserunt: sed alius ista, alius illa; summa tamen concordia veritatis. Multa etiam commemorat Joannes evangelista facta esse a Domino Jesu Christo, quae a nullo eorum conscripta sunt. Tanta facta sunt, quanta tunc fieri debuerunt: tanta scripta sunt, quanta nunc legi debuerunt. Ut autem ostendantur Evangelistae omnes quatuor, in eo quod simul omnes dicunt et non praetermittunt, id est, vel de passione, vel de resurrectione Christi, non inter se dixisse contraria, valde operosus est labor. Nonnulli enim putaverunt eos inter se esse contrarios, cum ipsi essent contrarii animae suae. Et ideo data est opera ab eis qui potuerunt, adjuvante Domino, ut ostenderentur inter se non esse contrarii. Sed, sicut dixi, si hoc vobis ostendam, et in populo velim ista tractare, multitudo audientium prius obruitur taedio, quam reveletur scientia veritatis Sed scio fidem vestram, id est, fidem hujus totius [PL38.1131] multitudinis, et eorum qui hodie hic non sunt, et tamen fideles sunt; novi fidem eorum sic esse certam de veritate Evangelistarum, ut expositione mea non indigeant. Qui novit quomodo ista defendat, doctior est, non fidelior. Habet fidem, habet facultatem defendendi fidem. Alius non habet facultatem et copiam et doctrinam defendendi fidem, sed habet ipsam fidem. Ille autem qui novit defendere fidem, titubantibus est necessarius, non credentibus. In defensione enim fidei, curantur vulnera dubitationis vel infidelitatis. Qui ergo defendit fidem, bonus est medicus: sed in te non est infidelitatis morbus. Quando ille novit curare quod tu non habes? Novit ille ponere medicamentum, sed in te non est vitium. Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12).

CAPUT II

2. Resurrectio contra infideles probatur ex omnipotentia Dei. Tamen quae possunt expeditius dici pro tempore, et commodius audiri, subticere vobis non est consilii. De ipsa resurrectione, cujus in se ipso Dominus praemisit exemplum, ut sciremus quid etiam in corporibus nostris in fine saeculi sperare debeamus, multi multa disputant; aliqui fideliter, aliqui infideliter. Qui fideliter disputant, scire volunt diligentius quid respondeant infidelibus: qui autem infideliter disputant, argumentantur contra animas suas, disputando contra potentiam Omnipotentis, dicentes, Unde fieri potest ut mortuus resurgat? Dico ego, Deus est qui facit, et tu dicis, Fieri non potest? Non dico, Da mihi Christianum, da mihi Judaeum: sed, da mihi Paganum, idolorum cultorem, daemonum servum, qui non dicat Deum esse omnipotentem. Negare Christum potest, negare omnipotentem Deum non potest. Quem tu ergo credis; quasi Pagano loquor; quem tu credis Deum omnipotentem, ipsum ego dico mortuorum suscitatorem. Si dixeris, Non potest fieri, derogas Omnipotenti. Si autem credis illum omnipotentem, me quare respuis ista dicentem?

CAPUT III

3. Caro resurget sine vitio. Calamitatum omnium causa peccatum. Si diceremus carnem resurrecturam, ut esuriat, ut sitiat, ut aegrotet, ut laboret; ut corruptionibus subjiciatur; merito credere non deberes. Habet enim modo caro ista has vel necessitates vel calamitates. Et hoc unde? Causa peccatum est. In uno peccavimus, et omnes ad corruptionem nati sumus. Malorum omnium nostrorum causa peccatum est. Non enim sine causa homines mala ista patiuntur. Justus est Deus, omnipotens est Deus: nullo modo ista pateremur, si non mereremur. Sed cum essemus in poenis, ad quas venimus de peccatis, Dominus noster Jesus Christus voluit esse in poenis nostris sine peccatis suis. Sustinendo sine culpa poenam, et culpam solvit et poenam. Culpam solvit, peccata donando: poenam solvit, a mortuis resurgendo. Hoc promisit, et nos in spe ambulare voluit: perseveremus, et ad rem perveniemus. Caro resurget incorruptibilis, caro resurget sine vitio, sine deformitate, sine mortalitate, sine onere, sine [PL38.1132] pondere. Quae nunc tibi facit tormentum, postea tibi erit ornamentum. Ergo si bonum est habere corpus incorruptibile, quare hoc facturum Deum volumus desperare.

CAPUT IV

4. Philosophorum de animae conditione post mortem opiniones. Philosophi saeculi hujus, qui magni fuerunt et docti, et caeteris meliores, animam humanam immortalem esse senserunt: nec solum senserunt, sed quantis potuerunt argumentationibus defenderunt, et ipsas defensiones suas conscriptas posteris reliquerunt. Sunt libri, leguntur. Ideo istos philosophos dixi aliis fuisse meliores in comparatione pejorum; quia fuerunt philosophi qui dicerent homini, cum mortuus fuerit, nullam vitam postea remanere. Talibus illi utique praeponendi sunt. Et in quo erant illi meliores, quamvis in multis a veritate deviantes, tamen in quo erant isti superiores, veritati fuerant propinquantes. Hi ergo qui senserunt atque dixerunt animas humanas immortales, de malis hominum, de aerumnis erroribusque mortalium quaesierunt causas, quantum homines potuerunt; et dixerunt, sicut potuerunt, praecessisse nescio quae in alia vita peccata, quorum peccatorum merito ista corpora velut carcerem animae mererentur. Deinde quaesitum est ab eis, quid postea cum fuerit homo mortuus, quid erit. Et hic contriverunt ingenia sua; et laboraverunt, quantum potuerunt, reddere hominibus rationem, vel sibi, vel aliis: et dixerunt, animas hominum male viventium immundas pessimis moribus, cum exierint de corporibus, rursus continuo revolvi ad alia corpora, et poenas hic luere quas videmus; eas vero animas quae bene vixerunt, cum exierint de corporibus, ire ad superna coelorum, requiescere ibi in stellis et luminibus istis conspicuis, vel quibuscumque coelestibus abditisque secretis, oblivisci omnium praeteritorum malorum, et rursus delectari redire ad corpora, et venire iterum ad ista patienda. Hoc ergo interesse voluerunt inter animas peccatorum et animas justorum, quia peccatorum animas de proximo statim cum exierint de corporibus, dicunt revolvi ad altera corpora; justorum autem animas diu esse in requie; non tamen semper, sed rursus delectari corporibus, et de summis coelis post tantam justitiam ad ista mala facere ruinam.

CAPUT V

Sapientia mundi Deo stultitia. Resurrectio promissa piis credentibus in Mediatorem. Hoc dixerunt valde magni philosophi. Isto plus invenire nihil potuerunt philosophi mundi hujus, de quibus dicit Scriptura nostra: Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi. Si sapientiam, quanto magis stultitiam? Si sapientia mundi stultitia est apud Deo? Est tamen quaedam stultitia mundi hujus, quae pervenit ad Deum, de qua dicit Apostolus: Quoniam in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Et dicit: »Quoniam Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum [PL38.1133] crucifixum; Judaeis quidem scandalum, Gentibus stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam« (I Cor. I, 20-24). Venit Dominus Christus, sapientia Dei: coelum tonat: ranae taceant. Quod dixit veritas, hoc est verum. Quod dixit, in malo quidem esse genus humanum causa peccati, manifestum est. Sed qui crediderit in Mediatorem, qui constitutus est medius inter Deum et homines (inter Deum justum et homines injustos, medius homo justus, humanitatem habens de imo, justitiam de summo; et ideo medius: hinc unum, et inde unum: quia si utrumque inde, ibi esset; si utrumque hinc, nobiscum jaceret, et medius non esset): qui ergo crediderit in Mediatorem, et fideliter ac bene vixerit, exiet quidem de corpore, et erit in requie; postea vero recipiet corpus non ad tormentum, sed ad ornamentum, et vivet cum Deo in aeternum. Non est quod eum delectet ut redeat: quia secum habet corpus. Ergo, charissimi, quoniam proposui vobis hodie quid dicant etiam philosophi mundi hujus, quorum Deus sapientiam tanquam veram stultitiam reprobavit, crastino, adjuvante Domino, exponere poterimus.

SERMO CCXLI. In diebus Paschalibus, XII. De Resurrectione corporum, contra Gentiles

CAPUT PRIMUM

1. Resurrectio fides Christianorum. Deus a philosophis cognitus ex operibus mundi. Propria fides est Christianorum, resurrectio mortuorum. Hanc in se ipso, id est, resurrectionem mortuorum, caput nostrum Christus ostendit, et exemplum fidei nobis praestitit; ut hoc sperent membra in se, quod praecessit in capite. Hesterno die vobis insinuavimus, sapientes Gentium, quos philosophos dicunt, ipsos qui in eis excellentissimi fuerunt, scrutatos fuisse naturam, et de operibus artificem cognovisse (In superiore sermone). Prophetas non audierunt, legem Dei non acceperunt: sed eis Deus quodam modo silens ipsius mundi operibus loquebatur, et eos ad quaerendum artificem rerum, mundi species invitabat: nec potuerunt in animum inducere, coelum et terram sine auctore constare. De his beatus Paulus apostolus ita loquitur: Revelatur, inquit, ira Dei de coelo super omnem impietatem. Quid est, super omnem impietatem? Non solum super Judaeos, qui Dei legem acceperunt, et legis datorem offenderunt; verum etiam super omnem impietatem Gentium revelatur ira Dei de coelo. Et ne quisquam diceret, Quare, cum ipsi legem non acceperint? secutus adjunxit: Et injustitiam eorum qui veritatem in iniquitate detinent. Jam tu responde: Quam veritatem? Non enim acceperunt Legem, non enim audierunt prophetam. Audi quam veritatem: Quoniam quod notum est, inquit, Dei, manifestum est in illis. Unde manifestum? Adhuc audi: Deus enim illis manifestavit. [PL38.1134] Si adhuc quaeris, Quomodo manifestavit, quibus legem non dedit? audi quomodo: Invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Invisibilia enim ejus, hoc est, invisibilia Dei: a constitutione mundi, id est, ex quo constituit mundum: per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, illa per haec intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque; verba Apostoli dico, ipsa attexo: Sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, subaudis, Intellecta conspiciuntur. Ut sint inexcusabiles. Quare inexcusabiles? Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Non dixit, Nescientes Deum; sed, cognoscentes.

CAPUT II

2. Pulchritudo creaturarum confessio est Creatoris. Ab hominis cognitione ad cognitionem Dei quomodo pervenerunt philosophi. Unde cognoscentes? Ex his quae fecit. Interroga pulchritudinem terrae, interroga pulchritudinem maris, interroga pulchritudinem dilatati et diffusi aeris, interroga pulchritudinem coeli, interroga ordinem siderum, interroga solem fulgore suo diem clarificantem, interroga lunam splendore subsequentis noctis tenebras temperantem, interroga animalia quae moventur in aquis, quae morantur in terris, quae volitant in aere; latentes animas, perspicua corpora; visibilia regenda, invisibiles regentes: interroga ista, Respondent tibi omnia: Ecce vide, pulchra sumus. Pulchritudo eorum, confessio eorum. Ista pulchra mutabilia quis fecit, nisi incommutabilis pulcher? In ipso denique homine, ut possent intelligere et cognoscere Deum universi mundi creatorem; in ipso, inquam, homine interrogaverunt haec duo, corpus et animam. Hoc interrogabant quod et ipsi gestabant: videbant corpus, animam non videbant. Sed corpus nisi de anima non videbant. Videbant enim per oculum, sed intus erat qui per fenestras aspiciebat. Denique discedente habitatore, jacet domus: discedente qui regebat, cadit quod regebatur: et quoniam cadit, cadaver vocatur. Nonne ibi oculi integri? Etsi pateant, nihil vident. Aures adsunt; sed migravit auditor: linguae organum manet; sed abscessit musicus qui movebat. Interrogaverunt ergo ista duo, corpus quod videtur, animam quae non videtur: et invenerunt melius esse illud quod non videtur, quam illud quod videtur; meliorem animam latentem, deteriorem carnem apparentem. Viderunt ista, intuiti sunt, discusserunt utrumque, et invenerunt utrumque, mutabile in ipso homine. Mutabile corpus per aetates, per corruptiones, per alimenta, per refectiones, per defectiones, per vitam, per mortem. Transierunt ad animam, quam utique comprehenderant meliorem, et etiam invisibilem mirabantur: invenerunt et ipsam mutabilem; modo velle, modo nolle; modo scire, modo nescire; modo meminisse, modo oblivisci; modo timere, modo audere; modo ire in sapientiam, modo in stultitiam deficere. Viderunt et ipsam mutabilem, transierunt et ipsam - quaesierunt enim aliquid immutabile.

CAPUT III

3. Philosophi post Deum cognitum idololatrae. Sic ergo pervenerunt ad cognoscendum [PL38.1135] Deum qui fecit, per ista quae fecit. Sed non sicut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt: ipse dicit Apostolus. Sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Sibi arrogando quod acceperant, perdiderunt quod tenebant. Dicentes se quasi magnos esse, stulti facti sunt. Et quo pervenerunt? Et immutaverunt, inquit, gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Idola dicit. Et parum erat facere idolum ad speciem hominis, et ad sui operis similitudinem addicere artificem: parum fuit hoc. Sed insuper quid? Et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. I, 18-23). Omnia quippe ista muta animalia et irrationabilia, illi quasi magni sapientes, deos sibi fecerunt. Reprehendebam, quando adorabas imaginem hominis: quid tibi faciam, quando adoras imaginem canis, imaginem colubri, imaginem crocodili? Pervenerunt usque ad ista. Quantum quaerentes in superna evecti sunt, tantum cadentes in profunda demersi sunt. Altius enim mergitur, quod de alto cadit.

CAPUT IV

4. De animarum statu post mortem quid senserint philosophi. Hi ergo, sicut hesterno die vos commonui, quaesierunt quid postea, id est, quid post hanc vitam. Quaesierunt sicut homines: sed quando invenirent, cum homines essent? Doctrinam Dei non habuerunt, Prophetas non audierunt: non potuerunt invenire, suspicati sunt. Retuli vobis heri suspiciones illorum. Exeunt animae malae, inquiunt; et quia immundae sunt, continuo in alia corpora revolvuntur: exeunt animae sapientium atque justorum; et quia bene vixerunt, volant ad coelum. Age belle, belle illis invenisti locum: volantes ad coelum perveniunt. Et quid ibi? Ibi erunt, inquiunt, et requiescent cum diis: sedes eorum erunt stellae. Non malum habitaculum illis invenistis: vel ibi illas dimittite, nolite illas dejicere. Sed, inquiunt, post longa tempora, facta penitus oblivione veterum miseriarum, incipiunt velle reverti in corpora; et delectabit eas venire, et rursus veniunt ad ista patienda, ad ista toleranda, ad obliviscendum Deum, ad blasphemandum Deum, ad sequendas corporis vuluptates, ad pugnas contra libidines. Veniunt ad istas miserias, unde, et quo? Dic mihi, quare? Quia obliviscuntur. Si omnia mala obliviscuntur, obliviscantur et delectationem carnis. Hoc solum malo suo meminerunt, unde ruerunt. Veniunt: quare? Quia delectat eas rursus in corporibus habitare. Unde delectat, nisi per memoriam, quia ibi aliquando habita verunt? Dele totam memoriam, et forte residuam facies sapientiam: nihil remaneat quod revocet.

CAPUT V

5. Virgilio non placet doctrina de animarum reditu in corpora. Animas in ea opinione beatas esse non posse. Exhorruit quidam auctor ipsorum, cui demonstrabatur, vel qui inducebat apud inferos demonstrantem patrem filio suo. Nostis enim hoc prope omnes; atque utinam pauci nossetis. Sed pauci nostis [PL38.1136] in libris, multi in theatris, quia Aeneas descendit ad inferos, et ostendit illi pater suus animas Romanorum magnorum venturas in corpora: expavit ipse Aeneas, et ait: O pater, anne aliquas ad coelum hinc ire putandum est Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti Corpora? Credendumne est, inquit, quod eant ad coelum, et iterum redeant? Quae lucis miseris tam dira cupido? (Virgil. Aeneid., lib. 6, vers. 719-721.) Melius filius intelligebat, quam pater exponebat. Reprehendit cupiditatem animarum rursus in corpora redire volentium. Dixit diram cupiditatem, dixit eas miseras; nec erubuit eas. Ad hoc, philosophi, perduxistis, ut purgentur animae, perveniant ad summam munditiam, et per ipsam munditiam obliviscantur omnia, et per obliviones miseriarum redeant ad miserias corporum. Dicite, obsecro: nonne haec etiam si vera essent, melius nescirentur? Etiam si vera essent, inquam, quae sine dubio falsa, quia foeda sunt; nonne melius nescirentur? An forte dicturus es mihi: Non eris sapiens, si ista nescieris? Utquid illa sciam? Possumne esse modo melior, quam tunc ero in coelo? Si in coelo, quando ero melior et perfectior, obliviscar omnia quae hic didici, et haec ibi melior nesciturus sum; sine me modo illa nescire. In coelo habitantem dicis omnia obliviscentem: sine in terra esse horum omnium nescientem. Deinde, rogo te, sciunt se istae animae in coelo, passuras esse rursus hujus vitae miserias, an nesciunt? Elige quod volueris. Si sciunt se passuras esse tantas miserias, quomodo sunt beatae, miserias suas futuras cogitantes? quomodo sunt beatae, ubi sunt sine securitate? Sed video quid eligas: dicturus es, Nesciunt. Laudas ergo ibi hanc ignorantiam, quam me nunc habere non sinis, docendo me in terra, quod me nesciturum dicis in coelo. Nesciunt, inquis. Si nesciunt, et non se putant esse passuras, errando sunt beatae. Quod enim passurae sunt, putant se non passuras: quod falsum putare, quid est aliud quam errare? Erunt ergo errore felices; erunt beatae; non aeternitate, sed falsitate. Liberet nos veritas, ut vere beati esse possimus: quoniam non vacat sermo Redemptoris nostri, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Ipse enim dixit: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 36, 31, 32).

CAPUT VI

6. Spes hic esset felicior quam in illa felicitate. Deinde audite aliud pejus, aliud dolendum vel potius irridendum. Hic sapiens, hic philosophe, hoc est, in terra (verbi gratia, Pythagoras, Plato, Porphyrius, et nescio quis alius ipsorum), quare philosopharis? Propter vitam, inquit, beatam. Quando habebis istam vitam beatam? Cum hoc corpus, inquit, reliquero in terra. Modo ergo misera vita geritur, sed spes est beatae vitae: ibi beata vita geritur, sed spes est miserae vitae. Ergo spes nostrae infelicitatis [PL38.1137] est felix, et felicitatis infelix. Abjiciamus haec, et vel rideamus quia falsa sunt, vel doleamus quia magna existimantur. Sunt enim ista, fratres mei, magna magnorum deliramenta doctorum. Quanto melius tenemus magna magnorum sacramenta sanctorum? Amore corporum dicunt redire animas purgatas, mundatas, sapientes, purgatas animas amore corporum redire ad corpora. Ergo anima purgata sic amat? Nonne amor iste magnae sunt sordes?

CAPUT VII

7. Porphyrii sententia de fugiendo omni corpore. Refellitur. Sed corpus est omne fugiendum. Magnus eorum philosophus posterius Porphyrius, fidei christianae acerrimus inimicus, qui jam christianis temporibus fuit; sed tamen ab ipsis deliramentis erubescendo, a Christianis ex aliqua parte correptus, dixit, scripsit: Corpus est omne fugiendum. Omne dixit, quasi omne corpus vinculum aerumnosum sit animae. Et prorsus si corpus qualecumque est fugiendum, non est ut laudes ei corpus, et dicas quomodo Deo docente fides nostra laudat corpus: quia et corpus quod modo habemus, quamvis habeamus hinc poenam de peccato, et corpus quod corrumpitur, aggravet animam (Sap. IX, 15); tamen habet corpus istud speciem suam, dispositionem membrorum, distinctionem sensuum, erectam staturam, et caetera quae bene considerantes stupent. Verumtamen illud omnino incorruptibile, omnino immortale, omnino ad movendum agile et facile erit. Sed ait Porphyrius: Sine causa mihi laudas corpus; qualecumque sit corpus, si vult esse beata anima, corpus est omne fugiendum. Hoc dicunt philosophi: sed errant, sed delirant. Cito probo: nolo diutius disputare; quia illa quae praedicata est debet habere subditum. Duo enim sunt invicem sibi connexa, praedicata et subdita. Superat omnia Deus: huic cuncta sunt subdita. Et anima si habet aliquem honorem apud Deum, debet habere aliquid subditum. Sed nolo hinc diutius disputare, libros vestros lego: mundum istum animal dicitis, id est, coelum, terram, maria, omnia quae sunt ingentia corpora, immensa usquequaque elementa; totum hoc, universumque corpus, quod ex his elementis omnibus constat, dicitis esse animal magnum, id est, habere animam suam, sed sensus corporis non habere; quia extrinsecus nihil est quod sentiri possit: habere tamen intellectum, haerere Deo: et ipsam animam mundi vocari Jovem, vel vocari Hecatem, id est, quasi animam universalem mundum regentem, et unum quoddam animal facientem. Eumdemque mundum aeternum esse dicitis, semper futurum, finem non habiturum. Si ergo aeternus est mundus, et sine fine manet mundus, et animal est mundus; anima ista semper tenetur in mundo: certe corpus est omne fugiendum? Quid est quod dicebas, Corpus est omne fugiendum? Ego dico beatas animas incorruptibilia corpora semper [PL38.1138] habituras. Tu qui dicis, Corpus est omne fugiendum, occide mundum. Tu dicis ut fugiam de carne mea: fugiat Jupiter tuus de coelo et terra.

CAPUT VIII

8. Rursum ex Platonis verbis confutatur. Quid quod invenimus eumdem Platonem, magistrum istorum omnium, in libro quodam suo quem scripsit de constitutione mundi, inducere Deum fabricatorem deorum, facientem scilicet deos coelestes, stellas omnes, solem et lunam? Dicit ergo Deum opificem deorum coelestium: dicit ipsas stellas habere animas intellectuales, quae intelligunt Deum, et corpora visibilia quae cernuntur. Dico, ut intelligatis: Sol iste quem videtis, non videretur, nisi corpus esset: hoc verum est. Stella ulla vel luna non videretur, nisi corpus esset: verum dicit. Ideo dicit et Apostolus: Et corpora coelestia, et corpora terrestria. Et sequitur: Alia gloria coelestium, alia et terrestrium. Et rursus dicens de gloria coelestium corporum Apostolus adjunxit, et ait: Alia gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum. Stella enim ab stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 40-42). Videtis quia promissa est sanctorum corporibus claritas, et diversa species claritatis, quia diversa sunt merita charitatis. Sed illi quid dicunt? Stellae istae quas videtis, corpora quidem sunt, sed habent suas animas intellectuales, et sunt dii. Interim de corporibus, quia corpora sunt, verum dicunt: sed utrum habeant animas suas, utquid discutio? Modo veniamus ad rem. Inducitur Deus a Platone ipso alloqui deos, quos fecit de corporali et de incorporali substantia, atque inter caetera dicere illis: »Quoniam estis orti, immortales esse et indissolubiles non potestis.« Jam ad istam vocem illi intremiscere poterant. Quare? Quia immortales esse cupiebant, et mori nolebant. Ergo ut eis auferret timorem, secutus adjunxit atque ait: »Non tamen dissolvemini, neque vos ulla mortis fata periment, nec erunt valentiora quam consilium meum, quod majus est vinculum ad perpetuitatem vestram, quam illa quibus colligati estis.« Ecce Deus dat securitatem diis a se factis: securitatem illis dat immortalitatis; securitatem illis dat, quod non relinquant globos corporum suorum. Certe corpus est omne fugiendum? Quantum existimo, responsum est illis, sicut intelligere potestis: sicut et nos loqui possumus, quantum hora sermonis permittit, quantum vestra capacitas sinit, responsum est eis. Jamvero quid et ipsi dicant de resurrectione corporum quasi acute, ut non eis, sicut arbitrantur, etiam nos respondere possimus, multum est ut hodie vobis dicam. Sed quia semel promisi vobis, per istos dies istam de resurrectione carnis quaestionem esse versandam, ad ea quae restant, adjuvante Domino, et aures et corda in crastinum praeparate.

SERMO CCXLII. In diebus Paschalibus, XIII. De Resurrectione corporum, contra Gentiles

CAPUT PRIMUM

1. Resurrectionis fides manifesto [PL38.1139] probata, imprudenter ab hominibus impugnatur. Diebus his sanctis resurrectioni Domini dedicatis, quantum donante ipso possumus, de carnis resurrectione tractemus. Haec enim fides est nostra, hoc donum in Domini nostri Jesu Christi nobis carne promissum est, et in ipso praecessit exemplum. Voluit enim nobis quod promisit in fine, non solum praenuntiare, sed etiam demonstrare. Illi quidem qui tunc fuerunt cum illo, viderunt, et cum expavescerent, et spiritum se videre crederent, soliditatem corporis tenuerunt. Locutus est enim non solum verbis ad aures eorum, sed etiam specie ad oculos eorum: parumque erat se praebere cernendum, nisi etiam offerret pertractandum atque palpandum. Ait enim: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Putaverunt enim se spiritum videre. »Quid turbati estis, inquit, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere.« Contra istam evidentiam disputant homines. Quid enim aliud facerent homines, qui ea quae sunt hominum sapiunt, quam disputarent de Deo contra Deum? Ille enim Deus est, illi homines sunt. Sed Deus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11). In homine carnali tota regula intelligendi est consuetudo cernendi. Quod solent videre, credunt: quod non solent, non credunt. Praeter consuetudinem facit Deus miracula, quia Deus est. Majora quidem miracula sunt, tot quotidie homines nasci qui non erant, quam paucos resurrexisse qui erant: et tamen ista miracula non consideratione comprehensa sunt, sed assiduitate viluerunt. Resurrexit Christus, absoluta res est. Corpus erat, caro erat, pependit in cruce, emisit animam, posita est in sepulcro. Exhibuit illam vivam, qui vivebat in illa. Quare miramur? Quare non credimus? Deus est qui fecit: considera auctorem, et tolle dubitationem.

CAPUT II

2. Contra resurrectionem carnis obtendunt, Si corruptio non erit, cur manducabitur? Quaerunt ergo homines, utrum corruptio ista corporis, quam sentiunt in carne sua, futura sit in resurrectione mortuorum. Dicimus non futuram. Respondent nobis: Si corruptio non erit, quare manducabitur? Aut si non manducabitur, quare post resurrectionem Dominus manducavit? Modo Evangelium cum legeretur, audivimus, quia cum exhiberet se vivum oculis manibusque discipulorum suorum, parum illi visum est ad demonstrandam evidentiam corporalem: sed addidit, Habetis hic aliquid quod manducetur? Et obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis: et manducavit, et reliquias dedit illis (Luc. XXIV, 37-43). Dicitur ergo nobis: Si corruptio corporis non resurget, quare manducavit Dominus Christus? Legistis quia manducavit, numquid legistis quia esurivit? Quod manducavit, potestatis fuit, non egestatis. Si desideraret manducare, egeret. Rursus si manducare non posset, [PL38.1140] minus valeret. Numquid et Angeli, quando suscepti sunt hospitio a patribus nostris, non manducaverunt (Gen. XVIII, 1-9, et Tob. XII, 19), et tamen corruptibiles non fuerunt?

3. Si carnis vitia non resurgent, cur in Christo cicatrices. Rursus dicunt: Resurgent vitia, quae erant in corpore humano, cum quibus moritur homo? Respondemus: Non resurgent vitia. Et dicitur nobis: Quare ergo Dominus cum suorum vulnerum cicatricibus resurrexit? Quid ad hoc dicimus, nisi quia et hoc potestatis fuit, non necessitatis? Sic resurgere voluit, sic se voluit quibusdam dubitantibus exhibere. In illa carne cicatrix vulneris, sanavit vulnus incredulitatis.

CAPUT III

4. Parvulorum resurrectio qualis. Adhuc disputant, et quaerunt a nobis: Parvuli qui moriuntur, parvuli resurrecturi sunt? an aetas erit plena reviviscentium, quorum erat parva morienilum? Hoc quidem in Scripturis definitum non invenimus. Incorruptibilia corpora et immortalia resurrectura promissa sunt. Sed si parva aetas redditur, si statura pusilla revocatur, numquid et propterea infirmitas revocatur? Si parvi erunt, numquid jacebunt, et ambulare non poterunt? Credibilius tamen accipitur et probabilius et rationabilius, plenas aetates resurrecturas, ut reddatur munere, quod accessurum erat tempore. Non enim credituri sumus etiam senectam resurrecturam anhelam et curvam. Postremo corruptionem tolle, et quod vis adde.

5. Terrenum corpus quomodo in coelo erit. Sed, inquis, quomodo erit terrenum corpus in coelo? Philosophi enim Gentium, illi valde magni, quorum vobis jam vel insanas vel certe humanas sententias intimavi (quaesierunt quippe ista non spiritu Dei, sed conjectura cordis humani); hinc maxime faciunt quaestionem, tractant subtiliter de momentis ponderum et ordine elementorum: et dicunt, quod etiam videmus, mundum sic esse dispositum, ut ima sit terra tanquam in fundo ejus, secunda aqua superfundatur terrae, tertius aer veniat, quartus aether cuncta cooperiat. Illud elementum supernum, quod aethera appellant, ignem dicunt esse liquidum et purum, inde sidera esse formata, ibi nihil posse esse terrenum, quoniam ordo ponderum non admittit. Si dicamus eis nostra corpora in terra nova esse victura, et in coelo non futura; audacter et temere, imo infideliter dicimus. Credere enim debemus talia corpora nos habituros, ut ubi velimus, quando voluerimus, ibi simus. Nam si respondemus, ad solvendam de ordine ponderum quaestionem, in terra nos esse victuros; de ipso corpore Domini nobis est quaestio, cum quo ascendit in coelum.

CAPUT IV

6. Christi corpus in coelo. Audistis quod de Evangelio modo recens sonuit in auribus nostris: Elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, dum benediceret eis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum (Luc. XXIV, 50 et 51). Qui ferebatur in coelum? Dominus Christus. Qui Dominus Christus? Dominus Jesus. Quid enim, separaturus es hominem a Deo, et facturus es aliam personam Dei, aliam hominis, u jam non sit Trinitas, sed quaternitas? Quomodo tu [PL38.1141] homo anima es et corpus; sic Dominus Christus Verbum, anima et corpus. Sed Verbum non recessit a Patre: et ad nos venit, et Patrem non deseruit; et in utero carnem accepit, et mundum rexit. Quid ergo levatum est in coelum, nisi quod sumptum est de terra? id est, caro illa, corpus illud, de quo loquens ad discipulos ait: Palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere. Credamus hoc, fratres: et si argumenta philosophorum difficile solvimus; illud quod demonstratum est in Domino, sine difficultate fidei teneamus. Illi garriant, nos credamus.

CAPUT V

7. Deo volente fit quod alias fieri non potest. Sed non potest, inquiunt, esse terrenum corpus in coelo. Quid, si hoc velit Deus? Responde contra Deum, et dic: Non potest Deus. Nonne et tu quicumque paganus, dicis omnipotentem Deum? Nonne in libro Platonis, quod hesterno die demonstravi (In superiore sermone, n. 8), legitur dixisse Deus non factus diis a se factis: »Quoniam estis orti, immortales quidem esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissolvemini, neque ulla vos mortis fata periment; nec erunt valentiora quam consilium meum, quod majus est vinculum ad perpetuitatem vestram, quam illa quibus estis colligati?« Totum ad voluntatem suam redegit Deus, qui potest et quod impossibile est. Nam quid est aliud, Non potestis esse immortales, sed ut non moriamini ego facio; nisi, et quod fieri non potest, ego facio?

CAPUT VI

8. Corporum ordo ex diversitate ponderum. Terrenum corpus contra ponderum ordinem super aquam. Volo tamen aliquid etiam de diversitate ponderum disputare. Rogo te, dic mihi, Terra terra est, Aqua aqua est, Aer aer est, Aether, id est coelum, et ignis ille liquidus coelum est. Quatuor nempe ista quasi gradatim construxerunt et aedificaverunt mundum, hoc est, ex his quatuor aedificatus est mundus. Quaere quid in imo sit, terra est: quid desuper, aqua est: quid super aquam, aer est: quid super aerem, coelum est, aether est. Quid corpora solida quae tenentur atque tractantur? Non humida dico, quae labuntur et fluunt; corpora dico tractabilia, unde sunt? Terrae deputanda sunt, an aquae, an aeri, an aetheri? Responsurus es, Terrae. Terrenum ergo corpus est lignum? Plane terrenum. In terra nascitur, in terra alitur, in terra crescit. Tractabile est, non fluxibile. Redi mecum ad illum ordinem ponderum. Terra in fundamento est: ordinem sequere. Quid super terram? Aqua. Quare lignum natat super aquam? Terrenum est corpus: si revoces ad illum ordinem ponderum, sub aqua esse debuit, non supra. Invenimus inter terram et lignum aquam mediam: subter terram, super aquam, et super aquam iterum terram, quandoquidem lignum terra est. Perdidisti illum ordinem, [PL38.1142] tene fidem. Ergo terrena corpora inventa sunt super elementum, quod secundum est in ordine elementorum, quando natant ligna, neque merguntur.

CAPUT VII

9. Plumbum super aquam. Attende aliud, quod plus mireris. Corpora ipsa gravissima, et tamen terrena, quae mox ut dimissa fuerint super aquam, continuo demerguntur, et ad ima profunda perveniunt, sicut est ferrum, postremo sicut est plumbum. Quid enim plumbo gravius? Accedit tamen manus artificis ad plumbum, facit inde aliquod vas concavum, et natat plumbum super aquam. Ergone non dabit Deus corpori meo, quod dat artifex plumbo? Deinde aquam ipsam ubi ponitis? Redite ad ordinem elementorum. Certe respondebitis, quod aqua sit super terram. Quare ergo antequam currant in terra, pendent nubibus flumina?

10. Corporum graviorum celerior quorumdam motus. Revoca inde considerationem tuam et cogitationem ad ea quae dicturus sum, si Domino adjuvante potuero. Quid facilius movetur, quid velocius agitatur, gravius corpus, an levius? Quis non respondeat, Levius? Leviora enim corpora facilius moventur, velocius aguntur: graviora difficilius atque tardius. Certe regulam fixisti, certe considerasti, et circumspectis omnibus respondisti quia facilius moventur et velocius aguntur corpora leviora, quam graviora. Ita est, dicis. Responde ergo mihi. Quare levissima aranea tarde se movet, et gravis equus velociter currit? De ipsis hominibus loquar: majus corpus hominis gravius est; brevius corpus quod minus habet ponderis, levius est. Ita vero est, sed si alius portet. Si autem ipse homo corpus suum portet, validus currit, macer languore vix ambulat. Appende macrum et robustum hominem; illum languore vix paucas libellas appendentem, illum salubritate corporis multa pondo in carne sua gerentem: tenta tu ambos tollere; gravis est validus, levis est macilentus. Recedat portator, appareat ambulator; ipsos dimitte sibi, agant corpora sua - video macrum vix passum moventem, video validum robustumque currentem. Si hoc valet sanitas, immortalitas quid valebit?

CAPUT VIII

11. Corpora spiritualia post resurrectionem, unde dicta. Dabit ergo Deus miram facilitatem, miram levitatem. Non sine causa illa corpora spiritualia nuncupata sunt. Non ideo dicta sunt spiritualia, quia erunt spiritus, non corpora. Nam ista quae modo habemus, dicuntur animalia corpora: et tamen animae non sunt, sed corpora. Quomodo nunc ista animalia dicuntur, et animae non sunt: sic illa spiritualia dicuntur, sed non sunt spiritus, quia corpora erunt. Quare dicitur spirituale corpus, charissimi, nisi quia ad nutum spiritus serviet? Nihil tibi contradicet ex te, nihil in te rebellabit adversus te. Non ibi erit quod Apostolus gemit, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Non ibi erit, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 23). daec bella non ibi erunt: pax ibi erit, pax perfecta [PL38.1143] ibi erit. Ubi volueris, eris: sed a Deo non recedes. Ubi volueris, eris: sed quocumque ieris, Deum tuum habebis. De quo beatus eris, semper cum illo eris.

12. Resurrectionis promissio tot aliis Dei promissionibus jam impletis confirmatur. Nemo ergo fallat, nemo argumentetur, nemo sua suspicione deliret: quod nobis promisit Deus, venturum esse certissime teneamus. Quando videbatur Christus, fratres mei, quando spiritus putabatur, ut se corpus esse persuaderet, non solum praebebat oculis videndum, sed etiam manibus contrectandum. Quibus ad exhibendam fidei veritatem in corpore, dignatus est etiam non necessitate, sed potestate cibum sumere: tamen adhuc illis prae gaudio trepidantibus, firmamentum cordis adhibuit de sanctis Scripturis; et ait illis, Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum: quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, sicut Evangelium loquitur, quod modo lectum est, ut intelligerent Scripturas; et dixit eis, Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47). Illud non vidimus, sed hoc videmus. Quando ista promittebantur, nondum videbantur. Apostoli Christum praesentem videbant: sed toto orbe terrarum diffusam Ecclesiam non videbant: videbant caput, et de corpore credebant. Habemus vices nostras, habemus gratiam dispensationis et distributionis nostrae: ad credendum certissimis documentis, tempora nobis in una fide sunt distributa. Illi videbant caput, et credebant de corpore: nos videmus corpus, credamus de capite.

SERMO CCXLIII. In diebus Paschalibus, XIV. De resurrectione Domini secundum Joannem, in illud, cap, XX, 17, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Et de membrorum usu post resurrectionem

CAPUT PRIMUM

1. Difficultas in verbis Domini nolentis se a Maria tangi ante ascensionem. Narratio resurrectionis Domini nostri Jesu Christi secundum evangelistam Joannem hodie legi coepit. Hoc enim scitis, et commendaveram vobis, secundum omnes quatuor Evangelistas istis diebus resurrectionem Domini recitari. In his ergo quae audivimus, illud tantum solet movere, quare dixerit Dominus Jesus mulieri quaerenti corpus ejus, et eum jam vivum agnoscenti: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Dixi autem vobis, et meminisse debetis, non omnia omnes dicere; sed dici ab aliis, quae ab aliis praetermissa sunt. Non tamen ita, ut inter se repugnare credendi sint, si absit contentio, et adsit [PL38.1144] pietas intelligentis. Nam sicut legitur apud evangelistam Matthaeum, posteaquam resurrexit, occurrit duabus mulieribus, in quibus et ista erat; et dixit eis, Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum (Matth. XXVIII, 9): et utique ad Patrem nondum ascenderat. Quomodo ergo huic nunc dicitur, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Sic enim verba ista videntur sonare, quasi tunc eum posset tangere Maria, quando ascendisset in coelum. Si in terra positum non tangit, in coelo sedentem quis mortalium potest tangere?

CAPUT II

2. Tangere Christum quid. Sed ille tactus fidem significat. Tangit Christum, qui credit in Christum. Nam et illa mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, dixit apud se ipsam: Si tetigero fimbriam vestimenti ejus, salva ero (Id. IX, 21). Fide tetigit, et sanitas subsecuta est, quam praesumpsit. Denique ut nossemus quid sit vere tangere, Dominus continuo dixit discipulis suis: Quis me tetigit? Et dixerunt discipuli: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis (Luc. VIII, 43-46). Quasi dicens: Turba premit, fides tangit. Videtur ergo ista Maria, cui dixit Dominus, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum, Ecclesiae gestare personam, quae tunc in Christum credidit, cum ascendisset ad Patrem. Ecce vos interrogo, quando credidistis; interrogo Ecclesiam toto orbe terrarum diffusam, cujus persona erat in una femina: et una voce mihi respondet, Tunc credidi, cum Jesus ascendisset ad Patrem. Quid est, Tunc credidi; nisi, tunc tetigi? Multi carnales Christum tantummodo hominem putaverunt, divinitatem in illo latentem non intellexerunt. Non bene tetigerunt, quia non bene crediderunt. Vis bene tangere? Intellige Christum ubi est Patri coaeternus, et tetigisti. Si autem hominem putas, et nihil amplius putas, tibi nondum ascendit ad Patrem.

CAPUT III

3. Difficultas de usu memororum post resurrectionem. Adhibuit ergo Dominus Jesus speciem corporis sui humanis sensibus, ad confirmandam carnis resurrectionem. Nihil nos aliud docere voluit, ostendendo se vivum in corpore post resurrectionem suam, nisi ut credatur a nobis resurrectio mortuorum. Cum ergo integra instauranda sint omnia, quaeri solet ab eis qui scire desiderant, et rursus proponi solet ab eis qui ligitare desiderant, quaestio difficilis de usu membrorum. Dicunt enim, corpus nostrum habere omnia membra sua, et apparere quae membra quibus sint operibus necessaria. Quis enim nesciat, quis non videat, ad videndum nos habere oculos, aures ad audiendum, linguam ad loquendum, nares ad olfaciendum, dentes ad mandendum, manus ad operandum, pedes ad ambulandum; illa etiam membra quae pudenda dicuntur, ad generandum? Porro autem interiora etiam viscera, quae ne horrerent aspectibus, voluit Deus esse contecta; interiora nostra et intestina quae dicuntur, ad quos usus valeant, et multi hominum, et melius medici cognoverunt. Argumentantur ergo et dicunt nobis: Si aures habebimus [PL38.1145] ut audiamus, oculos ut videamus, linguam ut loquamur; dentes quare habebimus, si non manducabimus, fauces, pulmones, stomachum, intestina qua cibi transeunt, et pro nostrae valetudinis temperie commutantur; postremo illa ipsa membra quae vocantur pudenda, quare, inquiunt, habebimus, ubi nulla erit generatio, nulla digestio?

CAPUT IV

4. Membra corporis erunt aut ad usum, aut ad speciem. Harmonia membrorum. Quid eis respondeamus? Numquidnam dicturi sumus sine intestinis nos resurrecturos, ad similitudinem statuarum? Nam de dentibus facile respondetur. Dentes enim non tantum nos adjuvant ad mandendum, verum etiam ad loquendum; sicut plectrum nervos, sic linguam nostram, ut syllabas sonet, percutientes. Caetera ergo membra nostra erunt ad speciem, non ad usum; ad commendationem pulchritudinis, non ad indigentiam necessitatis. Numquid quia vacabunt, ideo indecora erunt? Et quidem nunc quia imperiti sumus, et causas rerum ignoramus, si videantur interiora nostra, horrentur potius quam diliguntur. Quis enim novit quemadmodum sibi invicem connexa sint membra, et quibus numeris coaptata? Unde vocatur etiam harmonia; quod verbum dictum est de musica: ubi videmus certe in cithara nervos distentos. Si omnes nervi similiter sonent, nulla est cantilena. Diversa distensio diversos edit sonos; sed diversi soni ratione conjuncti, pariunt, non videntibus pulchritudinem, sed audientibus suavitatem. Istam rationem quisquis in membris humanis didicerit, tantum miratur, tantum delectatur, ut omni visibili pulchritudini ista ratio ab intelligentibus praeferatur. Modo eam nescimus; sed tunc sciemus: non quia nudabuntur, sed quia etiam cooperta latere non poterunt.

CAPUT V

5. Nec interiora membra, nec ipsa corda latebunt post resurrectionem. Omnes invicem noti erunt. Respondebit mihi aliquis, et dicet: Quomodo si cooperta erunt, latere non poterunt? Corda nostra non latebunt, et viscera latebunt? Cogitationes, fratres mei, cogitationes quas modo non videt nisi Deus, omnes invicem videbunt in illa societate sanctorum. Nemo ibi vult tectum esse quod cogitat, quia nemo ibi male cogitat. Unde ait Apostolus, Nolite ante tempus quidquam judicare: id est, Ne temere judicetis, quod non videtis quo corde quis faciat. Si aliquid fit, quod et bono corde fieri potest, noli reprehendere: noli tibi amplius quam humanitas exigit usurpare. Cor videre, Dei est: hominum autem non est, nisi de his quae manifesta sunt judicare. Nolite ergo, inquit, ante tempus quidquam judicare. Quid est, ante tempus? Sequitur, et dicit: Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum. Quas dixerit tenebras, consequentibus verbis evidenter ostendit: Illuminet, inquit, abscondita tenebrarum. Quid est hoc? Audi quod sequitur: Et manifestabit cogitationes cordis (I Cor. IV, 5). Hoc est illuminare abscondita tenebrarum, manifestas facere cogitationes cordis. Modo ergo cogitationes nostrae nobis ipsis, singulis quibusque in luce sunt, quia novimus eas: sed proximis nostris in tenebris [PL38.1146] sunt, quia non vident eas. Ibi quod nosti te cogitare, et alter sciturus est. Quid times? Modo vis abscondere, modo times publicari cogitationes tuas: forte enim aliquid mali aliquando cogitas, forte aliquid turpe, forte aliquid vanum. Nihil ibi nisi bonum, nihil nisi honestum, nihil nisi verum, nihil nisi purum, nihil nisi sincerum, quando ibi fueris, cogitabis. Quomodo vis videri modo faciem tuam, sic tunc voles videri conscientiam tuam.

CAPUT VI

Nam et ipsa agnitio, charissimi, ipsa agnitio nonne omnium nostrum erit? Putatis quia me cognituri estis, ideo quia me nostis, et patrem meum non estis cognituri, quem non nostis, aut nescio quem episcopum, qui ante multos annos in hac ecclesia fuit? Omnes noscetis. Qui ibi erunt, non ideo se agnoscent, quia facies videbunt: majori notitia ibi erit invicem agnitio. Sic videbunt omnes, et multo excellentius, quomodo hic solent videre Prophetae. Divine videbunt, quando Deo pleni erunt. Nec quod offendat erit, nec quod lateat cognitorem.

6. Membra alia ad usum, alia ad decorem. Erunt ergo ibi membra integra, etiam quae hic pudenda sunt, sed ibi pudenda non erunt. Non ibi erit sollicitum integritatis decus, ubi non erit libidinis dedecus. Ecce etiam hic, ubi omnium quodam modo nostrorum operum necessitas mater est; quae necessitas tunc non erit; tamen invenimus aliqua quae Deus posuit in corporibus ad nullos usus, sed ad solum decus.

CAPUT VII

Jamdudum per membra currebam: et nunc ea paulo diligentius retexamus. Oculos habemus ad videndum, aures ad audiendum, nares ad olfaciendum, os et linguam ad loquendum, dentes ad mandendum, guttur ad vorandum, stomachum ad suscipiendum et coquendum, intestina ad trajiciendos cibos ad ima, et illa quae pudenda appellantur, vel ad egestionem, vel ad generationem: ad operandum manus, ad ambulandum pedes. Barbae quis usus, nisi sola est pulchritudo? Quare Deus barbam creavit in homine? Speciem video, usum non quaero. Apparet feminae quare habeant ubera, utique ut parvulos lactent: mammillas viri quare habent? Interroga usum, nullus est: interroga speciem, decet mammillatum pectus et viros. Virili pectori mammillas detrahe, et vide quantam pulchritudinem dempseris, quantam ingesseris foeditatem.

CAPUT VIII

7. In beatorum corporibus pulchritudo erit omnibus numeris absoluta. Sic ergo, charissimi, sic credite, sic tenete, multorum membrorum ibi usum non futurum, sed decus nullius defuturum. Nihil indecorum erit ibi, summa pax erit, nihil discordans, nihil monstruosum, nihil quod offendat aspectum, in omnibus Deus laudabitur. Nam si nunc in ista infirmitate carnis et tenera operatione membrorum apparet tanta corporis pulchritudo, quae illicit libidinosos, et ad quaerendum excitat sive studiosos sive curiosos; et si inveniatur in corpore ratio numerorum, non alius artifex horum, alius invenitur esse coelorum, sed idem ipse creator infimorum atque [PL38.1147] summorum: quanto magis ibi, ubi erit libido nulla, nulla corruptio, nulla deformis pravitas, nulla aerumnosa necessitas, sed interminata aeternitas, pulchra veritas, summa felicitas?

CAPUT IX

8. Beatorum actio quaenam erit. Quadragesima ante Pascha et quinquaginta dies post Pascha. Alleluia. In futura vita laus Dei sine cessatione, sine fastidio. Sed dicis mihi: Quid acturus sum? usus membrorum ibi non erit, quid acturus sum? Nulla actio tibi videtur stare, videre, amare, laudare? Ecce dies isti sancti, qui post resurrectionem Domini celebrantur, significant futuram vitam post resurrectionem nostram. Sicut enim Quadragesimae dies ante Pascha significaverunt laboriosam vitam in hac aerumna mortali: sic isti dies laeti significant futuram vitam, ubi erimus cum Domino regnaturi. Vita quae significatur Quadragesima ante Pascha, modo habetur: vita quae significatur quinquaginta diebus post resurrectionem Domini, non habetur, sed speratur, et sperando amatur; et in ipso amore Deus qui promisit ista, laudatur, et ipsae laudes Alleluia sunt. Quid est enim Alleluia? Verbum est hebraeum, Alleluia, Laudate Deum. Allelu, Laudate; Ia, Deum: Alleluia ergo laudate Deum sonamus, et invicem nos excitamus ad laudandum Deum: concordibus cordibus melius quam citharae chordis, dicimus laudes Deo, cantamus Alleluia. Et cum cantaverimus, propter infirmitatem recedimus, ut corpora reficiamus. Quare reficimus, nisi quia deficimus? Deinde tanta est infirmitas carnis, tanta hujus vitae molestia, ut quaelibet magna res veniat in fastidium. Quomodo desideravimus istos dies ad annum venturos, cum modo abirent; et quanta aviditate ad illos venimus per temporis intervallum? Si diceretur nobis, Sine cessatione dicite Alleluia, excusaremus. Quare excusaremus? Quia lassi non possemus, quia et ad ipsum bonum fastidio fatigaremur. Ibi nullus defectus, nulla fastidia. State, laudate, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIII, 1). Quid quaeris, quid ibi facturus sis? Beati, ait, qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).

SERMO CCXLIV. In diebus Paschalibus, XV. De eadem lectione Evangelii Joannis, cap XX, V\. 1-18

1. Resurrectionem Christi nec Magdalena credebat, nec Apostoli. Fides Petri passo Domino absorpta. Ex Evangelio secundum Joannem resurrectio Domini coepit hodie recitari. Audivimus, et fidei oculis vidimus erga Dominum Jesum piae mulieris affectum. Quaerebat Jesum, sed tamen adhuc tanquam corpus requirebat hominis mortui, et diligebat tamen tanquam magistrum bonum. Non intelligebat eum resurrexisse a mortuis, non credebat; et [PL38.1148] quod a monumento remotum lapidem vidit, credens ablatum inde corpus quod quaerebat, nuntiavit discipulis rem dolendam. Cucurrerunt duo, quorum unus erat Petrus, alius Joannes. Ipse est enim quem diligebat Jesus, utique prae caeteris: nam omnes ut Dominus diligebat. Cucurrerunt, ut viderent utrum verum diceret mulier, sublatum esse corpus de monumento. Venerunt, attenderunt, non invenerunt corpus, et crediderunt. Sed quid crediderunt? Quod credere non debuerunt. Quando ergo audistis, Et crediderunt, forte putastis eos credidisse quod credere debuerunt, hoc est, resurrexisse Dominum a mortuis. Non hoc crediderunt, sed quod nuntiaverat mulier. Denique ut sciatis hoc eos credidisse, subjecit mox Evangelista, et ait: Nondum enim noverant Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Ubi est fides? ubi est toties veritas contestata? Nonne eis ipse Dominus Jesus ante passionem aliquoties dixit tradendum se esse, occidendum, et resurrecturum? Loquebatur adhuc surdis. Jam Petrus ei dixerat, »Tu es Christus Filius Dei vivi.« Jam audierat, »Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam.« (Matth. XVI, 16-18). Talis fides Domino crucifixo absorpta est. Tamdiu enim Petrus Filium Dei credidit, donec videret in ligno pendentem, donec videret clavis affixum, donec videret mortuum, donec videret sepultum. Tunc perdidit quod tenebat. Ubi petra? ubi firmitas petrae? Petra erat ipse Christus, ille autem a petra Petrus. Ideo surrexerat petra, ut firmaret Petrum: nam perierat Petrus, nisi viveret petra.

2. Christus agnoscitur a Magdalena. Difficultas in verbis Domini ad Magdalenam. Postea tamen, quando Dominus dixit mulieri, Maria, conversa agnovit eum, et appellavit magistrum, Rabboni. Manifestata est huic mulieri resurrectio Domini. Quid sibi ergo vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Quaestio mirabilis multis modis. Primo quia vetuit se tangi, quasi male posset tangi a tangente. Deinde quia rationem reddens quare se tangi noluerit et prohibuerit, ait, Nondum enim ascendi ad Patrem meum: quasi diceret, Tunc me tanges, cum ascendero ad Patrem meum. In terra positum tangere prohibebatur, et eum tangere poterat in coelo sedentem? Dixeram enim, Quid est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Plus addo: Quando resurrexit, sicut et ipse dicit, et alii Evangelistae, et audivimus jam, cum lectiones sanctae legerentur, apparuit discipulis suis; et cum spiritum eum putarent, ait illis: Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos. Palpate, et videte (Luc. XXIV, 37-39). Numquid jam ascenderat? Nondum ascenderat ad Patrem suum, et dixit discipulis suis, Palpate, et videte. Ubi est, Noli me tangere? Hic forte aliquis dicturus est: Tangi a viris voluit, a [PL38.1149] mulieribus noluit. Si feminam horreret, non nasceretur ex femina. Verumtamen quidquid hoc est quod potest facere qualemcumque quaestionem, ut dicatur Dominum se, antequam ad Patrem ascenderet, a viris tangi voluisse, a mulieribus noluisse; ait evangelista Matthaeus. Ipse enim narravit, occurrisse mulieres Domino resurgenti, in quibus erat et ipsa Maria, et tenuisse pedes ejus (Matth. XXVIII, 9). Coarctata est quaestio multis modis, quid sibi velit, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Totum quidquid locutus sum, ad hoc locutus sum, ut quaestionis difficultas augeretur: videtis validam, et quasi insolubilem. Adjuvet me Dominus, ut solvatur. Qui dignatus est eam proponere, dignetur exponere. Orate mecum effectum: ad me aures, ad illum cor. Quod mihi suggerere dignatur, communicabo vobis. Qui melius intelligit, doceat me: sic doctor sum, ut indocilis non sim. Qui autem melius non intelligit, quod intelligit audiat a me.

3. Discipulorum de Christo fides ante resurrectionem qualis erat. De Christo quid credendum. Tangere Christum est in ipsum credere. Fidei tactum qualem exigat Christus. Dominum Jesum, sicut audivimus, sicut apparet, hominem putabant discipuli, et secundum hoc fidem suam librabant: altius non erigebant. In terra cum Christo ambulabant. Quod factus erat propter nos, hoc noverant: quod nos fecit, non noverant. Ipse est Christus et factor, et factus. Vide factorem: »In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt.« Vide factum: »Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis« (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Videmus ergo Jesum, sed praedicata jam nobis fide Apostolorum. Quod nos novimus, illi nondum noverant. Non facio injuriam. Non audeo dicere ignorantes: sed tamen video ignorantiam confitentes. Non noverant, postea didicerunt, quod jam nos novimus. Christum et Deum et hominem, Christum et factorem rerum et factum in rebus, Christum et creatorem hominis et creatum hominem, nos novimus, illi nondum. Deus Christus aequalis est Patri: tantus est, quantus ille: talis est, qualis ille: hoc est quod ille; non hic est, qui ille. Hoc est quod ille; quia ille Deus; et ille Deus ille omnipotens, et ille omnipotens; ille immutabilis, et ille immutabilis: hoc est quod ille. Non hic est, qui ille; quia ille Pater, hic Filius. Hoc quicumque novit, illi ascendit ad Patrem: qui hoc non novit, nondum illi ascendit Christus ad Patrem; parvulus cum illo est, in terra cum illo est, aequalis omnipotenti nondum illi est. Proficienti ascendit, cum illo qui proficit ascendit. Quid est ergo, Noli me tangere? Tactus fidem significat. Tangendo enim acceditur ad eum qui tangitur. Mulierem illam videte, quae fluxum sanguinis patiebatur. Dixit in corde suo: Sanabor, si tetigero fimbriam vestimenti ejus (Matth. IX, 21). Accessit et tetigit, sanata est. Quid [PL38.1150] est, Accessit et tetigit? Propinquavit et credidit. Ut sciatis eam credendo tetigisse, Dominus dixit: Tetigit me aliquis. Quid est, Tetigit me; nisi, Credidit in me? Et ut noveritis hoc esse Tetigit me, quod est Credidit in me; Responderunt discipuli, et dixerunt ei: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit (Luc. VIII, 45 et 46)? Si solus ambulares, si spatium tibi ambulandi turba fecisset, si nemo juxta te esset, bene diceres, Tetigit me aliquis. Turba premit te, tu unum tangentem commemoras. Et ille repetiit, Tetigit me aliquis. Prius enim dixerat, Quis me tetigit? et postea, Tetigit me aliquis. Nostis, quia dicitis, Turbae te comprimunt. Tetigit me aliquis. Turba ista premere novit, tangere non novit. Constat hoc eum significare voluisse dicendo, Quis me tetigit? Tetigit me aliquis. Ut illum tactum fidem credamus esse tangentis, vel potius credentis accessum. Quid sibi ergo vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Quod me vides, hoc me putas: nondum ascendi ad Patrem. Hominem me vides, hominem me putas: sum quidem homo, sed non hic stet fides tua. Noli me sic tangere, ut hominem tantummodo credas. Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Ascendo ad Patrem meum, et tange me: id est, profice, intellige me aequalem Patri, et tunc tange, et salva eris. Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quod descendi vides, quod ascendi nondum vides. Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Memetipsum exinanivi formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Hoc crucifixum est, hoc sepultum, hoc resuscitatum. Illud autem, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 7, 6), nondum vides. Quod ascendi nondum vides. Noli tangendo terram, coelum perdere: noli remanendo in homine, in Deum non credere. Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem.

4. Ariani et Photiniani Christum recta fide non tangunt. Procedat Arianus: prius procedat Photinianus. Respondemus Photiniano: Noli tangere. Quid est, Noli tangere? Noli sic credere: nondum tibi Christus ascendit ad Patrem. Procedat Arianus. Ego, inquit, Deum credo Christum, sed minorem. Nec tibi adhuc ascendit ad Patrem. Cum ascenderit ad Patrem, extende te, ut tangas: extende te, tange Deum. Et ego, inquit, Deum profiteor; sed alterius naturae, et alterius substantiae; creatum, non per quem creata sunt omnia; factum, non in principio Verbum sine tempore. Adhuc ergo infra es; nondum tibi ascendit ad Patrem. Vis ascendat tibi ad Patrem? Crede, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Rapina non erat, quia natura erat. Rapina usurpatur, natura cognoscitur. In forma Dei non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Sic est natus, et semper [PL38.1151] natus; et natus, et semper natus, et sine initio natus. Tu quid dicis, Ariane? Erat tempus, quando non erat Filius. Vides quia nondum tibi ascendit ad Patrem? Noli tangere, noli sic credere. Non est tempus inter Patrem et Filium. Genuit Pater, natus est Filius: sine tempore ille genuit, sine tempore natus est, per quem facta sunt tempora. Sic tange, et ascendit tibi ad Patrem. Verbum, sed coaeternum Deo: Sapientia Dei, sed sine qua nunquam Pater fuit. Respondere tibi habet caro tua, et confabulatura tecum, dictura tibi in tenebris: Quomodo natus is fuit? Tenebrae tecum loquuntur. Exponatur mihi, clamas: clamo, exponatur mihi. Quid tibi vis exponatur? Natus est, an non natus? Non enim esset Filius, nisi natus. Si ergo natus est, fuit tempus quando non erat. Falsum est hoc: terra loqueris, de terra loqueris. Expone ergo mihi, ait, quomodo natus, si semper fuit. Non expono, non expono; non possum. Non expono: sed pro me prophetam oppono, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)?

SERMO CCXLV. In diebus Paschalibus, XVI. De eadem lectione Evangelii, Joannis, cap. XX, V\. 1-18

CAPUT PRIMUM

1. Christum resurrexisse non credebant Apostoli. Et hodie resurrectio Domini recitata est de sancto Evangelio. Lectum est autem Evangelium secundum Joannem. Audivimus quae in aliis libris Evangelii non audieramus. Omnibus quidem communis est praedicatio veritatis, et de uno fonte omnes biberunt: sed in praedicatione Evangelii, sicut saepe commonui Charitatem vestram, alia omnes, alia tres, alia duo, alia singuli posuerunt. Modo ergo quod audivimus secundum Joannis Evangelium, quia Maria vidit Dominum, et dixit ad eam Dominus, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem, solus evangelista Joannes commemorat. Hinc ergo loquendum est Sanctitati vestrae. Visis etiam linteaminibus in sepulcro, Dominum non resurrexisse crediderant, sed ablatum esse. Ipse Joannes (se ipsum enim dicit, quem diligebat Jesus) cum audisset nuntiantibus mulieribus et dicentibus, Tulerunt Dominum meum de monumento, cucurrit cum Petro, et attendit in monumentum, vidit sola linteamina, et credidit. Quid credidit? Non quia resurrexerat, sed quia de monumento perierat. Hoc sequentia verba testantur. Sic enim scriptum est, quod modo audivimus: Attendit, vidit, et credidit: nondum enim sciebat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Apparuit ergo quid credidit: quod fidei non erat, hoc credidit: credidit, sed falsum credidit. Apparuit ei postea Dominus, fugavit falsum, inseruit verum.

CAPUT II

2. Difficultas in Christi verbis ad Magdalenam. Tamen illud quod solet movere lectorem et auditorem non incuriosum neque negligentem, quomodo sit dictum, Noli me tangere; nondum enim [PL38.1152] ascendi ad Patrem; hic videamus, Domino ipse adjuvante, quid dictum sit. Movet enim hoc, quid est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem. Quando enim ascendit ad Patrem? Sicut indicant Actus Apostolorum, quadragesimo die post resurrectionem suam, quem diem in nomine ipsius celebraturi sumus: tunc ascendit ad Patrem; tunc eum discipuli qui manibus tetigerunt, oculis deduxerunt. Tunc sonuit angelica vox: Viri Galilaei, quid statis, intuentes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis, sic veniet quomodo eum vidistis euntem in coelum (Act. I, 1-11). Si ergo tunc ascendit ad Patrem, quid dicimus, fratres mei? Maria non poterat eum tangere in terra stantem, et poterat tangere in coelo sedentem? Si hic non poterat, quanto minus poterat ibi? Quid est ergo, Noli me tangere; non enim ascendi ad Patrem? Sic enim sonant verba, tanquam diceret, Tunc me tange, cum ascendero; antequam ascendam, noli me tangere. O Domine, hic es, et non tango; cum ascenderis, tangam? Deinde si antequam ad Patrem ascenderet, tactum horrebat humanum; quomodo se discipulis non solum videndum, sed etiam contrectandum praebuit, quando dixit: Quid cogitatis in cordibus vestris? Videte manus meas et pedes meos: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 38-39)? Incredulus etiam ille discipulus Thomas tetigit latus perforatum, et exclamavit: Dominus meus et Deus meus! Quando tetigit, nondum ascenderat Jesus ad Patrem. An forte aliquis insipiens dixerit: Antequam ad Patrem ascenderet, viri eum poterant tangere; mulieres autem non poterant, nisi cum ad Patrem ascenderet? Absurda est ista cogitatio, et perversa sententia. Prorsus quod audivit Maria, audiat Ecclesia. Hoc omnes audiant, omnes intelligant, omnes faciant. Quid ergo est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem? Quod me vides, hominem solum putas, Patri aequalem esse adhuc nescis: noli me tangere talem, noli in hominem solum credere, sed Verbum aequale genitori intellige. Quid ergo est, Noli me tangere? Noli credere. Quid noli credere? Quia hoc solum sum quod vides. Ascendam ad Patrem, et tunc tange. Tibi ascendo, quando intellexeris aequalem. Quando enim me putas minorem, nondum ascendo tibi.

CAPUT III

3. Noli tangere, id est, noli hominem tantum credere. Tangere autem, credere esse, puto quia facile possumus intelligere de illa muliere, quae tetigit fimbriam vestimenti Christi, et salva facta est. Recordamini Evangelium: Dominus Jesus Christus ibat ad visitandam archisynagogi filiam, quae primo nuntiata fuit infirma, postea mortua. Illo pergente, ecce mulier de transverso venit, quae fluxu sanguinis laborabat per duodecim annos, et in medicis frustra curantibus et non sanantibus, omnia sua consumpserat: dixitque in corde suo, Si tetigero fimbriam vestimenti ejus, salva ero (Matth. IX, 21). Hoc ipsum dicere, jam tangere fuit. Denique audi sententiam. Cum salva facta esset secundum fidem suam, ait Dominus [PL38.1153] Jesus Christus: Tetigit me aliquis. Et discipuli: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis; nam ego scio virtutem exiisse de me (Luc. VIII, 41-46). Gratia processit, ut illa sanaretur, non ut ille minueretur. Dicunt ergo, discipuli, Premunt te turbae; et tu unum aut unam sensisti? et ille, Tetigit me aliquis: illi premunt, ista tetigit. Quid est, illi premunt, ista tetigit? Judaei affligunt, Ecclesia credidit.

CAPUT IV

4. Dominicorum verborum sensus. Secundum hunc ergo intellectum, quo videmus mulierem tetigisse, quod est credidisse, secundum hoc dictum est ad Mariam, Noli me tangere; ascendam, et tange. Tunc enim tange, quando cognoveris, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Verbum quidem caro factum est, Verbum incontaminatum, immaculatum, immutabile manet, et integrum. Sed quia tu hominem solum vides, Verbum non vides; nolo credas in carnem, et relinquas Verbum. Totus Christus tibi appareat, quia aequalis est Patri in Verbo. Noli ergo, inquit, modo tangere: quia nondum vides qui sim. Ecclesia ergo, cujus figuram Maria gerebat, audiat quod audivit Maria. Tangamus omnes, si credamus. Jam ascendit ad Patrem, sedet ad dexteram Patris. Confitetur hoc hodie universa Ecclesia: Ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Hoc audiunt qui baptizantur: hoc credunt antequam baptizentur. Quando ergo credunt, Maria tangit Christum. Intellectus obscurus, sed sanus: incredulis clausus, fide pulsanti est apertus. Ipse ergo Dominus Jesus Christus et ibi est, et nobiscum est; et cum Patre est, et in nobis est; et ab illo non recedit, et nos non deserit: et orare docet, ut magister; et cum Patre exaudit, ut Filius.

SERMO CCXLVI. In diebus Paschalibus, XVII. De eadem lectione Evangelii Joannis, cap. XX, V\. 1-18

1. Evangelistarum sine falsitate varietas. Multis modis Dominus Jesus post resurrectionem apparuit fidelibus suis: habuerunt unde scriberent omnes Evangelistae, sicut eis subministrabat spiritus recordationis rerum quas scriberent. Alius aliud dixit, alius aliud. Praetermittere aliquis potuit aliquid verum, non dicere aliquid falsum. Omnia ista computate unum dixisse: vere enim unus dixit, quia unus Spiritus in omnibus fuit. Hodie quid audivimus? Illud, quod non credebant discipuli resurrexisse Jesum. Et non ei crediderunt, hoc ipsum ante praenuntianti. Res manifesta est, et propterea scripta est, ut Deo magnas gratias agamus, quia in eum credidimus, quem in terra non vidimus: illorum oculis et manibus vix persuasum est, quod nos credimus.

2. Discipuli credunt ablatum corpus Domini. Audistis quia intravit in monumentum discipulus ejus, et [PL38.1154] vidit linteamina posita, et credidit: nondum enim noverat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Sic audistis, sic lectum est: Vidit, et credidit; nondum enim noverat Scripturas. Ergo debuit dici: Vidit, et non credidit; nondum enim noverat Scripturas. Quid ergo est, Vidit linteamina, et credidit? Quid credidit? Quod dixerat mulier, Tulerunt Dominum de monumento. Si enim audistis, imo quia audistis, hoc dixerat illa mulier: Tulerunt Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum. Hoc audito cucurrerunt: et intravit in monumentum, vidit linteamina, et credidit quod dixerat mulier, ablatum esse Christum de monumento. Quare credidit ablatum esse et furatum Christum de monumento? quare? Nondum enim noverat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Intraverat, non invenerat. Resurrexisse eum credere debuit, non furatum esse.

3. Apparitio Christi Magdalenae. Quid sibi ergo vult? Solemus vobis inde omni anno loqui. Sed lectio ipsa solemniter legitur, et sermo ipse solemniter reddatur. Quare dixit Dominus Christus mulieri jam agnoscenti. Primo enim dixerat, Quem quaeris? quid ploras? Illa autem putabat eum esse hortulanum. Et revera, si consideres quomodo olera ipsius simus, hortulanus est Christus. Nonne est hortulanus, qui posuit granum sinapis in horto suo? id est, semen minimum et fervidum: et crevit et ascendit, et fecit arborem tantam, ut etiam volucres coeli requiescerent in ramis ejus. Si habueritis, ipse dicit, fidem, sicut granum sinapis (Matth. XVII, 19). Modicum videtur granum sinapis, nihil contemptibilius aspectu; nihil fortius gustu. Quod quid est aliud, nisi maximus ardor et intima vis fidei in Ecclesia? Ergo merito putavit eum hortulanum; et ait illi, Domine, honorificentiae causa: quia beneficium petebat, ideo Dominum vocabat. Si tu abstulisti eum, inquit, ostende mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Quasi diceret: Mihi necessarius est, tibi non. O mulier necessarium tibi putas mortuum Christum: vivum agnosce. Tu mortuum quaeris: sed ipse tecum vivus loquitur. Nihil autem nobis mortuus prodesset, nisi a mortuis resurrexisset. Et qui quaerebatur mortuus, vivum se ostendit. Quomodo vivum? Proprio nomine ipsam appellavit: Maria. Et continuo illa nomine suo audito, Rabboni, respondit. Hortulanus enim potuit dicere, Quem quaeris? quid ploras? Maria, non posset dicere nisi Dominus. Nomine ipse appellavit, qui ad regnum coelorum vocavit. Hoc nomen dixit, quod in libro suo ipse scripserat, Maria. Et illa, Rabboni: quod est magister. Ipsum cognoverat, a quo ut cognosceretur illuminabatur: jam qui prius hortulanus putabatur, Christus videbatur. Et Dominus ad illam, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum.

4. Quomodo intelligenda verba Christi ad Magdalenam. Tangere fide. Quid sibi hoc vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Si non illum poterat tangere in terra stantem, poterat tangere in coelo sedentem? Tanquam diceret: Modo noli me tangere, tunc me tanges cum ascendero ad Patrem. [PL38.1155] Recolat Charitas vestra hesternam lectionem, quando apparuit discipulis Dominus, et putaverunt se spiritum videre: ille autem volens eis hunc tollere errorem, praebuit se tangendum. Quid dixit? Heri lectum est: inde Sermo fuit. Quid turbati estis, inquit, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: palpate et videte (Luc. XXIV, 37-39). Numquid jam ascenderat ad Patrem, quando dicebat, Palpate et videte? Praebet se tangendum discipulis suis, non tangendum, sed palpandum, ut fides fiat verae carnis, veri corporis, ut exhibeatur etiam tactibus humanis soliditas veritatis: praebet ergo se palpandum manibus discipulorum; et mulieri dicit, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quid sibi vult? Viri non potuerunt eum tangere nisi in terra, mulieres eum habebant tangere in coelo? Quid est ergo tangere, nisi credere? Fide enim tangimus Christum: et melius est manu non tangere, et fide tangere, quam manu palpare, et fide non tangere. Non magnum fuit manu Christum tangere. Judaei tetigerunt quando comprehenderunt, tetigerunt quando ligaverunt, tetigerunt quando suspenderunt: tetigerunt, et male tangendo, quod tetigerunt, perdiderunt. Tangendo fide, o Ecclesia catholica, fides te salvam facit. Tu tantum fide tange, id est, fideliter accede et firmiter crede. Si Christum tantummodo hominem putaveris, in terra tetigisti. Si Christum Deum credideris aequalem Patri, tunc tetigisti quando ascendit ad Patrem. Ergo ascendit nobis, quando illum recte intelligimus. Semel tunc illo in tempore ascendit, sed modo quotidie ascendit. O quam multis necdum ascendit, et quam multis adhuc in terra jacet? Quam multi dicunt: Homo fuit magnus? Quam multi dicunt: Propheta fuit? Quam multi antichristi exstiterunt, qui dicerent, ut Photinus: Homo fuit, plus nihil habuit; sed omnes homines pios et sanctos excellentia sapientiae et justitiae superavit: nam Deus non fuit. O Photine, in terra tetigisti, festinasti tangere, praecipitasti te: et ideo ad patriam non pervenisti, quia in via errasti.

5. Cur Christus distincte dicit, Patrem meum et patrem vestrum, etc. Deinde verba ipsius audiamus. Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Quare non, Ad Patrem nostrum et Deum nostrum; sed cum distinctione, Patrem meum et Patrem vestrum? Patrem meum, quia unicus sum: Patrem vestrum, gratia, non natura. Patrem meum quia hoc semper fui: Patrem vestrum, quia ego vos elegi. Deum meum et Deum vestrum. Unde Deus Christi Pater? Pater ejus, quia genuit eum. Unde Deus ejus? Quia et creavit. Genuit eum Verbum unigenitum; creavit eum ex semine David secundum carnem. Ergo et Pater Christi, et Deus Christi: Pater Christi, secundum divinitatem; Deus Christi, secundum infirmitatem. Audi unde Deus Christi, Psalmum interrogemus: De ventre matris meae, inquit, Deus meus es tu (Psal. XXI, 11). Ante [PL38.1156] ventrem matris meae Pater meus, de ventre matris meae Deus meus. Quare ergo et ibi distinctio, puta, Patrem meum et Patrem vestrum? Est distinctio, quia aliter Pater unigeniti Filii, aliter Pater noster: illius Pater per naturam, noster per gratiam. Debuit ergo dicere, ad Patrem meum et Patrem vestrum, et, Deum nostrum. Quia Deus creaturae, si sit Deus, et ideo Christi, quia et creatura Christus secundum hominem: Pater Christi distincte, quia creator Christus; Deus Christi, quare distincte, cum secundum hominem creatura Christus, creatura et nos? Secundum hominem Christus utique servus, formam servi accipiens, juxta Apostolum (Philipp. II, 7). Quare ergo Deum meum et Deum vestrum ibi distincte? Distincte plane. Nos enim omnes Deus noster per propaginem peccati formavit: ille et homo aliter factus est. Ille de virgine natus est: illum mulier non concupiscendo, sed credendo concepit. Ille propaginem peccati ex Adam non traxit. Nos omnes per peccatum nati sumus: ille sine peccato natus est, qui peccata mundavit. Ergo et ibi distinctio, Deum meum et Deum vestrum. Ex semine enim creati estis, ex masculo et femina, ex concupiscentia carnis venistis cum propagine peccati, quibuscumque Scriptura dicit: Quis mundus in conspectu tuo? Nec infans, cujus unius diei est vita super terram (Job. XIV, 4, sec. LXX). Denique cum infantibus curritur, ut solvatur illis quod non vivendo addiderunt, sed quod nascendo traxerunt. Non sic Christus. Deum meum et Deum vestrum: Deum meum, propter similitudinem carnis peccati; Deum vestrum, propter carnem peccati.

6. Conclusio. Hucusque de lectione evangelica, quae pertinet ad resurrectionem Domini, quam scripsit Joannes evangelista, sermonem fecisse suffecerit: propterea quia legendae erunt aliae lectiones ipsius Evangelii Joannis de ipsa resurrectione Domini. Nemo enim de resurrectione ejus copiosius narravit quam sanctus Joannes, ita ut uno die legi non possit: sed legitur et alio, legitur et tertio, quousque finiatur quidquid et Joannes sanctus de Domini resurrectione scripsit.

SERMO CCXLVII. In diebus Paschalibus, XVIII. De alia lectione Evangelii Joannis, cap. XX, 19-31

1. Resurrectio ex quatuor Evangeliis recitata. Resurrectio Domini nostri Jesu Christi secundum veritatem quatuor Evangelistarum hesterno die videturesse completa. Primo enim die lecta est resurrectio secundum Matthaeum, alio die secundum Lucam, tertio die secundum Marcum, quarto, id est hesterno secundum Joannem. Sed quoniam Joannes et Lucas de ipsa resurrectione et quae contigerunt post resurrectionem, plurima scripserunt, [PL38.1157] quae non possunt una lectione recitari; et heri audivimus aliquid secundum Joannem, et hodie, et adhuc aliae lectiones restant. Hodie ergo quid audivimus? Quia ipso die quo resurrexit, id est dominico die, cum sero factum esset, et essent discipuli in uno loco, et ostia clausa essent propter timorem Judaeorum, apparuit Dominus in medio eorum. Ipso ergo die, sicut evangelista Joannes testis est, bis apparuit discipulis suis, mane et sero. Ex eo quod mane apparuit, etiam ipsa lectio recitata est: quod vero eodem die sero rursus apparuerit, modo cum recitaretur audivimus. Non opus erat ut a me ista commemorarentur, sed ut, a vobis adverterentur: propter quorumdam vero minorem intelligentiam vel majorem negligentiam oportuit commemorare, ut sciatis non solum quid audistis, sed etiam de qua Scriptura vobis legitur quod audistis.

2. Christi ad discipulos per ostia clausa intrantis miraculum ex aliis miraculis suadetur. Videamus ergo quid nobis ad loquendum hodierna lectione proponitur. Ipsa quippe lectio admonet nos, et quodam modo loquitur nobis, ut aliquid dicamus, quemadmodum Dominus qui in ea soliditate corporis resurrexit, ut non solum videretur a discipulis, sed etiam tangeretur, potuerit illis apparere ostiis clausis. Nonnulli enim de hac re ita moventur, ut pene periclitentur, afferentes contra miracula divina praejudicia ratiocinationum suarum. Sic enim disputant: Si corpus erat, si caro et ossa erant, si hoc surrexit de sepulcro, quod pependit in ligno; quomodo per clausa ostia intrare potuit? Si non potuit, dicunt, Non est factum. Si potuit, quomodo potuit? Si comprehendis modum, non est miraculum: et si miraculum tibi non videtur, propinquas ut neges quia et de sepulcro resurrexit. Respice ab initio miracula Domini tui, et redde mihi de singulis rationem. Vir non accessit, et virgo concepit. Redde rationem, quomodo sine masculo virgo conceperit. Ubi defecerit ratio, ibi est fidei aedificatio. Ecce habes unum in Domini conceptu miraculum: audi etiam in partu. Virgo peperit, et virgo permansit. Jam tunc Dominus antequam resurgeret, per clausa ostia natus est. Quaeris a me et dicis: Si per clausa ostia intravit, ubi est corporis modus? Et ego respondeo: Si super mare ambulavit, ubi est corporis pondus? Sed fecit illud Dominus tanquam Dominus. Numquid ergo cum resurrexit, destitit esse Dominus? Quid quod et Petrum fecit ambulare super mare (Matth. XIV, 25-29)? Quod in illo divinitas potuit, in isto fides implevit. Sed Christus, quia potuit; Petrus, quia Christus adjuvit. Si ergo coeperis humano sensu miraculorum discutere rationem, timeo ne perdas fidem. Nescis nihil esse impossibile Deo? Quicumque ergo tibi dixerit, Si intravit per ostia clausa, non erat corpus: responde tu illi a contrario, Imo si tactus est, corpus erat; si manducavit, corpus erat: et fecit illud miraculo, non natura. Nonne admirandus est quotidianus cursus ipse naturae? Omnia miraculis plena sunt: sed assiduitate viluerunt. Redde mihi rationem: aliquid interrogo [PL38.1158] de consuetis et solitis: redde rationem, quare tam magnae arboris fici semen tam modicum est, ut videri vix possit, et humilis cucurbita tam grande semen parit. In illo tamen grano seminis exiguo, vix visibili, si consideres animo, non oculis; in illa exiguitate, illis angustiis, et radix latet, et robur insertum est, et folia futura alligata sunt, et fructus qui apparebit in arbore, jam est praemissus in semine. Non opus est multa percurrere: de quotidianis rebus nemo reddit rationem, et exigis a me de miraculis rationem. Evangelium ergo lege, et crede facta quae mira sunt. Plus est quod fecit Deus, et non miraris quod excedit omnia opera: nihil erat, et mundus est.

3. Confirmatur ex dicto Domini de camelo, qui Deo faciente potest intrare per foramen acus. Sed non potuit, inquis, corporis moles transire per ostia, quae clausa erant. Quanta erat illa moles, rogo te? Tanta utique, quanta est in omnibus: numquid tanta, quanta est in camelo? Non utique tanta. Lege Evangelium, audi ipsum: difficultatem divitis intrantis in regnum coelorum cum voluisset ostendere, ait, Facilius intrat camelus per foramen acus, quam dives in regnum coelorum. Hoc audito discipuli, considerantes nullo modo fieri posse ut camelus per foramen acus intraret, contristati sunt apud se, dicentes: Si ita est, quisnam poterit salvare semetipsum? Si facilius intrat camelus per foramen acus quam dives in regnum coelorum; nullo modo potest camelus intrare per foramen acus; nullus ergo divitum salvari potest. Respondit Dominus: Quae hominibus impossibilia sunt, Deo facilia sunt (Luc. XVIII, 25-27). Potest Deus et camelum per foramen acus trajicere, et divitem introducere in regnum coelorum. Quid mihi de ostiis clausis calumniaris? Ostia clausa habent vel rimam: compara rimam ostiorum foramini acus, compara molem carnis humanae magnitudini camelorum; et noli calumniari divinitati miraculorum.

Αντιδράσεις αναγνωστών

βιβλιογραφικές αναφορές

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 1123-1158 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Δημοσιεύτηκε από: Rodion Vlasov
Ημερομηνία δημιουργίας σελίδας: 2026-11-22, Ενημέρωση: 2026-11-22